The Text      



{N: 1}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, hanc tuis fidelibus voluntatem, ut, Christo tuo venienti iustis operibus occurrentes, eius dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste C
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA I]


{N: 2}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae SO
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA I]


{N: 3}
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris PC
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA I]


{N: 4}
Omnipotens et misericors Deus, in tui occursum Filii festinantes nulla opera terreni actus impediant, sed sapientiae caelestis eruditio nos faciat eius esse consortes C
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA II]


{N: 5}
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis SO
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA II]


{N: 6}
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere PC
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA II]


{N: 7}
Deus, qui conspicis populum tuum nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare, praesta, quaesumus, ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire, et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare C
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA III]


{N: 8}
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis potenter operetur SO
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA III]


{N: 9}
Tuam, Domine, clementiam imploramus ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent PC
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA III]


{N: 10}
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostri infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur C
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA IV]


{N: 11}
Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus ille sanctificet, qui beatae Mariae viscera sua virtute replevit SO
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA IV]


{N: 12}
Sumpto pignore redemptionis aeternae, quaesumus, omnipotens Deus, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius proficiamus ad Filii tui digne nativitatis mysterium celebrandum PC
[TIT.: TEMPUS ADVENTUS DOMINICA IV]


{N: 13}
Fac nos, quaesumus, Domine Deus noster, adventum Christi Filii tui sollicitos exspectare, ut, dum venerit pulsans, orationibus vigilantes, et in suis inveniat laudibus exsultantes C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA II HEBD I]


{N: 14}
Dirigatur, quaesumus, Domine, in conspectu tuo nostrae petitionis oratio, ut ad magnum incarnationis Unigeniti tui mysterium nostrae vota servitutis illibata puritate perveniant C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA II HEBD II]


{N: 15}
Voci nostrae, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et cordis nostri tenebras gratia Filii tui nos visitantis illustra C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA II HEBD III]


{N: 16}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA II]


{N: 17}
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA II]


{N: 18}
Propitiare, Domine Deus, supplicationibus nostris, et tribulantibus, quaesumus, tuae concede pietatis auxilium, ut, de Filii tui venientis praesentia consolati, nullis iam polluamur contagiis vetustatis C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA III HEBD I]


{N: 19}
Deus, qui salutare tuum cunctis terrae finibus declarasti, tribue, quaesumus, ut nativitatis eius gloriam laetenter praestolemur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA TERTIA HEBD II]


{N: 20}
Deus, qui novam creaturam per Unigenitum tuum nos esse fecisti, in opera misericordiae tuae propitius intuere, et in adventu Filii tui ab omnibus nos maculis vetustatis emunda C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA III HEBD III]


{N: 21}
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA III ]


{N: 22}
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA III]


{N: 23}
Praepara, quaesumus, Domine Deus noster, corda nostra divina tua virtute, ut, veniente Christo Filio tuo, digni inveniamur aeternae vitae convivio, et cibum caelestem, ipso ministrante, percipere mereamur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA IV HEBD I]


{N: 24}
Omnipotens Deus, qui nos praecipis iter Christo Domino praeparare, concede propitius, ut nullis infirmitatibus fatigemur, qui caelestis medici consolantem praesentiam sustinemus C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA IV HEBD II]


{N: 25}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia largiatur, et praemia aeterna concedat C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA IV HEBD III]


{N: 26}
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA IV]


{N: 27}
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA IV]


{N: 28}
Excita, Domine, potentiam tuam, et magna nobis virtute succurre, ut, quod nostra peccata praepediunt, gratia tuae propitiationis acceleret C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA V HEBD I]


{N: 29}
Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias, ut per eius adventum, purificatis tibi mentibus servire mereamur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA V HEBD II]


{N: 30}
Indignos, quaesumus, Domine, nos famulos tuos, quos actionis propriae culpa contristat, Unigeniti tui adventu salutari laetifica C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA V HEBD III]


{N: 31}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA V ]


{N: 32}
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA V]


{N: 33}
Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni, ut, ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA VI HEBD I]


{N: 34}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, plebi tuae adventum Unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare, ut, sicut ipse docuit auctor nostrae salutis, accensis lampadibus in eius occursum vigilantes properemus C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA VI HEBD II]


{N: 35}
Praeveniat nos, omnipotens Deus, tua gratia semper atque subsequatur, ut, qui adventum Unigeniti tui summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis vitae subsidia et futurae pariter consequamur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA VI HEBD III]


{N: 36}
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA VI ]


{N: 37}
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS FERIA VI]


{N: 38}
Deus, qui, ad liberandum humanum genus a vetustatis condicione, Unigenitum tuum in hunc mundum misisti, largire devote exspectantibus supernae tuae gratiam pietatis, ut ad verae perveniamus praemium libertatis C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS SABBATO HEBD I]


{N: 39}
Oriatur, quaesumus, omnipotens Deus, in cordibus nostris splendor gloriae tuae, ut, omni noctis obscuritate sublata, filios nos esse lucis Unigeniti tui manifestet adventus C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS SABBATO HEBD II]


{N: 40}
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS SABBATO ]


{N: 41}
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS SABBATO]


{N: 42}
Deus, humanae conditor et redemptor naturae, qui Verbum tuum in utero perpetuae virginitatis carnem assumere voluisti, respice propitius ad preces nostras, ut Unigenitus tuus, nostra humanitate suscepta, nos divino suo consortio sociare dignetur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 17 DECEMBRIS]


{N: 43}
Ecclesiae tuae, Domine, dona sanctifica, et concede ut, per haec veneranda mysteria, pane caelesti refici mereamur SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 17 DECEMBRIS]


{N: 44}
Divino munere satiati, quaesumus, omnipotens Deus, hoc desiderio potiamur, ut, a tuo accensi Spiritu, ante conspectum venientis Christi tui, velut clara luminaria fulgeamus PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 17 DECEMBRIS]


{N: 45}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur, exspectata Unigeniti tui nova nativitate liberemur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 18 DECEMBRIS]


{N: 46}
Sacrificium tibi, Domine, celebrandum tuo nomini nos reddat acceptos, ut ipsius aeternitatis mereamur esse consortes, qui mortalitatem nostram sua mortalitate curavit SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 18 DECEMBRIS]


{N: 47}
Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, et redemptionis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 18 DECEMBRIS]


{N: 48}
Deus, qui splendorem gloriae tuae per sacrae Virginis partum mundo dignatus es revelare, tribue, quaesumus, ut tantae incarnationis mysterium et fidei integritate colamus, et devoto semper obsequio frequentemus C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 19 DECEMBRIS]


{N: 49}
Propitius intuere munera, Domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus, ut, quod nostra fragilitate defertur, tua virtute sacretur SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 19 DECEMBRIS]


{N: 50}
Gratias de collatis muneribus referentes, fac nos propitius, omnipotens Deus, quae ventura sunt desiderare praestanda, ut nativitatem Salvatoris nostri purificatis suscipiamus mentibus honorandam PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 19 DECEMBRIS]


{N: 51}
Deus, cuius ineffabile Verbum, Angelo nuntiante, Virgo immaculata suscepit, et, domus divinitatis effecta, Sancti Spiritus luce repletur, quaesumus, ut nos, eius exemplo, voluntati tuae humiliter adhaerere valeamus C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 20 DECEMBRIS]


{N: 52}
Intende, quaesumus, Domine, sacrificium singulare, ut, huius participatione mysterii, quae speranda credimus, exspectata sumamus SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 20 DECEMBRIS]


{N: 53}
Quos munere caelesti reficis, Domine, divino tuere praesidio, ut, tuis mysteriis perfruentes, in vera facias pace gaudere PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 20 DECEMBRIS]


{N: 54}
Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut, qui de Unigeniti tui in nostra carne adventu laetantur, cum venerit in sua maiestate, aeternae vitae praemium consequantur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 21 DECEMBRIS]


{N: 55}
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 21 DECEMBRIS]


{N: 56}
Sit plebi tuae, Domine, continuata defensio divini participatio mysterii, ut, maiestati tuae plena devotione subiecta, salvationem mentis et corporis affluenter accipiat PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 21 DECEMBRIS]


{N: 57}
Deus, qui, hominem delapsum in mortem conspiciens, Unigeniti tui adventu redimere voluisti, praesta, quaesumus, ut qui humili eius incarnationem devotione fatentur, ipsius etiam Redemptoris consortia mereantur C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 22 DECEMBRIS]


{N: 58}
In tua pietate confidentes, Domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 22 DECEMBRIS]


{N: 59}
Roboret nos, Domine, tui sacramenti perceptio, ut venienti Salvatori mereamur cum dignis operibus obviare, et beatitudinis praemia promereri PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 22 DECEMBRIS]


{N: 60}
Omnipotens sempiterne Deus, nativitatem Filii tui secundum carnem propinquare cernentes, quaesumus, ut nobis indignis famulis tuis misericordiam praestet Verbum, quod ex Virgine Maria dignatum est caro fieri, et habitare in nobis C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 23 DECEMBRIS]


{N: 61}
Haec oblatio, qua divini cultus nobis est indita plenitudo, sit tibi, Domine, perfecta placatio, ut nostri Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 23 DECEMBRIS]


{N: 62}
Caelesti munere satiatis, Domine, pacem tuam propitiatus indulge, ut Filio tuo dilectissimo venienti accensis lampadibus digni praestolemur occursum PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 23 DECEMBRIS]


{N: 63}
Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine Iesu, ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt C
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 24 DECEMBRIS ]


{N: 64}
Oblata tibi, Domine, munera benignus assume, ut eorum perceptione expiemur a peccatis, et adventus Filii tui gloriam puris mereamur mentibus praestolari SO
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 24 DECEMBRIS]


{N: 65}
Da nobis, Domine, hoc dono tuo mirabili recreatis, ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes PC
[TIT.: IN FERIIS ADVENTUS DIE 24 DECEMBRIS]


{N: 66}
Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, praesta, ut Unigenitum tuum, quem laeti suscipimus Redemptorem, venientem quoque Iudicem securi videre mereamur C
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 67}
Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio haec praecurrere concede sollemnia, quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis SO
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 68}
Da nobis, quaesumus, Domine, unigeniti Filii tui recensita nativitate vegetari, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur PC
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 69}
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut, cuius in terra mysteria lucis agnovimus, eius quoque gaudiis perfruamur in caelo C
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN NOCTE]


{N: 70}
Grata tibi sit, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, ut, per haec sacrosancta commercia, in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia SO
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN NOCTE]


{N: 71}
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut, qui nativitatem Redemptoris nostri frequentare gaudemus, dignis conversationibus, ad eius mereamur pervenire consortium PC
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN NOCTE]


{N: 72}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut dum nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente C
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN AURORA]


{N: 73}
Munera nostra, quaesumus, Domine, nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut sicut homo genitus idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est SO
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN AURORA]


{N: 74}
Da nobis, Domine, Filii tui nativitatem laeta devotione colentibus, huius arcana mysterii et plena fide cognoscere, et pleniore caritatis ardore diligere PC
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN AURORA]


{N: 75}
Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da, quaesumus, nobis eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps C
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 76}
Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae sollemnitatis accepta, qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo SO
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 77}
Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor PC
[TIT.: IN NATIVITATE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 78}
Deus, qui praeclara nobis sanctae Familiae dignatus es exempla praebere, concede propitius, ut, domesticis virtutibus caritatisque vinculis illam sectantes, in laetitia domus tuae praemiis fruamur aeternis C
[TIT.: INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI S. FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH]


{N: 79}
Hostiam tibi placationis offerimus Domine, suppliciter deprecantes, ut, Deiparae Virginis beatique Ioseph interveniente suffragio, familias nostras in tua gratia firmiter et pace constituas SO
[TIT.: INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI S.FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH]


{N: 80}
Quos caelestibus reficis sacramentis, fac, clementissime Pater, sanctae Familiae exempla iugiter imitari, ut, post aerumnas saeculi, eius consortium consequamur aeternum PC
[TIT.: INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI S.FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH]


{N: 81}
Omnipotens et invisibilis Deus, qui tuae lucis adventu mundi tenebras effugasti, sereno vultu nos, quaesumus, intuere, ut magnificentiam nativitatis Unigeniti tui dignis praeconiis collaudemus C
[TIT.: DIE 29 DECEMBRIS DE V DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 82}
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere SO
[TIT.: DIE 29 DECEMBRIS DE V DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 83}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum iugiter vita nostra firmetur PC
[TIT.: DIE 29 DECEMBRIS DE V DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 84}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet C
[TIT.: DIE 30 DECEMBRIS DE VI DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 85}
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant SO
[TIT.: DIE 30 DECEMBRIS DE VI DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 86}
Deus, qui nos sacramenti tui partecipatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur PC
[TIT.: DIE 30 DECEMBRIS DE VI DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 87}
Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii tui nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare, da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit C
[TIT.: DIE 31 DECEMBRIS DE VII DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 88}
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur SO
[TIT.: DIE 31 DECEMBRIS DE VII DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 89}
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat PC
[TIT.: DIE 31 DECEMBRIS DE VII DIE INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]


{N: 90}
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filium tuum auctorem vitae suscipere C
[TIT.: SOLLEMNITAS SANCTAE DEI GENITRICIS MARIAE IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI]


{N: 91}
Deus, qui bona cuncta inchoas benignus et perficis, da nobis, de sollemnitate sanctae Dei Genetricis laetantibus, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere SO
[TIT.: SOLLEMNITAS SANCTAE DEI GENITRICIS MARIAE]


{N: 92}
Sumpsimus, Domine, laeti sacramenta caelestia: praesta, quaesumus, ut ad vitam nobis proficiant sempiternam, qui beatam semper Virginem Mariam Filii tui Genetricem et Ecclesiae Matrem profiteri gloriamur PC
[TIT.: SOLLEMNITAS SANCTAE DEI GENITRICIS MARIAE IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI]


{N: 93}
Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, dignare mundum gloria tua implere benignus, et cunctis populis appare per tui luminis claritatem C
[TIT.: DOMINICA II POST NATIVITATEM]


{N: 94}
Oblata, Domine, munera Unigeniti tui nativitate sanctifica, qua nobis et via ostenditur veritatis, et regni caelestis vita promittitur SO
[TIT.: DOMINICA II POST NATIVITATEM]


{N: 95}
Domine Deus noster, suppliciter te rogamus, ut, huius operatione mysterii, vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur PC
[TIT.: DOMINICA II POST NATIVITATEM]


{N: 96}
Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti, concede propitius, ut qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur C
[TIT.: IN EPIPHANIA DOMINI]


{N: 97}
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non iam aurum, thus et myrrha profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur SO
[TIT.: IN EPIPHANIA DOMINI]


{N: 98}
Caelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus affectu PC
[TIT.: IN EPIPHANIA DOMINI]


{N: 99}
Omnipotens sempiterne Deus, qui Christum, in Iordane flumine baptizatum, Spiritu Sancto super eum descendente, dilectum Filium tuum sollemniter declarasti, concede filiis adoptionis tuae, ex aqua et Spiritu Sancto renatis, ut in beneplacito tuo iugiter perseverent C
[TIT.: IN BAPTISMATE DOMINI]


{N: 100}
Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut, per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur C
[TIT.: IN BAPTISMATE DOMINI]


{N: 101}
Suscipe munera, Domine, in dilecti Filii tui revelatione delata, ut fidelium tuorum oblatio in eius sacrificium transeat, qui mundi voluit peccata miseratus abluere SO
[TIT.: IN BAPTISMATE DOMINI]


{N: 102}
Qui, miris signasti mysteriis novum in Iordane lavacrum, ut per vocem de caelo delapsam, habitare Verbum tuum inter homines crederetur; et, per Spiritum in columbae specie descendentem, Christus Servus tuus oleo perungi laetitiae ac mitti ad evangelizandum pauperibus nosceretur. Et ideo cum caelorum virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: Dominica post diem 6 ianuarii occurrente IN BAPTISMATE DOMINI]


{N: 103}
Sacro munere satiati, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, Unigenitum tuum fideliter audientes, filii tui vere nominemur et simus PC
[TIT.: IN BAPTISMATE DOMINI]


{N: 104}
Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de Matre Virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis, et a mansuris gaudiis inserantur C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SECUNDA ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 105}
Corda nostra, quaesumus, Domine, tuae maiestatis splendor illustret, quo per mundi huius tenebras transire valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SECUNDA post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 106}
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SECUNDA]


{N: 107}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SECUNDA]


{N: 108}
Deus, qui, per beatum sacrae Virginis partum, Filii tui carnem humanis fecisti praeiudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, huius creaturae novitate suscepti, vetustatis antiquae contagiis exuamur C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA TERTIA ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 109}
Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA TERTIA post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 110}
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIBUS NATIVITATIS FERIA TERTIA]


{N: 111}
Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA TERTIA]


{N: 112}
Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum, quod ad redemptionem mundi luce nova caelorum processit, nostris semper innovandis cordibus oriatur C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORE NATIVITATIS FERIA QUARTA ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 113}
Deus, illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud cordibus nostris splendidum lumen infunde, quod patrum nostrorum mentibus aspersisti C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORE NATIVITATIS FERIA QUARTA post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 114}
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA QUARTA]


{N: 115}
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORE NATIVITATIS FERIA QUARTA]


{N: 116}
Deus, qui populo tuo, Unigeniti tui nativitate, redemptionis effectum mirabiliter inchoasti, ita, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae praemium, ipso gubernante, perveniant C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORE NATIVITATIS FERIA QUINTA ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 117}
Deus, qui per Filium tuum aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae fulgorem plenum sui Redemptoris agnoscere, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORE NATIVITATIS FERIA QUINTA post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 118}
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA QUINTA]


{N: 119}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA QUINTA]


{N: 120}
Fideles tuos, quaesumus, Domine, benignus illumina, et splendore gloriae tuae corda eorum semper accende, ut Salvatorem suum et incessanter agnoscant, et veraciter apprehendant C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SEXTA ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 121}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Salvatoris mundi, stella duce, manifestata nativitas, mentibus nostris reveletur semper et crescat C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SEXTA post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 122}
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SEXTA]


{N: 123}
Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS FERIA SEXTA]


{N: 124}
Omnipotens sempiterne Deus, qui per adventum unigeniti Filii tui nova luce radiare dignatus es, concede nobis, ut, sicut eum per Virginis partum in forma nostri corporis meruimus habere participem, ita et in eius regno gratiae mereamur esse consortes C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS SABBATO ante sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 125}
Omnipotens sempiterne Deus, qui per Unigenitum tuum novam creaturam nos tibi esse fecisti, praesta, quaesumus, ut per gratiam tuam in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia C
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS SABBATO post sollemnitatem Epiphaniae]


{N: 126}
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur SO
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS SABBATO]


{N: 127}
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat PC
[TIT.: IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS SABBATO]


{N: 128}
Concede nobis, Domine, praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis C
[TIT.: TEMPUS QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 129}
Deum Patrem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos cineres, quos paenitentiae causa capitibus nostris imponimus, ubertate gratiae tuae benedicere dignetur BCINERUM
[TIT.: FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 130}
Deus, qui humiliatione flecteris et satisfactione placaris, aurem tuae pietatis precibus nostris inclina, et super famulos tuos, horum cinerum aspersione contactos, gratiam tuae benedictionis effunde propitius, ut, quadragesimalem observantiam prosequentes, ad Filii tui paschale mysterium celebrandum purificatis mentibus pervenire mereantur BCINERUM
[TIT.: FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 131}
Deus, qui non mortem sed conversionem desideras peccatorum, preces nostras clementer exaudi, et hos cineres, quos capitibus nostris imponi decernimus, benedicere pro tua pietate dignare ut qui nos cinerem esse et in pulverem reversuros cognoscimus, quadragesimalis exercitationis studio, peccatorum veniam et novitatem vitae, ad imaginem Filii tui resurgentis, consequi valeamus BCINERUM
[TIT.: FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 132}
Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus, te, Domine, deprecantes, ut per paenitentiae caritatisque labores a noxiis voluptatibus temperemus, et, a peccatis mundati, ad celebrandam Filii tui passionem mereamur esse devoti SO
[TIT.: TEMPUS QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 133}
Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium, ut tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam PC
[TIT.: TEMPUS QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA CINERUM]


{N: 134}
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur C
[TIT.: FERIA QUINTA POST CINERES]


{N: 135}
Hostias, quaesumus, Domine, propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut, nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem SO
[TIT.: FERIA QUINTA POST CINERES]


{N: 136}
Caelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et indulgentiae causa sit et salutis PC
[TIT.: FERIA QUINTA POST CINERES]


{N: 137}
Inchoata paenitentiae opera, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exercemus, mentibus etiam valeamus implere sinceris C
[TIT.: FERIA SEXTA POST CINERES]


{N: 138}
Sacrificium, Domine, observantiae quadragesimalis offerimus, quod tibi, quaesumus, mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem SO
[TIT.: FERIA SEXTA POST CINERES]


{N: 139}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, huius participatione mysterii a delictis omnibus expiati, remediis tuae pietatis aptemur PC
[TIT.: FERIA SEXTA POST CINERES]


{N: 140}
Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende C
[TIT.: SABBATO POST CINERES]


{N: 141}
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificium placationis et laudis, et praesta, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum SO
[TIT.: SABBATO POST CINERES]


{N: 142}
Caelestis vitae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut, quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium PC
[TIT.: SABBATO POST CINERES]


{N: 143}
Concede nobis, omnipotens, Deus, ut, per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum, et effectus eius digna conversatione sectemur C
[TIT.: DOMINICA I IN QUADRAGESIMA]


{N: 144}
Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium SO
[TIT.: DOMINICA I IN QUADRAGESIMA]


{N: 145}
Qui quadraginta diebus, terrenis abstinens alimentis, formam huius observantiae ieiunio dedicavit, et, omnes evertens antiqui serpentis insidias, fermentum malitiae nos docuit superare, ut, paschale mysterium dignis mentibus celebrantes, ad pascha demum perpetuum transeamus. Et ideo cum Angelorum atque Sanctorum turba hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: DOMINICA I IN QUADRAGESIMA]


{N: 146}
Caelesti pane refecti, quo fides alitur, spes provehitur et caritas roboratur, quaesumus, Domine, ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esurire discamus, et in omni verbo, quod procedit de ore tuo, vivere valeamus PC
[TIT.: DOMINICA I IN QUADRAGESIMA]


{N: 147}
Converte nos, Deus, salutaris noster, et, ut nobis opus quadragesimale proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 148}
Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et conversationem nostram, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae propitiationis obtineat SO
[TIT.: HEBD. I QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 149}
Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis, ut, in utroque salvati, de caelestis remedii plenitudine gloriemur PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 150}
Respice, Domine, familiam tuam, et praesta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se corporalium moderatione castigat C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 151}
Suscipe, creator omnipotens Deus, quae de tuae munificentiae largitate deferimus, et temporalia nobis collata praesidia ad vitam converte propitiatus aeternam SO
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 152}
His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus amare caelestia PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 153}
Devotionem populi tui, quaesumus, Domine, benignus intende, ut, qui per abstinentiam temperantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 154}
Offerimus tibi, Domine, quae dicanda tuo nomini tu dedisti, ut, sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum SO
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 155}
Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, ut eorum nobis indulta refectio vitam, quaesumus, conferat sempiternam PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 156}
Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, promptius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 157}
Supplicum votis, Domine, esto propitius, et, populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte SO
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 158}
Quaesumus, Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 159}
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis observationi paschali convenienter aptari, ut suscepta sollemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 160}
Suscipe, Domine, propitiatus hostias, quibus et te placari voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui SO
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 161}
Tui nos, Domine, sacramenti refectio sancta restauret, et, a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 162}
Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, ut nos, unum necessarium semper quaerentes et opera caritatis exercentes, tuo cultui praestes esse dicatos C
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 163}
Haec quae nos reparent, quaesumus, Domine, beata mysteria suo nos munere dignos efficiant SO
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 164}
Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et, quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solaciis PC
[TIT.: HEBD I QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 165}
Deus, qui nobis dilectum Filium tuum audire praecepisti, verbo tuo interius nos pascere digneris, ut, spiritali purificato intuitu, gloriae tuae laetemur aspectu C
[TIT.: DOMINICA II IN QUADRAGESIMA]


{N: 166}
Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad celebranda festa paschalia fidelium tuorum corpora mentesque sanctificet SO
[TIT.: DOMINICA II IN QUADRAGESIMA]


{N: 167}
Qui, propria morte praenuntiata discipulis, in monte sancto suam eis aperuit claritatem, ut per passionem, etiam lege prophetisque testantibus, ad gloriam resurrectionis pervenire constaret. Et ideo cum caelorum virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: DOMINICA II IN QUADRAGESIMA]


{N: 168}
Percipientes, Domine, gloriosa mysteria, gratias tibi referre satagimus, quod, in terra positos, iam caelestium praestas esse participes
PC
[TIT.: DOMINICA II IN QUADRAGESIMA]


{N: 169}
Deus, qui ob animarum medelam castigare corpora praecepisti, concede, ut ab omnibus possimus abstinere peccatis, et corda nostra pietatis tuae valeant exercere mandata C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 170}
Preces nostras, Domine, propitiatus admitte, et a terrenis effice illecebris liberatos, quos caelestibus tribuis servire mysteriis SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 171}
Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis gaudii faciat esse consortes PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 172}
Custodi, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 173}
Sanctificationem tuam nobis, Domine, his mysteriis operare placatus, quae nos et a vitiis terrenis emundet, et ad caelestia dona perducat SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 174}
Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae refectio, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestet auxilium PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 175}
Conserva, Domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare praesidiis, ut propitius ad superna dona perducas C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 176}
Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius intuere, et, per haec sancta commercia, vincula peccatorum nostrorum absolve SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 177}
Quaesumus, Domine Deus noster, ut, quod nobis ad immortalitatis pignus esse voluisti, ad salutis aeternae tribuas provenire suffragium PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 178}
Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut, Spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 179}
Praesenti sacrificio, quaesumus, Domine, observantiam nostram sanctifica, ut, quod quadragesimalis exercitatio profitetur exterius, interius operetur effectu SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 180}
Haec in nobis sacrificia, Deus, et actione permaneant, et operatione firmentur PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 181}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, sacro nos purificante paenitentiae studio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 182}
Miseratio tua, Deus, ad haec peragenda mysteria, famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter, et devota conversatione perducat SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 183}
Accepto, Domine, pignore salutis aeternae, fac nos, quaesumus, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 184}
Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positos iam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista qua vivimus nos vita guberna, ut illam, in qua ipse es, lucem perducas C
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 185}
Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria dona perducat SO
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 186}
Sacramenti tui, Domine, divina perceptio penetralia nostri cordis infundat, et sui nos participes potenter efficiat PC
[TIT.: HEBD II QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 187}
Deus, omnium misericordiarum et totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia in ieiuniis, orationibus et eleemosynis demonstrasti, hanc humilitatis nostrae confessionem propitius intuere, ut, qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia sublevemur C
[TIT.: DOMINICA III IN QUADRAGESIMA]


{N: 188}
His sacrificiis, Domine, concede placatus, ut, qui propriis oramus absolvi delictis, fraterna dimittere studeamus SO
[TIT.: DOMINICA III IN QUADRAGESIMA]


{N: 189}
Qui, dum aquae sibi petiit potum a Samaritana praeberi, iam in ea fidei donum ipse creaverat, et ita eius fidem sitire dignatus est, ut ignem in illa divini amoris accenderet. Unde et nos tibi gratias agimus, et tuas virtutes cum Angelis praedicamus, dicentes PR
[TIT.: DOMINICA III IN QUADRAGESIMA]


{N: 190}
Sumentes pignus caelestis arcani, et in terra positi iam superno pane satiati, te, Domine, supplices deprecamur, ut, quod in nobis mysterio geritur, opere impleatur PC
[TIT.: DOMINICA III IN QUADRAGESIMA]


{N: 191}
Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 192}
Munus quod tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 193}
Tui nobis, quaesumus, Domine, communio sacramenti et purificationem conferat, et tribuat unitatem PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 194}
Gratia tua ne nos, quaesumus, Domine, derelinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 195}
Concede nobis, quaesumus, Domine, ut haec hostia salutaris nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 196}
Vivicet nos, quaesumus, Domine, huius participatio sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 197}
Praesta, quaesumus, Domine, ut, per quadragesimalem observantiam eruditi et tuo verbo nutriti, sancta continentia tibi simus toto corde devoti, et in oratione tua semper efficiamur concordes C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 198}
Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 199}
Sanctificet nos, Domine, qua pasti sumus, mensa caelestis, et, a cunctis erroribus expiatos, supernis promissionibus reddat acceptos PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 200}
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut, quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius ad eius celebrandum proficiamus paschale mysterium C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 201}
Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagio perversitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quem ad veritatis tuae praemia venire promittis SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 202}
Quos reficis, Domine, sacramentis, attolle benignus auxiliis, ut tuae salvationis effectum et mysteriis capiamus et moribus PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 203}
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuam benignus infunde, ut ab humanis semper retrahamur excessibus, et monitis inhaerere valeamus, te largiente, caelestibus C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 204}
Respice, quaesumus, Domine, propitius ad munera, quae sacramus, ut tibi grata reddantur, et nobis salutaria semper exsistant SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 205}
Mentes nostras et corpora, Domine, quaesumus, operatio tuae virtutis infundat, ut, quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 206}
Observationis huius annua celebritate laetantes, quaesumus, Domine, ut, paschalibus sacramentis inhaerentes, plenis eorum effectibus gaudeamus C
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SABBATO]


{N: 207}
Deus, de cuius gratia venit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta, quaesumus, ut, in eorum traditione sollemniter honoranda, competens deferamus obsequium SO
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE FERIA SABBATO]


{N: 208}
Da nobis, quaesumus, misericors Deus, ut sancta tua, quibus incessanter explemur, sinceris tractemus obsequiis, et fideli semper mente sumamus PC
[TIT.: HEBD III QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 209}
Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta, quaesumus, ut populus christianus prompta devotione et alacri fide ad ventura sollemnia valeat festinare C
[TIT.: DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA]


{N: 210}
Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et fideliter venerari, et pro salute mundi congruenter exhibere perficias SO
[TIT.: DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA]


{N: 211}
Qui genus humanum, in tenebris ambulans, ad fidei claritatem per mysterium incarnationis adduxit, et, qui servi peccati veteris nascebantur, per lavacrum regenerationis in filios adoptionis assumpsit. Propter quod caelestia tibi atque terrestria canticum novum concinunt adorando, et nos, cum omni exercitu Angelorum, proclamamus, sine fine dicentes PR
[TIT.: DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA]


{N: 212}
Deus, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, illumina, quaesumus, corda nostra gratiae tuae splendore, ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper, et te sincere diligere valeamus PC
[TIT.: DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA]


{N: 213}
Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur auxiliis C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 214}
Dicatae tibi, Domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut, a terrenae vetustatis conversatione mundati, caelestis vitae profectibus innovemur SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 215}
Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et renovando vivificent, et sanctificando ad aeterna perducant PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 216}
Exercitatio veneranda sanctae devotionis, Domine, tuorum fidelium corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiant paschale mysterium, et salvationis tuae nuntient praeconium C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 217}
Offerimus tibi, Domine, munera quae dedisti ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis immortalitatis operentur SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 218}
Purifica, quaesumus, Domine, mentes nostras benignus, et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 219}
Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus veniam per paenitentiam praebes, tuis supplicibus miserere, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 220}
Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 221}
Caelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad iudicium provenire patiaris, quae fidelibus tuis ad remedium providisti PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 222}
Clementiam tuam, Domine, supplici voto deposcimus, ut nos famulos tuos, paenitentia emundatos et bonis operibus eruditos, in mandatis tuis facias perseverare sinceros, et ad paschalia festa pervenire illaesos C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 223}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 224}
Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede, ut, qui conscientiae reatu constringuntur, caelestis remedii plenitudine glorientur PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 225}
Deus, qui fragilitati nostrae congrua subsidia praeparasti, concede, quaesumus, ut suae reparationis effectum et cum exsultatione suscipiat, et pia conversatione recenseat C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 226}
Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 227}
Praesta, quaesumus, Domine, ut, sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 228}
Dirigat corda nostra, quaesumus, Domine, tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus C
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 229}
Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates SO
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 230}
Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione sua tibi placitos esse perficiant PC
[TIT.: HEBD IV QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 231}
Quaesumus, Domine Deus noster, ut in illa caritate, qua Filius tuus diligens mundum morti se tradidit, inveniamur ipsi, te opitulante, alacriter ambulantes C
[TIT.: DOMINICA V IN QUADRAGESIMA]


{N: 232}
Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei christianae eruditionibus imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari SO
[TIT.: DOMINICA V IN QUADRAGESIMA]


{N: 233}
Ipse enim verus homo Lazarum flevit amicum, et Deus aeternus e tumulo suscitavit, qui, humani generis miseratus, ad novam vitam sacris mysteriis nos adducit. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes PR
[TIT.: DOMINICA V IN QUADRAGESIMA]


{N: 234}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter eius membra semper numeremur, cuius Corpori communicamus et Sanguini PC
[TIT.: DOMINICA V IN QUADRAGESIMA]


{N: 235}
Deus, per cuius ineffabilem gratiam omni benedictione ditamur, praesta nobis, ita in novitatem a vetustate transire, ut regni caelestis gloriae praeparemur C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 236}
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut, caelebraturi sancta mysteria, tamquam paenitentiae corporalis fructum, laetam tibi exhibeamus mentium puritatem SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 237}
Sacramentorum tuorum benedictione roborati, quaesumus, Domine, ut per haec semper emundemur a vitiis, et per sequelam Christi ad te festinanter gradiamur PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SECUNDA]


{N: 238}
Da nobis, quaesumus, Domine, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 239}
Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 240}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt iugiter ambientes, donis semper mereamur caelestibus propinquare PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA TERTIA]


{N: 241}
Sanctificata per paenitentiam tuorum corda filiorum, Deus miserator, illustra, et quibus praestas devotionis affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 242}
Tibi, Domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 243}
Caelestem nobis, Domine, praebeant sumpta mysteria medicinam, ut et vitia nostri cordis expurgent, et sempiterna nos protectione confirment PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUARTA]


{N: 244}
Adesto, Domine, supplicibus tuis, et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius, ut, a peccatorum labe mundati, in sancta conversatione permaneant, et a promissionis tuae perficiantur heredes C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 245}
Sacrificiis praesentibus, quaesumus, Domine, placatus intende, ut et conversioni nostrae proficiant et totius mundi saluti SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 246}
Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos temporaliter vegetas, efficias perpetuae vitae participes PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA QUINTA]


{N: 247}
Absolve, quaesumus, Domine, tuorum delicta populorum, ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 248}
Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 249}
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE FERIA SEXTA]


{N: 250}
Deus, qui, licet salutem hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia abundantiore laetificas, respice propitius ad electionem tuam, ut piae protectionis auxilium et regenerandos muniat et renatos C
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 251}
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ad aeternam vitam in confessione tui nominis baptismatis reparas sacramento, suscipe tuorum munera et vota famulorum, ut in te sperantium et desideria iubeas perfici et peccata deleri SO
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 252}
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut, sicut nos Corporis et Sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes PC
[TIT.: HEBD V QUADRAGESIMAE SABBATO]


{N: 253}
Fratres carissimi, postquam iam ab initio Quadragesimae corda nostra paenitentia et operibus caritatis praeparavimus, hodierna die congregamur, ut cum tota Ecclesia praeludamus paschale Domini nostri mysterium, eius nempe passionem atque resurrectionem, ad quod implendum ipse ingressus est civitatem suam Ierusalem. Quare cum omni fide et devotione memoriam agentes huius salutiferi ingressus, sequamur Dominum, ut, per gratiam consortes effecti crucis, partem habeamus resurrectionis et vitae M
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS. Monitio]


{N: 254}
Omnipotens sempiterne Deus, hos palmites tua benedictione sanctifica, ut nos, qui Christum Regem exsultando prosequimur, per ipsum valeamus ad aeternam Ierusalem pervenire B
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS. Benedictio palmarum]


{N: 255}
Auge fidem in te sperantium, Deus, et supplicum preces clementer exaudi, ut, qui hodie Christo triumphanti palmites exhibemus, in ipso fructus tibi bonorum operum afferamus B
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS. Benedictio palmarum]


{N: 256}
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi, ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere, et crucem subire fecisti, concede propitius, ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur C
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI]


{N: 257}
Per Unigeniti tui passionem placatio tua nobis, Domine, sit propinqua, quam, etsi nostris operibus non meremur, interveniente sacrificio singulari, tua percipiamus miseratione praeventi SO
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI]


{N: 258}
Qui pati pro impiis dignatus est innocens, et pro sceleratis indebite condemnari. Cuius mors delicta nostra detersit, et iustificationem nobis resurrectio comparavit. Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes PR
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI]


{N: 259}
Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut, qui fecisti nos morte Filii tui sperare quod credimus, facias nos, eodem resurgente, pervenire quo tendimus PC
[TIT.: DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI]


{N: 260}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitate deficimus, intercedente unigeniti Filii tui passione, respiremus C
[TIT.: FERIA II HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 261}
Respice, Domine, propitius sacra mysteria quae gerimus, et, quod ad nostra evacuanda praeiudicia misericors praevidisti, vitam nobis tribue fructificare perpetuam SO
[TIT.: FERIA II HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 262}
Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam, et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat PC
[TIT.: FERIA II HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 263}
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur C
[TIT.: FERIA III HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 264}
Hostias familiae tuae, quaesumus, Domine, placatus intende, et, quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eorum plenitudinem pervenire SO
[TIT.: FERIA III HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 265}
Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos voluisti temporaliter vegetari, perpetuae vitae facias esse participes PC
[TIT.: FERIA III HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 266}
Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur C
[TIT.: FERIA IV HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 267}
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut, quod gerimus Filii tui mysterio passionis, piis effectibus consequamur SO
[TIT.: FERIA IV HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 268}
Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus PC
[TIT.: FERIA IV HEBDOMADAE SANCTAE]


{N: 269}
Deus, qui unigenitum Filium tuum unxisti Spiritu Sancto Christumque Dominum constituisti, concede propitius, ut, eiusdem consecrationis participes effecti, testes Redemptionis inveniamur in mundo C
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM CHRISMATIS]


{N: 270}
Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem SO
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM CHRISMATIS]


{N: 271}
Qui Unigenitum tuum Sancti Spiritus unctione novi et aeterni testamenti constituisti Pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum eius sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio populum acquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium renovent, eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparantes filiis paschale convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant, reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius Christi nitantur imaginem conformari, et constantes tibi fidem amoremque testentur. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes PR
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE MISSA CHRISMATIS]


{N: 272}
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, Christi bonus odor effici mereantur PC
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM CHRISMATIS]


{N: 273}
Sacratissimam, Deus, frequentatibus Cenam, in qua Unigenitus tuus, morti se traditurus, novum in saecula sacrificium dilectionisque suae convivium Ecclesiae commendavit, da nobis, quaesumus, ut ex tanto mysterio plenitudinem caritatis hauriamus et vitae C
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM IN CENA DOMINI]


{N: 274}
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur SO
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM IN CENA DOMINI]


{N: 275}
Concede nobis, omnipotens Deus, ut sicut Cena Filii tui reficimur temporali, ita satiari mereamur aeterna PC
[TIT.: FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE AD MISSAM IN CENA DOMINI]


{N: 276}
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium C
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 277}
Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui, Domini nostri, passione solvisti, da, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni hominis naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus C
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 278}
Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur toto orbe terrarum, detque nobis, quietam et tranquillam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem OU1
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 279}
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret OU1
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 280}
Oremus et pro beatissimo Papa nostro N., ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordine episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei OU2
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 281}
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras, et electum nobis Antistitem tua pietate conserva, ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub ipso Pontifice, fidei suae meritis augeatur OU2
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 282}
Oremus et pro Episcopo nostro N., pro omnibus Episcopis, presbyteris, diaconis Ecclesiae et universa plebe fidelium OU3
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 283}
Omnipotens sempiterne Deus, cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro ministris tuis supplicantes, ut, gratiae tuae munere, ab omnibus tibi fideliter serviatur OU3
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 284}
Oremus et pro catechumenis (nostris), ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut, per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro OU4
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 285}
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis (nostris), ut renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur OU4
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 286}
Oremus et pro universis fratribus in Christum credentibus, ut Deus et Dominus noster eos, veritatem facientes, in una Ecclesia sua congregare et custodire dignetur OU5
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 287}
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, ad gregem Filii tui placatus intende, ut, quos unum baptisma sacravit, eos et fidei iungat integritas et vinculum societ caritatis OU5
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 288}
Oremus et pro Iudaeis, ut, ad quos prius locutus est Dominus Deus noster, eis tribuat in sui nominis amore et in sui foederis fidelitate proficere OU6
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 289}
Omnipotens sempiterne Deus, qui promissiones tuas Abrahae eiusque semini contulisti, Ecclesiae tuae preces clementer exaudi, ut populus acquisitionis prioris ad redemptionis mereatur plenitudinem pervenire OU6
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 290}
Oremus et pro iis qui in Christum non credunt, ut, luce Sancti Spiritus illustrati, viam salutis et ipsi valeant introire OU7
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 291}
Omnipotens sempiterne Deus, fac ut qui Christum non confitentur, coram te sincero corde ambulantes, inveniant veritatem, nosque, mutuo proficientes semper amore et ad tuae vitae mysterium plenius percipiendum sollicitos, perfectiores effice tuae testes caritatis in mundo OU7
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 292}
Oremus et pro iis qui Deum non agnoscunt, ut, quae recta sunt sincero corde sectantes, ad ipsum Deum pervenire mereantur OU8
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 293}
Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent, praesta quaesumus, ut inter noxia quaeque obstacula omnes, tuae signa pietatis et in te credentium testimonium bonorum operum percipientes, te solum verum Deum nostrique generis Patrem gaudeant confiteri OU8
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 294}
Oremus et pro omnibus rempublicam moderantibus, ut Deus et Dominus noster mentes et corda eorum secundum voluntatem suam dirigat ad veram omnium pacem et libertatem OU9
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 295}
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt hominum corda et iura populorum, respice benignus ad eos, qui nos in potestate moderantur, ut ubique terrarum populorum prosperitas, pacis securitas et religionis libertas, te largiente, consistant OU9
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 296}
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula solvat, viatoribus securitatem , peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem atque morientibus salutem indulgeat OU10
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 297}
Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse OU10
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 298}
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos Christi tui beata morte et resurrectione reparasti, conserva in nobis opus misericordiae tuae, ut huius mysterii participatione perpetua devotione vivamus PC
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 299}
Super populum tuum, quaesumus, Domine, qui mortem Filii tui in spe suae resurrectionis recoluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur SP
[TIT.: FERIA VI IN PASSIONE DOMINI]


{N: 300}
Fratres carissimi, hac sacratissima nocte, in qua Dominus noster Iesus Christus de morte transivit ad vitam, Ecclesia invitat filios dispersos per orbem terrarum, ut ad vigilandum et orandum conveniant. Si ita memoriam egerimus Paschatis Domini, spem habebimus participandi triumphum eius de morte et vivendi cum ipso in Deo. M
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Monitio]


{N: 301}
Deus, qui per Filium tuum claritatis tuae ignem fidelibus contulisti, novm hunc ignem sanctifica, et concede nobis, ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari, ut ad perpetuae claritatis puris mentibus valeamus festa pertingere B
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Benedictio ignis]


{N: 302}
Omnipotens sempiterne Deus, qui es in omnium operum dispensatione mirabilis, intellegant redempti tui, non fuisse excellentius, quod initio factus est mundus, quam quod in fine saeculorum Pascha nostrum immolatus est Christus OPL24
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 303}
Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis, quaesumus, contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad aeterna gaudia pervenire OPL24
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 304}
Deus, Pater summe fidelium, qui promissionis tuae filios diffusa adoptionis gratia in toto terrarum orbe multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum, sicut iurasti, gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare OPL25
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 305}
Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris temporibus coruscare sentimus, dum, quod uni populo a persecutione Pharaonis liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta, ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo OPL26
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 306}
Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsisteret, et plebs a servitute liberata christiani populi sacramenta praeferret, da, ut omnes gentes, Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regenerentur OPL26
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 307}
Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honorem nominis tui quod patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut, quod priores sancti non dubitaverunt futurum, Ecclesia tam magna ex parte iam cognoscat impletum OPL27
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 308}
Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum OPL28
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 309}
Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius, ut, quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis OPL29
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 310}
Deus, incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius Ecclesiae sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillius operare; totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi, inveterata renovari et per ipsum Christum redire omnia in integrum, a quo sumpsere principium OPL30
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 311}
Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque Testamenti paginis instruis, da nobis intellegere misericordiam tuam, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum OPL30
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS]


{N: 312}
Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras, excita in Ecclesia tua adoptionis spiritum, ut, corpore et mente renovati, puram tibi exhibeamus servitutem C
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI VIGILIA PASCHALIS]


{N: 313}
Precibus nostris, carissimi, fratrum nostrorum beatam spem unanimes adiuvemus, ut Pater omnipotens ad fontem regenerationis euntes omni misericordiae suae auxilio prosequatur M
[TIT.: VIGILIAE PASCHALIS. Monitio liturgiae baptismalis, si adsunt baptizandi]


{N: 314}
Dei Patris omnipotentis gratiam, carissimi, super hunc fontem supplices invocemus, ut qui ex eo renascentur adoptionis filiis in Christo aggregentur B
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Liturgia baptismalis. Benedictio fontis,si non adsunt baptizandi]


{N: 315}
Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae sacramentis, et ad recreandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, ut, quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio, virtutis tuae impleatur effectu C
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Litugia baptismalis. Si adsunt baptizandi.]


{N: 316}
Deus, qui invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti, ut baptismi gratiam demonstraret; Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet; Deus, qui regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum; Deus, qui Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum praefiguraret; Deus, cuius Filius, in aqua Iordanis a Ioanne baptizatus, Sancto Spiritu est inunctus, et, in cruce pendens, una cum sanguine aquam de latere suo produxit, ac, post resurrectionem suam, discipulis iussit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: respice in faciem Ecclesiae tuae, eique dignare fontem baptismatis aperire. Sumat haec aqua Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto, ut homo, ad imaginem tuam conditus, sacramento baptismatis a cunctis squaloribus vetustatis ablutus, in novam infantiam ex aqua et Spiritu Sancto resurgere mereatur. B
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Benedictio aquae. Si adsunt baptizandi.]


{N: 317}
Dominum Deum nostrum, fratres carissimi, suppliciter exoremus, ut hanc creaturam aquae benedicere dignetur, super nos aspergendam in nostri memoriam baptismi. Ipse autem nos renovare dignetur, ut fideles Spiritui, quem accepimus, maneamus. B
[TIT.: VIGILIA PASCHALIS. Benedictio aquae. Si non adsunt baptizandi.]


{N: 318}
Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut, paschalibus initiata mysteriis, ad aeternitatis nobis medelam, te operante, proficiant SO
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI VIGILIA PASCHALIS]


{N: 319}
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes PC
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI VIGILIA PASCHALIS]


{N: 320}
Deus, qui hodierna die, per Unigenitum tuum, aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti, da nobis, quaesumus, ut, qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus, per innovationem tui Spiritus in lumine vitae resurgamus C
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 321}
Sacrificia, Domine, paschalibus gaudiis exsultantes offerimus, quibus Ecclesia tua mirabiliter renascitur et nutritur SO
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 322}
Perpetuo, Deus, Ecclesiam tuam pio favore tuere, ut, paschalibus renovata mysteriis, ad resurrectionis perveniat claritatem PC
[TIT.: DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI AD MISSAM IN DIE]


{N: 323}
Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole multiplicas, concede famulis tuis, ut sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt C
[TIT.: FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 324}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera tuorum propitius populorum, ut confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur SO
[TIT.: FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 325}
Exuberet, quaesumus, Domine, mentibus nostris paschalis gratia sacramenti, ut, quos viam fecisti perpetuae salutis intrare, donis tuis dignos efficias PC
[TIT.: FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 326}
Deus, qui paschalia nobis remedia contulisti, populum tuum caelesti dono prosequere, ut, perfectam libertatem assecutus, in caelis gaudeat, unde nunc in terris exsultat C
[TIT.: FERIA III INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 327}
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdat, et ad aeterna dona perveniat SO
[TIT.: FERIA III INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 328}
Exaudi nos, omnipotens Deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismatis gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam PC
[TIT.: FERIA III INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 329}
Deus, qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas, concede propitius, ut, per temporalia festa quae agimus, pervenire ad gaudia aeterna mereamur C
[TIT.: FERIA IV INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 330}
Suscipe, quaesumus, Domine, hostias redemptionis humanae, et salutem nobis mentis et corporis operare placatus SO
[TIT.: FERIA IV INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 331}
Ab omni nos, quaesumus, Domine, vetustate purgatos, sacramenti Filii tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam PC
[TIT.: FERIA IV INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 332}
Deus, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da, ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum C
[TIT.: FERIA V INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 333}
Hostias, quaesumus, Domine, placatus assume, quas et pro renatis gratanter deferimus, et pro acceleratione caelestis auxilii SO
[TIT.: FERIA V INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 334}
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient PC
[TIT.: FERIA V INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 335}
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut, quod professione celebramus, imitemur effectu C
[TIT.: FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 336}
Perfice, Domine, benignus in nobis paschalium munerum votiva commercia, ut a terrenis affectibus ad caeleste desiderium transferamur SO
[TIT.: FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 337}
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur PC
[TIT.: FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 338}
Deus, qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, ad electionem tuam propitius intuere, ut, qui sacramento baptismatis sunt renati, beata facias immortalitate vestiri C
[TIT.: SABBATO INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 339}
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae SO
[TIT.: SABBATO INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 340}
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede PC
[TIT.: SABBATO INFRA OCTAVAM PASCHAE]


{N: 341}
Deus misericordiae sempiternae, qui in ipso paschalis festi recursu fidem sacratae tibi plebis accendis, auge gratiam quam dedisti, ut digna omnes intellegentia comprehendant, quo lavacro abluti, quo spiritu regenerati, quo sanguine sunt redempti C
[TIT.: DOMINICA II PASCHAE]


{N: 342}
Suscipe, quaesumus, Domine, plebis tuae ( et tuorum renatorum ) oblationes, ut, confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur SO
[TIT.: DOMINICA II PASCHAE]


{N: 343}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret PC
[TIT.: DOMINICA II PASCHAE]


{N: 344}
Semper exsultet populus tuus, Deus, renovata animae iuventute, ut, qui nunc laetatur in adoptionis se gloriam restitutum, resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet C
[TIT.: DOMINICA III PASCHAE]


{N: 345}
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae SO
[TIT.: DOMINICA III PASCHAE]


{N: 346}
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede PC
[TIT.: DOMINICA III PASCHAE]


{N: 347}
Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut eo perveniat humilitas gregis, quo processit fortitudo pastoris C
[TIT.: DOMINICA IV PASCHAE]


{N: 348}
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae SO
[TIT.: DOMINICA IV PASCHAE]


{N: 349}
Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso Filii tui sanguine redemisti, in aeternis pasculis collocare digneris PC
[TIT.: DOMINICA IV PASCHAE]


{N: 350}
Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, filios dilectionis tuae benignus intende, ut in Christo credentibus et vera tribuatur libertas et hereditas aeterna C
[TIT.: DOMINICA V PASCHAE]


{N: 351}
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes efficisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur SO
[TIT.: DOMINICA V PASCHAE]


{N: 352}
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire PC
[TIT.: DOMINICA V PASCHAE]


{N: 353}
Fac nos, omnipotens Deus, hos laetitiae dies, quos in honorem Domini resurgentis exsequimur, affectu sedulo celebrare, ut quod recordatione percurrimus semper in opere teneamus C
[TIT.: DOMINICA VI PASCHAE]


{N: 354}
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur SO
[TIT.: DOMINICA VI PASCHAE]


{N: 355}
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructum in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus PC
[TIT.: DOMINICA VI PASCHAE]


{N: 356}
Fac nos, omnipotens Deus, sanctis exsultare gaudiis, et pia gratiarum actione laetari, quia Christi Filii tui ascensio est nostra provectio, et quo processit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis C
[TIT.: IN ASCENSIONE DOMINI]


{N: 357}
Sacrificium, Domine, pro Filii tui supplices venerabili nunc ascensione deferimus: praesta, quaesumus, ut his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus SO
[TIT.: IN ASCENSIONE DOMINI]


{N: 358}
Omnipotens sempiterne Deus, qui in terra constitutos divina tractare concedis, praesta, quaesumus, ut illuc tendat christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia PC
[TIT.: IN ASCENSIONE DOMINI]


{N: 359}
Supplicationibus nostris, Domine, adesto propitius, ut, sicut humani generis Salvatorem tecum in tua credimus maiestate, ita eum usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, sicut ipse promisit, sentiamus C
[TIT.: DOMINICA VII PASCHAE]


{N: 360}
Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus SO
[TIT.: DOMINICA VII PASCHAE]


{N: 361}
Exaudi nos, Deus, salutaris noster, ut per haec sacrosancta mysteria in totius Ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite PC
[TIT.: DOMINICA VII PASCHAE]


{N: 362}
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta, ut, gentium facta dispersione, divisiones linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur C
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 363}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lux tuae lucis corda eorum, qui per tuam gratiam sunt renati, Sancti Spiritus illustratione confirmet C
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 364}
Praesentia munera, quaesumus, Domine, Spiritus tui benedictione perfunde, ut per ipsa Ecclesiae tuae ea dilectio tribuatur, per quam salutaris mysterii toto mundo veritas enitescat SO
[TIT.: DIES PENTECOSTES AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 365}
Tu enim, sacramentum paschale consummans, quibus, per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, hodie Spiritum Sanctum es largitus; qui, principio nascentis Ecclesiae, et cunctis gentibus scientiam indidit deitatis, et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes PR
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN DIE]


{N: 366}
Haec nobis, Domine, munera sumpta proficiant, ut illo iugiter Spiritu ferveamus, quem Apostolis tuis ineffabiliter infudisti PC
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN VIGILIA]


{N: 367}
Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus Sancti dona defunde, et, quod inter ipsa evangelicae praedicationis exordia operata est divina dignatio, nunc quoque per credentium corda perfunde C
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN DIE]


{N: 368}
Praesta, quaesumus, Domine, ut, secundum promissionem Filii tui, Spiritus Sanctus huius nobis sacrificii copiosius revelet arcanum, et omnem propitius reseret veritatem SO
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN DIE]


{N: 369}
Deus, qui Ecclesiae tuae caelestia dona largiris, custodi gratiam quam dedisti, ut Spiritus Sancti vigeat semper munus infusum, et ad aeternae redemptionis augmentum spiritalis esca proficiat PC
[TIT.: DOMINICA PENTECOSTES AD MISSAM IN DIE]


{N: 370}
Omnipotens sempiterne Deus, quem paterno nomine invocare praesumimus, perfice in cordibus nostris spiritum adoptionis filiorum, ut promissam hereditatem ingredi mereamur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD II]


{N: 371}
Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis sanctam concede laetitiam, ut, quos eripuisti a servitute peccati, gaudiis facias perfrui sempiternis C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD IV]


{N: 372}
Concede, misericors Deus, ut, quod paschalibus exsequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD VI]


{N: 373}
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SECUNDA ]


{N: 374}
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD]


{N: 375}
Fac nos, quaesumus, omnipotens Deus, Domini resurgentis praedicare virtutem, ut, cuius muneris pignus accepimus, manifesta dona comprehendere valeamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA TERTIA HEBD II]


{N: 376}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui resurrectionis dominicae mysteria colimus, redemptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA TERTIA HEBD IV]


{N: 377}
Semper exsultet populus tuus, Deus, renovata animae iuventute, ut, qui nunc laetatur in adoptionis se gloriam restitutum, resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA TERTIA HEBD VI]


{N: 378}
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA TERTIA ]


{N: 379}
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA TERTIA ]


{N: 380}
Annua recolentes mysteria, quibus per renovatam originis dignitatem humana substantia spem resurrectionis accepit, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, quod fide recolimus, perpetua dilectione capiamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUARTA HEBD II]


{N: 381}
Deus, vita fidelium, gloria humilium, beatitudo iustorum, ad preces supplicum benignus intende, ut, qui promissa tuae sitiunt largitatis, de tua semper abundantia repleantur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUARTA HEBD IV]


{N: 382}
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut, quemadmodum mysterio resurrectionis Filii tui sollemnia colimus, ita et in adventu eius gaudere cum Sanctis omnibus mereamur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUARTA HEBD VI]


{N: 383}
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUARTA ]


{N: 384}
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUARTA ]


{N: 385}
Concede, misericors Deus, ut, quod paschalibus exsequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus
C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUINTA HEBD II]


{N: 386}
Deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice ad pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut, quos regenerationis mysterio dignatus es innovare, in his dona tuae perpetuae gratiae benedictionisque conserves C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUINTA HEBD IV]


{N: 387}
Deus, qui, populum tuum tuae fecisti redemptionis participem, concede nobis, quaesumus, ut de resurrectione dominica perpetuo gratulemur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUINTA In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti]


{N: 388}
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUINTA]


{N: 389}
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA QUINTA ]


{N: 390}
Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis, famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA HEBD II]


{N: 391}
Deus, qui et libertatis nostrae auctor es et salutis, exaudi supplicantium voces, et, quos sanguinis Filii tui effusione redemisti, fac, ut per te vivere et perpetua in te valeant incolumitate gaudere C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA HEBD IV]


{N: 392}
Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem, ut, cum in maiestate sua Salvator noster advenerit, quos fecisti baptismo renasci, facias beata immortalitate vestiri C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA HEBD VI]


{N: 393}
Exaudi, Domine, preces nostras, ut, quod tui Verbi sanctificatione promissum est, evangelico ubique compleatur effectu, et plenitudo adoptionis obtineat quod praedixit testificatio veritatis C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti]


{N: 394}
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA]


{N: 395}
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE FERIA SEXTA]


{N: 396}
Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, filios dilectionis tuae benignus intende, ut in Christo credentibus et vera tribuatur libertas et hereditas aeterna C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO HEBD II]


{N: 397}
Omnipotens sempiterne Deus, semper in nobis paschale perfice sacramentum, ut, quos sacro baptismate dignatus es renovare, sub tuae protectionis auxilio multos fructus afferant, et ad aeternae vitae gaudia pervenire concedas C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO HEBD IV]


{N: 398}
Deus, cuius Filius ad caelos ascendens Apostolis Sanctum Spiritum dignatus est polliceri, praesta, quaesumus, ut sicut illi multifaria doctrinae caelestis munera perceperunt, ita nobis quoque spiritalia dona concedas C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO HEBD VI]


{N: 399}
Mentes nostras, quaesumus, Domine, bonis operibus semper informa, ut, ad meliora iugiter contendentes, paschale mysterium studeamus habere perpetuum C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti]


{N: 400}
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO]


{N: 401}
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS II,IV ET VI PASCHAE SABBATO]


{N: 402}
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis, qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD III]


{N: 403}
Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut, inter mundanas varietates, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SECUNDA HEBD V]


{N: 404}
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SECUNDA]


{N: 405}
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SECUNDA]


{N: 406}
Deus, qui renatis ex aqua et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam quam dedisti, ut, qui ab omnibus sunt purgati peccatis, nullis priventur tua pietate promissis C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA TERTIA HEBD III]


{N: 407}
Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, da populo tuo fidei speique constantiam, ut non dubitemus implenda, quae te novimus auctore promissa C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA TERTIA HEBD V]


{N: 408}
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA TERTIA]


{N: 409}
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA TERTIA]


{N: 410}
Adesto, quaesumus, Domine, familiae tuae, et dignanter impende, ut, quibus fidei gratiam contulisti, in resurrectione Unigeniti tui portionem largiaris aeternam C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUARTA HEBD III]


{N: 411}
Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda famulorum, ut, quos de incredulitatis tenebris liberasti, numquam a tuae veritatis luce discendant C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUARTA HEBD V]


{N: 412}
Concede, quaesumus, Domine, semper nos haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUARTA]


{N: 413}
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUARTA]


{N: 414}
Omnipotens sempiterne Deus, propensius his diebus tuam pietatem consequamur, quibus eam plenius te largiente cognovimus, ut, quos ab erroris caligine liberasti, veritatis tuae firmius inhaerere facias documentis C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUINTA HEBD III]


{N: 415}
Deus, cuius gratia iusti ex impiis et beati efficimur ex miseris, adesto operibus tuis, adesto muneribus, ut quibus inest fidei iustificatio non desit perseverantiae fortitudo C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUINTA HEBD V]


{N: 416}
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUINTA]


{N: 417}
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA QUINTA]


{N: 418}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gratiam dominicae resurrectionis cognovimus, ipsi per amorem Spiritus in novitatem vitae resurgamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SEXTA HEBD III]


{N: 419}
Tribue nobis, quaesumus, Domine, mysteriis paschalibus convenienter aptari, ut quae laetanter exsequimur perpetua virtute tueantur et salvent C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SEXTA HEBD V]


{N: 420}
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SEXTA ]


{N: 421}
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE FERIA SEXTA]


{N: 422}
Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innovasti, hanc renatis in Christo concede custodiam, ut, omni erroris incursu devicto, gratiam tuae benedictionis fideliter servent C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE SABBATO HEBD III]


{N: 423}
Omnipotens aeterne Deus, qui nobis regeneratione baptismatis caelestem vitam conferre dignatus es, praesta, quaesumus, ut, quos immortalitatis efficis iustificando capaces, usque ad plenitudinem gloriae, te moderante, perveniant C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE SABBATO HEBD V]


{N: 424}
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE SABBATO]


{N: 425}
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAS III ET V PASCHAE SABBATO]


{N: 426}
Adveniat nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus Sancti, qua voluntatem tuam fideli mente retinere, et pia conversatione depromere valeamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SECUNDA ]


{N: 427}
Sacrificia nos, Domine, immaculata purificent, et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SECUNDA ]


{N: 428}
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SECUNDA ]


{N: 429}
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA TERTIA ]


{N: 430}
Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA TERTIA ]


{N: 431}
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA TERTIA ]


{N: 432}
Ecclesiae tuae, misericors Deus, concede propitius, ut, Sancto Spiritu congregata, toto sit corde tibi devota, et pura voluntate concordet C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUARTA ]


{N: 433}
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificia tuis instituta praeceptis, et sacris mysteriis, quae debitae servitutis celebramus officio, sanctificationem tuae nobis redemptionis dignanter adimple SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUARTA ]


{N: 434}
Gratiam tuam nobis, Domine, semper accumulet divini participatio sacramenti, et, sua nos virtute mundando, tanti muneris capaces indesinenter efficiat PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUARTA ]


{N: 435}
Spiritus tuus, quaesumus, Domine, spiritalia nobis dona potenter infundat, ut det nobis mentem, quae tibi sit placita, et aptet nos tuae propitius voluntati C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUINTA ]


{N: 436}
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUINTA ]


{N: 437}
Percepta mysteria, quaesumus, Domine, et eruditione nos instruant et participatione restaurent, ut ad spiritalia mereamur munera pervenire PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA QUINTA ]


{N: 438}
Deus, qui nobis aeternitatis aditum glorificatione Christi tui et Sancti Spiritus illuminatione reserasti, concede, quaesumus, ut, tanti doni particeps, devotio nostra proficiat, et ad fidei transferamur augmentum C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SEXTA]


{N: 439}
Hostias populi tui, quaesumus, Domine, miseratus intende, et, ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras Sancti Spiritus emundet adventus SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SEXTA]


{N: 440}
Deus, cuius mysteriis mundamur et pascimur, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE FERIA SEXTA ]


{N: 441}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui paschalia festa peregimus, haec, te largiente, moribus et vita teneamus C
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE SABBATO ]


{N: 442}
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus adveniens divinis praeparet sacramentis, quia ipse est remissio omnium peccatorum SO
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE SABBATO]


{N: 443}
Annue, Domine, nostris precibus miseratus, ut, sicut de praeteritis ad nova sumus sacramenta translati, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur PC
[TIT.: IN FERIIS POST DOMINICAM VII PASCHAE SABBATO]


{N: 444}
Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et quae agenda sunt videant, et ad implenda quae viderint convalescant C
[TIT.: MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE. HEBDOMADA I PER ANNUM]


{N: 445}
Grata tibi sit, quaesumus, Domine, tuae plebis oblatio, per quam et sanctificationem referat, et quae pie precatur obtineat SO
[TIT.: MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE. HEBDOMADA I PER ANNUM]


{N: 446}
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas PC
[TIT.: MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE. HEBDOMADA I PER ANNUM]


{N: 447}
Omnipotens sempiterne Deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus C
[TIT.: DOMINICA II PER ANNUM]


{N: 448}
Concede nobis, quaesumus, Domine haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur SO
[TIT.: DOMINICA II PER ANNUM]


{N: 449}
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde ut, quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes PC
[TIT.: DOMINICA II PER ANNUM]


{N: 450}
Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare C
[TIT.: DOMINICA III PER ANNUM]


{N: 451}
Munera nostra, Domine, suscipe placatus, quae sanctificando nobis, quaesumus, salutaria fore concede SO
[TIT.: DOMINICA III PER ANNUM]


{N: 452}
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut vivicationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur PC
[TIT.: DOMINICA III PER ANNUM]


{N: 453}
Concede nobis, Domine Deus noster, ut et tota mente veneremur, et omnes homines rationabili diligamus affectu C
[TIT.: DOMINICA IV PER ANNUM]


{N: 454}
Altaribus tuis, Domine, munera nostrae servitutis inferimus, quae, placatus assumens, sacramentum nostrae redemptionis efficias SO
[TIT.: DOMINICA IV PER ANNUM]


{N: 455}
Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut hoc perpetuae salutis auxilio fides semper vera proficiat PC
[TIT.: DOMINICA IV PER ANNUM]


{N: 456}
Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut, quae in sola spe gratiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur C
[TIT.: DOMINICA V PER ANNUM]


{N: 457}
Domine Deus noster, qui has potius creaturas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti, tribue, quaesumus, ut etiam aeternitatis nobis fiant sacramentum SO
[TIT.: DOMINICA V PER ANNUM]


{N: 458}
Deus, qui nos de uno pane et de uno calice participes esse voluisti, da nobis, quaesumus, ita vivere, ut, unum in Christo effecti, fructum afferamus pro mundi salute gaudentes PC
[TIT.: DOMINICA V PER ANNUM]


{N: 459}
Deus, qui in te rectis et sinceris manere pectoribus asseris, da nobis tua gratia tales exsistere, in quibus habitare digneris C
[TIT.: DOMINICA VI PER ANNUM]


{N: 460}
Haec nos oblatio, quaesumus, Domine, mundet et renovet, atque tuam exsequentibus voluntatem fiat causa remunerationis aeternae SO
[TIT.: DOMINICA VI PER ANNUM]


{N: 461}
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus, ut semper eadem, per quae veraciter vivimus appetamus PC
[TIT.: DOMINICA VI PER ANNUM]


{N: 462}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis C
[TIT.: DOMINICA VII PER ANNUM]


{N: 463}
Mysteria tua, Domine, debitis servitiis exsequentes, supplices te rogamus, ut, quod ad honorem tuae maiestatis offerimus, nobis proficiat ad salutem SO
[TIT.: DOMINICA VII PER ANNUM]


{N: 464}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut illius salutis capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus PC
[TIT.: DOMINICA VII PER ANNUM]


{N: 465}
Da nobis, quaesumus, Domine, ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur, et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur C
[TIT.: DOMINICA VIII PER ANNUM]


{N: 466}
Deus, qui offerenda tuo nomini tribuis, et oblata devotioni nostrae servitutis ascribis, quaesumus clementiam tuam, ut, quod praestas unde sit meritum, proficere nobis largiaris ad praemium SO
[TIT.: DOMINICA VIII PER ANNUM]


{N: 467}
Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut, hoc eodem quo nos temporaliter vegetas sacramento, perpetuae vitae participes benignus efficias PC
[TIT.: DOMINICA VIII PER ANNUM]


{N: 468}
Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas C
[TIT.: DOMINICA IX PER ANNUM]


{N: 469}
In tua pietate confidentes, Domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur SO
[TIT.: DOMINICA IX PER ANNUM]


{N: 470}
Rege nos Spiritu tuo, quaesumus, Domine, quos pascis Filii tui Corpore et Sanguine, ut te, non solum verbo neque lingua, sed opere et veritate confitentes, intrare mereamur in regnum caelorum PC
[TIT.: DOMINICA IX PER ANNUM]


{N: 471}
Deus, a quo bona cuncta procedunt, tuis largire supplicibus, ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt, et te gubernante, eadem faciamus C
[TIT.: DOMINICA X PER ANNUM]


{N: 472}
Respice, Domine, quaesumus, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, et nostrae caritatis augmentum SO
[TIT.: DOMINICA X PER ANNUM]


{N: 473}
Tua nos, Domine, medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat PC
[TIT.: DOMINICA X PER ANNUM]


{N: 474}
Deus, in te sperantium fortitudo, invocationibus nostris adesto propitius, et, quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, gratiae tuae praesta semper auxilium, ut, in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus C
[TIT.: DOMINICA XI PER ANNUM]


{N: 475}
Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento, tribue quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus SO
[TIT.: DOMINICA XI PER ANNUM]


{N: 476}
Haec tua, Domine, sumpta sacra communio, sicut fidelium in te unionem praesignat, sic in Ecclesia tua unitatis operetur effectum PC
[TIT.: DOMINICA XI PER ANNUM]


{N: 477}
Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tuae dilectionis instituis C
[TIT.: DOMINICA XII PER ANNUM]


{N: 478}
Suscipe, Domine, sacrificium placationis et laudis, et praesta, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum SO
[TIT.: DOMINICA XII PER ANNUM]


{N: 479}
Sacri Corporis et Sanguinis pretiosi alimonia renovati, quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut, quod gerimus devotione frequenti, certa redemptione capiamus PC
[TIT.: DOMINICA XII PER ANNUM]


{N: 480}
Deus, qui, per adoptionem gratiae, lucis nos esse filios voluisti, praesta, quaesumus, ut errorum non involvamur tenebris, sed in splendore veritatis semper maneamus conspicui C
[TIT.: DOMINICA XIII PER ANNUM]


{N: 481}
Deus, qui mysteriorum tuorum dignanter operaris effectus, praesta, quaesumus, ut sacris apta muneribus fiant nostra servitia SO
[TIT.: DOMINICA XIII PER ANNUM]


{N: 482}
Vivificet nos, quaesumus, Domine, divina quam obtulimus et sumpsimus hostia, ut, perpetua tibi caritate coniuncti, fructum qui semper maneat afferamus PC
[TIT.: DOMINICA XIII PER ANNUM]


{N: 483}
Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis sanctam concede laetitiam, ut, quos eripuisti a servitute peccati, gaudiis facias perfrui sempiternis C
[TIT.: DOMINICA XIV PER ANNUM]


{N: 484}
Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem SO
[TIT.: DOMINICA XIV PER ANNUM]


{N: 485}
Tantis, Domine, repleti muneribus, praesta, quaesumus, ut et salutaria dona capiamus, et a tua numquam laude cessemus PC
[TIT.: DOMINICA XIV PER ANNUM]


{N: 486}
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari C
[TIT.: DOMINICA XV PER ANNUM]


{N: 487}
Respice, Domine, munera supplicantis Ecclesiae, et pro credentium sanctificationis incremento sumenda concede SO
[TIT.: DOMINICA XV PER ANNUM]


{N: 488}
Sumptis muneribus, quaesumus, Domine, ut, cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus PC
[TIT.: DOMINICA XV PER ANNUM]


{N: 489}
Propitiare, Domine, famulis tuis, et clementer gratiae tuae super eos dona multiplica, ut, spe, fide et caritate ferventes, semper in mandatis tuis vigili custodia perseverent C
[TIT.: DOMINICA XVI PER ANNUM]


{N: 490}
Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium a devotis tibi famulis, et pari benedictione, sicut munera Abel, sanctifica, ut, quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem SO
[TIT.: DOMINICA XVI PER ANNUM]


{N: 491}
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire PC
[TIT.: DOMINICA XVI PER ANNUM]


{N: 492}
Protector in te sperantium, Deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, ut, te rectore, te duce, sic bonis transeuntibus nunc utamur, ut iam possimus inhaerere mansuris C
[TIT.: DOMINICA XVII PER ANNUM]


{N: 493}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante virtute, et praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant SO
[TIT.: DOMINICA XVII PER ANNUM]


{N: 494}
Sumpsimus, Domine, divinum sacramentum, passionis Filii tui memoriale perpetuum; tribue, quaesumus ut ad nostram salutem hoc munus proficiat, quod ineffabili nobis caritate ipse donavit PC
[TIT.: DOMINICA XVII PER ANNUM]


{N: 495}
Adesto, Domine, famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus, ut his, qui te auctorem et gubernatorem gloriantur habere, et grata restaures, et restaurata conserves C
[TIT.: DOMINICA XVIII PER ANNUM]


{N: 496}
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum SO
[TIT.: DOMINICA XVIII PER ANNUM]


{N: 497}
Quos caelesti recreas munere, perpetuo, Domine comitare praesidio, et, quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede PC
[TIT.: DOMINICA XVIII PER ANNUM]


{N: 498}
Omnipotens sempiterne Deus, quem paterno nomine invocare praesumimus, perfice in cordibus nostris spiritum adoptionis filiorum, ut promissam hereditatem ingredi mereamur C
[TIT.: DOMINICA XIX PER ANNUM]


{N: 499}
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium SO
[TIT.: DOMINICA XIX PER ANNUM]


{N: 500}
Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet PC
[TIT.: DOMINICA XIX PER ANNUM]


{N: 501}
Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut, te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur C
[TIT.: DOMINICA XX PER ANNUM]


{N: 502}
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere SO
[TIT.: DOMINICA XX PER ANNUM]


{N: 503}
Per haec sacramenta, Domine, Christi participes effecti, clementiam tuam humiliter imploramus, ut, eius imaginis conformes in terris, et eius consortes in caelis fieri mereamur PC
[TIT.: DOMINICA XX PER ANNUM]


{N: 504}
Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis ut, inter mundanas varietates, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia C
[TIT.: DOMINICA XXI PER ANNUM]


{N: 505}
Qui una semel hostia, Domine, adoptionis tibi populum acquisisti, unitatis et pacis in Ecclesia tua propitius nobis dona concedas SO
[TIT.: DOMINICA XXI PER ANNUM]


{N: 506}
Plenum, quaesumus, Domine, in nobis remedium tuae miserationis operare, ac tales nos esse perfice propitius et sic foveri, ut tibi in omnibus placere valeamus PC
[TIT.: DOMINICA XXI PER ANNUM]


{N: 507}
Deus virtutum, cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris tui nominis amorem, et praesta, ut in nobis, religionis augmento, quae sunt bona nutrias, ac, vigilanti studio, quae sunt nutrita custodias C
[TIT.: DOMINICA XXII PER ANNUM]


{N: 508}
Benedictionem nobis, Domine, conferat salutarem sacra semper oblatio, ut, quod agit mysterio, virtute perficiat SO
[TIT.: DOMINICA XXII PER ANNUM]


{N: 509}
Pane mensae caelestis refecti, te, Domine, deprecamur, ut hoc nutrimentum caritatis corda nostra confirmet, quatenus ad tibi ministrandum in fratribus excitemur PC
[TIT.: DOMINICA XXII PER ANNUM]


{N: 510}
Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, filios dilectionis tuae benignus intende, ut in Christo credentibus et vera tribuatur libertas, et hereditas aeterna C
[TIT.: DOMINICA XXIII PER ANNUM]


{N: 511}
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur SO
[TIT.: DOMINICA XXIII PER ANNUM]


{N: 512}
Da fidelibus tuis, Domine, quos et verbi tui et caelesti sacramenti pabulo nutris et vivificas, ita dilecti Filii tui tantis muneribus proficere, ut eius vitae semper consortes effici mereamur PC
[TIT.: DOMINICA XXIII PER ANNUM]


{N: 513}
Respice nos, rerum omnium Deus creator et rector, te, ut tuae propitiationis sentiamus effectum, toto nos tribue tibi corde servire C
[TIT.: DOMINICA XXIV PER ANNUM]


{N: 514}
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum tuorum benignus assume, ut, quod singuli ad honorem tui nominis obtulerunt, cunctis proficiat ad salutem SO
[TIT.: DOMINICA XXIV PER ANNUM]


{N: 515}
Mentes nostras et corpora possideat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis, sed eius praeveniat semper effectus PC
[TIT.: DOMINICA XXIV PER ANNUM]


{N: 516}
Deus, qui sacrae legis omnia constituta in tua et proximi dilectione posuisti, da nobis, ut, tua praecepta servantes, ad vitam mereamur pervenire perpetuam C
[TIT.: DOMINICA XXV PER ANNUM]


{N: 517}
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant SO
[TIT.: DOMINICA XXV PER ANNUM]


{N: 518}
Quos tuis, Domine, reficis sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis, ut redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus PC
[TIT.: DOMINICA XXV PER ANNUM]


{N: 519}
Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, gratiam tuam super nos indesinenter infunde, ut, ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes C
[TIT.: DOMINICA XXVI PER ANNUM]


{N: 520}
Concede nobis, misericors Deus, ut haec nostra tibi oblatio sit accepta, et per eam nobis fons omnis benedictionis aperiatur SO
[TIT.: DOMINICA XXVI PER ANNUM]


{N: 521}
Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut simus eius in gloria coheredes, cui, mortem ipsius annuntiando, compatimur PC
[TIT.: DOMINICA XXVI PER ANNUM]


{N: 522}
Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesumit C
[TIT.: DOMINICA XXVII PER ANNUM]


{N: 523}
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificia tuis instituta praeceptis, et sacris mysteriis, quae debitae servitutis celebramus officio, sanctificationem tuae nobis redemptionis dignanter adimple SO
[TIT.: DOMINICA XXVII PER ANNUM]


{N: 524}
Concede nobis, omnipotens Deus, ut de perceptis sacramentis inebriemur atque pascamur, quatenus in id quod sumimus transeamus PC
[TIT.: DOMINICA XXVII PER ANNUM]


{N: 525}
Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos C
[TIT.: DOMINICA XXVIII PER ANNUM]


{N: 526}
Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus SO
[TIT.: DOMINICA XXVIII PER ANNUM]


{N: 527}
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut, sicut nos Corporis et Sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes PC
[TIT.: DOMINICA XXVIII PER ANNUM]


{N: 528}
Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et maiestati tuae sincero corde servire C
[TIT.: DOMINICA XXIX PER ANNUM]


{N: 529}
Tribue nos, Domine, quaesumus, donis tuis libera mente servire, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur SO
[TIT.: DOMINICA XXIX PER ANNUM]


{N: 530}
Fac nos, quaesumus, Domine, caelestium rerum frequentatione proficere, ut et temporalibus beneficiis adiuvemur, et erudiamur aeternis PC
[TIT.: DOMINICA XXIX PER ANNUM]


{N: 531}
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei, et caritatis augmentum, et, ut mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis C
[TIT.: DOMINICA XXX PER ANNUM]


{N: 532}
Respice, quaesumus, Domine, munera quae tuae offerimus maiestati, ut, quod nostro servitio geritur, ad tuam gloriam potius dirigatur SO
[TIT.: DOMINICA XXX PER ANNUM]


{N: 533}
Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus PC
[TIT.: DOMINICA XXX PER ANNUM]


{N: 534}
Omnipotens et misericors Deus, de cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus C
[TIT.: DOMINICA XXXI PER ANNUM]


{N: 535}
Fiat hoc sacrificium, Domine, oblatio tibi munda, et nobis misericordiae tuae sancta largitio SO
[TIT.: DOMINICA XXXI PER ANNUM]


{N: 536}
Augeatur in nobis, quaesumus, Domine, tuae virtutis operatio, ut, refecti caelestibus sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur PC
[TIT.: DOMINICA XXXI PER ANNUM]


{N: 537}
Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut, mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exsequamur C
[TIT.: DOMINICA XXXII PER ANNUM]


{N: 538}
Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut, quod passionis Filii tui mysterio gerimus, pio consequamur affectu SO
[TIT.: DOMINICA XXXII PER ANNUM]


{N: 539}
Gratias tibi, Domine, referimus sacro munere vegetati, tuam clementiam implorantes, ut, per infusionem Spiritus tui, in quibus caelestis virtus introivit, sinceritatis gratia perseveret PC
[TIT.: DOMINICA XXXII PER ANNUM]


{N: 540}
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, in tua semper devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium iugiter serviamus auctori C
[TIT.: DOMINICA XXXIII PER ANNUM]


{N: 541}
Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat SO
[TIT.: DOMINICA XXXIII PER ANNUM]


{N: 542}
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum PC
[TIT.: DOMINICA XXXIII PER ANNUM]


{N: 543}
Excita, quaesumus, Domine, tuorum fidelium voluntates, ut, divini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant C
[TIT.: HEBDOMADA XXXIV PER ANNUM]


{N: 544}
Suscipe, Domine, sacra munera, quae tuo nomini iussisti dicanda, et, ut per ea tuae pietati reddamur accepti, fac nos tuis semper oboedire mandatis SO
[TIT.: HEBDOMADA XXXIV PER ANNUM]


{N: 545}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, quos divina tribuis participatione gaudere, a te numquam separari permittas PC
[TIT.: HEBDOMADA XXXIV PER ANNUM]


{N: 546}
Deus Pater, qui, Verbum veritatis et Spiritum sanctificationis mittens in mundum, admirabile mysterium tuum hominibus declarasti, da nobis, in confessione verae fidei, aeternae gloriam Trinitatis agnoscere, et Unitatem adorare in potentia maiestatis C
[TIT.: DOMINICA I POST PENTECOSTEN. SANCTISSIMAE TRINITATIS ]


{N: 547}
Sanctifica, quaesumus, Domine Deus noster, per tui nominis invocationem, haec munera nostrae servitutis, et per ea nosmetipsos tibi perfice munus aeternum SO
[TIT.: DOMINICA I POST PENTECOSTEN. SANCTISSIMAE TRINITATIS ]


{N: 548}
Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus, unus es Dominus: non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine discretione sentimus. Ut, in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in maiestate adoretur aequalitas. Quem laudant Angeli atque Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim, qui non cessant clamare cotidie, una voce dicentes PR
[TIT.: DOMINICA I POST PENTECOSTEN. SANCTISSIMAE TRINITATIS ]


{N: 549}
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio, et sempiternae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio PC
[TIT.: DOMINICA I POST PENTECOSTEN. SANCTISSIMAE TRINITATIS ]


{N: 550}
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti, tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus C
[TIT.: SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI FERIA V POST SS.MAM TRINITATEM]


{N: 551}
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, unitatis et pacis propitius dona concede, quae sub oblatis muneribus mystice designantur SO
[TIT.: SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI FERIA V POST SS.MAM TRINITATEM]


{N: 552}
Fac nos, quaesumus, Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat PC
[TIT.: SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI FERIA V POST SS.MAM TRINITATEM]


{N: 553}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui, dilecti Filii tui Corde gloriantes, eius praecipua in nos beneficia recolimus caritatis, de illo donorum fonte caelesti supereffluentem gratiam mereamur accipere C
[TIT.: SACRATISSIMI CORDIS IESU FERIA VI POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN]


{N: 554}
Deus, qui nobis in Corde Filii tui, nostris vulnerato peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri dignaris, concede quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium C
[TIT.: SACRATISSIMI CORDIS IESU FERIA VI POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN]


{N: 555}
Respice, quaesumus, Domine, ad ineffabilem Cordis dilecti Filii tui caritatem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum et nostrorum expiatio delictorum SO
[TIT.: SACRATISSIMI CORDIS IESU FERIA V POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN]


{N: 556}
Qui, mira caritate, exaltatus in cruce, pro nobis tradidit semetipsum, atque de transfixo latere sanguinem fudit et aquam, ex quo manarent Ecclesiae sacramenta, ut omnes, ad Cor apertum Salvatoris attracti, iugiter haurirent e fontibus salutis in gaudio. Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes PR
[TIT.: FERIA VI POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN SACRATISSIMI CORDIS IESU]


{N: 557}
Sacramentum caritatis, Domine, sancta nos faciat dilectione fervere, qua, ad Filium tuum semper attracti, ipsum in fratribus agnoscere discamus PC
[TIT.: SACRATISSIMI CORDIS IESU FERIA VI POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN]


{N: 558}
Omnipotens sempiterne Deus, qui in dilecto Filio tuo, universorum Rege, omnia instaurare voluisti, concede propitius, ut tota creatura, a servitute liberata, tuae maiestati deserviat ac te sine fine collaudet C
[TIT.: DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI UNIVERSORUM REGIS DOMINICA ULTIMA PER ANNUM]


{N: 559}
Hostiam tibi, Domine, humanae reconciliationis offerentes, suppliciter deprecamur, ut ipse Filius tuus cunctis gentibus unitatis et pacis dona concedat SO
[TIT.: DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI UNIVERSORUM REGIS DOMINICA ULTIMA PER ANNUM]


{N: 560}
Qui unigenitum Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Sacerdotem aeternum et universorum Regem, oleo exsultationis unxisti: ut, seipsum in ara crucis hostiam immaculatam et pacificam offerens, redemptionis humanae sacramenta perageret: et, suo subiectis imperio omnibus creaturis, aeternum et universale regnum immensae tuae traderet maiestati: regnum veritatis et vitae; regnum sanctitatis et gratiae; regnum iustitiae, amoris et pacis. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: DOMINICA ULTIMA PER ANNUM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI UNIVERSORUM REGIS]


{N: 561}
Immortalitatis alimoniam consecuti, quaesumus, Domine, ut qui Christi Regis universorum gloriamur oboedire mandatis, cum ipso in caelesti regno sine fine vivere valeamus PC
[TIT.: DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI DOMINICA ULTIMA PER ANNUM]


{N: 562}
Qui, primo adventu in humilitate carnis assumptae, dispositionis antiquae munus implevit, nobisque salutis perpetuae tramitem reseravit: ut, cum secundo venerit in suae gloria maiestatis, manifesto demum munere capiamus, quod vigilantes nunc audemus exspectare promissum. Te ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: I DE ADVENTU]


{N: 563}
Quem praedixerunt cunctorum praeconia prophetarum, Virgo Mater ineffabili dilectione sustinuit, Ioannes cecinit affuturum et adesse monstravit.Qui suae nativitatis mysterium tribuit nos praevenire gaudentes, ut et in oratione pervigiles et in suis inveniat laudibus exsultantes. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: II DE ADVENTU]


{N: 564}
Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE NATIVITATE DOMINI]


{N: 565}
Qui, in huius venerandi festivitate mysterii, invisibilis in suis, visibilis in nostris apparuit, et ante tempora genitus esse coepit in tempore; ut, in se erigens cuncta deiecta, in integrum restitueret universa, et hominem perditum ad caelestia regna revocaret. Unde et nos, cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes PR
[TIT.: II DE NATIVITATE DOMINI]


{N: 566}
Per quem hodie commercium nostrae reparationis effulsit, quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur, humana mortalitas non solum in perpetuum transit honorem, sed nos quoque, mirando consortio, reddit aeternos. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes: PR
[TIT.: III DE NATIVITATE DOMINI]


{N: 567}
Quia ipsum in Christo salutis nostrae mysterium hodie ad lumen gentium revelasti, et, cum in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis eius gloria reparasti. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: DE EPIPHANIA DOMINI]


{N: 568}
Quia fidelibus tuis dignanter concedis quotannis paschalia sacramenta in gaudio purificatis mentibus exspectare: ut, pietatis officia et opera caritatis propensius exsequentes, frequentatione mysteriorum, quibus renati sunt, ad gratiae filiorum plenitudinem perducantur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE QUADRAGESIMA]


{N: 569}
Qui filiis tuis ad reparandam mentium puritatem, tempus praecipuum salubriter statuisti, quo, mente ab inordinatis affectibus expedita, sic incumberent transituris ut rebus potius perpetuis inhaererent.Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: II DE QUADRAGESIMA]


{N: 570}
Qui nos per abstinentiam tibi gratias referre voluisti, ut ipsa et nos peccatores ab insolentia mitigaret, et, egentium proficiens alimento, imitatores tuae benignitatis efficeret. Et ideo, cum innumeris Angelis, una te magnificamus, laudis voce, dicentes: PR
[TIT.: III DE QUADRAGESIMA]


{N: 571}
Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes PR
[TIT.: IV DE QUADRAGESIMA]


{N: 572}
Quia per Filii tui salutiferam passionem totus mundus sensum confitendae tuae maiestatis accepit, dum ineffabili crucis potentia iudicium mundi et potestas emicat Crucifixi. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis, tibi confitemur, in exsultatione dicentes: PR
[TIT.: I DE PASSIONE DOMINI]


{N: 573}
Cuius salutiferae passionis et gloriosae resurrectionis dies appropinquare noscuntur, quibus et de antiqui hostis superbia triumphatur, et nostrae redemptionis recolitur sacramentum. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: PR
[TIT.: II DE PASSIONE DOMINI]


{N: 574}
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hac potissimum nocte (die) gloriosius praedicare, (sed in hoc potissimum gloriosius praedicare), cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes:
PR
[TIT.: PASCHALIS I]


{N: 575}
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc potissimum gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Per quem in aeternam vitam filii lucis oriuntur, et fidelibus regni caelestis atria reserantur. Quia mors nostra est eius morte redempta, et in eius resurrectione vita omnium resurrexit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: PASCHALIS II]


{N: 576}
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc potissimum gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Qui se pro nobis offerre non desinit, nosque apud te perenni advocatione defendit; qui immolatus iam non moritur, sed semper vivit occisus. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: PASCHALIS III]


{N: 577}
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc potissimum gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Quia, vetustate destructa, renovantur universa deiecta, et vitae nobis in Christo reparatur integritas. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: PASCHALIS IV]


{N: 578}
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc potissimum gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Qui, oblatione corporis sui, antiqua sacrificia in crucis veritate perfecit, et, seipsum tibi pro nostra salute commendans, idem sacerdos, altare et agnus exhibuit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: PASCHALIS V]


{N: 579}
Quia Dominus Iesus, Rex gloriae, peccati triumphator et mortis, mirantibus Angelis, ascendit (hodie) summa caelorum, Mediator Dei et hominum, Iudex mundi Dominusque virtutum; non ut a nostra humilitate discederet, sed ut illuc confideremus, sua membra, nos subsequi quo ipse, caput nostrum principiumque, praecessit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE ASCENSIONE DOMINI]


{N: 580}
Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus in caelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: PR
[TIT.: II DE ASCENSIONE DOMINI]


{N: 581}
Cuius hoc mirificum fuit opus per paschale mysterium, ut de peccato et mortis iugo ad hanc gloriam vocaremur, qua nunc genus electum, regale sacerdotium, gens sancta et acquisitionis populus diceremur, et tuas annuntiaremus ubique virtutes, qui nos de tenebris ad tuum admirabile lumen vocasti. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus,sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 582}
Qui, humanis miseratus erroribus, de Virgine nasci dignatus est. Qui, crucem passus, a perpetua morte nos liberavit et, a mortuis resurgens, vitam nobis donavit aeternam. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: II DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 583}
Ad cuius immensam gloriam pertinere cognoscimus ut mortalibus tua deitate succurreres; sed et nobis provideres de ipsa mortalitate nostra remedium, et perditos quosque unde perierant, inde salvares, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: PR
[TIT.: III DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 584}
Ipse enim nascendo vetustatem hominum renovavit, patiendo delevit nostra peccata, aeternae vitae aditum praestitit a mortuis resurgendo, ad te Patrem ascendendo caelestes ianuas reseravit. Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: IV DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 585}
Qui omnia mundi elementa fecisti, et vices disposuisti temporum variari; hominem vero formasti ad imaginem tuam, et rerum ei subiecisti universa miracula, ut vicario munere dominaretur omnibus quae creasti, et in operum tuorum magnalibus iugiter te laudaret, per Christum Dominum nostrum. Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes: PR
[TIT.: V DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 586}
In quo vivimus, movemur et sumus, atque in hoc corpore constituti non solum pietatis tuae cotidianos experimur effectus, sed aeternitatis etiam pignora iam tenemus. Primitias enim Spiritus habentes, per quem suscitasti Iesum a mortuis, paschale mysterium speramus nobis esse perpetuum. Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes: PR
[TIT.: VI DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 587}
Quia sic mundum misericorditer dilexisti, ut ipsum nobis mitteres Redemptorem, quem absque peccato in nostra voluisti similitudine conversari, ut amares in nobis quod diligebas in Filio, cuius oboedientia sumus ad tua dona reparati, quae per inoboedientiam amiseramus peccando. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes: PR
[TIT.: VII DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 588}
Quia filios, quos longe peccati crimen abstulerat, per sanguinem Filii tui Spiritusque virtute, in unum ad te denuo congregare voluisti: ut plebs, de unitate Trinitatis adunata, in tuae laudem sapientiae multiformis Christi corpus templumque Spiritus nosceretur Ecclesia. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes: PR
[TIT.: VIII DE DOMINICIS PER ANNUM]


{N: 589}
Qui, verus aeternusque Sacerdos, formam sacrificii perennis instituens, hostiam tibi se primus obtulit salutarem, et nos, in sui memoriam, praecepit offerre. Cuius carnem pro nobis immolatam dum sumimus, roboramur, et fusum pro nobis sanguinem dum potamus, abluimur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE SS.MA EUCHARESTIA]


{N: 590}
Qui cum Apostolis suis in novissima cena convescens, salutiferam crucis memoriam prosecuturus in saecula, Agnum sine macula se tibi obtulit, perfectae laudis munus acceptum. Quo venerabili mysterio fideles tuos alendo sanctificas, ut humanum genus, quod continet unus orbis, una fides illuminet, caritas una coniungat. Ad mensam igitur accedimus tam mirabilis sacramenti, ut, gratiae tuae suavitate perfusi, ad caelestis formae imaginem transeamus. Propter quod caelestia tibi atque terrestria canticum novum concinunt adorando, et nos cum omni exercitu Angelorum proclamamus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: II DE SS.MA EUCHARESTIA]


{N: 591}
Et te in ... beatae Mariae semper Virginis collaudare, benedicere et praedicare. Quae et Unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit, et, virginitatis gloria permanente, lumen aeternum mundo effudit, Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: PR
[TIT.: I DE BEATA MARIA VIRGINE]


{N: 592}
in omnium Sanctorum provectu te mirabilem confiteri, et potissimum, beatae Virginis Mariae memoriam recolentes, clementiam tuam ipsius grato magnificare praeconio. Vere namque in omnes terrae fines magna fecisti, ac tuam in saecula prorogasti misericordiae largitatem, cum, ancillae tuae humilitatem aspiciens, per eam dedisti humanae salutis auctorem, Filium tuum, Iesum Christum, Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: PR
[TIT.: II DE BEATA MARIA VIRGINE]


{N: 593}
Et in Archangelis Angelisque tuis tua praeconia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam quod angelica creatura tibi probabilis honoretur: et, cum illa sit amplo decore dignissima, tu quam sis immensus et super omnia praeferendus ostenderis, per Christum Dominum nostrum. Per quem multitudo Angelorum tuam celebrat maiestatem, quibus adorantes in exsultatione coniungimur, una cum eis laudis voce clamantes: PR
[TIT.: DE ANGELIS]


{N: 594}
Et te in... beati Ioseph debitis magnificare praeconiis, benedicere et praedicare. Qui et vir iustus, a te Deiparae Virgini Sponsus est datus, et fidelis servus ac prudens, super Familiam tuam est constitutus, ut Unigenitum tuum, Sancti Spiritus obumbratione conceptum, paterna vice custodiret, Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: PR
[TIT.: DE S.IOSEPH SPONSO B.M.V.]


{N: 595}
Qui gregem tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos Filii tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE APOSTOLIS]


{N: 596}
Quoniam Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, ut signum sanctitatis tuae in terris maneret ipsa perpetuum, et caelestia praeberet cunctis hominibus documenta. Quapropter nunc et usque in saeculum cum omni militia Angelorum devota tibi mente concinimus, clamantes atque dicentes: PR
[TIT.: II DE APOSTOLIS]


{N: 597}
Qui in Sanctorum concilio celebraris, et eorum coronando merita tua dona coronas. Qui nobis eorum conversatione largiris exemplum, et communione consortium, et intercessione subsidium; ut, tantis testibus confirmati, ad propositum certamen curramus invicti et immarcescibilem cum eis coronam gloriae consequamur, per Christum Dominum nostrum. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cumque multiplici congregatione Sanctorum, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE SANCTIS]


{N: 598}
Tu enim Sanctorum tuorum confessione mirabili Ecclesiam tuam nova semper virtute fecundas, nobisque certissima praebes tuae dilectionis indicia. Sed etiam, ad mysteria salutis implenda, et ipsorum insigni incitamur exemplo et pia intercessione perpetuo commendamur. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes: PR
[TIT.: II DE SANCTIS]


{N: 599}
Quoniam beati martyris N. pro confessione nominis tui, ad imitationem Christi, sanguis effusus tua mirabilia manifestat, quibus perficis in fragilitate virtutem, et vires infirmas ad testimonium roboras, per Christum Dominum nostrum. Et ideo, cum caelorum Virtutibus, in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes: PR
[TIT.: DE SANCTIS MARTYRIBUS]


{N: 600}
Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti N. festivitate gaudere, ut eam exemplo piae conversationis corrobores, verbo praedicationis erudias, grataque tibi supplicatione tuearis. Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: DE SANCTIS PASTORIBUS]


{N: 601}
In Sanctis enim, qui Christo se dedicaverunt propter regnum caelorum, tuam decet providentiam celebrare mirabilem, qua humanam substantiam et ad primae originis revocas sanctitatem, et ad experienda dona, quae in novo saeculo sunt habenda, perducis. Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS]


{N: 602}
In quo omnia instaurare tibi complacuit, et de plenitudine eius nos omnes accipere tribuisti. Cum enim in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, ac per sanguinem crucis suae pacificavit universa; unde exaltatus est super omnia et omnibus obtemperantibus sibi factus est causa salutis aeternae. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: COMMUNIS I]


{N: 603}
Qui bonitate hominem condidisti, ac iustitia damnatum misericordia redemisti: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: PR
[TIT.: COMMUNIS II]


{N: 604}
Qui per Filium dilectionis tuae, sicut conditor generis es humani, ita benignissimus reformator. Unde merito tibi cunctae serviunt creaturae, te redempti rite collaudant universi, et uno Sancti tui te corde benedicunt. Quapropter et nos cum omnibus te Angelis celebramus, iucunda semper confessione dicentes: PR
[TIT.: COMMUNIS III]


{N: 605}
Quia, cum nostra laude non egeas, tuum tamen est donum quod tibi grates rependamus, nam te non augent nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem, per Christum Dominum nostrum. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes: PR
[TIT.: COMMUNIS IV]


{N: 606}
Cuius mortem in caritate celebramus, resurrectionem fide vivida confitemur, adventum in gloria spe firmissima praestolamur. Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: COMMUNIS V]


{N: 607}
per Filium dilectionis tuae Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecisti: quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, incarnatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum. Qui voluntatem tuam adimplens et populum tibi sanctum acquirens extendit manus cum pateretur, ut mortem solveret et resurrectionem manifestaret. Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis gloriam tuam praedicamus, una voce dicentes: PR
[TIT.: COMMUNIS VI]


{N: 608}
In quo nobis spes beatae resurrectionis effulsit, ut, quos contristat certa moriendi condicio, eosdem consoletur futurae immortalitatis promissio. Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: I DE DEFUNCTIS]


{N: 609}
Ipse enim mortem unus accepit, ne omnes nos moreremur; immo unus mori dignatus est, ut omnes tibi perpetuo viveremus. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes: PR
[TIT.: II DE DEFUNCTIS]


{N: 610}
Qui est salus mundi, vita hominum, resurrectio mortuorum. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: PR
[TIT.: III DE DEFUNCTIS]


{N: 611}
Cuius imperio nascimur, cuius arbitrio regimur, cuius praecepto in terra, de qua sumpti sumus, peccati lege absolvimur. Et, qui per mortem Filii tui redempti sumus, ad ipsius resurrectionis gloriam tuo nutu excitamur. Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: IV DE DEFUNCTIS]


{N: 612}
Quia, etsi nostri est meriti quod perimus, tuae tamen est pietatis et gratiae quod, pro peccato morte consumpti, per Christi victoriam redempti, cum ipso revocamur ad vitam. Et ideo, cum caelorum Virtutibus, in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: V DE DEFUNCTIS]


{N: 613}
Deus, qui Ecclesiam tuam beatorum Basilii et Gregorii exemplis et doctrinis dignatus es illustrare, concede quaesumus, ut tuam discamus in humilitate veritatem et eam in caritate fideliter operemur C
[TIT.: Die 2 ianuarii Ss. BASILII ET GREGORII NAZIANZENI, EPISCOPORUM ET ECCLESIAE DOCTORUM]


{N: 614}
Deus, qui beatum Raimundum presbyterum insignis in peccatores misericordiae virtute decorasti, eius nobis intercessione concede, ut, a peccati servitute soluti, quae tibi sunt placita liberis mentibus exsequamur C
[TIT.: Die 7 ianuarii S. RAIMUNDI DE PENYAFORT, PRESBYTERI]


{N: 615}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut divinitatem Filii tui, quam beatus Hilarius episcopus constanter asseruit, et convenienter intellegere valeamus, et veraciter profiteri C
[TIT.: Die 13 ianuarii S.HILARII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 616}
Deus, qui beato Antonio abbati tribuisti mira tibi in deserto conversatione servire, eius nobis interventione concede, ut, abnegantes nosmetipsos, te iugiter super omnia diligamus C
[TIT.: Die 17 ianuarii S. ANTONII, ABBATIS]


{N: 617}
Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, munera nostrae servitutis, pro beati Antonii commemoratione altari tuo proposita, et concede, ut, a terrenis impedimentis absoluti, te solo divites efficiamur SO
[TIT.: Die 17 ianuarii S.ANTONII, ABBATIS]


{N: 618}
Sacramentis tuis, Domine, salubriter enutritos, cunctas fac nos semper insidias inimici superare, qui beato Antonio dedisti contra potestates tenebrarum claras referre victorias PC
[TIT.: Die 17 ianuarii S.ANTONII, ABBATIS]


{N: 619}
Deus, tuorum gloria sacerdotum, praesta, quaesumus, ut beati Fabiani martyris tui interveniente suffragio, eiusdem proficiamus fidei consortio dignoque servitio C
[TIT.: Die 20 ianuarii S.FABIANI, PAPAE ET MARTYRIS]


{N: 620}
Praesta nobis, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis, ut, glorioso exemplo beati Sebastiani martyris tui edocti, tibi magis quam hominibus oboedire discamus C
[TIT.: Die 20 ianuarii S.SEBASTIANI, MARTYRIS]


{N: 621}
Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas, concede propitius, ut, qui beatae Agnetis martyris tuae natalicia celebramus, eius in fide constantiam subsequamur C
[TIT.: Die 21 ianuarii S.AGNETIS, VIRGINIS ET MARTYRIS]


{N: 622}
Omnipotens sempiterne Deus, tuum in nobis Spiritum clementer infunde, ut corda nostra ea dilectione valida potiantur, per quam sanctus martyr Vincentius omnia corporis tormenta devicit C
[TIT.: Die 22 ianuarii S.VINCENTII, DIACONIS ET MARTYRIS]


{N: 623}
Deus, qui ad animarum salutem beatum Franciscum episcopum omnibus omnia factum esse voluisti, concede propitius, ut, eius exemplo, tuae mansuetudinem caritatis in fratrum servitio semper ostendamus C
[TIT.: Die 24 ianuarii S.FRANCISCI DE SALES, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 624}
Per hanc salutarem hostiam, quam offerimus tibi, Domine, cor nostrum divino illo Sancti Spiritus igne succende, quo mitissimum beati Francisci animum mirabiliter inflammasti SO
[TIT.: Die 24 ianuarii S.FRANCISCI DE SALES, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 625}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, per sacramenta quae sumpsimus, beati Francisci caritatem et mansuetudinem imitantes in terris, gloriam quoque consequamur in caelis PC
[TIT.: Die 24 ianuarii S.FRANCISCI DE SALES, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 626}
Deus, qui universum mundum beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus, ut, cuius conversionem hodie celebramus, per eius ad te exempla gradientes, tuae simus mundo testes veritatis C
[TIT.: Die 25 ianuarii IN CONVERSIONE S.PAULI, APOSTOLI]


{N: 627}
Illo nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, fidei lumine Spiritus perfundat, quo beatum Paulum apostolum ad gloriae tuae propagationem iugiter collustravit SO
[TIT.: Die 25 ianuarii IN CONVERSIONE S.PAULI, APOSTOLI]


{N: 628}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem, quo beatus apostolus Paulus vehementer accensus, omnium pertulit sollicitudinem Ecclesiarum PC
[TIT.: Die 25 ianuarii IN CONVERSIONE S.PAULI, APOSTOLI]


{N: 629}
Deus, qui beatos Timotheum et Titum apostolicis virtutibus decorasti, utriusque intercessione concede, ut, iuste et pie viventes in hoc saeculo, ad caelestem mereamur patriam pervenire C
[TIT.: Die 26 ianuarii SS. TIMOTHEI ET TITI, EPISCOPORUM]


{N: 630}
Pietati tuae, quaesumus, Domine, nos beata virgo Angela commendare non desinat, ut, eius caritatis et prudentiae documenta sectantes, tuam valeamus doctrinam custodire et moribus profiteri C
[TIT.: Die 27 ianuarii S.ANGELAE MERICI, VIRGINIS]


{N: 631}
Deus, qui beatum Thomam sanctitatis zelo ac sacrae doctrinae studio conspicuum efficisti, da nobis, quaesumus, et quae docuit intellectu conspicere, et quae gessit imitatione complere C
[TIT.: Die 28 ianuarii S.THOMAE DE AQUINO, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 632}
Deus, qui beatum Ioannem presbyterum adulescentium patrem et magistrum excitasti, concede, quaesumus, ut, eodem caritatis igne succensi, animas quaerere tibique soli servire valeamus C
[TIT.: Die 31 ianuarii S.IOANNIS BOSCO, PRESBYTERI]


{N: 633}
Fratres carissimi: Ante dies quadraginta celebravimus cum gaudio festum Nativitatis Domini. Hodie vero occurrit dies ille beatus quo Iesus a Maria et Ioseph praesentatus est in templo, exterius quidem legem implens, rerum veritate autem occurrens populo suo credenti. Spiritu Sancto impulsi, in templum venerunt beati illi senes et cognoverunt Dominum eodem Spiritu illuminati, et confessi sunt eum in exsultatione. Ita et nos, congregati in unum per Spiritum Sanctum, procedamus ad domum Dei obviam Christo. Inveniemus eum et cognoscemus in fractione panis, donec veniat manifestus in gloria M
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI. Monitio]


{N: 634}
Deus, omnis luminis fons et origo, qui iusto Simeoni Lumen ad revelationem gentium hodie demonstrasti, te supplices deprecamur ut hos cereos sanctificare tua benedictione digneris, tua plebis vota suscipiens, quae ad tui nominis laudem eos gestatura concurrit, quatenus per virtutum semitam ad lucem indeficientem pervenire mereatur B
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI. Benedictio candelarum]


{N: 635}
Deus, lumen verum, aeternae lucis propagator et auctor, cordibus infunde fidelium perpetui luminis claritatem, ut, quicumque in templo sancto tuo splendore praesentium luminum adornantur, ad lumen gloriae tuae feliciter valeant pervenire B
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI. Benedictio candelarum]


{N: 636}
Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari C
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI]


{N: 637}
Gratiam tibi sit, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae munus oblatum, qui unigenitum Filium tuum voluisti Agnum immaculatum tibi offerri pro saeculi vita SO
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI]


{N: 638}
Quia coaeternus hodie in templo tuus Filius praesentatus gloria Israel et lumen gentium a Spiritu declaratur. Unde et nos, Salutari tuo in gaudiis occurrentes, cum Angelis et Sanctis te laudamus sine fine dicentes PR
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI]


{N: 639}
Per haec sancta quae sumpsimus, Domine, perfice in nobis gratiam tuam, qui exspectationem Simeonis implesti, ut sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscipere mereretur, ita et nos, in occursum Domini procedentes, vitam obtineamus aeternam PC
[TIT.: Die 2 februarii IN PRAESENTATIONE DOMINI ]


{N: 640}
Exaudi, Domine, populum tuum, cum beati Blasii martyris patrocinio supplicantem, ut et temporalis vitae nos tribuas pace gaudere, et aeternae reperire subsidium C
[TIT.: Die 3 februarii S. BIASII, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 641}
Deus, qui ad multas illuminandas gentes beatum Ansgarium episcopum mittere voluisti, eius nobis intercessione concede, ut in tuae veritatis luce iugiter ambulemus C
[TIT.: Die 3 februarii S.ANSGARII, EPISCOPI]


{N: 642}
Indulgentiam nobis, quaesumus, Domine, beata Agatha virgo et martyr imploret, quae tibi grata semper exstitit et virtute martyrii et merito castitatis C
[TIT.: Die 5 februarii S.AGATAE, VIRGINIS ET MARTYRIS]


{N: 643}
Deus, omnium fortitudo sanctorum, qui beatos martyres Paulum eiusque socios per crucem ad vitam vocare dignatus es, praesta, quaesumus, ut, eorum intercessione, fidem quam profitemur usque ad mortem fortiter teneamus C
[TIT.: Die 6 febrauarii SS. PAULI MIKI ET SOCIORUM, MARTYRUM]


{N: 644}
Deus, Pater misericordiarum, qui beatum Hieronymum adiutorem et patrem orphanis providisti, eius nobis intercessione concede, ut spiritum adoptionis, quo filii tui nominamur et sumus, fideliter custodiamus C
[TIT.: Die 8 februarii S.HIERONYMI EMILIANI]


{N: 645}
Beatae Scholasticae virginis memoriam recolentes, quaesumus, Domine, ut, eius exemplo, tibi intemerata caritate serviamus et felices obtineamus tuae dilectionis effectus C
[TIT.: Die 10 februarii S.SCHOLASTICAE, VIRGINIS]


{N: 646}
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium, ut, qui immaculatae Dei Genetricis memoriam agimus, intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus C
[TIT.: Die 11 februarii BEATAE MARIAE VIRGINIS DE LOURDES]


{N: 647}
Deus, qui per beatos fratres Cyrillum et Methodium Slavoniae gentes illuminasti, da cordibus nostris tuae doctrinae verba percipere, nosque perfice populum in vera fide et recta confessione concordem C
[TIT.: Die 14 februarii SS.CYRILLI, MONACHI, et METHODII, EPISCOPI]


{N: 648}
Beatorum fratrum, Domine, pietatem nobis benignus infunde, qua et Dei Genetricem sunt devotissime venerati, et tuum ad te populum provexerunt C
[TIT.: Die 17 februarii Ss.SEPTEM FUNDATORUM ORDINIS SERVORUM B.M.V.]


{N: 649}
Concede nos, quaesumus, omnipotens Deus, beati Petri episcopi monita et exempla sectari, ut, Christo nihil praeponentes et Ecclesiae tuae servitio semper intenti, ad aeternae lucis gaudia perducamur C
[TIT.: Die 21 februarii S.PETRI DAMIANI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 650}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti C
[TIT.: Die 22 februarii CATHEDRAE S. PETRI, APOSTOLI]


{N: 651}
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et hostias benignus admitte, ut, beato Petro pastore, ad aeternam perveniat hereditatem, quo docente fidei tenet integritatem SO
[TIT.: Die 22 februarii CATHEDRAE S.PETRI, APOSTOLI]


{N: 652}
Deus, qui nos, beati Petri apostoli festivitatem celebrantes, Christi Corporis et Sanguinis communione vegetasti, praesta, quaesumus, ut hoc redemptionis commercium sit sacramentum nobis unitatis et pacis PC
[TIT.: Die 22 februarii CATHEDRAE S.PETRI, APOSTOLI]


{N: 653}
Deus universae creaturae, qui beatum Polycarpum episcopum in numero martyrum dignatus es aggregare, eius nobis intercessione concede, ut, cum illo partem calicis Christi capientes, in vitam resurgamus aeternam C
[TIT.: Die 23 februarii S.POLYCARPI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 654}
Deus omnipotens, cui servire regnare est, concede nobis beati Casimiri intercedente suffragio, tibi in sanctitate et iustitia perpetuo famulari C
[TIT.: Die 4 martii, S.CASIMIRI]


{N: 655}
Deus, cuius urgente caritate beatae martyres Perpetua et Felicitas tormentum mortis, contempto persecutore, vicerunt, da nobis, quaesumus, earum precibus, ut in tua semper dilectione crescamus C
[TIT.: Die 7 martii Ss.PERPETUAE ET FELICITATIS, MARTYRUM]


{N: 656}
Deus, qui beatum Ioannem misericordiae spiritu perfudisti, da quaesumus, ut, caritatis opera exercentes, inter electos in regno tuo inveniri mereamur C
[TIT.: Die 8 martii S.IOANNIS A DEO, RELIGIOSI]


{N: 657}
Deus, qui nobis in beata Francisca singulare dedisti coniugalis et monasticae conversationis exemplar, fac nobis tibi perseveranter deservire, ut in omnibus vitae adiunctis te conspicere et sequi valeamus C
[TIT.: Die 9 martii S.FRANCISCAE ROMANAE, RELIGIOSAE]


{N: 658}
Deus, qui ad praedicandam Hiberniae populis gloriam tuam beatum Patricium episcopum providisti, eius meritis et intercessione concede, ut, qui christiano nomine gloriantur, mirabilia hominibus iugiter annuntient C
[TIT.: Die 17 martii S.PATRICII, EPISCOPI]


{N: 659}
Deus, qui Ecclesiam tuam per beatum Cyrillum episcopum ad mysteria salutis profundius attingenda mirabiliter adduxisti, da nobis, eius intercessione, Filium tuum ita agnoscere, ut vitam abundantius habeamus C
[TIT.: Die 18 martii S.CYRILLI HIEROSOLYMITANI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 660}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut humanae salutis mysteria, cuius primordia beati Ioseph fideli custodiae commisisti, Ecclesia tua, ipso intercedente, iugiter servet implenda C
[TIT.: Die 19 martii S.IOSEPH SPONSI BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 661}
Quaesumus, Domine, ut, sicut beatus Ioseph Unigenito tuo, nato de Maria Virgine, pia devotione deserviit, ita et nos mundo corde tuis altaribus mereamur ministrare SO
[TIT.: Die 19 martii S.IOSEPH SPONSI BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 662}
Familiam tuam, quaesumus, Domine, quam de beati Ioseph sollemnitate laetantem ex huius altaris alimonia satiasti, perpetua protectione defende, et tua in ea propitiatus dona custodi PC
[TIT.: Die 19 martii S.IOSEPH SPONSI BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 663}
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Turibii episcopi apostolicis curis zeloque veritatis auxisti, concede, ut populus tibi sacratus fidei et sanctitatis nova semper incrementa suscipiat C
[TIT.: Die 23 martii S.TURUBII DE MONGROVEJO, EPISCOPI]


{N: 664}
Deus, qui Verbum tuum in utero Virginis Mariae veritatem carnis humanae suscipere voluisti, concede, quaesumus, ut, qui Redemptorem nostrum Deum et hominem confitemur, ipsius etiam divinae naturae mereamur esse consortes C
[TIT.: Die 25 martii IN ANNUNTIATIONE DOMINI]


{N: 665}
Ecclesiae tuae munus, omnipotens Deus, dignare suscipere, ut, quae in Unigeniti incarnatione primordia sua constare cognoscit, ipsius gaudeat hac sollemnitate celebrare mysteria SO
[TIT.: Die 25 martii IN ANNUNTIATIONE DOMINI]


{N: 666}
Quem inter homines et propter homines nasciturum, Spiritus Sancti obumbrante virtute, a caelesti nuntio Virgo fidenter audivit et immaculatis visceribus amanter portavit, ut et promissiones filiis Israel perficeret veritas, et gentium exspectatio pateret ineffabiliter adimplenda. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes PR
[TIT.: Die 25 martii IN ANNUNTIATIONE DOMINI]


{N: 667}
In mentibus nostris, quaesumus, Domine, verae fidei sacramenta confirma, ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur, per eius salutiferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam PC
[TIT.: Die 25 martii IN ANNUNTIATIONE DOMINI]


{N: 668}
Deus, humilium celsitudo, qui beatum Franciscum sanctorum tuorum gloria sublimasti, tribue, quaesumus, ut, eius meritis et exemplo, promissa humilibus praemia feliciter consequamur C
[TIT.: Die 2 aprilis S.FRANCISCI DE PAOLA, EREMITAE]


{N: 669}
Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, quas in beati Isidori commemoratione deferimus, ut Ecclesia tua eius intercessionibus adiuvetur, cuius caelestibus instruitur disciplinis C
[TIT.: Die 4 aprilis S.ISIDORI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 670}
Deus, qui beatum Vincentium presbyterum ministrum praedicationis evangelicae suscitasti, praesta, quaesumus, ut, quem venturum iudicem nuntiavit in terris, beati videamus regnantem in caelis C
[TIT.: Die 5 aprilis S.VINCENTII FERRER, PRESBYTERI]


{N: 671}
Deus, qui ad christianam iuventutem educandam beatum Ioannem Baptistam elegisti, excita in Ecclesia tua institutores, qui humanae et christianae iuvenum disciplinae toto corde sese devoveant C
[TIT.: Die 7 aprilis S.IOANNIS BAPTISTAE DE LA SALLE, PRESBYTERI]


{N: 672}
Deus, pro cuius honore beatus episcopus Stanislaus gladiis persecutorum occubuit, praesta, quaesumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseverare valeamus C
[TIT.: Die 11 aprilis S.STANISLAI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 673}
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, adversa mundi invicta mentis constantia tolerare, qui beatum Martinum papam et martyrem nec minis terreri nec poenis passus es superari C
[TIT.: Die 13 aprilis S.MARTINI I, PAPAE ET MARTYRIS]


{N: 674}
Deus, qui beato Anselmo episcopo dedisti alta sapientiae tuae quaerere et docere, fac ita fidem tuam intellectui nostro subvenire, ut cordi dulce sapiant quae nobis credenda mandasti C
[TIT.: Die 21 aprilis S.ANSELMI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 675}
Deus, qui beatum Fidelem, amore tuo succensum, in fidei propagatione martyrii palma decorare dignatus es, ipso interveniente, concede, ut, in caritate fundati, cum illo resurrectionis Christi virtutem cognoscere mereamur C
[TIT.: Die 24 aprilis S.FIDELIS DE SIGMARINGEN, PRESBYTERI ET MARTYRIS]


{N: 676}
Deus, qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti, tribue, quaesumus, eius nos eruditione ita proficere, ut vestigia Christi fideliter sequamur C
[TIT.: Die 25 aprilis S.MARCI, EVANGELISTAE]


{N: 677}
Gloriam beati Marci venerantes, tibi, Domine, hostias laudis offerimus, teque suppliciter deprecamur, ut evangelica praedicatio in Ecclesia tua iugiter perseveret SO
[TIT.: Die 25 aprilis S.MARCI, EVANGELISTAE]


{N: 678}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quod de sancto altari tuo accepimus, nos sanctificet, et in fide Evangelii, quod beatus Marcus praedicavit, fortes efficiat PC
[TIT.: Die 25 aprilis S.MARCI, EVANGELISTAE]


{N: 679}
Deus, qui ad dilatandam Ecclesiam tuam beatum Petrum martyrio coronasti, da nobis, in his paschalibus gaudiis, ita Christi mortui et resurgentis mysteria frequentare, ut novitate vitae testes esse mereamur C
[TIT.: Die 28 aprilis S.PETRI CHANEL, PRESBYTERI ET MARTYRIS]


{N: 680}
Deus, qui beatam Catharinam in contemplatione dominicae passionis et in Ecclesiae tuae servitio divino amore flagrare fecisti, ipsius intercessione concede, ut populus tuus, Christi mysterio sociatus, in eius gloriae revelatione semper exsultet C
[TIT.: Die 29 aprilis S.CATHARINAE SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 681}
Suscipe, Domine, quam in beatae Catharinae commemoratione offerimus hostiam salutarem, ut illius monitis eruditi, tibi vero Deo ferventius gratis agere valeamus SO
[TIT.: Die 29 aprilis S.CATHARINAE SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 682}
Aeternitatem nobis, Domine, conferat, qua pasti sumus, mensa caelestis, quae beatae Catharinae vitam etiam aluit temporalem PC
[TIT.: Die 29 aprilis S.CATHARINAE SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 683}
Deus, qui in Ecclesia tua beatum Pium papam ad fidem tuendam ac te dignius colendum providus excitasti, da nobis, ipso intercedente, vivida fide ac fructuosa caritate mysteriorum tuorum esse participes C
[TIT.: Die 30 aprilis S.PII V, PAPAE]


{N: 684}
Rerum conditor, Deus, qui legem laboris humano generi statuisti, concede propitius, ut, sancti Ioseph exemplo et patrocinio, opera perficiamus quae praecipis, et praemia consequamur quae promittis C
[TIT.: Die 1 maii S. IOSEPH OPIFICIS]


{N: 685}
Fons totius misericordiae, Deus, respice ad munera nostra, quae in commemoratione beati Ioseph maiestati tuae deferimus, et concede propitius, ut oblata dona fiant praesidia supplicantium SO
[TIT.: Die 1 maii S.IOSEPH OPIFICIS]


{N: 686}
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, supplices te rogamus, ut, exemplo beati Ioseph, caritatis tuae in cordibus nostris testimonia gerentes, perpetuae pacis fructu iugiter perfruamur PC
[TIT.: Die 1 maii S.IOSEPH OPIFICIS]


{N: 687}
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Athanasium episcopum divinitatis Filii tui propugnatorem eximium suscitasti, concede propitius, ut, eius doctrina et protectione gaudentes, in tui cognitione et amore sine intermissione crescamus C
[TIT.: Die 2 maii S.ATHANASII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 688}
Respice, Domine, munera quae tibi in commemoratione sancti Athanasii perhibemus, eiusque fidem profitentibus illibatam tuae testificatio veritatis prosit ad salutem SO
[TIT.: Die 2 maii S. ATHANASII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 689}
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut Unigeniti tui vera divinitas, quam cum beato Athanasio firmiter confitemur, per hoc sacramentum vivificet nos semper et muniat PC
[TIT.: Die 2 maii S.ATHANASII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 690}
Deus, qui nos annua apostolorum Philippi et Iacobi festivitate laetificas, da nobis, ipsorum precibus, in Unigeniti tui passione et resurrectione consortium, ut ad perpetuam tui visionem pervenire mereamur C
[TIT.: Die 3 maii Ss. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM]


{N: 691}
Suscipe, Domine, munera quae pro apostolorum Philippi et Iacobi festivitate deferimus, et immaculatam nobis religionem mundamque largire SO
[TIT.: Die 3 maii Ss.PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM]


{N: 692}
Purifica, quaesumus, Domine, mentes nostras per haec sancta quae sumpsimus, ut, cum apostolis Philippo et Iacobo te in Filio contemplantes, vitam habere mereamur aeternam PC
[TIT.: Die 3 maii Ss. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM]


{N: 693}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gloriosos martyres Nereum et Achilleum fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus C
[TIT.: Die 12 maii Ss. NEREI ET ACHILLEI, MARTYRUM]


{N: 694}
Laetetur Ecclesia tua, Deus, beati Pancratii martyris confisa suffragiis, atque, eius precibus gloriosis, et devota permaneat, et secura consistat C
[TIT.: Die 12 maii S.PANCRATII, MARTYRIS]


{N: 695}
Deus, qui beatum Matthiam Apostolorum collegio sociasti, eius nobis interventione concede, ut, dilectionis tuae sorte gaudentes, cum electis numerari mereamur C
[TIT.: Die 14 maii S.MATTHIAE, APOSTOLI]


{N: 696}
Ecclesiae tuae, Domine, munera pro festo beati Matthiae reverenter oblata suscipias, et per ea nos gratiae tuae virtute confirma SO
[TIT.: Die 14 maii S.MATTHIAE, APOSTOLI]


{N: 697}
Familiam tuam, Domine, divinis ne cesses replere muneribus, ut beato Matthia pro nobis intercedente, in partem sortis sanctorum in lumine nos digneris accipere PC
[TIT.: Die 14 maii S. MATTHIAE, APOSTOLI]


{N: 698}
Deus, fidelium remunerator animarum, qui hunc diem beati Ioannis papae martyrio consecrasti, exaudi preces populi tui, et praesta, ut, qui eius merita veneramur, fidei constantiam imitemur C
[TIT.: Die 18 maii S. IOANNIS I, PAPAE ET MARTYRIS]


{N: 699}
Deus, qui beato Bernardino presbytero sancti nominis Iesu amorem eximium tribuisti, eius meritis precibusque concede, ut spiritus nos semper tuae dilectionis accendat C
[TIT.: Die 20 maii S.BERNARDINI SENENSIS, PRESBYTERI]


{N: 700}
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Bedae presbyteri eruditione clarificas, famulis tuis concede propitius, et eius semper illustrari sapientia, et meritis adiuvari C
[TIT.: Die 25 maii S. BEDAE VENERABILIS, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 701}
Da Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis zelumque iustitiae, quibus beatum Gregorium papam clarescere voluisti, ut, iniquitatem reprobans, quaecumque recta sunt libera exerceat caritate C
[TIT.: Die 25 maii S.GREGORII VII, PAPAE]


{N: 702}
Deus, virginitatis amator, qui beatam Mariam Magdalenam virginem, tuo amore succensam, donis caelestibus decorasti, da ut, quam hodie veneramur, eius puritatis caritatisque imitemur exempla C
[TIT.: Die 25 maii S.MARIAE MAGDALENAE DE PAZZI, VIRGINIS]


{N: 703}
Deus, qui fideles tibi servos sanctitatis gloria sublimare non desistis, concede propitius, ut illo nos igne Spiritus Sanctus inflammet, quo beati Philippi cor mirabiliter penetravit C
[TIT.: Die 26 maii S.PHILIPPI NERI, PRESBYTERI]


{N: 704}
Hostiam tibi laudis offerentes, quaesumus, Domine, ut, beati Philippi exemplo, ad tui nominis gloriam proximique servitium hilares nos semper praestemus SO
[TIT.: Die 26 maii S. PHILIPPI NERI, PRESBYTERI]


{N: 705}
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus, ut, beati Philippi imitatione, semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus PC
[TIT.: Die 26 maii S.PHILIPPI NERI, PRESBYTERI]


{N: 706}
Deus, qui beati Augustini episcopi praedicatione Anglorum gentes ad Evangelium perduxisti tribue, quaesumus, ut eius laborum fructus in Ecclesia tua perenni fecunditate persistant C
[TIT.: Die 27 maii S.AUGUSTINI CANTUARIENSIS, EPISCOPI]


{N: 707}
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatam Virginem Mariam, Filium tuum gestantem, ad visitandam Elisabeth inspirasti, praesta, quaesumus, ut, afflanti Spiritui obsequentes, cum ipsa te semper magnificare possimus C
[TIT.: Die 31 maii IN VISITATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 708}
Maiestati tuae, Domine, hoc nostrum gratum sit sacrificium salutare, sicut beatissimae Unigeniti tui Matris habuisti acceptabilem caritatem SO
[TIT.: Die 31 maii IN VISITATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 709}
Magnificet te, Deus, Ecclesia tua qui tuis fecisti magna fidelibus, et quem latentem beatus Ioannes cum exsultatione praesensit, eundem semper viventem cum laetitia in hoc percipiat sacramento PC
[TIT.: Die 31 maii IN VISITATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 710}
Deus, qui in Corde beatae Mariae Virginis dignum Sancti Spiritus habitaculum praeparasti, concede propitius, ut, eiusdem Virginis intercessione, tuae gloriae templum inveniri mereamur C
[TIT.: Sabbato post dominicam II post Pentecosten IMMACULATI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 711}
Preces, Domine, tuorum respice oblationesque fidelium in beatae Mariae Dei Genetricis commemoratione delatas, ut tibi gratae sint, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium SO
[TIT.: Sabbato post dominicam II post Pentecosten IMMACULATI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 712}
Redemptionis aeternae participes effecti, quaesumus, Domine, ut, qui Genetricis Filii tui memoriam agimus, et de gratiae tuae plenitudine gloriemur, et salvationis continuum sentiamus augmentum PC
[TIT.: Sabbato post dominicam II post pentecosten IMMACULATI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 713}
Deus, qui per stultitiam crucis eminentem Iesu Christi scientiam beatum Iustinum martyrem mirabiliter docuisti, eius nobis intercessione concede, ut, errorum circumventione depulsa, fidei firmitatem consequamur C
[TIT.: Die 1 iunii S.IUSTINII, MARTYRIS]


{N: 714}
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quae beatus Iustinus strenua virtute defendit SO
[TIT.: Die 1 iunii S.IUSTINI, MARTYRIS]


{N: 715}
Caelesti alimonia refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut beati Iustini martyris monitis obsequentes, de acceptis donis semper in gratiarum actione maneamus PC
[TIT.: Die 1 iunii S.IUSTINI, MARTYRIS]


{N: 716}
Deus, qui nos sanctorum martyrum Marcellini et Petri confessione gloriosa circumdas et protegis, praesta nobis ex eorum imitatione proficere, et oratione fulciri C
[TIT.: Die 2 iunii Ss. MARCELLINI ET PETRI MARTYRUM]


{N: 717}
Deus, qui sanguinem martyrum semen christianorum esse fecisti, concede propitius ut tuae ager Ecclesiae, qui est beatorum Caroli eiusque sociorum cruore rigatus, in amplam tibi messem iugiter fecundetur C
[TIT.: Die 3 iunii Ss. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM MARTYRUM]


{N: 718}
Hostias tibi, Domine, offerimus, suppliciter exorantes, ut, sicut beatis martyribus magis mori quam peccare tribuisti, ita nos facias, tibi soli deditos, altari tuo ministrare SO
[TIT.: Die 3 iunii SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM MARTYRUM]


{N: 719}
Sumpsimus, Domine, divina sacramenta, sanctorum martyrum tuorum victoriam recolentes: quaesumus, ut, quae ipsis ad perferenda supplicia contulerunt, ea nobis inter adversa praebeant fidei caritatisque constantiam PC
[TIT.: Die 3 iunii SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM MARTYRUM]


{N: 720}
Sanctus martyr, Domine, Bonifatius pro nobis interventor exsistat, ut fidem, quam ore docuit et sanguine consignavit, firmiter teneamus, et operibus profiteamur confidenter C
[TIT.: Die 5 iunii S. BONIFATII, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 721}
Deus, qui beatum Norbertum episcopum Ecclesiae tuae oratione ac pastorali zelo ministrum eximium effecisti, praesta, quaesumus, ut, eius interveniente suffragio, fidelium grex pastores iuxta cor tuum et salutaria pascua semper inveniat C
[TIT.: Die 6 iunii S. NORBERTI, EPISCOPI]


{N: 722}
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde, cuius afflatu beatus Ephraem diaconus in tuis mysteriis decantandis exsultavit, eiusque virtute tibi soli deserviit C
[TIT.: Die 9 iunii S.EPHREM, DIACONI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 723}
Deus, qui beatum Barnabam, plenum fide et Spiritu Sancto, ad gentium conversionem segregare praecipisti, concede, ut Evangelium Christi, quod strenue praedicavit, ore et opere fideliter nuntietur C
[TIT.: Die 11 iunii S.BARNABAE, APOSTOLI]


{N: 724}
Oblata munera, quaesumus, Domine, tua benedictione sanctifica, quae, te donante, nos flamma tuae dilectionis accendant, per quam beatus Barnabas lumen Evangelii gentibus apportavit SO
[TIT.: Die 11 iunii S.BARNABAE, APOSTOLI]


{N: 725}
Aeternae pignus vitae capientes, te, Domine, humiliter imploramus, ut, quod pro beati Barnabae apostoli memoria in imagine gerimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus PC
[TIT.: Die 11 iunii S. BARNABAE APOSTOLI]


{N: 726}
Omnipotens sempiterne Deus, qui populo tuo beatum Antonium praedicatorem insignem dedisti, eumque in necessitatibus intercessorem, concede, ut, eius auxilio, christianae vitae documenta sectantes, in omnibus adversitatibus te subvenientem sentiamus C
[TIT.: Die 13 iunii S.ANTONII DE PADOVA, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 727}
Deus, qui per beatum Romualdum in Ecclesia tua eremiticam vitam renovasti, concede, ut, nosmetipsos abnegantes et Christum sequentes, feliciter ad caelestia regna mereamur ascendere C
[TIT.: Die 19 iunii S.ROMUALDI, ABBATIS]


{N: 728}
Deus, caelestium auctor donorum, qui in beato Aloisio miram vitae innocentiam cum paenitentia sociasti, eius meritis et intercessione concede, ut, innocentem non secuti, paenitentiam imitemur C
[TIT.: Die 21 iunii S.ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI]


{N: 729}
Caelesti convivio fac nos, Domine, exemplo sancti Aloisii, nuptiali veste semper indutos accumbere, ut ex huius participatione mysterii gratia tua divites efficiamur SO
[TIT.: Die 21 iunii S.ALIOSII GONZAGA, RELIGIOSI]


{N: 730}
Angelorum esca nutritos, fac nos, Domine, pura tibi conversatione servire, et, eius quem hodie colimus exemplo, in gratiarum semper actione manere PC
[TIT.: Die 21 iunii S.ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI]


{N: 731}
Deus, qui beatum Paulinum episcopum paupertatis amore et pastorali sollicitudine clarescere voluisti, concede propitius, ut, cuius merita celebramus, caritatis imitemur exempla C
[TIT.: Die 22 iunii S.PAULINI NOLANI, EPISCOPI]


{N: 732}
Deus, qui verae fidei formam in martyrio consummasti, concede propitius, ut, sanctorum Ioannis et Thomae intercessione roborati, fidem, quam ore profitemur, testimonio vitae confirmemus C
[TIT.: Die 22 iunii Ss.IOANNIS FISHER, EPISCOPI ET THOMAE MORE, MARTYRUM]


{N: 733}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Ioannis Praecursoris hortamenta sectando, ad eum quem praedixit, secura perveniat, Dominum nostrum Iesum Christum C
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in vigilia]


{N: 734}
Munera populi tui, Domine, propitius intende, in beati Ioannis Baptistae sollemnitate delata, et praesta, ut, quae mysterio gerimus, debitae servitutis actione sectemur SO
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in vigilia]


{N: 735}
Sacris dapibus satiatos, beati Ioannis Baptistae nos, Domine, praeclara comitetur oratio, et, quem Agnum nostra ablaturum crimina nuntiavit, ipsum Filium tuum poscat nobis fore placatum PC
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE ad missam in vigilia]


{N: 736}
Deus, qui beatum Ioannem Baptistam suscitasti, ut perfectam plebem Christo Domino praeparet, da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis et pacis C
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in die]


{N: 737}
Tua, Domine, muneribus altaria cumulamus, illius nativitatem honore debito celebrantes, qui Salvatorem mundi et cecinit affuturum, et adesse monstravit SO
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in die]


{N: 738}
In cuius Praecursore beato Ioanne tuam magnificentiam collaudamus, quem inter natos mulierum honore praecipuo consecrasti. Qui cum nascendo multa gaudia praestitisset, et nondum editus exsultasset ad humanae salutis adventum, ipse solus omnium prophetarum Agnum redemptionis ostendit. Sed et sanctificandis etiam aquae fluentis ipsum baptismatis lavit auctorem, et meruit fuso sanguine supremum illi testimonium exhibere. Et ideo, cum caelorum Virtutibus, in terris te iugiter praedicamus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in die]


{N: 739}
Caelestis Agni convivio refecti, quaesumus, Domine, ut Ecclesia tua, sumens de beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam, quem ille praenuntiavit venturum, suae regenerationis cognoscat auctorem PC
[TIT.: Die 24 iunii IN NATIVITATE S.IOANNIS BAPTISTAE ad missam in die]


{N: 740}
Deus, qui beatum Cyrillum episcopum divinae maternitatis beatissimae Virginis Mariae assertorem invictum effecisti, concede, ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, per incarnationem Christi Filii tui salvemur C
[TIT.: Die 27 iunii S. CYRILLI ALEXANDRINI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 741}
Deus, qui beato Irenaeo episcopo tribuisti, ut veritatem doctrinae pacemque Ecclesiae feliciter confirmaret, concede, quaesumus, eius intercessione, ut nos, fide et caritate renovati, ad unitatem concordiamque fovendam semper simus intenti C
[TIT.: Die 28 iunii S.IRENAEI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 742}
Gloriam tibi, Domine, conferat sacrificium, quod in natali beati Irenaei tibi laetanter offerimus, et praebeat nobis diligere veritatem, ut inviolatam Ecclesiae fidem teneamus et stabilem unitatem SO
[TIT.: Die 28 iunii S.IRENAEI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 743}
Per haec sacra mysteria, quaesumus, Domine, da nobis fidei miseratus augmentum, ut, quae sanctum Irenaeum episcopum usque ad mortem retenta glorificat, nos etiam iustificet veraciter hanc sequentes PC
[TIT.: Die 28 iunii S.IRENAEI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 744}
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beatorum apostolorum Petri et Pauli intercessionibus sublevari, ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis impendas C
[TIT.: Die 29 iunii Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in vigilia]


{N: 745}
Munera, Domine, tuis altaribus adhibemus, de beatorum apostolorum Petri et Pauli sollemnitatibus gloriantes, ut quantum sumus de nostro merito formidantes, tantum de tua benignitate gloriemur salvandi SO
[TIT.: Die 29 iunii Ss.PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in vigilia]


{N: 746}
Caelestibus sacramentis, quaesumus, Domine, fideles tuos corrobora, quos Apostolorum doctrina illuminasti PC
[TIT.: Die 29 iunii Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in vigilia]


{N: 747}
Deus, qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam in apostolorum Petri et Pauli sollemnitate tribuisti, da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum, per quos religionis sumpsit exordium C
[TIT.: Die 29 iunii Ss. Petri et Pauli, APOSTOLORUM ad missam in die]


{N: 748}
Hostiam, Domine, quam nomini tuo exhibemus sacrandam, apostolica prosequatur oratio, nosque tibi reddat in sacrificio celebrando devotos SO
[TIT.: Die 29 iunii Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in die]


{N: 749}
Quia nos beati apostoli Petrus et Paulus tua dispositione laetificant: hic princeps fidei confitendae, ille intellegendae clarus assertor; hic reliquiis Israel instituens Ecclesiam primitivam, ille magister et doctor gentium vocandarum. Sic diverso consilio unam Christi familiam congregantes, par mundo venerabile, una corona sociavit. Et ideo cum Sanctis et Angelis universis te collaudamus, sine fine dicentes PR
[TIT.: Die 29 iunii Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in die]


{N: 750}
Da nobis, Domine, hoc sacramento refectis, ita in Ecclesia conversari, ut, perseverantes in fractione panis Apostolorumque doctrina, cor unum simus et anima una, tua caritate firmati PC
[TIT.: Die 29 iunii Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM ad missam in die]


{N: 751}
Deus, qui Romanae Ecclesiae copiosa primordia martyrum sanguine consecrasti, concede, quaesumus, ut firma virtute de tanti agone certaminis solidemur, et pia semper victoria gaudeamus C
[TIT.: Die 30 iunii Ss.PROTOMARTYRUM SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE]


{N: 752}
Da nobis, omnipotens Deus, beati Thomae apostoli festivitate gloriari, ut eius semper et patrociniis sublevemur, et vitam credentes habeamus in nomine eius, quem ipse Dominum agnovit, Iesum Christum Filium tuum C
[TIT.: Die 3 iulii S.THOMAE, APOSTOLI]


{N: 753}
Debitum tibi, Domine, nostrae reddimus servitutis, suppliciter exorantes, ut in nobis tua munera tuearis, qui in confessione beati Thomae apostoli laudis tibi hostias immolamus SO
[TIT.: Die 3 iulii S. THOMAE, APOSTOLI]


{N: 754}
Deus, cuius Unigeniti Corpus in hoc veraciter suscipimus sacramento, praesta, quaesumus, ut, quem Dominum Deumque nostrum cum apostolo Thoma fide cognoscimus, ipsum opere quoque profiteamur et vita PC
[TIT.: Die 3 iulii S.THOMAE, APOSTOLI]


{N: 755}
Deus, auctor pacis et amator caritatis, qui beatam Elisabeth mira dissidentes componendi gratia decorasti, da nobis, eius intercessione, pacis opera exercere, ut filii Dei nominari possimus C
[TIT.: Die 4 iulii S.ELISABETH LUSITANIAE]


{N: 756}
Da nobis, Domine, ut supereminentem Iesu Christi scientiam spiritu Pauli apostoli prosequamur, qua beatus Antonius Maria eruditus verbum salutis in Ecclesia tua iugiter praedicavit C
[TIT.: Die 5 iulii S. ANTONII MARIAE ZACCARIA, PRESBYTERI]


{N: 757}
Deus, innocentiae auctor et castitatis amator, qui famulae tuae Mariae iuvenili aetate martyrii gratiam contulisti, da nobis, quaesumus, eius intercessione, in tuis mandatis constantiam, qui dedisti certanti virgini coronam C
[TIT.: Die 6 iulii S.MARIAE GORETTI, VIRGINIS ET MARTYRIS]


{N: 758}
Deus, qui beatum Benedictum abbatem in schola divini servitii praeclarum constituisti magistrum, tribue, quaesumus, ut, amori tuo nihil praeponentes, viam mandatorum tuorum dilatato corde curramus C
[TIT.: Die 11 iulii S.BENEDICTI, ABBATIS]


{N: 759}
Haec sancta, Domine, quae in beati Benedicti celebritate deferimus, respice benignus, et praesta, ut nos, eius exemplis te quaerentes, unitatis in tuo servitio pacisque consequi mereamur SO
[TIT.: Die 11 iulii S.BENEDICTI, ABBATIS]


{N: 760}
Accepto pignore vitae aeternae, te, Domine, suppliciter deprecamur, ut beati Benedicti monitis obsequentes, operi tuo fideliter serviamus, et fratres ferventi diligamus caritate PC
[TIT.: Die 11 iulii S.BENEDICTI, ABBATIS]


{N: 761}
Deus, qui beatum Henricum, gratiae tuae ubertate praeventum, e terreni cura regiminis ad superna mirabiliter erexisti, eius nobis intercessione largire, ut inter mundanas varietates puris ad te mentibus festinemus C
[TIT.: Die 13 iulii S. HENRICI]


{N: 762}
Deus, qui sanctum Camillum presbyterum caritatis in infirmos singulari gratia decorasti, eius meritis, spiritum nobis tuae dilectionis infunde, ut tibi in fratribus servientes, ad te, hora exitus nostri, securi transire possimus C
[TIT.: Die 14 iulii S. CAMILLI DE LELLIS, PRESBYTERI]


{N: 763}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, beati Bonaventurae episcopi natalicia celebrantes, et ipsius proficiamus eruditione praeclara, et caritatis ardorem iugiter aemulemur C
[TIT.: Die 15 iulii S.BONAVENTURAE, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 764}
Adiuvet nos, quaesumus, Domine, gloriosae Virginis Mariae intercessio veneranda, ut, eius muniti praesidiis, ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus C
[TIT.: Die 16 iulii BEATAE MARIAE VIRGINIS DE MONTE CARMELO]


{N: 765}
Deus, qui pro nominis tui gloria et animarum salute beato Laurentio presbytero spiritum consilii et fortitudinis contulisti, da nobis, in eodem spiritu, et agenda cognoscere, et cognita, eius intercessione, perficere C
[TIT.: Die 21 iulii S. LAURENTII DE BRINDISI, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 766}
Deus, cuius Unigenitus Mariae Magdalenae ante omnes gaudium nuntiandum paschale commisit, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, Christum viventem praedicemus, et in gloria tua regnantem videamus C
[TIT.: Die 22 iulii S. MARIAE MAGDALENAE]


{N: 767}
Suscipe, Domine, munera in beatae Mariae Magdalenae commemoratione exhibita, cuius caritatis obsequium unigenitus Filius tuus clementer suscepit impensum SO
[TIT.: Die 22 iulii S.MARIAE MAGDALENAE]


{N: 768}
Misteriorum tuorum, Domine, sancta perceptio perseverantem illum nobis amorem infundat, quo beata Maria Magdalena Christo magistro suo indesinenter adhaesit PC
[TIT.: Die 22 iulii S.MARIAE MAGDALENAE]


{N: 769}
Domine Deus noster, qui beatae Birgittae, Filii tui passionem meditanti, secreta caelestia revelasti, da nobis familis tuis, in revelatione gloriae tuae gaudere laetantes C
[TIT.: Die 23 iulii S.BIRGITTAE, RELIGIOSAE]


{N: 770}
Omnipotens sempiterne Deus, qui Apostolorum tuorum primitias beati Iacobi sanguine dedicasti, da, quaesumus, Ecclesiae tuae ipsius confessione firmari, et iugiter patrociniis confoveri C
[TIT.: Die 25 iulii S.IACOBI, APOSTOLI]


{N: 771}
Munda nos, Domine, passionis Filii tui baptismate salutari, ut in festo sancti Iacobi, quem primum inter Apostolos calicis eius participem esse voluisti, beneplacitum tibi sacrificium offeramus SO
[TIT.: Die 25 iulii S.IACOBI, APOSTOLI]


{N: 772}
Beati apostoli Iacobi, quaesumus, Domine, intercessione nos adiuva, pro cuius festivitate percepimus tua sancta laetantes PC
[TIT.: Die 25 iulii S.IACOBI, APOSTOLI]


{N: 773}
Domine, Deus patrum nostrorum, qui beatis Ioachim et Annae hanc gratiam contulisti ut ex eis incarnati Filii tui Mater nasceretur, utriusque precibus concede, ut salutem tuo promissam populo consequamur C
[TIT.: Die 26 iulii Ss. IOACHIM ET ANNAE, PARENTUM BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 774}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera nostrae devotionis, et praesta, ut eiusdem benedictionis, quam Abrahae et eius semini promisisti, mereamur esse participes SO
[TIT.: Die 26 iulii Ss.IOACHIM ET ANNAE, PARENTUM BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 775}
Deus, qui Unigenitum tuum ex hominibus nasci voluisti, ut homines ex te mirabili mysterio renascerentur, quaesumus, ut, quos filiorum pane satiasti, adoptionis spiritu benignitate tua sanctifices PC
[TIT.: Die 26 iulii Ss. IOACHIM ET ANNAE, PARENTUM BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 776}
Omnipotens sempiterne Deus, cuius Filius in domo beatae Marthae dignatus est hospitari, da ,quaesumus, ut, eiusdem intercessione, Christo in fratribus nostris fideliter ministrantes, in aede caelesti a te recipi mereamur C
[TIT.: Die 29 iulii S.MARTHAE]


{N: 777}
In beata Martha te, Domine, mirabilem praedicantes, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut, sicut eius tibi gratum exstitit caritatis obsequium, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia SO
[TIT.: Die 29 iulii S.MARTHAE]


{N: 778}
Corporis et Sanguinis Unigeniti tui sacra perceptio, Domine, ab omnibus nos caducis rebus avertat, ut, exemplo beatae Marthae, valeamus tibi et sincera in terris caritate proficere, et tui perpetua in caelis visione gaudere PC
[TIT.: Die 29 iulii S.MARTHAE]


{N: 779}
Deus, qui beatum Petrum Chrysologum episcopum Verbi tui incarnati praeconem egregium effecisti, eius nobis intercessione concede, ut tuae salutis mysteria et iugiter scrutemur in corde, et fideliter significemus in opere C
[TIT.: Die 30 iulii S.PETRI CHRYSOLOGI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 780}
Deus, qui, ad maiorem tui nominis gloriam propagandam, beatum Ignatium in Ecclesia tua suscitasti, concede, ut, eius auxilio et imitatione certantes in terris, coronari cum ipso mereamur in caelis C
[TIT.: Die 31 iulii S.IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI]


{N: 781}
Placeant, Domine Deus, oblationes in celebratione sancti Ignatii tibi delatae, et praesta, ut sacrosancta mysteria, in quibus omnis sanctitatis fontem constituisti, nos quoque in veritate sanctificent SO
[TIT.: Die 31 iulii S.IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI]


{N: 782}
Laudis hostia, Domine, quam pro sancto Ignatio gratias agentes obtulimus, ad perpetuam nos maiestatis tuae laudationem perducat PC
[TIT.: Die 31 iulii S.IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI]


{N: 783}
Deus, qui in Ecclesia tua nova semper instauras exempla virtutum, da nobis in zelo animarum beati Alfonsi Mariae episcopi ita vestigiis adhaerere, ut eius in caelis assequamur et praemia C
[TIT.: Die 1 augusti S.ALFONSI MARIAE DE LIGUORI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 784}
Caelesti, Domine, Spiritus igne corda nostra clementer exure, qui beato Alfonso Mariae tribuisti et haec mysteria celebrare, et per eadem hostiam tibi sanctam seipsum exhibere SO
[TIT.: Die 1 augusti S.ALFONSI MARIAE DE LIGUORI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 785}
Deus, qui beatum Alfonsum Mariam fidelem dispensatorem et praeconem tanti mysterii providisti, concede, ut fideles tui illud frequenter percipiant, et, percipiendo, te sine fine collaudent PC
[TIT.: Die 1 augusti S.ALFONSI MARIAE DE LIGUORI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 786}
Fac nos, Domine Deus, in asserenda Filii tui divinitate, sancti Eusebii episcopi constantiam imitari, ut, fidem servantes quam ipse docuit, eiusdem Filii tui vitae participes esse mereamur C
[TIT.: Die 2 augusti S.EUSEBII VERCELLENSIS, EPISCOPI]


{N: 787}
Omnipotens et misericors Deus, qui sanctum Ioannem Mariam presbyterum pastorali studio mirabilem effecisti, da, quaesumus, ut, eius exemplo et intercessione, fratres in caritate Christi tibi lucremur, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus C
[TIT.: Die 4 augusti S.IOANNIS MARIAE VIANNEY, PRESBYTERI]


{N: 788}
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, ut, qui tibi placere de nostris actibus non valemus, Genetricis Filii tui intercessione salvemur C
[TIT.: Die 5 augusti IN DEDICATIONE BASILICAE S.MARIAE]


{N: 789}
Deus, qui fidei sacramenta in Unigeniti tui gloriosa Transfiguratione patrum testimonio roborasti, et adoptionem filiorum perfectam mirabiliter praesignasti, concede nobis famulis tuis, ut, ipsius dilecti Filii tui vocem audientes, eiusdem coheredes effici mereamur C
[TIT.: Die 6 augusti IN TRANSFIGURATIONE DOMINI]


{N: 790}
Oblata munera, quaesumus, Domine, gloriosa Unigeniti tui Transfiguratione sanctifica, nosque a peccatorum maculis, splendoribus ipsius illustrationis, emunda SO
[TIT.: Die 6 augusti IN TRANSFIGURATIONE DOMINI]


{N: 791}
Qui coram electis testibus suam gloriam revelavit, et communem illam cum ceteris corporis formam maximo splendore perfudit, ut de cordibus discipulorum crucis scandalum tolleretur, et in totius Ecclesiae corpore declararet implendum quod eius mirabiliter praefulsit in capite. Et in ideo cum caelorum Virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: Die 6 augusti IN TRANSFIGURATIONE DOMINI]


{N: 792}
Caelestia, quaesumus, Domine, alimenta quae sumpsimus in eius nos transforment imaginem, cuius claritatem gloriosa Transfiguratione manifestare voluisti PC
[TIT.: Die 6 augusti IN TRANSFIGURATIONE DOMINI]


{N: 793}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos, virtute Spiritus Sancti, et ad credendum docile et ad confitendum fortes efficias, qui beato Xysto eiusque sociis, propter verbum tuum et testimonium Iesu, animas suas ponere tribuisti C
[TIT.: Die 7 augusti Ss. XYSTI II, PAPAE, ET SOCIORUM, MARTYRUM]


{N: 794}
Deus, qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti, eius nobis exemplo et intercessione concede in te semper confidere, et regnum tuum indesinenter quaerere C
[TIT.: Die 7 augusti S.CAIETANI, PRESBYTERI]


{N: 795}
Adiuvet Ecclesiam tuam , Domine, beatus Dominicus meritis et doctrinis, atque pro nobis efficiatur piissimus interventor, qui tuae veritatis exsistit praedicator eximius C
[TIT.: Die 8 augusti S.DOMINICI, PRESBYTERI]


{N: 796}
Preces, quas tibi, Domine, offerimus, intercedente beato Dominico, clementer intende, et, huius sacrificii virtute potenti, propugnatores fidei gratiae tuae protectione confirma SO
[TIT.: Die 8 augusti S.DOMINICI, PRESBYTERI]


{N: 797}
Caelestis, Domine, virtutem sacramenti, quo in beati commemoratione Dominici pasti sumus, percipiat Ecclesia tua plenae devotionis affectu, et cuius praedicatione floruit, eius intercessione iuvetur PC
[TIT.: Die 8 augusti S.DOMINICI, PRESBYTERI]


{N: 798}
Deus, cuius caritatis ardore beatus Laurentius servitio claruit fidelis et martyrio gloriosus, fac nos amare quod amavit, et opere exercere quod docuit C
[TIT.: Die 10 augusti S.LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS]


{N: 799}
Suscipe propitius, Domine, munera in beati Laurentii celebritate laetanter oblata, et ad nostrae salutis auxilium provenire concede SO
[TIT.: Die 10 augusti S.LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS]


{N: 800}
Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod in festivitate sancti Laurentii debitae servitutis praestamus obsequium, salvationis tuae sentiamus augmentum PC
[TIT.: Die 10 augusti S.LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS]


{N: 801}
Deus, qui beatam Claram ad paupertatis amorem misericorditer adduxisti, eius nobis intercessione concede, ut, in paupertate spiritus Christum sequentes, ad tui contemplationem in caelesti regno pervenire mereamur C
[TIT.: Die 11 augusti S.CLARAE, VIRGINIS]


{N: 802}
Patientia pretiosa iustorum tuae nobis, Domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem C
[TIT.: Die 13 augusti Ss. PONTIANI, PAPAE ET HIPPOLYTI, PRESBYTERI, MARTYRUM]


{N: 803}
Deus, qui beatam Virginem Mariam, eius humilitatem respiciens, ad hanc gratiam evexisti, ut Unigenitus tuus ex ipsa secundum carnem nasceretur, et hodierna die superexcellenti gloria coronasti, eius nobis precibus concede, ut, redemptionis tuae mysterio salvati, a te exaltari mereamur C
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in vigilia]


{N: 804}
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificium placationis et laudis, quod in sanctae Dei Genetricis Assumptione celebramus, ut ad veniam nos obtinendam perducat, et in perpetua gratiarum constituat actione SO
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in vigilia]


{N: 805}
Mensae caelestis participes effecti, imploramus clementiam tuam, Domine Deus noster, ut, qui Assumptionem Dei Genetricis colimus, a cunctis malis imminentibus liberemur PC
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in vigilia]


{N: 806}
Omnipotens sempiterne Deus, qui immaculatam Virginem Mariam, Filii tui Genetricem, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpsisti, concede, quaesumus, ut, ad superna semper intenti, ipsius gloriae mereamur esse consortes C
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in die]


{N: 807}
Ascendat ad te, Domine, nostrae devotionis oblatio, et beatissima Virgine Maria in caelum assumpta intercedente, corda nostra, caritatis igne succensa, ad te iugiter aspirent SO
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in die]


{N: 808}
Quoniam in caelos hodie Virgo Deipara est assumpta, Ecclesiae tuae consummandae initium et imago, ac populo peregrinanti certae spei et solacii documentum; corruptionem enim sepulcri eam videre merito noluisti, quae Filium tuum, vitae omnis auctorem, ineffabiliter de se genuit incarnatum. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus, in gaudio confitentes PR
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in die]


{N: 809}
Sumptis, Domine, salutaribus sacramentis, da, quaesumus, ut, intercessione beatae Mariae virginis in caelum assumptae, ad resurrectionis gloriam perducamur PC
[TIT.: Die 15 augusti IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS ad missam in die]


{N: 810}
Concede, quaesumus, Ecclesiae tuae, omnipotens Deus, ut beatum Stephanum, quem regnantem in terris propugnatorem habuit, propugnatorem habere mereatur gloriosum in caelis C
[TIT.: Die 16 augusti S.STEPHANI HUNGARIAE]


{N: 811}
Deus, qui beatum Ioannem presbyterum ad annuntiandum investigabiles Christi divitias mirabiliter elegisti, da nobis, eius exemplis et monitis, ut, in tua scientia crescentes, secundum Evangelii lumen fideliter conversemur C
[TIT.: Die 19 augusti S.IOANNIS EUDES, PRESBYTERI]


{N: 812}
Deus, qui beatum Bernardum abbatem, zelo domus tuae succensum, in Ecclesia tua lucere simul et ardere fecisti, eius nobis intercessione concede, ut, eodem spiritu ferventes, tamquam filii lucis iugiter ambulemus C
[TIT.: Die 20 augusti S.BERNARDI, ABBATIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 813}
Maiestati tuae, Domine, unitatis et pacis offerimus sacramentum, sancti Bernardi abbatis memoriam recolentes, qui verbo et opere praeclarus, Ecclesiae tuae ordinis concordiam strenue procuravit SO
[TIT.: Die 20 augusti S.BERNARDI, ABBATIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 814}
Cibus, quem sumpsimus, Domine, in celebratione beati Bernardi, suum in nobis operetur effectum, ut, eius exemplis roborati et monitis eruditi, Verbi tui incarnati rapiamur amore PC
[TIT.: Die 20 augusti S.BERNARDI, ABBATIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 815}
Deus, qui, ad tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium papam caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti, concede propitius, ut, eius instituta et exempla sectantes, praemia consequamur aeterna C
[TIT.: Die 21 augusti S.PII X, PAPAE]


{N: 816}
Oblationibus nostris, Domine, benigne susceptis, da, quaesumus, ut haec divina mysteria, sancti Pii papae monita secuti, sinceris tractemus obsequiis, et fideli mente sumamus SO
[TIT.: Die 21 augusti S.PII X, PAPAE]


{N: 817}
Memoriam sancti Pii papae celebrantes, quaesumus, Domine Deus noster, ut, virtute mensae caelestis, constantes efficiamur in fide, et in tua simus caritate concordes PC
[TIT.: Die 21 augusti S.PII X, PAPAE]


{N: 818}
Deus, qui Filii tui Genetricem nostram constituisti Matrem atque Reginam, concede propitius, ut, ipsius intercessione suffulti, tuorum in regno caelesti consequamur gloriam filiorum C
[TIT.: Die 22 augusti BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE]


{N: 819}
Memoriam recolentes beatae Virginis Mariae, tibi, Domine, munera nostra offerimus, deprecantes, ut eius nobis succurrat humanitas, qui tibi oblationem seipsum in cruce obtulit immaculatam SO
[TIT.: Die 22 augusti BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE]


{N: 820}
Sumptis, Domine, sacramentis caelestibus, te supplices deprecamur, ut, qui beatae Virginis Mariae memoriam venerando recolimus, aeterni convivii mereamur esse participes PC
[TIT.: Die 22 augusti BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE]


{N: 821}
Deus, qui beatam Rosam, tuo amore succensam, mundum relinquere et tibi soli in austeritate paenitentiae vacare fecisti, da nobis, eius intercessione, ut vias vitae sectantes in terris, torrente deliciarum tuarum perfruamur in caelis C
[TIT.: Die 23 augusti S.ROSAE DE LIMA, VIRGINIS]


{N: 822}
Robora in nobis, Domine, fidem, quo Filio tuo beatus Bartholomaeus apostolus sincero animo adhaesit, et praesta, ut, ipso deprecante, Ecclesia tua cunctis gentibus salutis fiat sacramentum C
[TIT.: Die 24 augusti S.BARTHOLOMAEI, APOSTOLI]


{N: 823}
Beati apostoli Bartholomaei festivitatem, Domine, recensentes, quaesumus, ut eius intercessione tua capiamus auxilia, in cuius honorem tibi laudis hostias immolamus SO
[TIT.: Die 24 augusti S.BARTHOLOMAEI, APOSTOLI]


{N: 824}
Sumpsimus, Domine, pignus salutis aeternae, festivitatem beati Bartholomaei apostoli celebrantes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praesentis auxilium pariter et futurae PC
[TIT.: Die 24 augusti S.BATHOLOMAEI, APOSTOLI]


{N: 825}
Deus, qui beatum Ludovicum e terreni regiminis cura ad caelestis regni gloriam transtulisti, eius, quaesumus, intercessione concede, ut, per munera temporalia quae gerimus, regnum tuum quaeramus aeternum C
[TIT.: Die 25 augusti S.LUDOVICI]


{N: 826}
Deus, qui beatum Ioseph presbyterum tanta caritate et patientia decorasti, ut in pueris erudiendis omnique virtute exornandis constanter incumberet, concede, quaesumus, ut, quem sapientiae praeceptorem colimus, veritatis cooperatorem iugiter imitemur C
[TIT.: Die 25 augusti S.IOSEPH DE CALASANZ, PRESBYTERI]


{N: 827}
Deus, maerentium consolator, qui beatae Monicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti, da nobis, utriusque interventu, peccata nostra deplorare, et gratiae tuae indulgentiam invenire C
[TIT.: Die 27 augusti S.MONICAE]


{N: 828}
Innova, quaesumus, Domine, in Ecclesia tua spiritum quo beatum Augustinum episcopum imbuisti, ut, eosdem nos repleti, te solum verae fontem sapientiae sitiamus, et superni amoris quaeramus auctorem C
[TIT.: Die 28 augusti S.AUGUSTINI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 829}
Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis SO
[TIT.: Die 28 augusti S.AUGUSTINI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 830}
Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae Christi participatio, ut, eius membra effecti, simus quod accepimus PC
[TIT.: Die 28 augusti S.AUGUSTINI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 831}
Deus, qui beatum Ioannem Baptistam et nascenti et morientis Filii tui praecursorem esse voluisti, concede, ut, sicut ille veritatis et iustitiae martyr occubuit, ita et nos pro tuae confessione doctrinae strenue certemus C
[TIT.: Die 29 augusti IN PASSIONE S.IOANNIS BAPTISTAE]


{N: 832}
Da nobis, Domine, per haec munera quae tibi offerimus, illam tuarum rectitudinem semitarum, quam beatus Ioannes, vox in deserto clamantis, edocuit, et, fuso sanguine, magna virtute signavit SO
[TIT.: Die 29 augusti IN PASSIONE S.IOANNIS BAPTISTAE]


{N: 833}
In cuius Praecursore beato Ioanne tuam magnificentiam collaudamus, quem inter natos mulierum honore praecipuo consecrasti. Qui cum nascendo multa gaudia praestitisset, et nondum editus exsultasset ad humanae salutis adventum, ipse solus omnium prophetarum Agnum redemptionis ostendit. Sed et sanctificandis etiam aquae fluentis ipsum baptismatis lavit auctorem, et meruit fuso sanguine supremum illi testimonium exhibere. Et ideo cum caelorum Virtutibus, et terris te iugiter praedicamus, maiestati tuae sine fine clamantes PR
[TIT.: Die 29 augusti IN PASSIONE S.IOANNIS BAPTISTAE]


{N: 834}
Concede nobis, Domine, sancti Ioannis Baptistae natale recensentibus, ut et salutaria sacramenta quae sumpsimus significata veneremur, et in nobis potius edita gaudeamus PC
[TIT.: Die 29 augusti IN PASSIONE S.IOANNIS BAPTISTAE]


{N: 835}
Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae, intercedente beato Gregorio papa, quibus dedisti regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum C
[TIT.: Die 3 septembris S.GREGORII MAGNI, PAPAE ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 836}
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut in celebratione beati Gregorii, haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta SO
[TIT.: Die 3 septembris S.GREGORII MAGNI, PAPAE ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 837}
Quos Christo reficis pane vivo, eosdem edoce, Domine, Christo magistro, ut in festivitate beati N. tuam discant veritatem, et eam in caritate operentur PC
[TIT.: Die 3 septembris S. GREGORII MAGNI, papae et Ecclesiae doctoris]


{N: 838}
Famulis tuis, quaesumus, Domine, caelestis gratiae munus impertire, ut, quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium, Nativitatis eius festivitas pacis tribuat incrementum C
[TIT.: Die 8 septembris IN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 839}
Unigeniti tui, Domine, nobis succurrat humanitas, ut qui natus de Virgine Matris integritatem non minuit, sed sacravit, a nostris nos piaculis exuens, oblationem nostram tibi reddat acceptam SO
[TIT.: Die 8 septembris IN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 840}
Exsultet Ecclesia tua, Domine, quam sacris mysteriis refecisti, de beatae Mariae Virginis Nativitate congaudens, quae universo mundo spes fuit et aurora salutis PC
[TIT.: Die 8 septembris IN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 841}
Deus, in te sperantium fortitudo, qui beatum Ioannem Chrysostomo episcopum mira eloquentia et tribulationis experimento clarescere voluisti da nobis, quaesumus, ut, eius doctrinis eruditi, invictae patientiae roboremur exemplo C
[TIT.: Die 13 septembris S.IOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 842}
Sacrificium tibi placeat, Deus, in commemoratione beati Ioannis Crysostomi libenter exhibitum, quo monente, nos etiam totos reddimus collaudantes SO
[TIT.: Die 13 septembris S.IOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 843}
Concede, misericors Deus, ut mysteria, quae pro beati Ioannis Chrysostomi commemoratione sumpsimus, nos in tua caritate confirment, et tuae fideles confessores veritatis efficiant PC
[TIT.: Die 13 septembris S.IOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 844}
Deus, qui Unigenitum tuum crucem subire voluisti, ut salvum faceret genus humanum, praesta, quaesumus, ut, cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur C
[TIT.: Die 14 septembris IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS]


{N: 845}
Haec oblatio, Domine, quaesumus, ab omnibus nos purget offensis, quae in ara crucis totius mundi tulit offensam SO
[TIT.: Die 14 septembris IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS]


{N: 846}
Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret; et, qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes PR
[TIT.: Die 14 septembris IN EXALTATIONE SANTAE CRUCIS]


{N: 847}
Refectione tua sancta enutriti, Domine Iesu Christe, supplices deprecamur, ut, quos per lignum crucis vivificae redemisti, ad resurrectionis gloriam perducas PC
[TIT.: Die 14 septembris IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS]


{N: 848}
Deus, qui Filio tuo in cruce exaltato compatientem Matrem astare voluisti, da Ecclesiae tuae, ut, Christi passionis cum ipsa consors effecta, eiusdem resurrectionis participes esse mereatur C
[TIT.: Die 15 septembris BEATAE MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS]


{N: 849}
Suscipe, misericors Deus, ad tui nominis laudem preces hostiasque in veneratione beatae Mariae Virginis exhibitas, quam, stantem iuxta crucem Iesu, clementer nobis Matrem piissimam providisti SO
[TIT.: Die 15 septembris BEATAE MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS]


{N: 850}
Sumptis, Domine, sacramentis redemptionis aeternae, supplices deprecamur, ut, compassionem beatae Mariae Virginis recolentes, ea in nobis pro Ecclesia adimpleamus, quae desunt Christi passionum PC
[TIT.: Die 15 septembris BEATAE MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS]


{N: 851}
Deus, qui populo tuo beatos Cornelium et Cyprianum sedulos pastores et invictos martyres praestitisti, concede ut, eorum intercessione, fide et constantia roboremur, et pro Ecclesiae unitate operam tribuamus impense C
[TIT.: Die 16 septembris Ss. CORNELII, PAPAE ET CYPRIANI, EPISCOPI, MARTYRUM]


{N: 852}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui pro martyrum tuorum passionibus dicata sanctorum, et quae beatis Cornelio et Cypriano in persecutione fortitudinem ministrarunt, nobis quoque praebeant inter adversa constantiam SO
[TIT.: Die 16 septembris Ss. CORNELII, PAPAE ET CYPRIANI, EPISCOPI, MARTYRUM]


{N: 853}
Per haec mysteria quae sumpsimus, Domine, supplices exoramus, ut sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani exemplo, spiritus tui fortitudine confirmati, evangelicae veritati possimus testimonium perhibere PC
[TIT.: Die 16 septembris Ss. CORNELII, PAPAE ET CYPRIANI, EPISCOPI, MARTYRUM]


{N: 854}
Deus, qui, ad tuae fidem Ecclesiae vindicandam, beatum Robertum episcopum mira eruditione et virtute decorasti, eius intercessione concede, ut populus tuus eiusdem fidei semper integritate laetetur C
[TIT.: Die 17 septembris S.ROBERTI BELLARMINO, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 855}
Deus, qui nos concedis beati Ianuarii martyris memoriam venerari, da nobis in aeterna beatitudine de eius societate gaudere C
[TIT.: Die 19 septembris S.IANUARII, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 856}
Deus, qui ineffabili misericordia beatum Matthaeum ex publicano Apostolum es dignatus eligere, da nobis, eius exemplo et intercessione suffultis, ut te sequentes, tibi firmiter adhaerere mereamur C
[TIT.: Die 21 septembris S.MATTHAEI, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 857}
Memoriam beati Matthaei recensentes, preces et hostias tibi, Domine, deferimus, suppliciter exorantes, ut Ecclesiam tuam benignus aspicias, cuius fidem Apostolorum praedicationibus nutrivisti SO
[TIT.: Die 21 septembris S.MATTHAEI, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 858}
Salutaris gaudii participes, Domine, quo laetus Salvatorem in domo sua convivam sanctus Matthaeus excepit, da, ut cibo semper reficiamur illius, qui non iustos sed peccatores vocare venit ad salutem PC
[TIT.: Die 21 septembris S.MATTHAEI, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 859}
Magnificat te, Domine, sanctorum tuorum Cosmae et Damiani veneranda memoria, quia et illis gloriam sempiternam, et opem nobis ineffabili providentia contulisti C
[TIT.: Die 26 septembris Ss. COSMAE ET DAMIANI, MARTYRUM]


{N: 860}
In tuorum, Domine, pretiosa morte iustorum, sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium SO
[TIT.: Die 26 septembris Ss. COSMAE ET DAMIANI, MARTYRUM]


{N: 861}
Conserva in nobis, Domine, munus tuum, et quod, te donante, pro commemoratione beatorum martyrum Cosmae et Damiani percepimus, salutem nobis praestet et pacem PC
[TIT.: Die 26 septembris Ss. COSMAE ET DAMIANI, MARTYRUM]


{N: 862}
Deus, qui ad salutem pauperum et cleri institutionem beatum Vincentium presbyterum virtutibus apostolicis imbuisti, praesta, quaesumus, ut, eodem spiritu ferventes, et amemus quod amavit, et quod docuit operemur C
[TIT.: Die 27 septembris S.VINCENTII DE PAUL, PRESBYTERI]


{N: 863}
Deus, qui beato Vincentio divina celebranti mysteria tribuisti quod tractabat imitari, concede, ut, huius sacrificii virtute, ipsi quoque in oblationem tibi acceptabilem transeamus SO
[TIT.: Die 27 septembris S.VINCENTII DE PAUL, PRESBYTERI]


{N: 864}
Caelestibus, Domine, refecti sacramentis, supplices deprecamur, ut ad imitandum Filium tuum pauperibus evangelizantem, sicut exemplis beati Vincentii provocamur, ita et patrociniis adiuvemur PC
[TIT.: Die 27 septembris S.VINCENTII DE PAUL, PRESBYTERI]


{N: 865}
Deus, qui beatum martyrem Venceslaum caelesti regno terrenum postponere docuisti, eius precibus concede, ut, nosmetipsos abnegantes, tibi toto corde adhaerere valeamus C
[TIT.: Die 28 septembris S.VENCESLAI, MARTYRIS]


{N: 866}
Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur C
[TIT.: Die 29 septembris Ss. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM]


{N: 867}
Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico ministerio in conspectum tuae maiestatis delatas, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas SO
[TIT.: Die 29 septembris Ss.MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM]


{N: 868}
Pane caelesti refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, eius fortitudine roborati, sub Angelorum tuorum fideli custodia, fortes, salutis progradiamur in via PC
[TIT.: Die 29 septembris Ss. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM]


{N: 869}
Deus, qui beato Hieronymo presbytero suavem et vivum Scripturae Sacrae affectum tribuisti, da, ut populus tuus verbo tuo uberius alatur, et eo fontem vita inveniat C
[TIT.: Die 30 septembris S.HIERONYMI, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 870}
Tribue, nobis, Domine, ut, exemplo beati hieronymi, verbum tuum meditati, ad salutarem hostiam maiestati tuae offerendam promptius accedamus SO
[TIT.: Die 30 septembris S.HIERONYMI, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 871}
Sancta tua quae sumpsimus, Domine, de beati Hieronymi celebritate laetantes, tuorum excitent corda fidelium, ut, sacris intenta doctrinis, intellegant quod sequantur, et sequendo vitam obtineant sempiternam PC
[TIT.: Die 30 septembris S.HIERONYMI, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 872}
Deus, qui regnum tuum humilibus parvulisque disponis, fac nos beatae Teresiae tramitem prosequi confidenter, ut eius intercessione, gloria tua nobis reveletur aeterna C
[TIT.: Die 1 octobris S.TERESIAE A IESU INFANTE, VIRGINIS]


{N: 873}
In beata Teresia te, Domine, mirabilem praedicantes, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut, sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostra servitutis accepta reddantur officia SO
[TIT.: Die 1 octobris S.TERESIAE A IESU INFANTE, VIRGINIS]


{N: 874}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine, illius in nobis vim amoris accendant, quo beata Teresia se tibi addixit, tuamque cupiit miserationem pro omnibus impetrare PC
[TIT.: Die 1 octobris S.TERESIAE A IESU INFANTE, VIRGINIS]


{N: 875}
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largire supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere C
[TIT.: Die 2 octobris Ss.ANGELORUM CUSTODUM]


{N: 876}
Suscipe, Domine, munera, quae pro sanctorum Angelorum tuorum veneratione deferimus, et concede propitius, ut, perpetuis eorum praesidiis, a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam feliciter perveniamus aeternam SO
[TIT.: Die 2 octobris Ss.ANGELORUM CUSTODUM]


{N: 877}
Quos tantis, Domine, in vitam aeternam dignaris pascere sacramentis, angelico ministerio dirige in viam salutis et pacis PC
[TIT.: Die 2 octobris Ss.ANGELORUM CUSTODUM]


{N: 878}
Deus, qui beato Francisco paupertate et humilitate Christo configurare tribuisti, concede, ut, per illius semitas gradientes, Filium tuum sequi et tibi coniungi laeta valeamus caritate C
[TIT.: Die 4 octobris S.FRANCISCI ASSISIENSIS]


{N: 879}
Munera tibi, Domine, offerentes, quaesumus, ut ad mysterium crucis celebrandum convenienter aptemur, cui beatus Franciscus tam ardenter adhaesit SO
[TIT.: Die 4 octobris S.FRANCISCI ASSISIENSIS]


{N: 880}
Da nobis, quaesumus, Domine, per haec sancta quae sumpsimus, ut, beati Francisci caritatem zelumque apostolicum imitantes, tuae dilectionis effectus percipiamus et in salutem omnium effundamus PC
[TIT.: Die 4 octobris S.FRANCISCI ASSISIENSIS]


{N: 881}
Deus, qui sanctum Brunonem ad serviendum tibi in solitudine vocasti, eius nobis intercessione concede, ut, per huius mundi varietates, tibi iugiter vacemus C
[TIT.: Die 6 octobris S.BRUNONIS, PRESBYTERI]


{N: 882}
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, beata Maria Virgine intercedente, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur C
[TIT.: Die 7 octobris BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO]


{N: 883}
Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus oblatis convenienter aptari, et Unigeniti tui mysteria ita recolere, ut eius digni promissionibus effici mereamur SO
[TIT.: Die 7 octobris BEATA MARIAE VIRGINIS A ROSARIO]


{N: 884}
Quaesumus, Domine Deus noster, ut, qui in hoc sacramento Filii tui mortem et resurrectionem annuntiamus, eius socii passionum effecti, consolationibus etiam ac gloriae mereamur esse participes PC
[TIT.: Die 7 octobris BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO]


{N: 885}
Deus, qui beatum Dionysium eiusque socios ad praedicandam gentibus gloriam tuam misisti, eosque virtute constantiae in passione roborasti, tribue nobis, quaesumus, ex eorum imitatione prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare C
[TIT.: Die 9 octobris Ss. DIONYSII, EPISCOPI ET SOCIORUM, MARTYRUM]


{N: 886}
Bonorum omnium largitor, Deus, qui per beatum Ioannem presbyterum populis Evangelium nuntiari fecisti, eius intercessione concede, ut fides vera semper et ubique proficiat C
[TIT.: Die 9 octobris S.IOANNIS LEONARDI, PRESBYTERI]


{N: 887}
Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut beati Callisti papae meritis adiuvemur, cuius passione laetamur C
[TIT.: Die 14 octobris S.CALLISTI I, PAPAE ET MARTYRIS]


{N: 888}
Deus, qui per Spiritum tuum beatam Teresiam suscitasti, ut requirendae perfectionis semitam Ecclesiae manifestaret, da nobis et caelestis eius doctrinae pabulo semper nutriri, et verae sanctitatis desiderio accendi C
[TIT.: Die 15 octobris S.TERESIAE DE AVILA, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 889}
Munera nostra, Domine, tuae sint acceptae maiestati, cui beatae Teresiae tantopere placuit devotionis obsequium SO
[TIT.: Die 15 octobri S.TERESIAE DE AVILA, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 890}
Subdita tibi familia, Domine Deus noster, quam caelesti pane satiasti, fac ut, exemplo beatae Teresiae, misericordias tuas in aeternum cantare laetetur PC
[TIT.: Die 15 octobris S.TERESIAE DE AVILA, VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 891}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut veneranda nobis beatae Hedvigis intercessio tribuat caeleste subsidium, cuius vita mirabilis omnibus humilitatis praestat exemplum C
[TIT.: Die 16 octobris S.HEDVIGIS, RELIGIOSAE]


{N: 892}
Effunde super nos, quaesumus, Domine, spiritum quo beatam Margaritam Mariam singulariter ditasti, ut scire valeamus supereminentem scientiae caritatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei C
[TIT.: Die 16 octobris S.MARGARITAE MARIAE ALACOQUE, VIRGINIS]


{N: 893}
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum confessionibus Ecclesiae tuae sacrum corpus exornas, concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut beato Ignatio magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur C
[TIT.: Die 17 octobris S.IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 894}
Grata tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, qui beatum Ignatium, frumentum Christi, per martyrii passionem panem mundum suscepisti SO
[TIT.: Die 17 octobris S.IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 895}
Reficiat nos, Domine, panis caelestis, quem in beati Ignatii natali suscepimus, ac tribuat nos nomine et opere esse christianos PC
[TIT.: Die 17 octobris S.IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 896}
Domine Deus, qui beatum Lucam elegisti, ut praedicatione et scriptis mysterium tuae in pauperes dilectionis revelaret, concede, ut, qui tuo iam nomine gloriantur, cor unum et anima una esse perseverent, et omnes gentes tuam mereantur videre salutem C
[TIT.: Die 18 octobris S.LUCAE, EVANGELISTAE]


{N: 897}
Donis caelestibus, da nobis, quaesumus, Domine, libera tibi mente servire, ut munera, quae in festivitate beati Lucae deferimus, et medelam nobis operentur et gloriam SO
[TIT.: Die 18 octobris S.LUCAE, EVANGELISTAE]


{N: 898}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quod de sancto altari tuo accepimus, nos sanctificet, et in fide Evangelii, quod sanctus Lucas praedicavit, fortes efficiat PC
[TIT.: Die 18 octobris S.LUCAE, EVANGELISTAE]


{N: 899}
Deus, qui primitias fidei in borealibus Americae regionibus sanctorum Ioannis et Isaac eorumque sociorum praedicatione et sanguine consecrasti, concede propitius, ut, eorum intercessione, florida christianorum seges ubique in dies augeatur C
[TIT.: Die 19 octobris Ss. IOANNIS DE BREBEUF ET ISAAC JOGUES, PRESBYTERORUM, ET SOCIORUM, MARTYRUM]


{N: 900}
Impetret nobis, Domine, gratiam tuam sanctus presbyter Paulus, qui unico crucem amore dilexit, ut, eius exemplo vividius incitati, crucem nostram fortiter amplectamur C
[TIT.: Die 19 octobris S.PAULI A CRUCE, PRESBYTERI]


{N: 901}
Respice quas offerimus hostias, omnipotens Deus, in commemoratione beati Pauli, et praesta, ut, qui dominicae passionis mysteria celebramus, imitemur quod agimus SO
[TIT.: Die 19 octobris S.PAULI A CRUCE, PRESBYTERI]


{N: 902}
Deus, qui crucis mysterium in beato Paulo mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideles haereamus, et Ecclesia ad salutem omnium operemur PC
[TIT.: Die 19 octobris S.PAULI A CRUCE, PRESBYTERI]


{N: 903}
Deus, qui, ad populum fidelem in angustiis confortandum, beatum Ioannem suscitasti, praesta quaesumus, ut nos in tuae protectionis securitate constituas, et Ecclesiam tuam perpetua pace custodias C
[TIT.: Die 23 octobris S.IOANNIS DE CAPESTRANO, PRESBYTERI]


{N: 904}
Deus, qui in evangelizandis populis beatum Antonium Mariam episcopum mira caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae tua sunt quaerentes, enixe in Christo lucrandis fratribus incumbamus C
[TIT.: Die 24 octobris S.ANTONII MARIAE CLARET, EPISCOPI]


{N: 905}
Deus, qui nos per beatos Apostolos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, intercedentibus sanctis Simone et Iuda, concede propitius, ut semper augeatur Ecclesia incrementis in te credentium populorum C
[TIT.: Die 28 octobris Ss. SIMONIS ET IUDAE, APOSTOLORUM]


{N: 906}
Gloriam, Domine, sanctorum apostolorum Simonis et Iudae perpetuam venerantes, quaesumus, ut vota nostra suscipias et ad sacra mysteria celebranda nos digne perducas SO
[TIT.: Die 28 octobris Ss.SIMONIS ET IUDAE, APOSTOLORUM]


{N: 907}
Perceptis, Domine, sacramentis, supplices in Spiritu Sancto deprecamur, ut, quae pro apostolorum Simonis et Iudae veneranda gerimus passione, nos in tua dilectione conservent PC
[TIT.: Die 28 octobris Ss.SIMONIS ET IUDAE, APOSTOLORUM]


{N: 908}
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium Sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessoribus, largiaris C
[TIT.: Die 1 novembris OMNIUM SANCTORUM]


{N: 909}
Grata tibi sint, Domine, munera, quae pro cunctorum offerimus honore Sanctorum, et concede, ut, quos iam credimus de sua immortalitate securos, sentiamus de nostra salute sollicitos SO
[TIT.: Die 1 novembris OMNIUM SANCTORUM]


{N: 910}
Nobis enim hodie civitatem tuam tribuis celebrare, quae mater nostra est, caelestisque Ierusalem, ubi fratrum nostrorum iam te in aeternum corona collaudat. Ad quam peregrini, per fidem accedentes, alacriter festinamus, congaudentes de Ecclesiae sublimium glorificatione membrorum, qua simul fragilitati nostrae adiumenta et exempla concedis. Et ideo, cum ipsorum Angelorumque frequentia, una te magnificamus, laudis voce clamantes PR
[TIT.: Die 1 novembris OMNIUM SANCTORUM]


{N: 911}
Mirabilem te, Deus, et unum Sanctum in omnibus Sanctis tuis adorantes, tuam gratiam imploramus, qua, sanctificationem in tui amoris plenitudine consummantes, ex hac mensa peregrinantium ad caelestis patriae convivium transeamus PC
[TIT.: Die 1 novembris OMNIUM SANCTORUM]


{N: 912}
Preces nostras, quaesumus, Domine, benignus exaudi, ut, dum attollitur nostra fides in Filio tuo a mortuis suscitato, in famulorum tuorum praestolanda resurrectione spes quoque nostra firmetur C
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 1]


{N: 913}
Nostris, Domine, propitiare muneribus, ut famuli tui defuncti assumantur in gloriam cum Filio tuo, cuius magno pietatis iungimur sacramento SO
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM]


{N: 914}
Praesta, quaesumus, Domine, ut famuli tui defuncti in mansionem lucis transeant et pacis, pro quibus paschale celebravimus sacramentum PC
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 1]


{N: 915}
Deus, gloria fidelium et vita iustorum, cuius Filii morte et resurrectione redempti sumus, propitiare famulis tuis defunctis, ut, qui resurrectionis nostrae mysterium agnoverunt, aeternae beatitudinis gaudia percipere mereantur C
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATINE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 2]


{N: 916}
Omnipotens et misericors Deus, his sacrificiis ablue, quaesumus, famulos tuos defunctos a peccatis eorum in sanguine Christi, ut, quod mundasti aqua baptismatis, indesinenter purifices indulgentia pietatis SO
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 2]


{N: 917}
Sumpto sacramento Unigeniti tui, qui pro nobis immolatus resurrexit in gloria, te, Domine, suppliciter exoramus pro famulis tuis defunctis, ut, paschalibus mysteriis mundati, futurae resurrectionis munere glorientur PC
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 2]


{N: 918}
Deus, qui Unigenitum tuum, devicta morte, ad caelestia transire fecisti, concede famulis tuis defunctis, ut, huius vitae mortalitate devicta, te conditorem et redemptorem possint perpetuo contemplari C
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 3]


{N: 919}
Pro omnibus famulis tuis in Christo dormientibus hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam, ut, per hoc sacrificium singulare vinculis mortis exuti, vitam mereantur aeternam SO
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 3]


{N: 920}
Multiplica, Domine, his sacrificiis susceptis, super famulos tuos defunctos misericordiam tuam, et quibus donasti baptismi gratiam, da eis aeternorum plenitudinem gaudiorum PC
[TIT.: Die 2 novembris IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM 3]


{N: 921}
Deus, qui beatum Martinum per humilitatis iter ad caelestem gloriam perduxisti, tribue nobis eius ita nunc persequi exempla praeclara, ut exaltari cum ipso mereamur in caelis C
[TIT.: Die 3 novembris S.MARTINI DE PORRES, RELIGIOSI]


{N: 922}
Custodi, quaesumus, Domine, in populo tuo spiritum, quo beatum Carolum episcopum implevisti, ut Ecclesia indesinenter renovetur, et, Christi se imagini conformans, ipsius vultum mundo valeat ostendere C
[TIT.: Die 4 novembris S.CAROLI BORROMEO, EPISCOPI]


{N: 923}
Intende munera, Domine, altaribus tuis pro beati Caroli commemoratione proposita, et huius sacrificii virtute concede, ut sicut illum pastoralis officii vigilantia et praeclaris virtutum meritis sublimasti, ita nos facias sinceris operum fructibus abundare SO
[TIT.: Die 4 novembris S.CAROLI BORROMEO, EPISCOPI]


{N: 924}
Praestent nobis, quaesumus, Domine, sacra mysteria quae sumpsimus eam animi fortitudinem, quae beatum Carolum reddidit in ministerio fidelem et in caritate ferventem PC
[TIT.: Die 4 novembris S.CAROLI BORROMEO, EPISCOPI]


{N: 925}
Deus, qui adversus Ecclesiam tuam, in apostolicae petrae soliditate fundatam, portas inferi numquam praevalere permittis, da ei, quaesumus, ut, intercedente beato Leone papa, in tua veritate consistens, pace continua muniatur C
[TIT.: Die 10 novembris S.LEONIS MAGNI, PAPAE ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 926}
Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina, ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores SO
[TIT.: Die 10 novembris S. LEONIS MAGNI, PAPAE ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 927}
Refectione sancta enutritam guberna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam, ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat PC
[TIT.: Die 10 novembris S.LEONI MAGNI, PAPAE ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 928}
Deus, qui beato Martino episcopo sive per vitam sive per mortem magnificatus es, innova gratiae tuae mirabilia in cordibus nostris, ut neque mors neque vita separare nos possit a caritate tua C
[TIT.: Die 11 novembris S.MARTINI, EPISCOPI]


{N: 929}
Sanctifica, quaesumus, Domine Deus, haec munera, quae in honorem sancti Martini laetanter offerimus, ut per ea vita nostra inter adversa et prospera semper dirigatur SO
[TIT.: Die 11 novembris S.MARTINI, EPISCOPI]


{N: 930}
Da nobis, Domine, unitatis sacramento refectis, perfectam in omnibus cum tua voluntate concordiam, ut, sicut beatus Martinus totum se tibi subiecit, ita et nos esse tui veraciter gloriemur PC
[TIT.: Die 11 novembris S.MARTINI, EPISCOPI]


{N: 931}
Excita, quaesumus, Domine, in Ecclesia tua Spiritum quo repletus beatus Iosaphat animam suam pro ovibus posuit, ut eo intercedente, nos quoque eodem Spiritu roborati, animam nostram pro fratribus ponere non vereamur C
[TIT.: Die 12 novembris S.IOSAPHAT, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 932}
Clementissime Deus, munera haec tua benedictione perfunde, et nos in tua fide confirma, quam sanctus Iosaphat effuso sanguine asseruit SO
[TIT.: Die 12 novembris S.IOSAPHAT, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 933}
Spiritum, Domine, fortitudinis et pacis haec nobis tribuat mensa caelestis, ut, sancti Iosaphat exemplo, vitam nostram ad honorem et unitatem Ecclesiae libenter impendamus PC
[TIT.: Die 12 novembris S.IOSAPHAT, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 934}
Deus, qui beatum Albertum episcopum in humana sapientia cum divina fide componenenda magnum effecisti, da nobis, quaesumus, ita eius magisterii inhaerere doctrinis, ut per scientiarum progressus ad profundiorem tui cognitionem et amorem perveniamus C
[TIT.: Die 15 novembris S.ALBERTI MAGNI, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 935}
Deus, qui beatam Margaritam eximia in pauperes caritate mirabilem efficisti, da ut, eius intercessione et exemplo, imaginem bonitatis tuae inter homines referamus C
[TIT.: Die 16 novembris S.MARGARITAE SCOTIAE]


{N: 936}
Deus, qui iucundam tibi mansionem in corde beatae Gertrudis virginis praeparasti, ipsius intercessione, cordis nostri tenebras clementer illustra, ut te in nobis praesentem et operantem laetanter experiamur C
[TIT.: Die 16 novembris S.GERTRUDIS, VIRGINIS]


{N: 937}
Deus, qui beatae Elisabeth tribuisti in pauperibus Christum cognoscere ac venerari, da nobis, eius intercessione, egenis et tribulatis iugi caritate servire C
[TIT.: Die 17 novembris S.ELISABETH HUNGARIAE]


{N: 938}
Ecclesiam tuam, Domine, apostolicis defende praesidiis, ut, per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat gratiae caelestis augmentum C
[TIT.: Die 18 novembris IN DEDICATIONE BASILICARUM Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM]


{N: 939}
Servitutis nostrae tibi, Domine, munus offerentes, tuam deprecamur clementiam, ut tradita nobis apostolorum Petri et Pauli ministerio veritas in cordibus nostris illibata perseveret SO
[TIT.: Die 18 novembris IN DEDICATIONE BASILICARUM Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM]


{N: 940}
Populus tuus, quaesumus, Domine, caelesti pane refectus, apostolorum Petri et Pauli commemoratione laetetur, quem eorum donasti patrocinio gubernari PC
[TIT.: Die 18 novembris IN DEDICATIONE BASILICARUM Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM]


{N: 941}
Sanctissimae venerantibus Virginis Mariae memoriam gloriosam, ipsius nobis, quaesumus, Domine, intercessione concede, ut de plenitudine gratiae tuae nos quoque mereamur accipere C
[TIT.: Die 21 novembris IN PRAESENTATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 942}
Supplicationibus nostris, Domine, adesto propitius, et, beatae Caeciliae intercessione, preces nostras dignanter exaudi C
[TIT.: Die 22 novembris S.CAECILIAE, VIRGINIS ET MARTYRIS]


{N: 943}
Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis, da nobis in beati Clementis annua commemoratione laetari, qui, Filii tui sacerdos et martyr, quod mysterio gessit, testimonio comprobavit, et quod praedicavit ore, confirmavit exemplo C
[TIT.: Die 23 novembris S.CLEMENTIS I, PAPAE ET MARTYRIS]


{N: 944}
Deus, qui in beato Columbano evangelizandi munus et monasticae vitae studium mirabiliter coniunxisti, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, te super omnia quaerere et credentium populum augere studeamus C
[TIT.: Die 23 novembris S.COLUMBANI, ABBATIS]


{N: 945}
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor C
[TIT.: Die 30 novembris S.ANDREAE, APOSTOLI]


{N: 946}
Concede nobis, omnipotens Deus, ut his muneribus, quae in beati Andreae festivitate deferimus, et tibi placeamus exhibitis, et vivificemur acceptis SO
[TIT.: Die 30 novembris S.ANDREAE, APOSTOLI]


{N: 947}
Roboret nos, Domine, sacramenti tui communio, ut, exemplo beati Andreae apostoli, Christi mortificationem ferentes, cum ipso vivere mereamur in gloria PC
[TIT.: Die 30 novembris S.ANDREAE, APOSTOLI ]


{N: 948}
Deus, qui beati Francisci praedicatione multos tibi populos acquisisti, da ut fidelium animi eodem fidei zelo ferveant, et uberrima ubique prole Ecclesia sancta laetetur C
[TIT.: Die 3 decembris S.FRANCISCI XAVIER, PRESBYTERI]


{N: 949}
Suscipe, Domine, munera, quae tibi in beati Francisci commemoratione deferimus, et praesta ut, sicut ille desiderio salutis hominum ad terras longiquas est progressus, ita et nos, testimonium Evangelio efficaciter perhibentes, ad te cum fratribus properare festinemus SO
[TIT.: Die 3 decembris S.FRANCISCI XAVIER, PRESBYTERI]


{N: 950}
Mysteria tua, Deus, eum in nobis accendant caritatis ardorem, quo beatus Franciscus pro animarum salute flagravit, ut, vocatione nostra dignius ambulantes, promissum bonis operariis praemium cum eo consequamur PC
[TIT.: Die 3 decembris S.FRANCISCI XAVIER, PRESBYTERI]


{N: 951}
Praesta nobis, quaesumus, Domine, sancti Ioaniis presbyteri precibus adiuvari, ut vera fides, quam ille excellenter docuit, sit semper lux et fortitudo nostra C
[TIT.: Die 4 decembris S.IOANNIS DAMASCENI, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 952}
Misericordiam tuam, Domine, supplices imploramus, et beati Nicolai episcopi interveniente suffragio, nos in omnibus custodi periculis, ut via salutis nobis pateat expedita C
[TIT.: Die 6 decembris S.NICOLAI, EPISCOPI]


{N: 953}
Deus, qui beatum Ambrosium episcopum catholicae fidei doctorem et apostolicae fortitudinis exemplum effecisti, excita in Ecclesia tua viros secundum cor tuum, qui eam fortiter et sapienter gubernent C
[TIT.: Die 7 decembris S.AMBROSII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 954}
Illa nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, Spiritus Sanctus fidei luce perfundat, qua beatum Ambrosium ad gloriae propagationem iugiter collustravit SO
[TIT.: Die 7 decembris S.AMBROSII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 955}
Huius sacramenti, Domine, virtute roboratos, fac nos beati Ambrosii documentis ita proficere, ut, viriliter per tuas semitas festinantes, ad aeterni suavitatem convivii praeparemur PC
[TIT.: Die 7 decembris S.AMBROSII, EPISCOPI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 956}
Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut, qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ad omni labe praeservasti, nos quoque mundos, eius intercessione, ad te pervenire concedas C
[TIT.: Die 8 decembris IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 957}
Salutarem hostiam quam in sollemnitate immaculatae Conceptionis beatae Virginis Mariae tibi, Domine, offerimus, suscipe dignanter, et praesta, ut, sicut illam tua gratia praeveniente ab omni labe profitemur immunem, ita, eius intercessione, a culpis omnibus liberemur SO
[TIT.: Die 8 decembris IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 958}
Qui beatissimam Virginem Mariam ab omni originalis culpae labe praeservasti, ut in ea, gratiae tuae plenitudine ditata, dignam Filio tuo Genetricem praeparares, et Sponsae eius Ecclesiae sine ruga vel macula formosae signares exordium. Filium enim erat purissima Virgo datura, qui crimina nostra Agnus innocens aboleret; et ipsam prae omnibus tuo populo disponebas advocatam gratiae et sanctitatis exemplar. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes PR
[TIT.: Die 8 decembris IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 959}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, illius in nobis culpae vulnera reparent, a qua immaculatam beatae Mariae Conceptionem singulariter praeservasti PC
[TIT.: Die 8 decembris IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS]


{N: 960}
Praesta, quaesumus, Domine, ut martyrum tuorum iugiter merita celebremus, quorum exsistit beatus Damasus papa cultor et amator C
[TIT.: Die 11 decembris S.DAMASI I, PAPAE]


{N: 961}
Deus, qui beatam Ioannam Franciscam per varias vitae semitas praeclaris meritis illustrasti, ipsius nobis intercessione concede, ut in vocatione nostra fideliter ambulantes, lucis exempla iugiter ostendamus C
[TIT.: Die 12 decembris S.IOANNAE FRANCISCAE DE CHANTAL, RELIGIOSAE]


{N: 962}
Intercessio nos, quaesumus, Domine, sanctae Luciae virginis et martyris gloriosa confoveat, ut eius natalicia et temporaliter frequentemus, et conspiciamus aeterna C
[TIT.: Die 13 decembris S.LUCIAE, VIRGINIS ET MARTYRIS]


{N: 963}
Deus, qui sanctum Ioannem presbyterum perfectae sui abnegationis et crucis amatorem eximium effecisti, concede ut, eius imitationi iugiter inhaerentes, ad contemplationem gloriae tuae perveniamus aeternam C
[TIT.: Die 14 decembris S.IOANNIS A CRUCE, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 964}
Respice quas offerimus hostias, omnipotens Deus, in commemoratione beati Ioannis, et praesta, ut, qui dominicae passionis mysteria celebramus, imitemur quod agimus SO
[TIT.: Die 14 decembris S.IOANNIS A CRUCE, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 965}
Deus, qui crucis mysterium in beato Ioanne mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideles haereamus, et in Ecclesia ad salutem omnium operemur PC
[TIT.: Die 14 decembris S.IOANNIS A CRUCE, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 966}
Deus, qui ad tuendam catholicam fidem virtute et doctrina beatum Petrum presbyterum roborasti, eius intercessione concede, ut, qui veritatem quaerunt, te Deum gaudenter inveniant, et in tua confessione populus credentium perseveret C
[TIT.: Die 21 decembris S.PETRI CANISII, PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS]


{N: 967}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut exemplo sancti Ioannis presbyteri, in sanctorum scientia procedamus, atque, misericordiam omnibus exhibentes, apud te indulgentiam consequamur C
[TIT.: Die 23 decembris S.IOANNIS DE KETY, PRESBYTERI]


{N: 968}
Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare C
[TIT.: Die 26 decembris S.STEPHANI, PROTOMARTYRIS]


{N: 969}
Munera, quaesumus, Domine, tibi sint hodiernae devotionis accepta, quae beati Stephani martyris commemoratio gloriosa depromit SO
[TIT.: Die 26 decembris S.STEPHANI, PROTOMARTYRIS]


{N: 970}
Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani celebratione laetificas PC
[TIT.: Die 26 decembris S.STEPHANI, PROTOMARTYRIS]


{N: 971}
Deus, qui per beatum apostolum Ioannem Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentiae competentis eruditione capiamus C
[TIT.: Die 27 decembris S.IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 972}
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica, et praesta, ut ex huius cenae convivio aeterni Verbi secreta hauriamus, quae ex eodem fonte apostolo tuo Ioanni revelasti SO
[TIT.: Die 27 decembris S.IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 973}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Verbum caro factum , quod beatus Ioannes apostolus praedicavit, per hoc mysterium quod celebravimus habitet semper in nobis PC
[TIT.: Die 27 decembris S.IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE]


{N: 974}
Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, da, quaesumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur C
[TIT.: Die 28 decembris Ss.INNOCENTIUM, MARTYRUM]


{N: 975}
Suscipe, Domine, quaesumus, devotorum munera famulorum, et eos tuis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes SO
[TIT.: Die 28 decembris Ss.INNOCENTIUM, MARTYRUM]


{N: 976}
Salvationis abundantiam tribue, Domine, fidelibus in eorum festivitate tua sancta sumentibus, qui, Filium tuum humana necdum voce profitentes, caelesti sunt gratia pro eius nativitate coronati PC
[TIT.: Die 28 decembris Ss.INNOCENTIUM, MARTYRUM]


{N: 977}
Deus, qui beato Thomae martyri pro iustitia magno animo vitam profundere tribuisti, da nobis, eius intercessione, nostram pro Christo vitam in hoc saeculo abnegare, ut eam in caelo invenire possimus C
[TIT.: Die 29 decembris S.THOMAE BECKET, EPISCOPI ET MARTYRIS]


{N: 978}
Auxiliare, Domine, populo tuo, beati Silvestri papae intercessione suffulto, ut, praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens, mereatur feliciter invenire perpetuam C
[TIT.: Die 31 decembris S.SILVESTRI I, PAPAE]


{N: 979}
Deus, qui nobis per singulos annos, huius templi tui consecrationis reparas diem, exaudi preces populi tui, et praesta, ut fiat hic tibi semper purum servitium et nobis plena redemptio C
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE IN IPSA ECCLESIA DEDICATA]


{N: 980}
Memores diei quo domum tuam, Domine, gloria dignatus es ac sanctitate replere, nosmetipsos, quaesumus, fac hostias tibi semper acceptas SO
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLEISAE IN IPSA ECCLESIA DEDICATA]


{N: 981}
Quia in domo visibili quam nobis exstruere concessisti, ubi familiae in hoc loco ad te peregrinanti favere non desinis, mysterium tuae nobiscum communionis mire figuras et operaris: hic enim tibi templum illud quod sumus aedificas, et Ecclesiam per orbem diffusam in dominici compagem corporis facis augeri, in pacis visione complendam, caelesti civitate Ierusalem. Et ideo, cum multitudine ordinum beatorum, in templo gloriae tuae, te collaudamus, benedicimus et magnificamus, dicentes: PR
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE IN IPSA ECCLESIA DEDICATA]


{N: 982}
Benedictionis tuae, quaesumus, Domine, plebs tibi sacra fructus reportet et gaudium, ut, quod in huius festivitatis die corporali servitio exhibuit, spiritaliter se retulisset cognoscat PC
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE IN IPSA ECCLESIA DEDICATA]


{N: 983}
Deus, qui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum tuae preparas maiestati, multiplica in Ecclesia tua spiritum gratiae quem dedisti, ut fidelis tibi populus in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescat C
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE EXTRA IPSAM ECCLESIAM DEDICATAM]


{N: 984}
Deus, qui populum tuum Ecclesiam vocare dignatus es, da, ut plebs in nomine tuo congregata te timeat, te diligat, te sequatur,et ad caelestia promissa, te ducente, perveniat C
[TIT.: IN ANNIVERSATIO DEDICATIONIS ECCLESIAE EXTRA IPSAM ECCLESIAM DEDICATAM]


{N: 985}
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et poscentibus concede, ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus SO
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE EXTRA IPSAM ECCLESIAM DEDICATAM]


{N: 986}
Qui domum orationis munificus inhabitare dignaris, ut, gratia tua perpetuis fovente subsidiis, templum Spiritus Sancti ipse nos perficias, acceptabilis vitae splendore coruscans. Sed et visibilibus aedificiis adumbratam, Christi sponsam Ecclesiam perenni operatione sanctificas, ut, innumerabili prole mater exsultans, in gloriam tuam collocetur in caelis. Et ideo cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes: PR
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE EXTRA IPSAM ECCLESIAM DEDICATAM]


{N: 987}
Deus, qui nobis supernam Ierusalem per temporale Ecclesiae tuae signum adumbrare voluisti, da, quaesumus, ut, huius partecipatione sacramenti, nos tuae gratiae templum efficias, et habitationem gloriae tuae ingredi concedas PC
[TIT.: IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE EXTRA IPSAM ECCLESIAM DEDICATAM]


{N: 988}
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 1]


{N: 989}
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, ut, qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genetricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 1]


{N: 990}
Unigeniti tui, Domine, nobis succurrat humanitas, ut, qui natus de Virgine Matris integritatem non minuit sed sacravit, a nostris nos piaculis exuens, oblationem nostram tibi reddat acceptam SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 1]


{N: 991}
Sumentes, Domine, caelestia sacramenta, quaesumus clementiam tuam, ut, qui de beatae Virginis Mariae festivitate laetamur, eiusdem Virginis imitatione, redemptionis nostrae mysterio digne valeamus famulari PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 1]


{N: 992}
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium, ut, qui sanctae Dei Genetricis memoriam agimus, intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 2]


{N: 993}
Adiuvet nos, quaesumus, Domine, beatae Mariae semper virginis intercessio veneranda, et a cunctis periculis absolutos in tua faciat pace gaudere C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 2]


{N: 994}
Genetricis Filii tui memoriam venerantes, quaesumus, Domine, ut sacrificii huius oblatio nosmetipsos, gratia tua largiente, tibi perficiat munus aeternum SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 2]


{N: 995}
Redemptionis aeternae participes effecti, quaesumus, Domine, ut, qui Genetricis Filii tui memoriam agimus, et de gratiae tuae plenitudine gloriemur, et salvationis continuum sentiamus augmentum PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 2]


{N: 996}
Sanctissimae venerantibus Virginis Mariae memoriam gloriosam, ipsius nobis, quaesumus, Domine, intercessione concede, ut de plenitudine gratiae tuae nos quoque mereamur accipere C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 3]


{N: 997}
Domine Iesu, qui virginalem aulam beatae Mariae, in qua habitares, eligere dignatus es, da, quaesumus, ut, sua defensione munitos, iucundos facias suae interesse festivitati C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 3]


{N: 998}
Laudis tibi, Domine, hostias offerimus, de Genetricis Filii tui festivitate laetantes; praesta, quaesumus, ut per haec sacrosancta commercia ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 3]


{N: 999}
Sumptis, Domine, sacramentis caelestibus, te supplices deprecamur, ut, qui beatae Mariae Virginis memoriam venerando recolimus, aeterni convivii mereamur esse participes PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 3]


{N: 1000}
Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti, praesta supplicibus tuis, ut, qui vere eam Dei Genetricem credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 4. TEMPORE ADVENTUS]


{N: 1001}
Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus ille sanctificet, qui beatae Mariae viscera sua virtute replevit SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 4. TEMPORE ADVENTUS]


{N: 1002}
Mysteria quae sumpsimus, Domine Deus noster, misericordiam tuam in nobis semper ostendant, ut Filii tui incarnatione salvemur, qui Genetricis eius memoriam fideli mente celebramus PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 4. TEMPORE ADVENTUS]


{N: 1003}
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filium tuum auctorem vitae suscipere C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 5.TEMPORE NATIVITATIS]


{N: 1004}
Suscipe, Domine, munera quae tibi offerimus, et praesta, ut corda nostra, Sancti Spiritus luce irradiata, exemplo beatae Virginis Mariae, tua semper valeant perquirere et conservare SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 5.TEMPORE NATIVITATIS]


{N: 1005}
Incarnati Verbi tui Corpore et Sanguine refecti, quaesumus Domine, ut haec divina mysteria, quae in festivitate beatae Virginis Mariae laetanter accepimus, eiusdem Filii tui divinitatis participes nos semper efficiant PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIA VIRGINIS 5.TEMPORE NATIVITATIS]


{N: 1006}
Deus, qui, per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 6.TEMPORE PASCHALI]


{N: 1007}
Deus, qui Apostolis tuis, cum Maria Matre Iesu orantibus, Sanctum dedisti Spiritum, da nobis, ut, ipsa intercedente, maiestati tuae fideliter servire et nominis tui gloriam verbo et exemplo diffundere valeamus C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 6.TEMPORE PASCHALI]


{N: 1008}
Festivitatem recolentes beatae Virginis Mariae, tibi, Domine, munera nostra offerimus deprecantes, ut eius nobis succurrat humanitas, qui tibi oblationem seipsum in cruce obtulit immaculatam SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 6. TEMPORE PASCHALI]


{N: 1009}
In mentibus nostris, quaesumus, Domine, verae fidei sacramenta confirma, ut, qui conceptum de Virgine, Deum verum et hominem confitemur, per eius salutiferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS 6.TEMPORE PASCHALI]


{N: 1010}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut fideles tui, qui sub sanctissimae Virginis Mariae patrocinio laetantur, eius pia intercessione a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in caelis C
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS ALIAE ORATIONES IN MISSIS DE B.MARIA VIRGINE]


{N: 1011}
Preces, Domine, tuorum respice oblationesque fidelium, in beatae Mariae Dei Genetricis commemoratione delatas, ut tibi gratae sint, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium SO
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS ALIAE ORATIONES IN MISSIS]


{N: 1012}
Salutaribus refecti sacramentis, supplices te, Domine, deprecamur, ut, qui festivitatem beatae Virginis Dei Genetricis Mariae venerando egimus, redemptionis tuae fructum perpetuo experiri mereamur PC
[TIT.: COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS ALIAE ORATIONES IN MISSIS]


{N: 1013}
Praesta, Domine, precibus nostris cum exsultatione proventum, ut sanctorum martyrum N. et N., quorum diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 1.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1014}
Suscipe, sancte Pater, munera quae in sanctorum martyrum commemoratione deferimus, et nobis famulis tuis concede, ut in confessione tui nominis inveniri stabiles mereamur SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 1.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1015}
Deus, qui crucis mysterium in sanctis martyribus tuis mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideliter haereamus, et in Ecclesia ad salutem omnium operemur PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 1.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1016}
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctis N. et N. pro Christo pati donasti, nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium, ut sicut illi pro te mori non dubitarunt, ita fortes in tua confessione vivere valeamus C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 2. PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1017}
Fiat tibi, quaesumus, Domine, hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet, et tuorum tibi vota conciliet famulorum SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 2.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1018}
Pane caelesti nutritos et in Christo unum corpus effectos, da nos, quaesumus, Domine, ad eius caritate numquam separari et, sanctorum martyrum tuorum N. et N. exemplo, propter eum qui dilexit nos omnia fortiter superare PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 2.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1019}
Fraterna nos, Domine, martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incrementa virtutum, et multiplici nos suffragio consoletur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 3.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1020}
Beatorum martyrum N. et N., quaesumus, Domine, tibi nos oratio grata commendet, et in tuae veritatis professione confirmet C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 3.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1021}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui pro martyrum tuorum passionibus dicata sanctorum, et, quae beatis N. et N. in persecutione fortitudinem ministrarunt, nobis quoque praebeant inter adversa constantiam SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 3.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1022}
Conserva in nobis, Domine, munus tuum, et quod, te donante, pro festivitate beatorum martyrum N. et N. percepimus, et salutem nobis praestet et pacem PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 3.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1023}
Deus, qui nos annua sanctorum N. et N. festivitate laetificas, concede propitius, ut, quorum natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 4.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1024}
Deus, qui sanctis N. et N. ad hanc gloriam veniendi copiosam munus gratiae contulisti, da famulis tuis, martyrum intercedentibus meritis, veniam peccatorum, et concede, ut ab omnibus adversitatibus liberentur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 4.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1025}
Hostias tibi, Domine, pro commemoratione beatorum N. et N. offerimus, suppliciter deprecantes, ut, sicut illis praebuisti sacrae fidei claritatem, sic nobis indulgentiam largiaris et pacem SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 4.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1026}
Concede nobis, Domine, per haec sacramenta caelestia, gratiam in beatorum martyrum N. et N. celebritate multiplicem, ut de tanti agone certaminis discamus et firma solidari patientia, et pia exsultare victoria PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 4. PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1027}
Da nobis, quaesumus, Domine, fidei miseratus augmentum, ut, quos sanctos martyres tuos N. et N. usque ad sanguinem retenta glorificat, nos etiam iustificet, veraciter hanc sequentes C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 5.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1028}
Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut, quod passionis Filii tui mysterio gerimus, beatorum N. et N. exemplis, pio consequamur affectu SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 5 PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1029}
Haec hostia, Domine, quam in beatorum N. et N. triumpho deferimus, corda nostra tui amoris igne iugiter inflammet, et ad promissa perseverantibus praemia disponat SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 5.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1030}
Pasti, Domine, pretioso Corpore et Sanguine unigeniti Filii tui, da, quaesumus, in commemoratione beatorum martyrum tuorum N. et N., perseveranti caritate in te manere, de te vivere, et ad te moveri PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 5.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1031}
Omnipotens et misericors Deus, qui martyrem tuum N. passionis suae tormenta superare fecisti, concede, ut, qui eius triumphi diem celebramus, insuperabiles tua protectione ab hostiis insidiis maneamus C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 6.PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1032}
Oblata munera, quaesumus, Domine, tua benedictione sanctifica, quae, te donante, nos illa flamma tuae dilectionis accendat, per quam sanctus N. tormenta sui corporis universa devicit SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 6.PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1033}
Accepta tibi sint, quaesumus, Domine, munera, quae in commemoratione beati martyris tui N. deferimus, ut eo maiestati tuae sint placita, sicut illius effusio sanguinis apud te exstitit pretiosa SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 6. PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1034}
Praestent nobis, quaesumus, Domine, sacra mysteria quae sumpsimus eam animi fortitudinem quae beatum N. martyrem tuum reddidit in tuo servitio fidelem et in passione victorem PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 6 PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1035}
Omnipotens sempiterne Deus, qui beato N. usque ad mortem pro iustitia certare tribuisti, fac nos, eius intercessione, pro amore tuo omnia adversa tolerare et ad te, qui solus es vita, tota virtute properare C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 7.PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1036}
Clementissime Deus, munera haec tua benedictione perfunde et nos in fide confirma, quam beatus N. effuso sanguine asseruit SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 7. PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1037}
Hostias tibi, Domine, pro commemoratione beati martyris N. offerimus, quem a tui corporis unitate nulla tentatio separavit SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 7.PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1038}
Sacris, Domine, recreati mysteriis, quaesumus, ut, miram beati N. constantiam aemulantes, patientiae praemium consequi mereamur aeternum PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 7.PRO UNO MARTYRE EXTRA TEMPUS PASCHALE]


{N: 1039}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos, virtute Spiritus Sancti, et ad credendum dociles et ad confitendum fortes efficias, qui beatis martyribus N. et N. propter verbum tuum et testimonium Iesu animas ponere tribuisti C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 8.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1040}
Deus, a quo constantiam fides, et virtutem sumit infirmitas, tribue nobis, martyrum N. et N. exemplo et precibus, in Unigeniti tui passione et resurrectione consortium, ut cum eis apud te gaudium perfectum consequamur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 8.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1041}
In tuorum, Domine, pretiosa morte iustorum, sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 8.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1042}
Beatorum martyrum N. et N. caelestem victoriam divino convivio celebrantes, te, Domine, deposcimus, ut panem vitae hic edentes, des vincere, et vincentes des edere de ligno vitae in paradiso PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 8.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1043}
Laetificet nos, quaesumus, Domine, beatorum martyrum tuorum N. et N. gloriosa festivitas, quos, Unigeniti tui passionem et resurrectionem voce libera confitentes, pretiosum sanguinem gloriosa morte fundere fecisti C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 9.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1044}
Praesentia munera, quaesumus, Domine, ita serena pietate intuere, ut Sancti Spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam dilectionem validam operentur, per quam sancti martyres N. et N. omnia corporis tormenta devicerunt SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 9.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1045}
Unius panis alimonia refecti, in commemoratione beatorum martyrum N. et N. suppliciter deprecamur, ut nos in tua iugiter caritate confirmes, et in novitate vitae concedas ambulare PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 9.PRO PLURIBUS MARTYRIBUS TEMPORE PASCHALI]


{N: 1046}
Deus, qui ad illustrandam Ecclesiam tuam beatum N. martyrii victoria decorare dignatus es, concede propitius, ut, sicut ipse dominicae passionis imitator fuit, ita nos, per eius vestigia gredientes, ad gaudia sempiterna pervenire mereamur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 10. PRO UNO MARTYRE TEMPORE PASCHALI]


{N: 1047}
Suscipe, Domine, sacrificium placationis et laudis, quod in commemoratione beati martyris N. tuae offerimus maiestati, ut nos perducat ad veniam, et in perpetua gratiarum constituat actione SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 10.PRO UNO MARTYRE TEMPORE PASCHALI]


{N: 1048}
Tua, Domine, sumpsimus dona caelestia de hodierna festivitate laetantes; praesta quaesumus, ut, qui in hoc divino convivio mortem Filii tui annuntiamus, eiusdem resurrectionis et gloriae cum sanctis martyribus participes esse mereamur PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM 10 PRO UNO MARTYRE TEMPORE PASCHALI]


{N: 1049}
Maiestatis tuae clementiam suppliciter deprecamur, omnipotens et misericors Deus, ut, sicut Unigeniti tui agnitionem per beatorum martyrum N.N. praedicationem populorum cordibus infudisti, ita, eorum intercessione, fidei stabilitate firmentur C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO MISSIONARIIS MARTYRIBUS]


{N: 1050}
Martyrum tuorum N. et N. passionem venerantes, fac nos, Domine, hoc sacrificio mortem Unigeniti tui digne annuntiare, cui parum fuit hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO MISSIONARIIS MARTYRIBUS]


{N: 1051}
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, supplices te rogamus, ut, exemplo beatorum N. et N., caritatis et passionis Filii tui in mentibus nostris signa feramus, et perpetuae pacis fructu iugiter perfruamur PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO MISSIONARIIS MARTYRIBUS]


{N: 1052}
Deus, qui nos hodie beatae N. annua commemoratione laetificas, concede propitius, ut, eius adiuvemur meritis, cuius castitatis et fortitudinis irradiamur exemplis C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO VIRGINE MARTYRE]


{N: 1053}
Munera, quaesumus, Domine, quae in celebritate beatae N. deferimus, ita gratiae tuae efficiantur accepta, sicut eius tibi placitum exstitit passionis certamen SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO VIRGINE MARTYRE]


{N: 1054}
Deus, qui beatam N. pro gemina virginitatis et martyrii victoria inter sanctos coronasti, da, quaesumus, per huius virtutem sacramenti, ut, omne malum fortiter superantes, caelestem gloriam consequamur PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO VIRGINE MARTYRE]


{N: 1055}
Deus, cuius munere virtus in infirmitate perficitur, da omnibus beatae N. gloriam recolentibus, ut, quae abs te sumpsit robur ut vinceret, abs te quoque vincendi nobis gratiam semper obtineat C
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM. ALIAE ORATIONES PRO MARTYRIBUS. PRO SANCTA MULIERE MARTYRE]


{N: 1056}
Hodiernum, Domine, sacrificium laetanter offerimus, quo, beatae N. caelestem victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos acquisisse gaudeamus suffragia gloriosa SO
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO SANCTA MULIERE MARTYRE]


{N: 1057}
Sumentes, Domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti, et de memoria beatae N., suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus PC
[TIT.: COMMUNE MARTYRUM PRO SANCTA MULIERE MARTYRE]


{N: 1058}
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum N. cuncto populo tuo praeesse, ac verbo et exemplo prodesse voluisti, eodem intercedente, pastores Ecclesiae tuae cum gregibus sibi commissis custodi et dirige in viam salutis aeternae C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 1.PRO PAPIS]


{N: 1059}
Deus, qui Ecclesiae tuae in beato N. boni pastoris exemplum providere dignatus es, concede propitius, ut eius intercessione, in loco pascuae tuae perpetuo collocari mereamur C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 1. PRO EPISCOPIS]


{N: 1060}
Laudis tibi, Domine, hostias offerimus in tuorum commemoratione sanctorum, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 1.PRO PAPIS VEL PRO EPISCOPIS]


{N: 1061}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem, quo beatus N. vehementer accensus pro Ecclesia tua se iugiter impendebat PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 1. PRO PAPIS VEL PRO EPISCOPIS]


{N: 1062}
Deus, qui beatum N. quem totius Ecclesiae praestitisti esse pastorem, miro virtutis et doctrinae splendore coruscare fecisti, da nobis talis episcopi merita venerantibus, ut per bona opera lucere coram hominibus et per amorem ardere coram te valeamus C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 2.PRO PAPIS]


{N: 1063}
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, beati N. episcopi digne memoriam venerari, et, sicut illum quibus praeerat, verbo et exemplo prodesse voluisti, ita ipsius apud te semper intercessionis suffragia sentiamus C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 2.PRO EPISCOPIS]


{N: 1064}
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut, in hac festivitate beati N., haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 2.PRO PAPIS VEL PRO EPISCOPIS]


{N: 1065}
Acceptorum munerum virtus, Domine Deus, in hac festivitate beati N. nobis effectus impleat, ut simul et mortalis vitae subsidium conferat, et gaudium perpetuae felicitatis obtineat PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 2. PRO PAPIS VEL PRO EPISCOPIS]


{N: 1066}
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum N. episcopum plebi tuae sanctae praeesse voluisti, quaesumus, ut, eius suffragantibus meritis, pietatis tuae gratiam largiaris C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 3.PRO EPISCOPIS]


{N: 1067}
Hostias, quaesumus, Domine, quas in festivitate beati N. sacris altaribus exhibemus, propitius respice, ut, nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 3. PRO EPISCOPIS]


{N: 1068}
Refecti sacris mysteriis, Domine, humiliter deprecamur, ut, beati N. exemplo, studeamus confiteri quod credidit, et opere exercere quod docuit PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 3. PRO EPISCOPIS]


{N: 1069}
Deus, qui beatum N. divina caritate flagrantem, fideque, quae vincit mundum, insignem, sanctis Pastoribus mirabiliter aggregasti, praesta, quaesumus, ut, ipso intercedente, nos quoque, in fide et caritate perseverantes, eius gloriae consortes fieri mereamur C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 4.PRO EPISCOPIS]


{N: 1070}
Suscipe, Domine, haec munera populi tui, quae tibi in beati N. festivitate offerimus, ut per eadem, sicut confidimus, tuae pietatis sentiamus auxilium SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 4.PRO EPISCOPIS]


{N: 1071}
Corporis sacri et pretiosi Sanguinis alimonia repleti, quaesumus, Domine Deus noster, ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 4.PRO EPISCOPIS]


{N: 1072}
Deus, fidelium lumen et pastor animarum, qui beatum N. (episcopum) in Ecclesia posuisti, ut oves tuas verbo pasceret et informaret exemplo, da nobis, eius intercessione, et fidem servare, quam verbo docuit, et viam sequi, quam exemplo monstravit C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 5.PRO PASTORIBUS]


{N: 1073}
Maiestatem tuam suppliciter imploramus, omnipotens Deus, ut, sicut gloriam divinae potentiae munera pro Sanctis oblata testantur, sic nobis effectum tuae salvationis impendant SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 5.PRO PASTORIBUS]


{N: 1074}
Sumpta mysteria, quaesumus, Domine, aeternis nos praeparent gaudiis, quae beatus N. fideli dispensatione promeruit PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 5.PRO PASTORIBUS]


{N: 1075}
Refectione sacra enutritos, fac nos, omnipotens Deus, exempla beati N. iugiter sequentes, te perpeti devotione colere, et indefessa omnibus caritate proficere PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 5.PRO PASTORIBUS]


{N: 1076}
Deus, qui beatos (episcopos) N. et N. ad pascendum populum tuum spiritu veritatis et dilectionis implevisti, praesta, ut, quorum festivitatem venerando agimus, eorum imitatione proficiamus, et intercessione sublevemur C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 6.PRO PASTORIBUS]


{N: 1077}
Suscipe, quaesumus, Domine, hoc sacrificium populi tui, ut, quod tibi in honore beatorum N.et N. offertur ad gloriam, nobis tribuas ad salutem perpetuam SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 6.PRO PASTORIBUS]


{N: 1078}
Sumpsimus, Domine, sanctorum tuorum N. et N. memoriam celebrantes, sacramenta caelestia; praesta, quaesumus, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 6.PRO PASTORIBUS]


{N: 1079}
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut intercedentibus sanctis tuis N. et N., et tua in nobis dona multiplices, et tempora nostra in pace disponas C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 7.PRO PASTORIBUS]


{N: 1080}
Praetende munera, quaesumus, Domine, altaribus tuis pro beatorum N. et N. commemoratione proposita, ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, ita nobis indulgentiam largiaris SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 7. PRO PASTORIBUS]


{N: 1081}
Mensa caelestis, omnipotens Deus, in omnibus festivitatem beatorum N. et N. celebrantibus supernas vires firmet et augeat, ut et fidei donum integrum custodiamus, et per ostensum salutis tramitem ambulemus PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 7.PRO PASTORIBUS]


{N: 1082}
Omnipotens et misericors Deus, qui beati N. praedicatione patres nostros illuminare dignatus es, concede nobis, quaesumus, ut, qui christiano gloriamur nomine, fidem quam profitemur iugiter operibus ostendamus C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 8.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1083}
Respice, Domine, familiam tuam, quam beatus N. (episcopus) genuit verbo veritatis, et vitae aluit sacramento, ut, quo gratia tua fecit illius ministerio fideles, faciat eiusdem precibus in caritate ferventes C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 8.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1084}
Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut haec sacrificia populi tui, quae tibi in commemoratione beati N. offerimus, donis caelestibus propitiatus immisceas SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 8.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1085}
Sumpsimus, Domine, pignus redemptionis aeternae, beati N. festivitate laetantes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praesentis auxilium pariter et futurae PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 8.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1086}
Respice, quaesumus, Domine, ad tuam benignus Ecclesiam N. et, cui per apostolicam sanctorum N. et N. sollicitudinem religionis exordium donasti, per eorum intercessionem, tribue continuum christianae pietatis affectum C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 9.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1087}
Deus, qui beati N. (episcopi) praedicatione patres nostros vocasti in admirabile Evangelii lumen, fac, ut, eius intercessione, crescamus in gratia et cognitione Domini nostri Iesu Christi, Filii tui C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 9.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1088}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui, pro sanctorum tuorum N. et N. festivitate delata, et sincero nos corde perfice benignus acceptos SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 9. PROFUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1089}
Laetificet nos acceptum de altari salutare tuum, Domine, in sanctorum N. et N. festivitate, qua, de tuis beneficiis solliciti, pretiosa fidei nostrae initia veneramur, et te in Sanctis tuis mirabilem praedicamus PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 9.PRO FUNDATORIBUS ECCLESIARUM]


{N: 1090}
Deus, qui per beatum N. (episcopum) infideles populos de tenebris ad lucem veritatis venire tribuisti, da nobis, eius intercessione, in fidei stabilitate consistere, et in spe Evangelii, quod praedicavit, constantes permanere C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 10. PRO MISSIONARIIS]


{N: 1091}
Omnipotens sempiterne Deus, qui huius diei laetitiam in beati N. glorificatione consecrasti, concede propitius, ut fidem illam, quam inexplicabili studio semper asseruit, iugiter retinere et opere complere studeamus C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 10. PRO MISSIONARIIS]


{N: 1092}
Respice quas offerimus hostias, omnipotens Deus, in beati N. festivitate, et praesta, ut, qui dominicae passionis mysteria celebramus, imitemur quod agimus SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 10. PRO MISSIONARIIS]


{N: 1093}
Huius mysterii virtute, confirma, Domine, famulos tuos in fide veritatis, ut eam ubique ore et opere confiteatur, pro qua beatus N. laborare non destitit et vitam suam impendit PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 10 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1094}
Deus, qui Ecclesiam tuam beati N. religionis zelo et apostolicis curis amplificasti, eius intercessione concede, ut fidei et sanctitatis nova semper incrementa suscipiat C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 11.PRO MISSIONARIIS]


{N: 1095}
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et ab omni culpa liberos esse concede, ut, purificante nos gratia tua, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 11 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1096}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, illam nobis fidem innutriant, quam et apostolica docuit praedicatio, et beati N. sollicitudo custodivit PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 11 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1097}
Deus, cuius ineffabili misericordia beatus N. evangelizavit investigabiles divitias Christi, da nos, eius intercessione, crescere in scientia tua, et, in omni opere bono fructificantes, secundum Evangelii veritatem coram te fideliter ambulare C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 12 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1098}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatorum N. et N. fidem congrua devotione sectemur, qui pro eiusdem dilatatione coronam martyrii meruerunt C
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 12 PRO MISSIONARIIS vel PRO MARTYRIBUS]


{N: 1099}
Beati N. memoriam recensentes, quaesumus, Domine, ut his muneribus tibi oblatis benedictionem effundas de caelis, quo, ex eis sumentes, et omnibus careamus culpis et caelestibus repleamur eduliis SO
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 12 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1100}
Sancta tua nos, Domine, sumpta vivificent, ut, qui beati N. commemoratione gaudemus, eius quoque apostolicae virtutis proficiamus exemplo PC
[TIT.: COMMUNE PASTORUM 12 PRO MISSIONARIIS]


{N: 1101}
Omnipotens aeterne Deus, qui beatum N. (episcopum) Ecclesiae tuae doctorem dedisti, praesta, ut, quod ille divino affatus spiritu docuit, nostris iugiter stabiliatur in cordibus, et quem patronum, te donante, amplectimur, eum apud tuam misericordiam defensorem habeamus C
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 1]


{N: 1102}
Sacrificium tibi placeat, Deus, in festivitate beati N. libenter exhibitum, quo monente, nos etiam totos tibi reddimus collaudantes SO
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 1]


{N: 1103}
Quos Christo reficis pane vivo, eosdem edoce, Domine, Christo magistro, ut in festivitate beati N. tuam discant veritatem, et eam in caritate operentur PC
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 1]


{N: 1104}
Domine Deus, qui beatum N. caelesti doctrina imbuere dignatus es, da nobis, ipsius interventu, eandem doctrinam fideliter custodire, et moribus profiteri C
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 2]


{N: 1105}
Illa nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, Spiritus Sanctus fidei luce perfundat, qua beatum N. ad gloriae tuae propagationem iugiter collustravit SO
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 2]


{N: 1106}
Caelesti alimonia refecti, supplices, Domine, deprecamur, ut, beati N. monitis, de acceptis donis semper in gratiarum actione maneamus PC
[TIT.: COMMUNE DOCTORUM ECCLESIAE 2]


{N: 1107}
Exaudi nos, Deus, salutaris noster, ut, sicut de beatae N. virginis commemoratione gaudemus, ita piae devotionis erudiamur affectu C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 1]


{N: 1108}
In beata virgine N. te, Domine, mirabilem praedicantes, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut, sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia SO
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 1]


{N: 1109}
Divini muneris participatione refecti, quaesumus, Domine Deus noster, ut, exemplo beatae N., mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, tibi soli adhaerere studeamus PC
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 1]


{N: 1110}
Domine Deus, qui beatam N. virginem caelestibus donis cumulasti, tribue, quaesumus, ut, eius virtute aemulantes in terris, gaudiis cum ipsa perfruamur aeternis C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 2]


{N: 1111}
Fac, Domine Deus noster, ut beata virgo N., sponsa tibi fidelis, divinae caritatis flammam excitet in cordibus nostris, quam, ad perennem Ecclesiae tuae gloriam, aliis virginibus inseruit C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 2 PRO VIRGINE FUNDATRICE]


{N: 1112}
Dicatae, quaesumus, Domine, capiamus oblationis effectum, ut, beatae N. exemplo, terrenae vetustatis conversatione mundati, caelestis vitae profectibus innovemur SO
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 2]


{N: 1113}
Corporis et Sanguinis Unigeniti tui sacra perceptio, Domine, ab omnibus nos caducis rebus avertat, ut exemplo beatae N. valeamus tui et sincera in terris caritate proficere, et perpetua in caelis visione gaudere PC
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 2]


{N: 1114}
Deus, qui te in puris manere cordibus asseris, da nobis, beatae N. virginis intercessione, per gratiam tuam tales exsistere, in quibus habitare digneris C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 3]


{N: 1115}
Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, ut, qui beatae N. virginis virtutem devote recolimus, in tui amore permanere et usque in finem semper crescere mereamur C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 3]


{N: 1116}
Suscipe, Domine, obsequium humilitatis nostrae, quod tibi in commemoratione beatae N. virginis exhibemus, et nos, per immaculatam hostiam, da iugiter in tuo conspectu pio sanctoque amore flagrare SO
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 3]


{N: 1117}
Caelesti pane refecti, humiliter deprecamur clementiam tuam, Domine, ut, qui de beatae N. commemoratione gaudemus, veniam delictorum, sospitatem corporum, gratiamque et gloriam aeternam consequamur animarum PC
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 3]


{N: 1118}
Multiplica super nos, quaesumus, Domine, misericordiam tuam, ut, sicut in beatarum virginum N. et N. festivitate pia devotione laetamur, ita earum perpetua societate, te largiente, fruamur C
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 4]


{N: 1119}
In sanctarum virginum N. et N. commemoratione te, Domine, mirabilem praedicantes, munera votiva deferimus; praesta, quaesumus, ut, sicut earum tibi grata sunt merita, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia SO
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 3]


{N: 1120}
Sumpta mysteria, quaesumus, Domine, in hac festivitate beatarum virginum N. et N., incitent nos iugiter et illustrent, ut digne adventum Filii tui praestolemur, et ad supernas eius nuptias admittamur PC
[TIT.: COMMUNE VIRGINUM 4]


{N: 1121}
Omnipotens aeterne Deus, qui per glorificationem Sanctorum novissima dilectionis tuae nobis augmenta largiris, concede propitius, ut, ad Unigenitum tuum fideliter imitandum, et ipsorum intercessione commendemur, et incitemur exemplo C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 1]


{N: 1122}
Preces nostras, Domine, quaesumus, propitiatus admitte, et, ut digne tuis famulemur altaribus, Sanctorum tuorum nos intercessione custodi SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 1]


{N: 1123}
Omnipotens sempiterne Deus, Pater totius consolationis et pacis, praesta familiae tuae in celebritate Sanctorum ad laudem tui nominis congregatae, ut, per Unigeniti tui sumpta mysteria, pignus accipiat redemptionis aeternae PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 1]


{N: 1124}
Deus, qui solus es sanctus, et sine quo nullus est bonus, intercessione beati N. iube nos tales fieri, qui non debeamus tua gloria privari C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 2]


{N: 1125}
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 2]


{N: 1126}
In nataliciis Sanctorum quaesumus, Domine, ut, sacramenti munere vegetati, bonis, quibus per tuam gratiam nunc fovemur, perfruamur aeternis PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 2]


{N: 1127}
Deus, qui infirmitati nostrae, ad terendam salutis viam, in Sanctis tuis exemplum et praesidium collocasti, concede propitius, ut, qui beati N. natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 3]


{N: 1128}
Praesenti oblatione, Domine, in beati N. commemoratione delata, fidelibus tuis, quaesumus, pacis et unitatis dona largire SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 3]


{N: 1129}
Sacramenta quae sumpsimus, Domine, in commemoratione beati N. mentes et corda nostra sanctificent, ut divinae consortes naturae effici mereamur PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 3]


{N: 1130}
Deus, qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tuum nos misericorditer per Sanctorum tuorum exempla restaura C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 4]


{N: 1131}
Sacrificia, Domine, quae in hac festivitate sancti N. tuae offerimus maiestati, nobis sint ad salutem efficacia, et tuae placita pietati SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 4]


{N: 1132}
Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae sentiamus augmentum PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 4]


{N: 1133}
Impetret, quaesumus, Domine, fidelibus tuis auxilium oratio iusta Sanctorum, et, in quorum sunt celebritate devoti, fiant in eorum perpetua sorte participes C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 5]


{N: 1134}
Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beato N. infudisti, ut pura mente ac fervido corde rei sacrae attendamus, et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum celebremus SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 5]


{N: 1135}
Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 5]


{N: 1136}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam Sanctorum tuorum exempla nos provocent, quatenus beati N., cuius memoriam celebramus, etiam actus incessanter imitemur C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 6]


{N: 1137}
Munera nostra, Domine, sacris altaribus offerentes, in hac festivitate Sanctorum tuorum, quaesumus clementiam tuam, ut eadem et supremam tibi gloriam operentur, et uberrimam nobis gratiam assequantur SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 6]


{N: 1138}
Quaesumus, Domine Deus noster, ut divina mysteria, quae in tuorum commemoratione Sanctorum frequentamus, salutem et pacem in nobis operentur aeternam PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 6]


{N: 1139}
Deus, cuius munere beatus N. Christum pauperem et humilem perseveravit imitari, concede nobis, ipso intercedente, ut, in vocatione nostra fideliter ambulantes, ad eam perfectionem, quam nobis in Filio tuo proposuisti, pervenire valeamus C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 7 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1140}
Da nobis, quaesumus, Domine, inter mundi huius varietates toto corde rebus caelestibus adhaerere, qui per beatum N. abbatem evangelicae nobis perfectionis documenta donasti C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 7 PRO ABBATE]


{N: 1141}
Clementissime Deus, qui, vetere homine consumpto, novum secundum te in beato N. creare dignatus es, concede propitius, ut nos pariter renovati hanc placationis hostiam tibi acceptabilem offeramus SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 7 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1142}
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui huius sacramenti munimur virtute, exemplo beati N. discamus te super omnia semper inquirere, et novi hominis formam in hoc saeculo portare PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 7 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1143}
Deus, qui beatum N. ad tuum regnum in hoc saeculo perquirendum per caritatis perfectae prosecutionem vocasti, concede, ut, eius intercessione roborati, in dilectionis via spiritu gaudentes progrediamur C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 8 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1144}
Accepta tibi sint, quaesumus, Domine, munera nostra servitutis pro beati N. commemoratione altari tuo proposita, et concede, ut, a terrenis impedimentis absoluti, te solo divites efficiamur SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 8 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1145}
Per huius virtutem sacramenti, quaesumus, Domine, beati N. exemplo, deduc nos iugiter in tua dilectione, et opus bonum quod coepisti in nobis perfice usque in diem Christi Iesu PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 8 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1146}
Deus, qui Ecclesiam tuam in dilectione tuae divinitatis et proximi cuncta servare caelestia mandata docuisti, da nobis, ut, beati N. exemplo caritatis opera exercentes, inter benedictos regni tui connumerari mereamur C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 9 PRO IIS QUI OPERA MISERICORDIAE EXERCERUNT]


{N: 1147}
Suscipe, Domine, munera populi tui, et praesta, ut, qui Filii tui immensae caritatis opus recolimus, in tui et proximi dilectione, Sanctorum tuorum exemplo, confirmemur SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 9 PRO IIS QUI OPERA MISERICORDIAE EXERCERUNT]


{N: 1148}
Sacris mysteriis refectos, da nos, quaesumus, Domine, beati N. exempla sectari, qui te indefessa pietate coluit, et populo tuo immensa profuit caritate PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 9 PRO IIS QUI OPERA MISERICORDIAE EXERCERUNT]


{N: 1149}
Sacramenti salutaris, Domine, pasti deliciis, tuam supplices deprecamur pietatem, ut, sancti N. caritatis imitatores effecti, consortes simus et gloriae PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 9 PRO IIS QUI OPERA MISERICORDIAE EXERCERUNT]


{N: 1150}
Deus, qui in Ecclesia tua beatum N. suscitasti, ut proximis viam salutis monstraret, da nobis, eius exemplo, Christum magistrum ita sequi, ut ad te cum fratribus nostris pervenire valeamus C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 10 PRO EDUCATORIBUS]


{N: 1151}
Accepta tibi sit, quaesumus, Domine, sacrae plebis oblatio pro tuorum commemoratione Sanctorum, et praesta, ut, ex huius participatione mysterii, exempla tuae caritatis referamus SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 10 PRO EDUCATORIBUS]


{N: 1152}
Tribuat nobis, omnipotens Deus, refectio sancta subsidium, ut, exemplo Sanctorum tuorum, et fraternitatis caritatem et lumen veritatis in corde exhibeamus et opere PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 10 PRO EDUCATORIBUS]


{N: 1153}
Deus, qui nos annua beatae N. festivitate laetificas, da, quaesumus, ut, quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 11 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1154}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut veneranda nobis beatarum N. et N. intercessio tribuat caeleste subsidium, quarum vita mirabilis omnibus salutare praestat exemplum C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 11 PRO PLURIBUS SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1155}
Hostias tibi, Domine, pro sanctae N. commemoratione deferimus, suppliciter deprecantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 11 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1156}
Divini operatio sacramenti, omnipotens Deus, in hac festivitate beatae N. illuminet nos pariter et inflammet, ut et sanctis iugiter desideriis ferveamus, et bonis operibus abundemus PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 11 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1157}
Deus, humilium celsitudo, qui beatam N. caritatis et patientiae decore excellere disposuisti, eius meritis et intercessione concede, ut, crucem nostram iugiter ferentes, te semper diligere valeamus C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 12 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1158}
Effunde super nos, Domine, spiritum agnitionis et dilectionis tuae, quo ancillam tuam N. implevisti, ut, sedula eius imitatione tibi sincere obsequentes, fide et opere placeamus C
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 12 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1159}
Hostias, Domine, tuae plebis intende, et, quas in honore Sanctorum tuorum devota mente celebrat, proficere sibi sentiat ad salutem SO
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 12 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1160}
Repleti sumus, Domine, muneribus tuis, quae in celebritate beatae N. percepimus; tribue, quaesumus, ut eorum et mundemur effectu, et muniamur auxilio PC
[TIT.: COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM 12 PRO SANCTIS MULIERIBUS]


{N: 1161}
Deus, qui, licet salutem hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia abundantiore laetificas, respice propitius ad electionem tuam, ut piae protectionis auxilium et regenerandos muniat et renatos C
[TIT.: IN CONFERENDIS SACRAMENTIS INITIATIONIS CHRISTIANAE 1 PRO ELECTIONE]


{N: 1162}
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ad aeternam vitam in confessione tui nominis baptismatis reparas sacramento, suscipe tuorum munera et vota famulorum, ut in te sperantium et desideria iubeas perfici et peccata deleri SO
[TIT.: RITUALES I. 1 PRO ELECTIONE ]


{N: 1163}
Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede, ut, qui conscientiae reatu constringuntur, caelestis remedii plenitudine glorientur PC
[TIT.: RITUALES I. 1 PRO ELECTIONE]


{N: 1164}
Da, quaesumus, Domine, electis nostris digne atque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitate pristina, quam originali transgressione perdiderunt, per tuam gloriam reformentur C
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2. IN PRIMO SCRUTINIO]


{N: 1165}
Omnipotens sempiterne Deus, Ecclesiam tuam spiritali iucunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. C
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS IN SECUNDO SCRUTINIO]


{N: 1166}
Concede, Domine, electis nostris, ut, sanctis edocti mysteriis, et renoventur fonte baptismatis et inter Ecclesiae tuae membra numerentur C
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN TERTIO SCRUTINIO]


{N: 1167}
Miseratio tua, Deus, ad haec percipienda mysteria famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter et devota conversatione perducat SO
[TIT.: RITUALES I IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN PRIMO SCRUTINIO]


{N: 1168}
Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et digne venerari et pro salvandis congruenter exhibere perficias SO
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN SECUNDO SCRUTINIO]


{N: 1169}
Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei christianae primitiis imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari SO
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN TERTIO SCRUTINIO]


{N: 1170}
Adesto, Domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut quos sacramentis aeternitatis institues, eosdem protegas dignanter aptandos PC
[TIT.: RITALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN PRIMO SCRUTINIO]


{N: 1171}
Tu semper, quaesumus, Domine, tuam attolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam PC
[TIT.: RITUALES I. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS 2 IN SECUNDO SCRUTINIO]


{N: 1172}
Concurrat, Domine, quaesumus, populus tuus et toto tibi corde subiectus obtineat, ut ab omni perturbatione securus, et salvationis suae gaudia promptus exerceat et pro regenerandis benignus exoret PC
[TIT.: RITUALES I. IN PERAGENDIS SCRUTINIIS 2 IN TERTIO SCRUTINIO]


{N: 1173}
Deus, qui nos facis passionis et resurrectionis Filii tui participare mysterium, praesta, quaesumus, ut, adoptionis filiorum Spiritu roborati, in novitate vitae iugiter ambulemus C
[TIT.: RITUALES I IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 A]


{N: 1174}
Quos Filio tuo conformatos (et chrismatis signaculo perfectos) populo sacerdotali propitius aggregasti, rogamus, Domine, ut in acceptabiles hostias computare digneris, et una cum oblationibus Ecclesiae tuae benignus accipias SO
[TIT.: IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 A]


{N: 1175}
Praesta, quaesumus, Domine, ut, carnis et sanguinis Filii tui praediti sacramento, in communione Spiritus eius fratrumque dilectione ita crescamus, quatenus ad plenam corporis Christi mensuram caritate vivida dilatemur PC
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 A]


{N: 1176}
Deus, qui nos regeneras verbo vitae, da, ut, corde sincero illud accipientes, veritatem alacres faciamus, et fraternae afferamus fructus plurimos caritatis C
[TIT.: RITUALE I. IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 B]


{N: 1177}
Ad paratum panem accedentibus vinumque commixtum ianuam, Domine, resera cenae tuae, ut, caeleste cum gaudiis convivium celebrantes, inter sanctorum cives tuosque domesticos censeamur SO
[TIT.: RITUALES I IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 B]


{N: 1178}
Praeclarum, Domine, mortis et resurrectionis Filii tui mysterium, quod annuntiavimus, celebrando, fac, ut, per huius sacramenti virtutem etiam vivendo fateamur PC
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDO BAPTISMATE 3 B]


{N: 1179}
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat C
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 A]


{N: 1180}
Promissionem tuam, quaesumus, Domine, super nos propitiatus adimple, ut Spiritus Sanctus adveniens nos coram mundo testes afficiat Evangelii Domini nostri Iesu Christi C
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 A]


{N: 1181}
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, suscipe vota clementer, et praesta, ut, Filio tuo perfectius configurati, in testimonium eius indesinenter accrescant, memoriale participantes redemptionis eius, qua Spiritum tuum nobis ipse promeruit SO
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 A]


{N: 1182}
Spiritu Sancto, Domine, perunctos tuique Filii sacramento nutritos tua in posterum benedictione prosequere, ut, omnibus adversitatibus superatis, Ecclesiam tuam sanctitate laetificent, eiusque in mundo incrementa suis operibus et caritate promoveant PC
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 A]


{N: 1183}
Spiritum Sanctum tuum, quaesumus, Domine, super nos dignanter effunde, ut omnes, in unitate fidei ambulantes, et caritatis eius fortitudine roborati, ad mensuram aetatis plenitudinis Christi occurramus C
[TIT.: RITUALES 1.IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 B]


{N: 1184}
Hos famulos tuos, Domine, una cum Unigenito tuo benignus admitte, ut, qui eius cruce spiritalique sunt unctione signati, se tibi cum ipso iugiter offerentes, largiorem in dies effusionem tui spiritus mereantur SO
[TIT.: RITUALES I.IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 B]


{N: 1185}
Quos tui Spiritus, Domine, cumulasti muneribus, tuique auxisti Unigeniti nutrimento, fac etiam in plenitudine legis instructos, ut coram mundo tuae libertatem adoptionis iugiter manifestent, et propheticum tui populi munus sua valeant sanctitate praebere PC
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 B]


{N: 1186}
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem C
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 C]


{N: 1187}
Suscipe, quaesumus, Domine, oblationem familiae tuae, ut, qui donum Spiritus Sanctis susceperunt et collata custodiant, et ad aeterna praemia perveniant SO
[TIT.: RITUALES I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 C]


{N: 1188}
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, quos uno pane caelesti satiasti, una facias pietate concordes PC
[TIT.: RITUALE I. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE 4 C]


{N: 1189}
Deus, cuius Filius nobis est via, veritas et vita, respice clementer famulum tuum N. et praesta, ut, tuis promissionibus se committens, et Corpore Filii tui recreatus, ad regnum tuum progrediatur in pace C
[TIT.: RITUALES III AD MINISTRANDUM VIATICUM]


{N: 1190}
Sacrificium nostrum, Pater sancte, intuere benignus, ut Agnum tibi paschalem repraesentet, cuius passio paradisi ianuas reseravit, et famulum tuum N. in aeternum munus per gratiam tuam introducat SO
[TIT.: RITUALES III AD MINISTRANDUM VIATICUM]


{N: 1191}
Domine, qui es salus aeterna in te credentium, praesta, quaesumus, ut famulus tuus N., caelesti pane potuque refectus, in regnum luminis et vitae securus perveniat PC
[TIT.: RITUALES III AD MINISTRANDUM VIATICUM]


{N: 1192}
Deus, qui tam excellenti mysterio coniugale vinculum consecrasti, ut Christi et Ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum, praesta, quaesumus, his famulis tuis, ut, quod fide percipiunt, opere persequantur C
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS 1. IN CELEBRATIONE MATRIMONII A]


{N: 1193}
Deus, qui, in humano genere creando, unitatem inter virum et mulierem esse voluisti, famulos tuos, qui coniugali copulandi sunt foedere, unius vinculo dilectionis astringe, ut, quos in caritate fructificare largiris, ipsius caritatis testes esse concedas C
[TIT.: RITUALES IV. PRO SPONSIS 1.IN CELEBRATIONE MATRIMONII A]


{N: 1194}
Suscipe, quaesumus, Domine, pro sacra connubii lege munus oblatum, et cuius largitor es operis, esto dispositor SO
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS 1. IN CELEBRATIONE MATRIMONII A]


{N: 1195}
Qui foedera nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexuisti, ut multiplicandis adoptionum filiis sanctorum connubiorum fecunditas pudica serviret. Tua enim, Domine, providentia, tuaque gratia ineffabilibus modis utrumque dispensas, ut, quod generatio ad mundi produxit ornatum, regeneratio ad Ecclesiae perducat augmentum: per Christum Dominum nostrum. Per quem, cum Angelis et omnibus Sanctis, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS 1. IN CELEBRATIONE MATRIMONII A]


{N: 1196}
Huius, Domine, sacrificii virtute, instituta providentiae tuae pio favore comitare, ut, quos sancta societate iunxisti (et uno pane unoque calice satiasti) una etiam facias caritate concordes PC
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS 1.IN CELEBRATIONE MATRIMONII A]


{N: 1197}
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et super hos famulos tuos gratiam tuam benignus effunde, ut qui apud tua coniunguntur altaria in mutua caritate firmentur C
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN CELEBRATIONE MATRIMONII B]


{N: 1198}
Munera, quae tibi, Domine, laetantes offerimus, benignus assume, et, quos sacramenti foedere coniunxisti, paterna pietate custodi SO
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN CELEBRATIONE MATRIMONII B]


{N: 1199}
Quia novum nexuisti cum tuo populo testamentum, ut, quem mortis et resurrectionis redemisses mysterio, divinae in Christo faceres naturae consortem eiusque in caelis gloriae coheredem. Cuius piissimam gratiae largitatem in viri mulierisque significasti connubio, ut ad ineffabile tui amoris consilium nos revocaret quod agitur sacramentum. Et ideo, cum Angelis et omnibus Sanctis, te laudamus, sine fine dicentes PR
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN CELEBRATIONE MATRIMONII B]


{N: 1200}
Mensae tuae participes effecti, quaesumus, Domine, ut, qui nuptiarum iunguntur sacramento, tibi semper adhaereant, et tuum hominibus nomen annuntient PC
[TIT.: RITUALES IV IN CELEBRATIONE MATRIMONII B]


{N: 1201}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut hi famuli tui, nuptiarum sacramento iungendi, in fide quam profitentur accrescant, et sobole fideli tuam ditent Ecclesiam C
[TIT.: RITUALES IV IN CELEBRATIONE MATRIMONII C]


{N: 1202}
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes, quas tibi pro his famulis tuis sancto foedere copulatis offerimus, benigno suscipe vultu, ut per haec mysteria in mutua caritate tuoque amore firmentur SO
[TIT.: RITUALES IV IN CELEBRATIONE MATRIMONII C]


{N: 1203}
Qui hominem pietatis tuae dono creatum ad tantam voluisti dignitatem extolli, ut in viri mulierisque consortio veram relinqueres tui amoris imaginem; quem enim ex caritate creasti, eum ad caritatis legem vocare non desinis, ut aeternae tuae caritatis participes esse concedas. Cuius connubii sancti mysterium dum tuae dilectionis signum exsistit, amorem sacrat humanum: per Christum Dominum nostrum. Per quem, cum Angelis et omnibus Sanctis, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN CELEBRATIONE MATRIMONII C]


{N: 1204}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut accepti virtus sacramenti in his famulis tuis sumat augmentum, et hostiae quam obtulimus a nobis omnibus percipiatur effectus PC
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN CELEBRATIONE MATRIMONII C]


{N: 1205}
Deus, creator omnium, qui virum et feminam in principio condidisti, ut vinculum constituerent coniugale, unionem famulorum tuorum N. et N. benedic et confirma, ut coniunctionis Christi cum Ecclesia imaginem semper perfectiorem exhibeant C
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN ANNIVERSARIO MATRIMONII A]


{N: 1206}
Deus, qui ex latere Christi sanguinem et aquam manare fecisti ad humanae regenerationis significanda mysteria, munera nostra in gratiarum actionem pro famulis tuis N. et N. dignare suscipere, et eorum coniungium tuis donis omnibus munerari SO
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN ANNIVERSARIO MATRIMONII A]


{N: 1207}
Superno cibo potuque refectis, Domine, his famulis tuis in gaudio et caritate corda dilata, ut sit eorum domus sedes honestatis et pacis, et omnibus ad consolationes pateat caritatis PC
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN ANNIVERSARIO MATRIMONII A]


{N: 1208}
Domine, qui hos famulos tuos N. et N. indissolubili matrimonii nexu coniunxisti, et animorum communione dignatus es inter labores et gaudia sustentare, eorum, quaesumus, auge et purifica caritatem, ut mutua (cum prole sua) sanctificatione laetentur C
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN XXV ANNIVERSARIO B]


{N: 1209}
Haec munera, Deus, in gratiarum actionem pro famulis tuis N. et N. dignanter assume, ut exinde pacem et gaudium abundanter exhauriant SO
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN XXV ANNIVERSARIO B]


{N: 1210}
Deus, qui ad mensam familiae tuae hos coniuges N. et N. (cum liberis et amicis) propitius admisisti, da eis fortiter et alacriter in mutuam communionem sic progredi, ut usque ad caeleste convivium, tuo munere, coniungantur PC
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN XXV ANNIVERSARIO B]


{N: 1211}
Deus Pater omnipotens, hos coniuges N. et N. clementer aspicias, (cum sobole sua, quam ad vitam fidemque genuerunt) pro bonis longaevae conversationis operibus, et eorum fructiferam benedic senectutem, sicut eorum caritatis primitias sacramento mirabili confirmasti C
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN L ANNIVERSARIO C]


{N: 1212}
Haec munera, Deus, in gratiarum actionem pro famulis tuis N. et N. dignanter assume, qui tot annos una simul fide sincera vixerunt, et omnia bona unitatis et pacis a tua postulant largitate SO
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN L ANNIVERSARIO C]


{N: 1213}
Mensae tuae pasti deliciis, te, Domine, deprecamur, ut hos coniuges N. et N. in sancta senectute custodias, donec ambos, plenos dierum, ad tuum admittas caeleste conviviium PC
[TIT.: RITUALES IV PRO SPONSIS IN L ANNIVERSARIO C]


{N: 1214}
Concede, quaesumus, Domine, famulo tuo N., quem huius communitatis N. abbatem elegisti, ut factis et doctrina ad ea quae recta sunt fratrum suorum animos instruat, quatenus aeternae remunerationis mercedem a te, Pastore piissimo, una cum ipsis laetus percipiat C
[TIT.: RITUALES V IN BENEDICTIONE ABBATIS ET ABBATISSAE]


{N: 1215}
Suscipe, quaesumus, Domine, munera famulorum tuorum et praesta, ut seipsos in spiritalem hostiam offerentes, vera humilitate, oboedientia et pace iugiter repleantur SO
[TIT.: RITUALES V IN BENEDICTIONE ABBATIS ET ABBATISSAE]


{N: 1216}
Familiam tuam , Domine, respice propitius, et nos, qui mysterium fidei celebravimus, fac per semitas Evangelii indesinenter currere, in omnibus te glorificantes PC
[TIT.: RITUALES V IN BENEDICTIONE ABBATIS ET ABBATISSAE]


{N: 1217}
Da, quaesumus, Domine, his famulis tuis, quibus virginale infudisti propositum, inchoati operis consummatum effectum, et, ut perfectam tibi offerant plenitudinem, initia sua perducere mereantur ad finem C
[TIT.: RITUALES VI IN CONSECRATIONE VIRGINUM ]


{N: 1218}
Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, his famulabus tuis perseverantiam suscepti propositi benignus accommoda, ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeleste cum laetitia mereantur intrare SO
[TIT.: RITUALES VI IN CONSECRATIONE VIRGINUM]


{N: 1219}
Repleti, Domine, muneribus sacris, supplices deprecamur, ut famularum tuarum N. et N. conversatio et humanae societatis profectui constanter faveat, et ad Ecclesiae incrementum indesinenter proficiat PC
[TIT.: RITUALES VI IN CONSECRATIONE VIRGINUM]


{N: 1220}
Concede, quaesumus, Domine, his fratribus nostris, quibus Christum pressius sectandi propositum inspirasti, incepti itineris felicem exitum, ut perfectum devotionis munus tibi mereantur offerre C
[TIT.: RITUALES VII 1 IN DIE PRIMAE PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1221}
Suscipe, Domine, quaesumus, oblationes et preces, quas tibi offerimus celebrantes professionis religiosae primordia, et praesta, ut famulorum tuorum primitiae, tua fovente gratia, in fructus uberrimos convertantur SO
[TIT.: RITUALES VII 1 IN DIE PRIMAE PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1222}
Laetificent nos, Domine, sumpta mysteria et praesta, ut, eorum virtute, hi famuli tui inchoata religionis munera fideliter adimpleant et liberam tibi exhibeant servitutem PC
[TIT.: RITUALES VII 1. IN DIE PRIMAE PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1223}
Deus, qui in his famulis tuis baptismatis gratiam tanta voluisti frondere virtute, ut Filii tui vestigia pressius sequi contenderent, concede, ut ipsi, evangelicam perfectionem iugiter sectantes, Ecclesiae sanctitatem adaugeant eiusque apostolicum confirment vigorem C
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE A]


{N: 1224}
Servorum tuorum, Domine, munera et vota benignus assume, et evangelica profitentes consilia tua caritate confirma SO
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE A]


{N: 1225}
Qui, de radice Virginis flos illibatus egressus, mundos corde dixit beatos suaque conversatione docuit castitatis fastigium. Qui tuis semper beneplacitis optavit haerere, et, usque ad mortem pro nobis factus oboediens, hostiam se tibi voluit perfectae suavitatis offerre. Qui omnia propter te relinquentes in terris ad servitium tuae maiestatis dicavit impensius et caelorum confirmavit inventuros esse thesaurum. Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes PR
[TIT.: RITUALES VII 2. IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE A]


{N: 1226}
Divinis mysteriis venerantes assumptis, te, Domine, supplices deprecamur, ut hos famulos tuos, sacra tibi oblatione devinctos, et Sancti Spiritu igne succendas et Filio tuo perenni iungas consortio PC
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE A]


{N: 1227}
Domine, sancte Pater, servorum tuorum N. et N. propositum confirma benignus, et fac ut baptismatis gratia, quam novis cupiunt nexibus roborari, plenum in eis sumat effectum, quo tuae maiestati debitum cultum retribuant, et Christi regnum apostolico dilatent ardore C
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE B]


{N: 1228}
Oblationes famulorum tuorum, Domine, clementer assume, easque in sacramentum redemptionis converte, et quos ad Filium tuum pressius imitandum paterna voluisti dispensatione vocare, Sancti Spiritus reple muneribus SO
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE B]


{N: 1229}
Laetificet nos, Domine, confirmati propositi hodierna sollemnitas ac divini sacramenti veneranda perceptio, et concede propitius, ut geminatum devotionis munus famulorum tuorum pectora in Ecclesiae hominumque servitium vehementi caritate compellat PC
[TIT.: RITUALES VII 2 IN DIE PROFESSIONIS PERPETUAE B]


{N: 1230}
Deus, rerum ordinator hominumque rector,respice super hos filios tuos, qui oblationem sui cupiunt confirmare, et praesta, ut, in dies, Ecclesiae mysterio arctius coniungantur, et humanae familiae bono devoveamur impensius C
[TIT.: RITUALES VII 3. IN DIE RENOVATIONIS VOTORUM]


{N: 1231}
Populi tui, quaesumus, Domine, munera propitius intuere, quae hi fratres nostri castitatis paupertatis oboedientiae renovata augent oblatione, et temporalia dona in sacramentum aeternitatis converte, et offerentium mentes ad Filii tui conforma imaginem SO
[TIT.: RITUALES VII 3. IN DIE RENOVATIONIS VOTORUM]


{N: 1232}
Sumptis, Domine, caelestibus sacramentis, supplices te rogamus, ut hi famuli tui, qui, superna gratia tantum confisi, ardua renovarunt proposita, Christi virtute roborentur et Sancti Spiritus muniantur praesidio PC
[TIT.: RITUALES VII 3. IN DIE RENOVATIONE VOTORUM]


{N: 1233}
Domine, Deus fidelis, da nobis, quaesumus, gratias tibi referre pro tua erga fratrum nostrum N. benignitate, qui acceptum a te donum hodie renovare contendit. Robora in eo spiritum perfectae caritatis ut gloriae tuae et operi salutis in dies valeat ferventius inservire C
[TIT.: RITUALES VII 4. IN XXV VEL L ANNIVERSARIO PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1234}
Suscipe, Domine, una cum muneribus oblationem sui quam hodie frater noster N. confirmare desiderat, et per virtutem Sancti Spiritus imagini dilecti Filii tui amplius eum conformare digneris SO
[TIT.: RITUALES VII 4. IN XXV VEL L ANNIVERSARIO PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1235}
Sumpsimus, Domine, Corpus et Sanguinem Filii tui, quae in iucunda celebratione huius anniversarii contulisti; concede, quaesumus, ut frater noster N., caelesti pane potuque refectus, incepti itineris ad te ducentis felicem progressum obtineat PC
[TIT.: RITUALES VII 4. IN XXV VEL L ANNIVERSARIO PROFESSIONIS RELIGIOSAE]


{N: 1236}
Omnipotens sempiterne Deus, effunde super hunc locum gratiam tuam, et omnibus te invocantibus auxilii tui munus impende, ut hic verbi tui et sacramentorum virtus omnium fidelium corda confirmet C
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 1 IN DEDICATIONE ECCLESIAE]


{N: 1237}
Accepta tibi sint, Domine, munera laetantis Ecclesiae, ut populus tuus, in hanc domum sanctam conveniens, per haec mysteria salutem perpetuam consequatur SO
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 1. IN DEDICATIONE ECCLESIAE]


{N: 1238}
Qui templum gloriae tuae universum mundum fecisti ut nomen tuum ubique clarificaretur, sed et loca divinis apta mysterii non renuis tibi sacrari: hanc ergo orationis domum, humano exstructam labore, maiestati tuae exsultantes dicamus. Hic veri Templi adumbratur mysterium et caelestis Ierusalem praenotatur imago: corpus enim Filii tui, ex alma Virgine natum, templum effecisti tibi sacratum, in quo inhabitaret plenitudo divinitatis. Ecclesiam autem sanctam constituisti civitatem, super fundamentum Apostolorum aedificatam, summo angulari lapide ipso Christo Iesu; sed electis construendam lapidibus, Spiritu vivificatis, coagmentatis caritate, ubi tu per infinita saecula omnia omnibus eris et Christi lumen fulgebit perenne. Per quem nos, Domine, cum Angelis et Sancti universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes PR
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 1 IN DEDICATIONE ECCLESIAE]


{N: 1239}
Quia in domo visibili quam nobis exstruere concessisti, ubi familiae in hoc loco ad te peregrinanti favere non desinis, mysterium tuae nobiscum communionis mire figuras et operaris: hic enim tibi templum illud quod nos sumus aedificas, et Ecclesiam per orbem diffusam in dominici compagem corporis facis augeri, in pacis visione complendam, caelesti civitate Ierusalem. Et ideo, cum multitudine ordinum beatorum, in templo gloriae tuae, te collaudamus, benedicimus et magnificamus, dicentes PR
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 1. IN DEDICATIONE ECCLESIAE]


{N: 1240}
Multiplica, Domine, quaesumus, per haec sancta quae sumpsimus, veritatem tuam in mentibus nostris, ut te in templo sancto iugiter adoremus, et in conspectu tuo cum omnibus Sanctis gloriemur PC
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 1 IN DEDICATIONE ECCLESIAE ]


{N: 1241}
Deus, qui ad Filium tuum in ara crucis exaltatum omnia adtrahere voluisti, caelesti gratia perfunde fideles tuos hanc tibi dicantes altaris mensam, ad quam eos, in unum congregatos, provide nutries Spirituque effuso, in dies constitues plebem tibi sanctam C
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 2 IN DEDICATIONE ALTARIS]


{N: 1242}
Descendat, quaesumus, Domine, Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super hoc altare, qui et dona populi tui sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet SO
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 2 IN DEDICATIONE ALTARIS]


{N: 1243}
Qui verus sacerdos veraque effectus hostia, sacrificii, quod ipse in ara crucis tibi obtulit, memoriale nobis praecipit in perpetuum celebrare. Ideo populus tuus hoc erexit altare, quod tibi, Domine, exsultantes dicamus. Hic est vere locus excelsus, ubi Christi sacrificium in mysterio iugiter offertur, tibi perfecta tribuitur laus nostraque exseritur redemptio. Hic dominica mensa paratur, ad quam filii tui, Christi corpore refecti, in unam sanctamque congregantur Ecclesiam. Hic fideles Spiritum tuum hauriunt de fluminibus a Christo, spiritali petra, manantibus, per quem et ipsi fint oblatio sancta, vivum altare. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes PR
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 2 IN DEDICATIONE ALTARIS]


{N: 1244}
Da nobis, Domine, tuis semper altaribus inhaerere, ubi sacrificii sacramentum celebratur, ut, fide et caritate coniuncti, dum Christo reficimur in Christum transformemur PC
[TIT.: RITUALES VIII IN DIE DEDICATIONIS 2 IN DEDICATIONE ALTARIS]


{N: 1245}
Deus, qui regnum Christi ubique terrarum dilatari providentia mirabili disposuisti, et omnes homines salutaris effici redemptionis participes, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua universalis sit salutis sacramentum, et tuae in homines caritatis manifestet et operetur mysterium C
[TIT.: I. PRO SANCTA ECCLESIA 1. PRO ECCLESIA A]


{N: 1246}
Plebis tibi sacratae respice munera, misericors Deus, et per huius sacramenti virtutem concede, ut credentium in te multitudo genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis tibi iugiter efficiatur SO
[TIT.: I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA A]


{N: 1247}
Deus, qui tuis Ecclesiam iugiter pascis et roboras sacramentis, concede nobis mensa caelesti refectis, ut, caritatis tuae documentis obsequendo, fermentum vividans et salutis instrumentum humano efficiamur consortio PC
[TIT.: I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA A]


{N: 1248}
Deus, qui in Christi tui testamento ex omnibus gentibus populum tibi congregare non desinis, in Spiritu ad unitatem coalescentem, concede, ut Ecclesia tua, missioni sibi creditae fidelis, cum hominum familia iugiter incedat, et tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae semper exsistat C
[TIT.: I PRO SANCTA ECCLESIA 1. PRO ECCLESIA B]


{N: 1249}
Munera quae tibi offerimus, Domine, suscipe benignus, et praesta, ut Ecclesia tua, de latere Christi in cruce dormientis exorta, ex huius participatione mysterii suam iugiter hauriat sanctitatem, qua semper vivat suoque digne respondeat auctori SO
[TIT.: I PRO SANTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA B]


{N: 1250}
Sacramento Filii tui recreati, te, Domine, deprecamur, ut Ecclesiae tuae operationem fecundes, qua salutaris mysterii plenitudinem pauperibus continuo revelas, quos ad tui regni praecipuam vocasti portionem PC
[TIT.: I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA B]


{N: 1251}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Ecclesia tua semper ea plebs sancta permaneat de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti adunata, quae tuae sanctitatis et unitatis sacramentum mundo manifestet, et ipsum ad perfectionem tuae conducat caritatis C
[TIT.: I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA C]


{N: 1252}
Immensae Filii tui caritatis memoriale celebrantes, te , Domine, suppliciter exoramus, ut eiusdem salutaris operis fructus, per Ecclesiae tuae ministerium, ad totius mundi proficiat salutem SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1. PRO ECCLESIA C]


{N: 1253}
Deus, qui mirabili sacramento Ecclesiae fortitudinem tribuis et solamen, da populo tuo per haec sancta Christo adhaerere, ut temporalibus muneribus quae gerit, tuum in libertate regnum aedificet aeternum PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA C]


{N: 1254}
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia sancta, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA D]


{N: 1255}
Deus, qui eodem sacrificio Ecclesiam tuam iugiter sanctificas, quo eam mundasti, da ut, capiti suo Christo unita, cum eo se tibi offerat, et pura tibi voluntate concordet SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA D]


{N: 1256}
Refectione sancta enutritam, guberna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam, ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO ECCLESIA D]


{N: 1257}
Deus, qui in singulis Ecclesiis per orbem peregrinis unam, sanctam, catholicam et apostolicam manifestas Ecclesiam, plebi tuae concede benignus ita pastori tuo adunari atque per Evangelium et Eucharistiam congregari in Spiritu Sancto, ut universitatem populi tui digni valeat repraesentare, et signum fiat atque praesentiae Christi in mundo instrumentum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANTA ECCLESIA PRO ECCLESIA LOCALI E]


{N: 1258}
Immensae Filii tui caritatis memoriale celebrantes, te, Domine, suppliciter exoramus, ut eiusdem salutaris operis fructus, per Ecclesiae tuae ministerium, ad totius mundi proficiat salutem SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA PRO ECCLESIA LOCALI E]


{N: 1259}
Vigeat in hac Ecclesia tua, Domine, et usque in finem perseveret fidei integritas, morum sanctitas, fraterna caritas et munda religio, et quam Filii tui corpore et verbo tuo pascere non desinis, eam quoque tuis non cesses gubernare praesidiis PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA PRO ECCLESIA LOCALI E]


{N: 1260}
Deus, qui providentiae tuae consilio super beatum Petrum, ceteris Apostolis praepositum, Ecclesiam tuam aedificari voluisti, respice propitius ad papam nostrum N., et concede, ut, quem Petri constituisti successorem, populo tuo visibile sit unitatis fidei et communionis principium et fundamentum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 2. PRO PAPA A]


{N: 1261}
Deus omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice; da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest proficere, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 2 PRO PAPA A]


{N: 1262}
Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et Ecclesiam tuam sanctam, una cum Papa nostro N., quem ipsi constituisti pastorem, assidua protectione guberna SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 2 PRO PAPA A]


{N: 1263}
Mensae caelestis participes effecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius virtute mysterii, Ecclesiam tuam in unitate et caritate confirmes, et famulum tuum N., cui pastorale munus tradidisti, una cum commisso sibi grege salves semper et munias PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 2 PRO PAPA A]


{N: 1264}
Deus, qui in apostoli Petri successione famulum tuum N. elegisti totius gregis esse pastorem, supplicantem populum intuere propitius, et praesta, ut, qui Christi vices gerit in terris, fratres confirmet, et omnis Ecclesia cum ipso communicet in vinculo unitatis, amoris et pacis, quatenus in te, animarum pastore, omnes veritatem et vitam assequantur aeternam C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 2 ALIA ORATIO PRO PAPA B]


{N: 1265}
Deus, pastor aeterne fidelium, qui Ecclesiae tuae multiplici dispensatione praees et amore dominaris, da quaesumus, famulo tuo N., quem plebi tuae praefecisti, ut gregi cuius est pastor, Christi vice praesideat, et fidelis sit doctrinae magister, sacri cultus sacerdos et gubernationis minister C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 3. PRO EPISCOPO A]


{N: 1266}
Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae N. praeesse voluisti, propitus respice; da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest proficere, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANTA ECCLESIA 3 PRO EPISCOPO A]


{N: 1267}
Haec oblatio, Domine, pro famulo tuo N. delata sit tibi munus acceptum, et, quem sacerdotem magnum in tuo populo suscitasti, apostolicarum virtutum muneribus, ad gregis profectum, exorna SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 3 PRO EPISCOPO A]


{N: 1268}
Huius, Domine, virtute mysterii in famulo tuo N. episcopo nostro gratiae tuae dona multiplica, tu et tibi digne persolvat pastorale ministerium, et fidelis dispensationis aeterna praemia consequatur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 1 PRO EPISCOPO A]


{N: 1269}
Da, quaesumus, Domine, famulo tuo N., quem pascendo gregi tuo in Apostolorum successione praefecisti, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, ut populum sibi creditum fideliter gubernans, Ecclesiae aedificet in mundo sacramentum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 3 PRO EPISCOPO ALIA ORATIO PRO EPISCOPO B]


{N: 1270}
Deus, qui, pastor aeternus, gregem tuum assidua custodia gubernas, eum immensa tua pietate concedas Ecclesiae pastorem, qui tibi sanctitate placeat, et vigili nobis sollicitudine prosit C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I. PRO SANCTA ECCLESIA 4.PRO ELIGENDO PAPA VEL EPISCOPO]


{N: 1271}
Tuae nobis, Domine, abundantia pietatis indulgeat, ut, per sacra munera quae tibi reverenter offerimus, gratum maiestati tuae pastorem Ecclesiae sanctae praeesse gaudeamus SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I. PRO SANCTA ECCLESIA 4. PRO ELIGENDO PAPA VEL EPISCOPO]


{N: 1272}
Refectos, Domine, Corporis et Sanguinis Unigeniti tui saluberrimo sacramento, nos mirifica tuae maiestatis gratia de illius pastoris concessione laetificet, qui et plebem tuam virtutibus instruat, et fidelium mentes evangelica veritate perfundat PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I. PRO SANCTA ECCLESIA 4.PRO ELIGENDO PAPA VEL EPISCOPO]


{N: 1273}
Ecclesiae tuae, Domine, rector et custos, infunde, quaesumus, famulis tuis spiritum intellegentiae, veritatis et pacis, ut, quae tibi placita sunt, toto corde cognoscant et, agnita, tota virtute sectentur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 5. PRO CONCILIO VEL SYNODO]


{N: 1274}
Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae, ut plebs tua ad veritatis agnitionem pleniorem et sanctitatis tibi acceptum ducatur augmentum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 5 PRO CONCILIO VEL SYNODO]


{N: 1275}
Respice, clementissime Deus, munera servorum tuorum, et gratiam tui luminis illis impende, ut quae recta sunt in oculis tuis veraciter intellegant, et fiducialiter exsequantur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 5 PRO CONCILIO VEL SYNODO]


{N: 1276}
Da quaesumus, misericors Deus, ut sancta quae sumpsimus famulos tuos in veritate confirment, et honorem tui nominis faciant exquirere PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 5 PRO CONCILIO VEL SYNODO]


{N: 1277}
Deus, qui Unigenitum tuum summum aeternumque constituisti sacerdotem, praesta, ut, quos ministros tuorumque mysteriorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 6 PRO SACERDOTIBUS]


{N: 1278}
Domine Deus noster, qui in regendo populo tuo ministerio uteris sacerdotum, tribue illis perseverantem in tua voluntate famulatum, ut ministerio atque vita tuam valeant in Christo gloriam procurare C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 6 PRO SACERDOTIBUS]


{N: 1279}
Deus, qui sacerdotes tuos sacris altaribus tuoque populo ministrare voluisti, per huius sacrificii virtutem concede propitius, ut eorum servitium tibi iugiter placeat, et fructum qui semper maneat in Ecclesia tua valeat afferre SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 6 PRO SACERDOTIBUS]


{N: 1280}
Sacerdotes tuos, Domine, et omnes famulos tuos vivificet divina, quam obtulimus et sumpsimus, hostia, ut perpetua tibi caritate coniuncti, digne famulari tuae mereantur maiestati PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS I PRO SANCTA ECCLESIA 6 PRO SACERDOTIBUS]


{N: 1281}
Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabilis gratiae tuae largitate, me familiae tuae praeesse voluisti, tribue me tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii, plebemque commissam, te in omnibus gubernante, dirigere concede C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE A]


{N: 1282}
Deus, dierum temporumque potens et benigne moderator, collatis in me per gratiam tuam propitiare muneribus, et, praesentis oblationis virtute, in hunc affectum dirige cor plebis et sacerdotis, ut nec pastori oboedientia gregis, nec gregi desit cura pastoris SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE A]


{N: 1283}
Omnipotens sempiterne Deus, origo cunctarum perfectioque virtutum, da mihi, quaesumus, huius participatione mysterii, et exercere quae recta sunt et praedicare quae vera, ut instructionem gratiae tuae fidelibus et agendo praebeam et docendo PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE A]


{N: 1284}
Aures tuae pietatis, clementissime Deus, inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, Ecclesiae tuae fideliter servire, teque merear aeterna caritate diligere C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE B]


{N: 1285}
Suscipe, Deus omnipotens, haec munera, quae tibi offerimus veneranter, et respiciens Christum tuum, sacerdotem simul et hostiam, da, ut, eius, sacerdotii participes effectus, oblationem spiritalem me tibi semper exhibeam placentem SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE B]


{N: 1286}
Pane caelesti confirmatum et novi testamenti calice congaudentem, fac me, Pater sancte, tibi servire fideliter, et in salutem hominum vitam fortiter devoteque consumere PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE B]


{N: 1287}
Pater sancte, qui me ad communionem cum aeterno Christi tui sacerdotio et ad Ecclesiae tuae ministerium nullis meis meritis elegisti, praesta, ut Evangelii strenuus ac mitis praedicator exsistam, et mysteriorum tuorum fidelis dispensator inveniar C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE C]


{N: 1288}
Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus, ut, quod immeritis contulisti, propitius exsequaris SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE C]


{N: 1289}
Ad gloriam, Domine, tui nominis annua festa repetens sacerdotalis exordii, mysterium fidei laetanter celebravi, ut in veritate hoc sim, quod in sacrificio mystice tractavi PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 7 PRO SEIPSO SACERDOTE C]


{N: 1290}
Deus, qui ministros Ecclesiae tuae docuisti non ministrari velle, sed fratribus ministrare, illis, quaesumus, concede et in actione sollertiam, et cum mansuetudine ministerii in oratione constantiam C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 8 PRO MINISTRIS ECCLESIAE]


{N: 1291}
Pater sancte, cuius Filius discipulorum voluit lavare pedes, ut nobis praeberet exemplum, suscipe, quaesumus, nostrae munera servitutis, et praesta, ut, nosmetipsos in spiritalem hostiam offerentes, spiritu humilitatis et diligentiae repleamur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 8 PRO MINISTRIS ECCLESIAE]


{N: 1292}
Concede famulis tuis, Domine, caelesti cibo potuque repletis, ut, ad gloriam tuam et salutem credentium procurandam, fideles inveniantur Evangelii, sacramentorum caritatisque ministri PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 8 PRO MINISTRIS ECCLESIAE]


{N: 1293}
Deus, qui pastores populo tuo providere voluisti, effunde in Ecclesia tua spiritum pietatis et fortitudinis, qui dignos altaribus tuis excitet ministros, et Evangelii tui strenuos ac mites assertores efficiat C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 9 PRO VOCATIONIBUS AD SACROS ORDINES]


{N: 1294}
Plebis tuae, quaesumus, Domine, preces et munera benignus intende, ut dispensatores mysteriorum tuorum multiplicentur, et in amore tuo iugiter perseverent SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 9 PRO VOCATIONIBUS AD SACROS ORDINES]


{N: 1295}
Pane mensae caelestis refecti, te, Domine, deprecamur, ut, per hoc sacramentum caritatis, illa semina maturescant, quae, magna in agrum Ecclesiae tuae largitate dispergis, quatenus multi sorte sibi eligant tibi in fratribus ministrare PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 9 PRO VOCATIONIBUS AD SACROS ORDINES]


{N: 1296}
Deus, omnis boni propositi inspirator atque perfector, dirige famulos tuos in viam salutis aeternae, et, quos, relictis omnibus, tibi se totos devoverunt, fac, Christum sequentes et ea quae saeculi abnegantes, in spiritu paupertatis et cordis humilitate tibi et fratribus suis fideliter deservire C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 10 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1297}
Sanctifica, quaesumus, Domine, per haec sancta quae tibi offerimus, famulos tuos, quos in nomine tuo congregasti, ut, fideliter vota sua tibi reddentes, maiestati tuae sincero corde deserviant SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 10 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1298}
Servos tuos, Domine, in amore tuo congregatos et de uno pane participantes, da unanimes considerare invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, ut eorum sancta conversatione Christi testes veri ubique exhibeantur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 10 PRO RELIGIOSIS]


{N: 1299}
Pater sancte, qui licet fideles omnes ad perfectionem caritatis invitas, multos tamen excitare non desinis, qui Filii tui vestigia pressius sequentur, concede, ut, quos tibi in sortem peculiarem elegeris, conversatione sua valeant regni tui signum ostendere Ecclesiae mundoque perspicuum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 11 PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM]


{N: 1300}
Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitius respice et nova prole semper amplifica, ut et filios suos ad propositam caritatis perfectionem adducere, et ad hominum salutem efficaciter valeat laborare C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 11 PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM]


{N: 1301}
Munera quae tibi offerimus, Pater sancte, suscipe miseratus, et omnibus, qui Filium tuum per arctam viam imitari laeta sibi mente proponunt, communionem concede fraternam et spiritalem libertatem SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 11 PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM]


{N: 1302}
Famulos tuos, Domine, spiritali cibo potuque confirma ut, evangelicae semper vocationi fideles, vivam ubique Filii tui imaginem repraesentent PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 11 PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM ]


{N: 1303}
Huius, Domine, virtute sacramenti, da nobis, quaesumus, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut tuam caritatem mundo testari et bona quae sola non amittuntur valeamus fortiter inquirere PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 11 PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM]


{N: 1304}
Deus, qui Evangelii virtutem veluti fermentum in mundum misisti, concede fidelibus tuis, quos in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agere vocasti, ut, spiritu christiano ferventes, per temporalia quae gerunt munera, regnum tuum iugiter instaurent C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 12 PRO LAICIS]


{N: 1305}
Deus, qui Filii tui sacrificio cuncto voluisti mundo salvare, per huius oblationis virtutem concede, ut famuli tui, quos etiam in statu laicali ad apostolatum vocare non desinis, et mundum spiritu imbuant Christi, et eius sint sanctificatione fermentum SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 12 PRO LAICIS]


{N: 1306}
De plenitudine gratiae tuae sumentes, quaesumus, Domine, ut, eucharistici convivii fortitudine roborati, fideles tui, quos rebus saecularibus deditos esse voluisti, strenui sint evangelicae testes veritatis, et Ecclesiam tuam in rebus temporalibus praesentem iugiter reddant et actuosam PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 12 PRO LAICIS]


{N: 1307}
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, ad gregem Filii tui placatus intende, ut, quos unum sacravit baptisma, eos et fidei iungat integritas, et vinculum societ caritatis C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM A]


{N: 1308}
Supplices te rogamus, amator hominum, Domine: pleniorem Spiritus tui gratiam super nos effunde benignus, et praesta, ut, digne qua nos vocasti vocatione ambulantes, testimonium veritatis exhibeamus hominibus, et omnium credentium unitatem in vinculo pacis fidentes inquiramus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM A]


{N: 1309}
Qui una semel hostia, Domine, adoptionis tibi populum acquisisti, unitatis et pacis in Ecclesia tua propitius nobis dona concedas SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM A]


{N: 1310}
Per ipsum enim nos adduxisti ad agnitionem tuae veritatis, ut unius fidei et baptismi vinculo corpus eius efficemur; per ipsum in cunctis gentibus largitus es Spiritum Sanctum tuum, qui, in diversitate donorum mirabilis operator et unitatis effector, filios adoptionis inhabitat totamque replet et regit Ecclesiam. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes PR
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM A]


{N: 1311}
Haec tua, Domine, sumpta sacra communio, sicut fidelium in te unionem praesignat, sic in Ecclesia tua unitatis operetur effectum PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM A]


{N: 1312}
Deus, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da nobis et velle et posse quae praecipis, ut populo tuo ad regnum tuum vocato una sit fides mentium et pietas actionum C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM B]


{N: 1313}
Preces populi tui, quaesumus, Domine, placatus intende, et praesta, ut fidelium corda in tua laude et communi paenitentia iungantur, quatenus, christianorum divisione sublata, in perfecta Ecclesiae communione ad aeternum tuum regnum properemus laetantes C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM B]


{N: 1314}
Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM B]


{N: 1315}
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, huius sacrificii virtute, una facias in te credentes pietate concordes PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM B]


{N: 1316}
Populum tuum, quaesumus, Domine, propitius respice, et Spiritus tui super ipsum dona clementer effunde, ut in veritatis iugiter amore succrescat, ad perfectam christianorum unitatem studio perquirat et opere C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM C]


{N: 1317}
Ubertatem misericordiarum tuarum, Domine, revela super nos et, in virtute Spiritus tui, christianorum divisione remove, ut Ecclesia tua signum inter nationes elevatum clarius appareat, et mundus, tuo Spiritu illustratus, in Christum credat quem misisti C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM C]


{N: 1318}
Quam tibi, Domine, offerimus hostia et purificationem conferat, et omnes uno baptismate coniunctos eorumdem mysteriorum tandem participes efficiat SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM C]


{N: 1319}
Sacramenta Christi tui sumentes, quaesumus, Domine, ut in Ecclesia tua sanctificationis gratiam renoves quam dedisti, et omnes qui christiano gloriantur nomine in unitate fidei tibi servire mereantur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 13 PRO UNITATE CHRISTIANORUM C]


{N: 1320}
Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, respice messem tuam multam et operarios in eam mitte dignanter, ut omni creaturae Evangelium praedicetur, et plebs tua, verbo vitae congregata et sacramentorum virtute suffulta, in via salutis et caritatis procedat C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONE POPULORUM A]


{N: 1321}
Deus, qui Filium tuum lumen verum in mundum misisti, effunde Spiritum promissionis, qui veritatis semine in cordibus hominum iugiter diffundat et fidei suscitet obsequium, ut omnes, per baptismum ad novam vitam generati unum populum tuum ingredi mereantur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELITATIONEM POPULORUM A]


{N: 1322}
Respice, Domine, in faciem Christi tui, qui pro omnibus redemptionem tradidit semetispum, ut per eum ab ortu solis usque ad occasum nomen tuum magnificetur in gentibus, et una ubique maiestati tuae exhibeatur oblatio SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONEM POPULORUM A]


{N: 1323}
Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut, hoc perpetuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONE POPULORUM A]


{N: 1324}
Deus, qui Ecclesiam tuam sacramentum salutis cunctibus gentibus esse voluisti, ut Christi salutiferum opus usque in finem saeculorum perseveret, excita tuorum corda fidelium, et praesta, ut ad omnem creaturam salvandam urgentius vocari se sentiant, quatenus ex omnibus populis una familia unusque tibi populus exsurgat et crescat C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONE POPULORUM B]


{N: 1325}
Munera supplicantis Ecclesiae, Domine, in conspectum maiestatis tuae ascendant accepta, cui pro totius mundi salute grata exsistit Filii tui passio gloriosa SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONE POPULORUM B]


{N: 1326}
Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae tuae participatio, et praesta, ut, quam Unigenitus tuus in cruce operatus est salutem, omnes gentes per Ecclesiae tuae sacramentum gratanter accipiant PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 14 PRO EVANGELIZATIONE POPULORUM B]


{N: 1327}
Deus, qui inscrutabili providentia passionibus Filii tui vis Ecclesiam sociari, praesta fidelibus tuis, in tribulatione propter nomen tuum versantibus, spiritum patientiae et caritatis, ut promissionum tuarum fidi inveniantur testes atque veraces C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 15 PRO CHRISTIANIS PERSECUTIONE VEXATIS]


{N: 1328}
Suscipe, quaesumus, Domine, humilitatis nostrae preces et hostias, et praesta, ut, qui, tibi fideliter servientes, hominum persecutione patiuntur, gaudeant se Christi Filii tui sacrificio sociari, et sua sentiant inter electorum nomina scripta esse in caelis SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 15 PRO CHRISTIANI PERSECUTIONE VEXATI]


{N: 1329}
Per huius sacramenti virtutem famulos tuos, Domine, in veritate confirma, et fidelibus tuis in tribulatione positis concede, ut, crucem sibi post Filium tuum baiulantes, christiano nomine iugiter valeant inter adversa gloriari PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 15 PRO CHRISTIANIS PERSECUTIONE VEXATIS]


{N: 1330}
Infunde in nobis, quaesumus, Domine, spiritum intellegentiae, veritatis et pacis, ut quae tibi sunt placita toto corde noscamus, et, quae noverimus, unanimi voluntatum consensione sectemur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 16 PRO CONVENTU SPIRITALI VEL PASTORALI]


{N: 1331}
Deus, cuius Filius omnibus in nomine suo congregatis promisit seipsum in medio eorum affuturum, praesta, quaesumus, ut illum praesentem nobiscum sentiamus, et abundare in cordibus nostris gratiam, misericordiam et pacem in veritate et caritate experiamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 16 PRO CONVENTU SPIRITALI VEL PASTORALI]


{N: 1332}
Respiciat, quaesumus, clementia tua, Domine, tuorum munera famulorum, ut, quae sunt in oculis tuis salutaria atque recta, et veraciter intellegant, et fiducialiter eloquantur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 16 PRO CONVENTU SPIRITALI VEL PASTORALI]


{N: 1333}
Da nobis, misericors Deus, ut sancta, quae sumpsimus, et nos in tua voluntate confirment, et testes ubique veritatis efficiant PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 16 PRO CONVENTU SPIRITALI VEL PASTORALI ]


{N: 1334}
Deus, qui mirabili consilio universa disponis, suscipe benignus quas pro patria nostra tibi fundimus preces, ut sapientia moderatorum et honestate civium concordia et iustitia firmentur atque fiat cum pace prosperitas perpetua C
[TIT.: PRO REBUS PUBLICIS 17 PRO PATRIA VEL CIVITATE]


{N: 1335}
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt hominum corda et iura populorum, respice benignus ad eos qui nos in potestate moderantur, ut ubique terrarum populorum prosperitas, pacis securitas et religionis libertas, te largiente, consistant C
[TIT.: PRO REBUS PUBLICIS 18 PRO REMPUBLICAM MODERANTIBUS]


{N: 1336}
Deus, qui miro ordine universa disponis et ineffabiliter gubernas, respice propitius in congregatos moderatores nationum, eiusque spiritum tuae sapientiae clementer infunde, ut in communem salutem et pacem omnia disponant atque a voluntate tua numquam discendant C
[TIT.: PRO REBUS PUBLICIS 19 PRO COETU MODERATORUM NATIONUM]


{N: 1337}
Deus, cui potestates humanae deserviunt, da famulo tuo (regi nostro) N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua, te semper timens tibique placere contendens, populo sibi credito liberam ordinis tranquillitatem iugiter procuret et servet C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 20 PRO SUPREMO NATIONIS MODERATORE]


{N: 1338}
Deus, qui unam dedisti cunctis gentibus originem, et unam ex eis in te voluisti familiam congregare, tuae caritatis ardore omnium corda perfunde et fratrum suorum desiderio iustae progressionis accende, ut, per bona quae cunctis affluenter largiris, humana singulorum perficiatur persona, et aequitas atque iustitia, quavis divisione sublata, in hominum societate firmentur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 21 PRO POPULORUM PROGRESSIONE]


{N: 1339}
Preces ad te clamantium, Domine, propitiatus exaudi, et, Ecclesiae tuae oblatione suscepta, praesta, ut omnes homines spiritu filiorum Dei repleantur, quatenus, inaequalitatibus in caritate superatis, una fiat in tua pace populorum familia SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 21 PRO POPULORUM PROGRESSIONE]


{N: 1340}
Uno pane refecti, quo humanam familiam iugiter instauras, quaesumus, Domine, ut, ex unitatis participatione sacramenti, validum et purum hauriamus amorem ad progredientes populos iuvandos, et ad opus iustitiae, inspirante caritate, perficiendum PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 21 PRO POPULORUM PROGRESSIONE]


{N: 1341}
Deus, qui pacificos revelasti filios tuos esse vocandos, praesta, quaesumus, ut illam instauremus sine intermissione iustitiam, quae sola firmam pacem spondeat et veracem C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 PRO PACE ET IUSTITIA SERVANDA A]


{N: 1342}
Deus, qui paternam curam omnium geris, concede propitius, ut homines, quibus unam originem dedisti, et unam in pace familiam constituant, et fraterno semper animo uniantur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 PRO PACE ET IUSTITIA SERVANDA A]


{N: 1343}
Filii tui, pacifici Regis, sacrificium salutare, his sacramentorum signis oblatum, quibus pax et unitas designantur, quaesumus, Domine, ad concordiam proficiat inter omnes filios tuos confirmandam SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 PRO PACE ET IUSTITIA SERVANDA A]


{N: 1344}
Largire nobis, quaesumus, Domine, Spiritum caritatis, ut, Corpore et Sanguine Unigeniti tui vegetati, pacem inter omnes, quam ipse reliquit, efficaciter nutriamus PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 PRO PACE ET IUSTITIA SERVANDA A]


{N: 1345}
Deus, conditor mundi, sub cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, adesto propitius invocationibus nostris et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus, ut in laudibus misericordiae tuae incessabili exsultatione laetemur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 ALIAE ORATIONES PRO PACE B]


{N: 1346}
Deus pacis, immo pax ipsa, quem discordans animus non capit, quem mens cruenta non recipit, praesta, ut, qui concordes sunt, boni perseverantiam teneant, qui discordes sunt, mali oblivione sanentur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 ALIAE ORATIONES PRO PACE B]


{N: 1347}
Deus clementiae et reconciliationis, qui praecipuos dies salutis hominibus praebes ad te omnium creatorem et patrem agnoscendum, (per hoc acceptabile tempus) propitius nos adiuva, ut, libenter verbum pacis a te accipientes, omnia in Christo instaurandi tuae deserviamus voluntati C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22BIS PRO RECONCILIATIONE]


{N: 1348}
Deus, verae libertatis auctor, qui omnes homines unum vis efformare populum a servitute solutum, (quique gratiae et benedictionis tempus nobis praebes,) concede, quaesumus, ut, incrementa libertatis accipiens, universale salutis sacramentum in mundum Ecclesia tua vividius appareat atque in homines caritatis manifestet et operetur mysterium C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22BIS PRO RECONCILIATIONE]


{N: 1349}
Memorare, Domine, Filium tuum, qui est pax et reconciliatio nostra, mundi peccatum suo sanguine delevisse, et munera Ecclesiae tuae propitiatus aspiciens, da ut, (gratiam huius temporis cum laetitia celebrantes,) libertatem Christi ad omnes possimus extendere SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22bis PRO RECONCILIATIONE]


{N: 1350}
Sacramentum Filii tui, quod sumpsimus, quaesumus, Domine, vires nostras adaugeat, ut, ex hoc unitatis mysterio, validum hauriamus amorem et ubique tuae pacis operatores efficiamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 22 bis PRO RECONCILIATIONE]


{N: 1351}
Deus misericors et fortis, qui bella conteris deprimisque superbos, immanitates a nobis et lacrimas dignare festinanter arcere, ut omnes in veritate tui nominari filii mereamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 23 TEMPORE BELLI VEL EVERSIONIS]


{N: 1352}
Deus, auctor pacis et amator, quem nosse vivere, cui servire regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 23 TEMPORE BELLI VEL EVERSIONIS]


{N: 1353}
Memorare, Domine, Filium tuum, qui est ipse pax, odia nostra suo sanguine peremisse, et, mala nostra propitiatus aspiciens, da, ut hominibus quos diligis pacem haec hostia cum tranquillitate restituat SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 23 TEMPORE BELLI VEL EVERSIONIS]


{N: 1354}
Deus, qui, sine initio et sine fine, totius es principium creaturae, da nobis ita hunc annum, cuius initia tibi dedicamus, transigere, ut et substantiis abundemus, et sanctitatis operibus fulgeamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 24 INITIO ANNI CIVILIS]


{N: 1355}
Sacrificia quae tibi offerimus ita tuis oculis, Domine, sint accepta, ut omnes, qui initia huius anni cum laetitia celebramus, reliquum excursum eius in tua mereamur transigere caritate SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 24 INITIO ANNNI CIVILIS]


{N: 1356}
Adesto, Domine, populis, qui sacra mysteria contigerunt, ut in toto decursu huius anni nullis periculis affligantur, qui in tua semper protectione confidunt PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 24 INITIO ANNI CIVILIS]


{N: 1357}
Rerum conditor Deus, qui hominem iussisti laboris officia sustinere, da, ut opus quod incipimus huius vitae prosit incrementis, et regno Christi dilatando tua benignitate proficiat C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 PRO HUMANO LABORE SANCTIFICANDO A]


{N: 1358}
Deus, qui humano labore immensum creationis opus iugiter perficis atque gubernas, exaudi preces populi supplicantis, et praesta, ut omnes homines digno potiantur labore, quo, suam condicionem honestantes, arctius coniuncti fratribus suis valeant inservire C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 PRO HUMANO LABORE SANCTIFICANDO A]


{N: 1359}
Deus, qui humanum genus praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 PRO HUMANO LABORE SANCTIFICANDO A]


{N: 1360}
Unitatis et caritatis mensae participes effecti, rogamus, Domine, clementiam tuam, ut, per opera quae nobis implenda commisisti, et vitam sustentemus terrenam, et regnum tuum aedificemus fidentes PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 PRO HUMANO LABORE SANCTIFICANDO A]


{N: 1361}
Deus, qui naturalium rerum virtutes hominum labori subdere voluisti, concede propitius, ut, operibus nostris christiano spiritu intenti, sinceram caritatem cum fratribus exercere, et creationi divinae perficiendae sociam operam praestare mereamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1362}
Suscipe, Domine, munera supplicantis Ecclesiae, et praesta, ut, per humanum quem tibi offerimus laborem, operi Christi redemptoris consociari mereamur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 25 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1363}
Guberna, quaesumus, Domine, temporalibus adiumentis quos dignaris aeternis recreare mysteriis PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITAIBUS 25 ALIAE ORATIONES]


{N: 1364}
Deus, quo iuvante, semina terrae mandamus, tua multiplicanda virtute, concede, ut, quae nostris scimus deesse laboribus, per te, qui das solus incrementum, suppleantur abunde C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 IN CONSERENDIS AGRIS A]


{N: 1365}
Deus, qui verus es corporalium auctor fructuum et spiritalium summus agricola, da, quaesumus, laborum profectus nostrorum, ut fructus terrae abundanter capiamus, et, quae ab una providentia sumunt principium, ad tuam gloriam semper cooperentur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 IN CONSERENDIS AGRIS A]


{N: 1366}
Qui tuis nos, Domine, reficis sacramentis, manuum nostrarum adesto laboribus, ut, qui in te vivimus, movemur et sumus, terrae seminibus benedictione concessa de segetibus multiplicatis nutriamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 IN CONSERENDIS AGRIS A]


{N: 1367}
Benedictionem tuam, Domine Deus, super populum tuum propitiatus infunde, quatenus, dante te benignitatem, terra nostra proferat fructus suos, quibus ad honorem sancti tui nominis grata semper mente fruamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1368}
Nostris, Domine, adesto muneribus, ut, qui de granis frumenti deferimus tibi panem in tui Corpus Filii transmutandum, semini terrae committendo per te concessa benedictione laetemur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1369}
Concede fidelibus tuis, omnipotens Deus, congruam terrae fructuum largitatem, quibus temporaliter enutriti, spiritalibus quoque proficiant incrementis, ut, quorum in hoc sacramento pignus acceperunt, bona consequantur aeterna PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 26 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1370}
Domine, Pater bone, qui terram homini providus tradidisti, concede, ut fructibus ex ea collectis vitam sustentare possimus, iisdemque ita semper utamur, ut laudi tuae et omnium utilitati, te opitulante, proficiant C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 27 POST COLLECTOS FRUCTUS TERRAE]


{N: 1371}
Gratias tibi referimus, Domine, pro fructibus, quos in salutem hominum terra produxit, quatenus, sicut illos summae tuae temperamentum providentiae comparavit, ita de terra cordis nostri germen iustitiae et fructus caritatis facias exoriri C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 27 POST COLLECTOS FRUCTUS TERRAE]


{N: 1372}
Sanctifica, Domine, munera, quae tibi de terra fructificante cum gratiarum actione deferimus, et, qui nobis terrenarum frugum tribuis ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitate fecundas SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 27 POST COLLECTOS FRUCTUS TERRAE]


{N: 1373}
Da, quaesumus, Domine, ut de perceptis terrae fructibus hoc salutari mysterio tibi gratias exhibentes, eodem operante in nobis, bona potiora consequi mereamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 27 POST COLLECTOS FRUCTUS TERRAE]


{N: 1374}
Deus, qui bonus et omnipotens omnibus provides creaturis, efficacem da nobis dilectionem erga fratres ciborum inopiam patientes, ut, fame depulsa, libero ac securo corde tibi valeant deservire C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 TEMPORE FAMIS A]


{N: 1375}
Respice, Domine, oblationem, quam tibi de tuis datis optimis exhibemus, ut, quae divinae abundantiam vitae et unitatem in caritate significat, ad aequam nos partitionem mutuumque impellat fraternitatis officium SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 TEMPORE FAMIS A]


{N: 1376}
Deus, Pater omnipotens, supplices te rogamus, ut panis vivus, qui de caelo descendit, ad fratres inopes nos roboret sublevandos PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 TEMPORE FAMIS A]


{N: 1377}
Deus, qui mortem non fecisti, et escam praebes omni carni, tuorum famem famulorum miseratus expelle, ut laetius corda nostra et expeditius tibi valeant deservire C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1378}
Tibi, Domine, de nostra egestate haec munera libenter offerimus, a tua benignitate suppliciter exorantes, ut tuae sint nobis largitionis primitiae salutaris SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 ALIAE ORATIONES]


{N: 1379}
Qui cibum caelestem, Domine, a tua largitate suscepimus, quaesumus, ut spem nobis et robur sic conferat ad laborem, ut efficaciter nostris fratrumque necessitatibus subvenire possimus PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 28 ALIAE ORATIONES]


{N: 1380}
Domine, cui nullus est alienus, nemo ab opitulante longiquus, profugos et exsules, segregatos homines puerosque dispersos propitius intuere, ut illis reditus in patriam, nobis erga egenum et advenam a te benignitate tribuatur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 29 PRO PROFUGIS ET EXSULIBUS]


{N: 1381}
Domine, qui tuum voluisti Filium ponere animam suam, ut in unum tuos dispersos filios congregaret, praesta, ut haec pacifica oblatio communionem obtineat animotum, et caritatem fraternitatis adaugeat SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 29 PRO PROFUGIS ET EXSULIBUS]


{N: 1382}
Domine, qui nos uno pane et uno calice refecisti, da nobis humanitatem in advenas ac derelictos sincero corde sectari, ut omnes in terra viventium congregari denique mereamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 29 PRO PROFUGIS ET EXSULIBUS]


{N: 1383}
Deus, cuius Filius, ad redimendum genus humanum a captivitate peccati, formam servi accipere dignatus est, da famulis tuis in vinculis constitutis, ut illa libertate potiantur, qua omnes homines, filios tuos, voluisti donari C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 30 PRO CAPTIVIS DETENTIS]


{N: 1384}
Per humanae redemptionis salutare sacramentum, quod tibi, Domine, offerimus, praesta, ut famuli tui a captivitate solvantur, et animae perpetua gaudeant libertate SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 30 PRO CAPTIVIS DETENTIS]


{N: 1385}
Nostrae libertatis pretium recolentes, tuam, Domine pro fratribus nostris imploramus clementiam, ut a vinculis solvantur, et servi fiant iustitiae tuae PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 30 PRO CAPTIVIS DETENTIS]


{N: 1386}
Omnipotens et misericors Deus, cui soli patent cordium secreta, qui iustum agnoscis et impium iustificare vales, exaudi preces nostras pro famulis tuis in carcere detentis, et praesta, ut per patientiam et spem in afflictione subleventur, et citius valeant sine offensione ad propria reverti C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 31 PRO DETENTIS IN CARCERE]


{N: 1387}
Deus, qui languores nostros voluisti ab unigenito Filio tuo portari, ut infirmitatis et patientiae virtutem ostenderes humanae, preces nostras pro fratribus in aegritudine positis benignus exaudi, et praesta, ut, qui doloribus, aerumnis aliisve morbis premuntur, et inter eos qui beati praedicantur se sentiant electos, et Christo pro mundi salute patienti se sciant unitos C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 32 PRO INFIRMIS]


{N: 1388}
Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis infirmis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium, ut, reddita tibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actiones C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 32 PRO INFIRMIS]


{N: 1389}
Deus, cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces et hostias, quibus tuam pro fratribus aegrotantibus misericordiam imploramus, ut, de quorum periculo metuimus, de eorum salute laetemur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 32 PRO INFIRMIS]


{N: 1390}
Deus, infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos famulos tuos ostende virtutem, ut, ope misericordiae tuae adiuti, Ecclesiae tuae sanctae incolumes repraesentari mereantur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 32 PRO INFIRMIS]


{N: 1391}
Omnipotens et misericors Deus, qui humano generi, per ipsum mortis institutum, aeternae vitae aditum misericorditer reserasti, respice propitius famulum tuum extremo agone laborantem, ut, consociatus Filii tui passioni et eius sanguine signatus, tibi valeat immaculatus praesentari C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 33 PRO MORIENTIBUS]


{N: 1392}
Omnipotens et misericors Deus, qui amorem tuum creaturis omnibus ubique manifestas, audi benigne preces quas pro hodie morituris effundimus, ut, pretioso sanguine Filii tui redempti, absque peccati macula de hoc mundo valeant exire atque in sinu misericordiae tuae perenniter requiescere C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 33 PRO MORIENTIBUS vel PRO HODIE MORITURIS]


{N: 1393}
Suscipe Deus, hostiam, quam tibi pro famulo tuo in extremo vitae constituto fidenter offerimus, et da per eam universa illius delicta purgari, ut, qui tuae dispositionis aerumnis in hac vita premitur, in futura requiem consequatur aeternam SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 33 PRO MORIENTIBUS]


{N: 1394}
Per huius, Domine, sacramenti virtutem, famulum tuum dignare clementer tua gratia sustinere, ut in hora mortis contra se inimicum praevalere non videat, sed cum Angelis tuis transitum habere mereatur ad vitam PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 33 PRO MORIENTIBUS]


{N: 1395}
Deus, qui fundasti terram super stabilitatem suam, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut, trementis terrae periculis penitus amotis, clementiam tuam iugiter sentiamus, et, tua protectione securi, tibi serviamus gratanter C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 34 TEMPORE TERRAEMOTUS]


{N: 1396}
Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut, praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fiducialius appetamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 35 AD PETENDAM PLUVIAM]


{N: 1397}
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis, ut optata aeris serenitate laetemur, et pietatis tuae donis ad gloriam nominis tui salutemque nostram semper utamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 36 AD PETENDAM SERENITATEM]


{N: 1398}
Deus, cuius nutu universa oboediunt elementa, te supplices exoramus, ut, sedatis terrentibus procellis, in materiam transeat laudis comminatio potestatis C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 37 AD REPELLENDAS TEMPESTATES]


{N: 1399}
Deus, refugium nostrum in laboribus, virtus in languoribus, solamen in fletibus, parce populo tuo, ut, dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione denique respiret C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE A]


{N: 1400}
Suscipe, quaesumus, Domine, preces et oblationes nostras, ut, qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur, miserationis tuae gratia liberemur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSTIATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE A]


{N: 1401}
Tribulationem nostram, quaesumus, Domine, propitius respice, et iram tuae indignationis, quam pro peccatis nostris iuste meremur, per passionem Filii tui, propitiatus averte PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE A]


{N: 1402}
Omnipotens et misericors Deus, afflictionem nostram propitiatus intende, et ita filiorum tuorum onus alleva fidemque confirma, ut in paterna semper providentia tua sine dubitatione confidant C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE B]


{N: 1403}
Suscipe, Domine, munera, quae tibi fidenter offerimus, et, quam maeroris amaritudinem sustinemus, fac ut in suavitatis sacrificium convertatur SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE B]


{N: 1404}
Te supplices, Domine, exoramus, ut, dapibus recreati munitique divinis, et futuros labores fortiter aggredi valeamus, et fratres in pressura positos impensius confirmemur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 38 IN QUACUMQUE NECESSITATE B]


{N: 1405}
Deus, qui famulos tuos in tribulatione positos semper miseratus exaudis, pro benignitate tua gratias agentes, te supplices deprecamur, ut, liberi a malis omnibus, in gaudio tibi iugiter serviamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 PRO GRATIIS DEO REDDENDIS A]


{N: 1406}
Domine, qui Filium tuum dedisti nobis, ut nos a morte omnique malo benignus eriperet, quaesumus, ut hoc sacrificium clementer accipias, quod ab aerumnis liberi tibi in gratiarum afferimus actionem SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 PRO GRATIIS DEO REDDENDIS A]


{N: 1407}
Omnipotens Deus, qui per hunc panem vitae famulos tuos et a peccati vinculo liberare et vires eorum dignaris tua pietate reficere, da nobis in spem gloriae sine intermissione proficere PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 PRO GRATIIS DEO REDDENDIS A]


{N: 1408}
Deus, Pater donorum omnium, a quo descendere confitemur quidquid habemus aut sumus, beneficia doce nos immensae tuae pietatis agnoscere, ac te sincero corde totaque nostra virtute diligere C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1409}
Pro collatis donis sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut quod immeritis contulisti ad nominis tui gloriam referamus SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1410}
Deus, qui nobis in cibum spiritalem reddidisti Filii tui sacramentum salutare, quod tibi in actionem obtulimus gratiarum, da nobis ita virtutis et gaudii muneribus confirmari, ut tibi servire devotius, et nova beneficia consequi mereamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 39 ALIAE ORATIONES B]


{N: 1411}
Supplicum preces, quaesumus, Domine, propitiatus exaudi, et confidentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 40 PRO REMISSIONE PECCATORUM]


{N: 1412}
Propitiare Domine, populo tuo, et ab omnibus absolve peccatis, ut, quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 40 PRO REMISSIONE PECCATORUM ]


{N: 1413}
Hostias tibi, Domine, placationis et laudis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 40 PRO REMISSIONE PECCATORUM ]


{N: 1414}
Praesta nobis, misericors Deus, ut percipientis hoc munere veniam peccatorum, illa deinceps vitare tua gratia valeamus, et tibi sincero corde servire PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 40 PRO REMISSIONE PECCATORUM]


{N: 1415}
Corda nostra, quaesumus, Domine, tuae Spiritu caritatis inflamma, ut tuae digna semper ac placita maiestati cogitare et te in fratribus sincere diligere valeamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 41 AD POSTULANDAM CARITATEM]


{N: 1416}
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, concede, ut caritatem tuam ad omnes possimus extendere SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 41 AD POSTULANDAM CARITATEM]


{N: 1417}
Quos uno pane caelesti satiasti, quaesumus, Domine, ut Sancti Spiritus gratia perfundas, et abundanter reficias perfectae dulcedine caritatis PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 41 AD POSTULANDAM CARITATEM]


{N: 1418}
Deus, summa unitas et vera caritas, da fidelibus tuis cor unum et animam unam, ut Ecclesiae tuae corpus concordia vigeat, et, quae veritatis confessione nititur, stabili unitate firmetur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 42 PRO CONCORDIA FOVENDA ]


{N: 1419}
Deus, qui ad nos imaginem tuam sacramentis renovas et praeceptis, gressus nostros in semitis tuis perfice miseratus, ut caritatis donum, quod a nobis sperare fecisti, per haec quae offerimus sacrificia tribuas apprehendi SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 42 PRO CONCORDIA FOVENDA]


{N: 1420}
Sumpsimus, Domine, sacramentum unitatis; praesta nobis, quaesumus, sancta unanimitate in domo tua viventibus, pacem habere quam tradimus, pacem servare quam sumimus PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 42 PRO CONCORDIA FOVENDA]


{N: 1421}
Deus, cuius in ordinatione societas familiaris firmum suum habet fundamentum, respice famulorum tuorum preces miseratus, et praesta, ut, exemplo sanctae Familiae Unigeniti tui domesticis virtutibus caritatisque obsequio sectantes, in laetitia domus tuae praemiis fruamur aeternis C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 43 PRO FAMILIA]


{N: 1422}
Hostiam tibi placationis offerimus, Domine, suppliciter deprecantes, ut familias nostras in tua gratia firmiter et pace constituas SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 43 PRO FAMILIA]


{N: 1423}
Quos caelestibus reficis sacramentis, fac, clementissime Pater, sanctae Familiae Unigeniti tui exempla iugiter imitari, ut, post aerumnas saeculi, eius consortium consequantur aeternum PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 43 PRO FAMILIA]


{N: 1424}
Deus, qui caritatis dona, per gratiam Sancti Spiritus, tuorum fidelium cordibus infudisti, da famulis tuis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et, quae tibi sunt placita, toto corde perficiant C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 44 PRO FAMILIARIS ET AMICIS]


{N: 1425}
Miserere, Domine, famulis tuis, pro quibus hoc laudis sacrificium tuae offerimus maiestati, ut, per haec sancta, supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aeternae beatitudinis acquirant SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 44 PRO FAMILIARIBUS ET AMICIS]


{N: 1426}
Te, quaesumus, Domine, sumentes divina mysteria, ut famulis tuis, quibus dedisti in nos caritatem, indulgentiam tribuas peccatorum, consolationem vitae gubernationemque perpetuam, quatenus nos omnes, tibi unanimes servientes, ante faciem tuam congaudentes pervenire mereamur PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 44 PRO FAMILARIBUS ET AMICIS]


{N: 1427}
Deus, qui caritatis tuae praecepto voluisti, ut nos affligentibus amorem impendamus sincerum, da nobis ita novae legis sequi mandata, ut bona pro malis reddere et alii aliorum onera portare studeamus C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 45 PRO AFFLIGENTIBUS NOS]


{N: 1428}
Pacem cum omnibus habere cupientes, tibi, Domine, pro his qui nobis adversantur hoc sacrificium offerimus, et Filii tui mortem commemoramus, per quam, cum inimici essemus, tibi reconciliati sumus SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 45 PRO AFFLIGENTIBUS NOS]


{N: 1429}
Per haec pacis nostrae mysteria, da nos, Deus, cum omnibus esse pacificos, et eos qui nobis adversantur tibi gratos efficere, nobisque placatos PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 45 PRO AFFLIGENTIBUS NOS]


{N: 1430}
Deus, qui nos ad imaginem tuam creasti, et pro nobis Filium tuum mortem subire voluisti, concede supplicibus tuis ita vigilare omni tempore orantes, ut absque peccati macula de hoc mundo exire, et in sinu misericordiae tuae cum exsultatione requiescere mereamur C
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 46 AD POSTULANDAM GRATIAM BENE MORIENDI]


{N: 1431}
Sicut mortem nostram occidisti, Domine, morte Unigeniti tui, ita eiusdem sacramenti virtute praesta, ut, voluntati tuae oboedientes usque ad mortem, cum pace et fiducia de hoc saeculo exire, et ipsius resurrectionis participes effici tuo munere valeamus SO
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 46 AD POSTULANDAM GRATIAM BENE MORIENDI]


{N: 1432}
Immortalitatis pignora, Domine, per haec mysteria consecuti, pro nostrae mortis exitu pietatis tuae auxilium supplices imploramus, ut inimici superatis insidiis, in sinu gloriae tuae reficiamur aeternae PC
[TIT.: PRO VARIIS NECESSITATIBUS 46 AD POSTULANDAM GRATIAM BENE MORIENDI]


{N: 1433}
Deus, qui humanae redemptionis opus per Unigeniti tui paschale mysterium implevisti, concede propitius, ut, qui Christi mortem et resurrectionem in sacramentorum signis annuntiamus fidenter, salvationis tuae continuum experiamur augmentum C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 3 DE SS.MA EUCHARISTIA A]


{N: 1434}
Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 3 DE SS.MA EUCHARISTIA A]


{N: 1435}
Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae caelestis participatio, ut, per Corpus et Sanguinem Christi, fraternitas cuncta copuletur PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 3 DE SS.MA EUCHARISTIA]


{N: 1436}
Deus, qui ad gloriam tuam et generis humanum salutem Christum voluisti summum aeternumque constituere sacerdotem, praesta, ut populus, quem sanguine suo tibi acquisivit, ex eius memorialis participatione, virtutem crucis ipsius capiat et resurrectionis C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 3 DE SS.MA EUCHARISTIA B]


{N: 1437}
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 3 DE SS.MA EUCHARISTIA B]


{N: 1438}
Quaesumus, Domine, ut, huius participatione sacrificii, quod in sui commemorationem Filius tuus praecepit offerri, nosmetipsos cum illo oblationem facias tibi sempiternam PC
[TIT.: MISSAE VOTIVA 3 DE SS.MA EUCHARISTIA B]


{N: 1439}
Sanctissimum Iesu nomen venerantibus, nobis, Domine, concede propitius, ut, eius in hac vita dulcedine perfruentes, sempiterno gaudia in patria repleamur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 4. DE SS.MO NOMINE IESU]


{N: 1440}
In eius nomine, Pater omnipotens, munera nostra dignare suscipere, in quo quidquid petierimus nos certe consecuturos esse confidimus, ipso Filio tuo benignissime pollicente SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 4 DE SS.MO NOMINE IESU]


{N: 1441}
Tua nobis, quaesumus, Domine, miseratione concede, ut in his sacris mysteriis Dominum Iesum dignis obsequiis veneremur, in cuius nomine voluisti omne genu flecti, omnesque homines invenire salutem PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 4 DE SS.MO NOMINE IESU]


{N: 1442}
Deus, qui pretioso Unigeniti tui Sanguine universos homines redemisti, conserva in nobis opus misercordiae tuae, ut, nostrae salutis mysterium iugiter recolentes, eiusdem fructum consequi mereamur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 5 DE PRET.MO SANGUINE D. N. IESU CHRISTI]


{N: 1443}
Maiestati tuae, Domine, oblationis nostrae munera proferentes, ad novi testamenti Mediatorem Iesum his mysteriis accedamus, eiusque aspersionem Sanguinis salutiferam innovemus SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 5 DE PRET.MO SANGUINE D.N. IESU CHRISTI]


{N: 1444}
Cibo refecti, Domine, potuque salutis, Salvatoris nostri, quaesumus, semper Sanguine perfundamur, qui fons aquae nobis fiat in vitam salutis aeternam PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 5 DE PRET.MO SANGUINE D.N. IESU CHRISTI]


{N: 1445}
Refecti cibo potuque caelesti, quaesumus, omnipotens Deus, ut ab hostium defendas formidine, quos pretioso Filii tui Sanguine redemisti PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 5 DE PRET.MO SANGUINE D.N. IESU CHRISTI]


{N: 1446}
Fac nos, Domine Deus, Cordis Filii tui virtutibus indui et affectibus inflammari, ut, eius imagini conformes effecti, aeternae redemptionis mereamur esse participes C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 6 DE S.MO CORDE IESU]


{N: 1447}
Deus, Pater misericordiarum, qui propter nimiam caritatem, qua dilexisti nos, Unigenitum tuum nobis ineffabili bonitate donasti, praesta, quaesumus, ut, cum ipso in unum consummasti, dignum tibi offeramus obsequium SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 6 DE S.MO CORDE IESU]


{N: 1448}
Tui sacramenti caritatis participes effecti, clementiam tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut Christo conformemur in terris, et eius gloriae consortes fieri mereamur in caelis PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 6 S.MO CORDE IESU]


{N: 1449}
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO A]


{N: 1450}
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO A]


{N: 1451}
Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit. Quapropter nunc et usque in saeculum, cum omni militia angelorum, devota tibi mente concinimus, clamantes atque dicentes PR
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO A]


{N: 1452}
Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio, et sui roris intima aspersione fecundet PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO A]


{N: 1453}
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO B]


{N: 1454}
Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem Spiritus Sancti cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et digne laudare mereamur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTI B]


{N: 1455}
Intende, quaesumus, Domine, spiritalem hostiam altaribus tuis piae devotionis studio propositam, et da famulis tuis spiritum rectum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, et commendet humilitas SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO B]


{N: 1456}
Qui singulis quibusque temporibus aptanda dispensas, mirisque modis Ecclesiae tuae gubernacula moderaris. Virtute enim Spiritus Sancti ita eam adiuvare non desinis, ut subdito tibi semper affectu nec in tribulatione supplicare deficiat, nec inter gaudia gratias referre desistat, per Christum Dominum nostrum. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes PR
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO B]


{N: 1457}
Domine Deus noster, qui nos vegetare dignatus es caelestibus alimentis, suavitatem Spiritus tui penetralibus nostri cordi infunde, ut quae temporali devotione percepimus, sempiterno munere capiamus PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO B]


{N: 1458}
Deus, qui universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona defunde, ut, quod in ipsis evangelicae praedicationis exordiis tua est operata dignatio, nunc quoque per credentium corda diffundat C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO C]


{N: 1459}
Deus, cuius Spiritu regimur, cuius protectione servamur, praetende nobis misericordiam tuam, et exorabilis tuis esto supplicibus, ut in te credentium fides tuis semper beneficiis adiuvetur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO C]


{N: 1460}
Sacrificia, Domine, tuis oblata conspectibus, ignis Spiritus sanctificet, qui discipulorum Filii tui corda succendit SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO C]


{N: 1461}
Haec nobis, Domine, munera sumpta proficiant, ut illo iugiter Spiritu ferveamus, quem Apostolis tuis ineffabiliter infudisti PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 7 DE SPIRITU SANCTO C]


{N: 1462}
Deus, misericordiarum Pater, cuius Unigenitus, cruci affixus, beatam Mariam Virginem, Genetricem suam, Matrem quoque nostram constituit, concede, quaesumus, ut, eius cooperante caritate, Ecclesia tua, in dies fecundior, prolis sanctitate exsultet et in gremium suum cunctas attrahat familias populorum C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 8 DE BEATA MARIA ECCLESIAE MATRE B]


{N: 1463}
Suscipe, Domine, oblationes nostras et in mysterium salutis converte, cuius virtute et caritate Virginis Mariae, Ecclesiae Matris, inflammemur et operi redemptionis cum ea arctius sociari mereamur SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 8 DE BEATA MARIA ECCLESIAE MATRE]


{N: 1464}
Et te in celebratione beatae Mariae Virginis debitis magnificare praeconiis. Quae Verbum tuum immaculato corde suscipiens virgineo meruit sinu concipere atque, pariens Conditorem, Ecclesiae fovit exordia. Quae iuxta crucem testamentum divinae caritatis accipiens, universos homines in filios assumpsit, Christi morte ad supernam vitam generatos. Quae, cum Apostoli Promissum exspectarent tuum, supplicationem suam discipulorum precibus iungens, exemplar exstitit orantis Ecclesiae. Ad gloriam autem evecta caelorum, Ecclesiam peregrinantem materno prosequitur amore eiusque gressus ad patriam tuetur benigna, donec dies Domini gloriosus adveniat Et ideo cum Sanctis et Angelis universis te collaudamus, sine fine dicentes PR
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 8 DE BEATA MARIA ECCLESIAE MATRE]


{N: 1465}
Sumpto Domine, pignore redemptionis et vitae, supplices adprecamur, ut Ecclesia tua, materna Virginis ope, et Evangelii praeconio universas gentes erudiat et Spiritus effusione orbem terrarum adimpleat PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 8 DE BEATA MARIA ECCLESIAE MATRE B]


{N: 1466}
Deus, cuius Filius in ara crucis exspirans beatissimam Virginem Mariam Matrem voluit esse nostram, quam suam elegerat, concede propitius ut, qui sub eius praesidium securo confugimus, materno invocato nomine confortemur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 8 DE SS.MO NOMINE MARIAE C]


{N: 1467}
Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 9 DE SANCTIS ANGELIS]


{N: 1468}
Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico ministerio in conspectum tuae maiestiatis delatas, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 9 DE SANCTIS ANGELIS]


{N: 1469}
Pane caelesti refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, eius fortitudine roborati, sub Angelorum fidei custodia, fortes, salutis progrediamur in via PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 9 DE SANCTIS ANGELIS]


{N: 1470}
Deus, qui ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis Filii tui sponsum eligere dignatus es, praesta, quaesumus, ut, quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 10 DE S.IOSEPH]


{N: 1471}
Laudis hostiam immolaturi, Pater sancte, suppliciter postulamus, ut in ministerio nostro beati Ioseph precibus foveamur, cui dedisti Unigenitum tuum vice in terris custodire paterna SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 10 DE S.IOSEPH]


{N: 1472}
His recreati, Domine, vivificis sacramentis, in iustitia tibi semper et sanctitate vivamus, beati Ioseph exemplo et intercessione, qui magnis tuis perficiendis mysteriis vir iustus et oboediens ministravit PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 10 DE S.IOSEPH]


{N: 1473}
Beatorum Apostolorum honore continuo Ecclesia tua, Domine, semper exsultet, ut his praesulis gubernetur, quorum doctrina gaudet et meritis C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 11 DE OMNIBUS SANCTIS APOSTOLIS]


{N: 1474}
Effunde in nos, Domine, quem in Apostolos effudisti abunde, Spiritum Sanctum tuum, ut cognoscamus ea, quae per eos nobis donasti, et sacrificium laudis ad gloriam tuam rite offeramus SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 11 DE OMNIBUS SANCTIS APOSTOLIS]


{N: 1475}
Fac nos, Deus, cum exsultatione et simplicitate cordis perseverare in doctrina Apostolorum, in fractione panis communicantes et orationibus PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 11 DE OMNIBUS SANCTIS APOSTOLIS]


{N: 1476}
Deus, qui beato Petro apostolo tuo, collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, concede, ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 13 DE S. PETRO, APOSTOLO]


{N: 1477}
Oblationem populi tui, quaesumus, Domine, suscipe propitius in commemoratione beati Petri apostoli, quem ad confitendum te Deum vivum tuumque Filium secreta revelatione docuisti, et gloriosa fecisti passione Magistro suo testimonium perhibere SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 13 DE S.PETRO APOSTOLO ]


{N: 1478}
Ad convivium, Domine, salutis admissi, beati Petri apostoli memoriam venerantes, gratanter exposcimus, ut Filio tuo, qui solus verba vitae habet, iugiter haereamus, quatenus oves gregis tui fideles ad pascua feliciter deducamur aeterna PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 13 DE S.PETRO APOSTOLO]


{N: 1479}
Domine Deus, qui beatum Paulum apostolum ad praedicandum Evangelium mirabiliter designasti, da fide mundum universum imbui, quam ipse coram regibus gentibusque portavit, ut iugiter Ecclesia tua capiat augmentum C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 14 DE S.PAULO APOSTOLO]


{N: 1480}
Illo nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, fidei lumine Spiritus perfundat, quo beatum Paulum apostolum ad gloriae tuae propagationem collustravit SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 14 DE S.PAULO APOSTOLO]


{N: 1481}
Corporis et Sanguinis Filii tui, Domine, communione refectis, concede, ut ipse Christus sit nobis vivere, nihilque ad eius nos separet caritate, et, beato monente Apostolo, in dilectione cum fratribus ambulemus PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 14 DE S. PAULO APOSTOLO]


{N: 1482}
Robora in nobis, Domine, fidem, qua Filio tuo beatus N. apostolus sincero animo adhaesit, et praesta, ut, ipso deprecante, Ecclesia tua cunctis gentibus salutis fiat sacramentum C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 15 DE UNO SANCTO APOSTOLO]


{N: 1483}
Beati N. apostoli commemoratione tibi munera deferentes, quaesumus, Domine, ut, eius exemplo, digne Evangelio Christi conversantes, fidei evangelicae collaboremus SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 15 DE UNO SANCTO APOSTOLO]


{N: 1484}
Sumpsimus, Domine, pignus salutis aeternae memoriam beati N. apostoli celebrantes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praesentis auxilium pariter et futurae PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 15 DE UNO SANCTO APOSTOLO]


{N: 1485}
Deus, omnis fons sanctitatis, fac nos in nostra unumquemque vocatione digne ambulare, intercedentibus Sanctis tuis, quibus divisiones gratiarum in terra et unam in caelo mercedem gloriosam contulisti C
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 16 DE OMNIBUS SANCTIS]


{N: 1486}
Grata tibi sint, Domine, munera, quae pro cunctorum afferimus honore sanctorum, et concede, ut, quos iam credimus de sua immortalitate securos, sentiamus de nostra salute sollicitos SO
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 16 DE OMNIBUS SANCTIS]


{N: 1487}
Deus, qui nos uno pane reficis et una spe sustentas, tua nos pariter gratia corrobora, ut omnes, cum Sanctis tuis unum in Christo corpus et unus spiritus, ad gloriam cum ipso resurgamus PC
[TIT.: MISSAE VOTIVAE 16 DE OMNIBUS SANCTIS]


{N: 1488}
Deus, Pater omnipotens, cuius Filium mortuum fuisse et resurrexisse fides nostra fatetur, concede propitius, ut hoc mysterio famulus tuus N., qui in illo dormivit, per illum resurgere laetetur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXEQUIIS A]


{N: 1489}
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exoramus pro famulo tuo N., quem (hodie) ad te migrare iussisti, ut, quia in te speravi et credidit, concedas eum ad veram patriam perduci, et gaudiis perfrui sempiternis C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXEQUIIS A]


{N: 1490}
Pro famuli tui N. salute hostias tibi, Domine, suppliciter offerimus tuam clementiam deprecantes, ut, qui Filium tuum pium Salvatorem esse non dubitavit, misericordem Iudicem inveniat SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS A]


{N: 1491}
Domine Deus, cuius Filius in sacramento Corporis sui viaticum nobis reliquit, concede propitius, ut, per hoc frater noster N. ad ipsam Christi perveniat mensam aeternam PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS A]


{N: 1492}
Deus, misericordia peccatorum et tuorum beatitudo Sanctorum, da, quaesumus, famulo tuo N., cuius depositionis (hodie) officia humanitatis persolvimus, cum electis tuis beati muneris portionem, ut eum, a mortalitatis nexibus absolutum, in die resurrectionis ante faciem tuam praesentari concedas C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS B]


{N: 1493}
Adesto, Domine, quaesumus, pro famulo tuo N., cuius in die depositionis hoc sacrificium tibi placationis offerimus, ut si qua ei peccati macula inhaesit aut vitium humanum infecit, dono tuae pietatis indulgeas et abstergeas SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS B]


{N: 1494}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N., qui (hodie) de hoc saeculo migravit, his sacrificiis purgatus et a peccatis expeditus, resurrectionis suscipiat gaudia sempiterna PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS B]


{N: 1495}
Preces nostras, quaesumus, Domine, benignus exaudi, ut, dum extollitur nostra fides in Filio tuo a mortuis suscitato, in famuli tui N. praestolanda resurrectione spes quoque nostra firmetur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXEQUIIS C]


{N: 1496}
Nostris, Domine, propitiare muneribus, ut famulus tuus N. assumatur in gloria cum Filio tuo, cuius magno pietatis iungimur sacramento SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS C]


{N: 1497}
Praesta, quaesumus, Domine, ut famulus tuus N. in mansionem lucis transeat et pacis, pro quo paschale celebravimus sacramentum PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS C]


{N: 1498}
Deus, cui soli competit vitam post mortem praestare, libera famulum tuum N. ab omnibus peccatis, ut, qui Christi tui resurrectionem credidit, tempore resurrectionis gloriosus tibi iungatur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS D]


{N: 1499}
Omnipotens et misericors Deus, his sacrificiis ablue, quaesumus, famulum tuum N. a peccatis suis in sanguine Christi, ut, quem mundasti aqua baptismatis, indesineneter purifices indulgentia pietatis SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS D]


{N: 1500}
Sumpto sacramento Unigeniti tui, qui pro nobis immolatus resurrexit in gloria, te, Domine, suppliciter exoramus pro famulo tuo N., ut, paschalibus mysteriis mundatus, futurae resurrectionis munere glorietur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM I IN EXSEQUIIS D]


{N: 1501}
Deus, gloria fidelium et vita iustorum, cuius Filii morte et resurrectione redempti sumus, propitiare famulo tuo N., ut, qui resurrectionis nostrae mysterium agnovit, aeternae beatitudinis gaudia percepire mereatur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO A]


{N: 1502}
Munera, quaesumus, Domine, quae tibi pro famulo tuo N. offerimus, placatus intende, ut, remediis purgatus caelestibus, in tua gloria semper vivus sit et beatus. SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO A]


{N: 1503}
Sacris reparati mysteriis, te, Domine, suppliciter exoramus, ut famulus N., a delictis omnibus emundatus, aeterno resurrectionis munere ditari mereatur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO A]


{N: 1504}
Quaesumus, Domine, ut famulo tuo N., cuius depositionis diem commemoramus, rorem misericordiae tuae perennem infundas, et sanctorum tuorum largiri digneris consortium. C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO B]


{N: 1505}
Adesto, Domine, supplicationibus nostris pro famulo tuo N., cuius hodie annua dies agitur, ut, per hoc sacrificium propitiationis et laudis, eum sanctorum tuorum consortio sociare digneris SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO B]


{N: 1506}
Precibus nostris et sacrificiis, Domine, pro famulo tuo N. benigne susceptis, te supplices deprecamur, ut, si quae ei maculae peccati adhaeserunt, remissionis tuae misericordiae deleantur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO B]


{N: 1507}
Omnipotens et misericors Deus, cuius Filius voluntarie pro nobis carnis subiit mortem, concede propitius famulo tuo N. admirabili eius resurrectionis victoriae sociari C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO C]


{N: 1508}
Omnipotens et misericors Deus, his sacrificiis ablue, quaesumus, famulum tuum N. a peccatis suis in Sanguine Christi, ut, quem mundasti aqua baptismatis, indesinenter purifices indulgentia pietatis SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO C]


{N: 1509}
Sumpto sacramento Unigeniti tui, qui pro nobis immolatus resurrexit in gloria, te, Domine, suppliciter exoramus pro famulo tuo N., ut, paschalibus mysteriis mundatus, futurae resurrectionis munere glorietur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO C]


{N: 1510}
Concede, quaesumus, Domine, per beatam Filii tui passionem, famulo tuo N. remissionem quam semper optavit peccatorum, ut, te in veritate cognoscens, visione tua iugiter perfrui mereatur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO D]


{N: 1511}
Sacrificium tibi, Domine, pro famulo tuo N. suppliciter offerimus, ut, qui te iam dono tuae illuminationis agnovit, tibi adhaerere perpetuo laetetur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO D]


{N: 1512}
Repleti alimonia reparationis et vitae, quaesumus, Domine, ut per eam frater noster N., ab omnibus peccatis emundatus, ad caeleste valeat transire consortium PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO D]


{N: 1513}
Deus indulgentiarum, da famulo tuo N., cuius anniversarium depositionis diem celebramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem C
[TIT.: MISSAE DEFUNTORUM II IN ANNIVERSARIO E]


{N: 1514}
Supplicatio tibi nostra, Domine, et grata pariter exsistat oblatio, ut famulo tuo N., pro cuius salute defertur, plenitudinem tuae redemptionis acquirat SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO E]


{N: 1515}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N., pro quo hoc sacrificium tuae obtulimus maiestati, per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatus, lucis perpetuae, te miserante, recipiat beatitudinem PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM II IN ANNIVERSARIO E]


{N: 1516}
Deus, Pater omnipotens, qui nos crucis mysterio confirmasti et Filii tui resurrectionis sacramento signasti, concede propitius famulo tuo N., ut, mortalitatis nexibus expeditus, electorum tuorum aggregetur consortio C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS A]


{N: 1517}
Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut famulum tuum N., quem in hoc saeculo tuo populo misericorditer aggregasti, in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum concedas esse consortem C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS A]


{N: 1518}
Propitiare, quaesumus, Domine, famulo tuo N., pro quo hostiam tibi laudis immolamus, te suppliciter deprecantes, ut, per haec piae placationis officia, resurgere mereatur ad vitam SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIS A]


{N: 1519}
Vitalibus refecti sacramentis, quaesumus, Domine, ut frater noster N., quem testamenti tui participem effecisti, huius mysterii purificatus virtute, in pace Christi sine fine laetetur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS A]


{N: 1520}
Absolve, quaesumus, Domine, famulum tuum N. ab omni vinculo delictorum, ut, qui in hoc saeculo Christi meruit conformari, in resurrectionis gloria inter Sanctos tuos resuscitatus respiret C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS B]


{N: 1521}
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut famulo tuo N. haec prosit oblatio, quam immolando, totius mundi tribuisti relaxari delicta SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS B]


{N: 1522}
Prosit, quaesumus, Domine, famulo tuo N. sacrificium Ecclesiae tuae, ut, cum Sanctis, Christi consortium inveniat, cuius misericordiae consecutus est sacramentum PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS B]


{N: 1523}
Deus, qui Unigenitum tuum, devicta morte, ad caelestia transire fecisti, concede famulis tuis (N. et N.), ut, huius vitae mortalitate divicta, te conditorem et redemptorem possint perpetuo contemplari C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS C]


{N: 1524}
Fidelium, Deus, omnium conditor et redemptor, famulis tuis remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS C]


{N: 1525}
Hostias, quaesumus, Domine, quas tibi pro famulis tuis offerimus, propitiatus intende, ut, quibus fidei christianae meritum contulisti, dones et praemium SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS C]


{N: 1526}
Multiplica, Domine, his sacrificiis susceptis, super famulos tuos defunctos misericordiam tuam, et, quibus donasti baptismi gratiam, da eis aeternorum plenitudinem gaudiarum PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS C]


{N: 1527}
Famulis tuis, quaesumus, Domine, oratio proficiat supplicantium, et eos, his sacrificiis, et a peccatis omnibus exuas, et aeternae salvationis facias esse participes PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS C]


{N: 1528}
Omnipotens sempiterne Deus, vita mortalium et exsultatio Sanctorum, te supplices exoramus pro famulis tuis (N. et N.), ut, mortalitatis nexibus expediti, regnum tuum in gloria possideant sempiterna C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS D]


{N: 1529}
Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et defunctorum, omniumque misereris, te suppliciter exoramus, ut, pro quibus effundimus preces, pietatis tuae clementia delictorum suorum veniam consequantur, et de te beati congaudeant ac te sine fine collaudent C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS D]


{N: 1530}
Pro famulis tuis N. et N. et omnibus in Christo dormientibus hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam, ut, per hoc sacrificium singulare vinculis mortis exuti, vitam mereantur aeternam SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS D]


{N: 1531}
Divina partecipantes mysteria, quaesumus, omnipotens Deus, ut haec eadem nobis proficiant ad salutem, et famulis tuis defunctis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, prosint ad indulgentiam PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS D]


{N: 1532}
Deus, cuius miseratione fideles requiescunt, famulis tuis N. et N. et omnibus in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum, ut, a cunctis reatibus absoluti, Christi tui resurrectioni socientur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS E]


{N: 1533}
Quaesumus, Domine, famulis tuis defunctis misericordiam concede perpetuam, ut eis proficiat in aeternum quod in te speraverunt et crediderunt C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS E]


{N: 1534}
Munera, Domine, quaesumus, quae pro tuorum requie famulorum offerimus, placatus intende, ut, per haec salutis humanae subsidia, tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS E]


{N: 1535}
Sumpsimus, Domine, redemptionis sacramenta, tuam clementiam obsecrantes, ut, te miserante, nobis viventibus tutelam obtineant et defunctis nostris veniam sempiternam PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS E]


{N: 1536}
Inveniant, quaesumus, Domine, famuli tui, omnesque in Christo quiescentes, lucis aeternae consortium, qui, in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III IN VARIIS COMMEMORATIONIBUS E]


{N: 1537}
Deus, fidelis remunerator animarum, praesta, ut famulus tuus Papa noster N., quem Petri constituisti vicarium et Ecclesiae tuae pastorem, gratiae et miserationis tuae mysteriis, quae fidenter dispensavit in terris, laetanter apud te perpetuo fruatur in caelis C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM III ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 A]


{N: 1538}
Quaesumus, Domine, ut, per haec pie placationis officia, famulum tuum Papam nostrum N. beata retributio comitetur, et misericordia tua nobis gratiae dona conciliet SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 A]


{N: 1539}
Divinae tuae communionis refectis sacramentis, quaesumus, Domine, ut famulus tuus Papa noster N. quem Ecclesiae tuae visibile voluisti fundamentum unitatis in terris, beatitudini gregis tui feliciter aggregetur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 A]


{N: 1540}
Deus, qui Ecclesiae tuae famulum tuum Papam nostrum N. ineffabili tua dispositione praeesse voluisti, praesta, quaesumus, ut, qui Filii tui vices gerebat in terris, ab ipso in gloria recipiatur aeterna C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 B]


{N: 1541}
Munera, Domine, supplicantis Ecclesiae respice propitius, et, huius sacrificii virtute concede, ut famulus tuus Papa noster N., quem sacerdotem magnum tuo gregi praefecisti, in electorum tuorum numero constituas sacerdotum SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 B]


{N: 1542}
Caritatis tuae, Domine, sumentes sacra subsidia, quaesumus, ut famulus tuus Papa noster N. misericordiam tuam in Sanctorum gloria perpetuo collaudet, qui fidelis exstitit mysteriorum tuorum dispensator in terris PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 B]


{N: 1543}
Deus, immortalis pastor animarum, respice populum supplicantem, et praesta, ut famulus tuus Papa noster N., qui Ecclesiae tuae in caritate praefuit, fidelis dispensatoris remunerationem cum grege sibi credito misericorditer consequatur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 C]


{N: 1544}
Oblationem pacificam populi tui, quaesumus, Domine, propitius intuere, qua famulum tuum Papam nostrum N. tuae misericordiae fidenter committimus, et praesta, ut, qui tuae caritatis et pacis in humana familia fuit instrumentum, earum fructu cum Sanctis tuis perpetuo laetari mereatur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 C]


{N: 1545}
Ad mensam aeterni accedentes convivii, misericordiam tuam, Domine, pro famulo tuo Papa nostro N. suppliciter imploramus, ut veritatis possessione tandem congaudeat, in qua populum tuum fidenter confirmavit PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 1 C]


{N: 1546}
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. episcopus noster, cui familiae tuae curam tradidisti, cum multiplici laboris fructu gaudia Domini sui ingrediatur aeterna C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 A]


{N: 1547}
Immensam clementiam tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut hoc sacrificium, quod famulus tuus N. episcopus noster, dum esset in corpore, maiestati tuae pro salute fidelium obtulit, ipsi nunc prosit ad veniam SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 A]


{N: 1548}
Prosit, quaesumus, Domine, famulo tuo N. episcopo nostro misericordiae tuae implorata clementia, ut Christi, in quo speravit et quem praedicavit, aeternum capiat, his sacrificiis, consortium PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 A]


{N: 1549}
Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum N. episcopum (vel cardinalem) pontificali fecisti dignitate vigere, praesta, quaesumus, ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 B]


{N: 1550}
Suscipe, Domine, quaesumus, pro famulo tuo N. episcopo (vel cardinali) quas tibi offerimus hostias, ut, cui in hoc saeculo pontificale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 B]


{N: 1551}
Quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut famulum tuum N. episcopum ( vel cardinalem), quem in terris pro Christo legatione fungi tribuisti, his emendatum sacrificiis, consedere facias in caelestibus cum ipso PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 2 B]


{N: 1552}
Praesta, quaesumus, Domine, ut famulus tuus N. sacerdos, quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, in caelesti sede gloriosus semper exsultet C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 A]


{N: 1553}
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. sacerdos, per haec sancta mysteria, conspectu semper claro conspiciat quae hic fideliter ministravit SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 A]


{N: 1554}
Sumptis salutaribus sacramentis, imploramus, Deus, clementiam tuam, ut famulum tuum N. sacerdotem, quem fecisti mysteriorum tuorum dispensatorem in terris, eorum facias in caelis aperta veritate nutriri PC
[TIT.: MNISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 A]


{N: 1555}
Preces nostras, quaesumus, Domine, quas pro famuli tui N. sacerdotis salute suppliciter deferimus, propitiatus exaudi, ut, qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua Sanctorum tuorum societate laetetur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 B]


{N: 1556}
Quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut hoc sacrificium servitutis nostrae, pro famulo tuo N. sacerdote oblatum, ipsi nunc prosit ad veniam, qui illud in Ecclesia devota tibi mente exhibuit SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 B]


{N: 1557}
Mensae caelestis alimonia refecti, te, Domine, suppliciter exoramus, ut huius virtute sacrificii, famulus tuus N. sacerdos ante conspectum tuum semper exsultet, qui in Ecclesia tua fideliter ministravit PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 3 B]


{N: 1558}
Concede, quaesumus, misericors Deus, famulo tuo N. diacono felicitatis aeternae consortium, cui donasti in Ecclesia tua consequi ministerium C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 4]


{N: 1559}
Propitiare, Domine, famulo tuo N. diacono, pro cuius salute hoc tibi sacrificium offerimus, ut, sicut Christo Filio tuo ministravit in carne, cum fidelibus servis exsurgat in gloriam sempiternam SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 4]


{N: 1560}
Muneribus sacris repleti, te, Domine, humiliter deprecamur, ut per hoc sacrificium famulum tuum N. diaconum, quem inter servos Ecclesiae tuae vocasti, a mortis vinculis absolutum, cum iis qui bene ministraverunt partem recipere et in gaudium tuum intrare benigne concedas PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 4]


{N: 1561}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N., qui pro Christi amore perfectae caritatis viam percurrit, in adventu gloriae tuae laetetur, et cum fratribus suis de regni tui beatitudine gaudeat sempiterna C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 5]


{N: 1562}
Deus, apud quem mortui vivunt et in quo Sancti tui plena felicitate laetantur, praesta supplicatibus nobis, ut famulus tuus N., qui nunc temporali huius mundi lumine caret, aeternae tuae lucis solatio perfruatur C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6]


{N: 1563}
Placeat tibi, Domine, sacrificii praesentis oblatio, ut famulus tuus N., peccatorum veniam, quam quaesivit, te miserante inveniens, cum Sanctis tuis semper exsultet, et gloriam tuam in aeternum collaudet SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 A]


{N: 1564}
Sumentes dona caelestia, gratias tibi, Domine, referimus, humiliter deprecantes, ut famulus tuus N., per Filii tui passionem a peccatorum vinculis absolutus, feliciter valeat ad te pervenire PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 A]


{N: 1565}
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae, et famulum tuum N. gaudia aeterna suscipiant, ut, quem ad imaginem tuam creare dignatus es et adoptionis participem fecisti, iubeas hereditatis tuae esse consortem C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 B]


{N: 1566}
Oblationem nostram, quaesumus, Domine, quam pro famulo tuo N. fidenter exhibeamus, placatus accipias, ut ei per hoc sacrificium, quod cunctis esse remedium singulare voluisti, salutem tribuas sempiternam SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 B]


{N: 1567}
Recreati sacri muneris alimonia, quaesumus, Domine, ut frater noster N., mortis vinculis absolutus, resurrectionis Filii tui participatione laetetur PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 B]


{N: 1568}
Inclina, Domine, precibus nostris aures tuae pietatis, et famulo tuo N. remissionem omnium tribue peccatorum, ut in resurrectionis die vivat, et in lucis amoenitate requiescat C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 C]


{N: 1569}
Omnipotens sempiterne Deus, cuius Filius panem vitae nobis praebuit semetipsum, et Sanguinem suum in poculum salutis effudit, miserere famuli tui N., ut, quod tibi offerimus, sit illi causa salutis SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 C]


{N: 1570}
Aeternae pignus vitae capientes, te, Domine, humiliter imploramus pro famulo tuo N., ut, mortalibus nexibus expeditus, redemptorum possit adunari consortio PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 6 C]


{N: 1571}
Deus, qui omnium hominum vitam moderaris et tempora, hunc famulum tuum N., quem consummatum in brevi deflemus, tibi humiliter commendamus, ut in beatitudine domus tuae perenni facias iuventute vigere C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 7]


{N: 1572}
Misericordiam tuam, Domine, pro famulo tuo N. supplices deprecamur, ut, qui pro Evangelio dilatando allaboravit assiduus, ad praemia regni mereatur intrare securus C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 8]


{N: 1573}
Deus, qui famulo tuo N. dedisti in aerumnis tibi et infirmitate servire, concede, quaesumus, ut, qui Filii tui secutus est patientiae documentum, eiusdem gloriae consequatur et praemium C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 9]


{N: 1574}
Immensam, Domine, tuae bonitatis ostende virtutem, ut, qui fratrem nostrum N. repentina flemus morte sublatum, ad tuum confidamus transisse consortium C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 10]


{N: 1575}
Propitiare, Domine, famulis tuis N. et N., ut, quos regenerationis fonte mundasti, ad caelestis vitae beatitudinem facias pervenire C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11]


{N: 1576}
Pro famulis tuis N. et N., Domine, tibi sacrificium offerentes, supplices exoramus, ut ad tuam misericordiam illis conferendam perpetuam dignanter vota nostra perficias SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 A]


{N: 1577}
Sumptis, Domine, caelestibus sacramentis, tuam clementiam humiliter deprecamur, ut famuli tui, percipientes hoc munere veniam peccatorum, regnum tuum introire, teque in aeternum mereantur collaudare PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11]


{N: 1578}
Tibi, Domine, commendamus famulos tuos N. et N., ut defuncti saeculo tibi vivant, et quae, per fragilitatem carnis, peccata in mundi conversatione commiserunt, tu venia misericordissimae pietatis absterge C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 B]


{N: 1579}
Propitiare, quaesumus, Domine, famulis tuis N. et N., pro quibus tibi hostias placationis offerimus, et quia in hac vita tibi manserunt fideles, apud te pia illis retributio donetur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 B]


{N: 1580}
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulos tuos, per huius sacramenti virtutem, in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortes PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 B]


{N: 1581}
Omnipotens sempiterne Deus, cui numquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare famulis tuis N. et N., ut, qui de hac vita in tui nominis confessione discesserunt, Sanctorum tuorum numero facias aggregari C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 C]


{N: 1582}
Domine Deus, cuius Filius se tibi obtulit hostiam vivam, accipe, quaesumus, Ecclesiae tuae sacrificium, ut famuli tui N. et N., a peccatis omnibus absoluti, ad praemium immortalitatis mereantur pertingere SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 C]


{N: 1583}
Purificent nos, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, sacramenta quae sumpsimus, et praesta, ut hoc sacrificium sit nobis intercessio ad veniam, sit fragilium fortitudo, sit in omnibus firmamentum, sit vivis atque defunctis remissio omnium peccatorum, et pignus redemptionis aeternae PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 11 C]


{N: 1584}
Famulos tuos N. et N., quaesumus, Domine, miseratus absolve, ut, quos coniugalis amor in hac vita fideliter sociavit, in aeterna, tuae caritatis plenitudo coniungat C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 12]


{N: 1585}
Famulum tuum (Famulam tuam) N., quaesumus, Domine, miseratus absolve, et famulam tuam (famulum tuum) N. continua pietate custodi, ut, quos coniugalis amor in hac vita fideliter sociavit, in aeterna, tuae caritatis plenitudo coniungat C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 12]


{N: 1586}
Deus, qui nos patrem et matrem honorare praecipisti, miserere clementer patri et matri meae (parentibus nostris), eorumque peccata dimitte, meque (nosque) eos in aeternae claritatis gaudio fac videre C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 13]


{N: 1587}
Suscipe sacrificium, Domine, quod tibi pro patre et matre mea (parentibus nostris) offerimus, eisque gaudium sempiternum in regione vivorum concede, meque (nosque) cum illis felicitati Sanctorum coniunge SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 13 ]


{N: 1588}
Caelestis participatio sacramenti, quaesumus, Domine, patri et matri meae (parentibus nostris) requiem et lucem obtineat perpetuam, meque (nosque) cum illis gloria tua satiet sempiterna PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 13 ]


{N: 1589}
Deus, veniae largitor et humanae salutis amator, quaesumus clementiam tuam, ut nostrae congregationis fratres, propinquos et benefactores, qui ex hoc saeculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 14 ]


{N: 1590}
Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae, et animabus fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum, per haec sacramenta salutis nostrae, cunctorum remissionem tribue peccatorum SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 14 ]


{N: 1591}
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut animae fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati, per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae, lucis perpetuae, te miserante, recipiant beatitudinem PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM IV ORATIONES PRO DEFUNCTIS 14 ]


{N: 1592}
Clementissime Deus, qui sapientiae tuae consiliis hunc parvulum, in ipso vitae limine, ad te vocasti, preces nostras benignus exaudi, et praesta, ut cum ipso, quem baptismatis gratia adoptionis tibi filium effecisti, et in regno tuo iam credimus commorari, nos etiam aeternae vitae tribuas esse aliquando consortes C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM A ]


{N: 1593}
Haec munera tibi, Domine, oblata sanctifica, ut, quem parentes a te donatum tibi reddunt infantem, ipsum laeti in regno tuo mereantur amplecti SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM A ]


{N: 1594}
Corporis, Domine, et Sanguinis Filii tui communione percepta, te fideliter deprecamur, ut, quos in spem vitae aeternae sacris dignatus es nutrire mysteriis, in huius tribuas vitae maeroribus confortari PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM A ]


{N: 1595}
Deus, qui maerore scis corda nostra comprimi propter huius infantis excessum, praesta, ut, quem iam hac vita defunctum, te disponente, deflemus, aeternam in caelo sedem credamus adeptum C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM ALIAE ORATIONES ]


{N: 1596}
Hanc oblationem, Deus, dignare in nostrae signum devotionis excipere, ut, qui tuae providentiae consiliis submittimur confidentes, tuae quoque pietatis dulcedine sublevemur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM ALIAE ORATIONES ]


{N: 1597}
Divino munere satiati, te, Domine, deprecamur, ut, qui hunc infantem ad mensam tribuis regni caelestis accumbere, eandem et nos participare concedas PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM ALIAE ORATIONES ]


{N: 1598}
Fidelium tuorum, Domine, suscipe vota, ut, quos permittis infantis sibi erepti desiderio deprimi, eosdem concedas in tuae spem miserationis fidenter attolli C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM B ]


{N: 1599}
Scrutator cordium, Deus, et piissime consolator, qui horum parentum fidem novisti, praesta, ut infantem suum, quem plorant hac vita defunctum, tuae sentiant divinae pietati commissum C
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM B ]


{N: 1600}
Hanc oblationem, Deus, dignare in nostrae signum devotionis excipere, ut, qui tuae providentiae consiliis submittimur confidentes, tuae quoque pietatis dulcedine sublevemur SO
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM B ]


{N: 1601}
Corporis, Domine, et Sanguinis Filii tui communione percepta, te fideliter deprecamur, ut, quos in spem vitae aeternae sacris dignatus es nutrire mysteriis, in huius tribuas vitae maeroribus confortari PC
[TIT.: MISSAE DEFUNCTORUM V IN EXSEQUIIS PARVULORUM B ]



Made with Concordance