CONCORDANTIA ET INDICES MISSALIS HISPANO-MOZARABICI
( O1fr) Ad tuum altare concurro, aeterne omnipotens Deus, et prece, qua valeo, tuam misericordiam pro mea populique salute exposco, offerens hoc sacrificium maiestati tuae, quod grate digneris ipse suscipere, eiusque interventu, quia pius es, petitioni meae effectum concede. Da menti meae intentionem, quae suscipiat profundam bonitatem tuam. Da sic te petere pro populo, ut tuo se gratuletur muniri praesidio. Da mihi lacrimas ex tuo affectu internas, quae peccatorum possint exsolvere vincula et acquirere gratiam postulatam.
( O2hy) Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
( O3fr) Dominus sit semper vobiscum.
( O4fr) Lectio libri. Deo gratias. Amen.
( O5cn) Benedictus es, Domine, Deus Patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula. Amen. Et benedictum nomen gloriae tuae, quod est sanctum, et laudabile et superexaltatum in saecula. Amen. Benedictus es in templo sancto honoris tui, et laudabilis et superexaltatus in saecula. Amen. Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate et superexaltate eum in saecula saeculorum. Amen. Benedicite sancti et humiles corde Domino, laudate et superexaltate eum in saecula saeculorum. Amen. Benedicite Anania, Azaria et Misael Domino, laudate et superexaltate eum in saecula saeculorum. Amen. Quia liberavit nos Dominus ab inferis, et de manu mortis salvavit nos. Et eripuit nos de medio ardentis flammae, et e medio ignis eduxit nos. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Amen.
( O6fr) Epistola. Deo gratias. Amen.
( O7fr) Dominus sit semper vobiscum.
( O8fr) Evangelium. Gloria tibi, Domine. Amen.
( O9fr) Haec oblatio panis et vini, quae a nobis indignis famulis tuis tuo est imposita altario, tu, aeterne omnipotens Deus, intuere vultu placabili. Accipe conversationem nostram in sacrificium acceptabile tuum, ut innovati per gratiam tuam mereamur tibi laudes persolvere placitas.
( O10fr) Hagios, Hagios, Hagios, Domine Deus, Rex aeterne, tibi laudes et gratias. Ecclesiam sanctam Catholicam in orationibus in mente habeamus, ut eam Dominus fide et spe et caritate propitius ampliare dignetur.
( O11fr) Omnes lapsos, captivos, infirmos atque peregrinos in mente habeamus, ut eos Dominus propitius respicere, redimere, sanare et confortare dignetur.
( O12fr) Offerunt Deo Domino oblationes sacerdotes nostri N. N. Papa Romensis, et reliqui, pro se et pro omni clero, et plebibus Ecclesiae sibimet consignatis, et pro universa fraternitate.
( O13fr) Item offerunt universi presbyteri, diaconi, clerici, ac populi circumadstantes in honorem Sanctorum, pro se et suis.
( O14fr) Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum, et Martyrum gloriosa Sancta Mariae Virginis, Zachariae, Ioannis, Infantium, Stephani, Petri et Pauli, Ioannis, Iacobi, Andreae, Aciscli, Torquati, Fructuosi, Felicis, Vincentii, Eulogii, Iusti et Pastoris, Iustae et Rufinae, Eulaliae, item Eulaliae, Leocadiae.
( O15fr) Item Confessorum Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, Braulii, Eugenii, Hildephonsi, Iuliani.
( O16fr) Offert Ecclesia Dei sancta Catholica pro animabus omnium pausantium, ut eos Dominus inter agmina beatorum propitius collocare dignetur.
( O17fr) Gratia Dei Patris omnipotentis, pax ac dilectio Domini nostri Iesu Christi, et communicatio Spiritus Sancti sit semper cum omnibus vobis.
( O18mn) Quomodo astatis, pacem facite.
( O19cn) Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Non sicut mundus dat pacem, do vobis. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Novum mandatum do vobis: ut diligatis vos invicem. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis.
( O20fr) Qui pridie quam pateretur, accepit panem et gratias agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate: Hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur. Quotiescumque manducaveritis, hoc facite in meam commemorationem.
( O21fr) Similiter et calicem postquam cenavit, dicens: Hic est calix novi testamenti in meo Sanguine qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quotiescumque biberitis, hoc facite in meam commemorationem.
( O22fr) Quotiescumque manducaveritis panem hunc et calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat in claritate de caelis. Sic credimus, Domine Iesu.
( O23fr) Te praestante, sancte Domine, quia tu haec omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis ac praestas nobis, ut sint benedicta a te Deo nostro in saecula saeculorum.
( O24mn) Fidem, qua corde credimus, ore autem dicamus.
( O25fr) Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium Conditorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei Unigenitum, et ex Padre natum ante omnia saecula. Deum ex Deo, Lumen ex Lumine, Deum verum ex Deo vero, Natum, non factum, Omousion Patri, hoc est eiusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in caelo, et quae in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum vivificatorem, et ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum; qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, expectamus resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.
( O26cn) Suscipiatur, Domine, sacrificium nostrum in conspectu tuo, ut placeat tibi.
( O27cn) Tu, Domine, da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam, et imple omnem animam benedictione.
( O28cn) Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te.
( O29cn) Memor esto, Christe, in regno tuo, et dignos nos fac de resurrectione tua.
( O30cn) Vicit Leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.
( O31or) Pater noster qui es in caelis: Sanctificetur nomen tuum. Adveniat Regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo.
( O32or) Liberati a malo, confirmati semper in bono, tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris, da gaudium tribulatis, praebe redemptionem captivis, sanitatem infirmis, requiemque defunctis. Concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris. Frange audaciam inimicorum nostrorum. Et exaudi, Deus, orationes servorum tuorum, omnium fidelium christianorum, in hac die et in omni tempore. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
( O33fr) Sancta sanctis.
( O34or) Et coniunctio Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi sit sumentibus et potantibus nobis ad veniam, et defunctis fidelibus praestetur ad requiem.
( O35mn) Humiliate vos ad benedictionem. Deo gratias.
( O36fr) Dominus sit semper vobiscum.
( O37or) Huius, Domine, sacramenti libatio peccatorum nostrorum maculas tergat, et ad peragendum iniunctum officium nos idoneos reddat; quatenus tuo ibique muniti suffragio, et sanctitatis ornamento floreamur, et Sanctorum tuorum mereamur haberi consortio.
( O38fr) Corpus Christi sit salvatio tua.
( O39fr) Sanguis Christi maneat tecum redemptio vera.
( O40cn) Gustate et videte quam suavis est Dominus, alleluia, alleluia, alleluia. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Alleluia, alleluia, alleluia. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non relinquet omnes qui sperant in eum. Alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, alleluia, alleluia.
( O41cn) Refecti Christi corpore et sanguine, te laudamus, Domine. Alleluia, alleluia, alleluia. Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.
( O42cm) Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes, gratias et laudes ei referamus, in domo eius laeti et hilares ambulantes.
( O43cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( O44cm) Refecti, fratres, remedio incomparabili, animas et corpora nostra medicantem oremus suppliciter Deum ac Dominum nostrum, ut quos iucundare dignatus est in factura sua, spe certos ac fide stabiles, in operibus manuum suarum iubeat perpetuo exsultare felices.
( O45cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( O46cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( O47cm) Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione; corpus et sanguis Filii tui Domini nostri accepta adhaereant visceribus nostris et proficiant ad vitam aeternam; ut conversatio nostra bona permaneat in caelis.
( O48cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( O49cm) Corporis Christi tui, Domine, sanguinisque refecti, gratias tibi referimus, humiles ac devote orantes ut semper te mereamur habere propitium, qui medicus es et animarum refectio.
( O50cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab Incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria satiemur.
( O51cm) Deus, qui pascis omnem animam carnalibus escis: pasce nos quaesumus spiritualibus alimentis, et ab omnibus emunda delictis.
( O52cm) Deus, sempiterna salus beatorum, beatitudo inaestimabilis: concede quaesumus ut qui ineffabili munere tuo sancta et beata sumpserunt, sancti et beati esse mereantur.
( O53cm) Deus, qui hoc custodis pro tua pietate quod dederis, et custodiendo largiris: praesta ut Sanctorum tuorum patrocinio tegamur, et consortio dominici corporis et sanguinis gratia gratulemur.
( O54cm) Post communionem sacramentorum tuorum, Domine, fiat in nobis remissio peccatorum; ut ubi haec pura et sacra ingressa sunt sacramenta, ibidem penitus nulla remaneat macula.
( O55cm) Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, a quo panem caelestem et calicem sumimus vitae, petentes clementiam tuam ut sancta haec, quam percipimus, communio conquirat nobis aeterna remedia.
( O56cm) Effunde quaesumus, Domine, in viscera nostra Spiritum qui ex te tuoque processit Filio; ut purgatum animae nostrae vas tibi efficiat placabile, in quo, sancta Trinitas, digneris perenniter habitare.
( O57cm) Conserva in visceribus nostris misericordiae tuae munera, omnipotens Deus, ad augendam fidem nostram, ad corroborandam spem, ad illuminandam scientiam, ad multiplicandam caritatem, ad conservandam corporis et animae sanitatem.
( O58cm) Deus, qui caelestia famulis tuis dona largiris: custodi in nobis gratiam quam dedisti; vigeat in sensibus nostris munus infusum, mentibusque nostris, cum corporis sospitate, spiritualis esca proficiat.
( O59cm) Precamur, Domine, ut nos famuli tui, qui in hoc saeculo, super hanc mensam, corporis et sanguinis tui iubemur esse participes, in regno tuo, sub mensa gloriae tuae, quasi catelli de micis tuis non habeamur extorres.
( O60cm) Deus, penetrator mentium, rerum perscrutator, cogitationum cognitor, animarum conservator: praesta ut rectum in nobis spiritum corpus tuum efficiat, apta veritati tuae viscera nostra tuus sanguis inveniat; ut qui calicem salutaris haurimus, irae calicem non bibamus.
( O61fr) Dominus sit semper vobiscum.
( O62mn) Sollemnia completa sunt. In nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace.
( A63pr) Ecce super montes pedes evangelizantium pacem, alleluia, et annuntiantis bona, alleluia. Celebra, Iuda, festivitates tuas, alleluia, et redde Domino vota tua, alleluia. Dominus dabit verbum evangelizantibus in virtute multa. Et redde Domino vota tua, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et redde Domino vota tua, alleluia.
( A64pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A65sc) Regnabit Dominus in Ierusalem, et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia. Haec dicit Dominus: erit quasi pater inhabitantibus Ierusalem, et qui inhabitat in Iudaea; et dabo clavem domus David super humeros eius, et aperiet, et non est qui claudat Ierusalem. Et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia. Constituam illum principem in loco fideli, et sedebit in throno claritatis domum patris sui, et erit confidens in illo omnis caro a pusillo usque ad magnum. Et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia.
( A66pr) Laetentur caeli, et exsultet terra, alleluia, ante faciem Domini, quoniam veniet, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Ante faciem Domini, quoniam veniet, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Ante faciem Domini, quoniam veniet, alleluia, alleluia.
( A67pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A68sc) Regnabit Dominus in Ierusalem, et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia. Haec dicit Dominus: erit quasi pater inhabitantibus Ierusalem, et qui inhabitat in Iudaea; et dabo clavem domus David super humeros eius, et aperiet, et non est qui claudat Ierusalem. Et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia. Constituam illum principem in loco fideli, et sedebit in throno claritatis domum patris sui, et erit confidens in illo omnis caro a pusillo usque ad magnum. Et in conspectu seniorum clarificabitur, alleluia.
( A69ad) Adventum Domini nostri Iesu Christi, fratres carissimi, votis omnibus praestolantes, Dei Patris omnipotentiam imploremus, ut corda nostra purificet et corpora immaculata conservet. Det in aviditatem fidelium mentibus quaerere fideliter quod saluti possit prodesse. Exspectemus conscientia secura venturum, quem super omnem principatum et potestates credimus exaltatum. Simus etiam per singula momenta solliciti, ut mereamur habere propitium, quem credimus et fatemur ad iudicandos vivos et mortuos in gloria esse venturum.
( A70al) Purifica, Domine, Deus Pater omnipotens, pectorum arcana nostrorum, cunctasque propitius maculas ablue peccatorum; ac praesta, Domine, ut beneficio pietatis tuae nostris a criminibus emundati, metuendum terribilemque adventum Domini nostri Iesu Christi Filii tui exspectemus interriti; sicque te miserante hic percipere mereamur omnium veniam delictorum, ut tuum in futuro iudicium nobis sentiamus omnimodo mitissimum, et dexterae tuae participes facti a te mereamur perpetuae vitae percipere praemium, tuumque consequamur invictum, infinitum et fortissimum regnum.
( A71pn) Te quaesumus, Domine Iesu Christe, ut dilectio adventus tui ita in nobis permaneat, ne a te corda nostra unquam recedant. Sicque nos iam nunc in aeterna annotatione ascribe, ut ad futurum non confundamur, cum ad iudicandum veneris orbem.
( A72ap) Domine, Deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalemque Filium angelica annuntiatione, per Mariae virginis uterum, ad nos voluisti transmittere, atque ante ipsius Filii tui adventum Ioannem dignatus es destinare praeconem, ut per eius veridicam in deserto eremi praedicationem, populus paenitens veternorum facinorum acciperet veniam, per novi autem hominis Dei regnum evangelizantis divinae Trinitatis plenam mundus consequi mereretur ineffabilem gratiam. Da nobis in hoc tempore adventus Unigeniti tui eandem pacis gratiam, quam in praeterita largire dignatus es saecula. Et illis nos in occursu fidei socies munerandos, quos in fidei primordio a Ioanne in Iordane paenitentiae undis aquarum ablutos, a te postremo per Filium in Spiritu Sancto et igni cognoscimus baptizatos.
( A73il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; quem Ioannes fidelis amicus praecessit nascendo, praecessit in desertis eremi praedicando, praecessit baptizando; viam quoque praeparans iudici ac redemptori, convocavit peccatores ad paenitentiam, et populum Salvatori acquirens baptizavit in Iordane peccata propria confitentes. Non homines innovandi plenam conferens gratiam, sed piissimi Salvatoris admonens exspectare praesentiam. Non remittens ipse peccata ad se venientibus, sed remissionem peccatorum ad futurum pollicens esse credentibus; ut descendentibus in aquam paenitentiae, ab illo sperarent remedium indulgentiae, quem venturum audiebant plenum dono veritatis et gratiae. Baptizatur igitur ab eo Christus ex elemento visibili et spiritu invisibili. Ducebantur per oboedientiam ad misericordiam, per filium sterilis ad filium virginis, per Ioannem hominem magnum ad Christum hominem Deum. Quem adorant Angeli atque Archangeli, Throni, Dominationes ac Potestates, ita dicentes:
( A74ps) Vere sanctus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus; quem olim credimus incarnatum fuisse pro salute humani generis, et nunc exspectamus ad iudicium venturum in gloria claritatis cum suis omnibus sanctis.
( A75pp) Domine Iesu Christe, hanc hostiam vivam illustratione adventus tui sanctifica, ut ex illa libantes mundemur a crimine et tuam gratiam mereamur percipere sine fine.
( A76od) O Verbum Patris quod caro factum es ut habitares in nobis; praesta nobis ut qui te venisse iam credimus et venturum adhuc speramus, ab omni peccatorum eluamur contagione, cum praeceptionis tuae oraculis proclamaverimus e terris:
( A77bn) Illustret vos unigenitus Filius Dei lumine adventus sui, quos redimere non est dedignatus pretio sanguinis proprii. Accingat vos virtutibus pacis, et ditet muneribus copiosis. Ipsum Dominum semper habeatis protectorem, quem omnipotens Pater suscitavit de tribu Iudae victorem.
( A78cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( A79pr) Super montem altissimum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia.
( A80pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A81sc) Venient ad te populi multi, alleluia, et reges gentium per portas tuas ingredientur, et vocaberis civitas Domini, fidelis Sion, ultra non eris derelicta, alleluia, alleluia. Haec dicit Dominus: Dabo in pace principes tuos, Sion, et sacerdotes tuos in exsultatione, et laetabuntur in salutari muri tui in aeternum et in saeculum saeculi. Fidelis Sion, ultra non eris derelicta, alleluia, alleluia.
( A82pr) Ante lucem praeparatus est adventus Domini, alleluia; et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae, alleluia, alleluia. Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt; tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Quasi imber temporaneus et serotinus terrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Quasi imber temporaneus et serotinus terrae, alleluia, alleluia.
( A83pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A84sc) Ecce ostendit mihi angelus Iesum, sacerdotem magnum, stantem ante faciem Domini; et angelus Domini loquebatur ad eum dicens: tu conservabis populum tuum et custodies eum usque in aeternum, alleluia, alleluia. Locutus est angelus Zachariae dicens: revertar ad Ierusalem in misericordia, et domus mea restaurabitur, et affluent civitates meae bonis, et multiplicabo populum meum et salvabo eum. Usque in aeternum, alleluia, alleluia.
( A85ad) Accedentes ad mensam terribilis omnipotentis Dei, cum summo gaudio Domino Deo nostro illibatas hostias offeramus, fratres carissimi, quia dignatus est Filii sui adventum per Ioannem Baptistam omnibus nuntiare. Sic enim affatur: venit fortior me post me, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Quos ego tingo in aqua baptismi, ipse baptizat in Spiritu Sancto et igni, quia ipse est Filius Dei, quem princeps angelicae militiae per uterum virginis sacrae in mundum annuntiavit venire. Poscamus ergo Deum Patrem, ut haec, quae ob sollemnitatem adventus Filii sui offerimus holocausta, non discutiens nostra peccata, in suo conspectu efficiat gratiosa.
( A86al) Iucundentur, Domine, caeli et tripudiet terra, quia Verbum caro factum habitat in sacrae virginis membris; in cuius adventu omnis de captivitate redimitur terra, quae detinebatur per transgressionem Adae in obscurata gehenna. Nunc moveantur maria et omnia quae in eis sunt. Montes exsultent et omnia ligna silvarum, quia Dominus homo dignatur per uterum beatae Virginis Mariae de caelo in mundum venire. Per ipsius igitur adventum te deprecamur, omnipotens Deus, ut nostrae carnis fragilitatem a vinculis peccatorum absolvas, et praesenti familiae tuae misericordia plenus occurras.
( A87pn) Domine Iesu Christe, quem venturum esse credimus iudicem, qui iam dudum in primo adventu gloriae tuae propter nostra scelera humilis venire dignatus es; petimus, ut dum adventus clementiae tuae secundus advenerit, nostra nOmina absterso peccato cum sanctis facias praenotari.
( A88ap) Iesu, virtus infirmitatis nostrae, qui sine manibus praecidentium lapis verus es abscissus a monte, quo omnis latitudo repleta est terrae; tu corda nostra reple dono pacis et gratiae, ut qui incarnationis tuae celebramus sollemnia, per pacis bonum futurae examinationis liberemur a poena.
( A89il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est Domini nostri Iesu Christi adventum in mirabilibus praedicare, quem inter homines et propter homines nasciturum caelestis nuntius enarravit, virgo terrena dum salutaretur audivit, Spiritus Sanctus in utero dum veniret creavit; ut Gabriele pollicente, Maria credente, Dei vero Spiritu cooperante, sequeretur salutationem angelicam securitas, promissionem perficeret veritas, et Altissimi obumbrante virtute, disceret se esse fecunda virginitas. Ecce concipies in utero et paries filium, Angelus praedicavit. Et quomodo fiet istud? Maria respondit. Sed quia hoc credendo, non dubitando respondit, implevit Spiritus Sanctus quod Angelus spopondit. Virgo ante conceptum, virgo semper futura post partum, Deum suum prius mente, dehinc ventre concepit. Salutem mundi prima suscepit virgo plena gratia Dei, et ideo vera Mater Filii Dei. Quem adorant Angeli, Throni, Dominationes et Potestates, ita dicentes:
( A90ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus. Qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam accipiens servi, cum incarnatus in utero virginis abscondens divinitatem suam, suscepit infirmitatem nostram.
( A91pp) Deus, qui sic dilexisti mundum, ut Filium tuum unigenitum dares pro mundo; tu haec libamina tibi benedicenda assume, et nobis tuae benedictionis dona largire; ut qui, ob mysterium incarnationis suae, haec tibi sacrificia veneranda litamus, horum sacrificiorum propitiatione omnibus criminibus expiemur.
( A92od) Confortamini, manus fatigatae; roboramini, pusillanimes; hilarescite et nolite timere. Extollite ad Deum manus vestras et excitate corda, quia ecce iam in proximo est redemptio nostra. Cuius incarnatio nos redemit, cuius processio nativitatis illuminavit, cuiusque etiam praeceptum nos docuit orare semper et dicere:
( A93bn) Unigenitus Dei Filius, qui incarnatus in mundo oculos illuminavit caecorum, ipse spiritalem cordibus vestris impertiat intellectum. Quique natus de virgine adimplevit legem, impleat in vobis omne promissum gratiae suae. Ut eius sine confusione mereamini contueri faciem, cuius hic incarnationis sollemnitatem celebrantes amatis.
( A94cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( A95pr) Ecce revelabitur gloria Domini gentibus, alleluia, et videbit omnis caro, alleluia, quod os Domini locutum est, alleluia, alleluia. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Quod os Domini locutum est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Quod os Domini locutum est, alleluia, alleluia.
( A96pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A97sc) Ingressus est Daniel in domum Domini, et elevavit sacrificium populo in loco sanctificationis eius, dicens: Benedicite Dominum et confitemini ei, alleluia. Confortavit me similitudo filii hominis, et dixit: Daniel, veritatem annuntio tibi. Ego sum Michael, princeps magnus. Et dixi ad eum: quomodo potest servus Domini loqui cum Domino suo? Et locutus est dicens: Benedicite Dominum et confitemini ei, alleluia.
( A98pr) Suscitabit Dominus ab oriente iustum; dabit in conspectu eius gentes, et reges obtinebit, alleluia, alleluia. Dixit Dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et reges obtinebit, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et reges obtinebit, alleluia, alleluia.
( A99pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A100sc) Ego Daniel intellexi numerum annorum in quo factus est sermo Domini. Tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et misericordia, alleluia. Cum aspicerem in nubibus caeli ecce quasi filius hominis, amictus auro purissimo veniebat; principatus ei, honor et regnum. Tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et misericordia, alleluia. Ad antiquum dierum throni positi sunt; sicut lana munda capilli capitis eius, ut fornax ardens oculi eius, egrediebatur de ore eius flammeus rapidusque fluvius, et potestates deserviebant ei. Tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et misericordia, alleluia.
( A101ad) Confortentur, quaeso, Domine Iesu Christe, in adventu tuo corda fidelium, tuoque in nomine genua roborentur debilium. Tua visitatione vulnera curentur aegrorum, tuove tactu oculi illuminentur caecorum. Tuo regimine vestigia firmentur claudorum, tuaque miseratione vincula absolvantur peccaminum. Quosque prospicis adventum olim mystice peractae incarnationis tuae nunc promptissima devotione suscipere, hos facito in secundum iudicii tui adventum ad te exsultantibus animis pervenire, atque in amenitate paradisi iucundaturos induce. Ut ab aeternis poenis tua clementia liberati, vitaeque aeternae participes facti, gloriae tuae decantent laudis canticum coronati.
( A102al) Domine Iesu Christe, qui olim venisti occultus; cum apparueris manifestus assiste propitius liberaturus populum tuum ab impiorum imperio, a criminum iugo. Ut tibi plebs tua serviat in aequitate, a quo liberatur ab omni malorum oppressione.
( A103pn) Christe, Dei Filius, cuius incarnatio reparavit mundum, cuiusque nomen angelica est voce denuntiatum; tu offerentium nomina illic ascribe, quo ipse praecessisti in corpore; ut quos adventus primi gratia redemisti, in secundi adventus examinatione nulla exurantur poena supplicii. Sicque nunc pro defunctorum fidelium quiete exaudiamur, quo te opitulante aeterno cum illis pariter fruamur consortio beatorum.
( A104ap) Domine, Deus omnipotens, Christe Iesu, rex gloriae, qui es pax certa et caritas sempiterna; quaesumus nostra arcana splendore tuae pacis irradia, nostramque conscientiam caritatis tuae dulcedine redde purissimam; ut pacifici te pacis exspectemus auctorem, et in adversis huius mundi te semper custodem habeamus et protectorem. Quatenus tua custodia septi, ita pacis studia certissime diligamus, ut cum in gloria adventus tui aequus retributor adveneris, aeterno potiamur gaudio exsultationis.
( A105il) Dignum et iustum est, vere dignum et honorificum est, Domine Iesu Christe, Deus noster, adventum gloriae tuae et in carne nativitatis mysterium sollemni devotione recolere, nostraeque salutis insignia, quae tantis sunt prolata virtutibus, cum tripudio animi praedicare. Sed quis dignas valeat dignationi tuae dependere laudes, in cuius opera nec mirabilia numerare possumus, nec virtutem? Quantus tamen ipse, vel qualis sis, nullus credo audeat dicere, quoniam quantitatem tui vel qualitatem sapientiae non est datum scire. Sed cuius immensitatem humani sensus capacitas non valeat terminare, unum solummodo est ut Trinitatem deitatis atque omnipotentiae tuae simpliciter credamus et veraciter praedicemus. Tu itaque, clementissime Deus, verae credulitatis in sensibus nostris incrementa multiplica, et imaginis ac similitudinis tuae formam in nobis magis magisque restaura. Ut te, quem dudum venisse credimus pro remediis captivorum, in secundo adventu tuo te in maiestate venturum sustinentes videre mereamur, concessa nobis indulgentia peccaminum. Praesta, Unitas aequalis et indivisa Trinitas, Deus noster, quem caelorum multiplex et ineffabilis numerus, quem omnium Angelorum et Archangelorum millia, cum senioribus et Virtutibus, cum Thronis et Dominationibus laudare non cessant; in cuius praeconio quadriga senarum remigio suffulta alarum, intrinsecus et extrinsecus minutatim oculis luminata, cum Cherubim hymnum cantici novi concinunt, laudantes atque ita dicentes:
( A106ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus, qui non ex virili semine natus, sed ex Spiritu est tuo, Deus Pater, conceptus. Qui dedit mundo per incarnationem adventus sui novum fidei lumen, reserans viam, quae obstrusa fuerat hominis primoplausti ex culpa.
( A107pp) Veni, Domine, noli tardare; relaxa facinora plebi tuae, conferens omnibus vitae praemium repromissae; ut sicut incarnatione tua olim reparati sumus, ita quoque te ad iudicium venientem placabilem sentiamus. His quoque, te quaesumus, sacrificiis nostris ita sanctificationem tuam infunde, quo ex his sumpturi nullo decidamus in crimine, sed sanctificati tuum, Domine, mereamur adventum impavidi sustinere.
( A108od) Domine Iesu Christe, qui pro nobis carnem de virgine suscepisti, et praecepta nobis tribuisti orandi; tu ea quae nos te docente exposcimus propitiatus exaudi; ut qui dies istos incarnationis tuae summa cum veneratione suscipimus, dono Sancti Spiritus muneremur.
( A109bn) Deus pacis sanctificet vos ad perfectum, cuius incarnationis ovando celebratis mysterium. Idem quoque vos sacrificet mente et corpore, qui se voluit nasci de virgine. Ut integer spiritus, anima et corpus, sine querela servetur in adventum ipsius.
( A110cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( A111pr) Ecce super montes pedes evangelizantium pacem, alleluia, et annuntiantis bona, alleluia. Celebra, Iuda, festivitates tuas, alleluia, et redde Domino vota tua, alleluia. Dominus dabit verbum evangelizantibus in virtute multa. Et redde Domino vota tua, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et redde Domino vota tua, alleluia.
( A112pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A113sc) Ecce ostendit mihi angelus Iesum, sacerdotem magnum, stantem ante faciem Domini; et angelus Domini loquebatur ad eum dicens: tu conservabis populum tuum et custodies eum usque in aeternum, alleluia, alleluia. Locutus est angelus Zachariae dicens: revertar ad Ierusalem in misericordia, et domus mea restaurabitur, et affluent civitates meae bonis, et multiplicabo populum meum et salvabo eum. Usque in aeternum, alleluia, alleluia.
( A114ad) Adventum Domini et redemptoris nostri, quem ab antiquis patribus, patriarchis scilicet et prophetis, vaticinantibus olim pronuntiatum ac pro salute nostra dudum constat impletum, omni quidem nos tempore, carissimi fratres, condecet cum gaudio memorare. Sed praecipue in his diebus annua vice recurrentibus oportet nos votis sollemnibus celebrare. Nam quia diem illum celeberrimum, in quo pro nobis est de virgine natus, iam iamque revoluto anni circulo appropinquare sentimus, dignum est ut adventum eius qui in eo natus est mente devotissima recolentes, nunc iam festa sollemnia alacres ac sollemnes agamus.
( A115al) Deus, qui Unigenitum tuum pro nobis in carne venturum ac de virgine nasciturum propheticis vocibus promisisti, et in novissimis temporibus quae promiseras adimplesti; quaesumus, ut qui eum iam venisse mundumque redemisse credimus, fatemur et praedicamus, rursumque venturum ad iudicium speramus, eius praesentiam cum venerit sine confusione cernamus.
( A116pn) Sanctorum tuorum, Domine, communicantes memoriae, patriarcharum prophetarumque tuorum non sumus immemores. Ipsis enim praenuntiantibus adventus tuus claruit mundo. Memoramus etiam apostolos tuos, qui adventum tuum a prophetis patriarchisque praedictum oculis suis cernere meruerunt. Facimus quoque et tuorum martyrum Sanctorum mentionem, qui te Dominum redemptoremque iam venisse confessi, ad mortem usque sunt certati pro veritate. Fidelium praeterea tuorum in hac adhuc peregrinatione degentium nomina recensemus, poscentes ut eorum vitae cursum ea perfectione consummes qua sanctos tuos apud te in caelesti habitaculo locatos perfectosque iam retines. Non obliviscimur quoque defunctos naturae nostrae ac fidei socios, sed precamur te Dominum amplissimae pietatis, ut eis refrigeria tribuas sempiternae quietis.
( A117ap) Christe Domine, in cuius adventu pax est reddita terris, pax collata hominibus bonae voluntatis; concede, quaesumus, ut qui per primum adventum ad nos in humanitate veniens mundum tibi in pace conciliare dignatus es, reconciliatos per te in tua pace praestes iugiter permanere. Quatenus in secundo adventu tuo, dum in maiestate et gloria veneris, facias heredes pacis aeternae quos hic tuae pacis depositum feceris inviolabiliter custodire.
( A118il) Dignum et iustum est, vere nobis per omnia expedibile tuam nos clementiam, omnipotens Pater, quibus possumus semper laudibus praedicare; qui bonitate nos ingenita condidisti, ac serpentis antiqui fraude deceptos gratuita miseratione a morte volens eripere, Filium tuum, quem pro nobis in carne missurus eras, ad terras venturum nasciturumque de virgine longe antea praedixisti, eiusque nativitatis adventum praeconantibus sanctis praenuntiasti; ut exspectatus diu qui fuerat repromissus, magnum mundo faceret gaudium in plenitudine temporum praesentatus. Unde petimus et rogamus, ut qui plasma tuum, sicut vere Pius et misericors, perire non passus es, sed per humilem adventum Filii tui Domini nostri quod perierat revocasti, quod iam inventum et reparatum ac revocatum est sic protegas, sic custodias, sic sanes, sic defendas, sic liberes, ut in illo adventu terribili, quo iteratim illos venturus est iudicare a quibus et pro quibus est iudicatus, tales inveniat quos redemit, ut in aeternum possideat quos pretio sui sanguinis acquisivit. Ut cum hymnifluis affectibus redemptorum, tecum et cum Sancto Spiritu sine fine laudetur parili concentu, cum Angelis et Archangelis laudantibus atque ita dicentibus:
( A119ps) Vere sanctus, vere benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Qui iam venit humilis, et adhuc venturus est in maiestate terribilis. Qui iam venit ut iudicaretur in mundum, et adhuc venturus est ut iudicet mundum. Qui iam venit ut redimeret a morte quos ad vitam praedestinavit, et adhuc venturus est ut remuneret quos redemit.
( A120pp) Facimus, Domine, Filii tui Domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod veniens ad homines, humanam formam assumpsit; quod pro hominibus quos creaverat redimendis passionem crucis est pro hominum salute perpessus; quod superaturus atque conculcaturus debitam mortem nostram, mortem ultro suscepit pro nobis ipse indebitam; quod infernum ex parte exspoliavit relinquendo impios, et sanctos qui ibidem tenebantur resurgens secum in caelestibus sublevando; quod rediens in caelum, viam nobis patefecit per quam conscendamus in caelum; quod venturus sit iterum ad iudicium vivorum et mortuorum, sceleratos et peccatores aeterno supplicio damnaturus, suisque fidelibus sua praecepta servantibus aeternitatis suae gloriam collaturus. Per ipsum te ergo, summe Pater, exsposcimus, ut hanc tuae placationis hostiam, quam tibi offerimus, e manibus nostris placatus accipias, eamque de caelica sede placatu vultu respiciens benedicas, ut quotquot ex eius sumptu libaverimus, salubritatem ac remedium animae et corporis hauriamus.
( A121od) Summe et omnipotens Deus, Pater ingenite, qui Unigeniti tui in assumptione carnis adventum reconciliationis nostrae voluisti esse remedium, ut per eum gratiam reciperemus adoptionis qui a te ante omnia saecula sine initio ineffabiliter genitus in natura deitatis tibi exstat aequalis, et efficeremus tui per adoptionem filii qui servi esse ex nostro merito eramus indigni; dignos, quaesumus, nos effice tanta dignitatis sollemnitate, ut possimus ad te non immerito proclamare et dicere:
( A122bn) Adveniat super vos placidus gratiae supernae respectus, et illustret vos Iesu Christi Domini nostri et Salvatoris adventus. Non recedat a cordibus vestris, qui nasci dignatus est ex utero virginis matris. Quatenus in vestro maneat pectore placidus, mansionem ibidem cum Patre et Sancto Spiritu perpetim habiturus.
( A123cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( A124pr) Super montem altissimum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Dic civitatibus Iuda, alleluia, alleluia.
( A125pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A126sc) Apparebit tibi Dominus, qui in caritate perpetua dilexit te, virgo Israel, alleluia. Dominus Deus tuus adduxit te ad misericordiam et miserationem; adhuc aedificaberis et aedificabis. Virgo Israel, alleluia.
( A127pr) Dominus Deus dabit benedictionem, alleluia, et terra nostra dabit fructum suum, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Et terra nostra dabit fructum suum, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et terra nostra dabit fructum suum, alleluia, alleluia.
( A128pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A129sc) Venient ad te populi multi, alleluia, et reges gentium per portas tuas ingredientur, et vocaberis civitas Domini, fidelis Sion, ultra non eris derelicta, alleluia, alleluia. Hac dicit Dominus: Dabo in pace principes tuos, Sion, et sacerdotes tuos in exsultatione, et laetabuntur in salutari muri tui in aeternum et in saeculum saeculi. Fidelis Sion, ultra non eris derelicta, alleluia, alleluia.
( A130ad) Hilarescite, quaeso, dilectissimi fratres, et laetabunda sursum attollite corda, quia iam in proximo est redemptio nostra. Parate illi viam in cordibus vestris, ut eo veniente remuneremini donariis sempiternis.
( A131al) In proximo quidem est, Domine, dies adventus tui; sed quaesumus, ut antequam venias expiari mereamur ab omni contagione delicti. Prius dilue, rogamus, in nobis omne quod in illa futura examinatione puniturus es, ut cum iustus adveneris iudex, non in nobis invenias quod condemnes.
( A132pn) Te quaesumus, Iesu, Domine, Deus noster, ut nos qui fideliter praestolamus adventum tuum, non incurramus supplicium sempiternum. Quo in adventu tuo, et offerentibus venia, et defunctis requies concedatur aeterna.
( A133ap) Pax tua, Christe, redemptor ac Deus noster, quae te nascente olim proclamata est ab Angelis, habitet, poscimus, in mentibus nostris. Quo eius fulti praesidiis mereamur cum veneris tuae contueri praesentiam visionis.
( A134il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cuius incarnatio salus facta est mundi, et passio exstitit redemptio hominis procreati. Ipse igitur nos, omnipotens Pater, quaesumus, perducat ad praemium, qui redemit de tenebris infernorum. Ipse carnem nostram a delictis emaculet, qui eam suscepit ex virgine. Ipse nos illaesos tuae restituat maiestati, qui nos tibi per sanguinem suum reconciliavit. Ipse nos secundi adventus examinatione iustificet, qui in primo contulit dona gratiae suae. Ipse ad iudicandum veniat mitis, qui olim apparuit humilis. Ipse in iudicio ostendatur nobis mitissimus, qui dudum venit occultus. Quem collaudant omnes Angeli ita dicentes:
( A135ps) Vere sanctus, vere benedictus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus; qui nos et in priori adventu gratia reparavit, et in secundo daturum se nobis regnum cum suis Angelis repromisit.
( A136pp) Veni, Domine, relaxa facinora plebi tuae, et haec oblata tibi pro ipsis facinoribus benedicenda assume libamina; ut horum perceptione expiemur a crimine, et tui adventus gloriam mereamur interriti praestolare.
( A137od) Venisse te, Domine, pro nostra in terris salute credimus; venturum quoque te ad iudicium sustinemus. Et ideo cum fiducia quae docuisti proclamamus:
( A138bn) Adventus sui vos Dominus illustratione sanctificet. Vincula vestra dissolvat antequam veniat. Ut liberati a vinculis peccatorum, interriti exspectetis eius adventum.
( A139cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( A140pr) Sanctus Dominus Deus omnipotens; qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia.
( A141pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A142sc) Prope est dies Domini; quia praeparavit Dominus sacrificium, sanctificavit vocatos suos, alleluia. Lauda, filia Sion, iubila tu, Israel, laetare et exsulta, filia Ierusalem. Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos Rex Israel, Dominus; in medio tui sanctificare. Sanctificavit vocatos suos, alleluia.
( A143pr) Sanctus Dominus Deus omnipotens; qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit: Qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Qui erat et est et venturus est, alleluia, alleluia.
( A144pg) Deus, qui per angelicos choros adventum Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, annuntiare voluisti, qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti; concede, ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat.
( A145sc) Ingressus est Daniel in domum Domini, et elevavit sacrificium populo in loco sanctificationis eius, dicens: Benedicite Dominum et confitemini ei, alleluia. Confortavit me similitudo filii hominis, et dixit: Daniel, veritatem annuntio tibi. Ego sum Michael, princeps magnus. Et dixi ad eum: quomodo potest servus Domini loqui cum Domino suo? Et locutus est dicens: Benedicite Dominum et confitemini ei, alleluia.
( A146ad) Sollemnia tui adventus mysteria celebrantes, tibi, Christe, Domine, supplices fundimus preces, ut nos primitivi adventus incarnatione redemptos, in secunda tua apparitione glorifices coronandos.
( A147al) Sincera nos, quaesumus, Domine, tuae incarnationis semper fide corrobora, et in tua dilectione firmatos numquam nos expugnare valeat callidus inimicus.
( A148pn) Omnipotens sempiterne Deus, fidelium lumen, rector animarum, qui nos Verbi tui incarnatione ac partu Mariae Virginis consecras; veniat, quaesumus, super nos virtus Spiritus tui Sancti, et misericordia Altissimi obumbret nos.
( A149ap) Caritatis tuae, Domine, in nos distribue unitatem, et una perpetim dilectionis copula iungat quos unius fidei sacramenta locupletant.
( A150il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est nos te, Deum nostrum ac Dominum, collaudare; qui pietatis tuae magnitudinem a nostrae humilitatis inopia non distulisti, sed errorum nostrorum miseratus piacula, Unigenitum tuum ob nostrae infirmitatis redemptionem misisti, qui nobis vitae aeternae ianuam patefaceret, et omnem pravi seductoris a nostris mentibus dominatum excluderet, nosque suae opitulationis advocatione tibi, Deo nostro, per sancti operis exercitia reconciliaret. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, una voce dicentes:
( A151ps) Veram tuae Trinitatis omnipotentiam, Domine, concinentes, tui semper nominis confessione locupleta, ut quod tibi Cherubim ac Seraphim incessabiliter iubilant, Spiritus Sancti nos igne perflagrans, haec incorruptae mentis statuta nos tibi habeas concinere.
( A152pp) Praeceptorum tuorum, Domine, mysteria recolentes, quaesumus, oblationis huius libamina sanctificare digneris; ut tuae gratiae sanctificatione respersa, abluat sumentium cordibus omne delictum.
( A153od) Exsurge, Domine, et praevale in virtute tua, et ad nostram defensionem excita potentiam tuam. Respice propitius nostri cordis praesumptionem, et ex praesentium calamitatum angustiis paternam nobis exhibe pietatem.
( A154bn) Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis tuum Spiritum tribuisti, Ecclesia tuae catholicae ipsius muneris dona largire. Ut quicumque ex aqua et Spiritu Sancto renati sunt, te semper induant eius protectione muniti. Redundet in eis caritas diffusa per Spiritum Sanctum, qui operiat ac superet multitudinem peccatorum.
( A155cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( N156pg) Alleluia. Benedictus qui venit in nomine Domini, alleluia, alleluia. Deus Dominus et illuxit nobis. In nomine Domini, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. In nomine Domini, alleluia, alleluia.
( N157pr) Tibi semper gloria, summe Pater ac Domine, qui hodie e caelis Dominum nostrum Iesum Christum nobis salvatorem mittere dignatus es, quem prophetarum olim vaticiniis intonasti, et nunc ex Maria Virgine natum manifestasti. Hodie nobis est in praesepio positus, perpetuae vitae panis, et lux magna reddita est terris. Hodie pax civium est prolata supernorum, et nobis omnibus conceditur perpetuitatis donum. Hodie divinus est nobis reseratus thesaurus, et lux reddita est omnibus, quem prodiit Spiritus Sanctus. Nunc verum lumen apparuit mundo, qui medicus est caecorum, et sanitas paraliticorum, atque infirmantium virtus, et debilium firmamentum. Hodie vera est prolata resurrectio mortuorum, via, veritas et vita viventium. Quaesumus igitur, vera Trinitas, Deus noster, ut qui nos fecisti nativitatis tuae suscipere gaudia, facias quoque annua devotione immaculatam habere vitam. Ut post carnea claustra mereamur adunari cum Omnibus sanctis in caelorum patria gloriosa.
( N158sc) Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus super humeros eius. Alleluia, alleluia.
( N159pr) Alleluia. Benedictus qui venit in nomine Domini, alleluia, alleluia. Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo. In nomine Domini, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. In nomine Domini, alleluia, alleluia.
( N160cn) Sanctus Deus, qui sedes super Cherubim, solus invisibilis. Sanctus fortis, qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, Domine, et dicent: Miserere nobis, alleluia, alleluia. Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi, Deo nostro, in saecula saeculorum. Amen. Miserere nobis, alleluia, alleluia.
( N161pg) Tibi semper gloria, summe Pater ac Domine, qui hodie e caelis Dominum nostrum Iesum Christum nobis salvatorem mittere dignatus es, quem prophetarum olim vaticiniis intonasti, et nunc ex Maria Virgine natum manifestasti. Hodie nobis est in praesepio positus, perpetuae vitae panis, et lux magna reddita est terris. Hodie pax civium est prolata supernorum, et nobis omnibus conceditur perpetuitatis donum. Hodie divinus est nobis reseratus thesaurus, et lux reddita est omnibus, quem prodiit Spiritus Sanctus. Nunc verum lumen apparuit mundo, qui medicus est caecorum, et sanitas paraliticorum, atque infirmantium virtus, et debilium firmamentum. Hodie vera est prolata resurrectio mortuorum, via, veritas et vita viventium. Quaesumus igitur, vera Trinitas, Deus noster, ut qui nos fecisti nativitatis tuae suscipere gaudia, facias quoque annua devotione immaculatam habere vitam. Ut post carnea claustra mereamur adunari cum omnibus sanctis in caelorum patria gloriosa.
( N162sc) Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus super humeros eius. Alleluia, alleluia. Potestatis eius et pacis non erit finis; sedebit super thronum David et super regnum eius. Alleluia, alleluia. Gentium populus sedens in tenebris vidit lucem magnam, qui sedebant in regione umbrae mortis lumen ortum est eis. Alleluia, alleluia.
( N163ad) Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Lux a terra prodiit, exeamus a tenebris. Advocatus e caelo descendit, quod oportet agamus. Redemptor mundi apparuit, pro libertate clamemus. Venit ad aegrotos medicus, vulnera proferamus. Panis vivus credentibus datus est, hunc sumamus. Fons perennis fidelibus ortus est, animas impleamus. Cuius misericordia, virtute et gratia in illo fidei processu, iustitiae cultu, confessionis gradu, castitatis affectu stare nos faciat, in quo animas nostras floruisse sibi, non aruisse convincat. Atque in illo statu illum vita nostra delectetur nobisque fructificet, in quo se generis, non criminis nostri permanens Deus in nobis nasciturus inseruit, et pro nobis moriturus apparuit.
( N164al) Te, Domine, Christe Iesu, te Deum pluraliter homines salvantem et hominem in Deo singulariter potentem invocamus, laudamus, rogamus, ut adsis, parcas, miserearis, ignoscas; des in corde vota quae compleas, des in ore verba quae exaudias, des in opere facta quae benedicas. Non petimus renovari nobis, sicut in hac die olim acta est corporalem nativitatem tuam, sed petimus incorporari nobis invisibilem divinitatem tuam. Quod praestitum est carnaliter sed singulariter tunc Mariae, nunc spiritaliter praestetur Ecclesiae, ut te fides indubitata concipiat, te mens de corruptione liberata parturiat, te semper anima virtute Altissimi obumbrata contineat. Ne discedas a nobis, sed procedas ex nobis. Sis revera Emmanuel noster, nobiscum Deus. Digneris manere in nobis et pugnare pro nobis. Te enim pugnante nos vincimus. Solve nos, quaesumus, pannis putribus peccatorum, qui te pro peccatis nostris dignatus es putredine ligari pannorum. Lac tuum Ecclesiae tuae parvulos nutriat. Adeo infirmos delicatus olerum cibus pascat, ut ad percipiendum fortiorem ac solidum cibum validiores cotidie vires crescant. Et ita noverimus defaecatam voluntatem et fidem habere firmissimam, ut iugiter enitamur auxilio tuo ad vitam pervenire perfectam.
( N165pn) Famuli tui indigni et exigui sacerdotes tremendae maiestatis tuae spiritales victimas immolantes, offerimus tibi, Deus, hostiam immaculatam, quam maternus uterus impolluta virginitate produxit, pudor edidit, sanctificatio genuit, integritas fudit; hostiam, quae immolata vivit et vivens iugiter immolatur; hostiam, quae sola Deum placare praevalet, quia Deus est. Hanc tibi, summe Pater, offerimus pro sancta Ecclesia tua, pro satisfactione saeculi delinquentis, pro emundatione animarum nostrarum, pro sanitate omnium infirmorum, ac requie vel indulgentia fidelium defunctorum, ut mutata sorte tristium mansionum, felici perfruamur societate iustorum.
( N166ap) Excelsum te Deum pariter atque humilem hominem Iesum Christum acclines servuli deprecamur, ut pacem, quam ascensurus ad caelos tui characteris notitia commendasti, dones, augmentes, perficias atque custodias. Atque ita fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis, ne officia osculi sint tegmina virus occulti; sed quia decantantibus Angelis pacem tribuisti hominibus bonae voluntatis, in hoc die tui natalis efficias nos nuntios et filios pacis.
( N167cn) Caritas est Deus, et ex hoc manifestata est caritas Dei in nobis, quia Filium suum misit in mundum ut vivamus per eum. Novum mandatum do vobis, ut diligatis invicem. Quia Filium suum misit in mundum ut vivamus per eum. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis Patrem in nomine meo petite, et fiet vobis. Quia Filium suum misit in mundum ut vivamus per eum.
( N168il) Dignum et iustum est nos omnipotentia tuae et pietati referre quas posse donaveris laudes, clementissime Pater, quia post multa tempora in hac die ante non multa tempora qui tibi vel sibi semper erat, nobis natus est Christus Iesus. Unigenitus tuus factus est ancillae suae filius, Dominus matris suae, partus Mariae, fructus Ecclesiae; qui ab illa editur, ab ista suscipitur; qui per illam pusillus egreditur, per istam mirificus dilatatur. Illa salutem populis creavit, haec populos. Illa utero vitam portavit, haec lavacro. In illius membris Christus infusus est, in istius aquis Christus indutus est. Per illam qui erat nascitur, per istam qui perierat invenitur. In illa redemptor gentium vivificatur, in ista gentes vivificantur. Per illam venit ut peccata tolleret, per istam tulit peccata propter quae venit. Per illam nos ploravit, per istam nos curavit. In illa infans, in ista gigans. Ibi eiulat, hic triumphat. Per illam crepundia gestavit, per istam regna subiecit. Illam parvuli iucunditate demulsit, istam sponsi credulitate despondit. Exstant denique pretiosi amoris incorrupta commercia. Dedit sponsus sponsae suae munera aquas vivas, id est Christus Ecclesiae, quibus semel ad placendi meritum lavaretur. Dedit oleum laetitiae, pro odorifero unguento chrismatis quo ungeretur. Vocavit eam ad mensam suam, adipe frumenti satiavit illam, vino suavitatis implevit. Iustitiae imposuit ornamentum, donavit deauratum virtutum varietate vestitum. Animan suam pro illa posuit, susceptae et calcatae mortis spolia in dotem illi regnaturus victor exhibuit. Se ipsum illi in cibo ac potu indumentoque concessit. Promisit ei se illi daturum regnum aeternum. Ipsam pollicitus est statuendam in dexterae suae parte reginam. Concessit et ipsi quod concessum est genitrici: impleri, non violari; parere, non corrumpi; illi semel, et isti semper; sedere tamquam sponsam in thalamo pulchritudinis et multiplicare filios gremio pietatis; foetosam esse prole, non faetidam voluptate. Sic et ipsa in ipso per ipsum dives effecta, sponso ac Domino suo humilia refert munera, hoc ei de proprio suo offerendo quod credidit, hoc de exemplo quod eum redamavit; hoc de dono ipsius id ipsum potuisse quod voluit, id ipsum voluisse quod potuit. Dedit illi tamquam rosas martyres, velut lilia virgines, quasi violas continentes. Haec ad illum, per ministros voluntatis eius apostolos, confecta operi sui pensa transmisit. Unde nunc a dextris eius felici et gloriosa perennitate consistens, eum tecum, omnipotens Pater, et cum Spiritu Sancto regnantem, cum omnibus Angelis confitendo collaudat et dicit:
( N169ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus, qui venit e caelis ut conversaretur in terris: caro factus est ut habitaret in nobis.
( N170pp) Haec, Domine, dona tua et praecepta servantes, in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus, rogantes profusissimam tuae misericordiae pietatem, ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit, has hostias Trinitas indivisa sanctificet; ut cum a nobis fuerint non minori trepidatione quam veneratione perceptae, quidquid contra animam male vivit intereat, et quidquid interierit nullatenus reviviscat.
( N171od) Quod Via ut sequeremur ostendit, quod Vita ut loqueremur edocuit, quod Veritas ut teneremus instituit, tibi, summe Pater, cum tremore cordis proclamemus e terris:
( N172bn) Dominus Iesus Christus, qui olim pro nobis hodie dignatus est nasci, ipse vos sua nativitate purificet. Et qui infantiam sumens humanitatis vilibus indutus est pannis, caelestium virtutum vos vestiat indumentis. Sitque vestrorum cordibus interior pastus, qui in praesepio positus credentibus se voluit monstrari vescendus.
( N173cm) Gratias agentes, oramus te, Domine, ut corpus et sanguis Filii tui Domini nostri non sit nobis ad iudicium, sed ad medelam proficiat corpori et animae nostrae atque cotidiana consolationis tribuat saturitatem.
( N174pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. Alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.
( N175pg) Deus, qui paulo minus ab angelis homo dignatus es fieri, ut suscipiendo carnem reformares habitum quem condideras rectum, eundemque gloria et honore coronas, quem propria manu plasmaveras; sic te nobis praebe placabilem, ut quorum particeps esse humanitatis dignatus es, eos propitia divinitate amplifices, operamque divinorum splendore perornes.
( N176sc) Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui; secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in finibus terrae, alleluia, alleluia. Iustitia plena est dextera tua; laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae, alleluia. In finibus terrae, alleluia, alleluia.
( N177pr) Admirabile est nomen tuum, alleluia, in universa terra, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. In universa terra, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. In universa terra, alleluia, alleluia.
( N178cn) Hagios o Theos, Hagios Ischyros, Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis. Hagios Athanatos, eleison himas. Doxa Patri ke Hyio ke Hagio Pneumati, ke nyn ai ke is tus eonas ton eonon. Amin. Hagios Athanatos, eleison himas.
( N179pg) Deus, qui paulo minus ab angelis homo dignatus es fieri, ut suscipiendo carnem reformares habitum quem condideras rectum, eundemque gloria et honore coronas, quem propria manu plasmaveras; sic te nobis praebe placabilem, ut quorum particeps esse humanitatis dignatus es, eos propitia divinitate amplifices, operamque divinorum splendore perornes.
( N180sc) Data est lex a Domino per Moysen dicens: virgo quae pariet puerum tollet munera et tradet sacerdoti ut offerat pro ea sacrificium in conspectu Domini, alleluia. Audite, filii Israel, praeceptum Domini: mulier quae genuit masculum custodiet se diebus septem, et in die octavo circumcidetur infantulus; illa vero postulabit sacerdotem. Ut offerat pro ea sacrificium in conspectu Domini, alleluia.
( N181ad) Deum, qui nobis id prospicit convenire ut eum debeamus iugiter collaudare, tota poscamus, dilectissimi fratres, mentis intentione, ut concedat nobis hodierna die redemptoris et Domini nostri Iesu Christi Filii sui praeconiis sollemnibus exsultare; ut mysterium incarnations eius pro nostrae salutis redemptione celebratum, augeat in nobis gaudia nunquam ulterius finienda, et vota multiplicet indisrupta; ut dum officiis impensius mancipamur, caelestium sacramentorum participium consequi mereamur.
( N182al) Perfecta ingeniti Sapientia Patris; mentibus caelesti munere illabere nostris, contemnendo quod offendimus, et condonando te inspirante quod quaerimus. Abscide, quaesumus, cordium nostrorum auriumque praeputia, qui pro nobis dignatus es infantiae gestare crepundia; ut quod in tua carne secundum legis litteram fieri circumcisione voluisti corporea, id nostrae saluti competenter impendens, ab omni superstitione voluptatum absterge nostra praecordia. Lac tuum nutriat parvulos, qui fieri dignatus es pro nostra redemptione pusillus. Ut sicut in te cum ista praestares nullum sensit omnipotentia detrimentum, ita et fides nostra tuo munere confortata, nullum patiatur aliquando defectum, sed ad solidum gratiae tuae perveniat fundamentum.
( N183pn) Domine Iesu Christe, qui mortalitatis hominem sic assumpsisti, ut mortem nostram consumeres; sic iugum legis in tua carne suscepisti, ut a nostra carne discuteres; sic circumcisus in carne corporis es, ut nos sine vulnere carnis in corde purgares; atque utroque sexui proficeret circumcisio spiritualis cum ex virginitate genitricis ipse vir tamquam sponsus procederes, et utrumque sexum in sacramento incarnationis amplecteres, suscipiens scilicet virum natum ex femina. Unde veneranda illa senectus in Simeone atque Anna, purgata iam aetas et defaecata, sinceraque etiam in viro feminaque canities te suscipiens non destitit collaudare. Te quaesumus, ut sacrum circumcisionis diem sollemnitate votiva nobis prosequentibus, orationes supplicum placatus exaudias, et offerentium sacrificia sanctificanda suscipias, atque spiritus quiescentium, quorum est facta commemoratio nominum, in requiem electorum perducas.
( N184ap) Christe, finis legis ad iustitiam omni credenti et bonorum omnium limes; qui ex circumcisione et praeputio venientibus lapis effectus es angularis, olim mysterio figurante, cum Iacob capiti unctus est suppositus lapis; quem et Abraham in se uno ostendit, cum alios ex circumcisione, alios ex fide sua venire portendit, quatenus ex utraque gente unam in se faceret plebem; te quaesumus, te rogamus, ut pro quibus praecepta legis implesti ut absolveres, praeceptorum tuorum efficias effectores, ut in pace tua acquisiti, pace potiamur maiestatis tuae placabili.
( N185cn) Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est, et omnis qui diligit fratrem suum ex Deo natus est et novit Deum. Novum mandatum do vobis, ut diligatis invicem. Ex Deo natus est et novit Deum.
( N186il) Dignum et iustum est, te ineffabilis immensaeque sapientiae Deum debitis collaudare praeconiis, cum praecipue hoc die vel tempore transactam pro nobis circumcisionem tuae recordamur infantiae, et sicut dignum est, laudare virtutem tuae omnipotentiae non valemus. Non enim in te, Domine, aliquid superfluum in suscepto homine ipse creaveras, quod necessario circumcidi debere mandares; sed ut te Dominum legis natum fuisse sub lege, nec legem destruxisse probares. Universa enim quae carnali populo figuris praetereuntibus adumbrata mandasti, etiam in te ipso secundum litteram fieri permisisti. Quae tamen in nobis per evangelicam veritatem aetatemque perfectam sacramentis dignioribus perfecisti, cum circumcisio nostri cordis non in cultro imprimitur, sed votis spiritualibus celebratur. Illis nos exuens videlicet pellibus, quibus Adam involutus Paradisi beatitudine extruditur moriturus; ut continentiae virtus, desideriis carnalibus amputatis, non corporis pelle, sed confusionis tegmine exuatur, et reformetur paradiso virginitas mentis et corporis, unde eliminata fuerat corruptio transgressoris. Pro quibus indiciis impensius commendandis adest ille mortificato in corpore grandaevus meritisque sanctissimus Simeon, amplexumque senilibus ulnis ingentem parvulum, salutare Domini se vidisse testatur. Sed et illa, cuius nomen gratiam resonat, continentiae candore resplendens, consimili Anna praeconiorum officio Dominum confitetur. Offeruntur deinde in sacrificio par turturum vel pulli gemini columbarum ut in combinatione mundissimarum avium, tam animae quam corporis puritatem litandam Deo exemplis evidentibus doceremur; et in his sacrificiis, quae acceptari desiderant, non in imis haereant, sed erigantur iugiter in supernis. Pro quibus omnibus mirabilibus omnes Angeli caelorumque Virtutes tibi, Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, cum Cherubim et Seraphim sine cessatione proclamant, ita dicentes:
( N187ps) Vere incomparabiliter te esse sanctum, Domine, omnis profitetur a te condita creatura, a quo et creantur et sanctificantur omnia. Hinc quaesumus, ut quibus iussis praeceptisque ad instar sanctitatis tuae iubes esse nos sanctos, ob circumcisionis Unigeniti tui diem cum oblatis sacrificiis sanctifices indignos.
( N188pp) Deus, auctor omnium et conditor creaturarum, qui et circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem iustificare dignatus es; tu Ecclesiam tuam, quae ex circumcisione vel praeputio veniens in te solidata consistit, litatione hostiae huius et vitiis facito circumcidi, et spiritali laetitia innovari; benedicens et nobis famulis tuis, et his sacrificiis oblatis, qui solus pro cunctis factus hostia immolaris.
( N189od) Unigenite Dei Filius, qui nos non carne sed corde cupiens circumcidi, omne praeceptum circumcisionis in suscepto homine adimplesti; tu a cordibus nostris omne quod non tibi militat gladio verbi tui desecando abscide, et virtutibus spiritalium actionum nos clementer accinge. Quibus potentialiter roborati, ad te proclamare possimus ea quae nobis petenda instituisti, ut dicamus:
( N190bn) Dominus Iesus Christus, qui ut legem adimpleret in suscepta carne circumcisionem suscepit corpoream, ipse cordium vestrorum abscidat illecebras. Et qui Simeonis iusti manibus est susceptus, vos sibimet associet benedictione perpetua laetabundos. Ut tam corporis quam animae vitiis desecatis, ad eum sine confusione perveniatis qui ad confirmandas promissiones Patrum minister factus est circumcisionis.
( N191cm) Gratias agentes, oramus te, Domine, ut corpus et sanguis Filii tui Domini nostri non sit nobis ad iudicium, sed ad medellam proficiat corpori et animae nostrae atque cotidianae consolationis tribuat saturitatem.
( N192pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. Alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.
( N193pg) Hic est iustus noster, in quo sperabamus, fidem praecinente propheta, et ad quem pervenimus apparentem per gratiam; proinde poscamus clementiam eius ut liberet nos, et peccata populo suo dimittat, qui pro nobis impendi dignatus est totus.
( N194sc) Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis, Domine, omne delectamentum in se habentem odore suavitatis. Alleluia, alleluia.
( N195pr) Jubilate Domino omnis terra, psalmum dicite nomini eius; ab oriente et occasu laudabile est nomen Domini, alleluia, alleluia. Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Laudabile est nomen Domini, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Laudabile est nomen Domini, alleluia, alleluia.
( N196pg) Hic est iustus noster, in quo sperabamus, fidem praecinente propheta, et ad quem pervenimus apparentem per gratiam; proinde poscamus clementiam eius ut liberet nos, et peccata populo suo dimittat, qui pro nobis impendi dignatus est totus.
( N197sc) Offerte sacerdotes ad altare Dei nostri holocausta, et orate ut sint dies vestri sicut dies caeli super terram, et dabit vobis Dominus fortitudinem, alleluia. Domine, propter nomen tuum, ne perdas thronum honoris tui; memor esto, noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum super terram. Et dabit vobis Dominus fortitudinem, alleluia. Haec dicit Dominus: magnificabo et satiabo animas sacerdotum meorum, et plebs mea bonorum meorum replebitur. Et dabit vobis Dominus fortitudinem, alleluia.
( N198ad) Principium exorientis anni, quod hodierna die cum ieiunii voto celebrandum suscipimus, humili devotione, fratres dilectissimi, oblatis Deo muneribus dedicemus; poscentes ut idem Christus, qui est caput omnis principatus ac Dominus, det nobis ita venientis anni spatia fideli mente transigere, qualiter oculis pietatis eius mereamur in omnibus complacere.
( N199al) Deus, qui idem ipse es, cuiusque anni non deficient; praebe nobis ita hunc annum cum placita tibi servitutis devotione transigere, qualiter et substantiis non privemur, et divinis obsequiis devotione optabili obsequamur.
( N200pn) Christe, qui es alpha et omega, initium et finis; tu benedicito his sacrificiis, ob principium praesentis anni tibi oblatis, et ita offerentium vocabula in libro vitae conscribens, ut defunctis requiem praestes; quo omnes qui initia huius anni cum tripudio laudationis attollimus, reliquum excursum eius in tua servitute transigere mereamur.
( N201ap) Benedic, Domine, coronam anni benignitatis tuae, ut et campi tui ubertate pinguedinis repleantur, et nos qui in convalle plorationis consistimus, abundantia pacis ac dulcedinis redundemus.
( N202il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum. Qui ante tempus natus ex te Deo Patre, tecum pariter et cum Spiritu Sancto condidit tempora, dignatus nasci et ipse sub tempore ex utero Virginis Mariae. Qui tamen, cum sit sempiternus, statutos annorum decrevit decursus, per quos evolutus duceretur hic mundus; distinguens annum certis atque congruentibus vicissitudinibus temporum, quibus sol certa cursus sui dimensione anni orbem inconfusa varietate distingueret. Illi etenim Deo vivo hodie et finem anni, et subsequentis initium oblatis muneribus dedicamus, per quem et decursum annum transegimus, et principium alterius inchoamus. Nunc igitur, quia in unum nos ad supplicandum sancta et communis fecit hic devotio convenire, tibi, Deus Pater, supplices fundimus preces, ut qui nativitate eiusdem Filii tui praesentis temporis curricula consecrasti, praebeas nobis hunc annum habere placabilem, et dies eius in tua transigere servitute. Terram quoque fructibus reple, animas corporaque facito morbis delictisque carere. Scandala remove, contere hostem, cohibe famen, et omnes in commune noxiorum casuum eventus a nostris finibus procul extrude. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, quem in unitate Trinitatis Throni, Dominationes et Potestates, sine cessatione collaudant, ita dicentes:
( N203ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus, quo inspirante ianuam praesentis anni in confessione intramus, quove tacti compungimur, ut reliquos excursus temporum in divinis obsequii transigere delectemur. Ipse est vere Salvator noster et Dominus Iesus Christus, qui est et consecratio temporum et conditor saeculorum.
( N204pp) Vespertini huius sacrificii litatione placari te cupientes, omnipotens Deus, quaesumus ut appositum tibi hoc holocaustum ita placide acceptare digneris, quo omnes qui a te sanctificari huius anni initia cupimus, in sanctis eum nos transegisse actibus gratulemur.
( N205od) Domine, qui magnus dies es Angelorum, parvus in die hominum, Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno in tempore conditus, sub sole conditor solis; da nobis diei huius in tuis laudibus ecclesiasticae dignitatis sollemnem conventum. Ut qui initium anni talibus primitiis tibimet consecrasti, totius temporis spatium tibi placitis excursibus atque operibus facias immolari. Quia te iubente oramus e terris:
( N206bn) Omnes qui initium praesentis anni laudibus excolendum attollitis, Salvatoris nostri muniti praesidiis absque crimine ad finem usque perveniatis. Idem quoque redemptor noster ita contribuat vobis hunc annum habere placidum ac iucundum, ut cor vestrum semper sibimet efficiat praeparatum. Ut benedicti ab eo qui fecit caelum et terram, quod nunc inchoatis in lacrimis, post in canticis spiritualibus expleatis.
( N207cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( N208pr) Vos qui in Christo baptizati estis, Christum induistis, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Christum induistis, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Christum induistis, alleluia.
( N209pg) Gloria tibi, Rex, Unigenite Patris, cuius gloriam innumerabilis exercitus angelorum sine cessatione decantant; quoniam in hac die per indicium stellae radiantis incunabula tibi placita novus homo apparuisti, in quo totum te Trinitatis verae Deum a tribus Magis adorari maluisti. Quia hodie in fluenta Iordanis non es dedignatus baptizari a famulo. Lympharum hydrias ad nuptias convertisti in vini saporem. Ob hoc te petimus, infinita Trinitas, Deus, ut emundes hodie omnia quae intra nos sunt chirographa delictorum, et efficias purissimos peragere huius diei sacra mysteria. Descende ad nos hodie, Rex regum, sicut olim Moysi in montem Sina, et admissa precamina vocum nostrarum cum aetereis vocibus fac sacrificium nostrum acceptabilem tibi in odorem suavitatis, sicut Melchisedech sacerdotis tui. Asperge hodie rorem mercedis tuae per universas ecclesias, quae tibi hanc diem famulatu toto mundo sacrum incolunt; ac praesta ut, disruptis funibus quae imminent huic, plebs a te condita centessimum in illa die deferat fructum.
( N210sc) Omnes de Saba venient portantes aurum, thus et lapides pretiosos; salutare Domini evangelizabunt, alleluia, alleluia. Viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi, consequentur te colligati in vinculis, et adorabunt te, quia in te est Deus, et praeter te non est alius. Renovamini, insulae Israel, et salvamini a Domino in salute aeterna. Salutare Domini evengelizabunt, alleluia, alleluia.
( N211pr) Exortum est in tenebris lumen rectis corde, alleluia; misericors et miserator et iustus Dominus, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Misericors et miserator et iustus Dominus, alleluia. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Misericors et miserator et iustus Dominus, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Misericors et miserator et iustus Dominus, alleluia.
( N212cn) Sanctus Deus, qui sedes super Cherubim, solus invisibilis. Sanctus fortis, qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, Domine, et dicent: Miserere nobis, alleluia, alleluia. Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi, Deo nostro, in saecula saeculorum. Amen. Miserere nobis, alleluia, alleluia.
( N213pg) Rex omnium saeculorum, Christe Deus altissime, qui in diebus Herodis regis de virgine natus, Magis quaerentibus novo sidere es declaratus; appareat in nobis virtutis tuae praesidium ad depellendos omnes principes tenebrarum, quo sic maiestatis tuae sidus in nobis resplendeat, ut ad te quaerendum nulli se nobis errorum obices interponant; quo ad te videndum curramus, et te viso iucundemur instanter.
( N214sc) Omnes de Saba venient portantes aurum, thus et lapides pretiosos; salutare Domini evangelizabunt, alleluia, alleluia. Viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi, consequentur te colligati in vinculis, et adorabunt te, quia in te est Deus, et praeter te non est alius. Renovamini, insulae Israel, et salvamini a Domino in salute aeterna. Salutare Domini evangelizabunt, alleluia, alleluia.
( N215ad) Omne, dilectissimi fratres, in laudem Dei Salvatoris redemptorisque nostri caritatis excitetur officium, spei ponatur integritas, fidei surgat devota confessio. Qui nobis per istam suam assumptae Matris nativitatem, illam Ingeniti Patris dignatus est significare naturam, qua Verbum caro factum est; inde in agnitionem Dei locum generationis ostendit, unde in virginem initium originis introduxit; ea Christus proditus virtute qua genitus, novoque sidere daret infantiae signum, potentiae ministerium, ignorantiae documentum. Et qui terram factus ex muliere lege parturitionis inviserat, caelum indiscreto Patri iure cohaerens possideret. Novamque elementi quam creaverat claritatem habuit Deus in officio, parvulus in testimonio, mundus in nuntio, reges in miraculo, pastores in gaudio, gentilitas in stupore, credulitas in munere, crudelitas in timore. In hac tremuerunt impii, in hac exsultaverunt commoniti, in hac adoravere subiecti. Hac illuminante, qui fuerat salvandus occurrit; hac terrente, qui fuerat periturus expavit. Sic caelo nova lampade coruscante, et illuminata fides est, et caecata perfidia.
( N216al) Deus, qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et gaudia contulisti, quibus insignes annuis recursibus dies agimus, et Ecclesiae tuae vota sollemnia praesenti festivitate celebramus. Unde et proxime natalem Domini salvatoris peregimus, qui nobis natus in tempore est; qui de te natus sine tempore, omnium saeculorum et temporum est antecessor et conditor. Deinde subsecutum diem circumcisionis octavum, Unigeniti luce signatum, pari observantia recolentes, sacrificiis sollemnibus honoravimus. Nunc Epiphaniae diem revelantem in homine divinitatem excolimus, diversa Domini nostri Iesu Christi, Filii tui, in hoc mundo suum adventum manifestantia insignia praedicantes; sive quod stellam ortus sui nuntiam misit e caelo, quam stupentibus Magis usque ad cunabula suae carnalis infantiae praeviam fecit; sive quod aquas baptismate suo ad omnium gentium lavationem Iordanis alveum sanctificaturus intravit, ubi ipsum esse Filium unigenitum dilectum tuum Spiritu columbae specie advolante monstrasti, et paterna insuper voce docuisti; sive quod primum in Cana Galilaeae prodidit signum, cum in convivio nuptiali aquas in vinum convertit, alto et admirabili sacramento docens, quod a saeculis sponsae sibi iungendus Ecclesiae advenerat, et ad vinum prudentiae spiritalis saporis fidem veritatis esse mutandam. Itaque ex his tribus mirabilium tuorum causis fide hodiernae sollemnitatis edita, Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus, nihilominus tuae virtutis operatio et nostrae salutis praeparatio est. Propterea, Domine, secundum haec tria magna mirabilia maneat in nobis gratiae spiritalis integritas, sapiat in cordibus nostris vinum prudentiae, fulgeat in operibus stella iustitiae.
( N217pn) Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, munera propitius intuere, quibus iam non aurum, thus et myrrha profertur, sed hisdem muneribus Unigenitus tuus declaratus offertur, immolatur et sumitur. Offerentibus quoque, Domine, gaudia tribue sempiterna, et refrigerium quietis defunctis accumula.
( N218ap) Christe, qui ad humana veniens humilis, Deus in sidere declararis; illabere sensibus nostris, quo Ecclesia tua, qua Apparitionis tuae festum hodierna die ovando concelebrat, in pace tua iugi tempore solidata consistat; ut et hic opera caritatis instante devotione retentet, et ad te remuneratura perveniat gaudens, qui olim ad liberationem eius per admirabile sidus apparere dignatus es.
( N219il) Dignum et iustum est omnipotentiam tuam, Domine Iesu Christe, per vitae nostrae vel maxima spatia vel minima momenta laudare, maximeque in festivitate praesenti, in qua multimoda mirabilium tuorum praeconia celebrantur, ex totis praecordiis venerari. Et licet ea ipsa, quae perstringere de pluribus pauca praesumimus, sacramentis sint speciosiora quam factis, eoque fiat ut quod mens non concipit lingua non pariat, attamen, si qua vel forinsecus admirationi fuere perspicua, convenit memorare. Hodierno igitur die, quod incarnationi tuae testimonium perhiberet, igne rutilum, luce lacteum, contemplatione placidum, exspectatione votivum, novitate mirabile, significatione terribile, sidus apparuit. Cuius splendoris magnitudinem expavit subito Chaldaeorum cervicosa curiositas, et in omni Babyloniorum ritu vetusta superstitione calcata, Magi sagaces viderunt quantis iacerent in tenebris; qui nisi discuterent visibilium luminum qualitatem, nescissent lucis auctorem. Neque ultra supercilio gentis Assyriae colendos homines inter caelestia quaesierunt, qui caelo indice adorandam divinitatem inter humana repererunt. Additur his quod Iordanis aquas sanctificaturus intrasti ad humilitatem exempli, non ad necessitatem peccati. Et vox Patris de Filio testificantis audita est; atque novum Adam Spiritus gratiae septiformis insedit; hinc in quo baptizari Baptista possit ostendit. Nec hunc eundem Iordanem saeculis anterioribus illustratum esse plus dixerim, cuius gurgitibus abruptis, undifluis fluctibus qui praecesserunt in mare reconditis, hinc exaltatis qui subsisterant et in aetera fastigiatis, iuxta scenam liquentis elementi securas tribus per vada pulvirulenta transduxit. Insuper infudisti aquas hydriis, aquis vinum, atque ad tuae iussionis imperium botri distinguntur in aquis, et vindemiae oriuntur ex hydriis. Nec minori miraculo quondam largitas tua flumen irriguum de visceribus aridae cautis elicuit; sed non amplius est verbo liquorem siccis quam saporem liquidis indidisse. Quinque quoque panibus et pisce geminato quinque virorum millia intra deserta pavisti. Hoc potentialiter vi benedictionis operatus, ut tantus populus, qui magno impleri vix poterat, parvo posset impleri; ita in ore hominum cibus ipsa sui imminutione proficiens, incrementum proprium inter detrimenta sumebat, ut edulibus ampliatis fragmine crescenti, frustorum plurima relata sint cophinis, quae non fuerant illata convivis; operante hoc omnipotentia tua ad manifestandam gloriam tuam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( N220ps) Vere sanctus, vere benedictus Deus, qui observationem diei huius, atque reverentiam toto orbe venerabilem, tripliciter, et acceptionis, et luminationis et declarationis honore donasti. Appare in his sollemnitatibus, et accepta orationem plebis tuae, qui sollemnitatem hanc ipso Acceptionis nomine consecrasti. Illumina sacrificantem cultui tuo populum, qui festa haec etiam vocabulo illuminasti. Declara cordibus nostris veritatis tuae lucem, qui et per ipsam appellationem dedisti his sollemnitatibus claritatem.
( N221pp) Appare, Domine; cognoscere, Domine, sicut apparuisti manifestus in carne, ortus ex virgine, inventus a pastoribus, cognitus in virtute, declaratus in sidere, adoratus in munere, ostensus in flumine, creditus in fide, habitus in nube, promissus in iudice; ut sacratae sollemnitatis gratia ita suscipiat Ecclesia tua nunc gaudia, ut praetulit quondam mysteria.
( N222od) Christe Deus, qui virginali prodiens ex utero, novum hodie lumen apparuisti in mundo, agnitus in stella, adoratus per munera; ciba nos favo mellis et sermonibus bonis, orationibus iustis et responsionibus pietatis; ut dulcedo auditus tui suavitas sit animae vel corporis nostri; ut gustantes et videntes quam suavis es, Domine, nequaquam percogamur ad amaritudinem saeculi declinare, sed caelestibus suspensi oraculis, cordibus et vocibus per te Patrem impetremus e terris:
( N223bn) Iesus Christus, rex noster, qui profanum regem sua nativitate terruit, ipse in vobis cum suis virtutibus regnet. Cuiusque signum stella radiante Magis apparuit, eius vos gratia sine fine clarificet. Det vobis spiritalem intelligentiam, qui aquarum naturam vini in suavitate fecit esse saporem. Et qui populorum millia exiguo panis fragmine satiavit, corda vestra doctrinae suae alimento locupletet. Conferens vobis veram innocentiam, qui Spiritus Sancti tranquillam simplicitatem demonstrare voluit per columbam.
( N224cm) Gratias agentes, oramus te, Domine, ut corpus et sanguis Filii tui Domini nostri non sit nobis ad iudicium, sed ad medellam proficiat corpori et animae nostrae atque cotidianae consolationis tribuat saturitatem.
( Q225pr) Ecce nunc tempus acceptabile, alleluia. Ecce nunc dies salutis, alleluia. Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem et precinxit se. Ecce nunc dies salutis, alleluia. Gloria et honor Patri, et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Ecce nunc dies salutis, alleluia.
( Q226pg) Audiant simul te, Domine, omnes gentes, et dives ac pauperes aurem tibi cordis accomodent. Ne timeamus in die mala, neque fidei onere relicto, iumentis insipientibus comparemur. Ut te solum intelligentia nostra assequens ambiat, quem aeterno in gaudio cum sanctis omnibus laudans praemia sempiterna suscipiat.
( Q227sc) Multiplicavit vos Dominus sicut astra caeli. Diligite illum et observabitis praecepta eius et caerimonias omni tempore, ut discant filii vestri disciplinam Domini Dei vestri. Alleluia. Locutus est Moyses universo Israeli dicens: Dum descenderem de monte et tabulas foederis in manibus tenerem, et vidissem vos reliquisse vias Domini quas vobis ostenderam, proieci tabulas de manibus meis et confregi eas ad radicem montis, et procidi ante Deum quadraginta diebus et quadraginta noctibus, panem non comedens et aquam non bibens, propter peccata quae gessistis ante Deum, et timens pro vobis oravi ad illum, et exaudivit me. Ut discant filii vestri disciplinam Domini Dei vestri. Alleluia. Observate mensem novorum frugum et diem primum temporis, quia in isto mense eduxit vos Dominus de Egypto et immolabitis Pascha Deo vestro vespere. A solis occasu non remanebit ex eo quod immolatum est vespere, in die primo usque mane. Et celebrabitis dies festos, offerentes oblationem spontaneam manus vestrae Ut discant filii vestri disciplinam Domini Dei vestri. Alleluia.
( Q228ad) Appropinquantibus beatae Quadragesimae diebus, oremus Deum, dilectissimi fratres, corpore et mente prostrati. Et licet omni vitae nostrae tempore, eius operi cuius imaginem accepimus, anima debeat mancipari; tamen specialiter quandam observationem horum dierum esse debere Patrum edocemur exemplis: qui non solum sermone, sed et opere, quod nobis imitandum esset egerunt. E quibus primus Moyses legislator occurrit, qui in hoc numero dierum excelsi montis verticem conscendit: nihil in his diebus, nisi tantum verbo Dei pascebatur, quod ex ore Dei procedebat. Secundus vero occurrit nobis Elias propheta, qui, unius escae virtute, quadraginta diebus montium excelsa lustravit: ubi sacri oris alloquium de Israelitarum salute audire promeruit. Tertius autem, ipse Dominus noster Iesus Christus occurrit: qui totis quadraginta diebus eremi secreta penetrans, omnia diaboli tentamenta destruxit. Horum igitur exemplo edocti laborantes, per hos dies quadraginta eiciamus a nobis malitiae fermentum, quo azymi sinceritatis et veritatis inveniri postmodum mereamur.
( Q229al) Salutaris viae initium, hodiernae solemnitatis sacrificio cupientibus consecrari, occurrat, Deus Pater, Unigenitus Filius tuus, qui olim callidi tentatoris astutiam trimoda suasione illicientem, sacri oris alloquio, reprobavit ac perculit. Ipse a nobis virulenta tentationum semina pellat: ipse consensum malarum suggestionum a nobis detrudat: ipse ariditatis nostrae inediam, divinis pastibus foveat. Protegat nos contra huius tentatoris insidias, lorica iustitiae et galea salutis aeternae. Exhibens de caelorum sedibus fragilitati nostrae fortitudinem cibi perennis: quo ex hoc validius roborati, indictum a crastino abstinentiae tempus incipientes, petulantiae carnalis libitus in nobis decidant, ira difugiat, voracitas pereat, temulentiae vitium evanescat. Secedant doli, corpora salus habeat, animas vis divina. Utraque servent in opere ieiunii pacem, in actu virtutem, et in voto constantiam, in effectu disciplinam. Quo spiritaliter suscipientes praedictae abstinentia tempus, per eum nobis salubriter efficiatur pervium, per quem id ad expiationem novimus institutum.
( Q230pn) Christe, Dei Filius, quo docente didicimus non in solo pane vivere, sed in omni verbo quod tuo procedit ex ore: praesta nobis, ut qui magisterium tuum sequentes, praesentis Quadragesimae initia hodierno die incipimus festivis consecrare in canticis, optata remedia a te impetrare possimus tam viventibus quam defunctis. Quo, et nobis serviendi tibi concedatur cum affectu, effectus, et illis a te praestetur aeternae beatitudinis locus.
( Q231ap) Deus, cui transferendus Elias quadraginta dierum ieiunium consecravit, et spiritaliter, donec ad caelestia mereretur ascendere, ieiunavit: prophetalem, quaesumus, gratiam dona populis christianis, in qua superemus delectationes carnis et sanguinis. Fac in omnibus et per omnia continentes; fac pacificos; fac praecepta caelestia servantes: quibus et in hoc sacrificio benignus appareas, et, humiliter te invocantibus, propitiatus occurras.
( Q232il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Trinitas Deus, qui das escam omni carni et imples omnem animam benedictione. Tuere nos, Domine, qui, non solum carnalibus cibis pascis, sed et spiritalibus escis alis: ut non in solo pane vivamus, sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam; nec tantum epulando, sed etiam ieiunando pascamur. Nam, ut dapibus et poculis corpora, sic ieiuniis et verbis tuis animae saginantur. Magnam enim in hoc munere corporibus salubritatem et sanitatem mentibus praebuisti, iamque ab initio saeculi nobis ieiunium venerabile dedicasti: quod si illa generis humani mater Eva interdictam sibi arborem custodiisset, et immortalitatem retinuisset et patriam. Sed peccatum antiquae matris, quod illicita ligni vetiti usurpatione commisit, quaesumus, ablue ieiuniis: ut qui de paradiso per inoboedientiam Adae non abstinendo cecidimus, nunc autem per oboedientiam Christi ieiunando surgamus. Qui nobis ex eadem materia calicem salutis remiscuit, de quo mortis poculum biberamus: ut quibus per cibum ligni acquisita mors venerat, per crucis lignum salus perdita redderetur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, una voce dicentes:
( Q233ps) Vere sanctus, vere benedictus in altissimis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui assumpta humanae fragilitatis natura, non solum infidelium sterilitatem convertendo fecundavit, verum etiam antiquissimum serpentem, seductionibus blandis illecebrantem totiusque mundi copiam promittentem, sterilitate cibi praemissa, post ieiunia peracta sollemnia, omnipotenti brachio supplantavit: docens Discipulos suos, Apostolos nostros, non numerositate taurorum aut hircorum, non vitulorum ubertate, non agnorum pinguium victimis, tuam placare clementiam posse; sed puris mentibus lotisque innocentiae manibus sacrificia delibare tuae serenitati simplicia.
( Q234pp) Adsunt, Domine Deus, dies illi, quos colendo nobis documento tui exempli sub quadragenaria ieiuni decursione signasti. Proinde tuam pietatem poscimus et rogamus, ut hodiernae sollemnitatis sacrificio delibutus, largiaris supplicantibus famulis spiritalis alimoniae cibum et tuae sermocinationis edulium. Quo, ad instar prophetae tui Eliae, huius sacrificii libatione muniti, ita a crastino laboriosa divinae institutionis salubriter expediamus ieiunia, ut sermocinationis tuae mereamur potiri loquella.
( Q235cn) Tu, Domine, da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. Sit gloria Domini in saeculum; laetetur Dominus in operibus suis. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione.
( Q236od) Ecce, Salvator noster et Domine, qui per paginas Veteris Instrumenti offerri tibi decimas praecipimur anuales, tibi dierum decimas consecrare conamur; praelargissimam tuae pietatis clementiam implorantes, ut in congressione viae huius instruas nos documentis iustitiae et praeceptionis legis tuae: quibus instructi, et hodierni diei suscepta sollemnia impleamus, et devotissime a crastino instituta ieiunia inchoemus.
( Q237bn) Christus Dei Filius, qui quaterdecies diebus in abstinentia devolutis se tentari permisit, ipse vos patiatur ullis tentationibus a sancto proposito submoveri. Quique eidem callido tentatori non in solo pane, sed in verbo Dei hominem vivere posse respondit, caelestis vos reficiat alimonia cibi. Ut dapibus satiati divinis, indictas a crastino parsimoniae leges explere possitis.
( Q238cn) Qui venit ad me non esuriet, qui credit in me non sitiet unquam. Ego sum lux mundi, et qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae. Qui venit ad me non esuriet, qui credit in me non sitiet unquam. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Qui venit ad me non esuriet, qui credit in me non sitiet unquam.
( Q239cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( Q240sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q241ad) Diem hunc primum, dilectissimi fratres, ex quo praesentis Quadragesimae constitutas abstinentiae leges incipimus, et confessione sancta et singulari victima dedicemus. Precantes Domini pietatem, ut sic nunc haec initia ieiunii nostri sanctificet, qualiter exauditionis mercedem nobis iubeat prelargiri.
( Q242al) Sanctifica, Deus, initia abstinentiae nostrae, et confessionum nostrarum accipe puritatem. Quo per eam et criminibus careamus, et constitutum tempus salutaris ieiunii explere possimus.
( Q243pn) Accipe, Deus, offerentium vota, et huius abstinentiae perfice inchoata, donans vivis tam substantiis quam vitiis abstinere, et defunctis concedens aeternae lucis consequi mansionem.
( Q244ap) Auctor perpetuae claritatis, Deus immense, rogamus, ut carnem nostram per abstinentiam regas, et corda pace tua adimpleas. Quo et per abstinentiam caro non sordeat, et per dilectionem tam initia quam finis noster ad remunerationem usque perveniat.
( Q245il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum. Qui est panis vitae, cibus gratiae et refectio miseriae nostrae. Qui edunt enim illum non esuriunt, et qui sitiunt de fluminibus ex ventre ipsius profluentibus satiantur. Cuius desiderium famen pellit; cuius amor sitim extinguit; cuius habitatio munditiam nutrit. Per ipsum ergo te, Deus Pater, exposcimus, ut in hac via, qua ingredimur, firmes super nos oculos tuos, ne teneamus in corde dolos, ne ex fraude noceamus amicos, ne vita nostra gulae tentationibus cedat, ne desideriis carnalibus illecta sordescat, ne ieiunii pondere gravata subcumbat, ne vanitatis aditibus pateat, ne odiorum perturbationibus decidat, ne cupiditatum stimulis dimergatur ad infima. Sed fac nos, Deus Pater, in tua dulcedine abundare, tuisque libenter praeceptionibus deservire. Sicque initia horum ieiuniorum nostrorum amodo benedicendo sanctifices, ut postrema quoque nostra passionis tuae celebritate remuneres. Qualiter horum dierum abstinentiam firmissimam retinentes, cum ad expletionem horum dierum pervenerimus, te collaudemus proclamantes atque ita dicentes:
( Q246ps) Vere sanctus, vere inestimabiliter gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Sub quo et fortes decidunt, et humiliata eriguntur, cum, et de se praesumentes colliduntur ad terram, et de se diffidentes, provehuntur ad aethera. Qui est salutaris inchoantibus via, et perficientibus, remuneratio copiosa. Ipse ergo, Deus Pater, tibi pro nobis intercessor exsistat, pro quibus posuit animam. Quo eo adiuvante, et haec inchoata ieiunia expleamus, et ad dies passionis eius, mundatis pectoribus, accedere mereamur.
( Q247pp) Sanctifica, Deus Pater, oblatam tibi a nobis hanc hostiam vivam eamque sereno vultu respiciendo perlustra. Ut mox de ea libaverimus, caro nostra vel anima ita spiritali abstinentia perornetur, ut ne ulterius illecta gulae voraginibus supprimatur. Sicque spiritalis parsimonia rigore praevalidi, hos beatae Quadragesimae dies in votis fidelibus inchoemus, ut cum fructu bonorum operum eos explesse nos gratulemur.
( Q248od) Christe, vita nostra, vitis vera, saturitas sempiterna, refice inediam nostram. Da nobis dulcedinem tuam, qua satiati et compuncti futuros ieiuniorum labores expediamus interriti, et in hoc parsimoniae nostrae initio mereamur a te audiri:
( Q249bn) Omnipotens Dominus qui est via, veritas et vita, ipse vos in hac via qua ingredimini benedicat. Quique sine fine, unus Deus cum Patre et Sancto Spiritu regnat, ipse et initia vestra et fines a vanitate disiungat. Ut quo inspirante ieiuniorum haec inchoatis principia, per eum mereamini percipere de perfectione coronam.
( Q250cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q251sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q252ad) Dies festos et dominicae passionis referentia consecratos advenisse, fratres carissimi, sentientes: ambulemus in humilitate, continentiam conservantes. Nemo saeculari voluptate pascatur, neque rursus adversitate frangatur: ut dum ceperimus temporalia sive bona sive mala contemnere, tunc valeamus verissime quadraginta diebus et noctibus ieiunare, post peractam vitae huius Quadragesimam recepturi vitam sine fine perpetuam. Nunc igitur Dominum nostrum tota mentis devotione poscamus, ut ita nos sua nunc praeveniat gratia et misericordia protegat, qualiter ad caelestia semper festinemus promissa.
( Q253al) Exaudi nos, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, et secundum magnam misericordiam tuam, quam non negas pura mente petentibus, orationes omnium acceptare propitius. Sanctifica ergo preces nostras, quas supplices ad te humilesque effundimus, et in affectum bonum nostri cordis desideria dignare convertere. Concede, Domine, ieiunium nostrum ita inculpabile apud te inveniri, ut numquam diaboli laqueis teneamur adstricti; sed a peccatis nostris immaculati inveniamur ac liberi. Quo tam anima quam corpore praeparati, sancto altario tuo ministrare mereamur illaesi.
( Q254pn) Coram altare tuum, Domine, et fidelium deferentur vota et ieiuniorum obsequia: propter quod te humili prece rogamus, ut huius ieiunii litatione ita acceptentur a te obsequia famulorum tuorum, qualiter et universitas fidelium tuis reformetur ex donis, et defunctorum animae amoenitate foveantur indultae beatitudinis.
( Q255ap) Extingue in nobis, Domine, libitus omnes carnalis concupiscentiae per abstinentiae sacratae virtutem: ut cum a nostris cordibus radicitus cuncta eraseris vitia, tua in nobis permaneat caritas sempiterna.
( Q256il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. In quo nihil suum princeps mortis invenit, quia semper illum salutare ieiunium ieiunare cognovit: ut volentibus vivere continenter et sobrie, principalis fieret forma iustitiae: tunc posse repelli, docens, malignos spiritus, cum ieiuniis et orationibus spiritalis exercetur affectus. Unde merito, eum crucifixum, terra tremuit, morientem corruptio non invasit, resurgentem mundus credidit et ascendentem caelestis exercitus adoravit; et reversurum vox angelica nuntiavit. Cui merito etiam omnes Angeli clamare non cessant, ita dicentes:
( Q257ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui quadraginta diebus et noctibus ieiunavit, et postea esurivit: tantorum quippe dierum ieiunando protelationem explens, quia Deus erat; et postea esuriens, quia hominem verum assumpserat.
( Q258pp) Offerentes tibi, Domine, oblationum vota celebrantesque ieiuniorum festa, supplici corde et prompta voluntate de tua misericordia praesumentes rogamus, ut haec hostia, quae a nobis indignis offertur, gratiam in conspectu tuae Maiestatis inveniat: benedictionumque tuarum ubertate repleta, dum nostris fuerit percepta visceribus, cunctarum sordium squalores radicitus a nostris praecordiis pellat, et remedium nostris mentibus corporibusque salutem acquirat.
( Q259od) Si nostis, fratres carissimi, Deum sibi decimas rerum velle offerri noveritis etiam hos dies de diebus vitae nostrae, de expleto scilicet anno, decimarum loco nos debere Deo persolvere: ideoque praeteritorum veniam implorantes, simus orationi et ieiunio insistentes unanimiter, atque orationis Dominicae memores, cordis simul et oris officio clamemus e terris:
( Q260bn) Confirmet Dominus in timore sui Nominis corda vestra, et abstinentiae vestrae sanctificet obsequellam. Habitante quoque in vobis sanctificatione ieiunii, ab omnibus mereamini criminibus expiari. Ut in vobis ei habitaculum mundissimum per abstinentiam praeparetis, cuius fidei vexillum in fronte portatis.
( Q261cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q262sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q263ad) Omnipotens Deus, tibi supplices fundimus preces, qui operis tui damno in deceptione primi hominis non laetatus, salubre victoriae gaudium praestitisti: quo, in declinando auctorem criminis, ipsum peccati fomitem e mentibus posteritatis extirparet. Ut ille hostis in ieiunio haberet, abstinentia vincente, perniciem, qui in edulio habuerat, gula praecipitante, virtutem: praecipuo quoque ieiunii medicamine calcaretur suggestio perniciosa serpentis, si praecepti custodia peremisset appetitum voluntatis: et salutifero continentiae vigore suscepto, atque edacitatis animi assentatione posthabita, hic caput anguis extingueret, qui principium erroris damnaret. Ergo, Domine, quia sine te nec evadere nos constat posse, nec vincere, tu in nobis operare pro nobis: ut inter illum Adam qui periit in paradiso, et inter illum qui vivit in eremo, non nobis imitabilis sit ille qui prior, sed iste qui melior; ac magis muneris consideratione quam temporis, ille ad imitandum primus sit, qui secundus. Cuius sic in nobis exempli vivat utilitas, ut in tempore quo est anima sanctificanda ieiunio, liberati a victore, temperie, ita habeat natura abstinentiam, ne per incontinentiam veniat ad ruinam.
( Q264al) Veni ad liberandum nos, Domine Deus virtutum, et quidquid in conceptum desiderii nostri illud pestilens animal, nocendi arte sollicitum, commentis blandientibus innodavit, proposito terrore sententiae, sub imperio crucis et testimonio redemptionis absolve. Ut nos, in hac diversitate bonorum omnium quae creasti, ad speciem paradisi constitutos, dulcia visui mala non capiant: et interdictae rei gustum mens, fraude corrupta consilii, non requirat. Sicque vigorem suum virilis animus, id est spiritus, probabili virtute custodiat, ut deceptum femineae fragilitatis hortatum, id est carnis libidinem, non sequatur. Vocem tuam, Domine, qui peccat accipiat, et nudum se coram tuis oculis expavescat: atque in conscientiae suae agnitione confusus, paenitentiae se velamine a facie tui terroris abscondat. Et ita arguentis increpatione perterritus et expavescat quod audivit, ut corrigat quod deliquit.
( Q265pn) Accipe, Domine, et ieiunantium fidem, et offerentium pronam devotionem: ut qui te cum voto ieiunii imploramus, tam nobis quam defunctis fidelibus necessaria remedia impetremus.
( Q266ap) Iesu, collatio vitae perennis, nostrum, quaesumus, ieiunium acceptabile fiat in oculis tuis: quo huius ieiunii litatione, et carnis nostrae inedia convalescat, et anima donum perfectae dilectionis obtineat.
( Q267il) Dignum et iustum est, equum vere et salutare, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui postea quam plasmatum tuum fallacis cibi intemperans appetitus in transgressione praeceptionis abductum habitaculo iucunditatis extrusit, ne succiduam prolem peccati ex traduce lex teneret, verum nobis panem in Filio, cuius esus vitam redderet, contulisti. Qui de caelo descendens, arcana fidelium gratia suae confessionis impleret et per verbi potentiam praestaret alimoniam, nec sentiret expensam; doceretque ita probabili ieiunio se quaerendum, ut non escis servire nos cupiat, sed praeceptis: solumque si esset simplex fides, victrix esset esuries, et vivere se posset credere in verbo, qui se redemptum nosset ex verbo. Ac fidei beneficio hoc sibi esset in cibo, quod fuisset in pretio; suique corporis oblatione vel sanguinis, qui erat vita, hoc daret ad vitam, unde redimeret vitam: et per hoc maneremus in illo per quod maneret in nobis. Sic potentiam retinens deitatis, sic gratiam dilectionis ostendens: ut per huius cibi substantiam in aeternum vellet vivere quos vocasset, si in ipso vellent vivere quos pavisset. Cui merito omnes angeli et archangeli, non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( Q268ps) Vere sanctus, vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui subsistendi nobis in labore fortitudinem donat, cum inediae nostrae ubertatem suae dulcedinis administrat.
( Q269pp) Pelle, Domine, a corde nostro scandalum, et oblatum tibi huius ieiunii suscipe sacrificium: quo emendati delictis, horum sacramentorum perceptione, et parsimoniae apud te invenire mereamur mercedem, et virtutum spiritalium consequi dignitatem.
( Q270od) Redemptor noster, fortissime Deus, qui inspicis contritionis nostrae affectum, probabile tibi effice hoc ieiunium nostrum: ut qui te Patrem habere dignoscimur, paternitatis affectu a te exaudiri promereamur.
( Q271bn) Sanctificet Dominus corda et corpora vestra, et sibi vos faciat militare per abstinentiam. Eo quippe auxiliante ab illicitis abstinere possitis, quo inspirante vos maceratione affligitis. Ab eo quoque reficiamini spiritalibus epulis, qui nostris apud Patrem intercessor est pro peccatis.
( Q272cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q273pr) Hi dies exorationis sancti erunt vobis, et humiliabitis animas vestras offerentes holocausta Domino Deo vestro. Omnis anima quaecumque non se observaverit, exterminabitur de populo suo. Isti enim vobis sunt dies. Exorationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras offerentes holocausta Domino Deo vestro. Si feceritis omnes iustificationes Domini et omnia iudicia eius et observaveritis et feceritis ea, habitabitis in terra confidenter; et iam non erunt qui noceant vos, et terra dabit fructum suum et edetis et saturabimini. Offerentes holocausta Domino Deo vestro.
( Q274ad) Sollicite, quaeso, dilectissimi fratres, redemptionis nostrae perpendentes mysterium, reddamus, ut possumus, Salvatori nostro gloriam: offerentes ei hostiam vivam, qui ex gentibus unam in se voluit congregari Ecclesiam. In muliere etenim illa Samaritana, in qua dudum est gentilitas figurata, nos ipsos advocatos ex gentibus agnoscamus, et, per illam, Deo pro nobis contriti cordis hostiam immolemus. Novit ille suffragantibus assistere, qui, senescente iam saeculo, dignatus est subvenire. Dabit precantibus efficaciam, qui in se suscepit infirmitatem nostram. Attribuet postulationi effectum, qui lassus sedit ad puteum. Componet nobis in oratione precem, qui Samaritanae mulieri inspiravit ut crederet. Dabit in aeterna beatitudine praemium acquisitis, qui misertus est, cum voluit, perituris.
( Q275al) Iesu, Redemptor noster et Domine, qui ad salvandum genus humanum, sexta aetate saeculi, venisti ad huius extremitatis nostrae profundum: conserva atque sanctifica Ecclesiam tuam in unitate sanctae fidei, quam olim a tenebrosa profunditate eruens putei, tibi illam copulare voluisti per gratiam. Da cunctis in ea manentibus, ut sicut ad te fide venerunt ita aeterno solatio potiantur: ut per te introducamur ad regnum aeternae vitae, per quem accepimus fidei illuminationem. Tribue nobis sitientibus aeternae fontis ita bibere potum, ut nunquam sitiamus in aeternum. Expelle a cordibus nostris omnem profunditatem tenebrosam errorum, nequando operiat super nos puteus os suum. Te, te, Christe, inveniamus ad puteum relevantem, qui nostro ex vitio quocumque lapsi fuerimus in crimine: ut totiens relevemur tuae pietatis dono, quotiens caecati labimur in delicto. Amove a cordibus nostris inveteratam vetustae vitae malitiam, qui novitate Spiritus in Samaritanam illam fidei operatus es incrementa. Da, quaesumus, omnibus in commune, Iesu bone, ita dies istos sancti desiderii plenitudine gratiosos habere, sicut illa promeruit, dono sanctae fidei, te in veritate cognoscere: ut in horum celebritate dierum, te custodiente, non libidine polluamur, non malitia sociemur, non scandalis scindamur. Sed in sanctae fidei omnes unitate collecti, ita Spiritus Sancti defensione protecti et illuminati mundemur a criminibus nostris, qualiter ad sanctum Pascha pervenientes, et ardenter suscipiamus mysterium nostrae redemptionis, et veraciter reparatos, nos gratulemur in statu aeternae lucis.
( Q276pn) Christe, Filius Dei vivi, cuius virtutem mulier illa Samaritana praenoscere meruit, cuius fidem casto corde suscepit, cuius nomen, abiens in civitatem, celebre nuntiavit: da nobis, ut ea veritate nomen nostrum aeternis adscribatur in paginis, qua veritate nomen gloriae tuae, ob miraculum deitatis, admirabile factum est Samariae in populis. Praesta etiam, sancte Deus, ut omnes qui, fideli intentione fatemur et credimus nomen tuae sanctissimae Trinitatis, numquam aeternis mancipemur suppliciis. Quique in eadem, quam a te percepimus, fide vocati sunt, nullis flammarum adustionibus crucientur: sed concede eis, ut sicut in hac vita inconcussae statum verae fidei tenuerunt, ita illius vitae gaudiis aeterno munere potiantur.
( Q277ap) Salvator mundi, Verbum Patris aeterni, qui post acceptam fidem mulieris, rogatus a samaritanis biduum apud eos facis, ut in illorum duorum figura dierum mystice commendaretur duorum numerus praeceptorum, caritas videlicet Dei et proximi: munda cor nostrum omni crimine, omnique ignorantiae caecitate. Qualiter mundissimam tibi in cordibus nostris praeparans mansionem, tribuas nobis quod illis tribuisti: proximi dilectionem veraciter retinere, per quam possimus pervenire ad te; et tuam omnimodo nosse dilectionem, cum qua perveniamus ad gaudia vitae aeternae.
( Q278il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui, ad salvationem humani generis veniens e caelo, sitiens atque fatigatus legitur sedisse ad puteum. Ille etenim in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter permanebat, qui nostrae mortalitatis corpus assumpserat, veritatem assumptae carnis quibusdam significationibus demostrabat. Fatigatum enim eum non aliter credimus ab itinere, nisi infirmatum in carne. Exivit quippe ad currendam viam per significationem carnis assumptae. Ideo igitur, etsi fatigatus ille in carne, non tamen nos sinit infirmari in sua infirmitate. Nam quod infirmum est illius, fortius est hominibus: ideoque per humilitatem veniens eripere mundum a potestate tenebrarum, sedit et sitivit quando aquam mulieri petivit. Ille enim humiliatus erat in carne quando, sedens ad puteum, loquebatur cum muliere. Sitivit aquam, et exegit fidem ab ea. In ea quippe muliere, fidem quam quaesivit quamque petivit, exegit; atque venientibus dicit de ea discipulis: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Ille iam qui in ea creaverat fidei donum, ipse poscebat aquae sibi ab ea porrigi potum: quique eam dilectionis suae flamma cremabat, ipse ab ea poculum quo refrigeraretur, sitiens postulabat. Ob hoc, nos ad tantarum virtutum miracula quid apponemus, sancte, immaculate et piissime Deus, nisi conscientiam mundam et voluntatem dilectionis tuae omnimodo praeparatam. Tuo igitur Nomini, offerentes victimam mundam, rogamus atque exposcimus: ut opereris in nobis salutem, sicut in muliere operatus es fidem. Operare in nobis extirpationem carnalium vitiorum, qui in illa idolatriae perculisti figmentum. Sentiamus quoque te, in illa futura examinatione mitissimum, sicut te promeruit invenire placatum. Opus enim tuum sumus, qui nisi per te salvare non possumus. Subveni nobis, vera Redemptio, pietatis indeficiens plenitudo. Non perdas quod tuum est. Quibus dedisti rationis naturam, da aeternitatis gloriam indefessam: ut qui te in hac vita laudamus, in aeterna quoque beatitudine multo magis glorificemus. Tu es enim Deus noster; non nos abiicias a facie tua, et iam respice quos creasti miseratione gratuita; ut cum abstuleris a nobis omne debitum culpae, et placitos reddideris aspectibus gratiae tuae, eruti ab illa noxialis putei profunditate facinorum, hydriam nostram relinquentes cupiditatum, ad illam aeternam civitatem Ierusalem, post huius vitae transitum, convolemus, et cum omnibus sanctis, Nomen sanctum tuum celebremus, proclamemus atque dicamus:
( Q279ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius praesentia visionis mortificationem operatur sceleris. Non est enim homo, qui eius contueatur faciem et suo possit remorari in crimine. Mulier quippe ista eius praesentiam cernens, verborum quoque eius fluenta mirabiliter capiens, postquam manifestissime cognovit Iesum, reliquit hydriam vitiorum: sicque abiens in civitatem, non tacet quod experta erat de virtute eius miraculum. Sit gloria ipsi: sit laus et honorificentia Domino nostro et Salvatori, cuius potentia cedunt retinacula criminum, ex quo etiam emendatior fit vita post lapsum. Reddamus ergo ei, in quantum possumus, contriti cordis sacrificium, per quod se, ipse testatus est, posse inveniri placatum.
( Q280pp) Deus, qui in corde mulieris Samaritanae spiritum tuae sanctificationis dedisti, quo te crederet, quo te inspirata sentiret, quo etiam posset tuae Maiestatis potentiam fideli intentione narrare. Emitte Spiritum tuum de sanctis caelis tuis, quo sanctificentur oblata, suscipiantur vota, expientur delicta, et cunctis ex hoc sumentibus donetur criminum indulgentia atque aeternae promissionis gaudia sempiterna.
( Q281od) Fons vitae perennis, Iesu Filius Dei Patris, in aeternum da nobis aquam vivam, da sitientibus vitam aeternam, ut et ipsi intra nos habeamus Regnum tuum. Tu nos, Christe Iesu, exaudi de summis, cum Patrem, sicut nos iussisti, exoraverimus e terris:
( Q282bn) Unigenitus Christus Filius Dei, qui Samaritanae mulieris sitiri dignatus est fidem, ipse in vobis accendat sitim dilectionis suae. Idem Redemptor, qui operatus est in illa quod ad Regnum vocaretur, operetur in vobis quod ad aeternam remunerationem coronet. Quique discipulis orandi dedit praecepta, ipse vos, quocumque loco eum invocaveritis, exaudiat.
( Q283cn) Ego sum ostium, dicit Dominus, si quis per me introierit, salvabitur, et ingredietur et regredietur, et pascua inveniet. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Hic est panis qui de caelo descendit, qui manducat panem hunc vivet in aeternum. Et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit datum a Patre meo. Et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper adest paratum. Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Et me scitis, et unde sim scitis, et a me ipso non veni, sed est verus qui misit me. Si quis per me introierit, salvabitur et ingredietur et regredietur et pascua inveniet.
( Q284cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q285sc) Ab absconsis meis munda me, Domine, et ab extraneis parce mihi servo tuo, Deus meus. Si mihi non fuerint delicta plurima, tunc salvabor et mundabor a delictis plurimis. Parce mihi servo tuo, Deus meus.
( Q286ad) Ad Dominum, qui est vera Trinitas, pro lapsibus nostris atque peccatis summissas et humiles fundamus, fratres carissimi, preces, ut quidquid persuassio malarum cogitationum, quidquid vanitas saecularium voluntatum seu precipitia carnalium desideriorum animabus nostris inflixit, et voluntas propria et adversitas aliena, respiciens vota, non merita, ab occultis parcat et ab alienis ignoscat misericordia sua. Ut fiat purificatio animarum nostrarum salubris ab illo dispositus ordo ieiuniorum; ad cuius observantiam tam pia nos dedicatione subiiciat, ut ab animis nostris omne quod interpellat cogitationes et contaminat voluntates, miseratus excludat.
( Q287al) Maiestati tuae famulantibus, Domine, miseratus occurre, et quod possis ad indulgentiam inclinari affectum, te rogando concede. Mortifica in nobis saecularium desiderium voluntatum, et per contritionem cordis sacrificium suscipe laudis. Ut miseratione tua haec nobis indulta ieiunia propitiationum tuarum exhibeant dona, et iniquitatum nostrarum abstergant facinora: atque ita nos per observantiae disciplinam erudias, ut contra insidias inimici gratia tua validiores effectos, unde per intemperantiam gulae decidimus, illic per continentiam parsimoniae, te adiuvante, redire possimus.
( Q288pn) Adesto, Domine, fidelium votis propitius, et abstinentium preces exaudi placatus; ut caro vel anima ieiunio castigata, ita tuam impetrare possit misericordiam, qualiter et vivis commoda vitae, et defunctis concedantur aeterna gaudia sine fine.
( Q289ap) Deus, fons pacis atque origo purae dilectionis, fac nos ut te in tympano veraciter laudemus et choro: ut qui te per attritae carnis abstinentiam in tympano personamus, per concordiam alternae dilectionis in choro una voce cum societate laudemus.
( Q290il) Dignum et iustum est, vere dignum et pulchrum est, nos tibi gratias agere, sacrificia spiritalia exhibere, aeterne Deus, Pater omnipotens, per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum: si tamen mortalibus propitieris, et enarrare iustitias tuas peccatoribus concedas, atque sumere testamentum tuum per os nostrum propitius acquiescas. Ille etenim non solum oblatus est pro nobis, sed etiam in sui corporis sanguinisque mysteriis se offerri iubet a nobis: ut per id quod invenimus vitam veniamus ad veniam, et per quod illi offerimus iugiter offeramur. In his ergo tam terribilibus sacrificiorum tuorum mirabilibus, pietatem tuam, quaesumus, indivisa Trinitas Deus, ut efficias holocausta placabilitatis tuae ieiunia humilitatis nostrae, et hanc spontaneam tribulationis nostrae observantiam, velut victimam placationis adoleas. Quam misericorditer delibatus, ita corda nostra in tuorum praepares observantiam mandatorum, ut in illo decipiamur prevaricatione consensionis, qui tuae gustavimus dulcedinem suavitatis. Sed ad mortificationem vitiorum statue nobis perseverantiae bonum, et ad implendam legem tuam adiuva, quaesumus, infirmitatem nostram, omnipotentissime, infinite, immense, perpetue Christe Domine. Quem collaudant omnes angeli atque archangeli, ita dicentes:
( Q291ps) Vere sanctus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui est reparator perpetuae vitae et redemptio fragilitatis humanae. Qui carnem nostrae mortalitatis, quae propter primi hominis gulam mulctata fuerat morte, per rigorem abstinentiae provexit ad aeternae vitae salvationem.
( Q292pp) Memor esto, Deus summe, ieiunii nostri, ut et holocaustum nostrum coram te pingue fiat, et nos tibi ex ea sumentes vivam praeparemur in hostiam. Quo et arcana pectoris nostri virtute spiritus polleant, et vota ieiuniorum nostrorum ante te, Domine, benedicta permaneant.
( Q293od) Deus, qui est collator et conditor vitae humanae, accipe vocem confessionis nostrae, et ieiunia nostra sanctifica dono gratiae tuae: ut oratio, quam nos docuisti orare, aditum nobis reseret indulgentiae. Quo iubente dicimus:
( Q294bn) Coram Deo acceptetur devotio ieiunii vestri, et impleamini ab eo dono Spiritus Sancti. Contritio quoque vestra sit ante illum accepta, et abstinentiae puritas perducat vos ad caelestia regna. Ut eius spiritali cibo repleamini, cui placere concupiscitis corporali ieiunio.
( Q295cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q296sc) Ab absconsis meis munda me, Domine, et ab extraneis parce mihi servo tuo, Deus meus. Si mihi non fuerint delicta plurima, tunc salvabor et mundabor a delictis plurimis. Parce mihi servo tuo, Deus meus.
( Q297ad) Omnipotenti Deo, fratres carissimi, totis sensibus supplicemus, qui superbis resistere et humilibus dare gratiam repromisit: ut nos, in horum dierum observatione, quos ieiuniorum dispositus ordo vel traditio dedicavit, humiliatos corpore et contribulatos corde dignanter intendat, et quibus praestitit humiliationis sensum, his augmentet humilitatis obsequium.
( Q298al) Domine misericordiarum et Deus summae perfectaeque bonitatis, qui peccatorum propitiationem ieiuniis et orationibus et eleemosynis quaerendam et obtinendam esse monstrasti: respicere dignare ad hanc humilitatis nostrae confessionem; ut qui inclinamur conscientia nostra, erigamur misericordia tua.
( Q299pn) Intuere, piissime Domine, ieiunii nostri devotissimam precem, et offensis nostris propitiatus ignosce: quo et humiliatio abstinentiae nostrae tibi gloriam deferat, et oblatio huius sacrificii requiem defunctis impertiat.
( Q300ap) Piissime Deus, arentes ieiunio dilectionis et pacis tuae refice incremento: ut qui tuae adoptionis filii sumus, et scandalis careamus, et sincero alternae pacis osculo sociemur.
( Q301il) Dignum et iustum est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Dominum nostrum: qui est vita pereuntium animarum, refectio abstinentium, salus debilium et consolatio contritorum. Qui corpora fessa in labore sustentat; qui animam in periciilis salvat, et omnium humilium precibus quaesitae suffragationis remedia subministrat. Per ipsum ergo nos, Deus Pater, sanctifica: per quem nobis donare dignatus es vitam. Per ipsum apud te sit nostri ieiunii parsimonia acceptabilis, qui nos tibi reconciliavit per oblatum sui sacrificium corporis: ut ligno crucis suae in huius mundi procellosa fluctuatione portemur, et ad eum, repulsis vitiis ac repleti virtutibus, veniamus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( Q302ps) Vere sanctus, vere gloriosus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui sanat contritos corde, et maerentes erigit sospitate; qui cor contritum et humiliatum non spernit in nobis; qui per spiritalis parsimoniae abstinentiam, et animam salvat et corpus liberat a ruina.
( Q303pp) Emitte, Christe Filius Dei, de sanctis caelis tuis copiam tuae benedictionis, quo et ieiunium nostrae devotionis gratum efficiatur in oculis tuis, et haec libamina benedictione sanctificentur tuae virtutis.
( Q304od) Ad fontem lucis et originem bonitatis te, summe Deus, concurrentes, precamur, ut arentem ieiunio carnem, tuae foveas castitatis amore, affectumque nobis dones petitionis. Exaudi nos de caelis, cum ad te proclamaverimus e terris:
( Q305bn) Omnipotens Deus, inediam vestram reficiat miseratione gratuita. Respiciat petitionis vestrae clamorem, cum eum afflictionis invocaveritis in tempore. Ut ad eum puras semper manus cum cordibus extendatis, a quo vobis dari solatium ieiunii litatione deposcitis.
( Q306cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q307sc) Ab absconsis meis munda me, Domine, et ab extraneis parce mihi servo tuo, Deus meus. Si mihi non fuerint delicta plurima, tunc salvabor et mundabor a delictis plurimis. Parce mihi servo tuo, Deus meus.
( Q308ad) Deum Regem omnipotentem, catholicae legis et religionis auctorem, consona, fratres carissimi, oratione poscamus: ut preces nostras religiosaque ieiunia, quae, corpore humiliato, corde contrito, famulantes offerimus, illo, quo primum voluit quove primum docuit, amore suscipiat. Nos quoque famulos suos ab omni genere peccatorum absolutos, et liberos paradiso reddat et caelo.
( Q309al) Deus, cui militare consuevit abstinentia corporalis, ut expugnetur nequitia spiritalis, supereminentem nostris cordibus infunde dulcedinem, qua beatae vitae desiderent mansionem. Nulla ieiunantibus iracundiae repentinae amaritudo subripiat, nullaque cogitationum noxiarum sentina remaneat. Memor esto sacrificii quod offerimus, et concede propitius misericordiam quam rogamus.
( Q310pn) Offerentium, Domine, suscipe votum: nostrumque ieiunium coram te facito esse acceptum. Quo nostra delens peccata, propitius ita defunctis fidelibus veniam praestes, ut beatorum consortio eos sine fine laetifices.
( Q311ap) Familiae tuae quaesumus, omnipotens Deus, absolve peccata mentesque purifica: ut venerabiles ieiunii dies congrua devotione repetentes, pacem et misericordiam, quam fideliter poscimus, impetrare feliciter mereamur.
( Q312il) Dignum et iustum est, equum vere et salutare est, nos tibi gratias agere, omnipotens Pater, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro, in quo ieiunantium fides alitur, spes provehitur, caritas roboratur. Ipse enim est panis vivus et verus, qui est substantia aeternitatis et esca virtutis. Verbum enim tuum est, per quod facta sunt omnia: qui non solum humanarum mentium, sed ipsorum quoque panis est angelorum. Huius panis alimento Moyses famulus tuus, quadraginta diebus ac noctibus, legem suscipiens, ieiunavit, et a carnalibus cibis, ut tuae suavitatis capacior esset, abstinuit: de verbo tuo vivens et valens, cuius et dulcedinem bibebat in spiritu, et lucem accipiebat in vultu. Inde nec famem sensit, et terrenarum oblitus est escarum: quia et illum gloriae tuae glorificabat aspectus, et influente Spiritu Sancto, sermo pascebat interius. Hunc etiam panem ministrare non desinis, et, ut eum indeficienter esuriamus, hortaris. Cuius carne, dum pascimur, roboramur; et sanguinem, dum potamus, eluimur. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( Q313ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui dono pietatis indultae, refovet miseriam carnis nostrae, quam affligit desudatio abstinentiae interdictae. Ipse est enim, a quo et nunc in labore reficimur, et post mercedem repromissa beatitudinis exspectamus.
( Q314pp) Omnipotens Deus Pater, qui Filium tuum pro nobis omnibus tradidisti, non parcens illi, ut per illum parceres nobis: ignosce nostris peccatis, et ieiunium quod offerimus fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua de caelis descendens, quaesumus, ut et nos, ob perceptionem horum Sacramentorum, purificet; et haec ipsa libamina, quae tibi offerimus, sanctificationis dono perlustret.
( Q315od) Miserere nostri, fili David, ne decidamus in via, nec laboris subruamur aerumna, ne sine fructu perveniamus ad Patriam: ut parsimoniae nostrae propitiatus ex victimis, exaudias vocem nostrae confessionis, cum ad te proclamaverimus e terris.
( Q316bn) Iesus Filius Dei, qui est panis vivus, inediam vestram donis spiritalibus repleat. Mentem consilio salutari praemuniat, carnem vitiis eluat, vota acceptet, ieiuniumque benedicendo sanctificet. Ut eius dono omni actu mereamini esse felices, cui abstinentiae defertis humillimas preces.
( Q317cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q318sc) Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Cor contritum et humiliatum Deus non despicit. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. Cor contritum et humiliatum Deus non despicit.
( Q319ad) Erigamus, quaeso, dilectissimi fratres, corda nostra ad consideranda divini Mysterii sacramenta. Lectio etenim sancti Evangelii, quae hodierna die ad audiendum vos fecit esse devotos, efficiat etiam aeternitatis fructibus opulentos. Et sicut auditu eam, fide Integra percepistis, ita quoque fideli devotione, quiddam in illa mysticum requiratis. Ea quippe, quae fecit Dominus noster Iesus Christus obstupenda atque miranda, et opera fuerunt et signa: quia et operatio exstitit in virtute, et signum in visione. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, omne genus humanum significat iste caecus. Hanc enim piaculi caecitatem transductam ducimus ex homine primo: de quo non solum originem trahimus nationis, sed et pondus iniquitatis. Ideoque si ex illo lumen amisimus, quod nostro ex merito in nobis reparare non possumus, ecce adest Iesus ultroneus ad sanandum, qui cor contritum exspectat et humiliatum, qui lacrimantibus dare promittit aeternae consolationis remedium. Deferamus nos ei vota, mundemus corda, proferamus suspiria. Offeramus Deo victimam mundam: lacrimis pedes eius rigemus, et cum internis rugitibus supplicemus, ut iam auferat a nobis tenebras nostri cordis, et ita in nobis firmet vim suae dilectionis, ne ullatenus ad lapsus redeamus propriae caecitatis.
( Q320al) Deus, humanarum mentium lux aeterna, tu, paternis iniquitatibus obscuratos illumina, ut restauret gratuita gratia, quidquid perdidit vitiata natura: ut qui in nobis aliquando tenebrae fuimus, in te semper lucidi esse possimus. Nulla nobis amplius delictorum nebula dominetur; nulla nox iniquitatis, te in nobis iugiter lucente, nascatur. Esto famulis tuis perpetuus dies: in quo ambulantes non erremus ulterius, sed proficiamus in melius, viam Christi tui dilatato corde currentes, et vestigia Salvatoris, cum eo qui caecus natus est, amplectentes. Haec est enim victima salutaris, haec oblatio sacrificii singularis: adorare Unigenitum tuum in veritate nostri corporis natum, et, spreta sinagoga malignantium, cognoscere te in gentibus exaltatum.
( Q321pn) O Iesu, redemptor humani generis, restaurator aeternae lucis: praesta nobis famulis tuis, ut sicut abluti sumus originali peccato per tinctionem baptismatis, cuius significationem habuit piscina illa quae oculis lumen praestitit caecis, ita quoque nos secundo lacrimarum baptismate purifices a delictis; sicque mereamur praecones effici laudis tuae, sicut caecus ille annuntiator factus est gratiae. Et sicut ille ad confitendum te, verum Deum, adimpletus est fide; ita nos quoque repleamur boni opens confessione. Atque tanta excellentia pietatis occurras, te invocantibus, pius, ut per haec libamina quae tibi offerimus, et vivi obtineamus remedium salutare, et defuncti percipere mereantur aeternum gaudium sine fine.
( Q322ap) Deus, qui tanta pace et dilectione hunc mundum dilexisti, ut per Unigenitum Filium tuum, cuncta terrestria caelestibus sociares miseratione gratuita, quae, caecitate primi hominis, facta fuerant inter se dissidentia: da nobis, ut qui obscuritate nostrorum criminum a proximi dilectione avertimur, te in nobis perpetualiter lucente, ita in Nominis tui dulcedine solidemur, quatenus et amicos in te, et inimicos propter te, aeterne dilectionis vinculo amplectamur.
( Q323il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi, et fecit filios esse gratiae, qui tenebrantur sub legis iusta damnatione. Qui ita in iudicium in hunc mundum venit, ut non videntes viderent, et videntes caeci essent: qualiter et hii, qui in se tenebras confitebantur errorum perciperent lumen aeternum, per quod carerent tenebris delictorum; et hii, qui de meritis suis arrogantes lumen in semetipsis habere se iustitiae extimabant, in se ipsis merito tenebrescerent, qui elati superbia sua et de iustitia confisi propria, ad sanandum, Medicum non quaerebant. Per Iesum enim, qui se ostium esse dixit, ad Patrem poterant introire: sed quia de meritis elevati sunt improbe, in sua remanserunt nihilominus caecitate. Proinde humiles venientes, nec de nostris meritis praesumentes, aperimus ante altare tuum, sanctissime Pater, vulnus proprium, tenebras nostrorum fatemur errorum, conscientiae nostrae aperimus arcanum. Inveniamus, quaesumus Domine, in vulnere medicinam, in tenebris lucem aeternam, innocentiae puritatem in conscientia. Cernere etenim totis viribus volumus faciem tuam; sed impedimur caecitate cordis tenebra consueta. Caelos aspicere cupimus, nec valemus; dum caecati tenebris peccatorum, nec hos pro sancta vita attendimus, qui propter excellentiam vitae, caeli nomine nuncupati sunt. Occurre igitur, Iesu, nobis in templo tuo orantibus, et cura omnes in hac die, qui in virtutibus faciendis noluisti sabbatum custodire. Ecce nunc ante gloriam Nominis tui aperimus vulnera nostra. Tu appone nostris infirmitatibus medicinam: succurre nobis, ut promisisti, precantibus qui ex nihilo fecisti quod sumus. Fac collirium et tange oculos nostri cordis et corporis, neutrique labentur in tenebrarum erroribus consuetis. Ecce pedes tuos rigamus fletibus: non nos abiicias humiliatos, o Iesu bone, a vestigiis tuis, qui humilis venisti in terris. Audi iam nostrorum omnium precem, ut evellens nostrorum criminum caecitatem, videamus gloriam faciei tuae in illa pacis aeternae beatitudine, proclamantes atque ita dicentes:
( Q324ps) Vere sanctus, vere dies sempiternus, vere lucifer verus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui sic luce divinitatis suae claruit mundo, ut eum a tenebrarum eriperet dominatu, et nos, qui aliquando eramus tenebrae, efficeremur in eo verum lumen: qualiter eum cognosceremur per illuminationem fidei suae, qui pro nobis omnibus animam suam tradidit usque ad mortem.
( Q325pp) Tange quaesumus, Iesu Filius Dei, tenebras cordis nostri digitis tuis, ut te in nobis lucente, peccatorum eluamur a tenebris: qualiter ea quae tibi offerimus, luce perlustres aeternae sanctificationis, et nos ita mundes a vitiorum illecebris, ut sanctificati, percipere mereamur Eucharistiam corporis et sanguinis tui in visceribus nostris.
( Q326od) Iesu praeceptor, occurre nobis ambulantibus viam, cupientibus pervenire ad Patriam: ut, praecedente nobis luce tua, ambulemus in viam rectam, nec oberremus in tenebram istius noctis horrendam, te in nobis relucente, qui es via, veritas et vita. Da igitur nobis, ut sicut caecus ille per confessionem vera credulitatis obtinuit donum indultae salutis; ita nos adipiscamur in tuis verbis effectum piae petitionis, cum ea, quae nos docuisti, proclamaverimus e terris:
( Q327bn) Omnipotens Iesus Christus Dominus, qui virtute potentiae suae caecis oculis praestitit medicinam, ipse oculos vestros ab omni vanitate avertat. Et qui illi praestitit se in veritate cognoscere, ipse corda vestra in sui Nominis dilectione confirmet. Quique se per hoc miraculum ostendit mirabilem populis, ipse vos ita dono impleat sanctae virtutis, qualiter ad aeternam vitam sine macula pervenire possitis.
( Q328cn) Amen dico vobis: si manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, habebitis vitam in vobis. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Ego sum ostium; per me si quis introierit salvabitur; et ingredietur et regredietur, et pascua inveniet. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam ponam pro ovibus meis. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam.
( Q329cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q330sc) Memor sacrificii nostri esto, Domine, ut holocaustum nostrum pingue fiat. Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa. Ut holocaustum nostrum pingue fiat.
( Q331ad) Deum, quem angelica multitudo ieiuna cibis et pasta deliciis, quibus in conspectu Dei non manducando fruitur, sed obsequio atque inexsaturabili honorat officio, fratres carissimi, deprecemur, ut nostrum hoc quod ei offerimus in hac terrena aggravatione ieiunium, ipse propitiatus ac propiciandus accipiat, atque humiliationem nostram contuitu placatae aeternitatis intendat. Ut ariditatem parsimoniae temperet saturitate iustitiae, solamque famen eius ac sitim mens avida patiatur; ut quos ista inedia frangit fatigatione suscepta, illa esuries foveat beatitudine repromissa.
( Q332al) Humiliantes in conspectu tuo animas nostras, precamur Domine, ut sit huius abstinentiae nostrae afflictio promissa vitiorum curatio; ut exteriori homini correctio et interiori a te renovatio concedatur; quo castigatum corpus et in servitute redactum, puritatem animarum suppleat quod ieiunii maceratione desudat.
( Q333pn) Deus, in cuius manu est et humiliare superbos, et allevare contritos: tu contritionis nostrae ieiunium inspice, et offerentium vota placabili bonitate sustolle; quo et nobis piaminum venia concedatur, et in pace dominica quiescentibus per hoc sacrificium requies impetretur.
( Q334ap) Tuo, Deus omnipotens, speciali admonemur praecepto, ut diligamus invicem, nec ulla discindamur ab alterutro discordiae simultate. Proinde rogamus piissimam clementiam tuam, ut et ieiunium nostrum coram te, pace tua, sit utile, et pax ipsa in nobis habitans Sanctorum condiatur operum ubertate.
( Q335il) Dignum et iustum est, vere equum et salutare est, nos tibi sacrificium spiritus cum litatione cordis offerre contriti, tibique Domino ac Deo nostro ieiunii victimas immolare. Per quod Moyses iuncta oratione superavit; per quod gloriam tuam videre multimoda illius sacratae abstinentiae continuatione promeruit; per quod gloriam tuam et legem praemissa purificatione suscepit; quo Iesus stationem solis detinuit, quo David misericordiam tuam peccati sui conscius imploravit; quo Elias ignem de caelo vespertini sacrificii oblatione deduxit; quo Ninivitarum supplicatio iram tuam flebili supplicatione detorsit; quo Esther paratum interitum indicta humiliatione suspendit; quo Esdra populum alienigenarum separatione purgavit; quo ipse Dominus noster insidias tentatoris admirabili responsione devicit; quo eiici posset daemonium addita oratione societate memoravit. Ergo, quia his sanctificationibus semper propitiatus es et placatus, sanctifica nostrum, Domine Deus noster, pia propitiatione ieiunium; quo invocatus vel potius exoratus, pacem ecclesiis, tranquillitatem regnis, medellam aegris, absolutionem captivis, redditum peregrinis, finem vitiis, sanctificationem praestes oblatis. Et quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei quod tuo procedit ex ore, da nobis panem hunc, qui descendit de caelo, et dat vitam mundo. Cui merito omnes Angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( Q336ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui nos per abstinentiam reddit caelo, quos homo primus, gula praecipitante, miserat in profundo. Ipsi ergo servitutis reddamus obsequia, qui mundum sanguine suo liberavit ex poena; ipsi nos in hostia ieiunii offeramus, qui solus Patri hostia pro nobis est immolatus.
( Q337pp) Deus aeterne atque misericors, maiestatem tuam supplices imploramus, ut vivat in nobis atque permaneat tuorum dilectio mandatorum; quo abstinentiae purificatione idonei, et praecepta in omnibus impleamus, et haec libamina a te sanctificata sumamus.
( Q338od) Christe, salus omnium, concede cordi nostro pietatis affectum, quo, te veridice, et carnis nostrae tympanum per abstinentiam pungat, et mens per multiplicem dilectionem exorare non desinat, oratione qua nos docuisti orare et dicere:
( Q339bn) Glorificetur Christus in carne vestra, per abstinentiae disciplinam. Animas quoque vestras, spiritalis alimoniae cibo reficiat. Ut numquam gratiae eius ieiuni remaneatis, qui saturari eius dulcedine concupiscitis.
( Q340cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam, ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q341sc) Memor sacrificii nostri esto, Domine, ut holocaustum nostrum pingue fiat. Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa. Ut holocaustum nostrum pingue fiat.
( Q342ad) Si gustatis, dilectissimi fratres, quam suavis est Dominus, quamque in omittendis iniquitatibus sit piissimus, ad eum ex fide accedite et votum vestri ante altare suum persolventes exposcite, ut deleat delicta nostra et conferat gratiam suam: qualiter et abstinentiae vestrae votum accumulet, et desideria nostrae petitionis clementer iubeat acceptare.
( Q343al) Memento, Domine, miserationum tuarum quas contritis semper mentibus clementer impendis: ut tui nos auxilii gratia prosequente, tale tibi spiritalis continentiae ieiunium persolvamus, in quo non inveniantur nostrae voluntates a tua voluntate dissimiles.
( Q344pn) Deus, cuius Nomen magnum est atque mirabile, tu et nomina offerentium in libro vitae ascribe, et defunctorum animas aeternae quietis amaenitatibus refove: quo abstinentiae nostrae suscipiens precem, omnibus in commune a te concedatur donum indulgentiae sempiternae.
( Q345ap) Deus, qui ieiunantium humilitate placaris, et humiliantium se tibi precibus libenter inflecteris, exaudi quaesumus preces nostras, et diversorum turbinum quibus quatimur, tempestate discussa, pacem nobis tuae serenitatis infunde: ut, quam peccatorum nostrorum nimietate perdidimus, tuae pietatis indulgentiam consequamur.
( Q346il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui paras adinventiones tuas sapienter et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum, Dominus nomen est tibi. Tu es panis vivus et verus, qui descendisti de caelo, ut dares escam esurientibus, immo, ut ipse esses esca viventium: qui es nobis in pane quo corda firmantur; ut in virtute panis huius per hos dicatos Nomini tuo dies, sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare valeamus, te ipsum panem habentes. Qui pauperes tuos caelestibus saturas panibus; qui Moysi et Eliae per quadragenos dies ieiunia inchoantibus, quadragenum numerum dedicasti. Deinde, etiam ipse ieiunans, eundem numerum nobis dierum ieiunii sollemnitate signasti: ut quod ipse in nostri corporis infirmitate pro nobis iugiter in quadraginta diebus et noctibus explesti, nos vel minutatim eundem numerum dierum adimplentes, calculi distributa observantia, vespertinis semper orationibus terminemus. Te nos adiuvante et salvante, cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( Q347ps) Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus, cuius melior est misericordia super vitam, qui dives es in misericordia. Ille etenim ieiunis visceribus, spiritalis alimoniae epulum donat, et animabus vitio abstinentibus, gratiae caelestis dona subministrat.
( Q348pp) Sanctifica, Domine, quod per manus nostras tibi cum abstinentiae contritione litamus: ut benedictionis tuae foveamur ex donis, qui Maiestati tuae cum ieiunii contritione, offerimus hoc sacrificium laudis.
( Q349od) Deus, qui nos spe repromissae beatitudinis foves, et panem illum caelorum e sedibus porrectum, nostrae abstinentiae ariditati impertis atque concedis: tu pius nobis in praesenti ieiunii aerumna consolationem attribue, et orantibus atque clamantibus ad te, verba doctrinae tuae patulae pietatis accomoda aurem:
( Q350bn) Iesus Salvator ac Dominus noster emundet vos, per abstinentiae puritatem, ab omni delicti contagione. Quique est vestrarum redemptio animarum, sit remuneratio vestrorum ieiuniorum. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria, a quo vos sanctificari vultis per abstinentiam.
( Q351cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q352sc) Memor sacrificii nostri esto, Domine, ut holocaustum nostrum pingue fiat. Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa. Ut holocaustum nostrum pingue fiat.
( Q353ad) Unguentes oleo misericordiae caput cordis interni, fratres carissimi, et mentis faciem spiritalis aquae nitore mundantes, acceptabile Deo sacrificium, praecepti evangelici memores, offeramus. Ut non vultu, sed corde contrito, non hominibus appareamus ieiunantes sed Domino, nec hypocritarum more facies nostras tristis squalor exterminet; sed contribulato corde exsultatio pura laetificet: ut intrinsecus humiles, et extrinsecus hilares, ieiunium, quale ipse Dominus praecepit, impleamus.
( Q354al) Omnipotens sempiterne Deus, qui nos humilitatis formam exemplis Unigeniti tui docuisti, ut quod ille ieiuniorum continuatione complevit, nos, per dierum partes et intervalla virium, imitemur: da, quaesumus, nostrae fragilitati firmitatem; da infirmis conatibus effectum: ut exclusis delectationum carnalium suadellis, placabile tibi contriti cordis holocaustum in odorem suavitatis valeamus offerre.
( Q355pn) Deus, qui sanare omnibus modis peccata populi tui cupiens, observantiam ieiuniorum sanitatem ieiunantium esse dixisti: da, ut ieiunium nostrum sit et salvatio animarum et humiliatio corporum, veniamque obtineat omnium delictorum. Atque ita exomologesis haec populo tuo prosit, ut pro universae Ecclesiae membris et pro totius mundi corpore tibi supplicantes, exaudiamur: ut, dum pro omnibus preces effundimus, salutem viventium et requiem defunctorum impetrare facilius mereamur.
( Q356ap) Da nobis quaesumus, omnipotens Deus, ieiuniorum magnifica sacramenta, et dignis semper tractare mysteriis, et puris pacifisque praecordiis celebrare.
( Q357il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum: qui est via, veritas et vita; principium, verbum, sapientia, plenitudo; innocentia, caritas et lux; ex assumpto deiectus, in proprio gloriosus; exemplum patientiae, conditor creaturae; esuriens non fame umbratili, sed humana necessitate ieiunii: ubi certa ad desiderium panis ambitione tentantem substantia Deitatis invenit, et cum nihil falsum finctumve perpatuit, fallenti facta est veritas ipsa confussio. Ipse esurientium cibus esuriit; ipse, inanes animas satiabit in sua aeternitate, perennis, et pro nostra immortalitate, mortalis. Quem collaudant omnes angeli, ita dicentes:
( Q358ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui nobis praecepta salutaris abstinentiae dedit; per quem, adiuncta oratione, et incursus daemonum pelleremus, et mundati a vitiis in sanctitate et iustitia serviremus.
( Q359pp) Descendat, Domine, de sedibus tuis benedictio tua, qua et nostri ieiunii oblatio sanctificetur; et, te haec libamina benedicente, a nobis sanctificata sumantur.
( Q360od) Exaudi, Domine, vocem precis nostrae et huius ieiunii litationem propitiatus acceptare dignare: quo semper te propitium habeamus, cum te, Patrem piissimum, invocaverimus ita dicentes:
( Q361bn) Omnipotentis Domini vos gratia protegat, famemque vestram spiritali cibo reficiat, et cum sanctis omnibus coheredes efficere iubeat. Sitim quoque vestram iustitiae fluminibus irriget, atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. Ut tam carne contriti, quam spiritu sanctificati, ab eo mereamini caelesti dono beatificari.
( Q362cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q363sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele, Deus meus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas; usquequaque lava me ab iniustitia mea, et a peccato meo munda me. Deus meus. Iniquitatem meam ego agnosco, Domine, et peccatum meum contra me est semper; tibi soli peccavi et malum coram te feci. Cor mundum crea in me, Deus; spiritum rectum innova in visceribus meis. Deus meus.
( Q364ad) Exspectantes beatam illam spem passionis ac resurrectionis Filii Dei, fratres carissimi, et manifestationem gloriae beati et Salvatoris Domini nostri Iesu Christi, resumite virium fortitudinem et non quasi futuro terreamini de labore, qui ad Paschalis Dominicae cupitis anhelando pervenire celebritatem. Sacratae etenim Quadragesimae tempore mediante, arripite de futuro labore fiduciam, qui praeteriti ieiunii iam transegisti aerumnam. Dabit Iesus lassis fortitudinem, qui pro nobis dignatus est infirmare. Tribuet perfectionem futuri, qui initio donavit praeteriti. Aderit in auxilio filiis, qui suae nos cupit praestolari gratiam passionis.
( Q365al) Deus, conditor et reparator vitae humanae, repara in nobis quod lassatur ex nobis, nec tamen reparari potest a nobis. Da, igitur, ut qui ad horum medietatem dierum, te annuente, pervenimus, ad Paschalis gaudii dies, te propitiante, celebrius accedamus. Reficiamur, quaesumus, bone Deus, pane lacrimarum in hac ieiunii via: ut deponentes veteris hominis indumenta, expiati mereamur sacrosanctum pervenire ad Pascha. Crea in nobis desiderium visionis tuae, quo excellente in cordibus nostris, et praesentibus non terreamur laboribus, et beatae spei praemia avidius praestolemur.
( Q366pn) Ecce, Iesu, his diebus salutaris abstinentiae mediatis, deferimus tibi hoc sacrificium nostrae redemptionis. Ob hoc te poscimus, ut per huius sacrificii oblationem gratissimam, et vivis donorum tribuantur spiritalium incrementa, et defunctis fidelibus requies concedatur aeterna.
( Q367ap) Christe Iesu, cuius doctrina in templo, mediante die festo, admirabilis visa est: fac nos in doctrinis tuis iugi meditatione manere, atque ea semper ex ipsis memoriae nostrae commendabilia esse, quae et ad amorem nos fraternum absque ullius simultatis vitio pertrahant, et in tui dilectionis desiderio ardentiori succedant.
( Q368il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ille quippe diei festi tempore mediante ascendit in templum docere: cuius doctrinam admirabantur turbae, occultam divinitatis in eo nescientes virtutem. Quomodo enim sic loqueretur litterarum elementa nesciens admirabantur, videntes hominem, et Deum omnimode nescientes. Ecce omnes admirabantur, nec tamen omnes convertebantur. Omnibus quidem erat in verbis Domini admiratio; sed non omnibus in factis eius credulitatis inerat plenitudo. Unde, quia ignoraverunt, ignorati sunt: et quia Deum in carne positum videntes non cognoverunt, ignorantiae suae obcaecati malitia, in suis tenebris remanserunt. Nos igitur, quamlibet eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, corporalibus oculis non viderimus in carne, veraciter tamen scimus, credimus et fatemur eum tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in Trinitate: assumptamque carnem nostrae mortalitatis, pro pignore salutis nostrae futurae deportasse in caelos. Ob hoc te quaesumus, sancte et piissime Deus, ut haec nos confessio perducat ad gloriam; haec credulitas eruat a morte secunda; haec spes, et in his aerumnis lugentibus consolationem exhibeat, et in aeternum gaudia conferat sempiterna. Ut, cum post vitae huius excursum pervenerimus ad supernae vocationis bravium destinatum, et viderimus pignus carnis nostrae glorificatum esse in Deo, glorificentur corpora nostra a capite, sicut glorificatorum caput nostrum viderimus in gloria divinitatis suae: sicque et nos, qui sumus membra capitis nostri, Iesu Christo Domino nostro pro acceptis muneribus gratiae suae, hymnum concelebremus redemptionis nostrae, proclamantes atque dicentes:
( Q369ps) Vere sanctus, vere benedictus unigenitus Filius tuus Dominus noster, qui passione crucis suae allevat pondus iniquitatis nostrae, et dat finem piaculis per oblationem sacrificii singularis: ut de talibus spei robore solidati, cum magna fiducia ea quae non reprobet salubriter impetremus, et ea quae diligit, gratissime deferamus. Ponamus interim in illo spem nostram, confidentes de misericordia sua. Ipse enim qui hos ieiuniorum dies fecit nos pietatis suae beneficiis mediare, faciet ad calicem passionis suae, et nunc immaculatos accedere, et ad sanctum Pascha, ablutis delictorum sordibus, pervenire.
( Q370pp) Iesu, Dei Filius, qui noster factus es advocatus; qui sine tempore natus a Patre, in tempore processisti ex Virgine: accipe hoc sacrificium quod tibi offerimus praesentis Quadragesimae tempore mediante. Ut a te sanctificentur oblata; a te nostra expientur delicta; a te quoque donetur omnibus aeternae promissionis felicitas exoptata.
( Q371cn) Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te. Oculi tui, Domine, super nos et aures tuae in precibus nostris. Sicut speravimus in te.
( Q372od) Christe, qui es omnium creaturarum conditor et redemptor, repara quae sunt in nobis lassa, virtutis tuae potentia: ut qui, te duce, retroactae abstinentiae dies peregimus, futura quae supersunt ieiuniorum obsequia, te adiuvante, celerius impleamus. Quo te, et in bonorum principiis laus a nobis debita subsequatur, et in mediis vel ultimis obsequelis honorificentiae tibi gratiae deferantur. Accipe, igitur, quaesumus, huius ieiunii tempore mediante prolatam a nobis hanc praeceptionis tuae orationem, tribuens nobis per illam et praesentibus non deiici in aerumnis, et futuris relevari de gaudiis:
( Q373bn) Christus Dei Filius, qui mediante die festo admirabilis visus est docens in templo, ipse vos emundet ab omni contagione peccaminum. Det vobis, in his mediatis ieiuniorum obsequiis, obtinere quae poscitis: ut cum fructu bonorum operum ad sacrosanctum Pascha pervenire possitis. Cuius presidio retroactorum dierum transegistis ieiunia, eius quoque opitulatione, quae restant parsimoniae perficiatis obsequia.
( Q374cn) Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Et qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei et qui audierint vivent. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed sicut audio iudico et iudicium meum iustum est. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis de caelo panem vivum. Panis enim Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Domine, semper da nobis panem hunc. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate opportet adorare. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.
( Q375cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q376sc) In simplicitate cordis mei, Domine, laetus offeram sacrificium tibi. Domine, Deus meus, custodi populum istum cum ingenti gaudio, et ego laetus: Offeram sacrificium tibi. Ascendit sacerdos in montem Domini, et expandens manus suas, et dixit: Deus Abraham, rex caeli. Laetus offeram sacrificium tibi.
( Q377ad) Humiliatis, salutari abstinentia pro immortali salute, corporibus, et oblato pro aeterna animarum satietate ieiunio, Domino Deo nostro, fratres carissimi, supplicemus: ut ieiunium hoc contriti cordis et castificati corporis efficiens, velut pingues hostias et placitum suavissimi incensi munus accipiat; appositaque angelicae protectionis custodia, animas nostras ab omni vitiorum impugnatione defendat. Non nos ad ingluviem largior mensa, non ad ebrietatem pocula dulciora sollicitent; non in libidinem blandior vultus educat aspectus; non in cupiditatem semper egens plus habendi ardor instiget; non iracundiam inimici consilio furor accendat; non in superbia ruiturus altius tumor attollat; non de aliena felicitate infelix urat invidia. Sed expulsa proturbataque vitiorum dominantium turba, dignum Deo habitaculum, ipso in nobis operante quae sua sunt, mundi cordis et impolluti corporis praeparemur.
( Q378al) Tibi, Domine, Deus noster, totis visceribus supplicamus, ut ieiunia nostra velut pinguia holocausta suscipias, peccata dimittas, cogitationes quibus delectaris inspires, actus regas, errores corrigas, conscientias mundes, corda sanctifices, subdens et spiritui carnem, et spiritum tibi. Ut officium suum caro humiliata cognoscens, subripientia incentiva repudiet, et victor spiritus vitiorum, tibi Domino ac Deo suo, reddita libertate deserviat.
( Q379pn) Quaesumus, Domine Deus, ut sicut profuit nobis te cognovisse per gratiam fidei, ita prosit te postulasse per aflictionem spiritalis ieiunii. Ac sicut per illam iubemur sperare aeterna, ita per istam promereamur apud te, tam vivis quam defunctis, impetrare remedia postulata.
( Q380ap) Dono pacis ac tuae dilectionis rogamus, Deus, ut ieiunantium corda praemunias, et huius oblationis nostrae libamine benedicas. Gratuita quoque nos sanctificatione perlustrans, et votivae abstinentiae hanc suscipe hostiam, et corda nostra tuae semper caritatis ubertate multiplica.
( Q381il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos te laudare ac benedicere, si tamen tu, cuius dignitati atque iustitiae nihil ab hominibus quod offertur aequum et iustum est, praestare digneris ineffabili pietate, unde tibi possimus debitas gratias laudesque referre, et immensam misericordiae tuae gloriam indefessis laudibus praedicare, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus. Tu enim, Domine, ut primi hominis letale delictum, per quod addicti tenebamur, aboleres, et regnans in nos crimen transgressionis, pius ultor extingueres, Unigenitum tuum nihil peccato debentem ad terrena misisti; ut, poena innocentiae, vincula quibus nocentes tenebamur abrumperet. Ille enim primam edacitatis culpam ad posteros damnatione transmissam, quadraginta dierum ieiuniis expiavit, quibus alienum solvens triste chirographum, piae mortis oblatione delevit, offerendo se pro reis iudicem, pro peccatoribus innocentem, pro servis dominum, pro mortuis vitam, pro hominibus Deum. Et quasi parvum humano generi dignitatis hominem suscipiendo praestiterit, ieiunavit pro omnibus, omnes pascens, et pro gulae aviditate, eius sacietas esuriit. Adiecit etiam huic beneficio, ut poenam crucis exciperet: pro his qui a ligno reatum sumpserant, penderet in ligno. Pro hoc ergo, Domine, ineffabili redemptionis nostrae pretio, in quo non temporale aliquid, sed se ipsum obtulit pro redemptis, offerimus tibi humiliati cordis et contriti corporis quae ipse fieri iubeas pura libamina, rogantes, ut huius ieiunii nostri victimas placatus intendas. Sint tibi sacrificia haec odora; sint pinguia; sint digna quae nobis clementiam tuae pietatis concilient; sint quae preces nostras ut vota commendent; sintque in similitudinem corporis ac sanguinis Domini nostri Iesu Christi translata, ut cunctis proficiant, communicantesque vivis ac vivificantibus sacramentis caelesti benedictione sanctificent, ac membra Unigeniti tui facta, capitis sui virtutum perfectione coniungant. Praesta per eum, cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( Q382ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui appetitum gulae, ieiunii austeritate mulctavit; qui pro nobis innocens pati voluit; qui olim redemit venditos, et salvare non desinit multimoda pietate redemptos. Te igitur, Deus, rogamus, ut ille sit inediae nostrae refectio, qui est acceptae fidei plenitudo. Ille nos ieiuniis foveat, qui humiles spiritu salvat. Ille nos tibi, Pater, conciliet, qui nostras iniquitates suo portavit in corpore.
( Q383pp) In te est, Deus, omne desiderium spei nostrae, in quo est beatitudo dulcedinis repromissae. Tu igitur relaxans peccata, carnem nostram vulnere crucis tuae mortifica. Ut qui hos dies passionis tuae cum voto ieiunii celebramus, in futura beatitudine muneremur. Has quoque hostias ita, quaesumus, tua divinitas benedicat, ut ex his libantibus criminum purgationem exhibeant.
( Q384od) Satia nos, Domine, misericordia tua, et ciba nos pane lacrimarum in hac ieiunii nostri aerumna. Ut attritum per abstinentiam corpus tibi deserviat, tibique praeceptionis tuae orationem anima cum lacrimis offerat, et sic a te effectum capiat petitionis, sicut te patulo officio invocat oris:
( Q385bn) Benedicat vobis benedictione perpetua, et spiritali abstinentia mortificet carnem vestram. Moriamini quoque vitiis, et vivificemini virtutibus copiosis. Talique a Domino promereamini muniri protectione, quo nec gula vos provocet ad lasciviam, nec parcitas ieiunii elationis praecipitet in ruinam.
( Q386cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q387sc) In simplicitate cordis mei, Domine, laetus offeram sacrificium tibi. Domine, Deus meus, custodi populum istum cum ingenti gaudio, et ego laetus. Offeram sacrificium tibi. Ascendit sacerdos in montem Domini, et expandens manus suas, et dixit: Deus Abraham, rex caeli. Laetus offeram sacrificium tibi.
( Q388ad) Supplicandi officium, fratres carissimi, divina nobis auctoritate praeceptum, humilitate sollicita et devotione habeamus intenta; infatigabilem Dei clementiam postulantes, ut ieiunium, quod nobis desiderio perfectae purificationis indiximus, incorruptae nos continentiae soliditate communicet; et quibus ieiunium fit abolendorum causa peccaminum, sit refectio multiplex appetendarum virtutum.
( Q389al) Deus, qui ieiunium corporale sanctificas, quando salutarem continentiam donas: possibilitatem nobis tribue continendi, ne remaneamus incaenoso voluptatum gurgite suffocati. Nihil apud tuam bonitatem priora delicta prevaleant, ut saluti animarum ieiunia cotidiana proficiant, et sanctae visitationis benedictionem nostra holocausta suscipiant.
( Q390pn) Bonitatis immensae, Auctor et Domine, acclines tuam quaesumus pietatem, ut oratio abstinentiae nostrae et viventibus salutem, et defunctis valeat impetrare quietem.
( Q391ap) Contriti spiritus tibi, Deus, hostiam immolantes internae precis, te supplices rogamus, ut sic ieiunia nostra tibi acceptabilia fiant, qualiter pacis et caritatis in nos multiplices incrementa.
( Q392il) Dignum et iustum est, vere equum et salutare est, purificationem nos tibi animarum simulque et corporum nostrorum sincerissime devoveri, Deus, Pater omnipotens. Nam, licet pie nos semper vivere ac sancte praeceperis, hoc tamen praecipue tempore pura tibi, sine ira et disceptatione, arcana nostrarum mentium devovere sanxisti. Quadraginta enim diebus ac noctibus Elias et Moyses, famuli tui, attenuatione ieiunii contemplationi tuae plenitudinis inhaeserunt; et ob hoc, ille amicus dictus est Dei; hic coruscantibus in caelum equis evectus est. Et quia lex et prophetae nihil ex se perfectionis attulerant, addidit propter hoc Unigenitus tuus Dominus noster, quaterdenum hunc dierum numerum etiam suo ieiunio consecrare. Unde et nos, Domine, sancti huius magisterii sectatores, totidem tibi pias ieiuniorum hostias devoventes, cum angelis et archangelis proclamamus, ita dicentes:
( Q393ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui cupiens salvare terrestria, crucis iniuriam suscepit, ut per lignum supplicii sui mundus reciperet vitam, quam per lignum concupiscibile, peccato dominante amiserat; vinceretque idem Christus noster mortem per austeram ieiunii legem, quam primus homo invexerat, gula precipitante. Nunc autem, quia per ipsum reddita est perditis vita, et redemptis salvatio post ruinam, ut ita apud te, Deus Pater, intercedat pro miseris, qualiter nostris venia concedatur offensis.
( Q394pp) Mitte verbum tuum e caelis, Domine, quo abluantur delicta et sanctificentur oblata, ut qui tibi obsequimur abstinentiae votis, a tuis numquam recedamus praeceptis. Quo huius libaminis salvati participatione, tibi mereamur expulsis criminibus deservire.
( Q395od) Non renuas, Christe Deus, contritorum precem, qui esurientium pascis esuriem; nec miseris nobis pietatis deneges opem, qui fons es misericordiae sempiternae. Sed refice spiritali pane, quos voluisti filios esse adoptionis tuae. Quibusque orandi dedisti praeceptum, da orationis effectum, ut tibi soli et ieiunis corporibus et spiritu serviamus. Exaudi nos de caelis, cum ad te proclamaverimus e terris:
( Q396bn) Omnipotens Deus sit vobis in labore adiutor et in rigore abstinentiae consolator. Inediam quoque vestram deliciis spiritalibus foveat et animam sanctis virtutibus impleat. Ut, eo adiuvante, sanctum pervenire possitis ad Pascha, ob cuius amorem nunc affligitis carnem vestram.
( Q397cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q398sc) In simplicitate cordis mei, Domine, laetus offeram sacrificium tibi. Domine, Deus meus, custodi populum istum cum ingenti gaudio, et ego laetus. Offeram sacrificium tibi. Ascendit sacerdos in montem Domini, et expandens manus suas, et dixit: Deus Abraham, rex caeli. Laetus offeram sacrificium tibi.
( Q399ad) Omnis conventus dominicae plebis, et coadunatio christianae religionis effundite coram Domino corda vestra, pandite proba, solvite vota. Nam ille acceptabit huius ieiunii votum, qui inspicit petitionis vestrae affectum. Tantum est ut ita humiliemini sub manu Dei potentis, qualiter vos exaltet in hoc tempore tribulationis.
( Q400al) Iesu, Filius Dei, qui contriti cordis sacrificio placaris, nostris, quaesumus, parce offensis. Da nobis et abstinendi devotionem, et abstinentiae promereri virtutem. Quo et voluntate habeamur idonei, et corporali robore inveniamur condigni.
( Q401pn) Offerentium tibi, Deus Pater, vota sanctificans, sic ieiunantium precibus adesto propitius, ut defunctis fidelibus aeternae concedatur beatitudinis locus.
( Q402ap) Pace tua, Domine, poscimus muniantur intima pectoris nostri, quae et ieiunantibus fiat in permixtione sanctificationis, et non ieiunantibus maneat in expiatione facinoris.
( Q403il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cui per ieiunium spiritales effecti liberius copulamur, Angelisque suis coniungimur. Per ieiunium enim et orationem, sacramenta mysteriorum caelestium revelantur, et tela daemoniorum fortissimo devincuntur. Eo quippe et vivificatur anima et corpora atteruntur superba: quo homo exterior exhibens abstinentiae votum, interior facilius per orationem penetrat caelum. Unde quia tu es summus Deus, per quam ista et ordinatim aguntur et admirabili potentia exercentur, te acclini ex oratione praecamur: ut per ieiunium hoc quod agimus, vel orationem quam coram te fundimus, eiiciantur a nobis cuncta in commune tentamenta daemoniorum, ut nullis sordati malis, tuis deserviendo praeceptis, proclamemus tibi semper atque dicamus:
( Q404ps) Vere admirabilis et sanctus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostendere ieiunium, ne labentis vitae transitoria laude bona male uteremur. Nec iam esset his retributio futura, quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa. Ob hoc, perlargissime, te, Deus Pater, exposcimus: ut te propitiante, et ieiunium nostrum habeatur a vanitate disiunctum, et merces nobis non hic ore hominum, sed post in concilio perlargiatur Sanctorum.
( Q405pp) Ante te, Domine, effundentes desiderium cordis nostri, praecamur: ut ita haec quae offerimus benedicas, qualiter ex his potantes, et repulsa inedia convalescat, et concessa speciali virtute, caelesti desiderio inardescant.
( Q406od) Domine Iesu Christe, cuius in fame pascimur verbo, cuius in siti recreamur alloquio. Tu et ieiunium nostrum sanctifica tuae gratiae incremento, et vocem nostram exaudi e summo caelo, qua te iubente dicimus e terris:
( Q407bn) Omnipotenti Domino sociemini per ieiunii puritatem, et copulemini per mentis affectionem. Eum quoque habeatis in munere, quem consortem videmini habere in labore. Ut ab eo remuneretur ieiunium vestrum, a quo in vobis collatum est fidei incrementum.
( Q408cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q409sc) In simplicitate cordis mei, Domine, laetus offeram sacrificium tibi. Domine, Deus meus, custodi populum istum cum ingenti gaudio, et ego laetus. Offeram sacrificium tibi. Ascendit sacerdos in montem Domini, et expandens manus suas, et dixit: Deus Abraham, rex caeli. Laetus offeram sacrificium tibi.
( Q410ad) Deus, qui nos ad animarum nostrarum medelam et castigationem corporum sanctificare tibi ieiunium docuisti: da nobis, quaesumus, ut dum restricta carne animae saginantur, afflicto exteriori homine, dilatetur interior.
( Q411al) Subiugetur in nobis, Domine, tuae gratiae praesidiis reluctatio carnis et sanguinis. Ut sopita escarum concupiscentia, evangelicis firmati praeceptis, satietatem magis iustitiae esurire ac sitiri possimus.
( Q412pn) Imple, Domine, cordis nostri intima tuarum delectationibus hostiarum, ut esuries tui sancti corporis et tui sacri sanguinis sitis, iam nunc se gaudeat sumere, quod numquam timeat non habere. Quo te esurientes atque sitientes, et viventibus et defunctis fidelibus congrua remedia impetremus.
( Q413ap) Amove a nobis, quaesumus, Domine, totius maculas simultatis, ut dum purae dilectionis deliciis mens pascitur expiata, tuae ubertatis repleta dulcedine, nec indigentiam attenuatio corporis sentiat nec defectum.
( Q414il) Dignum et iustum est, vere equum et salutare est, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus. Qui multimodis pietatis tuae solatiis nostrae semper saluti provisor exsistens, ita tibi ieiuniorum nostrorum hostias offerre iussisti, ut redacto in servitutem corpore, liberati tibi nostri spiritus famuletur intentio. Quo devictis illecebrarum carnalium incentivis, patule ubique divinitatis conspectibus praesentemur. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( Q415ps) Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui est esurientibus cibus, sitientibus potus. Ab ipso enim et infirmitati nostrae defectus reficitur, et defessae animae spiritale robur augetur. Proinde rogamus te, Deus Pater, ut per illum concedas nostris offensis veniam, qui mortuus est propter peccata nostra, et suscitatus est ex virtute sua.
( Q416pp) Humiliatis corporibus atque animabus in abstinentia, tuae, Deus, flagitamus bonitatis pietatem immensam, ut et his sacrificiis benedictionem impertias, et ieiunantium votis propitiatione solita benedicas.
( Q417od) Ex tuo, Christe Deus, admonemur praecepto, ut spirituum tentamenta malorum per salubre devincamus, te opitulante, ieiunium. Sed quia nihil valet fragilitas nostra, si nos non adiuvaverit misericordia tua, rogamus ut, in omne quod agimus, tua nos misericordia subsequatur, et in omne quod petimus, a te audiri promereamur.
( Q418bn) Deus, qui est fons indulgentiae, suscipiat litationem abstinentiae vestrae. Qui est omnipotens ex substantia divinitatis, det vobis posse suis parere praeceptis. Ut quod non potestis carnali ex infirmitate perficere, ipsius divinitate adiuti, mereamini implere.
( Q419cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q420sc) In simplicitate cordis mei, Domine, laetus offeram sacrificium tibi. Domine, Deus meus, custodi populum istum cum ingenti gaudio, et ego laetus. Offeram sacrificium tibi. Ascendit sacerdos in montem Domini, et expandens manus suas, et dixit: Deus Abraham, rex caeli. Laetus offeram sacrificium tibi.
( Q421ad) Omni cura, fratres carissimi, ieiuniorum nobis est observanda devotio, et, tanquam cum Allophylis cotidiana congressio, diebus ac noctibus pugna cum diabolo: quia quem in opere decipere non valuit, cogitationibus pravis subvertit; et quem tentare non potuit vigilantem, falsis illusionibus sollicitat dormientem. Nemo ergo ieiunium violet; nemo contemnat: ut cum Dominus noster Iesus Christus advenerit, satiet quos invenerit vigilantes.
( Q422al) Audivimus et cognovimus, Domine, per abstinentiam sacri ieiunii quanta virtutum praemia collata sint Patribus nostris. Ex hoc, tuae Maiestati Moyses adscriptus est fidelis amicus. Ob hoc Elias, raptus igneis curribus, obsequentibus flammis, paradiso deputatus est vivus. Per huius quoque Quadragesimae perpetuitatem ieiunii, temptator, a Christo devictus est, inimicus. Ex hoc Ioannes enituit in deserto praecipuus. Ob hoc te quaesumus, sanctissime Deus, ut hoc salutiferum opus praestes nobis iugiter frequentare, per quod ad promissa mereamur praemia futurae beatitudinis pervenire.
( Q423pn) Pro delictis nostris ieiunio humiliatis corporibus, tuam quaesumus, Deus, gratiam nobis concede placatus: quo tam vivis quam defunctis, remedia possimus impetrare salutis.
( Q424ap) Dilatetur, omnipotens Deus, anima nostra in perpetuam pacem, et caro obsequatur tibi per abstinentia parsimoniam: ut utraque tibi fideliter serviendo, caritatis tuae remuneretur ex dono.
( Q425il) Dignum et iustum est, vere equum et salutare est, nos tibi semper gratias agere, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum: qui gloriosum de diabolo triumphum ieiunus obtinuit, et certandi formam, militibus propriis suo exemplo monstravit. Quadraginta igitur diebus et quadraginta noctibus, Deus et Dominus omnium ieiunavit: ut et verum Deum hominem suscepisse monstraret, et quod Adam per escam perdiderat, suo ieiunio repararet. Aggreditur itaque diabolus Virginis filium, Dei quoque nesciens Unigenitum. Et licet veternosa calliditate iisdem machinis, quibus Adam primum deiecerat, etiam secundum seducere se crederet: obtinere tamen hoc non valuit, nec fortissimo bellatori in nulla potuit omnino fraude subripere. Ille etenim quadraginta diebus ac noctibus ieiunavit: et postea esuriit, qui quadraginta dudum annorum temporibus innumeras pane caelesti multitudines saginavit. Hic est qui virtute propria fretus, cum diabolo, tenebrarum principe, dimicavit: et eo prostrato, victoriae trophaeum ad caelos magnifice deportavit. Unde et merito tibi omnes angeli et archangeli proclamare non cessant ita dicentes:
( Q426ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus, Christus Iesus, Filius tuus: a quo et abstinentium vita et contritorum remunerantur obsequia; qui est refectio abstinentium et panis indeficiens Angelorum. Nunc igitur, quia ipse est per quem datur esca esurientibus, te, Deus Pater, exposcimus et rogamus, ut per eum nobis concedas, et digne tibi soli per ieiunium complacere, et dignissime tibi hostiam in nobis abstinentiae immolare.
( Q427pp) Oblatis tibi, Domine, libaminibus sacrificiorum, respice humilitatis nostrae ieiunium: ut haec oblata sanctifices, et sumentium ariditatem tuae benedictionis ubertate sustentes.
( Q428od) Satis dulcis est sollemnitas ieiuniorum qua vivi homines perducuntur ad caelum. Dona ergo nobis, Christe Deus, semper illa sectari, per quae a te mereamur facillime exaudiri, quia, te iubente, dicimus:
( Q429bn) Deus, apud quem est misericordia copiosa, efficiat vos sibi per ieiunium vasa mundissima. Quique est indeficiens ex substantia divinitatis natura, ipse spiritalibus deliciis reficiat infirmitatem vestram. Ut corda vestra eum semper esuriant atque sitiant, ad quem vota vestrae abstinentiae clamant.
( Q430cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q431sc) Isti sunt dies quos debetis custodire temporibus suis; quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est et in quintadecima sollemnitatem celebrabitis altissimo Deo vestro. Locutus est Moyses filiis Israel dicens: In die octavo venturo sumite vobis ramos palmarum et exsultate in conspectu Domini, et secundum legem quam vobis praecepi. Sollemnitatem celebrabitis altissimo Deo vestro. Haec dicit Dominus: Erit vobis sabbatum memorabile, et vocabitur sanctum, et offeretis ad vesperum holocaustomata quia in die illa propitietur vobis salvator vester et in omnibus generationibus. Sollemnitatem celebrabitis altissimi Deo vestro.
( Q432ad) Ecce audivimus, dilectissimi fratres, verba dominicae lectionis. Avide percipiamus illa in praecordiis nostris, quia quaedam sunt in ea figuraliter intelligenda de nobis. Lazarum etenim, quem suscitatum a Domino ex mortuis sanctum nobis Evangelium recensivit, nos sumus omnes caeno voluptatum et miseriae ita sordentes. Qui dum peccatis originalibus aggravamur aliisque quod ipsi pati nolumus impertimur, legem quoque priscam atque Evangelium contemnendo transcendimus: et propria nos voluntate, quatriduanos in delicti sepulturam deiicimus, quaternis diebus quodammodo retenti in monumento sub morte, quasi quaterna divinarum legum devicti transgressione. Quid ergo nobis agendum est, dilectissimi fratres, nisi ut credamus illum qui Martham et Mariam de resurrectione laetificavit fraterna: ut ille nos eximat a tumuli dimersione obnoxia, et voce sua, ut Lazarum, attrahat ad superna.
( Q433al) Oppitulare, Iesu, precibus supplicantium, et fletus lugentium verte in gaudium. Ipsi etenim ad te, Domine, cum Martha clamamus, ut adsis nobis praesentia deitatis, ne umquam decidamus sub pressura damnationis. Iam solve nostrorum pedum ligamenta facinorum: ut et manus nostrae resolutae restituant tibi sacrificium laudis, et os nostrum, in decantando tibi, non obstruatur sudario adversitatis.
( Q434pn) Christe Iesu, qui es resurrectio mortuorum et vita, omnibus nobis subveniat misericordia tua: et sicut in occultis consiliis tuis, Lazarum quatriduanum revocasti ad vitam, ita quoque miserationibus consuetis, et vivis morum correctionem attribuas post ruinam; et defunctis aeternae mansionis gaudia indefessa.
( Q435ap) O virtus et refugium spei, Salvator noster, Iesu Christe, Filius Dei vivi, qui veniens ad Lazarum suscitandum, spiritu fremis, lacrimas producis, in te ipso quoque turbaris: da nobis, ut ad evadendos laqueos perniciosae deceptionis, fremitum det in nobis spiritus tuae dulcedinis. Lacrimemus in nobis et effectum a te optabiliter capiamus. Turbemur quoque a te pro te: et ita nos in compunctionis et pacis unione connecti, ut per eam pacem, quae tu es, videamus te in gloria, veniamus ad praemia repromissa, et laudemus cum Lazaro Maiestatem tuam.
( Q436il) Dignum et iustum est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ille etenim discipulos ut per diem ambularent instituit, ac duodenarias horas esse diei sub sacramento praedixit. Vere illum credimus esse diem a quo illuminatae sunt horae. Nam cum dies noster, Iesus Christus, natus est mundo per susceptam humanitatem: ex tunc coeperunt horae, id est dies, suo Domino nostro aptius cohaerere, et illuminatae sunt horae ab increata Filii luce. Ob hoc, Iesu bone, per te qui dies et lucifer verus es, introire ad Patrem quaerimus. Non nos patiaris offendere; sed fac nos coram Patre tuo, sicut promisisti, aeternae vitae pascua invenire: ut aperiens nobis omnibus ianuam veniendi ad te, videamus faciem tuam in aeterna exsultatione, et cantemus tibi, cum omni militia Angelorum, canticum redemptionis nostrae, proclamantes atque dicentes:
( Q437ps) Vere sanctus, vere benedictus atque gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: cuius nos gratia liberavit a pondere legis, et fecit filios esse adoptionis; qui ad suscitandum veniens Lazarum, tollite lapidem clamat, ut pressuram auferret ab eo damnationis, quem iam foetidum reddiderat horrenda actio sepulchralis. Tollite ab eo, ait Iesus, pondus legis, quod eum deprimit in morte, ut succurrat illi gratia vocis meae. Gratia quippe Dei est, cum vocem eius audivimus, ut cum Lazaro rectis Iesum gressibus assequamur.
( Q438pp) Domine Iesu Christe, Unigenite Filius Dei Patris; qui Lazarum suscitaturus, elevatis sursum oculis, Patri tuo gratias agis: praesta nobis famulis tuis, ut eo fremitu spiritus, quo illum suscitasti ad vitam, ea quoque modificatione digneris haec oblata tibi sanctificare libamina. Ut percipientes gratiam corporis et sanguinis tui in visceribus nostris, habeamus partem tecum in saeculis sempiternis.
( Q439od) O Iesu bone, amabilis et admirabilis auctor, suscipe sacrificium servorum tuorum. Et qui praestitisti Lazaro, ut audiens vocem tuam surgeret a sepulcro, praesta nobis, ut te auditu capientes interno, resurgamus per gratiam a proprio sceleris nostri profundo. Quo vocem piae orationis, qua nos Patrem exorare docuisti in terris, sicut eam nunc coram te fideliter prompserimus, ita quoque effectum ipsius petitionis a te percepisse gratulemur, quo iubente dicimus:
( Q440bn) Christus Iesus Filius Dei, qui mortuum Lazarum vitae reddidit pristinae, ipse vos novae vitae sanctificatione perlustret. Et qui illum, solutis manuum ac pedum nexibus, abire praecepit, ipse, vestrorum compedum resoluto ligamine, rectis vos semper faciat semitis ambulare. Quique per tantae rei miraculum, manifestam fecit populis gloriam suam: ipse vos introducat ad gaudia sempiterna.
( Q441cn) Amen dico vobis: ego sum panis vitae qui de caelo descendi, si quis ex ipso manducaverit non morietur in aeternum; et qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, ipse vivet propter me. In eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. In vitam aeternam. Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit, qui autem quaerit gloriam eius, hic verax est et iniustitia in illo non est. Haec est enim voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitabo eum novissimo die. In vitam aeternam. Qui facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. Qui credit in Filium habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae, qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet unquam. Sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me non eiiciam foras, quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. In vitam aeternam.
( Q442cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q443sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q444ad) Congregati in unum omnes filii Dei, in domum disciplinae Domini nostri, poscamus a pio Redemptore et Domino, ut nostra coram illo sic acceptentur ieiunia, qualiter eodem opitulante nostrorum scelerum aboleantur piacula.
( Q445al) Da nobis, omnipotens Deus, ut afflicta per abstinentiam carne, mente tibi et spiritu mereamur placere. Ut parsimonia nostrae carnis incendium extinguat, et fervor spiritalis e terris nos ad caelestia semper attollat.
( Q446pn) Suscipe, Domine, ieiunium nostrum, et offerentium accipe votum, quo caro vel anima nostra quae abstinet a cibis, abstineat a delictis. Sicque adesto precibus nostris, ut per hoc sacrificium mereamur requiem impetrare defunctis.
( Q447ap) Deus, qui ecclesiae tuae vocibus in timpano laudaris: praesta supplicantibus nobis, ut ieiunia nostra, quae pro remediis peccatorum aguntur, pacis bono permisceantur; ut utriusque rei virtute sic animae nostrae ad meliora proficiant, ne ullo modo vanae gloriae a tentatione sordescant.
( Q448il) Dignum et iustum est, nos tibi semper, Deus Pater, offerre hymnum et laudationis promere canticum, per Iesum Christum Dominum nostrum. Qui carnem de nobis, non peccatum, accepit, quam in se glorificans ad Patris solium usque devexit. In ea quippe degens, cum peccatoribus quadraginta diebus ieiunavit ac noctibus. Ecce videmus carnem nostram hoc potuisse in Deum, quod olim valuit in Moyse et Elia prophetantibus Christum; in quibus non fuit naturae quod portaverunt, sed donum spiritus quod arserunt. Natura quippe fragilis, adiuta virtute divinitatis, hoc pondus ieiunii valuit ferre, sine qua non valebat hoc sustinere infirmitatis humanae. Proinde quaesumus, te, sancte Pater et Domine, ut carnem nostram dono Spiritus Sancti ita praemunias, ut nec ieiuniorum pondere succumbamus, nec tentamentis diabolicis propulsemur. Sicque animam et carnem nostram propitiatus sanctifica, ut per hanc hostiam, quam tibi cum ieiunii voto litamus, et nostrorum criminum scelera expientur, et animis nostris divinitus dona Sancti Spiritus infundantur. Te praestante, Deus summe, quem in Trinitate unum Deum adorant omnis exercitus militiae caelestis, proclamantes:
( Q449ps) Vere sanctus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui desiderio sui nostram inediam pellit, et preventu gratiae, infirmitatem nostram adiuvat implere quod praecipit.
( Q450pp) Benedic, quaesumus Domine, hoc sacrificium nostrum, quo per eum et peccata dispereant, et nostrorum votorum ieiunia coram te sanctificata permaneant.
( Q451od) Ciba nos, Domine, pane salutis et poculo benedictionis, ut eo amplius te sitiamus, quo affatim de tuis visceribus biberimus.
( Q452bn) Suscipiat Dominus cunctorum in omnibus precem, et votum abstinentiae vestrae propitiatus acceptet. Caro quoque vestra quae nunc ieiuniis maceratur, divinis muneribus animetur. Ut quotquot dies istos in abstinentia celebratis, cum universitate ecclesiae ad dominicae resurrectionis dies purgatis mentibus accedatis.
( Q453cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q454sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q455ad) Oportet, dilectissimi fratres, ut ieiunium quod a nobis agitur, misericordiae operibus condiatur. Ut per ieiunium caro nostra atteratur superba, et per eleemosynam expientur delicta. Qualiter et aflicta caro divinis mancipetur obsequiis, et contritus spiritus effectum promereatur obtinere orationis.
( Q456al) Deus, quem esurimus et sitimus, tua, quaesumus, satiemur dulcedine. Ut hoc sacrificium, quod tibi cum ieiunii contritione offerimus, in praesenti vita nos a delictis mundos efficiat, et aeterna post cum sanctis omnibus felicitate sustollat.
( Q457pn) Salvator noster, salva nos solita pietate, qualiter per hoc sacrificium, et inediam nostram miserando sustentes, et impetrantibus nobis defunctis fidelibus requiem praestes.
( Q458ap) Christe, Filius Dei, quo nascente pax acclamata est ab angelis, tu ieiunia nostra sanctifica bono pacis, quo et utraque virtute fulgeamus, et pro utriusque a te, piissimo, muneremur.
( Q459il) Dignum et iustum est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Ille etenim quaterdenis noctium ac dierum ieiunando decursibus, dedit nobis exemplum quomodo sequeremur vestigia eius; ut qui per cupiditatem gulae ad infima usque defluxeramus, per abstinentiae rigorem ad aethera levaremur. Proinde te, Deus Pater, oramus, ut carnem nostram misericorditer foveas, et animam donis spiritalibus pascas; dans nobis, et abstinentiae servare tenorem, et mercedem apud te parsimoniae invenire. Ut ita nullis flagitiis tam caro nostra quam anima sordeat, quo tibi pro sui munditia hymnum caelestis praeconii intonet atque dicat:
( Q460ps) Vere sanctus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius virtute caro fragilis sustentatur; cuius dulcedine inedia animae arentis reficitur. Praesta igitur nobis, Deus Pater, ut per eum adiuvetur fragilitas nostra, per quem humana est infirmitas roborata.
( Q461pp) Acceptabile tibi effice, omnipotens Deus, ieiunium nostrum, et sanctifica hoc sacrificium a nobis oblatum. Quo ex eo sumentibus peccatorum concedatur remissio et per eum cunctis in commune fidelibus donetur tuae gratiae plenitudo.
( Q462od) Audi, Domine, vocem nostri clamoris, et effectum dona petitionibus nostris abstinentiae labore. Adiutor esto promptissimus, et in periculis liberator assiduus. Pelle a nobis dolum, interime vitium, praesta alternae dulcedinis incrementum. Ut cum ea quae praecipis impleverimus, in nullo confundamur, cum ad te proclamaverimus e terris:
( Q463bn) Omnipotens Deus, cui cor contritum in sacrificio laudis offertis, animam corpusque vestrum emaculet a delictis. Carnem quoque vestram quam in abstinentia maceratis, clavis sui affigat timoris. Ut ab eo vestrum remuneretur votum, quo iubente hoc valuistis explere ieiunium.
( Q464cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q465sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q466ad) Memores delictorum nostrorum, fratres carissimi, peccata nostra coram Domino defleamus: seminantes in lacrimis quod metamus in gaudiis. Simus in oratione assidui, in ieiuniis prompti, in eleemosynis liberales: ut promissae retributionis gloriam devota fide et fructuosa operatione mereamur percipere.
( Q467al) Deus, cui cor mundum et corpus placet intactum, cuique puritas mentis et sinceritas non displicet carnis: subiuga, quaesumus, per abstinentiae rigorem, animae carnem, atque per affectum timoris et dilectionis animam tibi associa. Ut tu solus domineris in omnia nobis, qui conditor noster esse agnosceris. Posside ergo et redime nos, Domine: ut qui hoc ieiunium studiose agimus, te retribuente, satietate incorruptibili tuae gloriae perfruamur.
( Q468pn) A te, Deus piissime, benedicantur ieiunantium vota sacrificiorumque libamina. Acceptentur quoque orationes fidelium ac suspiria contritorum: ut votiva abstinendi devotio et cunctos in commune fideles sanctificet et defunctis omnibus requiem praestet.
( Q469ap) Foveat, omnipotens Deus, caritas tua ieiunantium ariditatem internam: ut dono affluamus dilectionis, qui tibi afflicte immolamus hostiam carnis.
( Q470il) Dignum et iustum est, equum et salutare est, nos te magnificare in diebus sanctificationis tuae, et venerabile nomen sanctum tuum, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus. Quoniam hoc est tempus acceptabile, hii sunt dies salutis: in quibus Moyses famulus tuus, ut legem tuam mereretur accipere, dies quadraginta in Sinai monte ieiunavit. Similiter et Iesus Salvator noster Christus in deserto, ieiunatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, omnia diaboli tentamenta destruxit, nobisque exemplum abstinentiae reliquit. Nunc igitur, quia te docente, Domine, beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur, praecamur: ut in vigiliis ac ieiuniis, carnis desideria et universas mundi concupiscentias, te propitiante, a nostris corporibus abscindamus. Quo ab omnibus vitiis ac voluptatibus profanis nos omnibus modis caveamus: ut in diebus ieiuniorum non inveniantur voluntates nostrae, sed tuam, Domine, per singulos dies operemur in omnibus voluntatem, proclamantes atque ita dicentes:
( Q471ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui nos et vitiis abstinere et cibis docuit. Ab illo quippe et abstinendi docemur exemplis, et abstinentiae remuneramur ex donis. Proinde te, Deus Pater, rogamus: ut per illum sit in nobis, et in praesenti huius mundi labore consolatio, et in aeterna vita donetur beatitudinis plenitudo.
( Q472pp) Deus, qui es sanctificator oblationum et sustentatio abstinentium: tu, benedictione gratiae tuae, et appositum sacrificium sanctifica, et ieiunantium pectora ab omni contagione delictorum emunda. Quo, haec oblata uberius benedicens, horum perceptione inediam nostrae debilitationis sustentes, internaque sanctifices.
( Q473od) Christe Deus, qui ieiunii non renuis votum, qui nobis per te magnum abstinendi praebuisti exemplum, quique docuisti te per orationem petere, per lectionem quaerere, eleemosynis etiam vel lacrimis propulsare: accipe nostram petitionem, quae in nobis et amorem dilectionis enutriat, et lacrimas nostras tibi commendabiles reddat. Ut qua te petierimus orando, te nos invenisse gratulemur quaerendo: cumque lacrimando pulsaverimus, a te exaudiri promereamur.
( Q474bn) Christus Dei Filius, ob cuius exemplum corporale ieiunium exercetis, animas vestras virtutum repleat sacramentis. Idem quoque Dominus cordibus vestris atque corporibus ieiunio aridis, vitam tenere tribuat sanctitatis. Ut cum abstinentia servantes unanimitatem spiritus in vinculo pacis, perveniatis ad eum, recipientes ab illo praemium aeterna salvationis.
( Q475cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q476sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q477ad) Haec est, dilectissimi fratres, victima salutaris, quae oblata pro nobis finem fert omnibus in commune peccatis. Obsequi igitur ei debet et pura mentis nostrae confessio, et probabilis ieiuniorum afflictio; qualiter dum abstinentiam quam agimus spiritus contritione litamus, per hanc hostiam a pio Redemptore salvaremur.
( Q478al) Christe Deus ac Domine noster, quaesumus, ut ita a te hoc nostrum sanctificetur ieiunium, quo et peccata diffugiant, et vita nostra ad meliora successibus cotidianis proficiat.
( Q479pn) Suscipe, Domine, spiritus nostri contritionem, et praesta, ut quod offerimus ita a te habeatur acceptum, ut ieiunantium corda non vanitas, sed virtus possideat; non gula, sed parcitas regat; nec libido, sed puritas attollat. Quo nobis, te fideliter implorantibus, et universitati catholicae ecclesiae concedatur indulgentiae donum, et in pace dominica quiescentibus donetur consortium electorum.
( Q480ap) Renova, Iesu Domine, animas nostras ubertate dulcedinis et abundantia alternae caritatis. Ut ieiunium nostrum sic beneficio dilectionis litetur, qualiter omnes petitiones nostrae coram te acceptabiles habeantur.
( Q481il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum. Qui nos, post duras istius saeculi tribulationes, maceratos ieiuniis, afflictos plagis, contritos scandalis, vel in omnibus in commune comminutos adversis, post ad se venientes, sic faciat carere his omnibus malis, ut solo fructu ab eo remuneremur aeternitatis. Proinde praesta nobis, Deus Pater, ut caro nostra sic iam retentet disciplina abstinentiae, ut post obtineat aeternae gloriae libertatem. Sic anima in illatis tribulationibus constantiam servet, ut illius sibi vitae remunerationem accumulet. Qualiter et hic bene vivendo et ad te feliciter perveniendo, cum sanctis omnibus hunc tibi hymnum concelebremus atque ita dicamus:
( Q482ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: a quo et hic arens reficitur a ieiuniis caro, et post cumulatius remuneratur beneficio sempiterno.
( Q483pp) Benedic, Domine, nostrae abstinentiae votum; inspice petitionis effectum. Suscipiens quoque hoc sacrificium, dona cunctis ex eo sumentibus et criminum expiari, et copia benedictionis attolli.
( Q484od) Iesu, esto nobiscum in hac via, ne in hoc mundo tepide nos agentes, aut crapula vel ebrietate corda nostra graventur, aut curis huius saeculi dimergantur. Sed potius fac nos ita ieiuniis vel vigiliis, dies istos passionis tuae amabiliter praestolare, ut tunc nos placabiles reddat, et nunc, cum ea quae nos docuisti protulerimus, gratiae nobis donum infundat. Quia te iubente dicimus:
( Q485bn) Gratia Domini sanctificet parsimoniae vestrae ieiunium, quae inspicit intentionis vestrae affectum. Ab eo quoque futuris remuneremini donis, cui placere per abstinentiam concupiscitis. Sicque vos et carne et mente sanctificet, ut ad praesentis paschae sollemnitatem mundatis cordibus mereamini pervenire.
( Q486cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q487sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( Q488ad) Salvatoris nostri et Domini, fratres dilectissimi, praecepto deservientes, vigilanter attendamus, ne iustitiam nostram coram hominibus ostendamus, nec ieiuni videamur ab eis, qui nos possunt demulcere oleo transitoriae laudis. Nunc igitur, quia intus est qui coronet, si tamen inveniat quem remuneret: prout possumus intus in corde nostro, sic nos Domino nostro in omni virtute spiritali exhibeamus, ut intra nos semper habeatur regnum ipsius.
( Q489al) Christe, qui incursionem malorum spirituum superari posse per ieiunium docuisti: tu, a carne nostra petulantiam libidinis pelle, et gulae libitum refrenando compesce; ut corpus nostrum tibi per abstinentiam subiiciatur, quod per ingluviem mancipatum est illecebris vitiorum.
( Q490pn) Deus immortalis atque aeterne, tu votis offerentium propitiatus occurre: ut sacrificii huius litatione, sic ieiunii nostri acceptetur praecatio, qualiter quiescentibus defunctis donetur beatitudinis plenitudo.
( Q491ap) Christe, qui es origo et auctor purae dilectionis, pacem tuam, quaesumus, permisce parsimoniis nostris: quo tibi et per ieiunium obsequamur et per dulcedinem copulemur.
( Q492il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum: cuius iuvamine fessum corpus reficitur; cuius verbo anima fecundatur; cuius Daniel ille, trium hebdomadarum diebus ieiunans, visione est roboratus. Per ieiunium quippe eius faciem videre promeruit, cuius in captivitate leges nullo modo violavit. Igitur, quia haec et alia non humano merito, sed solius aguntur divinae gratiae dono: te, Deus, quaesumus, ut sis nobis et illuminatio et salus. Quo, te nobis inspirante, et intellegere possimus quid agere debeamus, et intellecta, subsequente nos gratia tua, opere impleamus: qualiter tibi cum omni militia Angelorum, proclamemus atque dicamus:
( Q493ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui et consolatio nobis est in labore et promissor possessionis aeternae. Per eum, te igitur flagitamus, omnipotens Pater: ut eo intercedente, sanctificans ieiunia nostra, dones nobis vitam aeternam, quem pro nobis oblatum suscepisti in hostiam vivam.
( Q494pp) Hoc sacrificium, ieiunii litatione dicatum, quaesumus, Deus Pater, sanctifica: ut ex eo libantibus sit correctio morum, sit indulgentia criminum, concedatur etiam et caelestis gloriae summa virtutum.
( Q495od) Memento, Domine, quod terra sumus, et aspice contritionem nostri spiritus: ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur, ad caelos, castigatione spiritalis ieiunii, sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus, ex tuo sit ut surgamus.
( Q496bn) Omnipotens Dominus, qui vos per abstinentiam facit esse devotos, efficiat caritate mundissimos. Quique cibos ieiunii inspiravit votum habere, tribuat apud se mercedem beatitudinis obtinere. Ut sitis spiritu fructificantes, qui carnales, per ieiunium, cupitis extinguere voluntates.
( Q497cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q498ad) Deus, qui mystico olim praesagio famulo tuo Moysi, inter alias praeceptorum tuorum caerimonias etiam horum dierum sollemnia in monte Sinai propitius ostendisti, ut octavo die venturo sumerent diversarum arborum fructus, ramos quoque palmarum; et exsultarent in conspectu Domini Dei sui cum hymnis. Concede nobis famulis tuis, ut innocentiae et fidei veritate sinceri, tuis semper coram altaribus assistamus. Sicque tibi parsimoniam corporum offeramus, ut actuum plenitudinem perfectis apud nos moribus retentemus.
( Q499al) Omnipotens Deus, qui per abstinentiam sacri ieiunii immensa patribus nostris virtutum praemia condonasti, praesta nobis famulis tuis, ut eorum mereamur esse sequipedes, quorum exemplis ad meliora producti, et carnalium illecebris maneamus invicti, et in tuis iugiter insistamus praeceptis indefessi.
( Q500pn) Deus, qui omnium nomina temporumque mensuras, pia semper largitate dispensas, Sanctorum tuorum nos quaesumus recitatis nominibus, purifica precibus, absolve a criminibus, et salutaris continentiae dita muneribus, ut per hoc sacrae festivitatis ieiunium sincerissimum, tibi nostri cordis offeramus holocaustum. Hanc igitur fidelium tuorum oblationem propitio ac sereno vultu, Domine, dignare respicere, ut decurrente iam ieiuniorum nostrorum tempore, haec nos oblatio et a praeteritis delictorum sordibus abluat, et a futuris, ut caveamus, te miserante custodiat, ut occursuri obviam tuae maiestati non pedum passibus, sed contriti cordis nostri gressibus, conclamare tibi puro mentis affectu gloria in excelsis Deo cum Hebraeorum pueris mereamur.
( Q501ap) Fidei nostrae, omnipotens Deus, crescit augmentum si sedulum ieiuniorum nostrorum tuae maiestati solvimus votum. Ac per hoc, pervenire poterimus ad tuae claritatis occursum si pacifici semper manentes, a nobis custodita fuerit parcimonia ieiuniorum, quibus opprimimur, et tollantur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede, ut, quam tui iam Sancti fruuntur in caelis, nos quoque meditemur iugiter in terris.
( Q502il) Dignum et iustum est, vere sanctum et pulchrum est, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, laudesque referre per Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum. Qui hoc sacrum ieiunii tempus famulis tuis Moysi et Eliae propitius olim concessit. Per quod unus legem accepit; alius, igneo curru transvectus, paradisi secreta rimavit. Ipse quoque mediator Dei et hominum, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quod dudum servis concessit, hoc in suae maiestatis clementia postea consecravit. Per hoc ieiunium Ninivitis venia datur, per hoc ieiunium leonum ora concluduntur. Per hoc ieiunium Amoraeus devincitur. Per hoc ieiunium clades a terra depellitur. Per hoc ieiunium Aman superbus in ligno suspenditur. Per hoc ieiunium populus Dei a necis periculo liberatur. Per hoc ieiunium Sancti ad caelestia regna perveniunt. Per hoc ieiunium peccatores ad veniam revocantur. Per hoc ieiunium fugantur daemonia, comprimuntur vitia, crescunt virtutes. Per hoc ieiunium Angelis copulatur sancta virginitas. Per hoc ieiunium impartitur viduis continentia. Per hoc ieiunium potentibus inspiratur iustitia et omnibus coniugatis prudentia. Praesta ergo nobis, omnipotens Deus, ut mortificato corde et corpore. et hic legem tuam splendide observemus, et illic cum sanctis tuis intra paradisi aulam sollemniter gaudeamus, consona voce proclamantes ac dicentes:
( Q503ps) Vere sanctus. Vere haec est illa praeclara et admirabilis supernarum creaturarum aeterna laudatio, quae in caelestibus sine defectu psallitur ab Angelis, et hic sollemniter decantatur a populis. Illic collaudant caelestia, hic adorant terrestria. Illic sanctis tuis aeterna retribuis praemia, hic fidelibus largam praestas misericordiam. Illa non deseris, ista non despicis, quia Redemptorem nostrum, piissime Pater, pro totius mundi salute ad nos misisti,
( Q504pp) Recitatis, Domine, Unigeniti tui sacramentorum praeceptis, simulque praeclara passionis et resurrectionis et in caelos ascensionem memoriam facientes, maiestatem tuam supplices rogamus ac petimus. Ut in his sacrificiis, benedictionum tuarum plenitudo descendat, et infundas in eis imbrem Spiritus tui Sancti de caelis. Ut fiat hoc sacrificium secundum ordinem Melchisedech, fiat hoc sacrificium secundum ordinem Patriarcharum et Prophetarum tuorum. Ut quod ab illis typice facientibus, unigeniti Filii tui significantibus adventum, tua maiestas acceptare dignata est, sic hoc sacrificium respicere et sanctificare digneris, quod est verum corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi Filii tui, qui pro nobis omnibus factus est Sacerdos et hostia. Hanc itaque hostiam, tu, piissime Pater, de tuae claritatis respectu sanctifica, ut sumentibus eam, et hic delictorum veniam, et aeternam in caelis conferas vitam.
( Q505od) Omnes, fratres carissimi, qui conditos nos ac redemptos Domini pietate gaudemus, orationis dominicae memores, precibus indefessis eiusdem Domini misericordiam imploremus, clamantes e terris:
( Q506bn) Benedictionis gratia vos semper protegat, et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum, et sibi placere faciat in aeternum. Ubique vos Dominus placatus occurrat, et suae benedictionis opem dignanter attribuat.
( Q507cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q508mn) Oremus, ut hos ramos palmarum, salicum vel olivarum dextera divinitatis suae propitius sanctificare dignetur.
( Q509fr) Domine Iesu Christe, qui ante mundi principium cum Patre et Spiritu Sancto regnas, et regni tui non erit finis. Qui pro mundi salute in plenitudine temporum veniens, sicut per legem et prophetas fueras promissus, et veniente te in civitatem Ierusalem ad diem festum, turbae multae occurrerunt tibi gaudentes, acceperuntque ramos palmarum clamantes: Hosanna filio David. Ideo et nos, supplici obsecratione deposcimus maiestatem tuam; ut, qui pro nostra venisti redemptione, solvas nos a vinculis peccatorum nostrorum.
( Q510fr) Morbos omnes expelle. Infirmitates cura. Aerum temperiem praesta. Securitatem temporum cum remissione peccatorum omnibus nobis dona. Hos quoque ramos et flores palmarum, quos populus tuus per manus servitutis nostrae accepturus est hodie, tua benedictione sanctifica. Ut quicumque ex eis acceperint, tua in omnibus repleantur gratia et salutis consequantur medelam. Et sicut pro huius diei sollemnitate laetantur, ita eorum habitacula tua benedictione repleas, corporaque et animas ab omni contagione mundas efficias, atque spiritualium eis tribuas charismata gratiarum. Ut paschalia festa, te auxiliante, communi alacritate suscipere mereantur. Quia te iubente dicimus:
( Q511bn) Dominus Iesus Christus, qui per legem et prophetas veniens, assumpsit formam hominis, ipse vos benedicat et sua protectione custodiat. Et qui huius diei festivitatem elegit, tribuat vobis suam gratiam ut numquam sitis servi peccati. Corda quoque vestra et corpora ab omni delicti mundet contagione, ut participes efficiamini cum Sanctis omnibus in regno aeterno.
( Q512an) Cum audisset turba quae venerat ad diem festum quia venit Iesus Christus, acceperunt ramos palmarum et exierunt obviam ei et clamabant: Hosanna; benedictus qui venit in nomine Domini. Constituite diem sollemnem in frondosis usque ad cornu altaris. Benedictus qui venit in nomine Domini.
( Q513an) Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam missit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod est contra vos, invenietis pullum asinae alligatum super quem nemo hominum sedit, solvite et adducite mihi; si quis vobis interrogaverit dicite ei: Opus Domini est. Solventes adduxerunt ad Iesum. Imposuerunt illi vestimenta, et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via, alii ramos de arboribus externebant; et qui sequebantur clamabant: Hosanna; benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictum regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis. Miserere nobis, fili David.
( Q514an) Cum introires, Domine, in sanctam civitatem sedens super pullum asinae, festinans pervenire ad passionem ut adimpleres legem et prophetas, pueri hebraeorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant, cum laetitia hymnum novum cantantes: Hosanna in altissimis Deo.
( Q515an) Hosanna; benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna, benedictum quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis.
( Q516an) Amen dico vobis, quia hoc unguento quo unxit Maria corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Haec narrabitur in generationes saeculorum.
( Q517an) Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini.
( Q518or) Alme Pater, omnipotens rerum omnium creator et Domine, cuius super aethera sedis est, quem nullus cernit et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas: qui, ut genus humanum a discrimine mortis erueres, et paradisi gaudiis participem faceres, unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus, ut priscae legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia, sedens super pullum asinae Hierusalem civitatem intraret, et ab omni populo laudis concentum consona voce hosanna clamantibus audiret. Ob hoc, et nos indigni, eius in laude cum omni laetitia concinentes, te supplices quaesumus, te humiles flagitamus, ut nos, amminiculo dexterae tuae, a cunctis malis liberare digneris.
( Q519al) Tibi in excelsis gloria ab angelis decantatur, tibi in hac celebritate fidelis turba laus in terris cum exsultatione depromitur, tibi in benedictione plebs fidelis hosanna conclamat, quem pium redemptorem in mundum advenisse exsultat: da itaque nobis, sic te laudationis huius frequentari officio, ut per hoc aeterno mereamur exsultari de praemio.
( Q520sc) In tempore illo proximum erat Pascha, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ut sanctificarent seipsos. Clamantes: Hosanna. Benedictus qui venit in nomine Domini. Venit Iesus Bethaniam ante sex dies Paschae cum discipulis suis, et fecerunt illi cenam magnam. Et discumbentibus cum eo, accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesu; domus enim impleta est ex odore unguenti. Clamantes: Hosanna. Benedictus qui venit in nomine Domini. Cum cognovisset turba multa quia venit Iesus Hierosolymam ad diem festum, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo. Ut clarificetur Filius hominis, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei cum gaudio magno. Clamantes: Hosanna. Benedictus qui venit in nomine Domini.
( Q521ad) Catholicam fidem, fratres carissimi, cordis integritate servantes, Deum Patrem, Deum Filium, Deum fateamur et Spiritum Sanctum. Neque tamen Deos plures affirmare gentiliter audeamus; sed in tribus unum Deum fiducialiter adoremus. Una quippe est Trinitas essentia, nec est altera creatrix et aeterna substantia. Nullus ergo ibi differentes potestates, ubi unam potestatem permanere cognovimus, temeraria disputatione confingat. Nullus impares gradus, ubi summa aequalitas reperitur, interserat. Non est Pater Filio, quia generavit, antiquior; neque Filius est gignente posterior. Non est etiam donatoris et doni vel potestas separata naturaliter vel voluntas. Simul individua Trinitas condidit tempora: simul pereuntia restauravit. Simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad fideles veniunt; simul impios deserunt; simul super humiles requiescunt. Istam proinde fidem delectemur usque ad sanguinem vindicare, si volumus Dei Patris heredes exsistere: ut hac fidei firmitate muniti, ad caeleste regnum perveniamus illaesi.
( Q522al) Deus fidelis, qui fidelia promissa confirmas, dum vocatas gentes ex fide iustificas: tu cognitionem nobis tribue Trinitatis, ut pacifici conversemur inter filios unitatis. Quo istius sanctae confessionis sacrificio competenter oblato, visitationem tuam mereamur ex alto.
( Q523pn) Offerentium, quaesumus, Domine, vota multiplica, et omnes in commune verae credulitatis instrumento perlustra. Sicque nobis per hoc sacrificium, quod tibi cum voto fidei dedicamus, adesto placatus: ut et viventibus veniam, et defunctis requiem impetremus aeternam.
( Q524ap) Deus, qui es unitas sancta et Trinitas indivisa, adauge in nobis fidei donum et beatae caritatis affectum: quo utroque a te ditati ex munere, heredes efficiamur promissionis aeternae.
( Q525il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi semper gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Quem tu, clementissime Pater, ante saecularia tempora genuisti, nec divisionem vel mutationem generando sensisti; sed essentialiter totus in Filio, totus in te ipso, sine ulla diminutione mansisti: nihil tibi retrahens, cum condidisse omnia cognoscaris. Ut exsistens Unigenitus ab Ingenito consubstantialis, coaeternus et aequalis, unam tecum divinitatis plenitudinem possideret, una etiam perpetuitate gauderet et unius dominationis aequalitate regnaret, simul cum Spiritu Sancto coregnante: qui procedens de utroque non est genitus nec creatus, sed creator universitatis et Dominus. Ipse enim creavit carnem Christi, quando pro salute gentium crucem voluit pati. Quem a te pro pignore caelestis hereditatis accipimus, cuius nomen in baptismate confiteri salutiferum credimus: ut, renati ad imaginem Trinitatis, computari mereamur filii Dei Patris omnipotentis. Quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in baptismate salutiferum credimus, per quem haec sacrificia sanctificari deposcimus; per quem tibi e terris ad instar caelesti Militiae proclamamus, ita dicentes:
( Q526ps) Hoc cantant Angeli, hoc resonant caeli: Benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictus quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis.
( Q527pp) Christe Dei Filius, quem olim ob hodiernae sollemnitatis festum turba multiplex Hebraeorum cum ramis et palmis ovantibus animis susceperunt: concede nobis, ut sicut illi praesentia tua gavisi sunt, ita haec sacrificia pietatis tuae sanctificentur obtutu. Quo ex his libantes, ita per veram ratamque dilectionem, vivam tibi praeparemur in hostiam: ut securi accedamus ad tuae Passionis sacratissimam cenam.
( Q528cn) Locutus est Dominus Iesus: Ego sum ostium, si quis per me intraverit salvabitur. Ego sum pastor bonus qui animam meam tradidi pro ovibus, ut vocem meam audiant et fiant unus grex et unus pastor. Si quis per me intraverit salvabitur.
( Q529od) Emunda, Domine, conscientias nostras fidei catholicae confessione sincera, et cordis contritione continua: ut semper a te exaudiamur e caelis, cum pro nostris delictis ad te proclamaverimus e terris:
( Q530bn) Respiciat vos placata divinitas et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Catholicae fidei vos documentis enutriat et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Gressus vestros ab errore convertat et viam pacis vobis ostendat.
( Q531cn) Memento nostri, Domine, dum veneris in regno tuo. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Memento nostri, Domine, dum veneris in regno tuo. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Memento nostri, Domine, dum veneris in regno tuo.
( Q532cn) Hic est panis de caelo descendens, si quis ex ipso manducaverit non morietur, sed habebit vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum daret pro mundo, ut omnis qui credit in eum non pereat. Sed habebit vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die Non enim missit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum; qui credit in ipsum non iudicabitur. Sed habebit vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Hic est panis de caelo descendens, si quis ex ipso manducaverit non morietur, sed habebit vitam aeternam et ego suscitabo eum in novissimo die. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
( Q533cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q534sc) Serviamus Domino Deo nostro, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas pacificas et hostias. Confortamini et estote perfecti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi. Et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas pacificas et hostias. Dominus Deus vester, ipse pro vobis pugnabit sicut pollicitus est, hoc tantum diligentissime studete ut diligatis Dominum Deum nostrum. Et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas pacificas et hostias.
( Q535ad) Ecce in proximo sunt, dilectissimi fratres, dies paschalis laetitiae, in quibus Dominus ac Redemptor noster pro nobis omnibus et crucem pertulit et sepulchrum. Proinde quamlibet fuerit usque modo nobis abstinendi devotio, maior tamen esse debet nunc et carnis et spiritus ieiunii observanda afflictio; ut moriamur quoque peccatis, sicut ille mortuus est pro nobis; quo expiati delicto, sanctum Pascha mereamur celebrare cum ipso.
( Q536al) Desiderantes, Christe Deus, ad tuae passionis gaudia pervenire, supplices quaesumus tuam pietatem, ut nostrorum ieiuniorum devotionem accipiens, ab omni nos peccato purifices, quo a nobis ira odii simulationibusque remotis, tuae mereamur absque confusione sumere calicem passionis.
( Q537pn) Improximasse passionis tuae, Christe, diem sentientes, et ieiunio animas affligimus, et offerre tibi puras hostias frequentamus. Propter quod te flebiliter imploramus, ut nobis carnis et spiritus purificationem, et defunctis iubeas impartire quietem.
( Q538ap) Christe Deus, cuius nos redemptos morte gaudemus et sanguine liberatos: castigatis ieiunio animabus atque corporibus, pacis tuae dono largire. Quo, proximante passionis tuae celebritate, sic dilectionis perfectionem ad invicem teneamus, qualiter ad mensam tuam absque ullo reatu odii accedamus.
( Q539il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum: ob cuius propinquum passionis festum, et carnem affligimus et animas in contritione humiliamus. Ipsi enim huius nostrae oblationis litamus ieiunium, per quod mortificemur ab omni crimine vitiorum. Oblaturus quippe se ipsum, ille pro nobis nostrorum omnium iniquitates portavit in humeris suis, ut crimen totius mundi ablueret cruce sua, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Da ergo nobis, Deus Pater, ut purificati a vitiis, ei soli dedicemur in sacrificio laudis qui tibi oblatus est pro peccatis nostris. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( Q540ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius sanguine pacificata sunt omnia caelestia sive terrestria, cuius demum passionis dies imminere sentientes, abstinere volumus et carnem a cibis et animam a peccatis. Sed quia id implere propria non possumus ex virtute, tu nobis, Deus trine, purificationem corporum et animarum attribue, per quam nostra delens peccata, sanctificati mereamur pertingere ad dominicam cenam.
( Q541pp) Gaudio paschalis laetitiae, ad quod, expleto hoc triduo, accedemus, tu, Deus Pater, abstinentium vires conrobora, et benedictione solita oblatum tibi hoc sacrificium propitiatus sanctifica.
( Q542od) Christe Deus, in quo non est inventum peccatum, et tamen pro peccatoribus oblatus est Deo Patri in sacrificium: respice gemitum nostrum, suscipe humilitatis nostrae ieiunium, ut qui nos a te, ob proximitatem festivitatis tuae mortis sanctificari volumus, sanctificationem tuae gratiae impetrasse nos gratulemur. Quo iubente dicimus:
( Q543bn) Christus, Dei Filius, propter cuius amorem animas vestras in abstinentia humiliatis, propinquantis vos remuneret suae laetitia passionis. Idem quoque sit sanctificatio vestra, cuius proxima passionis expectatis sollemnia. Ut purificati a vitiis, sanctum celebrare post triduum Pascha possitis.
( Q544cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q545sc) Ingressus Dominus Iesus in domum, discubuit. Et ecce mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, stans retro secus pedes eius et osculabatur eos, et lacrimis suis rigans, et capillis suis extergebat eos, et ungebat unguento. Quod cum vidissent qui cum eo erant, dicebant intra se: Hic si propheta esset sciret mulierem qua tangit eum, quia peccatrix est. Sciens Dominus cogitationes eorum, dixit ad eos: Quid molesti estis mulieri? quia bonum opus operata est in me. Propter quod dico vobis: remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Et ungebat unguento.
( Q546ad) Piissimo Deo ac Redemptori nostro offerentes hostiam vivam, debemus, dilectissimi fratres, et votis extendere et lacrimis expiare. Cuius sanctum Pascha approximat, cuiusque passionis celebritas appropinquat, cum per poenam illati supplicii, confregit portas inferni. Ipsi enim et per ieiunium famulemur, et per contritionem spiritus obsequamur, petentes ab illo, ut onustam carnem vitiis abstinentia expiet, et torpentem spiritum, propinquante mortis suae celebritate, ad se diligendum exsuscitet.
( Q547al) Salvator noster, Christe Deus, cuius ex proximitate passionis gaudemus, cuiusque redeunte annua resurrectionis celebritate erigimur. Tu, carnem nostram, ieiunio attritam, mole culparum emacula. Tu, spiritum qui te ardenter concupivit, sanctifica: lucem oculis praesta; munditiam corpori animaeque accomoda. Quo omnium virtutum dignitatem vestiti, ad videndum tuae passionis gloriam habeamur idonei.
( Q548pn) Deus summe, cuius sacrum Pascha post biduum expectamus, tu offerentibus et defunctis veniam largire propitius. Sicque inediam abstinentium dulcedine crucis tuae sustenta, quo humilitatis nostrae ieiunia statum semper habeant, non ruinam.
( Q549ap) Christe, Dei Filius, qui per sanguinem crucis tuae omnia quae sunt in caelis sive in terra pacificasti: tu nobis, expectantibus propinquam Paschae tuae sollemnitatem, donum pacis et caritatis attribue, ut vestimento induti alternae dulcedinis pretium sumamus nostrae redemptionis.
( Q550il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cui nos in contritione ieiunii ob sui mortis transitum praeparamus, cui lacrimantes prosternimur. Dies quippe illi redemptionis nostrae et passionis suae approximant, in quibus idem Salvator noster et Dominus, pro nobis traditus iudaeis, supplicium excipiens crucis, coronatus spinis, cessus alapis, ac multa sustinens vulnera passionis, mortuus est carne, resurgens propria ex virtute. Ad quos venerabiles dies, mundatis pectoribus cupientes accedere, te, Deus Pater, cum interno rugito flebiles supplicamus, ut mundes nos ab omni crimine, innoves suae passionis amore, vestiensque nos inconsutili tunica qua significatur illapsa in nobis caritas tua. Ut per dilectionem nos praepares tibi in hostiam, et per abstinentiam, erasis vitiis, securos facias pervenire ad cenam tuam. Eo pro nobis interveniente, cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( Q551ps) Vere sanctus et vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Cuius nos proximitas Paschae laetificat, passio salvat, resurrectio consecrat. Cui ante sanctum Pascha mundari cupientes a crimine, ieiunii offerimus hostiam, et nostrae humilitatis impendimus obsequelam. Ille est enim qui et tunc moriens redemit perditos, et nunc dulcescere facit sua passione redemptos.
( Q552pp) Laetatur, Domine, omnis conventus ecclesiae tuae in proximitate paschalis laetitiae. Ob hoc prece humili supplicamus, ut ieiuniorum nostrorum vota suscipiens, has tibi appositas hostias benedicas; nosque harum perceptione sanctificans, ad tuae passionis gaudia purificatos pervenire concedas.
( Q553od) Desiderantes, Christe Deus, mundi pervenire ad cenam tuam, postulamus ut nostra iubeas abolere peccata, tribuasque nobis munditiam carnis atque spiritus, pellens a corde dolum, a carne libitum, a lingua mendacium, ab actu scandalum; renovando nos gloria passionis, vulnere crucis atque gloria resurrectionis. Quo largam impendens misericordiam miseris, ieiuniumque acceptans nostrae humilitatis, exaudies vocem nostri clamoris:
( Q554bn) Unigenitus Filius Dei, cuius proximum spectatis Pascha, suae mortis dulcedine inediam vestram reficiat. Quique diem passionis suae amabiliter post biduum suscipere concupiscitis, donis ab eo ditemini sanctae compunctionis. Ut fructu bonorum operum affluentes, gaudiis cenae suae mereamini esse participes.
( Q555cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q556sc) Accepit librum Moyses ad altare Domini et recitavit in aures populi dicens: Hic est sanguis testamenti Domini in omnibus praeceptis quod constituit vobis Dominus Deus vester. Convocavit Moyses omnem synagogam filiorum Israel, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae praecepit mihi Dominus ut faciatis ea; sumite a vobis ipsis emptionem Domino, et si quis in vobis sapiens est et rectus corde, veniens operetur. In omnibus praeceptis quod constituit Dominus Deus vester. Omnis populus audiebat vocem tubae et videbat lampades et montem fumantem. Timens autem omnis populus adstiterunt a longe et dixerunt ad Moysen: Loquere tu nobiscum, et non loquatur ad nos Dominus, ne forte moriamur. Et dixit Moyses omni populo: Forti animo estote, ut enim probaret vos Dominus descendit ad vos, ut sit timor eius in vobis, et non derelinquatis. In omnibus praeceptis quod constituit Dominus Deus vester.
( Q557ad) Accesuri in crastinum, dilectissimi fratres, ad dominicam cenam, hodie faciem Iesu Domini ac Redemptoris nostri praeveniamus in confessione cum omni fiducia: petentes ab illo cum lacrimis, ut expiatos nos ab omnibus criminibus nostris, faciat in crastinum accedere ac calicem suae sacratissimae passionis.
( Q558al) Non nos abiicias, Iesu bone, in crastinum, per inveteratae vestis abiectionem, a convivio mensae tuae. Hodie dona nobis nuptialis dignitatis vestimentum, cum quo cras laeti accedamus ad tuae passionis epulum praeparatum. Hodie sit in nobis vera confessio, et cras peccatorum celerrima subsequatur remissio. Hodie accipe vota, cras votorum tribue praemia. Hodie nos propina gustu tuae dulcedinis, et in crastinum attribue tuae plenitudinem caritatis.
( Q559pn) Conditor et Redemptor humani generis, Christe, Filius Dei Patris: concede nobis famulis tuis, ut hodie tam viventibus quam defunctis criminum donetur remissio; qualiter cras omnibus in commune sit exsultationis omnimoda plenitudo.
( Q560ap) Praepara nos tibi, Salvator noster ac Domine, per pacis bonum in hostiam vivam, ut qui in crastinum sumpturi sumus dominicam cenam, nulla ad invicem convellamur discordia, sed fructu pleni tuae dilectionis, sumamus in crastinum flumina caritatis, quae profluentia decurrunt e visceribus tuis.
( Q561il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, omnipotens Domine, sancte Pater, aeterne Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui pati pro impiis voluit, et pro sceleratis indebite condemnari. Qui latroni deprecanti omisit delictum, promittens ei voluntate gratissima paradisum. Cuius mors delicta nostra detersit, et resurrectio iustificationem nobis exhibuit. Ob hoc te, Deus noster, exposcimus, ut hodie dimittas nobis peccata nostra, et cras reficias nos dulcedine tua. Hodie, nostrorum peccaminum confessionem accepta, et cras donorum spiritalium tribue incrementa. Hodie, quidquid odis a nostris corporibus abiice, et cras nos refice vulneribus crucis tuae. Hodie, os nostrum reple gaudio et lingua nostra exsultatione; qualiter nunc, et usque in saeculum, laudemus te, piissimum Salvatorem, proclamantes atque ita dicentes:
( Q562ps) Vere gloriosus et Pius Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui suam pro nobis posuit animam, et tribuit mundo novam per effusionem sui sanguinis vitam. Ipsi ergo hodie, humiliatum cor in laudis sacrificio immolamus, petentes ab eo, ut hodie vel cras, seu cunctis diebus vitae nostrae, ablutis criminibus, calicem supplicii sui, expiati, bibere mereamur.
( Q563pp) Sanctifica, summe Deus, haec libamina quae tibi offerimus voluntate devota, ut hodie, perceptione sui, sumentibus exhibeant omnium criminum expiationem, et cras, mundatis cordibus, praeparent exundantem tuae dulcedinis ubertatem.
( Q564od) Iesu, Redemptor piissime, cura vulnera nostra stigmate crucis tuae. Hodie nos oratio quam ipse docuisti reddat idoneos, et cras passio tua efficiat in tuae mortis unione connexos. Hodie, bone Christe, exaudi nos de caelis, cum ea quae nos docuisti proclamaverimus e terris:
( Q565bn) Unigenitus Filius Dei Patris, hodie nos sibi in vivam praeparet hostiam, et cras in sui dilectione consolidet corda vestra. Hodie nos sanctificet ad perfectum, et cras merito accedere faciat ad convivium suum. Hodie omittat, pius, peccata vestra, et cras ostendat vobis passionis suae abscondita sacramenta.
( Q566cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( Q567fr) Dominus sit semper vobiscum.
( Q568sc) Aedificavit Moyses altare sub monte ex duodecim lapidibus, et misit de filiis Israel, et obtulerunt holocaustomata, et immolaverunt hostias pacificas Deo. Dixit Dominus ad Moysen: ecce ego veniam ad te in columna nubis, ut audiat populus loquentem me ad te, et credat tibi in sempiternum. Descende nunc testare populo, purifica illos hodie, et cras lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium; tertia autem die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Descendens Moyses ad populum, purificavit illos. Et immolaverunt hostias pacificas Deo.
( Q569sc) Aedificavit Moyses altare sub monte ex duodecim lapidibus, et misit de filiis Israel, et obtulerunt holocaustomata, et immolaverunt hostias pacificas Deo. Locutus est Moyses ad populum dicens: Sanctificamini, et estote parati per triduum. Die autem tertia mane factae sunt voces, fulgura et nubes obscurae super montem Sina; vox tubae increpuit valide; contremuit omnis populus; et eduxit eos Moyses obviam Deo, et astiterunt sub monte. Mons autem Sina fumabat totus propter quod descendisset Deus super eum in igne. Moyses loquebatur et Deus respondebat ei. Miratus est autem omnis populus. Et immolaverunt hostias pacificas Deo.
( Q570ad) Diligamus et sequamur, fratres carissimi, iustitiam sempiternam, manducare cupientes dominicam cenam. Veniente enim patrefamilias, in exteriores tenebras reprobatus conviva proiicitur, et sine nuptiali veste repertus damnatur. Nemo pravis cogitationibus sordidatus adveniat; nemo sacramenta simulator accipiat. Imitemur potius patientiam Salvatoris, a quo sic videmus toleratam esse fraudulentiam traditoris, ut maligna cogitantem rerum omnium praescius Dominus Iesus Christus secum cenare permitteret, ne sanctificato pane fraudaret. Imitemur eius humilitatem, qui discipulorum pedes humiliter lavit; imitemur bonitatem eius, qui neganti Petro fructuosas lacrymas donavit. Caveamus inquietos fratres corporaliter declinare, et caritatem humilitatemque omnibus delectemur simpliciter exhibere. Sacrificium paenitentiae ieiunantes orantesque solvamus, ut securi semper ad caeleste convivium festinemus.
( Q571al) Occurrentes, Domine, cum coetu totius populi, ut sollemne Paschae celebremus initium, nos propitiatus attende; supplicantes humiliter et orantes, ut qui ab huius mundi operibus fatigati et corporis amictu sordentes ad tuam sacratissimam convenimus cenam, expurgatos nos ab omni cibo malitiae in novam converte prosapiem; ut cum tua gratia, et victu terreno et caelesti pane mereamur in tuo salutari convivio.
( Q572pn) Pietatis tuae, Christe Domine, rogamus clementiam, ut haec ad altare tuum nomina recitata liber vitae contineat; fiatque hoc cenae tuae sacrificium defunctis ad requiem et viventibus ad salutem.
( Q573ap) Pax nostra, omnipotens Christe, sincere nobis osculum pacis attribue, ut non cum Iuda proditore rei, sed tuae mereamur pacis haberi discipuli.
( Q574il) Dignum et iustum est nos tibi, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, gratias agere, et Iesu Christo Filio tuo. Cuius nos humanitas colligit, humilitas erigit, traditio absolvit, poena redemit, crux salvificat, sanguis emaculat, caro saginat. Qui seipsum pro nobis hodie tradidit, et culpae nostrae vincula relaxavit. Qui ad commendandam fidelibus bonitatis suae humilitatisque munificentiam, etiam traditoris sui non dedignatus est pedes abluere cuius iam manus praevidebat in scelere. Sed quid mirum, si dum ministerium formae servilis voluntarie morti vicinus adimplet, posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit? Quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu est inventus ut homo? Quid mirum, si misit aquam in pelvem, unde lavaret pedes discipulorum, qui in terra sanguinem suum fudit, quo immunditias dilueret peccatorum? Quid mirum, si linteo, quo erat praecinctus, pedes quos laverat tersit, qui carne qua erat indutus evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat; ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis expoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis. Et tota illa eius passio credentium est facta purgatio. Passurus igitur exitia praemisit obsequia, non solum eis pro quibus subiturus venerat mortem, sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem. Tanta quippe est humanae humilitatis utilitas ut eam suo commendaret exemplo divina sublimitas. Quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret; ut qui perierat superbia deceptoris, servaretur humilitate piissimi Redemptoris. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( Q575ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, qui traditus ac mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
( Q576pp) Praedicamus, Domine, nec tacemus pro nostra te redemptione traditum et mortuum et sepultum; ad caelos ascendisse post transitum, et ad iudicandum in fine venturum. Unde petimus ut haec oblata sanctifices, et sumentium pectora propitiatus emacules.
( Q577cn) Dominus Iesus misit discipulos suos et dixit ad eos: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus, quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Cenantibus autem illis, accepit Iesus panem et benedixit deditque discipulis suis et dixit: Accipite et comedite. Quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Accepit et calicem, postquam cenavit, deditque discipulis suis et dixit: Accipite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Non bibam amodo cum illud bibam vobiscum in regno Patris mei. Quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
( Q578od) Cogitationes et delicta nostra cernentes non cruentas tibi, Domine, victimas immolamus, sed simplicibus votis tibi sempiterni Sacerdotis corpus offerimus. Memorare itaque, Domine, quid pro nobis pertulerit qui peccata nostra portavit. Indue ergo nos iustitiae stola, ut in cena tua sine veste nuptiali nullus accumbat, gaudiisque caelestibus Novi Testamenti convivium floreat. Procul absit dolus, quo deceptus est malus ille discipulus. Sit omnibus fides vera, spes certa et caritas pura. Ut spiritualibus alimentis non damnetur conscientia, sed per pacis caritatisque tuae dulcedinem ab omnibus emundati vitiis, ad te proclamemus e terris:
( Q579bn) Christus Dominus, qui pro salute omnium hodie se tradi permisit, ipse vos suae gratiae dono locupletet. Et qui per bucellam panis suum prodidit traditorem, ipse vos sui panis perceptione sibimet faciat complacere. Quique discipulorum pedes eluere dignatus est hodie, ipse vos ab omnibus delictis emaculet, et coetui discipulorum associet.
( Q580cn) Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. Antequam patiar. Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat et dicetis patri familias domus: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Antequam patiar. Et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate. Antequam patiar. Et cum facta fuisset hora, discubuit et duodecim apostoli cum eo, et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Accepit panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Accipite et manducate; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Similiter et calicem, postquam cenavit, accepit et gratias egit et dedit illis dicens: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum in regno Patris mei. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
( Q581cm) Resurrectionem Domini nostri Iesu Christi laetantes, eiusque Corporis et Sanguinis mysterium celebrantes, gratias referimus nomini tuo, omnipotens Deus Pater, et petimus, ut ita mortificemur ac consepeliamur cum crucifixo, ut credamus et sentiamus nos vivere etiam simul cum ipso.
( Q582cn) Ecce venit hora ut dispergamini et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia Pater mecum est. Confidite, ego vici mundum. Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Confidite, ego vici mundum. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Confidite, ego vici mundum. Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Ecce venit hora ut dispergamini et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia Pater mecum est. Confidite, ego vici mundum. Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua, libera me. Confidite, ego vici mundum. Viderunt me, et moverunt capita sua. Confidite, ego vici mundum. Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Ecce venit hora ut dispergamini et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia Pater mecum est. Confidite, ego vici mundum. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Confidite, ego vici mundum.
( Q583an) Tristis est anima mea valde, tristis est usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum.
( Q584or) Occurrentes cum coetu totius populi, ut sollemne Paschae celebremus initium, nos propitiatus Deus attende, supplicantes humiliter et rogantes, ut qui ab huius opens fatigatione cordis amictu sordentes ac fermenti veteris accedimus, a te mulciscati, ad tuam ut reficiamus sacratissimam convenimus cenam, et expurgatos nos ab omni malitia in novam converte prosapiem; ut excluso victu terreno in tuo mereamur saturari convivio.
( Q585al) Expia, quaesumus, Domine, nostrorum cunctas facinorum culpas; ut deposito veteris hominis indumento, per magnificentissimae tuae passionis exemplum divinae resurrectionis tuae innovati laetitiae, caelestibus nos sentiamus operibus illustrari.
( Q586cn) Bone Magister, lava me a facinore meo, et a peccato meo munda me. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Et a peccato meo munda me. Beati, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Et a peccato meo munda me.
( Q587cn) Si ego, Dominus et Magister vester, lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. Et vos debetis alter alterius lavare. In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Et vos debetis alter alterius lavare.
( Q588cn) Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. Beati eritis si fecetiris ea. Cum surrexisset Dominus a cena, misit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum, et dixit eis: Beati eritis si fecetiris ea. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Beati eritis si feceritis ea.
( Q589or) Te deprecamur, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, ut hos famulos tuos, quos per passionem Filii tui redimere et vivificare dignatus es, intellectu instruas, opere confirmes. Sit animus eorum ad oboedientiam promptus, ad humilitatem mansuetus, ad misericordiam largus. Sequantur Abrahae fidei gloriosa vestigia, imitentur Iob inexpugnabilem patientiam, discant Tobiae imitabilem misericordiam. Sint in tentationibus fortes, in necessitate magnanimes, in tribulationibus patientes. Maioribus honorem praebeant, coaequales diligant, minoribus tribuant exempla virtutum. A delictis mundialibus ad caelum oculos tollant; festinent ad paradisum, properent ad regnum, et per te illic, Domine, mansiones obtineant angelorum.
( Q590or) Unigenite Dei Patris Filius, qui pro mundi salute nostrae humilitatis assumere dignatus es carnem; qui misericorditer hominem quem formaveras deceptum a persuasione diaboli per humilitatis tuae gratiam ad paradisi iterum fecisti revocare ianuam; qui discipulorum tuorum pedes non dedignasti lavare, ut nos imitando exemplum salutare tecum faceres conregnare. Petimus clementiam tuam, omnipotens Deus, ut nostrorum deleas facinora peccatorum; quatenus abluti a delictis mereamur sanctis effici participes in regno caelorum.
( P591cn) Signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae, exiguo ligno credimus animas nostras ut transeuntes mare liberemur per te omnium Salvatorem. Iter facimus, ligno portante nos invocantes te, Pater, ut transeuntes mare per lignum liberemur. Benedictum est lignum per quod fit iustitia. In hoc autem ostendisti, Domine, inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo.
( P592fr) Ecce lignum gloriosum, in quo dudum pensa sunt Christi Salvatoris membra mundum redimentia. Fletu producentes omnes preces hic prosternite.
( P593hy) Ab ore Verbum prolatum, nuntiante angelo, alti Genitoris sacrum illustravit uterum Mariae Virginis almae ad salutem gentium. Beata virtus caelestis, quae suscepit fragile corpus, ut ruentem sursum elevaret hominem, quod male priscorum culpa parentum prostraverat. Caesus ictu flagellorum sustulit opprobria, sputis vultum sordidatus, laureatus vepribus, deputatus cum iniquiis ad mortem crudeliter. Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus Redemptorque Pius, Dei Patris unicus, per crucis almae tropheum lavit omne saeculum. Exaltatus Iesus Christus in crucis patibulo, austu fellis et aceti propinatus poculo, lancea latus perfossum profluit miraculum. Fugiens sol obscuratur cernens mortem Domini luctuosam, infert mundo tenebrae caliginem; monumenta patuerunt, velum templi scissum est. Gaudium fessis laturus, fregit portas inferi, antra Erebi illustrans spoliavit tartara, eruit victo serpente beatorum animas. Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum, qui ad sepulcrum excubarent vigiles; quos terruit et fugavit visio angelica. Illico, surgente Christo, omnis terra tremuit, mortuos olim sepultos tune viventes reddidit; nuntius caelestis inquit: Resurrexit Dominus. Karorum discipulorum corda mulcens loquitur, hortans pie ac benigne sacris mulieribus, ut irent in Galilea viderentque Dominum. Laeti cernunt Regem regum Magistrum discipuli, quos per dies quadragenos visitavit saepius; demumque regna caelorum ascendit in gloriam. Munus inde mittens suis Spiritum Paracliti, cuius accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnalia. Nostris ipse Iesus Christus finem ponat scandalis, qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis; omne facinus explodat hic a nobis miseris. Orrida procul remota averni supplicia, adepturos nos assumat paradisi gaudia, potiri ut mereamur caeli habitacula. Praeferente signum crucis angelorum agmina cernui venturo Regi praebentes obsequia, terrore concussa ruet cuncta mundi machina. Qum terribili clangore tubarum vox caelitus sonaverit, ut extinctos terra reddat mortuos, reddituri rationem Christo Regi Domino. Radiis solis ad instar, Christus iudex veniet, collaturus piis regnum, impiis suplicium, crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat. Sanctis ut simul uniti evadamus tartara, proculque leva deserta teneamus dexteram; ut cum Christo potiamur infinitam gloriam. Terram vivorum ingressi cum choro angelica liberi a maledicto Erebi supplicio, exsules effecti procul a mortis exitio. Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos, nulla restabit mundana, fragilis occasio, nec supererit antiqui hostis colluctatio. Xhristus erit salus nostra, Christus gloriatio, Christus vita atque regnum dulcisque refectio; qui pro nobis semetipsum tradidit supplicio. Fixis genibus prostrati, adoremus inclitam crucem, quam ascendit olim pro mundi nequitia; ut contrita laederetur Zabuli superbia. Zelo draconis subacto, polorum fastigia penetravit, secum ferens electorum agmina; cum quibus nobis concedat vivere per saecula.
( P594hy) Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Mitis amore pio pro nobis victima factus, traxit ab ore lupique sacer Agnus oves. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit atque suo clausit funere mortis iter: Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis, quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Fertilitate potens, o dulce nobis lignum. Quando tuis ramis tam nova poma geris. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Cuius odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vitae qui caruere diem. Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius, luna nec in nocte sol neque in meridie. Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum, spargis et ornatas flore recente comas. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. Appensa est vitis inter tua brachia, de qua dulcia sanguineo vina rubore fluunt. Tu benedicta manes, super omnes valde refulges arbores, et signo tuos a morte salvas. Crux benedicta nitet, Dominus qua morte pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit.
( P595or) Domine Iesu Christe, gloriose conditor mundi, qui cum sis splendor gloriae, aequalis Patri Sanctoque Spiritui, carnem inmaculatam assumere dignatus es, et gloriosas tuas sanctas palmas in crucis patibulum permisisti configere, ut claustra dissipares inferni et humanum genus liberares de morte: miserere nostri oppressis facinore sordidatos peccatis. Non nos digneris derelinquere, piissime Domine, sed dignam indulgentiam de malo quod gessimus nobis tribue. Exaudi nos prostratos coram adorandam sanctam gloriosissimam tuam Crucem; ut in his sacris sollemnitatibus mereamur coram te assistere mundi.
( P596fr) Paenitentes, orate, flectite genua Deo.
( P597fr) Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis propitius donare dignetur.
( P598fr) Deprecemur Dominum Deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium, quod ab eo requiritis, clementer impertiat.
( P599fr) Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut reminiscentes mala, quae gessimus, deinceps vitemus insidias inimici, ut quos diabolus persuasione sua ab altario Dei subtraxerat patrona revocet effusio lacrimarum.
( P600fr) Erigite vos. Completa oratione vestra, omnes pari voce indulgentiam a Domino postulemus: Indulgentia.
( P601cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Prosternimus preces ante faciem tuam; exaudi, placare, indulge, Domine, et miserere nobis. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti.
( P602fr) Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum et pacem nobis propitius donare dignetur.
( P603fr) Te precamur, Domine. Indulgentiam. Procedat ab Altissimo. Indulgentia. Succurrat nobis miseris. Indulgentia. Delicta purget omnium. Indulgentia. Praestetur paenitentibus. Indulgentia. Patrona sit lugentibus. Indulgentia. Errantes fide corrigat. Indulgentia. Lapsos peccatis erigat. Indulgentia. Te precamur, Domine. Indulgentiam. Erigite vos.
( P604or) Unigenite Filius Dei Patris, cuius caro pretiosa a Iudaeis damnatur, ab ingratis illuditur, et crucifigenda latronum corporibus comparatur. Ex cuius latere sanguis et aqua profluxit, sed sanguinem non miror ex carne, aquam vero ex eo quod intellego non mirabor. Illa est enim utique aqua, quae nos quondam per Adam mortuos vivificavit regeneratos, procedens ex mortuo. Clementiam ergo tuam quaesumus, ut, sicuti pro amore humani generis non dedignatus es assumere mortem nostram, ita etiam resurgens a mortuis obtinere nos facias de triumphato hoste victoriam.
( P605fr) Indulgentia.
( P606cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Peccavimus tibi, Deus, recedentes a te; nobis confusio, tibi clementia et propitiatio. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti.
( P607fr) Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum et pacem nobis propitius donare dignetur.
( P608fr) Te precamur, Domine. Indulgentiam. Nos Patri reconciliet. Indulgentia. Christi confirmet gratia. Indulgentia. Confirmet Sancto Spiritu. Indulgentia. Pestem et famem abluat. Indulgentia. Medelam aegris tribuat. Indulgentia. Captivos reddat patriae. Indulgentia. Vices aerum temperet. Indulgentia. Te precamur, Domine. Indulgentiam. Erigite vos.
( P609or) Unigenite Filius Dei Patris, qui tantam redditurus gratiam in terris dignatus es nasci, ut nos elevares ad caelos; qui ideo in ligno crucis manus proprias extendisti, ut nos ad lignum vitae propitius revocares, de quo Adam gustare non meruit posteaquam crimen praevaricationis incurrit. Crux ergo tua, Deus, vitae arbor est; in aeternum vivificet quemcumque ex ea gustaverit. Tuam ergo clementiam petimus, ut auferantur ab oculis tuis mala nostra praeterita, et bona futura nascantur; huius mundi lux infida neglegatur, et perennitatis tuae a nobis aeternitas requiratur.
( P610cn) Parce, Deus, quia sprevimus praecepta tua, qui das post peccata indulgentiam. Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. Qui das post peccata indulgentiam. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Qui das post peccata indulgentiam. Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. Qui das post peccata indulgentiam. Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. Qui das post peccata indulgentiam. Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. Qui das post peccata indulgentiam. Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis. Qui das post peccata indulgentiam. Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me. Qui das post peccata indulgentiam. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. Qui das post peccata indulgentiam. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Non enim sacrificio delectaris, holocaustum, si offeram, non placebit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Qui das post peccata indulgentiam. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Qui das post peccata indulgentiam. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Qui das post peccata indulgentiam.
( P611fr) Indulgentia.
( P612cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Miserere nobis, Deus, quia omnia potes; tu enim dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti.
( P613fr) Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum et pacem nobis propitius donare dignetur.
( P614fr) Te precamur, Domine. Indulgentiam. Restituat paradiso. Indulgentia. Claustra caelorum reseret. Indulgentia. Removeat supplicium. Indulgentia. Extinguat gehennae incendium. Indulgentia. Defunctis donet requiem. Indulgentia. Locum quietis conferat. Indulgentia. Sanctis consortes faciat. Indulgentia. Te precamur, Domine. Indulgentiam. Erigite vos.
( P615or) Unigenite Filius Dei Patris, de quo ante tam innumeros annos propheta cantavit hunc versum: In medio duorum animalium cognosceris. Cognitus plane es non solum inter duos latrones pendens in ligno, vel duorum testamentorum in medio, verum etiam fuga solis, occasu diei, concussione terrarum. Tu, Christe, descendisti ad inferos, et sanctos sepulcra laxarunt. Pietatem ergo tuam quaesumus, ut intelligere possimus quantum nobis resurgens praestabis in regno, qui nos moriens resuscitasti cum gloria de inferno.
( P616or) Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat Regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo.
( P617or) A malo nos libera, et in tuo timore et opere bono confirma, summe et admirabilis Deus noster, qui es benedictus et regnas in saecula saeculorum.
( P618fr) Eamus cum pace
( P619cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri. Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri. Acerba nostra crimina te adduxerunt ad poenam. Memento nostri. Baiulans crucem humeris pro nostris malis delictis. Memento nostri.
( P620cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri.
( P621fr) Prosternimus preces ante faciem tuam; exaudi, placare, succurre, Domine, et miserere nobis. Ad te precamur, Domine. Indulgentiam. Benigne largam porrige. Indulgentiam. Cruci tuae nos applicet. Indulgentia. Delicta purget omnium. Indulgentia. Aegris medelam conferat. Indulgentia. Fide iacentes erigat. Indulgentia. Gregem tuum praemuniat. Indulgentia. Hostilitatem auferat. Indulgentia.
( P622cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri. Causam reddis Pilato nullo reatu contracto. Memento nostri. Deus homo esse voluisti pro libertate assumpti. Memento nostri.
( P623cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri.
( P624fr) Peccavimus tibi, Deus, recedentes a te; nobis confusio, tibi clementia et propitiatio. Ad te precamur, Domine. Indulgentiam. Iam nos Patri associet. Indulgentia. Kaptos reformet patriae. Indulgentia. Locum quietis tribuat. Indulgentia. Morbum famemque atterat. Indulgentia. Nostrum reatum diluat. Indulgentia. Omnes fide consolidet. Indulgentia. Patrona sit lugentibus. Indulgentia.
( P625cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; miserere nostri. Flagellaris et clamas: Ignosce, Pater, ignorant. Memento nostri. Excipis sententiam, daturus indulgentiam. Memento nostri.
( P626cn) Tu, pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti; memento nostri.
( P627fr) Miserere nobis, Deus, quoniam omnia potes; tu enim dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. Ad te precamur, Domine Indulgentiam. Quassos reformet viribus. Indulgentia. Removeat supplicium. Indulgentia. Solvat sepultos nexibus. Indulgentia. Terrae quietem tribuat. Indulgentia. Virtute firmet debiles. Indulgentia. Xristo canentes mulceat. Indulgentia. Zeli furorem reprimat. Indulgentia.
( P628cn) Parce, Domine, quia sprevimus praecepta tua, qui das post peccata indulgentiam. Redde mihi laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma me. Qui das post peccata indulgentiam. Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Qui das post peccata indulgentiam. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, laudabit lingua mea iustitias tuas. Qui das post peccata indulgentiam. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Qui das post peccata indulgentiam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis vero non delectaberis. Qui das post peccata indulgentiam. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Qui das post peccata indulgentiam. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Qui das post peccata indulgentiam. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta, tunc impones super altare tuum vitulos. Qui das post peccata indulgentiam.
( P629cn) Parce, Domine, quia sprevimus praecepta tua, qui das post peccata indulgentiam.
( P630fr) Paenitentes, orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut remissionem peccatorum nobis propitius donare dignetur.
( P631fr) Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut lapsis manum porrigat et praesidium, quod ab eo requirunt, clementer impertiat. Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut reminiscentes mala, quae gessimus, deinceps vitemus insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario Dei subtraxerit patrona revocet effusio lacrimarum. Orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, et omnes una voce indulgentiam a Domino postulemus.
( P632fr) Indulgentia. Erigite vos.
( P633or) Ingeniti Patris unigenite Christe, qui pro nobis impiis hodie occideris innocens; tui sanguinis reminiscere pretium, et totius populi dele peccatum. Quique pro nobis perferre dignatus es sputa, probra, vincula, colaphos, alapas et flagella, crucem, clavos, amaritudinem, mortem, lanceam, ac novissime sepulturam, nobis miseris, pro quibus haec passus es, caelestis regni tribue beatitudinem infinitam; ut qui passionem tuam venerando prosternimur, resurrectionis tuae gaudiis ad caelestia sublevemur.
( P634or) Quas tibi, Domine Iesu Christe, pro cruce lacrimas, quae pro sanguinis effusione lamenta vel suspiria rependimus? Quae praemia, quae vota reddimus? Ecce nunc caperis pro nobis poenis cruciandus indebitis. Heu. Caperis, exspuendus exspueris, flagellandus flagellaris, crucifigendus crucifigeris, deridendus derideris, aceto propinandus propinaris, consummandus consummaris, mirabiliter resurrecturus. Parce nobis, Christe Domine, parce, rogamus, per admirabilem sanctae passionis ac resurrectionis tuae virtutem; ut, sicut paradisi civem hodie fecisti latronem intrare, ita, per crucis victoriam, omnem a malo liberes mundum atque universam a te conditam redimas creaturam; ac nos miseros, quos conscientiarum obscuritas prostravit in luctum, resurrectionis tuae claritas attollat in gaudium.
( P635or) Maiestati tuae, omnipotens Deus salutari obsecratione famulantes, rationabile servitutis nostrae praesentamus obsequium, qui Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, apud te ante saecula verum Deum, eundemque postea hominem verum ad redemptionem nostram venire voluisti, ut humilitate sublimi humanum genus eveheret ad caelos. Propter quod nostrae carnis suscepit opprobrium, qui alapis caesus est, ut nobis delicta operum nostrorum patientiae suae virtute dimitteret; sputis sordidatus est, ut humilitatis gloria caecorum oculos aperiret; flagellis verberatus est, ut nos plagarum suarum livore sanaret; spinas coronatus est, ut spinas et tribulos nostrorum evelleret peccatorum; exaltatus est in ligno et crucis pertulit poenas, ut cruci nostra peccata configeret; cum iniquis deputatus est, ut nos ab iniquitate salvaret; amaritudinis nostrae felle et aceto potatus est, ut nos salutare sui sanguinis poculo propinaret; mortificatus est, ut nos aeternitati donaret. Sol refugit in tenebras, aeternam noctem saecula cruenta timuerunt; velum templi scissum est, ut occulta praeteritis temporibus apparerent sancta Sanctorum, et, velamine spiritalis scientiae reserato, caelestium sacramentorum pateret agnitio. Terra contremuit, ut Dominum suum generatio terrena cognosceret, per quem annuntiatam Domini nostri Iesu Christi, Filii tui, pro nobis inenarrabilem claritatem, prout possumus, mortali ore celebrantes, te, Pater sancte omnipotens, deprecamur, ut in spiritu vivifices supplices, et in carne destruas adversantes.
( P636fr) Exaudi, Domine, supplicum preces, et tibi confitentium parce peccatis; ut, quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat.
( P637fr) Eamus cum pace.
( P638bn) Exaudi nos, lumen indeficiens, Domine Deus noster, unici luminis lumen, fons luminis, lumen auctor luminum quae creasti et illuminasti; lumen angelorum tuorum, sedium, dominationum, principatuum, potestatum et omnium intelligibilium quae creasti; lumen Sanctorum tuorum. Sint lucernae tuae animae nostrae, accedant ad te, et illuminentur abs te, luceant veritate, ardeant caritate, luceant et non tenebrescant, ardeant et non cinerescant. Benedic hoc lumen, o lumen, quia et hoc quod portamus in manibus, tu creasti, tu donasti. Et sicut nos per haec lumina qua accendimus de hoc loco expellimus noctem, sic et tu expelle tenebras de cordibus nostris. Simus domus tua lucens de te, lucens in te. Sine defectu luceamus, et te semper colamus. In te accendamur, et non exstinguamur.
( P639bn) Offerimus tibi, Domine, cerei huius rutilantis speciem, divino igne succensam, quem per multimodam materiam nutu tuo produci iussisti apibus. Eum indignis manibus nostris oblatum accendimus, precantes bonitatem tuam, ut emissione Spiritus Sancti tui, qui quondam in similitudinem ignis divisionemque linguarum in apostolorum tuorum corda perspicuus fulgensque apparuit, eum benedicere et sanctificare digneris. Et, sicut hic cereus, exuberans largo visione, noctis huius iugulat cecitatem, et devotissimae plebis tuae resplendet obtutibus, ita et nos, Domini nostri Iesu Christi Filii tui splendore repleti, internis mentibus fulgeamus; et peccatorum cecitate detersa, lux in nobis sempiternae fidei perseveret.
( P640fr) Deo gratias.
( P641cn) Lumen verum illuminans omnem hominem in hunc mundum venientem. Quoniam apud te est, Domine, fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. In hunc mundum venientem. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. In hunc mundum venientem.
( P642fr) Erigite vos. In nomine Domini nostri Iesu Christi, lumen cum pace.
( P643or) Prima tibi et principalia, Deus Pater omnipotens, haec luminum munera in exordio venerandae huius noctis obtulimus, et ob honorem dominicae resurrectionis lucernam et cereum claritatis aptavimus, quae unigenitus Filius tuus, Dominus noster, adventus sui faciat mysteriis luminata. Per quem te, Deus, supplices exoramus, ut hoc sanctum munus libens accipiens, his famulis tuis, quos ad enarrandam laudem destinavimus luminis, propitius ac benignus aspires, efficiasque tibi placita quae in honore tuo eorum fuerint sermone prolata; in nobis quoque pervigilem devotionem flagrantia spirituali succendens, omnes tetrae noctis insidias lucis tuae candore discutias.
( P644bn) Dignum et iustum est, vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre, Domine, sancte Pater omnipotens, et Christe, Deus, qui mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae, qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem. Da directum et bene sonantem in ore meo ministrari sermonem. Omnipotentem Deum, substantiae vitalis exordium, creaturae universalis auctorem, Dominum, salutarem opificem, vocalis Ecclesiae personet canora laudatio, ut ipsi rependat lingua ministerium, de cuius imperio sumpsit officium. Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis praestoletur fidelis turba luminibus, ne nuptialis habitaculi respuat habere consortes, quos sub veterum umbraculo peccatorum praevenerit dormientes. Quid dignius quidve sublimius, quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine, totum debet ex munere, vel quod formatur ex nihilo, vel quod reparatur ex perdito? Tu vas, quod pronum culpa dederat in ruinam, figuli miserantis affectu, de favillis cineribusque collectum, spiritu vivificante salvasti, ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos. Tu novellae vitis germina fecunda plantasti, ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum. Nunc de cibo sumitur, vita non labitur. Solvit gratia quos vinxit illecebra. De arbore creata nox criminis, sed de ligno genita lux salutis. Vetuisti opera manuum tuarum, clemens operator, interfici perpetuae mortis excidio. Paradisi ianuam, quam piaculum letale damnaverat, dextera mysterii caelestis aperuit; id perfectae iudicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum, tribueres et regressum. Mortificantur ex lapsu, qui vivificantur ex pretio. Redempti clementius quam creati. Namque ibi Deus operatur ut faceret, hic passus est ut prodesset. Induit carnem, sed non exuit maiestatem, nostram substantiam expetens, sed propriam non relinquens. Cum corpore editus, sed intemerato pudore conceptus. Temporalis ex Virgine, sed coaeternus in Patre. Humilians divina, ut possit elevare terrestria. Cui tanti fuit salvatio ut, ne nos perderemus caelum, ille pateretur infernum. Suscepit mors quem tenere non potuit; amplificata successu, sed evacuata spolio. Exsultavit in raptu, sed occidit in trophaeo. In se refusa defecit extremitas postquam vitae appetere tentavit auctorem; et dum ambit illicita, perdidit acquisita. Adest nox lumine donata perpetuo, dominicis sanctificata victoriis, quae recidivum mundi sortita natalem, debellata funeris regione, triumphos Christi resurgentis excepit; quae transgressionis maculas fluentis lavacri salutaris abstersit; quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi; in qua mercem sanguinis repraesentat unda baptismatis, et dum vetus culpa decidit, novus homo consurgit.
( P645or) Deus, qui filios Israel educis ex Aegypto, palpabiles Aegypti tenebras relinquendo; Deus, qui, duce luminis gratia, pondus horrendae noctis exterminas; Deus, qui, praecedente angelo tuo in columna nubis in diem eodemque in columna ignis in noctem posteriora servante, curam nostrae salutis exsequeris; teque nobis in eo praestas, in quo lucere nos lumine scientiae tuae iubes. Fac nos divinitatis tuae fieri consortes, et larga tua pietate ex invisibilibus bonis visibilia dona concede, quae nos et offerri doceant, et tuam in omnibus compleri faciant voluntatem.
( P646bn) Aequum et iustum est, vere, Domine, satis dignum et pulchrum est, in quantum nos munere tuo illustras, tibi semper gratias agere, apud quem est fons vitae, in cuius lumine videbimus lumen. Praevia tot tantisque virtutibus circa tuae maiestatis resplendens altaria serenat lux cerei. Praemittunt indicia ignium miracula secutura lympharum. Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte. Patescunt actu quae fuerant figurata mysterio. Instar columnae veteris fomes iste praefulget; aquis populum docet esse salvandum, per quas et liberatio tribuitur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem. Ascendat, Domine, in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum. Visitentur benedictionis dono quae sacro dedicantur obsequio. Non hic thureis adoletur flamma virgultis, nec in sabaeicis proscinduntur ligna nemoribus, quae suavitatem cinnami rorantis exhalant. Sed cera famulatur ex lumine, quae non polluitur ex parente. Cuius natura de flore, cuius ortus ex virgine. Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem. Papyrus, quin etiam, niveo adoperta sub tegmine, flammarum exsequitur incrementa. Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis, quod favet ignibus res nutrita gurgitibus. Agnoscunt cuncta te Dominum, tibique se sciunt deberi quod nata sunt. Dedisti, pie opifex, creaturae sensum quo suum possit intellegere et honorare factorem. Intende, propitius, Domine, ad huius cerei devotissimam servitutem; ut qui flammam gignere cernitur, usuale tuae benedictionis serenatus ex lumine, cunctis sit expedibilis ad salutem. Resolvat gravium fomenta languorum. Asperitates casuum remedii tranquillitate confringat. Omnia votis largiatur humanis, qui de tuis benedictionem sumpsit officiis. Tribue etiam, Domine, sancte Pater, omnipotens Deus, ut diei huius sollemnia sacrae paschalis, in quo Redemptoris nostri gloria praedicatur et gratia, cum antistite nostro N. episcopo, cum glorioso principe N., cum presbyteris, diaconibus, clero atque omni populo, sub multorum curriculo celebrare mereamur annorum. Ad te ascendat. Pax in caelo. Pax in terra. Pax et plenitudo tua, Domine, super nos descendat. Pax regibus et potestatibus saeculi huius. Pax Ecclesiae tuae catholicae, quae est in hoc loco constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa.
( P647ad) Exspectati temporis, dilectissimi fratres, festa sollemnitas et annuum per saecula sacrae resurrectionis arcanum votivae noctis advenit. Hoc illud est, quod in perennem memoriam consecratum credentibus populis altissima de caelis gratia spiritualis attribuit. Hilares vigilias gloriosis laudibus perferamus, diem vincentes, qua funalibus crebris Ecclesia sancta resplendens coruscat in lumine, praeconia dominicae passionis indefessis precibus celebremus, intendentes auditu lectionibus sanctis ac sedulis obsecrationibus patientiam non negantes; ut ille regalis solii habitator altissimus a sede arcis aethereae populo suo, qui sollemnia redditurus ad haec festa convenit, per Spiritum suum Sanctum clementer illapsum placabilis ac propitiatus aspiret.
( P648fr) Pro sollemnitate paschali flectamus genua. Levate.
( P649or) Pro sollemnitate paschali flexis genibus, te, Pater omnipotens, obsecramus, ut mors Unigeniti tui, Domini nostri, qui vitam omni contulit mundo, toti gratiam conferat populo christiano. Resurrectio quoque eius nos ad caelestia sublevet, et a corruptione vitae huius ereptos immortalitati aeterna consociet.
( P650fr) Pro his qui, variis necessitatibus detenti, Paschae interesse non possunt, flectamus genua. Levate.
( P651or) Deprecamur te, Pater aeterne, omnipotens Deus, pro his qui, diversis necessitatibus detenti, sollemnitati paschali interesse non meruerunt; ut, quia gaudio praesentium sunt exsortes, mereantur Sanctorum meritis adesse participes. Ut, sicut passio unigeniti Filii tui, Domini nostri, pro multorum salute occurrit, ita et haec celebritas annuae festivitatis et praesentibus tribuat gloriam, et absentibus conferat veniam.
( P652fr) Pro sacerdotibus ac ministris flectamus genua. Levate.
( P653or) Sacerdotes tuos, Domine, indue iustitiam et ministri tui laetentur. Illos doctrinis et vitae exemplis munifica, hos sanctitatis cultu officiique locupleta. Ut dum utrique a te augmenta virtutum perceperunt, sine offensione tuis altaribus famulentur.
( P654fr) Pro unitate fidei catholicae flectamus genua. Levate.
( P655or) Ecclesia tua, Christe, quae late per totum orbem diffusa est, omnes per tuam gratiam in unitatis gremio colligat; et quamvis semetipsam in gentium varietate diffundat, fidei tamen divisionem non sentiat. Dissolve haereses et schismata, quae subvertere cupiunt fidem, quae nituntur corrumpere veritatem. Ut sicut tu in caelis atque in terra unus atque idem dignosceris Dominus, ita tibi in unitate fidei serviat cunctarum gentium populus.
( P656fr) Pro virginibus flectamus genua. Levate.
( P657or) Pro virginibus flectentes genua te, Pater omnipotens, postulamus, ut hanc illustrem portionem gregis Christi tui, in qua maxime gaudet catholica Ecclesia, ampliori fecunditate enutrias; ut quanto plus numerosior incorruptorum numerus exstat, tanto gaudium Ecclesiae matris augescat.
( P658fr) Pro his qui eleemosynas faciunt flectamus genua. Levate.
( P659or) Deprecamur te, Domine, pro his qui misericordiae fructibus egentium subsidia conferunt, ut mereantur ex hac terrena dispensatione caelestem percipere remunerationem; ut quidquid in usibus indigentium conferunt, proficiat illis ad fructum caelestium praemiorum.
( P660fr) Pro peregrinantibus et navigantibus flectamus genua. Levate.
( P661or) Concede, Pater omnipotens, cunctos peregrinantes patriae fieri reduces, et quoscumque turbulenti maris provehit fluctus ad tranquillitatis revoca portum. Mereantur in hac sollemnitate utrique et terrae exilium et maris evadere exitium; ut commune huius laetitiae votum cunctis generale sit gaudium.
( P662fr) Pro aegrotis flectamus genua. Levate.
( P663or) Miserere, Domine, his quos corporalis aegritudinis valitudo involvit. Sana cunctos in nobis mentis corporisque languores, atque omnibus solitam impertire medelam; ut tibi cuncti in salute ministerium expleant fidei, tibique referant laudes, qui solus et peccata cordis emundas et languorem corporum sanas.
( P664fr) Pro paenitentibus flectamus genua. Levate.
( P665or) Cunctorum paenitentium, Pater, suscipe fletus et quos hactenus diabolus variis vitiorum sordibus inquinavit, respectu pietatis tuae purifica. Tribue cunctis praeterita peccata deflere, et futura non admittere: ab illis, misericordia tua praeveniente, mundentur; ab istis, tua custodiente gratia, liberentur.
( P666fr) Pro pace populi et regum flectamus genua. Levate.
( P667or) Pro regibus saeculi huius atque principibus tibi, Pater, flectentes genua, obsecramus ut tribuas illis moderamen iustitiae, amorem pacis, virtutem pietatis, studium bene regendae plebis; ut in correctione et rectitudine eorum pax simul et requies fidelium proveniat populorum.
( P668fr) Pro competentibus flectamus genua. Levate.
( P669or) Concede, Domine, omnes qui nunc fidei meruerunt cognoscere veritatem, salutaris lavacri percipere innovationem. Sicque eos a cunctis peccatorum sordibus baptismi unda purificet, ut ultra eos pravi opens inquinamenta non maculent.
( P670or) Ad venerabilem salutis aeternae fontem gressibus concitis properantes, obsecramus magnificentiam tuam, dominator omnipotens Deus, ut fontem signatum clavibus indulgentiae tuae nobis reserari praecipias et dulcissimum aquae poculum sitientibus impertias. Intonet super aquas has vox tuae divinitatis, et Spiritus tuae sanctificationis inhabitans in eis medelam valetudinibus conferat universis. Emissiones quoque paradisi nunc ex eo largienter profluant; ut caelestium gratiarum munera novi infantes, te propitiante, percipiant.
( P671ad) Deum immortalium munerum et salutarium gratiarum, fratres dilectissimi, concordi mente et humili oratione poscamus, ut per Verbum et Sapientiam et Virtutem suam, Dominum nostrum Iesum Christum, Filium suum, concurrenti ad salutare baptismum plebi suae gratiam novae creationis indulgeat; atque accesum hinc penitus malignae cogitationis avertens, infundat vitali lavacro Spiritum Sanctum suum; ut dum sitiens fidem populus aquas salutaris ingreditur, vere, ut scriptum est, per aquam et Spiritum Sanctum renascantur; et consepulti in lavacro Redemptori suo, in similitudinem sacri digni mysterii, cui commoriuntur in baptismo, ei resurgant in regnum.
( P672or) Discede, immunde spiritus, ab omnibus quibus fides nostra usura est religionis officio sacramenti. Nec praetendas culpam criminis, qui agnoscis potentiam Salvatoris. Non est meriti confidentia, sed praecepti; licet ipsa potestas ministerii dignitas sit ministri. Te, igitur, per communem Deum, aquae creatura, convenio, ut, conservante motu sensibilitatis, intelligens subici servitio, quo placere Deo nitimur, non recuses. Omnem a te communionem daemonum, omne collegium iniquitatis expurges, totam phantasmatis labem capax dominicae praeceptionis extermines; ut gratiam sanctificationis indepta, tuo nostroque pariter Creatori, quos acceperis culpabiles restituas innocentes.
( P673bn) Sanctificare per Verbum Dei, unda caelestis; sanctificare, aqua, Christi calcata vestigiis, quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris diffusa non deficis. Tu sustines aridam, portas montium pondera, nec demergis. Tu caelorum vertice contineris; circumfusa per totum, lavas omnia, nec lavaris. Tu, fugientibus populis Hebraeorum, in glaciem durata constringeris. Tu rursus, salis resoluta verticibus, Nili accolas perdis, et hostilem globum freto saeviente persequeris. Una eademque es: salus fidelium et ultio criminosis. Te per Moysen percussa rupes evomuit; nec abdita cautibus latere potuisti, cum Maiestatis imperio iussa prodires. Tu, gestata nubibus, imbre iucundo arva fecundas. Per te aridis aestu corporibus ducis ad gratiam salutaris, ad vitam potus infunditur. Tu, intimis scaturiens venis, aut spiritu inclusa, vitalem aut sucum fertilem praestas, ne siccata, exanimata visceribus, sollemnes neget terra proventus. Per te initium, per te finis exsultat, vel potius ex Deo tuum est ut terminum nesciamus. At tu, Domine, omnipotens Deus, cuius virtutem non nescii, dum aquarum merita promimus, operis insignia praedicamus, suscipe propitius noxios et pietate solita solve captivos. Redde quod in paradiso Adam perdidit, quod uxor admisit, quod intemperantia gulae voracis absorbuit. Da salutarem potum, male saturatis acerbitate pomorum; ut indigesta mortalium lues, et annosa pernicies divino solvantur antidoto. Ablue terrae squalentis ingluviem, discute paradisi maceriam flammeis obicibus fluctuantem. Pateat redeuntibus florei ruris ingressus. Recipiant imaginem deitatis olim perditam livore serpentis, ut quidquid criminum de praevaricatione contractum est, huius gurgitis puritate deponant. Surgant ad requiem, producantur ad veniam; ut mysticis innovati liquoribus, et redemptos se noverint, et renatos.
( P674fr) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti regnantis, Deus, in saecula saeculorum.
( P675bn) Quamvis flagitiorum squalore sordentes et conscientia mordente facinorum, abiecti et humiles te, Deus omnipotens, deprecamur et quaesumus, ut pro tua miseratione adsis benignus, et libens aspires, atque propitius has aquas oleo sanctificationis admixtas virtutis tuae munere benedicas, atque eis ex tuis sedibus gratiam sanctitatis infundas. Ut quicumque, summo invocato nomine Trinitatis, in haec fluenta descenderint, originali noxa solvantur et benedictione perpetua condonentur, cunctisque emundati a vitiis et confirmati spiritualibus donis, caelestibus annotentur in paginis; quatenus ex hoc lavacro novae vitae sumentes exordium, et veteris deponentes elogium, ac per impositionem manuum promerentes Spiritum Sanctum, et praesentibus careant culpis et muneribus potiantur aeternis, te iugi ac perpetuo adiutore felices.
( P676fr) Abrenuntias tu, famule Dei N., diabolo et angelis eius? Operibus eius? Imperiis eius?
( P677fr) Quis vocaris? Credis, N., in Dominum Patrem omnipotentem? Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Deum et Dominum nostrum? Et in Spiritum Sanctum?
( P678fr) Et ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut habeas vitam aeternam.
( P679fr) Signum vitae aeternae, quod dedit Deus Pater omnipotens per Iesum Christum, Filium suum, credentibus in salutem.
( P680or) Sancte Spiritus, omnipotens Deus, qui es Patri et Filio coaeternus, et indissecabilis substantiae maiestate unitus, qui post resurrectionem nostri Redemptoris et Domini, per pacis eius inaestimabilem sanctitatem apostolorum fueras pectoribus iam locatus; et ut per te ipsum quoque paternae foedera promissionis compleres, eorum post eius ascensionem clarum illustrasti conventum flagrantium virtute flammarum, et verticibus insidens iam dicatos per ignitas linguas variis loquelis ornatas, mundum denuo formasti nascentem; quorum in precatione descendens, vel manuum impositione te tribuens, post lavacri festa candida, salutaris plena tui charismatis effusione fulsisti. A te fides exoritur, in te fides extenditur, et ex te fides armatur. In te novae vitae cognitio, per te veteris vitae purgatio, et verae vitae, per vitam te docente, vitalis infunditur scientiae plenitudo. Tu pastus animarum, tu dulcedo credentium, tu es invisibilis pinguedo iustorum; quorum intercessione tuam clementiam deprecamur, ut hos famulos famulasque tuas illa tuarum visitationum speciali benedictione sanctifices, qua tuis insignibus terribiliter in Apostolis micuisti. Da eis, Domine, sapientiam, qua conculcent stultitiam sordidantem et astutiam mundi refugiant punientem. Da intellectum, quo servent caelestium medicamina praeceptorum et spiritualium extinguant venena serpentium. Da consilium, ut noverint te esse quod es, noverint se esse quod sunt, et in semetipsis fieri concupiscant unde tibi ex toto complaceant. Da fortitudinem, ut maligni iacula conterant et repellant, armaque victricia adversus hostem improbum apprehendant et dimicare non desinant. Da scientiam, ut scire te ambiant et se nescire non lugeant. Da pietatem, quae ad omnia salutifera conquirenda utilis esse cognoscitur. Da eis timorem tuum, quo dum te timuerint, ubi timor non est timere nihil possint. Concede in eis perpetualiter tuae gratiae medicinam, ut qui iam caruerunt vulnere genuino, non procumbant iterum repetito. Quique renati sunt sacri baptismatis fonte, schismatum non pereant pravitate; et qui chrismate delibuti sunt divinae unctionis, non torpescant oleo peccatoris; ut ignis tuus, qui est vitalis et zelans, torporem carnalis hebetudinis in eis excludat, et vigorem vigilantiae spiritualis accendat. Tela urat hostilia, arma porrigat gloriosa, regeneratorum corda succendat, malarum concupiscentiarum flammas extinguat; ut in eis ignis tuus suae fortitudinis vigorem persistens amoris tui flamma praevaleat. Per quem te verum Deum trinum, non triplicem, sed unum, non solitarium confiteantur et credant, ut in aeterna tecum regnaturi saecula vivant.
( P681fr) Accipe tibi vestem candidam, vestem nuptialem, quam immaculato corde feras ante tribunal Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.
( P682an) Ecce grex quae ascendit de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. Et sterilis non est in eis. Dicant nunc omnes, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu Et sterilis non est in eis. De regionibus congregavit eos, a solis ortu, et occasu; ab aquilone et mari. Et sterilis non est in eis.
( P683sc) Alleluia. Angelus Domini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, alleluia, alleluia. Alleluia. Erat aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius candida quasi nix; et dixit mulieribus: Nolite timere. Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, alleluia, alleluia.
( P684mn) Anniversaria, fratres dilectissimi, festa votis sollemnibus inchoantes, auxilium Domini poscamus e caelis, ut digni habeamur ecclesiasticae functionis officiis. Imminet enim cura pro cunctis. Illi pro omnibus supplicemus, qui mori pro omnium salute dignatus est.
( P685fr) Pro sollemnitate paschali precemur Dominum. Levate.
( P686or) Sanctifica, Domine, famulos tuos, ut sanctificatae noctis huius dignis obsequiis serviamus.
( P687or) Ecclesiastica unitate connexi, Deum Patrem petamus, ut eandem Ecclesiam, concordiae vinculo cohaerentem, individuae caritatis nunc studiis, post praemiis muneretur.
( P688fr) Pro pace Ecclesiarum et quiete populi precemur Dominum. Levate.
( P689or) Deus, qui Ecclesiae tuae fide et utilitate laetaris, dona ei perfectae religionis affectum, quam sanctae congregationis honore donasti.
( P690or) Omnipotentem Deum, qui sacerdotes suos Ecclesiarum praesules ordinavit, supplici oratione poscamus, ut fideli nostrae devotionis obsequio suo queamus respondere iudicio.
( P691fr) Pro sacerdotibus et ministris precemur Dominum. Levate.
( P692or) Dona, Domine, sacerdotibus tuis, ut convenire facias fructum operum cum eminentia dignitatum; ut mercedem potius habeant de labore, quam iudicium de honore.
( P693or) Pacem dominicam, pacem quoque nostram, Deum Patrem omnipotentem, qui pacis auctor est, postulemus, ut adsit in ordinatione sua catholicis ducibus, et barbaras gentes refrenet; quatenus, rebus omnibus sua lege compositis, eius solummodo imperiis serviamus.
( P694fr) Pro prosperitate principum et tranquillitate temporum precemur Dominum. Levate.
( P695or) Deus, qui fidelium pace laetaris, dona servientibus tibi pacem, omnesque eorum actus, qui tibi servire cupiunt, placabili miseratione compone.
( P696or) Deum Patrem omnipotentem, agentes ipsi gratias, postulemus pro his, quos saeculi necessitas aut inquietudo detentat, vel pro his, qui secundum carnis infirmitatem diversis aegritudinum generibus afflictantur; ut in hac sollemnitate paschali, quia corporibus absunt, animis et utilitatibus misceantur.
( P697fr) Pro his, qui huic sanctae festivitati interesse non possunt, precemur Dominum. Levate.
( P698or) Deus, cui ea, quae nobis sunt absentia, deesse non possunt, et quae putantur longe sunt proxima; praesta, ut famuli tui, quorum necessitates vel infirmitates Ecclesiae sollicitudo commendat, pietatis tuae muneribus vel remediis perfruantur.
( P699or) Deum fructuum largitorem, aurarum moderatorem, qui in supplementum humani usus terras fecundavit, creavit fruges, aera temperavit, fratres carissimi, deprecemur, ut omnia haec, quae sponte nostris usibus tribuit, nostris quoque obsecrationibus largiatur.
( P700fr) Pro abundantia frugum et tranquillitate aerum precemur Dominum. Levate.
( P701or) Deus, creator omnium bonorum, rogamus immensam misericordiam tuam, ut non tam peccatorum, quam precum considerator, munera tua, quibus vivimus et vivamus, non, quia non mereamur, neges, sed, quia precamur, amplifices.
( P702or) Deum Patrem omnipotentem pro sacris virginibus et continentibus deprecemur, ut infirmitati corporum adsit robur animorum, quo vitam valeant custodire virtutum mortificatione omnium vitiorum.
( P703fr) Pro virginibus et continentibus precemur Dominum. Levate.
( P704or) Tribue his, Domine, Pater sancte, pervenire ad sexagesimi fructus coronam, quibus integritatem vovere tu dedisti. Nulla ex his stultis virginibus misceatur, sed sint in numero sapientium puellarum, quarum vasis oleum, quo lampades suae illuminentur, exuberet.
( P705or) Piae voluntati retributori Domino supplicemus, ut Ecclesiam suam, bono largitatis accinctam, per studium misericordiae ad suam misericordiam iubeat pervenire.
( P706fr) Pro his qui eleemosynas faciunt precemur Dominum. Levate.
( P707or) Deus, qui eleemosynis extingui peccata docuisti, dona famulis tuis sanctam largiendi devotionem; neque enim non habere poterunt possibilitatem, quibus tu dederis voluntatem.
( P708or) Certi de promissione divina, quae ingentia peccata deflentibus indulgendum a se esse promisit, supplices Deum rogemus, ut confitentes nomini suo, suo iudicio iudicari non in his, quae ante commissa sunt, sed in his, quae fuerint correcta, mereantur.
( P709fr) Pro paenitentibus et confitentibus precemur Dominum. Levate.
( P710or) Deus, qui mutare sententiam per misericordiam tuam nosti, cum se peccator emendatione mutaverit; dona his paenitentiae fructum, qui ad tuam misericordiam convolantes, recipiendos se in locum revertentis filii crediderunt.
( P711or) Caelestium et terrestrium Deum, fratres carissimi, deprecemur, ut fratribus nostris, quicumque peregrinationis necessitatibus subiacent, potenti auxilio suo comes, consolator et redux esse dignetur; neque ab eo peregrinentur, qui uni Deo et nati sunt et renati.
( P712fr) Pro peregrinantibus et navigantibus precemur Dominum. Levate.
( P713or) Supplices tibi, Domine, fundimus preces, ut qui per omnia Deus es, nos ubique non deseras.
( P714or) Deum iudicii aeterni, fratres carissimi, pro spiritibus pausantium deprecemur, ut eos Dominus aeternae quietis placabilitate receptos in illa felici sede constituat, qui, sicut ob hoc se renatos esse ut resurgerent, crediderunt, ita beatificatos se, quia resurrexerint, gratulentur.
( P715fr) Pro defunctorum requie et quiete precemur Dominum. Levate.
( P716or) Precamur te, Deus, ut defunctorum animae in te credentes, ac de tua pietate sperantes, sic a delictis omnibus absolvantur, ut nulla in aeternum confusione obnoxiae teneantur.
( P717sc) Alleluia. Angelus Domini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, alleluia, alleluia. Alleluia. Erat aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius candida quasi nix; et dixit mulieribus: Nolite timere. Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, alleluia, alleluia. Locutus est angelus Domini mulieribus dicens: scio quia crucifixum quaeritis. Surrexit, sicut dixit. Venite et videte, ubi positus est Dominus. Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, alleluia, alleluia.
( P718ad) Istam, istam noctem, qui tenebris fidebat aspiciat; istius cernat splendoris decorem, qui carceris minabatur horrorem. Mundum illuminat lux ista, non diabolum. Libet, Christe, ergastulis tua virtute confractis, spoliatis insultare custodibus, et saevientis tyranni contemptam irridere iactantiam. Dulcior semper captivis est restituta libertas. Quis tuam exhausit, iudaee vigilans, sepulturam? Soporem passus es, an timorem? Fraude deceptus es, an virtute? Non tuam inertiam miser accuses; non fuisti negligens, sed crudelis. Adhuc certe caecitatem tuam pertinax excusares, si depositum tuum vel inferna servassent. Agnosce, infelix, agnosce quid feceris. Corpus illud morientis affectum habuit, non defectum. Visceribus illis non infirmitas fuit clausa, sed pietas. Quod pependit, ex homine est; quod resurrexit, ex numine. Nihil dubites, nihil mireris; hospitium Domino suo terra esse potuit, non sepulcrum. Mea tunc cum illis manibus delicta figebas; tuam necem meamque salutem, cum osculandis si liceret corporaliter plantis, clavis transverberantibus consuebas. Tuum facinus caelum tremuit, sol expavit, tellus ingemuit; et testantia factoris sui potentiam terribile quoddam montium praerupta sonuerunt. Inferi vim pleni Deo corporis non tulerunt. Clamabant elementa de vivo, tartara de defuncto. Oportuit talia fieri miracula credituris, talia dari signa salvandis, ut opera suum correpta nossent artificem, in qua se homo perditum, nisi fuisset inventus, nesciret.
( P719al) Esurientes Corpus tuum, Domine, ac Sanguinem sitientes, ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas deprecamur: quia nostra virtus et salus sit, si tamen non quod indigni sumus irascaris. Sed facis vinci gaudio metum, et cedere exsultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium, qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret. Ut si firmus est, habeat custodiam; si infirmus est, medicinam. Sic igitur quaesumus apud te, Domine, placitum sit cunctis donare quod cupiunt, ut digneris parcere quod praesumunt. Quis non optet illa carne animam suam tangere, pascere, confortare, in quam se per gratiam credat esse transfusum, quae corruptionem non vidit, et vim mortis passione mortis absorbuit? Quis non ambiat propter te sumere de tuo, quod te videat propter nos assumpsisse de nostro? Indita hac ex pietate fiducia, ut quod in defunctis dignatus est vivificare mortuum, in reis dignetur purificare correptum.
( P720pn) Christe, redemptio nostra, qui olim noctem istam tuae resurrectionis illuminasti potentia: precamur, ut in hac qua ipse vivus surrexisti a mortuis, et expiationem criminum vivis, et requiem iubeas praestare defunctis.
( P721ap) Deus, qui neophitos tuos maiori animarum quam vestium nitore vestisti, ut plus acciperent quam habere se noverint; praesta, ut sicut donum tuum eorum intellectum exsuperat, ita in eis ultra aetatem fides cum intellegentia placitis tibi operibus coalescat. Nobis quoque per mortem Iesu Christi Filii tui pacis dona largire, et veniam culparum attribue.
( P722il) Dignum et iustum est, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, pietatem tuam omni quidem tempore, sed in hac nocte, vel die, profusius exsultantibus animis collaudare. Nox enim ista non tenebrarum, sed luminis mater est, in qua exortus est in aeternum dies resurrectionis nostrae, Dominus Iesus Christus. Ille verus Agnus qui abstulit peccatum mundi. Qui non in figura venturi alio offerente mactatus est, sed in corpore veritatis adveniens, adimplevit figuras carnalium sacrificiorum, approbavit et prophetias oraculorum caelestium, seque vivam et veram hostiam, novissimis saeculorum temporibus, idem Sacerdos et sacer Agnus exhibuit; elevatisque in cruce manibus, et sacrificium vespertinum pependit in ligno, et beneficium matutinum surgens praebuit e sepulcro. Unde venerandi sacra aemulatione mysterii in aeternam modo vitam filii lucis oriuntur, quos matutino partu per gratiam spiritualem hac nocte progenerat mater Ecclesia, sine corruptione concipiens et cum gaudio pariens, exprimens in se utique formam virginis genetricis, absque ullo humanae contagionis fecunda conceptu. In cuius matutinis, resurgente Christo, mors occidit delictorum et exorta est vita credentium. Propter quod ei caelestia atque terrestria cantant canticum novum cum omni exercitu Angelorum, et cum Cherubim ac Seraphim sine cessatione sic dicunt:
( P723ps) Vere sanctus et verus Christus Filius Dei, qui ascendit patibulum crucis, ut omnes vires suas mors in sua perderet morte. Descendit ad inferos, ut hominem veteri errore deceptum, et regno peccati servientem, victor abstraheret; serasque portarum potenti manu confringeret, et secuturis gloriam suae resurrectionis aperiret.
( P724pp) Habentes ante oculos, omnipotens Pater, tantae passionis triumphos, supplices exoramus ut Pascha hoc, quod nobis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus hostiam vivam constituit atque complevit, fiat nobis in protectionem salutis et vitae. Ut sanctificatus his sollemnitatibus populus, altaribus tuis oblationis suae munera placitura consignet. Fiat nobis Eucharistia pura atque legitima in nomine Unigeniti tui; ut cum nostris fuerit recepta pectoribus, fidem nutriat, mentem sanctificet atque confirmet.
( P725cn) Vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia. Vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia. Vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.
( P726od) Excellentissimam in hac nocte tuae, Christe, resurrectionis celebrantes sollemnitatem, in qua ipse novus dies, novo de tumulo surgens, veternosam antiquae noctis caliginem caelestem convertisti in claritatem: te quibus possumus lacrimosis rugitibus imploramus, ut qui nos redemisti pretio tui sanguinis, instituta a te praecepta acceptes nostrae orationis, cum ea quae nos docuisti proclamaverimus e terris:
( P727bn) Christus Dominus, qui ascendit patibulum crucis, sua vos redemptione conservet. Detque vobis suae dulcedinis sapientia renovari, qui se amaro permisit fellis poculo propinari. Ut cuius laudes Ecclesia cuncta celebravit ovando, eius conservari mereatur magno crucis vexillo.
( P728cn) Gaudete, populi, et laetamini: Angelus sedit super lapidem Domini; ipse vobis evangelizabit: Christus surrexit a mortuis, Salvator mundi, et replevit omnia suavitate. Gaudete, populi, et laetamini: Angelus sedit super lapidem Domini. Et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius candida sicut nix. Ipse vobis evangelizabit: Nolite timere vos; scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit. Et replevit omnia suavitate. Venite et videte locum ubi positus erat Dominus; quia surrexit et ecce praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Gaudete, populi, et laetamini. Et exierunt mulieres cito de monumento cum amore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius: Christus surrexit a mortuis, Salvator mundi, et replevit omnia suavitate. Ecce Iesus occurrit illis dicens: avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Salvator mundi, et replevit omnia suavitate. Tunc ait illis Iesus: nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Salvator mundi, et replevit omnia suavitate. Et accedens revolvit lapidem dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Salvator mundi, et replevit omnia suavitate. Euntes in mundum, praedicate evangelium universae creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Gaudete, populi, et laetamini. Euntes vero, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Gaudete, populi, et laetamini. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Gaudete, populi, et laetamini. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Gaudete, populi, et laetamini.
( P729cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas, et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P730pr) Noli flere, Maria, alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Resurrexit Dominus, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Resurrexit Dominus, alleluia, alleluia.
( P731cn) Sanctus Deus, qui sedes super Cherubim, solus invisibilis. Sanctus fortis, qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, Domine, et dicent: Miserere nobis, alleluia, alleluia. Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi, Deo nostro, in saecula saeculorum. Amen. Miserere nobis, alleluia, alleluia.
( P732pg) Tibi gloriam concinimus, Domine Deus noster, tuamque potentiam postulamus, ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis, ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium, ita ut nobis praecessit verae Resurrectionis exemplum.
( P733sc) Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, alleluia. Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Qui tollit peccatum mundi, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Qui tollit peccatum mundi, alleluia.
( P734sc) Alleluia. Temporibus illis postquam resurrexit Dominus Iesus, exierunt mulieres cito de monumento, cum timore et gaudio magno, nuntiare discipulis eius, dicentes alleluia. Alleluia. Ecce Iesus occurrit illis dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Cum timore et gaudio magno, nuntiare discipulis eius, dicentes alleluia.
( P735ad) Laetetur caelum et exsultet terra, rideat mare, sol fulgeat: serenitas rediit, pestis fugiit, tempestas desiit, cessit obscuritas; aerem crux purgavit, tellurem sanguis abstersit, lignum correxit. Affixus Deus hominem sic redemit, sed quantum ad immutabilitatem maiestatis exspectat, munere, non labore. Quia cum perditionis nostrae miseratione consulens doluisset, non ad hoc corporeae imaginem vilitatis assumpsit, quasi contra degeneris adversarii tyrannidem suis non posset aliter subvenire. Sed praeit quod eisdem prophetarum vaticinia erant complenda miraculis. Eo magis ut liberandis esset indubitata cognitio, quod in primi transgressoris offensa mors operata est, non imbecillitate artificii, sed iniquitate peccati; quod male utenti pereundi causa non fuit fragilitas, sed voluntas; quod originem supplicii non opens habuit corruptela, sed criminis; quod condicionem poena non census statuit, sed consensus; quod labendi vitium contumatia fuit creati, non negligentia creatoris. Te ipsum mihi interrogare liceat. Redimente Domino meo iam, auctor extranee, qua te primum diabolus parte corrupit? Numquid in facientis manibus rimam corporis tui factura contraxerat? Fueras certe stabilis membris, si non fuisses instabilis in praeceptis. Animum tuum tentator obtinuit, in quo tibi maior portio credita fuerat dignitatis. Iudicium tuum in quo fueras dimissus exegit. Vides, non Domini, sed tui fuisse arbitrii quod periisti. Dicam, omnipotens Deus, fassus veteris hominis pravitatem, non tamen de praesentis statu libertatis ingratus. Non fuisset captivitatis obnoxius, si libertatis dominus non fuisset. Et in hoc utique, clemens arbiter, et tuae potestatis eminentiam, et praesumptionis nostrae licentiam confitentes, petimus et rogamus, ut ita praeceptionis tuae consentientes facias esse iudicio, ut nobis ultra nec liceat peccare, nec liceat.
( P736al) Benedic, anima mea, Domino, et tota fidelis Christo plebs gaudia religiosae gratulationis exsequere. Amisit vetustas opprobrium, mors aculeum, custodia reum, catena damnatum. Non nobis in praeiudicio caro rebellis assurgat; non in dominatum sanguis parricidalis iure criminis intumescat. Homo est qui perdidit; Deus homo factus est qui redemit. Maiorem tibi exegit, Domine, pietatem nostra calamitas, quam perdiderat protoplaustorum effusa libertas. Tunc servi dicebantur futuri, nunc filii. Tunc oboedientibus immortalitas promittebatur; nunc augetur et dignitas. Tunc portio habenda cum deliciis; nunc communio futura cum Angelis. Tunc cum creatura vivendum; nunc cum Creatore regnandum. Tunc evitandus diabolus; nunc et subiciendus edicitur. Tunc erat admonitio de cautela praecepti; nunc hortatio de pompa iudicii. Tunc proponebatur in lege metus; nunc in voluntate suggestus. Tunc non licuit paradisum habere per culpam; nunc caelum sperare datur per gratiam. Melius ergo, multoque melius crevimus post ruinam. Propter quod humillimi sine cessatione rogamus, ut donec nos tua curatione perficias, nostris tuam vulneribus non subtrahas medicinam.
( P737pn) Auditis nominibus offerentium, te pietatis Dominum deprecamur, ut digneris nobis oratus assistere, adesse quaesitus, aperire pulsatus. Offerentium nomina caelestibus adscribas in paginis; promissionem tuam manifestes in sanctis; misericordiam ostendas in perditis. Et quia imbecilla est nostrae infirmitatis oratio, ut quid orare oporteat nesciamus, advocamus in suffragio precum nostrarum receptos in caelesti collegio patriarchas, repletos divino Spiritu prophetas, martyres confessionis floribus coronatos, apostolos ad officium praedicationis electos. Per quos oramus te Dominum nostrum, ut omnes metu territos, inopia afflictos, tribulatione vexatos, morbis obrutos, suppliciis deditos, debitis obligatos, indulgentia tuae remissionis absolvas. Spirituum quoque pausantium memor esse digneris, ut illis criminum suorum indulgentia relaxata, ad sinum patriarcharum liceat pervenire.
( P738ap) Domine Iesu Christe, Sanctorum claritas meritorum et vera beatificatarum felicitas animarum; dona, ut qui tuae resurrectionis diem laetando colimus et litando, resurgere ipsi per gratiam tuam bene sancteque vivendo, et paci tuae consentiendo, ante nostrum obitum mereamur. Et sicut tibi pro tantae festivitatis officio amictus in nobis candidos exhibemus, ita per indulgentiam tuam dealbati supra nivem atque mundati, et geminae dilectionis dulcedine satiati, universi criminis nigredine careamus.
( P739il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui tecum simul et cum Spiritu Sancto hanc diem gemino luminis decore sanctificans, et luci eam dedicavit pariter et saluti. In hanc non exstantia creans, in hanc creata redimendo salvificans. Hanc in conditione temporum primam, hanc in reparatione hominis efficiens gloriosam. In ea lucem istam visibilem creans, in ea hodiernae resurrectionis gloriam manifestans. In hac quippe ipse, solutis doloribus inferni, devicto diabolo, triumphavit, cum mortem moriens vicit et sanguine suo terrena caelestibus reconciliavit. Unde merito illi omnes Angeli omnesque Sancti non cessant clamare ita dicentes:
( P740ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Quem die tertia deflevimus mortuum, et hodie gaudemus virtute propria ab inferis suscitatum. Qui per mortem suam diabolum non virtute, sed iustitia vicit, et per gloriam resurrectionis suae viam revertendi ad caelum peccatoribus patefecit.
( P741pp) Precamur nunc, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, ut quemadmodum Dominus noster Iesus Christus Filius tuus illa ineffabilium gratiarum actione semetipsum tibi pro nobis offerens, mortem nostram susceptururs, auditus est, ita nunc et nos, qui ipsum et vitam eius quaerimus, exsequendo ministerialiter quae instituit, audiamus. Ut hic tibi panis cum hoc calice oblatus, in Filii tui Corpus et Sanguinem, te benedicente, ditescat, ac largo oris tui perfusus Spiritu, indulgentiam nobis omnium peccatorum largiatur et gratiam; et collatae a se salutis dono, donec in semetipso perficiat, custodiam semper adhibeat indefessam.
( P742od) Christe Iesu bone, qui ad Patrem de cruce clamasti, tu nos in hac die qua ipse de tumulo surrexisti ad te clamantes exaudi: quo resurrectionis tuae hilaritate perfusi gaudentium ora repleantur iubilo laudis, et corda effectum percipiant exorationis, cum nunc exoraverint ea quae praecepisti:
( P743bn) Dominus Iesus Christus, qui pro totius mundi salute moriens hodie resurrexit a mortuis, ipse vos resurrectione sua mortificet a delictis. Quique per crucis patibulum mortis destruxit imperium, beatae vitae vobis tribuat participium. Ut qui resurrectionis eius diem cum laetitia praesenti celebratis in saeculo, Sanctorum mereamini in caelesti regione consortium.
( P744cn) Gaudete populi et laetamini. Angelus sedit super lapidem Domini, ipse vobis evangelizavit. Christus surrexit a mortuis Salvator mundi et replevit omnia suavitate. Gaudete populi et laetamini. Et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Christus surrexit a mortuis et replevit omnia suavitate. Nolite timere vos, scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim sicut dixit. Christus surrexit a mortuis et replevit omnia suavitate.
( P745cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P746pr) Dicite in nationibus, alleluia, Dominus regnavit a ligno, alleluia, et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. Et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et correxit orbem terrarum, alleluia, alleluia.
( P747pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius catervae concentus ad astra hymnum amittunt. Rogamus ergo te, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( P748sc) In Pascha Domini erit vobis sollemnitas septem diebus, quarum dies prima venerabilis erit, alleluia, alleluia. Tunc Pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis, praeter holocaustum sempiternum, quod semper offertur. Septem diebus, quarum dies prima venerabilis erit, alleluia, alleluia.
( P749ad) In aeternum, dilectissimi fratres, permanet benedictio Christi Filii Dei, quam idem secundus homo gentibus contulit, ut transgressio primi hominis nihil noceret parvulis renascentibus, periret iuvenibus, evacuaretur in senibus. Secunda ergo dies ex quo resurrexit, resurrectio mortuorum celebratur, eodem iubente, cum laetitia populorum fidelium. Proinde non dominetur amplius iniquitas, quibus gratiam supernae vocationis indulsit secunda nativitas. Ipse etenim Iesus noster secundum multitudinem miserationum suarum praestare solus credentibus potest, ut secunda in nobis mors non habeat potestatem.
( P750al) Pridie te Dominum ab inferis surrexisse plenissima fidei cognitione fatentes, ovanti voto deposcimus, ut qui olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens, in earum medio firmamentum fieri elegisti, ita nos efficias firmamentum tuae Ecclesiae, ut Angelis tuis mereamur consimiles esse. Quo mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati, quae sursum sunt semper quaerentes ita vivamus, ut te opitulante caeleste firmamentum effecti, credentes tibi ad desideranda caelestia inflammemur.
( P751pn) Clarum nobis, Domine, post resurrectionem Filii tui maius solito lumine aethereum iubar elatum, et perpetuae illius noctis horrore discusso, temporalium licet diem cum aeterna iam luce radiantem testificata virtutum tuarum gloria celebramus. Tu ergo, omnipotens Deus, Pater Domini nostri, orantis populi tui in caelum vota surgentia placidus ac serenus acceptans, munimina tribue, spei dona concede. Offerentibus quoque tribue pacem, et defunctis aeternae pausationis quietem.
( P752ap) Deus, qui honorem pristinum reddidisti per crucis opprobrium, quibus noluisti mortis inferre supplicium: repromissa nobis benedictionum caelestium largire subsidia, ne paschalis adimatur repente laetitia. Da regeneratis ex Spiritu bonam vitam, donec veniamus feliciter ad beatam. Sit in oculis tuis acceptabile quod offerimus, sit salubre quod poscimus, quo per sanguinem crucis tuae in pace, quae tu es, spe solidati vivamus.
( P753il) Dignum et iustum est nos tibi, omnipotens Pater, et Unigenito Christo Filio tuo Domino nostro gratias agere: qui eo usque descendit humilians semetipsum, quousque suum latitantem reperit fugitivum; non ut inventum perimeret, sed ut, a vinculis diabolicae dominationis ereptum, proprio dominio misericorditer reformaret. In quo descendentis intelligentia dignationem voluntaria mortis non obnoxiae necessitatis ostendit, quia non invitus attrahitur, qui inferos itinere descendentis ingreditur. Cui enim sine exigentiis instantia descendere vacat, redire subiacet, dum delectat. Resurrexit ergo tertia die vivus a mortuis, qui inventus est solus liber inter mortuos. Implens prophetae vaticinium tanto ante praedictum: vivificabit nos post duos dies, in die tertio suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Secundum quam praefigurationem et Iona ventre piscis tribus diebus detentus egreditur, ut Trinitatis sibimet cooperantis mysterium, quod solius Filii persona susciperet nosceretur. Resurrexit ergo vivus a mortuis, quia non erat subditus leto, qui erat vacuus a delicto, nec poterat mors tenere captivum, quem non invenerat transgressoris debitis obligatum. Surgit vivus a mortuis, qui locum mortis iure redemptoris adiit, non scelere peccatoris. Haerebat in omnipotentis adventum mortem suam timens mortis impietas, et vitae Dominum occasus sui formidine confusa miratur. Metuit fortiorem, quem intellegit innocentem; timebat vindicem, quem non probaverat debitorem. Quia scriptum erat: ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne. His igitur omnibus quemadmodum veracium vatum praeconia tonuerunt probabiliter adimpletis, non solum caeli caelorum cum omni beatorum exercitu Angelorum, verum etiam qualiumcumque peregrinantium fidelium studia famulorum cum Seraphim hymno debitae confessionis exsultant et dicunt:
( P754ps) Vere sanctus et vere benedictus es Deus, Pater omnipotens, qui Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum in assumptione humanitatis mortem fecisti subire, ut nostrorum solveret vincula peccatorum, et triumphans de inferis liber remearet ad solium tuum.
( P755pp) Hoc agentes apud te, Pater sancte, redemptricem nostram Unigeniti tui mortem, sicut ipse praecepit, usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse; tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus; tu praesta ut cotidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum; tu praesta talem conversationem, ut eius terribilem adventum propitium mereamur. Hanc quoque oblationem, ut accepto habeas, et benedicas, supplices exoramus, sicut accepto habuisti munera Abel pueri tui iusti, et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic, quaeso, invisibiliter benedictio tua, sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Ascendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae, ex hoc sublimi altario tuo per manus Angeli tui, et deferatur in ista sollemnia Spiritus tuus Sanctus, qui tam adstantis quam offerentis populi, et oblata pariter et vota sanctificet. Ut quicumque ex hoc Corpore libaverimus, sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera, ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis, ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena, ad plantandam perpetuam caritatem, quae operit multitudinem peccatorum. Ut vere hic Sanguis sacer Filii tui Domini nostri, ita peccata nostra diluat potatus, sicut quondam nos redemit effusus.
( P756od) Congregati universi, fratres carissimi, qui in peccatorum mole depressi, et mundanis onerati cogitationibus suspiramus, consideremus qualiter noster mediator ignominiosam deportans ad mortem, sustulit manibus crucem; nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens, sed humilitate piissima, dum pro nostris laboraret iniquitatibus, tacens. Ob hoc ergo, quia mitis et humilis corde est, discamus in hoc quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra; crucifigamus desideria carnalia; resurgamus in anima, sicut ille iustus surrexit in gloria. Quia tunc paschalis unanimiter potent honorari sollemnitas, cum haec sacrificia eidem Deo summo vitae nostrae commendaverit probitas, qui nos in terris positus sic docuit orare et dicere:
( P757bn) Exsurgat in vobis Dominus, et omnes vestri dispereant inimici. Veteris hominis indumentum in expoliatione criminum deponatis et induamini novitatem spiritus in decore virtutum. Quique mortem sua morte devicit, ipse vos de secundae mortis potestate defendat. Et qui resurgens vitam praebuit mundo, ipse vos de praesenti et futuro liberet malo. Ut qui spem resurrectionis per Christi victoriam suscepistis, aeternitatem beatitudinis eiusdem dono capiatis.
( P758cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P759pr) Hilaritate perfusa est omnis terra, alleluia, vox sacerdotum et levitarum audita est, alleluia. Incipite Deo nostro in organis, alleluia, componite illi psalmum novum, alleluia, alleluia, alleluia. Laudate Dominum, omnes gentes, collaudate eum, omnes populi. Componite illi psalmum novum, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Componite illi psalmum novum, alleluia, alleluia, alleluia.
( P760pg) Domine Iesu Christe, qui post appensionem crucis et susceptionem mortis clarificatus es virtute resurrectionis, praesta nobis adipiscere praemium nostrae redemptionis, atque ita agere mysteria tuae praeteritae passionis, ut in praesenti cum sanctis angelis exsultemus in gloria resurgentis.
( P761sc) Sollemnem habebitis istum diem festum Domino, et offeretis septem diebus fructum holocausti, in odorem suavitatis Domino, alleluia, alleluia. Alleluia. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: loquere filiis Israel dicens ad eos: munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offerre mihi in diem sollemnem. Offeretis septem diebus fructum holocausti, in odorem suavitatis Domino, alleluia, alleluia.
( P762ad) Occurramus omnes, dilectissimi fratres, qui carere mortis dominio delectamur, ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis redit rursus ad carnem, quam resurgens efficit immortalem. Nihil ipsi passionis irrogatae violentia nocuit; totum tamen nobis gloriosa virtus resurrectionis indulsit. Ille numquam deterior in humanitate suscepta; nos misericorditer meliorem fecit divinitate collata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis, non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum; debet etiam dealbata per gratiam parere oculis renatorum; debet imitationem suis infantibus praebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malitiae paschalis oblatio, si in azymis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio.
( P763al) Deus, qui dominicae resurrectionis temporali sollemnitate laetificas, quos ad gaudia sempiternae festivitatis inflammas: hodiernae, quaesumus, congregationis attende conventus, et celeriter postulantibus tribue quidquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam, repelle tristitiam, fac regeneratos perenniter in fide consistere, fac fideles in caritate proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam quod dedisti; discant isti diligere quod cotidiana dilectione servasti.
( P764pn) Iesu Dei Filius, qui pro nobis voluntarie moriens, saeva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti; tu fidelium defunctorum spiritus a locis poenalibus exime, et aeternae eos amenitatis simul et muneris iucundidate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda, qua in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata, te poscimus et rogamus, ut et in illis sacrae regenerationis puritatem conserves, et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi collatum sibi baptismi donum teneant absque culpa, et nos, in eandem quam violavimus gratiam, redintegremur saltem ex venia post ruinam.
( P765ap) Deus, qui fideles semper adiuvas populos, et regeneratos tibi consecras parvulos: inchoatas in hoc populo perfice sanitates, repellendo adversarias potestates, ut virtute huius sacrificii, dum superbus inimicus eliditur, resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur.
( P766il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes et a via fidei recedentes alloquens, ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tamquam mortuum vivens veritas increpavit, nec agnoscere permisit antequam crederent, quibus Scripturas aperire dignatus est cum timerent, suae gratiam visionis differendam iudicans ad officia caritatis; ut quid hospitalitas mereretur ostenderet, et exemplum benefaciendi hospitalibus daret. Ideo die tertio manifestus, a ipse in Trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo iam confracto pane praecognitus, ipse fuerat inter sacra venerandaque altaris mysteria comedendus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P767ps) Dignus es, Domine Iesu Christe, aeternis Angelorum et hominum collaudari praeconiis: qui terrena cupiens caelestibus sociari humanum genus pretio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis omnibus mortem crucis excipiens, latus illud tui corporis sacri confossum lancea aperitur, et continuo duo illa magnifica sacramenta, sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane, qui in remissionem effusus est peccatorum, et aqua quae salutare temperans poculum, et lavacrum pariter praestat et potum. Hac et originalis primoplastorum noxa detergitur, et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus, quibus olim nos regeneratos ac salvatos meminimus, pro noviter regeneratis infantibus postulamus, ut, te opitulante, ita fidei nutrimento proficiant, ut cum bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant.
( P768pp) Paschalium gaudiorum deliciis delectati, offerimus tibi, Domine, sancte Pater, Corpus et Sanguinem Filii tui; quod ipse placatus benedicendum assumens, largiaris nobis, quaesumus, cum regeneratis infantibus conscientiae puritatem ita habere dum vivimus ut ex hoc post vitae huius excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tuae resurrectionis victorias ovando excolimus, in resurrectionis ultimae die, huius hostiae litatione salvemur.
( P769od) Ad terribilem thronum altaris cursu concito, Pater omnipotens, properantes, vestigia Agni viventis cum lacrimis osculantes, unguentorum ac fletuum libamenta offerimus. Poscimus itaque, piissime Deus, ut paenitentiae fletibus omnium peccata laventur, et indulgentiali unguento ossa ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare, et cum mortuis suscitatis Ierusalem caelestem medullata portantes sacrificia introire. Quo iubente oramus e terris:
( P770bn) Christus Dominus, ex cuius latere profluxit sanguis et aqua, horum sacramentorum participatione et neophitos enutriat fide et vos a peccatis emaculet. Ad instar quoque renatorum infantium, ita pretium redemptionis vestrae sumatis, ut parem cum illis innocentiam retineatis. Quo rationabiles ac sine dolo effecti, dies istos paschalis laetitiae mereamini celebrare illaesi.
( P771cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P772pr) Gratias tibi agimus, Deus noster omnipotens, qui es et qui eras, quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi, alleluia, alleluia. Magna et mirabilia opera tua, Deus Domine omnipotens, iustae et verae viae tuae. Quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi, alleluia, alleluia.
( P773pg) Gloria nostra, Deus noster, qui exaltasti caput nostrum super omne nomen quod nominatur, postquam resurrexisti a mortuis triumphator, pro quibus mortem suscepisti, inde vitam eos resurrectione ultima perduc ad praemia perpetua et aeternitatis tuae gaudia repromissa.
( P774sc) Erit hic vobis dies memorialis, alleluia, et diem festum celebrabitis sollemnem Domino in progenies vestras, legitimum sempiternum diem, alleluia, alleluia. Alleluia. Dixit Moyses ad populum: bono animo estote et veniet salus a Domino Deo et pugnabit pro vobis. In progenies vestras, legitimum sempiternum diem, alleluia, alleluia.
( P775ad) Dominum nostrum Iesum Christum perditorum quaesitorem, inventorum reducem, mortuorum vivificatorem; qui pro redemptione captivorum solus ipse solam incorruptam carnem animamque mortalium suscepit, portavit, posuit et resumpsit; quique naturae, gloriae, iustitiae, potentiae suae iure Deus, in hoc corpore pro nobis vixit, pertulit, obiit, resurrexit; toto animarum affectu, verborum famulatu, studiorum impendio, fratres carissimi, deprecemur. Ut ad contuenda mirabilia de lege sua visum nostrae mentis enubilet, aciem cordis expurget, et in eo quo nos vivere praecepit spiritu revelet. Faciatque se intellegentiae nostrae in sua invisibilitate visibilem, dans pium in fidei veritate congressum, in rationis informatione colloquium. Gratia nobis opitulante laetificet. Verba nostra ad se directa suscipiat; non interrogantes nos audiat, sed rogantes. Largitate nobis muneris pro sermonis vice respondeat; qui non dedignatus tangi, dignetur illabi; velit infundi, qui non valet comprehendi. Sicque per totam Ecclesiam credentibus creditus, credituris credendus appareat, ut nullis per caecitatem erroris aut ignorantibus lateat, aut dubitantibus evanescat. Nec videndi stultitiam, nec credendi moram commotus accuset, sed ita sanctarum Scripturarum secreta mysteria indita nobis sapientiae facultate imprimens, profectum doctor aperiat; et, in virtute caelestis panis benedicti Corporis sui fragmenta distribuat ut in vivificatione animarum divini verbi et cibi alimonia concurrente, nec instructionis nobis desit copia, nec salutis.
( P776al) Credimus, Domine Iesu Christe, Unigenite a Patre, divinitati tuae; credimus corporeae assumptioni; credimus passioni; applaudemus redeunti ab inferis prostrata morte invictissimae maiestati: rogantes te per ipsius diei magna et mirabilia sacramenta, ut sicut nos resurrectio tua non habet dubios, ita nos nostra per misericordiam tuam habeat absolutos; et eo modo exsultemus te fuisse regressum, quomodo non ambigimus rediturum. Sicque nos sine poena iubeas manere dum venis, ut ad veniam facias pervenire cum veneris.
( P777pn) Domine Iesu Christe, qui es testis fidelis, primogenitus mortuorum: tu requiem dona spiritibus fidelium defunctorum, quo verus Pontifex per hoc sacrificium populi delicta omittens, sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt, ita nunc in hac resurrectionis tuae festivitate, sepulti in aeternam requiem transferatur.
( P778ap) Unigenite, Filius Dei, qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti, quo terrestria cum caelestibus pacificasti: facito nos ita redemptionis nostrae ac resurrectionis tuae venerare mysterium, ut in pace quae tu es perenniter vivere mereamur.
( P779il) Dignum et iustum est, valde tibi debitum, valde nobis congruum, omnipotens Pater, te cum Filio tuo nostroque Domino Iesu Christo aequali religionis fide, pietatis substantia, potestatis virtute, laudare. Ut ibi sit par officiositas, ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream virtutis caritas confirmanda est, non paupertas; quia non se honore subiciens, sed amore, affectum voluit probare, non meritum; mundoque tibi pereunte non quo augeretur quaesiit, sed quo obsequeretur invenit. Terrena suscipiens, sed caelestia non deponens. Ingressurus uterum, non egressurus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere, qui in superibus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus, qui venire dignatus est. Et per hanc aequalitatem non duo potentes, sed una potentia; sed quia solius deitatis est inaequalem Filium non habere. Per eundem te homo tuus audivit, sensit, credidit, probavit, agnovit. In hoc mediator suscepit iniuriam, in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri, quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini, qui fuit dignus artificio, fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem potuit habere redemptorem, qui talem meruit habere factorem; in quo transeuntibus veteribus nova sunt omnia; quibus dies fuit insidiosa, facta est ecce nox libera. Nec timet commutationem temporum, qui dominatione caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam; quae corrupta restaurat, cuius humanum genus crux salvat, sanguis innovat, caro vivificat. Summa etenim est praerogativa virtutis sanctificasse poenas gloria sustinentis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P780ps) Haec te vox, Domine, mixta luce comitatur, quae cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat, celebrationem tanti nominis invexit in terris, ut huiusmodi praeconia, si homines tacerent, saxa clamarent. Viderunt te inferi, Deus; viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui, dicentes: absorta est mors in victoria tua, ubi est mors aculeus tuus? Propter quod attonita paululum stetere supplicia miserorum, nec habebant tormenta cruciatum, sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit, quia natura, terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata, iam tunc timuit iudicari. Exsultaverunt sancti in gloria, laetantes in cubilibus suis quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu, Domine, stipatus agminibus, et tibi tantum noti splendoris candore perfusus, sacrificia per te instituta sanctifica, non invocantis merito, sed instituentis magisterio vel exemplo. Ut cunctis rite perfunctis Salvatore nostro ab inferis iam regresso, et mors se lugeat victam, et vita tripudiet restitutam.
( P781pp) Resurgente Christo resolutis inferni doloribus, etiam nos, Deus Pater omnipotens, solutis peccatorum delectationibus resurgere concede propitius, ut mortificationis nostrae sacrificium tibi principaliter offeramus. Reconciliet te, quaesumus, Domine, pro peccatoribus sanguis iusti et humilitas Domini nostri. Haec est hostia quae pependit in ligno; haec est caro quae resurrexit de sepulcro. Quod pro nobis obtulit sacerdos noster in veritate, hoc conferimus in panis et vini suavitate. Cognosce precamur, omnipotens Deus, victimam, qua intercedente placatus es, et suscipe in adoptionem quibus Pater per gratiam factus es. Sit quoque, Domine, sanctificatio et benedictio tua, defensio et mundatio nostra; ut et peccatorum nobis veniam tribuas, et praeceptis tuis semper oboedientes efficias.
( P782od) Respice, Domine, tuorum fidelium multitudinem quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es coheredem. Erue cunctos de faucibus vorantis gehennae, pro quibus idem Redemptor clementissimus tribus diebus latuit in inferioribus terrae. Tolle a nobis mortis durae perniciem, et beatae resurrectionis quam in fine speramus redde mercedem. Quia te iubente oramus e terris:
( P783bn) Dominus Iesus Christus, qui pro nostris delictis et crucem pertulit et sepulcrum, incorrupte vos faciat observare redemptionis vestrae mysterium. Et qui pro vobis moriens resurrexit die tertio de sepulcro, sanguine suo vos purificet a delicto. Ut sicut ei consepulti estis baptismate, ita eo vobis omnia delicta donante partem mereamini in prima resurrectione habere.
( P784cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P785pr) Vidi sedem magnam, alleluia, et qui sedebat super eam; ipse vocatur testis fidelis, et vox de throno exivit dicens: Adorate et collaudate Dominum omnes servi eius, alleluia. Respicite ad eum, et illuminamini et facies vestra non confundentur. Adorate et collaudate Dominum omnes servi eius, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Adorate et collaudate Dominum omnes servi eius, alleluia.
( P786pg) Tibi gloriam concinimus, Domine Deus noster, tuamque potentiam postulamus, ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis, ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium, ita ut nobis praecessit verae Resurrectionis exemplum.
( P787sc) Alleluia quasi carmen musicum, quam suave est et dulce, sono canitur alleluia. Alleluia. Aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam. Quam suave est et dulce, sono canitur alleluia.
( P788ad) Habeant, dilectissimi fratres, vota cautelam, festa diligentiam, gaudia disciplinam. Exsultare decet, quod resurreximus, sed timere convenit, ne cadamus. Inter novam vitam veteremque mortem oportet scire quid evasimus, oportet eligere quid amemus. Non enim error, sed contemptus est peccare commonitum. Maior post veniam poena sequitur contumaces; gravius est captivos fieri iam redemptos. Habet ista pietas potestatem, habet potestas ista terrorem, habet terror iste vindictam. Non enim fuisset pius in hominem, nisi prius iratus fuisset in daemonem. Confortamur gratia doni si non corrumpamur lege peccati. Ratio parcendi est praevisio corrigendi. Non mutatur indulgentia, si non renovetur offensa. Qui nobis quod peccavimus indulsit, ne ultra peccaremus admonuit. Profuit clementia, si proficit disciplina, sed necdum daemonem gehenna suscepit. Violentiam peccatum perdidit, non naturam; dimicandi est facultas, non securitas otiandi. Expoliatus adversarius, non extinctus, gravius necesse est ut frendeat in amissis, quibus praeerat dominando subiectis. Accepimus castra per fidem, arma per crucem, signa per carnem, vexilla per sanguinem. Restat causa certaminis. Qui enim necessitatem auferre noluit pugnae, spem voluit probare victoriae. Praecessit quidem in adoptione donum, sed adhuc restat in conversatione iudicium. Hic promissio est de munere, illic vicissitudo futura est post laborem. Sit itaque ille ante oculos nostros domini miserantis affectus; quod in taxatione nostra non argenti pondus, non auri talentum dedit, non gratiarum fudit ornatum, sed se convitio subdidit, se patibulo, se sepulcro sustinens carneam iniuriam sepulturae. Nihil maius potuit dare, nihil melius, ut utique sit probandum quod diligentius non sibi servire voluit, qui pretiosius nos redemit. Ergo ut in nobis redemptionis suae beneficia dignetur perficere, instanter nos convenit ac perseveranter orare.
( P789al) Omnes qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus. Quique diem veneramur munerum, noctem criminum non sequamur. Qui putavimus traduci imputandum esse quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam, quasi quidam pelagus, data est temporalis navigatio, ut inter bonorum et iniquitatis excursum, aut peccatum pereat, aut peccator; ut aut excurrat fides circumspecta navigium, aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum, quod in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii, libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo; lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit; baptismi unda nos redemit. Pio igitur Domini subiciamur imperio; humilia mite iugum colla suscipiant; norunt quippe reficere onera ista portantes; quibus data est ex liberalitate absolutio, reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo precamur, Christe Iesu, tibi animas nostras, ut tuum potius quam nostrum sequamur arbitrium. Quia melius est libertatem per diligentiam quaerere, quam per confidentiam non habere.
( P790pn) Aeterne Dei Filius, qui pro nobis mortem excipiens crucis, vivus tertia die resurrexisti a mortuis; placatus suscipe haec apposita tibi paschalium sacrificiorum libamina. Haec tibi et offerentium devotionem, et sepultorum spiritus obnoxie commendent; quo per resurrectionis tuae victoriam, et in viventibus mors vitiorum intereat, et in defunctis poenalis combustio evanescat.
( P791ap) Deus Pater omnipotens, qui tanta caritate mundum dilexisti, ut pro eo Unigenitum tuum volueris crucifigi: pretioso nos Filii tui sanguine redemptos, ita opulentos caritatis fructibus effice, ut per hoc et in resurrectione prima habeamus partem, et potestatem non timeamus mortis secundae.
( P792il) Dignum et iustum est, vere salutare nobis atque conveniens gratias agere, laudes impendere, intellegere munera, vota deferre tibi, omnipotens Pater, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem, quasi quasdam in praesenti populi acquisitione manubias, cum non exierit e caelo, exhibuerit e triumpho; et cum non habuerit divinitas immutabilis pugnam, habuerit fragilitas assumpta victoriam. Magis irridens diabolum carnem carne vincendo: ut ipse Zabulus, et in eodem homine se probaret postquam offenderat esse degenerem in quo putabat postquam deceperat fortiorem. Ne vel id sibi licuisse crederet improbus appetitor, si non peccatum quo fidebat peccati similitudo damnasset. Quae quidem, Domine, acquisitio non acquirentis hausit potestatem, sed acquisitis contulit dignitatem; quia nec damnum sentit immutatio, nec lucrum recipit plenitudo. Neque enim Deo in se aut debiti cura manebat, aut praemii, sed ut quod virtutibus prodesse non poterat, laudibus non periret. Neque enim egere potuit caelorum Dominus possessione terrarum sed ut quae tui esset opens portio praeconium adderet, non profectum. Id utique recipis quod fecisti; quod perdiderat pietas, non potestas; quia misericordis est Domini id solum iuris aestimare proprii quod merui non puniri. Vide, igitur, Unigeniti tui in nobis, Pater, affectum, quamvis idoneum in creatura aestimari potuerit creatori. Et scilicet merito quantum ad usum pertinet extraneum dici posse, quidquid indignum est: extraneum utique non opere, sed honore. Ergo ut tibi reddat tua, suscepit aliena; utique, ut repetam, non facturae alterius, sed naturae. Hoc modo te nobis, Pater, absentem ostendit; per eundem se nobis maiestas tua etiam non visa monstravit. Ipse docuit quae tibi esset gloria in caelis, potentia in aquis, sapientia in terris, virtus in abyssis, claritas in Angelis, voluntas in patriarchis, dignitas in prophetis, sublimitas in evangelistis, pietas in Apostolis, auctoritas in praeceptis, placabilitas in templis, festivitas in holocaustis, largitas in ministris; quis tibi zelus in discipulis, cultus in subditis, respectus in miseris, affectus in parvulis, horror in idolis, amor in sanctis, terror in perditis, favor in confessione, splendor in baptismate, honor in cruce, sapor in fide, odor in chrismate. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P793ps) Dignus est, Domine Iesu, ab omnibus accipere gloriam et honorem, qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es praedicari per mundum, qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paternae dexterae aequalitate sustolli, qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a caelestibus et terrestribus in veritate cum Patre et Spiritu Sancto adorari, qui caelum et terram ab initio cum Patre creasti. Digne quoque illud adeptus es, quod esset super omne nomen, qui supernam moriendo ac resurgendo praeparasti humano generi mansionem. Totum tibi, omnipotens Pater, quod sibi redemit acquiris, cui totum quod in te est nihil amittendo naturaliter tradidisti.
( P794pp) Iesu Salvator omnium, qui propter salutem humani generis voluntarie suscipiens exitium crucis, pro nobis Deo Patri oblatus es in sacrificio laudis: ad has hostias benedicendas propitiatione iube respicere, qua olim humanum genus respiciens, proprio redemisti cruore. Quo omnes qui tuae mortis ac resurrectionis in hos dies triumpho attollimur, his muniti paschalibus epulis, in vivam tibi hostiam praeparemur.
( P795od) Ecce Iesu bone, qui nos Patri tuo per sanguinem tuum reconciliasti, pro nobis patiendo innocens crucem, et solus inventus inter mortuos liber: tuum, sicut ipse docuisti deitatis natura, et nostrum, adoptionis gratia, Patrem poscentes, affectu quo possumus imploramus, ut resurgentes a malorum nostrorum sepulcris, a tuis, Christe, non recedamus vestigiis, proclamantes e terris.
( P796bn) Christus Dominus ac Redemptor vester, qui solutis doloribus inferni potentialiter surrexit a mortuis, liberos ac solutos vos efficiat a peccatis. Quique sui corporis terruit resurrecturus custodes, resurrectionem suam munificet venerantes. Ut et hic vos pretio sui sanguinis dignos efficiat, et ultimae resurrectionis tempore glorificandos attollat.
( P797cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P798pr) Libera nos, Filius Dei, Salvator noster, alleluia, alleluia, alleluia. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, alleluia, alleluia.
( P799pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius catervae concentus ad astra hymnum amittunt. Rogamus ergo te, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( P800sc) Isti sunt dies festi Domino, alleluia, et haec sancta vocabitur, in temporibus suis, alleluia, alleluia. Alleluia. Possidebitis terram vestram, dicit Dominus, et ego dabo vobis eam in possessionem, terram manantem lac et mel. In temporibus, suis, alleluia, alleluia.
( P801ad) Procellosum mare fluctuantis saeculi, fratres carissimi, transeuntes, lignum crucis fiducialiter ascendamus, et secundis Sancti Spiritus flatibus vela fidei committamus. Super litus namque Christus assistens gloriosam sine macula Ecclesiam figuravit, quando magnis piscibus indisruptum rete complevit. Nec a parte dextera iussit deviare navigium, quia tunc solorum bonorum portendebat indicium. Subsequamur igitur sacramenti admirabilis veritatem, diligentes ac tenentes principaliter unitatem. Nullus ad schismata nefanda prosileat, vel dominica retia necdum littori praesentatus abrumpat; ut connumerati inter mysticos pisces, cibus esse Domini, qui nos ex profundo est dignatus eruere, mereamur, et spiritaliter membra eius effecti, sacrificiis salutaribus expiemur.
( P802al) Ecce Iesu mediator Dei et hominum, Christe Redemptor ac Domine, hominem illum quem cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus sexto die ad tuam condidisti imaginem, sexta demum aetate per assumptam visitans carnem, reformationem mentis eidem tribuisti per evangelii veritatem. Proinde in hoc die, tam pro condicione quam pro redemptione humani generis, hanc tibi offerimus victimam sacrificii singularis, in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis, aceto potaris, lancea latere perfodiris, inferna moriens penetrans, resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes, petimus a te, Redemptore pio et Domino, ut hodierni mysterii recordatus, spolians nos veterem hominem cum actibus suis, induas illo qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis. Decidant in nobis carnalium libitus voluptatum, et intereant extinctae passiones variae vitiorum. Qui nobis te dedisti esse in munere, non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore; ut in novitate vitae ambulantes, sicut tuo redempti sumus ex sanguine, ita cruci tuae affixi perenniter, et perditionis ab inceps respuamus errorem, et concessae dignitatis retineamus absque crimine libertatem.
( P803pn) Redemptio nostra et salus, Christe Domine Deus, qui nostri moriens pro peccatis resurrexisti pro iustificationibus nostris: tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus; morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis, tuisque perenniter inservire praeceptis; ut sicut se tecum baptismate consepultos exsultant, ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis, quae olim te carne moriente novo inferis refulsit ex lumine, nunc defunctis, te opitulante promicet ad quietem; quo paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta, et vivi resurgant a vitiis, et defuncti eruantur a poenis.
( P804ap) Ad viventis Iesu sepulcrum voto hilari concurrentes, et Christi resurgentis linteamina contemplantes, obsecramus, benignissime Pater, omnipotens Deus, ut dum tantae sollemnitatis mysteriis celebramus, nihil nobis adversitatis eveniat, nihil tristitiae aut calamitatis occurrat, sed cunctos fideles ob dierum paschalium festa iucunditas aeterna possideat. Eorum quoque suffragantibus meritis, qui cum unico Filio tuo vivi meruerunt resurgere de sepulcris, concordia in nobis vigeat caritatis, ut hoc sacrificium laudis, placabili pietate suscipiatur e manibus nostris.
( P805il) Dignum et iustum est, sanctum et salutare est nos te, gloriosissime Pater Domini nostri Iesu Christi, inenarrabilibus triumphis attollere, completisque erga nos promissorum suorum beneficiis, in quantum se mens parvulorum, te inspirante, repleri senserit, propensius collaudare; ut et cui plus dimissum est amplius diligat, et potiora iam foederato accumulet, qui tanta necdum credenti donavit. Postquam igitur Verbum caro factum habitavit in nobis, fecitque prius cuncta quae docuit, perfectum divinis operibus virum necessariae nobis, sibique voluntariae tradidit passioni; ut quemadmodum mundo huic praedicationis suae claritate effulserat, ne errorum irretitus tenebris fluctuaret, ita etiam infernali carcere mancipatis sua resolvendis descensione succurreret. Ne se regnum mortis usque in finem saeculi dilataret, et spolia quae quondam praedo attraxerat fraudulentus, ad caelos secum reveheret innocens crucifixus, et liberaret virtute iustitiae, quos humilitatis suae redimerat passione. Emisso itaque Spiritu, et paternis, ut scriptum est, manibus commendato, hospitium divinitatis immensae, quem virginea conceperant atque ediderant viscera, virgo interim sepultura suscepit. Sed mansit illic nihilominus incorruptum, quia non fuerat ex Adam nati seminis corruptione conceptum. Iudaeis quoque petentibus, custodes monumento deputantur a praeside; quorum testimonio et fides firmaretur credentium, et confunderetur impietas perfidorum. Quid enim illi obesse potuit humana custodia, cui et dum requiesceret caeleste vigilavit excubium, et cum resurgeret Deus inerat Verbum? Quod immaculatae animae inseparabiliter copulatum adiit, exterruit, subegit, edomuit, vinxit cunctas huius aeris in lacu novissimo potestates. Illico mors hebetata contremuit, seseque peremptam acrius quam stimulaverat sensit; quaeque se humani generis dominam iactabat, ancillam mox crucis se effectam Christo triumphante lugebat. Fracta est confestim virtus saeva carnificum, et ad nihilum redacta est exhausta grassatio cruentorum. Inclinata est harum principum tenebrarum Christi humilitate superbia, et diabolica malitia divini Agni est simplicitate restincta. Amisit e manibus subito, quod se crudelissimus hostis credebat perpetim possessurum, cernens humanum genus per hominem Deum paradiso, unde praevaricatione Adae eliminatum fuerat, restitutum. Propter quod ei cum Patre et Spiritu Sancto regnanti, omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( P806ps) Vere gloriosus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui plasmatis sui praevidens miseratus occasum, captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit; formam accipiens servi, contubernium carnis assumpsit, ne opens ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit, humiliatus erexit, traditus redemit, crucifixus absolvit; innovavit resurgens, consecravit ascendens.
( P807pp) Deus Pater omnipotens qui Unigenitum tuum non habentem peccatum, pro nobis peccatum fecisti, cum pro delicto totius mundi eum tibi offerri in verum sacrificium voluisti: tu hoc sacrificium propitiatus benedicendum assume, et caelestis sanctificationis aspergito largitate. Quo ex hoc sumentes, redemptionis nostrae in his diebus celebrantes mysterium, et operibus sepeliamur mortiferis, et actibus resurgamus perpetuae sanctitatis.
( P808od) Redemisti primitus, Domine, quos occisi redemptoris sanguis innocens comparavit: nunc propitius visita, quos anniversaria resurrectionis eius sollemnitas congregavit. Repleamur universi benedictione dulcedinis, liberati de molestia sempiternae formidinis, ut cum Christo resurgentes a peccatis omnibus eruamur, et futurae vitae gaudia consequamur. Quia te iubente oramus e terris:
( P809bn) Christus Dei Filius, qui sua vos redemit morte, suae vos etiam resurrectionis celebritate sanctificet. Quique pro salute mundi amaro potatus est poculo, passionis ac resurrectionis suae innovet sacramento. Ut resurrectionis eius cum Maria vel caeteris discipulis veraciter praedicantes, ad beatam vitam perveniatis indemnes.
( P810cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P811pr) Vos qui in Christo baptizati estis, Christum induistis, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Christum induistis, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Christum induistis, alleluia.
( P812pg) Domine Iesu Christe, qui post appensionem crucis et susceptionem mortis clarificatus es virtute resurrectionis, praesta nobis adipiscere praemium nostrae redemptionis, atque ita agere mysteria tuae praeterita passionis, ut in praesenti cum sanctis angelis exsultemus in gloria resurgentis.
( P813sc) Sacerdotes qui appropinquant Domino, illi ponant sancta Sanctorum et sacrificium pro peccato, quia locus sanctus est, alleluia, alleluia. Alleluia. Claritas Dei veniebat per viam quae est ad Orientem, et vox eius sicut vox aquarum multarum, et terra splendebat in circuitu alacritate. Quia locus sanctus est, alleluia, alleluia.
( P814ad) Omnes qui septiformis gratia Spiritu adoptati, resurrectionis Christi celebratis sollemnia, hunc diem septimum illustrem quiete dominica, parili quae primum venerari vos condecet obsequella. In hoc quippe olim ipse Deus creatis expletisque omnibus, quae mundana tenentur compage, requievit ab opere quod paravit ut faceret. In hoc peractis quae creata sunt, quies est illi; in hoc pro redimendis in sepulcro moriens requievit. In hoc ab opere cessat; in hoc sepultus suum opus quieti perpetuae donat. Hic terminus operum; hic salus est redemptorum. Hic septimo consecratur ex numero; hic legis veteris iubetur sanctificari praecepto. In hoc servitutis operam fugere, in hoc otia sanctitatis praecipimur custodire: in quo ipse Dominus sepulcri detentus loculo, expoliavit inferna, cum praedestinatam ex praedonis faucibus abstulit praedam. Unde indeptae gratiae Spiritu provocati rogemus, dilectissimi fratres, pastorem magnum et admirabilem Iesum Christum, ut nos in hoc die ita concedat peccatorum servitutem atque operam fugere, quo sanctitatis muniti quiete, resurrectionis dominicae festum in huius diei septimi excursum, et lacrimis queamus litare et munere sacrificiorum.
( P815al) Deus, qui delicta nostra Christi morte mortificas, et iustificationem nostram Christo resurgente, confirmas; salutaris populi sacrificia misericorditer suscipe; bonorum omnium desideria quae dedisti celeriter perfice. Sit hoc sabbatum illuminatio deliciis nostris, ut cuncti cum regeneratis infantibus mereamur sacramentis vivificari paschalibus. Coruscet, quaesumus, in pane quod pependit in cruce; micet in calice quod manavit ex latere. Fiat, quaesumus, acceptabile, fiat annuae sollemnitatis intercessu mirabile.
( P816pn) Deus, cuius operatio non habet laborem, misericordia donat quietem, salusque parturit salutem, atque inimicam Deo procul effugat voluntatem: sana nos, et sanabimur; salva nos, et salvi erimus. Ut sabbatum nostrum spiritali benedictione sanctificatum, paschalibus cognoscatur gaudiis esse perfectum. Quo mortis ac resurrectionis tuae laetitia functi, et viventium salutem, et defunctorum a te mereamur impetrare quietem.
( P817ap) Christe, requies certa laborum et fessarum relevatio animarum, qui septimo hoc die et creata perficiendo quiescis, et humana redimendo in quiete sepulcri corporaliter degis: facito nos, ut, qui tuae mortis ac resurrectionis in hoc die tibi sacrificium exhibemus, servitutis operam respuamus. Repelle, quaesumus, a nobis fermentum malitiae, et per caritatis opera in nostris cordibus requiesce, quo in hoc sabbatum sarcinam criminum non portemus, sed in otio sanctae pacis paschales tibi hostias immolemus.
( P818il) Dignum et iustum est tibi semper cum Patre et Spiritu Sancto individua divinitate regnanti, gratias agere, Domine Iesu Christe: qui nos tam mirabiliter condidisti, tam clementer redemisti; non laboribus in faciendo fatigatus. Fecit virtus potentiatiler quos redemit pietas clementer. Totum tibi est in veritate possibile, quia hoc ipsum tibi, excepto humanitatis privilegio, cum Patre et Spiritu Sancto est essentialiter coaequale. Id tamen posse te manet, quod velle te decet, id est, ut omnipotens cuncta facias facienda, iustus aequitate censeas iudicanda, misericors clementer perficias coronanda. Qui cum solo maiestatis terribili nutu nostrum potueris conterere vexatorem, maluisti eum humanitatis abiectione prosternere: ex hoc magis approbans nullam maiestatis tuae contrariam nobis subsistere aeriorum principum tyrannidem, cum sic nostrorum infirmitate membrorum omnem inimici ad nihilum redigeris vanitatem. Etenim superbus tunc se ingemuit gravius corruisse, cum se elisum sensit ab humilitate fuisse. Atque ideo tali divina sapientia antiqui serpentis astuciam consilio vinxit, ne violenter addiceret, sed legaliter catenaret, ut qui transgressorem eo se ire possidere iactabat, quo suis consentientem persuassionibus obligaverat, sic eum iusto superatus iudicio redderet, cum istum in quo suum nihil repererat occidisset. Quapropter amisit merito eum, qui tollentem mundi peccata crucis supplicio Agnum non timuit mortificare divinum. Disruptis igitur cruce inferni catenis legibusque solutis, ad caelos migrant cum Christo credentes in Christo, et cruciandi permanent in inferno, qui delectati sunt inviscerari diabolo. Redit ecce post biduum victor ex mortuis vivus, qui ante hoc pro nobis est crucifixus. Innumeris captivorum ovantium stipatur agminibus, qui passionis tempore etiam discipulorum suorum fuerat societate nudatus. Agitatur eo resurgente tremefacta funditus terra, quo descendente concussa sunt et inferna. Cohors militum terrenorum caelestis regis terribili regressu perculsa diffugit, et quem dudum illuserat velut reum, iam et ipsa terribilem victa iudicem verum confitetur et Deum. Sanctorum corpora vivificata consurgunt; habitaculum quod paulisper iacuerat resurgit gloriosum, eodem resuscitante, a quo anima derelicta in inferno non fuerat. Angeli proprio famulantur auctori. Splendificus universo mundo oritur dies. Tripudiant inspirato resurrectionis nuntio, qui maestificati fuerant passionis eius vulnere repentino. Agnoscit Mater membra quae genuit. Maria Magdalena Angelo increpante resipuit, ne viventem cum mortuis quaerere debuisset. Ad monumentum Petrus cum Ioanne cucurrit, recentiaque in linteaminibus defuncti et resurgentis vestigia cernit. Latro Christum confessus, possessor paradisi factus est primitivus. Impletum est quod fuerat de filio hominis tot ante saecula prophetatum; ut scilicet peccatorum pro nobis manibus traderetur, crucifigeretur, moreretur; inferna terribiliter penetraret, superna doctrinis edomita subiugaret; captivos clementer redimeret, superbos deiceret, humiles misericorditer exaltaret; cum triumpho inenerrabili a mortuis resurgeret et cum Patre et Spiritu Sancto omnipotentialiter cunctis dominando regnaret. Cuius virtutis immensitate permota etiam septemplix illa regia beatorum innumeras lucifluarum mittit plebium catervas ad laudem; ac suum quisque pio praeveniens officio locum, debitum exsolvit carmen triumphanti Regi per aevum, submissique adorant glorificatis vultibus Agnum, suasque rutilantibus gemmis eximia proferunt cum laude coronas. Seraphim quoque divinae sedis terribilem vel innaccessibilem thronum alarum trino tegmine velantes sui famulatus, unum te fatendo cum Patre et Spiritu Sancto Deum, trina confesionis praeconio declarandum in sede siderea permanentem regnantemque in saecula saeculorum, incessabili iugitate collaudant et dicunt:
( P819ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, per quem nobis veram destinasti salutem, ut homo serpentis fraude deceptus illo resurgente mortem evaderet, et vitam quam amiserat repararet. Egerat diabolus fraudem, ut iugularet incautum: sed curavit Dominus vulneratum, dum fudit sanguinem pretiosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit; nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit. Deceperat quidem seducta mulier virum, sed redemptus est venerabilium fixione clavorum; quia eripuit nos Deus ab inferis, et liberavit de manu mortis, qui sedet ad dexteram Patris.
( P820pp) Ad tumulum vigilantes unici Redemptoris, qui pro nostra redemptione sepultus, et a mortuis est admirabiliter suscitatus, cuius virtutem et gloriam serenata cordis acie contemplamur, cum novelli gregis ovibus dulcissima in ara tua, Domine, pascua circumdamus: universi pariter exorantes, ut huius sacrati Corporis alimentum cruorisque suavissimum poculum ad praemium satietatis perpetuae nobis tribuas possidendum.
( P821od) Devotione geminata, carissimi fratres, passo pro nobis Domino maestificati cordis hostias offeramus, maeroris operibus fructum laetitiae comparantes; ut dum paschale sacrificium sedulitatis studio agere procuramus, in adventum ipsius strenue servitutis testimonium reportemus. Per ipsum quo iubente dicimus:
( P822bn) Dei Patris Filius, qui peccata nostra per corpus suum cruci affixit, suo carnes vestras affigat timori. Quique vos filios sibi redemptionis adoptavit ex gratia, nulla vos patiatur se iudicante mancipari gehenna. Quo salvati per crucem, ad futuram quandoque mereamini pervenire mercedem.
( P823cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P824ad) Convenientes ad sacrosanctum resurrectionis festum, dilectissimi fratres, obsecremus misericordiam Redemptoris, ut qui de ipsius resurrectione laetamur, in diem adventus sui cum omnibus sanctis coronari mereamur.
( P825al) Tibi, Domine, ob honorem resurrectionis tuae maximas concinnimus laudes, petentes ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et die tertia resurgi, ita per te ab omnibus iniquitatibus nostris mereamur absolvi.
( P826pn) Aeterne Dei Filius, qui pro nobis mortem excipiens crucis vivus tertia die resurrexisti a mortuis; placatus suscipe haec apposita tibi paschalium gaudiorum libamina. Quo per resurrectionis tuae victoriam, et in viventibus mors vitiorum intereat, et in defunctis poenalis combustio evanescat.
( P827ap) Praesta, omnipotens Deus, cordis nostri laetitiam, ut in die salutis hodiernae, reddita nobis reconciliationis tuae pactio nulla interposita dolositate appareat.
( P828il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est, te Dominum nostrum humani generis reparatione mirabilem, exsultationibus et gaudiis laudare in die, quae omnibus diebus temporibusque praecellens, et saevae mortis interitu et beatae resurrectionis est clara primatu. In hac enim die Unigenitus tuus, ut primogenitus esset ex mortuis ad glorificandam in se carnis nostrae animaeque naturam, qua potestate occubuit, eadem potestate resurrexit. Quem collaudant Angeli et Archangeli, una voce dicentes:
( P829ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Christe Redemptor, qui nostrorum dissolvisti vincula peccatorum, et triumphans de inferis liber remeasti ad solium tuum.
( P830pp) Cuncta credimus, Domine, quae instituisti nobis ut servaremur. Idcirco petimus, ut qui in hoc tempore resurrectionis tuae adsumus, mereamur in futuro consortium Angelorum.
( P831od) Omnipotens aeterne Deus, qui Filium tuum pro nostra redemptione misisti verbo editum, virginali utero procreatum, ut carnem indueret et nos de peccatorum vinculis liberaret. Miserere igitur nostri, ut orationem quam nos ipse docere dignatus es, sic dicere mereamur e terris:
( P832bn) Omnipotens Deus qui aeterna dispensat, in isto glorioso resurrectionis suae die vos uberius benedicat. Claritatis suae vos splendore perfundat, et mentes vestras paschali laetitia repleat. Ut conscientiae purgatos maculis, paschalibus vos dignos efficiat sacramentis.
( P833cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P834pr) Apparuit Dominus ianuis clausis discipulis suis, cum esset Dominus unus non credidit ex eis Thomas. Mitte manum tuam in fixuras clavorum meorum, et esto iam fidelis. Dominus meus et Deus meus, alleluia, alleluia. Sedenti in throno et Agno, benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum. Dominus meus et Deus meus, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Dominus meus et Deus meus, alleluia, alleluia.
( P835pg) Tibi gloriam concinimus, Domine Deus noster, tuamque potentiam postulamus, ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrections, ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium, ita ut nobis praecessit verae Resurrectionis exemplum.
( P836sc) Alleluia. Celebravit David Pascha et offerebat holocausta Domino, et constituit sacerdotes. In opere domus Domini, alleluia, alleluia. Alleluia. Congregati sunt omnes filii Israel in loco santificationis; ibi enim benedixerunt Dominum; propterea vocaverunt nomen loci huius Convalle benedictionis. In opere domus Domini, alleluia, alleluia.
( P837sc) Omnis populus adoraverunt Dominum, et benedixerunt ei qui prosperum fecit eis; et obtulerunt oblationem ac sacrificium laudis, cum laetitia diebus octo, ornantes faciem templi coronis aureis, alleluia, alleluia. Alleluia. Introivit sacerdos in domum Domini orans et benedicens Dominum cum laude et ramis palmarum in hymnis et canticis dicens: constituit Dominus ut omnibus annis celebretur sollemnia ista. Cum laetitia diebus octo ornantes faciem templi coronis aureis, alleluia, alleluia.
( P838ad) Completo, dilectissimi fratres, sacrae sollemnitatis salutarium dierum numero, potius quam peracto, multisque Deo praesule lustratorum cursibus celebrando compotes obsequellae gerimus de perfectis; spei titulum capiamus de futuris. Oremus ergo, ut sic apud clementissimum Patrem vota nostra haec legatio praesentium festorum insinuet, quo diutinum plebi suae huius vitae commertium annuae litationis rediviva gaudia sumministrent.
( P839al) Ingeniti Genitoris genite Filius, qui in eo nobis diei huius octavi renovas cultum, in quo te discipulorum aspectibus hodie praebuisti palpandum. Nam licet haec dies sit prior prae caeteris conditus, tamen octavus post septem efficitur revolutus; quo ipse, sicut admirabiliter e sepulcro surrexisti a mortuis, ita ad discipulos inaestimabiliter intrasti ianuis obseratis. Initium videlicet Paschae ac finem exornans congruis sacramentis, cum et resurrectio tua custodibus terrorem incuteret, et manifestatio discipulorum corda dubia confortaret. Quaesumus, ergo, ut nos his sacramentis imbutos, fides qua te credimus post istud saeculum tibi repraesentet illaesos. Nullum nobis de te scrupulum dubitationis errorisque, aut otium pariat, aut quaesitio incauta enutriat. Serva in nomine tuo quos redemisti sanguine pretioso. Contemplandum te nostris sensibus praebe, nostrumque cor dignatus ingredere. Esto semper in medio nostri, qui hodie pacem nuntians discipulorum in medio astitisti. Quique in eis insufflasti Spiritum vitae, nobis largire eiusdem Spiritus consolationem, quo sacrum Pascha, quod evolutis septem dierum cursibus immolavimus, huius octavi diei curriculo praesenti sacrificio consummemus. Ut in hoc die, a quo resurrectionis tuae coepimus excolere mysterium, praesentis Paschae peragamus legitimum sacramentum.
( P840pn) Dies istos, Domine, quos in laetitia celebramus, Christi tui resurrectio gloriosa depinxit, nobisque in generatione perpetua celebrandos doctrina apostolica dereliquit. Astantes ergo ante tuam maiestatem, clementissime Pater, Pascha legitimum frequentamus, et ut nobiscum sit sponsus aeternus, iugi obsecratione deposcimus. Eripe itaque nos et familiam tuam ab iniquitatibus cunctis, ab scandalo et diebus malignis. Praepara nobis mensam venerandi altaris, quam circumdemus velut soboles magnifici regis; ut offerentes propitiatorum libamen pro nobis et famulus tuis, exaudiri apud te mereamur tam pro viventibus quam pro defunctis.
( P841ap) Christe Dei Filius, qui obseratis seris ad discipulos intrans, aeterna eos pace confirmas: praebe in his sollemnitatibus obsequenti catervae, et simultatis vitium fugere, et caritatis verae concordiam veraciter retinere. Quo tui discipuli per dilectionem effecti, illis peracta Paschae sollemnis sacrificiis honoremus, quibus ipsi purificari a nostris criminibus mereamur.
( P842il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, omnium magistrum et formam doctrinae praebentem in humilitate, et maiestatem deitatis ostendentem in divina virtute. Qui per infirmitatem carnis mori dignatus est, et resurrexit per divinam Spiritus Sancti virtutem. Qui plurimis modis et multis argumentis se discipulis suis vivum exhibuit, ut videri, tangi, tractarique potuisset, ne crederetur assumpti hominis carnem in inieris reliquisse. Qui octavo die resurrectionis suae pro metu iudaeorum discipulis domi ianuis clausis apparuit, et omnem diffidentiam ad nostrae credulitatis exempla destruxit. Hic cum improvisus, in medio circum sedentium appareret, putabant omnes solum se spiritum cernere, qui possit clausis ianuis introire. Quorum cum corda turbata pervideret, illum superflua priori sollicitudine pernegantem affari dignatus est, ut latus perfossum lancea manibus attrectaret, et fixuras clavorum in suis palmis aspiceret; ut non perniciosa incredulitate tabesceret, sed celeri confessione gauderet. Isto proinde, qui cum videret credidit, beatiores illos qui non videntes credidissent definita sententia declaravit. Vere fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Pati et resurgere se promisit et docuit; et legis oracula non solvit, sed potius adimplevit. Quis enim haec sufficienter potent enarrare miracula, qualiter homo verus corpore solidatus clausis claustris intraverit, aut tremula molliaque aquarum orbita sicca planta discurrerit? Cui cum ianuam introiret non obfuit corporis modus, et cum maria sicco pede transcurreret carnis non obstitit pondus. Ut vere summus in suis mirabilibus Deus, et qui in utero virginali ingredi egredique potuit, claustris pudicitiae permanentibus, ipse inferos penetravit illaesus, et resurrexit sine ulla carnis corruptione securus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P843ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui per clausa ostia dum discipulos visitaret, introivit ut Deus, et cum de veritate corporis sui dubitantibus peteret panem et manducaret, homo est verus inventus. Illud faciens mirabiliter; hoc misericorditer. Illud ad glorificandam potentiam divinitatis; hoc ad asserendam substantiam carnis. Oportebat quippe eos illum in utraque natura conspicere, quem mediatorem iubebantur Dei atque hominum praedicare. Cui favum mellis simpliciter offerentes, fidem suam locuti sunt donis mysticis nos docentes. Sic est enim ex duabus rebus simplex favi confecta materia, sicut ex naturis duabus una Christi creditur exstitisse persona.
( P844pp) Facimus, Domine, commemorationem Domini nostri Iesu Christi Filii tui, qui nos morte sua redemit et resurrectione erexit; quique hodie ad discipulos ianuis clausis intravit, et uni eorum haesitanti corporea attrectatione se palpandum exhibuit. Unde per ipsum te, Deus Pater, exposcimus, ut illo Spiritu haec oblata sanctifices, quo olim in discipulos insufflasti credentes; sicque nos participatione hostiae huius percipiamus meritum sanctitatis, sicut illi te insufflante adepti sunt verbum praedicationis.
( P845od) Omnis conventus dominicae plebis, qui ad peragenda paschalis laetitiae sollemnia convenistis, pace illa qua hodie dudum ianuis clausis intrante Domino discipulorum corda firmata sunt, vestrorum etiam abdita pectorum roborentur, quo in peragendis paschalium sacramentorum officiis, pacificati per sanguinem crucis, proclamemus e terris:
( P846bn) Christus Dominus, qui octavo post resurrectionem die obseratis ostiis suis se demonstravit discipulis, ignorantiae obicibus abdicatis contemplandum se praebeat sensibus vestris. Quique illis hodie insufflando Spiritum contulit Sanctum, in vos respiciendo caelestis gratiae conferat donum. Quo celebritatem paschalem pia consummantes devotione, et fide probabiles et opere inveniamini apud Deum indesinenter felices.
( P847cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P848pr) Modo facta est salus et virtus et regnum Deo nostro et potestas Christi eius, quia confusus est accusator fratrum, alleluia, alleluia. Dignus es, Domine, Deus noster. accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt. Quia confusus est accusator fratrum, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Quia confusus est accusator fratrum, alleluia, alleluia.
( P849pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius catervae concentus ad astra hymnum amittunt. Rogamus ergo te, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( P850sc) Alleluia. TempOribus illis postquam resurrexit Dominus Iesus, exierunt mulieres cito de monumento, cum timore et gaudio magno, nuntiare discipulis eius, dicentes alleluia. Alleluia. Ecce Iesus occurrit illis dicens: Avete. Illae autem acceserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Cum timore et gaudio magno, nuntiare discipulis eius, dicentes alleluia.
( P851sc) Alleluia. Prima sabbatorum venerunt ad monumentum Maria Magdalene et Maria Iacobi, emerunt aromata. Et venientes ut ungerent Iesum, erat dies ille magnus valde, alleluia. Alleluia. Orto iam sole, dicebant ad invicem: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et venientes ut ungerent Iesum, erat dies illa magnus valde, alleluia.
( P852ad) Deum Dei Filium, qui amore hominis in hominem non solum nasci dignatus est, verum etiam crucifigi, fratres carissimi, deprecemur. Ut nos a passione carnalium vitiorum, evictis etiam nequitiarum spiritualium mundi principibus, ipse munere suo nos eripiat, et vivere in crucis suae voluntaria crucifixione nos faciat; eamque nobis quae sibi placeat servitutem attribuat, quam nec oppressio tribulationis impediat, nec iners securitas in torporem inducat.
( P853al) Domine Iesu Christe, qui vivificaturus occideris; qui resurrecturus sepeliris, dum morte tua mortuos solvis, dum poenam superas crucifixus: tu ad preces nostras illa qua totum pateris pietate converte, et nostris iam calamitatibus finem pone. Sicque reddita nobis indulgentia miserere, ut qui adversante gravium culparum impressione nos egisse sentimus, iterum te ad nos misericordia parcente conversum, redeunte quietis statu, et meliorum rerum commodis potiamur.
( P854pn) Illuminatorem diei huius te Dominum Iesum Christum, qui nos ad sacra resurrectionis tuae festa perduxisti, per ipsa sacrorum sollemnium suffragia deprecamur, ut sacrificia haec, quae tibi sub sacramento divini Corporis offeruntur tam acceptabilia tibi nostro facias obsequio, quam sunt divino instituta mysterio. Simulque universam Ecclesiam tuam sanctificatione perfundens, et offerentibus remunerationem, et sacrificantibus veniam, et sumpturis salutem perpetuam largiaris.
( P855ap) Quaesumus, Unigenite Dei Filius, ut quos redemisti sanguine sacro, pacis et caritatis munifices dono. Sicque omnes qui te veraciter resurrexisse fatemur, resurgere post mortem non ad poenam, sed ad gloriam mereamur.
( P856il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Regem sempiternum tecumque regnantem: qui tanta ac talia pro salute nostra dignatus est supportare. Iudicatus est a iudaeis, qui iudicaturus est vivos ac mortuos. Ante tribunal praesidis stetit, cuius metuenda tribunalia universi sunt caeli. Sputis faciem suam passus est deliniri, qui sputo suo paulo ante aperuit oculos caeci nati. Spinis dignatus est coronari, a quo meruerunt martyres coronis caelestibus decorari. Felle et aceto permixto dignatus est potari, qui de petra durissima fecit populum melle saturari. Lancea latus suum sustinuit penetrari, cuius gladio devicti sunt inferi. Manus et pedes clavis dignatus est infingi, cuius manus fecerunt fabricam caeli. Depositus de cruce voluit sepeliri, cuius verbo confestim suscitati sunt mortui. Se ipsum pro nobis iussit offerri, ne ultra iam irrationabilium pecorum sanguis sacris altaribus funderetur. Ipse sacerdos dignatus est esse et hostia, per quem cuncti credentes vitam consequerentur aeternam. Propter quod ei omnes Angeli, omnesque sancti non cessant clamare, ita dicentes:
( P857ps) Vere sanctus, vere benedictus Unigenitus tuus Dominus noster et medicus. Qui non solum aegritudinem nostram, quam paradisi exsules dolebamus absolvit, verum etiam mortem primi parentis errore contractam, pro sua pietate miseratus divina potestate superavit, dum nobis et formam morum vivendo praebuit, et peccatorum remissionem moriendo concessit.
( P858pp) Christe, qui pro nobis Deo Patri in sacrificium es oblatus qui sanguine tuo terrena caelestibus socians, resurrectione tua nos doces sperare superna: his sacrificiis propitiatus illabere, hisque benedicturus descende. Sint haec quae tibi offerimus libamina ita plenitudine benedictionis tuae referta, ut resurrectionis tuae festa celebrantibus optatam pariant medicinam.
( P859od) Redemptor noster et conditor, cuius in sepulcro caro non vidit corruptionem, sed glorificata surrexit Dei Patris roborata virtute: tu omnia corruptionem carnalium in nobis vulnera propitiatus interime et gloriosae castitatis cingulo nos adstringe, quo devictis vitiorum carnalium incentivis, ea quae nos docuisti exclamemus e terris:
( P860bn) Crux Domini nostri Iesu Christi, sit sublimitas vestra. Sanguis eius, maneat in vos redemptio vera. Resurrectio ipsius, sit vobis claritas sempiterna.
( P861cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P862pr) Gratias tibi agimus, Deus noster omnipotens, qui es et qui eras, quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi. Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Domini nostri die ac nocte. Quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Quia factum est regnum huius mundi Domini nostri Iesu Christi.
( P863pg) Domine Iesu Christe, qui post appensionem crucis et susceptionem mortis clarificatus es virtute resurrectionis, praesta nobis adipiscere praemium nostrae redemptionis, atque ita agere mysteria tuae praeteritae passionis, ut in praesenti cum sanctis angelis exsultemus in gloria resurgentis.
( P864sc) Haec dicit Dominus qui erat et qui est, et qui venturus est omnipotens, primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est. Lavit nos supra lignum sanguine suo, ipsi gloria in saecula saeculorum, alleluia. Vidi Agnum stantem super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor millia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis, et in manibus eorum citharas, cantantes et dicentes: Ipsi gloria in saecula saeculorum, alleluia.
( P865sc) Audi Israel praeceptum Domini Dei tui: observa mensem novorum primum temporis quia in isto eduxit vos Dominus de Aegypto: inmolabis Pascha Domino, alleluia, alleluia. Mane consurgens de tabernaculo tuo in locum quem elegit Dominus, celebrabis diem festum Paschae, oblationem voluntariam offeres et laetaberis iuxta benedictionem Domino. Inmolabis Pascha Domino, alleluia, alleluia.
( P866ad) Offeramus, dilectissimi fratres, panes propositionis, qui desideramus accedere ad mensam Dei omnipotentis: nec de morte Christi coram populis erubescere, sed de gloriosa cupiamus resurrectione gaudere. Nulla nobis desperationis caligo nascatur, sed lucernam fidei mens serenior contempletur. Ut per viam vitae temporalis simpliciter ambulantes, quandoque Christus visitaverit non inveniat dubitantes, nec arguat infideles. Demus potius hospitalitati competenter studium, recepturi in caelestibus praemium. Mundi quoque eidem Christo cordis hospitium praeparemus et in nobis mansionem sapientiae fabricemus, ut in fractione panis ab omnibus cognoscendus, resurrectionem suam manifestare dignetur in aeterna Dei Patris gloria simpliciter adorandus. Dies enim laeta tunc transiet, si sollemnitati devotio religiosa concordet.
( P867al) Benedicte Deus, et Pater universitatis, et substantiae omnis creator, condens unicuique naturae demutabilem legem, et ipse liber a lege naturae, mortem perimens, diabolum infirmans, malitiam extinguens, sanctificationem tribuens, immortalitatem perficiens et infirmitatem expellens, atque immensitatem tuam capacem. fidelium tibi animarum accommodans sanctitati. Qui ad depellendos mundi huius errOres, et omnem malignae potentiae naturam coarguendam, Verbum et virtutem et sapientiam tuam, Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, consortem caducae carnis nostrae esse voluisti. Per quem tibi gratias agimus, ob hunc verum et consummatum, et ad salutem generis humani pretiosa sua passione perfectum Paschae diem; in quo inferos adiit, mortem vicit, diabolum coarguit, et leges tartari solvit; in homine suo a quo mortis condicione discesserat, coexcitaturus universae carnis quae in se esset generanda natura. Ob quod facito nos, omnipotens Pater, ut hunc sanctum in progenies et memorabilem in generationem diem confitentes, non in amaritudine veterum azymorum, neque in anterioris malitiae fermento, sed in nova et sincera renatae innocentiae conspersione celebremus, liberati et regenerati, sanctificati et coronati.
( P868pn) Deus, qui in electis tuis extinxisti funditus mortem, cum mortem te inferni pronuntias esse, illos solum ex averni claustris erueris, quos tuos in fide et actibus recognoveris: da praesenti christiano conventui resurrectionis tuae sollemnitate ovanti legis tuae praeceptis inviolabiliter inhaerere, et indesinenter aestu tuae dulcedinis anhelare. Ut semper nos tuos operarios ipse cognoscas, et aeternis poenis solutos secundae resurrectionis felicitate sustollas. Quo praesenti sacrificio, et resurrectionis tuae gaudia celebrantibus se nobis maiestas tua invisa visibilem praebeat, et defunctorum spiritibus ad requiem se ostendat.
( P869ap) Christe Deus, qui inter iniquos suspendi passus es, crucis sustinendo iniuriam: dato nobis perfectae vitae tolerantiam, ut caritate illa qua ipse mundum diligens, pro eodem mortem subisti, inveniamur ipsi te opitulante perfecti. Sicque passionis tuae exemplo illata toleremus scandala, ut sanguine crucis tuae omnia pacificante, capitis nostri mereamur effici membra.
( P870il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere laudesque referre, qui cum Spiritu Sancto regnando manes in Patre; quique magno pietatis tuae admirandoque mysterio manifestatus in carne, iustificatus in spiritu, ostensus in Angelis, praedicatus in gentibus, creditus in hoc mundo, assumptus in gloria, de inferni nos periculis liberasti. Chrismatis et carismatis tuae dona dispertiens, ad sacerdotales infulas et ad regiae nobilitatis insignia, tamquam electum genus et populum acquisitionis invitas: socians humano generi, consortemque naturam carnis assumptione dignatus, iustus pro iniustis, pius pro impiis, alieni reatus sorte suspensus, reconciliasti nos Deo. Humilitate tua nos erigis, contumeliis honoras, vulneribus sanas, morte vivificas. Quidquid in nobis mors habebat iuris evacuans, obliterato quod adversum nos est deletoque chirographo, in caelestis gratiae beatitudinem spem nostrae libertatis extendis. Victoriae tuae resurrectionisque primitiis ad dona nos aeternae beatitudinis provocasti. Volens redemptos in caelestibus collocare, ad Deum Patrem vocationum nostrarum praecursor ascendis, ut redemptor in terris, propitiator in caelis, addictos passione absolvas, captivos advocatione defendas; insuper ad communionem Corporis et Sanguinis tui non solum accipiendi, sed etiam consecrandi per gratiam indultae sanctificationis admittas, ut panis istius vinique institutas a te tibi ac Deo Patri hostias offeramus; quae etsi non habeant veram creaturae diversitate materiam, accipiant tamen debitam spiritali benedictione potentiam. Per quam originem quandam evangelicae imitationis adepti, caelestium secretorum sacramenta discentes, laudes quas tibi in gloria Patris cum Sancto Spiritu permanenti Angeli et Archangeli canunt, nos quoque imitati caelestium beatitudinem persolvamus, cum Seraphim ita dicentes:
( P871ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui moriens saeva averni claustra destruxit, et resurgens ianuas nobis regni caelestis aperuit
( P872pp) Commemoramus, Domine, passionem Iesu Christi Domini nostri: qui se tibi per crucis destinam in verum sacrificium offerens, confractis averni obicibus cum glorificata carne tertia die rediens a mortuis vivus, suis postmodum apparuit discipulis gloriosus. Et ideo per eius te mortem poscimus et rogamus, ut his sacrificiis ita propitiatus illabi iubeas, quo omnes pro quibus offertur, et fermento malitiae careant, et novitate Spiritus paschalium gaudiorum mereantur peragere sacramenta.
( P873od) Omnipotens aeterne Deus, qui Filium tuum pro nostra redemptione misisti verbo editum, virginali utero procreatum, ut carnem indueret, et nos de peccatorum vinculis liberaret; poenas crucis pertulit, diversas tormenta sustinuit, et nos sua passione salvavit, simulque resurrectione redemit. Miserere igitur nostri, ut orationem quam nos ipse docere dignatus es, sic dicere mereamur:
( P874bn) Omnipotens Deus, qui aeterna dispensat, in isto glorioso resurrectionis suae die vos uberius benedicat. Claritatis suae vos splendore perfundat, et mentes vestras paschali laetitia repleat. Irrigentur pectora vestra dono Spiritus Sancti, ac sicut terra sitiens satientur imbre caelesti. Ut conscientiae purgatos maculis, paschalibus vos dignos efficiat sacramentis.
( P875cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P876pr) Dicite in nationibus, alleluia. Dominus regnavit a ligno, alleluia, et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens, gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quoniam venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. Beati, qui ad cenam Agni nuptiarum vocati sunt. Et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia.
( P877pg) Gloria nostra, Deus noster, qui exaltasti caput nostrum super omne nomen quod nominatur, postquam resurrexisti a mortuis triumphator, pro quibus mortem suscepisti, inde vitam eos resurrectione ultima perduc ad praemia perpetua et ad aeternitatis tuae gaudia repromissa.
( P878sc) Stetit Angelus ante aram Dei, habens turibulum aureum, et datae sunt ei supplicationes multae ut daret de orationibus Sanctorum ad altare Domini, quod est ante thronum. Et ascendit fumus supplicationum de manu Angeli, in conspectu Dei, alleluia, alleluia, alleluia. Vidi librum in dextera Dei sedentis supra thronum, scriptum intus et retro, signatum signis septem, et audivi Angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis dignus est aperire librum et videre signa eius? Et dixit mihi unus ex senioribus: Ne fleveris, ecce vicit Leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum et septem signa eius. In conspectu Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
( P879sc) Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei: omnes veste alba induti, ante tribunal Agni, et obtulerunt memoriam Sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia. Vidi in medio seniorum tribunal candidum et Agnum quasi occisum, ante cuius conspectu fugit caelum, dicentem mihi: Haec est resurrectio prima. Et quattuor animalia et seniores adoraverunt Deum. Et obtulerunt memoriam Sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia.
( P880ad) Hic est dies quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo. Hic est dies quem tenebrae comprehendere nequiverunt. Hic est dies quem alia non praecessit, nox nulla concludit. Hic est dies in quo qui ambulat non offendit. Hic est dies quem nulla umquam delevit oblivio, nec saeculorum vetustas obducit. Qui cum maneat semper in Patre, nobis tamen hodie rediens ab inferis immortali refulsit ex lumine. Ipsum igitur possideamus in mente, exaltemus in voce, adoremus in spiritu, glorificemus et portemus in corpore; intentaque prece rogemus, ne nos secundae patiatur mortis interitu comprehendi, quos ereptos a primae mortis imperio, per crucis et carnis suae passionem reddidit libertati.
( P881al) Resuscita nos, Domine, a concupiscentiarum nostrarum sepulcris, qui devicto diabolo resurrexisti triumphator a mortuis. Non in nobis patiaris perire bonorum tuorum notitiam, quam dedisti qui in salute perditos excitasti. Constitue inter nos et inconvertibilem diabolum odium perfectum, non quo nobis nocere te propitiante praevaleat, sed quo agnitione tuae veritatis illuminatos supplantare ulterius non valeat. Eumque ita malorum eius crescente fastigio relinquamus, ne umquam ad vomitum nostrarum sordium redeamus. Illoque virtutis tuae vigore expulso, inerradicabilem mentibus nostris dilectionis tuae infunde dulcedinem, donec ad satietatem plenitudinis veniamus beatae.
( P882pn) Facito nos, omnipotens Deus, ut carnali devicta concupiscentia, veraciter gloriemur in cruce tua. Per illam et viventium probra et defunctorum abdicentur exitia; per eam acceptentur oblationes fidelium; per eam confusa ad Christum redeat infidelitas perfidorum. Quo nos, qui te resurrexisse fideliter credimus, ita ex nostris tibi actibus placeamus, ut per hoc sacrificium placabilem te nobis ostendas, et viventibus pacem et sepultis optatam conferas mansionem.
( P883ap) Super corpus benevoli redemptoris spiritales aquilae volitantes, et resurgentis Domini claritatem radiante fidei obtutu cernentes, debitas tibi offerimus, Pater clementissime, gratias; et ideo deprecamur, ut ad huius delectabilis mensae caelestes epulas invitati, dono pacis aeterna in hoc paschali mereamur convivio recreari.
( P884il) Dignum et iustum est, vere praeclarum atque sublime est, nos confessione pectoris, vocis organo, oris officio, innumerabilium tuorum, Deus, munerum dona praeferre, et amaritudinem nostrarum faucium beati eloquii sapore condire. Sed angustum est ad tam immensa praeconia pectus hominis, et quo te quisque interius aspexerit, maior semper accrescis, quia semper novus, semper antiquus es. Misisti in hunc mundum Filium tuum lege nascendi; qui priusquam nasceretur in utero virginali, tecum ante saecula cuncta formavit. Viderunt eum elementa nascentem, quae cum disponerentur viderant ordinantem. Teneram eius populi mirantur aetatem, quorum patres antiquam iam tunc intellexere virtutem. Quod si grande est pulchrumque mysterium res illa cum nascitur, quanto magis miraculi est res illa cum moritur. Capta enim mors est corporis fraude, et dum carne contectum Deum non agnovit interius latentem, sub esca hamum fauce suscepit, et in cruce clavis fixa congemuit. O quam praeclara, Domine, aviditatem draconis antiqui arte lusisti, ut dum ei ostenderis corporis praedam, ipse configeretur in ligno. Et spolians carne Verbum liber ad inferos pergis, confractisque portarum claustris vinctos laxas e vinculis, et inter mortuos liber tenebras nova luce perfundis. Non subiacebat maiestas tua, Domine, huic necessitati, ut ista patereris, sed nos eramus necessitas tua. Perierat enim, Domine, vita nostra, nisi Filii tui morte fuisset inventa. Misisti super nostrorum criminum cautionem, sanguinem Unigeniti Filii tui, et delesti eam iure victoris. Vulneribus eius sanasti vulnera nostra, ut nos redimeres per Filium tuum absque divinitatis iniuria, ipsudque pretium hominis idem Deus factus est. Quid ergo faciemus nunc tam magno talique redempti pretio? Quae nostra opera compensabit hoc pretium? Qualiter serviemus tali Domino, a quo nobis est promissa libertas et offertur hereditas? Operare in nobis, Domine, quod tibi placeat, et ut te possidere possimus, ipse nos posside. Non discedimus a te, vivificabis nos et nomen tuum invocabimus: nomen illud quod est super omne nomen, quod collaudant Angeli et Archangeli, ita dicentes:
( P885ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui solus verbo virtutis cuncta moderans, et omnia crucis destina portans, vectes ferreos comminuit, portarumque aerearum claustra perfregit, tartari profunda descendit, sedentibus in umbra mortis ignotae lucis claritate resplenduit; et sol iustitiae de tumulo corpore suscitato procedens, radiis suis tenebras nostras mirabiliter illustravit.
( P886pp) Confitemur, Domine, confitemur et credimus pro nostro scelere te, et corporaliter mortis subisse supplicium, et pro omnium salute prostrato mortis interitu triumphantibus Angelis caelestem Patris, ex qua veneras, ad mansionem reversum. Propter quod te, Deus omnipotens, rogamus et petimus, ut oblata in conspectu tuo nostrae servitutis libamina, ipse tibi acceptabilia facias, et accepta discurrente sancto Angelo tuo nobis sanctificata distribuas; ut dum corda nostra Corporis et Sanguinis Filii tui Domini nostri commixtione purificas, petitiones nostras in odorem suavitatis accipias.
( P887ap) Inaestimabilem tuae magnificentiae bonitatem in huius resurrectionis Filii tui sollemnitate cum veneratione deposcimus, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus: cuius bonitatis imago est Christus, per quem nobis tale munus condonare dignatus es, ut nos eius passione ac resurrectione ex servis filios adoptare. Per ipsum te, Domine, supplices exoramus, ut nos ab omni infestatione adversarii tutos atque defensos custodias ut numquam tuum contristemus Spiritum Sanctum, sed ipsum semper habeamus advocatum. Ut officiis misericordiae et humilitatis insistentes, divitias caelestes ab eo in futuro percipere mereamur, proclamantes:
( P888bn) Christus Dominus, qui vos redemit sanguine crucis suae, mortificet in vobis concupiscentias carnis vestrae. Et qui moriens triumphavit ex inferis, victores vos efficiat criminis. Quo sicut ille gloriosam resurgens assumpti hominis carnem reportavit in caelo, ita vos in die resurrectionis assistatis ante oculos eius glorioso absque ullo peccato.
( P889cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P890ad) Hic est dies quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo. Hic est dies quem tenebrae comprehendere nequiverunt. Hic est dies quem alia non praecessit, nox nulla concludit. Hic est dies in quo qui ambulat non offendit. Hic est dies quem nulla umquam delevit oblivio, nec saeculorum vetustas obducit. Qui cum maneat semper in Patre, nobis tamen hodie rediens ab inferis immortali refulsit ex lumine. Ipsum igitur posideamus in mente, exaltemus in voce, adoremus in spiritu, glorificemus et portemus in corpore; intentaque prece rogemus, ne nos secundae patiatur mortis interitu comprehendi, quos ereptos a primae mortis imperio, per crucis et carnis suae passionem reddidit libertati.
( P891al) Exsultemus, dilectissimi fratres, et glorificemur in Domino: annua sollemnium festivitate redeunti, novum beati temporis lumen advenit, et clarios dies arcani paschalis illuxit. Dignius Deo Patri laudis votis certantibus, exhibete amoris eius dilectionem, communi mutua caritate fruentes inhaerere; ut credentium Spiritus suae passionis gloria et resurrectionis illustret et pacifica nobis tempora odio saecularium, admiratione sollemnium propitius impertiat.
( P892pn) Omnipotens Domine Iesu Christe, quem animarum et corporum artificem scimus, quem vivorum et mortuorum iudicem confitemur; quem tremere caelestia et terrena et inferna cognovimus: transfer haec nomina in paginas caeli quae levitarum et cantorum tuorum officiis recitata sunt; in libro vivorum digito tuo, per quem nos, sicut lex annotata est, conscribe.
( P893ap) Sancte Domine, cuius manu et universa in nobis prosperitas est: tribue famulis tuis in saeculo fiduciam, in pace laetitiam, in victu abundantiam, in fide perseverantiam, in castitate munditiam, in religione scientiam, atque in timore Domini sanctam et pudicam reverentiam.
( P894il) Dignum et iustum est, valde tibi debitum, valde nobis congruum, omnipotens Pater, te cum Filio tuo nostroque Domino Iesu Christo aequali religionis fide, pietatis substantia, potestatis virtute, laudare. Ut ibi sit par officiositas, ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream virtutis caritas confirmanda est, non paupertas; quia non se honore subiciens, sed amore, affectum voluit probare, non meritum; mundoque tibi pereunte non quo augeretur quaesiit, sed quo obsequeretur invenit. Terrena suscipiens, sed caelestia non deponens. Ingressurus uterum, non egressurus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere, qui in superibus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus, qui venire dignatus est. Et per hanc aequalitatem non duo potentes, sed una potentia; sed quia solius deitatis est inaequalem Filium non habere. Per eundem te homo tuus audivit, sensit, credidit, probavit, agnovit. In hoc mediator suscepit iniuriam, in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri, quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini, qui fuit dignus artificio, fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem potuit habere redemptorem, qui talem meruit habere factorem; in quo transeuntibus veteribus nova sunt omnia; quibus dies fuit insidiosa, facta est ecce nox libera. Nec timet commutationem temporum, qui dominatione caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam; quae corrupta restaurat, cuius humanum genus crux salvat, sanguis innovat, caro vivificat. Summa etenim est praerogativa virtutis sanctificasse poenas gloria sustinentis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P895ps) Vere sanctum ac magnificum nomen gloriae tuae, cuius iussu condita sunt omnia in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Tibi patriarchae et prophetae et apostoli, martyres, omnesque sancti gratias agent, quod et nos facimus, Domine, sancte Pater, omnipotens Deus: hostias spiritales et sincera libamina, quae tibi offerimus, ut libens suscipias deprecamur. Adsit huic sanctificationi illa benedictio, quam Filius tuus instituit ac benedixit.
( P896pp) Indicabimus plane, nec unquam tacebimus passum te, Christe, pro redemptione miserorum, resurrexisse pro salute felicium, caelos ascendisse pro virtute meritorum, venturum te esse iudicem mortuorum atque viventium. Quod scientes, Domine, ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat, haec munera offerimus, quae nobis in salutem recepta contingant.
( P897od) Munda nos, Domine, muneribus sacris, et salutem nobis conferat ista participatio sanctitatis. His armis dominicis muniamur, et salubribus defensaculis circumdemur. Purifica corda et labia nostra, ut mundi corde et corpore mereamur tibi dicere:
( P898bn) Exhibe tibi, Domine, plebem tuam a carnalibus vitiis et a concupiscentibus alienam. Fac omnes recto famulatu tibi servire et in bonis operibus complacere. Gubernationis tuae regimen semper habeant et nullatenus a tuis praeceptis abscedant.
( P899cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P900pr) Alleluia, dicant qui redempti sunt a Domino, alleluia, quos redemit de manu inimici, alleluia. Et vidi: et ecce Agnus stabat super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. Alleluia, quos redemit de manu inimici, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, quos redemit de manu inimici, alleluia.
( P901pg) Tibi gloriam concinimus, Domine Deus noster, tuamque potentiam postulamus, ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis, ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium, ita ut nobis praecessit verae Resurrectionis exemplum.
( P902sc) Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei, omnes veste alba induti, ante tribunal Agni, et obtulerunt memoriam Sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia. Vidi in medio candelabrorum aureorum filium hominis amictum stola alba, caput eius et capilli sicut lana munda, oculi eius ut flammam ignis. Millia millum angelorum cum senioribus adoraverunt dicentes: benedictio et honor et gloria Deo nostro, qui dedit nobis victoriam. Et obtulerunt memoriam Sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia.
( P903sc) Stetit Angelus ante aram Dei, habens turibulum aureum, et datae sunt ei supplicationes multae ut daret de orationibus Sanctorum ad altare Domini, quod est ante thronum. Et ascendit fumus supplicationum de manu Angeli in conspectu Dei, alleluia, alleluia, alleluia. Vidi librum in dextera Dei sedentis supra thronum, scriptum intus et retro, signatum signis septem, et audivi Angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis dignus est aperire librum et videre signa eius? Et dixit mihi unus ex senioribus: Ne fleveris, ecce vicit Leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum et septem signa eius. In conspectu Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
( P904ad) Semper quidem, dilectissimi fratres, pia ad Dominum gratulatione, et sollicita ad Deum suum respicere debet affectio. Sed nunc praecipue mens ardentior, spes promptior, fides praesenti mysterii recordatione vegetatior, caelesti et religioso gaudio et modesta debet exsultare laetitia, et usque ad praesentiam Domini affectum pii cordis extendere; ut quicumque desidia aut inertia iacuit, in hac die saltim ab actu et humilitate terrena Dominum suum imitaturus exsurgat. Hic est dies quem fecit Dominus rerum, gloriae elementorumque principium, vitae ac salutis exordium. Creatorem suum mundus hac die factus agnoscat, et redemptum se homo eadem die liberatus intellegat. Laetentur caeli, exsultet terra; discant vivi viam mortis evadere. Lux splendidior incipiat esse; sol clarior, et ipse etiam resurrectionis tempus illustret, qui horam refugerat passionis. Sit pro ecclesiis cunctis ac mysteriis, omnibus Ecclesiae membris fidelis oratio, absque dubitatione confidens interpellatio; quo in hoc praesenti mysterio invocata pietatis miseratio, sit futura praesentior.
( P905al) Cum tibi, omnipotens Pater, omne quod in nobis vel creatoris ope, vel munere redemptoris rationale potest esse, et vividum iugi inservire famulatu rerum magnitudine provocetur, hodierno praesertim vel die vel tempore, ut affectiosius aliquid cum nihil egeas tuae bonitati, votis ac studiis offerre possumus, faenerare dignare quod conveniat reddidisse; quia maioris multo est gratiae reformasse perditum, quam fecisse futurum. Ut enim crearemur vel non crearemur, non praecesserat culpa iudicem, non praevenerat materia creatorem. At vero ut offensus postmodum ad misericordiam veritatis, et vas peccatorum praecipitatione confractum, tuis denuo manibus redderes solidatum, quid nisi infinitus pietate, immensus misericordia, inenarrabilis bonitate in omni progenie et generatione praedicandus es et colendus? Unde precamur, ut quibus condicionis atque redemptionis praerogasti beneficia, tribuas indulgentiam criminum manifestam.
( P906pn) Christe, qui moriens peremisti imperium mortis, at resurgens spem resurrectionis praebuisti indignis: praesta nobis, ut haec oblatio offerentium, et mortificationem nostrorum operetur facinorum, et a criminibus resurgendi nobis praeparet commeatum. Sit huius litatione gaudium in caelis, securitas in terris, indulgentia vivis, requies defunctis; ut in hoc die, quo ipse victor rediisti ab inferis, plenissimum amorem crucis impertias populis christianis.
( P907ap) Conserva, Domine, in pace tua quos redemisti effusi sanguinis unda; libera ab scandalo, pro quibus pependisti in ligno. Efficito caritatis opere dignos, quos tibi praeeunte gratia adoptasti in filios. Ut quotquot resurrectionis tuae victorias celebramus, Ultimo iudicii tempore resurgentes coronandi a dextris tuis cum ovibus collocemur.
( P908il) Dignum et iustum est nos dominicae potestatis praeferre virtutem, et in Filio paternae plenitudinis agnoscere maiestatem. Per quem cuncta restituis et universa restauras; quem in hominis effigie misisti in saeculo, ut amares in nobis quod diligebas in Filio. Impleta sunt quae propheticis vocibus ante mandaveras; perfecta sunt cuncta quae de adventu eius ipse praedixeras. Hic namque est leo de tribu Iuda fortis in proelio. Hic catulus leonis victor resurgens a mortuis. Hic Agnus immaculatus diu quaesitus ad victimam. Hic lapis ab aedificantibus spretus, postmodum admirabilis factus et in Ecclesiae capite constitutus. Hic dux militiae caelestis et princeps. Hic Ecclesiae Sponsus et Dominus. Hic in Noe, non solum arcae, sed Ecclesiae gubernator; in Abraham fidelissimum patriarchalis privilegii fastigium; in Isaac gloriosae hostiae sacramentum; in Iacob summum patientiae documentum; in sanctis omnibus totius iustitiae plenitudo. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( P909ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: in quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis, et in quo vivente virtus vera latuit deitatis. Quod humanum est habens homo in veritate humanae naturae; et quod divinum est habens Deus in veritate divinae substantiae. Hic comprehensibilis in vulnere, hic impassibilis in virtute, immortalis praedicatur in morte. Qui sic potuit moriendo mortem vincere, ut mortem sentiret; sed patiendo, et a mortuis resurgendo, vitam fidelibus condonaret.
( P910pp) Haec est pia et salutaris hostia, Deus Pater, qua tibi reconciliatus est mundus. Hoc est corpus illud, quod pependit in cruce. Hic etiam sanguis, qui sacro profluxit ex latere. Pietati tuae proinde gratias agentes, ex hoc quod nos Filii tui morte redemeris et resurrectione salvaveris, acclines mente te Deum pietatis oramus, ut haec libamina Spiritus tui Sancti benedictione respergens, sumentium visceribus sanctificationem accomodes, quo purificati a criminum labe, plenissime iucundemur in hoc resurrectionis dominicae die.
( P911od) Erige nos ante conspectum tuum, omnipotens Deus, in quo vivimus, cui sollemnes sumus, cuius beneficio nostra salus est, cuius donum nostra festivitas, cuius munus vita credentium, cuius redemptio resurrectio mortuorum. Adesto sacrificiis quae docuisti; adesto gaudiis quae dedisti, qui spem resurrectionis ac redemptionis nostrae Filii tui resurrectione signasti. Conserva in nobis inter omnia ac super omnia hoc munus tuum, ut hunc resurrectionis dominicae diem dignis concinentes carminibus, ad te e terris sic dicere mereamur:
( P912bn) Christus Dominus, qui exaltandus pependit in ligno, coronaturus vos humilitatis attollat triumpho. Cuiusque in sepulcro caro non vidit corruptionem, procul a vobis efficiat omnes libitus carnis vestrae. Ut cum eo sine fine vivatis, quem resurrexisse fideliter creditis.
( P913cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P914pr) Visus est Dominus discipulis suis per dies quadraginta, docens de regno Dei, alleluia. Excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram? Docens de regno Dei, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Docens de regno Dei, alleluia.
( P915pg) Salvator noster et Domine, qui ascendens in caelos intuentium clarificatus apparere dignatus es oculis: dum ita de quo ascenderas te venturum ad iudicium polliceris. Fac nos hodiernae Ascensionis tuae festum pura cordium devotione suscipere, ut ita in te semper ad melius vita nostra ascendendo proficiat, qualiter te ad iudicium veniente inconfusibili contuitu te semper visionis aspiciat.
( P916sc) Vidi in caelo turbam quam dinumerare nemo poterat, et clamabant voce magna: Salus Deo nostro, sedenti in throno. Et adorabant Deum dicentes: Honor, gloria et sapientia, virtus et potestas data est Deo nostro in aeternum, alleluia. Audivi tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec: et ecce sedes posita erat in caelo et supra sedem sedens similis aspectu lapidi iaspidi, et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba. Et adorabant Deum dicentes: Honor, gloria et sapientia, virtus et potestas data est Deo nostro in aeternum, alleluia.
( P917sc) Locutus est Dominus Iesus discipulis suis: Amen dico vobis: qui crediderit in me, opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet. Quia ego ad Patrem vado, alleluia. Elevatis Iesus manibus suis benedixit eis, et dum benediceret eis recessit ab eis, et ferebatur in caelum. Vos estis testes horum. Quia ego ad Patrem vado, alleluia.
( P918ad) Placeat, dilectissimi fratres, saecularium cogitationum fasce deposito, erectis in sublime mentibus subvolare, et impositam aetheris fastigio assumpti hominis communionem sequacibus cordis oculis contueri. Ad incomparabilem nobis claritatem attonitis vocandus aspectus est. Iesus noster humilitatem nobis terrarum caelorum dignitate commutat; acutus necesse est visus esse respicere quo sequamur. Hodie Salvator noster post adoptionem carnis sedem repetit deitatis. Hodie hominem suum intulit Patri, quem obtulit passioni. Hunc exaltans in caelis, quem humiliaverat in infernis. Hic visurus gloriam, qui viderat sepulturam; et qui adversus mortem mortis suae dedit beneficium, ad spem vitae donavit resurrectionis exemplum. Hodie redit ad Patrem, cum tamen sine Patris, quae sibi aequalis est, potestate non venerit. Hodie ascendit in caelum, qui obsequia caelestium cum descenderet non amisit, ita in paternitatis naturae unitate consistens, ut cum homo caelum novus intraret, novum tamen Deus hominem non haberet. Petamus igitur ab omnipotentia Patris, per nomen Filii Salvatoris, gratiae spiritalis ingressum, aeternae beatitudinis donum, beatae mansionis ascensum, catholicae credulitatis augmentum, haereticae infidelitatis excidium. Audiet profecto in confessione, quos in perditione quaesivit. Astabit suis, qui non destitit alienis. Aderit agnitus, qui non defuit agnoscendus. Non patietur orphanos esse devotos, qui filios facere dignatus est inimicos. Dabit effectum supplicationis, qui promisit Spiritum sanctitatis.
( P919al) Domine Deus virtutum, qui transgressus occasum transcendisti super caelos caelorum ad orientem, captiva spolia de captivitate duxisti, ut genus humanum, quod tua morte redimeras tuaque resurrectione vivificaveras, tua ascensione glorificares et promissione ditares: dona Ecclesiae tuae et ad te perveniendi iter prosperum, et cotidianum de die in diem profectum, ut magnificentiae tuae reddat quod tantam ei virtutem concesseris; ut obtineat, devicto hoste, et libertatem de tuo auxilio, et gloriam de triumpho.
( P920pn) Domine Rex gloriae, qui patefactis prophetarum oraculis, tamquam elevatis aeternalibus portis paternam repetis sedem, quia dum tua deitas eo quo numquam discessit regreditur, humano generi caelorum aditus aperitur; dona ut illic extendatur nostra intentio, quo praecessit nostra redemptio; nec inhaereamus captiva delectatione terrenis, qui te regnantem confitemur in caelis. Quo prece humilitatis nostrae placatus, ex illa maiestatis qua resides sede, et viventes repleas donis et pausantium spiritus consoleris.
( P921ap) Deus, qui assumptum hominem evecturus ad caelos, inter praecipua mandatorum tuorum mysteria concordissimam pacem tuis sanctis reliquisti Apostolis: suscipe illata sacro altario munera in hostiam pacificam, largiente tua gratia reputanda; nobisque tuis famulis tribue sectari per exterioris hominis osculum, interioris hominis indisruptum pacis et gratiae sacramentum.
( P922cn) Veniam ad vos, dicit Dominus, non vos relinquam orphanos, pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Alleluia, alleluia. Novum mandatum do vobis, ut diligatis vos invicem. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Alleluia, alleluia. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, petite et fiet vobis. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Alleluia, alleluia.
( P923il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi agere gratias per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui post secundae nativitatis verissimum sacramentum, post humanae passionis gloriosum triumphum, post dignabilem susceptae mortis ad inferna descensum, post vivificantem resumptae resurrectionis ad superna regressum, post manifestatam mirabilium virtute potentiam, post immensam infirmantium medicinam, post celebratam in Apostolorum communione doctrinam, ad illam aequalem sibi maiestatis tuae sedem, ereptam de inimici faucibus praedam reportans, captivum diaboli, suum socium tuum hospitem fecit, dignum caeli habitatione constituit, qui perfrui paradisi iucunditate non meruit. Opus tuum onus suum est, cum nec illa labori, nec ista sint ponderi. Qui inter profunda tenebrarum debitum alienae corruptionis exsolvit, inter excelsa nubium praemium servandae incorruptionis indulsit. Tantis erga nos beneficiis sua pietate crescentibus, ut parum putaret hominem terram recepisse quam perdidit, nisi et caelum quod non habuerat accepisset, multiplicatoque fenore interceptum usum beatius compensaret augmentum. Non sufficit abundantissimae bonitati, quod ad cruciandam spoliati hostis invidiam, faciendis virtutibus potestate permissa, venire ad se super aquas discipulo cupienti famulantia contra naturam elementa subiecit; dum gravem gradientis corporei ponderis molem nequaquam cedentium undarum dorsa portarent, cum ad imperantis obsequium fieret itineris soliditas, non liquo et aequor iussione libratum non mutaret cursum, sed mutaret officium; atque ad vocantis edictum euntes viae currerent, et progredientis vestigia freta insignita sorberent, immensumque pelagus accedentis limitem inviolata aequalitate nesciret, et figentis pedem plenitudine in se manente non mergeret. Non in aliquam ratem materia gelu stricta concreverat, nec fluminum more superiecta fluentis frigore tegumenta pendebant, cum natalis illa mobilitas pervia et velis pateret, et plantis; inaestimataque profunditas simul et viatorem ferret et remigem; maiori miraculo hominem pati iussa quam navem, uberiori Dei laude gressibus adita quam ratibus. Ac nisi fides paululum pavefacta nutasset, reversa in ipsum ad legem suam natura aequoris non fuisset, qua credulitatis constantia recedente, diffidentiam dubitantis minis appropinquantis periculi castigaret, et circa praesumptae spei defectum verberantium paedagogo fluctuum quasi mersura distringeret; Domini tamen auxilium metu discriminis invocantem tangeret tempestas magistra, non tegeret. Fuerint licet magna ista vel grandia, cedant tamen his beneficiis illa miracula, quod invisibili Deo homo visibilis corporatus aerium iter non gradu superat, sed volatu, et Deus in carne manens per creaturam suam ventorum pinnis evehitur, non membrorum. Nullus euntem conatus fatigat, cui aura pro via est; quem tamen non fert levitas, sed potestas. Deficit nisus, et currit ascensus. Ille cepit huius altitudinis gloriam, qui crucis portavit iniuriam. Ille intravit in regno, qui pependit in ligno. Ille consedit ad dexteram Patris, qui causa nobis factus est pacis. Ipse illos ascendenti secum homini caelos aperuit, quos ut propter hominem descenderet inclinavit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes, non cessant clamare, ita dicentes:
( P924ps) Vere sanctus, vere benedictus Iesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui sub hodiernae exspectatione virtutis redeundi ad te homini viam praestitit, ipse dum via est; qui indemutabili divinitatis suae in se manente substantia, peracto incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis officio, eum in caelis regnaturus imponit, quem in infernis liberaturus intravit; nihil dubitationis volens relinquere, nihil erroris, si cum eo visibiliter ascenderet, pro quo invisibiliter descendisset; ut incredula plebs iudaicae multitudinis esset confusa dum reverteretur, quae non fuerat confessa dum nasceretur; et quae non meruit credere dum venisset, posset erubescere dum rediret; ut videret in Deum hominem, quae Deum in homine non vidisset, non quod paeniteret dum ostenditur, sed ut erubesceret dum miratur.
( P925pp) Indicabimus plane, nec unquam tacebimus passum te, Christe, pro redemptione miserorum, resurrexisse pro salute felicium, caelos ascendisse pro virtute meritorum, venturum te esse iudicem mortuorum atque viventium. Quod scientes, Domine, ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat, haec munera offerimus, quae ut nobis in salutem percepta contingant supplices deprecam. Visitet ea Spiritus tuus Sanctus, qui in similitudinem flammae Manoe dona suscepit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus, qui per vaporem incendii Eliae prophetae holocaustum assumpsit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus, qui ignearum divisione linguarum in Apostolorum tuorum cordibus commeavit. Ut recepta in visceribus nostris, et praesentem nobis et aeternam praestent salutem.
( P926od) Quis loquetur potentias tuas, Domine, aut quis enarrare poterit omnes laudes tuas? Ad humana descendisti, caelestia non relinquens; ad superna regressus, humana non deserens. Ubique totus, ubique mirabilis. Non interceptus carne, ut non esses in Patre; non ereptus ascensione, ut non esses in homine. Respice ad orationem plebis tuae, sancte Domine, misericors Deus, ut in hac die sacrae ascensionis tuae, sicut data est tibi gloria in excelsis, ita nobis gratia praestetur in terris, qui nos orare docuisti et dicere:
( P927bn) Dominus Iesus Deus Dei Filius, cuius nos membra esse gaudemus, illic vos attrahat corde, quo ipse praecessit in corpore. Illic vobis sidereas praeparet mansiones, quo ipse ascendit post vulnera passionis. Illic mentis vestrae aciem dirigat, quo Patri coaequalis socioque Spiritu Sancto conregnat.
( P928cm) Deus, penetrator mentium, renum perscrutator, cogitationum cognitor, animarum conservator: praesta, ut rectum in nobis spiritum tuum corpus efficiat, apta caritati tuae viscera nostra tuus sanguis inveniat, ut qui ad caelos hodie ascendisti post passionis vulnera et resurrectionis gloriam, praesta nobis, ut pietatis tuae calicem hauriamus, et irae calicem non bibamus.
( P929pr) Quis sicut Dominus Deus noster, alleluia, qui in altis habitat, alleluia, et humilia respicit. Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Et humilia respicit. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et humilia respicit.
( P930pg) Tibi gloriam concinimus, Domine Deus noster, tuamque potentiam postulamus, ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori, et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrections, ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium, ita ut nobis praecessit verae Resurrectionis exemplum.
( P931sc) Tollite hostias et introite in atria Domini, alleluia, alleluia. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate et benedicite nomini eius, de die in diem salutare eius. Et introite in atria Domini, alleluia, alleluia.
( P932sc) Vidi in caelo turbam quam dinumerare non poteram, et clamabant voce magna: Salus Deo nostro, sedenti in throno. Et adorabant eum dicentes: Honor, gloria et sapientia, virtus et potestas data est Deo nostro in aeternum, alleluia. Audivi tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec; et ecce sedes posita erat in caelo et supra sedem sedens similis aspectu lapidi iaspidi, et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba. Et adorabant Deum dicentes: Honor, gloria et sapientia, virtus et potestas data est Deo nostro in aeternum, alleluia.
( P933ad) Mysterio resurrectionis impleto, et corporibus, carissimi fratres, cuncti exsultemus et cordibus. Nec iam cum sepulcri custodibus sacri corporis defleamus excubias, sed cum Angelis, qui redivivum nuntiant Salvatorem, nostra gaudia misceamus. Etenim deinceps curam sibi funeris excusat impendi, qui rediens ad Patrem vacuatae mortis excubias vult privari. Simus sane de spei nostrae consummatione securi, nam qui in altum remeans captivam captivitatem duxit, dabit dona hominibus, quae promisit.
( P934al) Christe Deus, qui ascendendo in caelis praesentiam corporalem tuis subtraxisti discipulis, permitte nos ut te spiritu diligamus, quem in carne nunc videre nequimus, et tamen ad iudicium fideliter exspectamus. Crea in nobis cor novum et spiritum rectum, ut qui iam ascensionis tuae celebravimus festum, promissum a te mereamur suscipere Spiritum Sanctum.
( P935pn) Ascendisse te in caelis ad Patrem, Dei Filius, creatura tua laetatur. Et ideo supplici te cordis contritione exposcimus, ut et in nobis pollicitationem Spiritus impleas, et in defunctis donum aeternae quietis impertias.
( P936ap) Deus, qui ascendisti in altum captivam ducens captivitatem: da dona hominibus pacis aeternae, ut qui te humanis obtutibus ad caelos ascendens corporaliter subtraxisti, in nostris cordibus digneris propitiatus infundi.
( P937il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sante Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nobis ideo praesentiam subtraxit nativitatis corporeae, ut eum spiritaliter disceremus amare; quique discipulis intra suarum mentium claustra tamdiu residere praecepit, quosque supervenientis firmarentur praesentia Spiritus Sancti. Cui cum Patre et Filio, uni Deo iugiter in sempiternum regnanti, omnes Angeli famulantes una voce proclamant, ita dicentes:
( P938ps) Vere sanctus et vere benedictus est Dominus noster Iesus Christus Filius Dei vivi, qui Angelorum evectus ulnis, ascendit in caelis, et nunc sedet ad dexteram Patris.
( P939pp) Contueri tuam, Christe, cupientes praesentiam, qui humana non deserens appetisti superna, petimus et rogamus, ut qui pignus assumptae carnis intulisti in caelis, consolationem nobis Sancti Spiritus largiaris; cuius nunc praesentia, et apposita haec tibi oblata sanctifices, et nostrorum cordium arcana perlustres.
( P940od) Deus Dei Filius, qui cum ad Patrem ascenderes, venturum te iterum ad nos voce propria promisisti; veni ad nos, et apud nos facito mansionem, manifestans teipsum nobis, quibus praecepisti ad te proclamare e terris:
( P941bn) Christus Dominus sit auxiliator vestri, qui assumptus in caelis sedet nunc ad dexteram Patris. Corpus quoque vestrum nullis torpentibus patiatur passionibus mancipari, qui illud glorificatum in caelis assumpsit. Ut qui ascendentis vidimus gloriam, iudicantis non puniamur sententia.
( P942cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P943sc) Si in praeceptis meis ambulaveritis, et custodieritis mandata mea et feceritis ea, dicit Dominus, dabo vobis pluviam temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur, alleluia, alleluia.
( P944ad) Promissum a Deo Patre donum Sancti Spiritus, fratres carissimi, praestolantes, oblatis Deo libaminibus cordis nostri hospitium praeparemus. Etenim gratiam tanti muneris exspectantes paratiores esse debemus, et parsimoniae voto et orationis studio. Novit nempe ille repleri humilia donis, qui se perhibet non velle habitare in pectore subdito peccatis. Exhibentes proinde nosmetipsos tamquam Dei ministros, ieiuniis, eleemosynis et obsecrationibus insistamus; atque ita per abstinentiam corda torpentia excitemus, qualiter placens templum in nobis Sancto Spiritui praeparemus.
( P945al) Veni ad nos, Sancte Spiritus, nostrisque illabere cordibus. Consolare nos praesentia tua, qui aegritudine conquerimur propria; et quos inspicis labentes, in te reddito fortiores. Crea in nobis ignem amoris tui, quo nostri maculae aboleantur delicti Sit in ore veritas, in corde confessio, in sacrificiis gratia, in abstinentiis humilitas vera. Efficito ardentes, quos ob adventum tuum inspicis ieiunantes; quibusque deest virium fortitudo, horum votis et nostro fave provocatus ieiunio. Ut te in nos respiciente, qui ignis consumens es, nostrorum prius vitiorum excoquatur rubigo, et sic demum, te veniente, tribuatur gratiae plenitudo; quo nunc nos praeveniendo emaculans a delictis, glorificandos tibi assumas ipse cum veneris.
( P946pn) Tuis, Christe, credentes sermonibus Paraclitum Spiritum sustinemus, et ideo hanc tibi oblationem cum ieiunii litatione deferimus. Emitte illum, quaesumus, de sanctis caelis tuis, qui vota populi tui acceptet, abstinentium corda sanctificet, invalidis valitudinem ac defunctis requiem donet. Quo per eum distributa nobis dona adveniant, cuius signo praesignati sumus ad vitam.
( P947ap) Christe, Dei Filius, qui Spiritum Sanctum in speciem ignis super discipulos emisisti, quo variis linguis loquerentur magnalia Dei: dignare hoc igne nostrarum mentium frigus expellere, et torpentia ieiunantium corda in dilectione tui et proximi excitare. In nobis scandala pellat, qui in illis doctrinae cumulavit eloquia; quique eos linguis fecit eloqui, nobis in nos fervorem adveniens multiplicet caritatis, quo omnes qui adventus sui gratia innovari nos cupimus, placidum eidem in nostris cordibus caritatis hospitium praeparemus.
( P948il) Dignum et iustum est nos tibi Deo laudes et gratias agere: a quo promissam pollicitationem Spiritus exspectantes, hos dies ob expiationem nostri et in ieiuniis agimus, et in sacrificiis honoramus. Nunc nempe series illa incumbit temporis, quo afflictioni inhaerere debemus et lacrimis. Etenim sponso corporaliter commorante in terris non est licitum ieiunare discipulis. Ideo proinde nobis necesse est, ut, qui gaudia iam dominicae ascensionis peregimus, promissum exspectantes Spiritum nos in abstinentiis affligamus; quo per contritionem cordis et abstinentiam carnis purificati, suscipere mereamur Spiritum veritatis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( P949ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Iesu Christe: qui es fidelis in verbis tuis, et sanctus in omnibus operibus tuis; qui nos iam nunc eodem coram te facis Spiritu gemere, cuius praesentiam nobis praecipis exspectare. Hinc igitur, quia quid oremus nescimus, ipse Spiritus te, Dei Filium, pro nobis interpellet gemitibus inenarrabilibus; quo ineffabili pietate prius nos idem Spiritus ex donis praeveniendo sanctificet, et post adveniens beatiores inveniet quos coronet.
( P950pp) Oblata tibi, Domine, holocausta ieiunantium coram te suffragiis efficito gratiosa; sicque his benedictionem infundas, ut omnes pro quibus offertur sanctificandos tibi assumas. Quo advenientis Spiritus Sancti praesentia, nihil in nobis obscurum vitiosumque remaneat, quo offensus a reis procul recedat.
( P951od) Deus, qui te in spiritu et veritate adorare mandasti: virtute nos obumbra Spiritus Sancti. Veniat iam super nos misericordia tua et salutaris tui gratia repromissa, quo, per quem nobis a te credimus peccata dimitti, per eum ad te dirigatur precatio oris nostri:
( P952bn) Requiescat in vobis repromissa Spiritus Sancti gratia, qua munificentur vestra ieiunia. Abstinentiae quoque virtus illam in vis praeparet mansionem, in qua idem Spiritus dignanter iubeat permanere. Ut ad vos veniens non inveniat quod condemnet, sed quod se interveniente glorificet.
( P953cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P954sc) Tollite hostias, et introite in atria Domini, alleluia, alleluia. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate et benedicite nomini eius, de die in diem salutare eius. Et introite in Atria Domini, alleluia, alleluia.
( P955ad) Semper quidem, dilectissimi fratres, crebrae orationes esse debent, unanimitas, caritas, et simplex fraternae dilectionis affectio. Sed nunc praecipue omnis de nostris exhaurierida pectoribus est odiorum amaritudo, cum Sancti Spiritus exspectatur infusio, et advenienti Domino nitens est paranda possessio. Quia et patres doctoresque nostri, in quorum corda vel viscera omnipotens Deus hoc donum promissae remunerationis infundit, ut reminisceremur diem magnum unanimitate connexi, dum exspectant Sancti Spiritus visitationem, iam Deo obtulerant caritatem.
( P956al) Imple nos, Deus, Spiritu Santo, in quo signati sumus, et a quo tangimur ut salvemur; ut hodie nos idem Spiritus praeveniens in miseratione a delictis emundet, et cras in muneris collatione glorificet. Hodie maculas abluat, et cras dona distribuat. Hodie linguam nostram in voce confessionis aperiat, et cras eandem faciat praedicare magnalia tua. Quo iam hodie per ipsum tacti, ita eluamur a crimine, ut cras dignanter in nostris iubeat cordibus introire.
( P957pn) Emitte, Domine, Spiritum adoptionis, in quo clamemus tibi Abba, Pater; ut confiteamur quoniam tu es Unigeniti tui verus Pater, et cognoscamus quia nullus ei similis est inter filios Dei. Quem non tibi adoptio, sed generatio consubstantialem, neque gratia similem, sed natura signat aequalem. Per huius enim fidei inviolabile mysterium, ut cum nostris qui iam a saeculo praecesserunt, qui etiam ipsius Spiritus tui Sancti dono renati sunt, quorumque ante altare tuum mentionem cum tremore facimus, simul obviam in secundi adventus Domini nostri claritate feliciter occurramus.
( P958ap) Offerentium, aeterne Deus, susceptans oblationes, effice nos spiritu ferventes et caritate locupletes, quo unitatem Spiritus servantes in vinculo pacis, illius dono iam impleamur in terris, cuius infusionem advenire nobis exspectamus e caelis.
( P959il) Dignum et iustum est, ut te Deum et caelestia et terrena collaudent. Qui nos Spiritu tuo doces terrena respuere, caelestia sectari, carnem coerceri ieiuniis insolentem, corda propurgari continua lamentatione; non attolli in prosperis, non deici in adversis; veritatis sperare promissum, Spiritus praestolare solatium, Paracliti sustinere adventum. Ex hoc, Domine, tuorum promissorum nos gaudiis praeparantes, rogamus, ut descendat super nos gratiae tuae virtus, et benedictio Sancti Spiritus. Quo innovati atque mundati, eum tecum et cum Patre aequali deitate regnantem laudemus, magnificemus, atque ita dicamus:
( P960ps) Vere sanctus et vere benedictus es, Domine Iesu Christe; qui daturum te nobis illum Spiritum promisisti in munere, quem tibi cum Patre novimus coaequalem exsistere.
( P961pp) Spiritus Sancte, qui a Patre et Filio procedis, his propitius illabere holocaustis: quo qui a Patre es repromissus, sanctificationem humanis cordibus exhibeas praesentatus, repleasque sponsionis mercede, quos te promissum inspicis exspectare.
( P962od) Descendat, Domine, ad nos Spiritus Sanctus, per quem et mundata pectora nostra cum eo ipse possideas, et institutam a te orationem suscipias. Ut ita non per nos, sed per illum nostra accipias postulata, sicut per illum, non per nos, nostra deles facinora. Quo eo qui tecum et cum Patre regnat aequalis interpellante pro nobis, per eum ad te proclamemus e terris:
( P963bn) Exspectantes se Spiritus Sanctus efficiat immaculatos a sordibus. Repleat munere, quos se inspicit sustinere. Ut cum venerit impleamur sanctitate eius, cuius adventum amabiliter exspectamus.
( P964cm) Expletis, Domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas.
( P965pr) Dum complerentur dies Pentecosten, erant omnes apostoli simul in unum, et factus est e caelo sonitus tamquam spiritus validis advenientis, alleluia, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Tamquam spiritus validis advenientis, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Tamquam spiritus validis advenientis, alleluia, alleluia, alleluia.
( P966cn) Sanctus Deus, qui sedes super Cherubim, solus invisibilis. Sanctus fortis, qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Sanctus immortalis, qui solus es immaculatus Salvator, miserere nobis, alleluia, alleluia. Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, Domine, et dicent: Miserere nobis, alleluia, alleluia. Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi, Deo nostro, in saecula saeculorum. Amen. Miserere nobis, alleluia, alleluia.
( P967pg) O Spiritus Sancte, qui a Patre Filioque procedis, doce nos facere veritatem. Ut qui de Patre Filioque accepisti processionem invisibili nos his a quibus tam ineffabiliter procedis associes caritate.
( P968sc) Completur hodie Pentecosten in quo descendit Spiritus Sanctus; et Apostolis infusus apparuit, loquentibus variis linguis magnalia Domini, alleluia. Factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit omnem domum ubi erant sedentes Apostoli, et loquebantur. Magnalia Domini, alleluia.
( P969sc) Dum complerentur dies Pentecosten fuerunt omnes Apostoli simul in unum, alleluia, alleluia. Factus est repente sonus e caelo tamquam advenientis spiritus validissimi, et implevit universum locum in quo sedebant congregati. Simul in unum, alleluia, alleluia.
( P970ad) Quanta possumus, fratres carisssimi, fide, attentione, virtute, gaudio, exsultatione, praeconio, devotione, obsequio, puritate, promissa nobis per Filium Dei Sancti Spiritus munera hodie transmissa praedicemus. Reseretur nostrorum compago viscerum; purgentur corda credentium, et pateant omnes sensus atque recessus animorum, quia nequaquam immensi Dei laudem atque adventum pectora angusta narrare sufficiunt. Ille etenim consors Patris et Filii, unius eiusdemque substantiae tertius in persona, sed unus in gloria; quem caelorum regna non capiunt, quia non eum circumscribunt neque concludunt, hodie ad angustum cordis nostri descendit hospitium. Et quis nostrum, fratres dilectissimi, tali se dignum hospite recognoscit? Quis condigna advenienti exhibeat alimenta, cum et Angelorum et Archangelorum, et omnium Virtutum caelestium ipse sit vita? Et ideo, quia nos impares tali habitatore cognoscimus, ipsi ut in nobis locum habitaculi sibimet praeparet supplicemus.
( P971al) Oramus indefessis precibus omnipotentiam tuam, Deus sancte, Pater omnipotens, ut repleas nos munere Unigeniti tui, gaudio inenarrabili, visitatione ac vivificatione tui atque eius Spiritus Sancti: ut quos creasti vel redemisti per Filium, perficere digneris per Spiritum Sanctum. Non quod seiuncta vel dissimilis sit tuae operatio Trinitatis, sed quod personarum exsistentiam evidenter appareat inconfussa unius aequalitas deitatis. Hac igitur te, Deus omnipotens, inspirationis tuae confessione manifestatum fidelibus impende propitium, daemonibus exerce terrificum, persequentibus obvium, paenitentibus placabilem, peccatoribus patientem, haereticis convictorem, custodem virginibus, defensorem viduis, orphanis protectorem, oppressis vindicem, consolatorem maestis, dubiis ducatorem. Sit nobis in eo indeficiens consolatio, in quo tibi Filioque tuo est indivisa coniunctio et immensurabilis plenitudo, sanctisque omnibus inexpugnabilis fortitudo; tamque certa nobis sit de tua gubernatione fiducia, ne umquam se sentiat anima muniminis tui praesidio destituta. Ita vigore tuo nostra adversus diabolum fragilitas muniatur, ne ullatenus in certamine superetur. Sic corda te scientium posside, sic conscientiam rege, ut et consilio providi efficiamur, et opere probi, et prudentes sermone, et ferventes inextinguibili caritate.
( P972pn) Domine, qui virtute Spiritus tui, et eorum qui veteris confusionis superbiae turrem aedificabant perturbasti auditum, et surgentis Ecclesiae tuae novitatem diffusis linguis multiplicasti insignibus, ut quod fuerat in condemnatione esset in munere, atque inde construeres fidem unde destruxeras vanitatem: da super hunc familiae tuae supplicem coetum Spiritus Sancti tui quem es pollicitus et largitus adventum, qui in nobis et contrariae mollitionis studia adversa dispergat, et meritum sanctificationis accumulet. Sisque munerator in promissione, qui est promissus in munere. Quo Ecclesia tua eius igne succensa, in ipso veram teneat fidem, a quo omnem percipit veritatem. Ipseque offerentium nomina caelestibus scribat in paginis, ac requiem dignetur praestare defunctis, qui in unitate deitatis tecum permanet semper aequalis.
( P973ap) Mirabilium tuorum Domine, ovantes insignia praedicamus. Et ideo illapsu illo Sancti Spiritus repleri nos cupimus, qui bis a te olim fuit in discipulis distributus; cum et ante ascensionem tuam in eorum cordibus indeptus proximi dilectionem, et post e caelis emissus, tenendam in illis tuam impresserit caritatem. Ex hoc te, clementissime Deus, oramus, ut hoc quod his sacramentis figuratum fore cognoscitur, in nostris cordibus impleatur. Quo spiritu ferventes, et spiritalia diligentes, et proximis connectamur in pace, et tua ubertatim ferveamus dulcedine; ut in caritate illa, quae per Spiritum Sanctum nostris est diffusa in cordibus, firmissima radicati, consolationem promerentes Paracliti, coronari mereamur in adventu iusti iudicii tui.
( P974il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, pro possibilitate carnali munerum tuorum beneficia confiteri, et indultum hodierno diei donum salutis aeternae anniversaria semper commemoratione celebrare. Etenim pro adventu Spiritus tui Sancti tacere quis audeat, cum omnis per Apostolos tuos etiam gentium barbararum lingua non taceat? Quis enim enarrare valeat huius hodierno die ignis illapsum: sic distributa discipulis genera universa linguarum, ut nec latinus hebraeo, nec graecus aegyptio, nec scitha indo, propria dum quisque et peregrina audiens loquitur lingua, detrimentum vel alieni fecerit, vel sui senserit intellectus? Quaque virtute sit actum, quod diremptis veritatis praeconibus per spatia immensa terrarum unus atque indivisibilis donum doctrinae caelestis pro potestate voluntaria partiretur? Nihil agens unitati fidei dissonum, quamvis multiplici sit scientiae distributione pulcherrimum, et multimoda mirificum exstiterit varietate sermonum. Ostendens quia confessioni dominicae non impedit diversitas linguae, nec interest quam vario quis sermone fateatur, dummodo unus sit ille qui creditur. Obsecramus igitur, Domine, ut haec nostra confessio, de cordibus filiorum promissionis emissa, tibi, Pater gloriae, semper accepta sit; et ad speranda ac promerenda ea quae tuis fidelibus promisisti, sensus nostros divini Spiritus infusione benedicas atque sanctifices. Effusa etenim ad nostram indulgentiam tuae gloriae largitate, inter innumera dona atque opera Sancti Spiritus nihil sublimius Ecclesiae exordiis collatum fuisse cognoscimus, quam ut praeconum evangelii tui ora linguis universarum gentium loquerentur. Et hoc non nisi Sancti Spiritus tui gratia revelante; qui nobis post resurrectionis Filii tui gloriam transactis septem hebdomadibus supervenit, ostendens quia etsi Spiritus septiformis est, tamen in uno gradu omnium concordantiam sibi virtutum summa consistit; ac sicut septem unus in numeris est, sic septem inveniuntur in singulis. Hii sunt sine dubio septem gradus templi tui, per quos ad caelorum regna conscenditur. Hic est quinquagesimus remissionis annus olim in legis tropologiis praedicatus. Hic est fructus messis novae, qui hodie mandatur offerri; qui licet ante omnia saecula semper aeternus sit, tamen nobis cum innotuit, tunc novus effectus est. Nec illud sine mysterio esse significans, quod post ascensionem Filii tui decima nobis die hoc munus infunditur, ostendens quia cultoribus vineae hic est a patrefamilias denarius repromissus. Magnum autem et prae omnibus necessarium fuit hoc tui divini muneris signum, quod cum super capita discipulorum ignea conscendisset forma linguarum, de cordibus credentium nec dissonum aliquid faceret prodire, nec tepidum, sed praedicatores verbi tui ut intelligentia essent unanimes et caritate ferventes. O ignis exurendo fecundans, fecundando multiplicans. Hunc igitur omnipotentem esse Dominum omnis intellectualis creatura vivificatione fatetur. Cuius etiam Cherubim et Seraphim, ferventes copiosius igne, speciali eius vocabulo sanctitatis divinae magnificantes aequalitatem atque omnipotentiam Trinitatis, requiem non habentes, sed tali numquam officio lassescentes, caelestium exercituum praecinentibus choris, perenni iubilatione decantant, adorant atque magnificant, ita dicentes:
( P975ps) Vere sanctus Deus Pater, sanctus Unigenitus Filius, Sanctus quoque unus utriusque Spiritus. Huius ecce virtute inaestimabile discurrit evangeliorum toto orbe ardentium quadriga rotarum, radiorumque flammigerantium rutilans fulgoribus axis gestatur animalium circumquaque corporibus oculatis. Cuius in rotis auriga ipse vitae Spiritus manens, propriae potestatis imperio cunctum subiecit Christi pedibus mundum; divinis scilicet perhibens testimonium virtutibus Patris unigenito Verbo, quia caro factum est et habitavit in nobis. Hoc illud est paterni pignoris sibi simile munus, quod se Filius pollicitus fuerat transmissurum, dum suos ad Patrem regrediens orphanos diceret nullatenus relinquendos; in eius scilicet praesentia suam Patrisque docens consistere maiestatem. Hoc illud unguentum est, quo prae consortibus unctus est Christus a Patre, cuiusque vetus illud crisma praetendebat figuris transeuntibus veritatem; quo delibuti quoque sacerdotes, prophetae constituebantur et reges, unius veri Regis, et Sacerdotis, et Prophetae imaginem praesignantes.
( P976pp) Suscipe, quaesumus, Spiritus Sancte, omnipotens Deus, sacrificia te auctore instituente decreta; qui illibatae virginis in utero quondam membra, in qua Verbum caro fieret, quibus hoc rite sacrificium competeret, immaculata formasti. In cuius haec similitudinem Corporis et Sanguinis munera ingerimus, et ut plenitudinem debitae sanctificationis te ditificante obtineant supplicamus. Quia tu vere ille ignis es, qui patrum nostrorum acceptans sacrificia divinitus consumpsisti. Quemadmodum Eliae quoque victimam aquis circumfluentibus natitantem cum lapidibus, et lignis exurens, etiam madefacti pulveris rivulos calore inconsummabili arefactos inaestimabiliter assumendo finisti; simili nunc, quaesumus, has hostias dignatione suscipias, divinitatis tuae igne salvifico omnium peccatorum nostrorum affectionem exurens; atque ad percipiendam caelestis cibi potusque substantiam vivificans corda mortalium, et in custodiam nostri deputans Sanctorum multitudinem Angelorum, numquam nos eorum privari consortio patiaris.
( P977od) Paraclite Spiritus, qui cum Patre et Filio unus in Trinitate permanes Deus, nostris hodie illabere sensibus, ut te postulante pro nobis, cum magna fiducia proclamemus e terris:
( P978bn) Sanctus Spiritus, qui olim in hoc die super Apostolos igneis apparuit linguis, cor vestrum cunctis emundet a vitiis. Et quo insidente cunctarum gentium verbis edocti sunt, verborum spiritalium vobis detur instructio et mysticae intellegentiae omnimoda plenitudo. Quique fuit Apostolis doctrinae caelestis instructor, culparum omnium vobis efficiatur indultor.
( P979cm) Deus, qui caelestia famulis tuis dona largiris: custodi in nobis gratiam quam dedisti. Vigeat in sensibus nostris munus infusum, mentesque nostras cum corporis sospitate spiritalis esca proficiat.
( C980pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C981pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab angelis demonstraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C982sc) Formavit Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae; et factus est homo in animam viventem, alleluia, alleluia, alleluia. Et factus est homo in animam viventem, alleluia, alleluia, alleluia. Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in Eden, ab Oriente, in quo posuit hominem quem formaverat. Et factus est homo in animam viventem, alleluia, alleluia, alleluia.
( C983ad) Dominicos dies, dilectissimi fratres, sanctae religionis legibus consecratos, grandi diligentia mens ad sollemne officium parata concelebret; non sint hinc studio despicabiles, quod in numero sint frequentes; nec eo exiguus eorum cultus, quod assiduus sit recursus. Desiderabile enim debet esse omnibus tempus, quo humana fragilitas tantae maiestatis mysterio iubetur assistere; quo in offerendis sacrificiis Deus hominem dignatur assumere. Cum mortalibus immortalitas per fidem quaesita participat, quae, panis ac vini oblatione suscepta, gratiae sanctificantis aspectum corporis Christi ac sanguinis munere fidelibus repraesentat; et dum caelesti benedictione creatura visibilis animatur, credentium viscera invisibilis Creator ingreditur, qui ad hoc offerri sibi imperat quae dicavit, aut acta restituat quae donavit, ut ad salutem nostram et ista redeant quae requirit, et ad beatitudinem illa proficiant quae promisit.
( C984al) Deus, quem omni tempore colere et laudare sine intermissione debemus, dona: ut quatenus perpetim serviendi curam per negligentiam non implemus, saltim dominicorum dierum festivitatem diligentius excolamus; cedat cura saeculi, pereat causa peccati, convalescat potentia fidei, vigeat gratia sacramenti, sibi homo praestet quod tibi soli debet; ut dum dominicorum dierum iucunditate perfruitur, intolerabilium occupationum onere non prematur. Anima dominantibus sibi vitiis voluptatis suae lassa servitio in tristitia refectionem inveniat, et quae libertatis suae arbitrio patitur, quod laborat, negotium bonis, otium malis ponat; sint excubiae precum, feriae peccatorum; salubriore se animus commutatione distendat, ut in eo se reficiat, si ad meliora convertat, et bonorum actuum saltim habeat vicem, si non habeat iugitatem.
( C985pn) Dicato sollemniter famulatu, omnipotentiam tuam, Domine, supplices imploramus: ut concesso nobis sanctorum omnium patrocinio, oblationes populi tui clemens accipias et propitius benedicas; praestes etiam prosperitatem vivis, refrigerium et quietem defunctis, et qui ad testimonium devotionis deferunt consecranda, ad remedium salutis mereantur recipere consecrata.
( C986ap) Deus omnipotens, qui docuisti omnia humilitatis bono et caritatis studio posse servari, respice ad membra Ecclesiae tuae atque ea quae aemulatione discreta aut indignatione vitiata sunt in pacem revoca atque compone.
( C987il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, nos tibi credulitatem cordis, confessionem oris, devotionem laudis, oboedientiam voluntatis, quam in potestate nostra ponere dignatus es, exhibere; atque utinam tam continue quam debite, tanto studio acti quanto beneficio sublimati, quam abundanti gratia vivimus tam cura perpetim serviremus, ut qui totum accipimus, aliquid redderemus. Per te hominem facis, quamvis in opere non laboras, inclinat pietas, quam neccessitas non fatigat; tuis illis manibus gloriosis latum tractas, limo imaginem divinitatis imponis, vultus fingis, membra discriminas; flatum tui oris inspiras atque animam ratione secum exstante vivificas. Totam tamen ante mundi machinam parans, cunctas futuri orbis delicias coacervas, ad quas eum, quem tibi amabilem non solum factum sed faciendum feceras, introducas; ut bonorum omnium copia serviret otioso et dominum se iudicio nosset esse, non taedio, auctori debiturus beatitudinem, non labori; ponitur lex praecepti, ne mens fieret ignara consilii; dicitur quid praeceperit, quid vitaret, ne nesciret quid esset, si non metueret quid didicisset. Sed quamvis iubentis imperium temeritas plectenda transiret, et concupiscentias culpam secuta sit mortis poena, rediit tamen in damnatum pietatis affectus; maior fuit misericordia liberare eum voluisse quam fieri, et plus indulgentiae praestitisti remittere iniuriam quam contractare reatum; quia non tantum debuerat ut exsisteret qui non erat, quantum debuit ut evaderet qui nolebat; non parcis Filio, parcis reo, traditur morti volens, crucifigitur quiescens, secura divinitate, vel conscia quod sic pietas redimendo eriperet, ut non consumeret impietas Redemptorem. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( C988ps) Hosanna in excelsis. Quanta nobis, omnipotens Pater, hoc sacrificium reverentia metuendum, quo adeundum tremore, quo honore sit celebrandum. Istae dominicis laudibus perenniter servientes caelestium voces admonent potestatum, quibus nos agere officii sui similitudinem contestantur; ut ad faciendam Dei voluntatem eos pro nostris viribus imitemur, quos ad predicandam Dei maiestatem nostris vocibus imitamur. Ad instar superni altaris, hoc nobis ad quod accedimus constitutum, panem nobis angelorum accipere manducandum, cum illorum statum meritis gloriosum nostris peccatis obsitum noverimus; illi et numquam peccant et semper laudant, nos et crebro peccamus et raro laudamus, rei per frequentiam criminum, rei per negligentiam gratiarum; sed ab his nos conscientiae peccatricis debitis. Unici tui hostia in sanguine suo tibi oblata mundavit; illa nobis etiam post redemptionem delinquentibus, hac spe et confessione subveniat, quae etiam usque ad ultimum iudicii diem solum in Spiritu non peccantibus revertendi aditum reseravit; ut qui ad redimendos nos se dedit pretium, ad excusandos nos se faciat advocatum.
( C989pp) Praeceptorum tuorum memores, Domine, oblationum tibi sacrificia dependentes, supplices flagitamus, ut infundas his hostiis sancti tui Spiritus largitatem; ut cum a te benedicta sumimus, omnino nos benedictione refectos, et a criminum vinculis liberatos, omnibus modis gaudeamus.
( C990od) Diligentes Deum, fratres carissimi, pietatis eius in nos petamus operari dilectionem; ut divinae virtutis dono repleti, orationem dominicam, in qua spes est nostrae salutis, sic dicere mereamur e terris:
( C991bn) Multiplicet vos Dominus copia benedictionis et confirmet propitius in spe regni caelestis. Id vos in praesenti saeculo diligere libeat, quo a caelestis paradisi hereditate non dividat. Atque his repleamini beneficiis, quibus omnipotenti Deo in perpetuum placeatis.
( C992cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( C993pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C994pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab Angelis demostraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C995sc) Aedificavit Noe altare Domino, et sumpsit ex omni pecude mundo et ex omni ave munda, et obtulit hostias ad altare, et inmolavit et cremavit. Et odoratus est Dominus odorem suavitatis, alleluia. Locutus est Dominus Deus ad Noe dicens: Egredere de arca tu et omnis cognatio tua, cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne. Tam in volucribus quam in bestiis universis reptilibus quae reptunt super terram. Crescite et multiplicamini super eam. Et egressus est Noe. Et immolavit et cremavit. Et odoratus est Dominus odorem suavitatis, alleluia.
( C996ad) Si credimus, fratres carissimi, divinum esse quod agimus, studium affectumque placendi hominibus omnibus modis respuamus. Offeramus Deo si non acceptabiles hostias, voces saltim patientiae lacrimosas. Non debemus hic quasi nullo reatu obnoxii impudenter assistere, sed velut in praesentia metuendi Iudicis cum timore saltim diebus dominicis convenire; ne idcirco Deum latuisse, quae gerimus, suspicemur, quod in praesenti non puniamur; cum ideo forsitan ad poenas posteras differamur, quia momentanea emendatione corrigi non meremur. Si igitur filii sumus, dulciora sint nobis verbera paterna quam melle. Si servi solliciti, panem dominicum non debemus comedere otiosi. Haec nostrum singuli quique, prout universitati congruit, cogitantes, aut debemus plangere, si defecimus, aut de aliis sollicitudinem gerere, per gratiam Domini, qua valemus.
( C997al) Deus sine principio, qui fecisti aeterna principiis, perpetua condidisti sine conditione perpetuus, te fusis ex affectu mentis precibus imploramus: ut concessa nobis in praesenti saeculo venia, dignos misericordiae aeterna nos facias; illudque nobis dum misereris indulgeas, unde in nobis propter quod semper miserearis invenias.
( C998pn) Attende, Domine omnipotens, devotionem populorum fidelium et propitius accipe hoc munus oblatum. Sit nobis, oramus, ita sanctorum tuorum commemoratio in suffragium, ut eorum meritis impetremus et remedium viventium, et requiem defunctorum.
( C999ap) Deus, bonorum omnium copia, et sanctorum indeficiens caritas, praesta nobis omnibus in bona voluntate concordiam; ut tua semper pacifici sequamur et faciamus praecepta.
( C1000il) Dignum et iustum est, vere equum et salutare est nos semper pietati tuae gratias agere, omnipotens Deus, et omnium sollemnitatum in tuo nomine mysteria celebrare, et offerre tibi hoc sacrificium, quod nulla possunt digne praeconia collaudare: ad offerendum populo facile, delectabile ad sumendum. Non hic balatus ovium, non mugitus bovum, non volatilium vox sub ictu mortis dolorem incurrit; non horror est sanguinis, non fastidii cruditas; sed tam mirabilis atque stupenda est hostia, ut incruenta sit, cum viva sumatur; nam licet verum corpus edatur et sanguis manifestissimus hauriatur, nullus tamen horror incutitur, cum salus animarum in spiritali cibo et poculo ministratur. Benedictus enim Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, in nomine tuo veniens, haec tibi sacrificia deferri mandavit, cuius nos praecepta tenentes, et iussa meminimus, et gesta memoramus. Quem merito tecum et cum Spiritu Sancto laudant caelestia pariter ac terrena, Cherubim quoque ac Seraphim incessabili voce proclamant, ita dicentes:
( C1001ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; ille patriarcharum fides, ille plenitudo legis, ille umbra veritatis, ille praedicatio prophetarum, ille apostolorum magister, ille omnium credentium pater, ille debilium firmamentum, ille infirmantium virtus, ille redemptio captivorum, ille hereditas redemptorum, ille viventium salus, ille morientium vita; qui sacrificandi novam legem sacerdos Dei verus instituit, hostiam se tibi placitam et ipse obtulit, et a nobis iussit offerri.
( C1002pp) Vitam nostram, Domine, Unigeniti tui mortem votiva confessione promerentes, resurrectionem eius et ascensionem in caelis fide indubitata fatemur; venturum quoque rursum ac pro meritis singulos iudicaturum, reatu licet trepidi, sed tua freti misericordia, praestolamus. Ob hoc ergo quaesumus famulantes, ut oblationem hanc Spiritus tui sancti permixtione sanctifices, et corporis ac sanguinis Filii tui Domini nostri plena transfiguratione conformes; ut hostia, qua nos redemptos esse meminimus, mundari a sordibus facinorum mereamur, nec nos transfixos vulnere a tua reprobes curatione; medicus es, aegri sumus; misericors es, nos miseri; ergo, quia tibi nostra non abscondimus vulnera, per ista, quibus placaris, sana nos sacrificia.
( C1003od) Praeceptorum Domini memores, fratres carissimi, orationis dominicae verba dicturi, maiestatem eius deprecemur acclines, ut peccatorum nostrorum misericorditer obliviscens, dono gratia suae corpora nostra cordaque sanctificet; quatenus, omnium criminum labe purgati, libera voce dicamus e terris:
( C1004bn) Omnipotentis Dei nostri benedictione repleamini, cuius estis sanguine pretioso redempti. Eius vos indeficiens gratia repleat, cuius ineffabilis plasmavit potentia. Et quibus in hoc mundo praestitit conditionem nascendi, in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi.
( C1005cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( C1006pr) Da Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1007pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab angelis demostraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C1008sc) Melchisedech, rex pacis, sacerdos Dei summi, obtulit panes et vinum, et benedixit Abrahae dicens: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelos et terram, alleluia, alleluia, alleluia. Dixit Dominus ad Abraham: Prospice oculis et vide ab oriente et africo, aquilone et mare. Omnem terram quam vides, tibi dabo eam et semini tuo in aeternum. Migrans Abraham, venit et habitavit ad ilicem Mambre, quae erat in Hebron. Et aedificavit ibi altare Domino, Deo excelso, qui creavit caelos et terram, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1009ad) Ad obtinendam Domini misericordiam, fratres dilectissimi, tota mentis nostrae dirigatur oratio, et unitae voluntatis societate vel votis ad Deum a quo audiri cupimus exclamemus; ut Ecclesia catholica, utilitatum nostrarum mater atque virtutum, ita omnium desideria in suo amore contineat, ut omnibus bene desiderata dispenset. Sit confessione una, dilatatione numerosa; singularis sacramento, non loco; diffusa sit, non divisa; sit in sacerdotibus gloriosa, in doctoribus circunspecta, in fraternitate pacifica, in ministris sancta, in ministeriis illibata, in virginibus incorrupta, in viduis fructuosa, in credentibus foecunda, in gentibus libera, in languentibus medica, in paenitentibus absoluta, in errantibus clemens, in egentibus dives, in pauperibus humilis, in divitibus liberalis. Sicque bonis omnibus repleatur, ut in nobis potens facta, pro nobis, et redimat quos requirit, et custodiat quos redemit.
( C1010al) Deus, cuius ineffabilis est clementia, profunda pietas, infinita miseratio, inaestimabilis magnitudo, qui sic irasceris ut corrigas, castigas ut revoces, corripis ut emendes, invitas ut diligas, flagellas ut parcas, preces populi tui libenter amplectere et propitius intuere; et quoniam quid mereamur, vel quid patiamur agnoscis, per te nobis tribue quod rogaris; ut ab omnibus tentationibus inimici, quibus adversus animam nostram illius sine cessatione grassatur invidia, virtutis tuae dextera liberati, in regnum tuum mereamur admitti.
( C1011pn) Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et famulorum tuorum oblationibus praesentiam tuae virtutis intersere, nullius sit vacua postulatio, nullius sit irritum votum; ut quod singuli obtulerunt ad nominis tui honorem, et cunctis viventibus proficiat ad salutem, et defunctis omnibus praestetur ad requiem.
( C1012ap) Adesto, Domine Deus, Pater omnipotens, precibus nostris, et plenitudinem nobis tribue caritatis et pacis; ut nos omnes, qui de misericordia tua confidimus, in spe semper et caritate sine fine vivamus.
( C1013il) Dignum et iustum est, aeterne omnipotens Deus, nos te semper laudare, tibique quantas possumus indesinenter gratias agere, qui cum unigenito Filio tuo, Domino nostro, et Spiritu Sancto, unus es Deus in personarum trinitate et unus es Dominus in trinitate. Quod enim de gloria tua revelante te credimus, hoc de Filio tuo, Domino nostro Iesu Christo, hoc etiam de Spiritu Sancto sine ulla discretione sentimus; ut in confessione verae sempiternaeque deitatis, et in personis proprietas, et in maiestate unitas, et in deitate adoretur aequalitas. Per te enim, unum verumque Deum, constantiam fides accipit; per te virtutem sumit infirmitas, et quidquid est in persecutionibus saevum, quidquid in morte terrible, nominis tui facis confessione feliciter superari; unde merito tibi omnes angeli et archangeli clamare non cessant, ita dicentes:
( C1014ps) Vere sanctus es, Domine, et Sanctorum omnium sanctitate praeclarior, quem caelestium et terrestrium creatura suum Dominum confitetur et laudat; tu enim es propitiatio peccatorum et omnium fidelium,
( C1015pp) Sanctifica, Domine, oblatae hostiae munus, et votis fidelium adesto propitius; ut et quae offeruntur acceptes, et offerentes propitiatus sanctifices.
( C1016od) Deum vitae nostrae auctorem, fratres carissimi, et creatorem rerum omnium Dominum agnoscentes, pietatem eius supplici confessione ac sedula obsecratione poscamus; ut et peccatis nostris clementer ignoscat, et ex toto cordis affectu ad se semper clamare nos faciat, ita dicentes:
( C1017bn) Benedictio vos Domini comitetur ubique, sibique vos semper faciat adhaerere. Ipse vos benedictione sua salvificet, qui dignatus est plasmare potenter. Atque ita vos praestet feliciter vivere, ut sanctorum meritis efficiat coheredes.
( C1018cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( C1019pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1020pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab angelis demostraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C1021sc) Aedificavit Abraham altare in locum quem ostenderat ei Deus. Et obtulit super illud Isaac filium suum. Et elevans oculos vidit post tergum arietem quem accipiens obtulit holocaustum pro filio, alleluia. Dixit Dominus ad Abraham: Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac, et vade in terram visionis, et offer mihi illum in holocaustum super unum montium quem ostendero tibi. Tunc Abraham consurgens concidit ligna in holocaustum, et abiit ad locum quem ostenderat ei Deus. Et elevans oculos vidit post tergum arietem quem accipiens obtulit holocaustum pro filio, alleluia.
( C1022ad) Accedentes ad Domini mysterium, fratres carissimi, debemus deferre ad publicum crimina, si ad iudicium nolumus sustinere tormenta; debemus hominibus humiliari, si volumus coram angelis gloriari; debemus lugere in saeculo, si volumus regnare cum Christo; debemus honorem temporalem spernere, si volumus sempiternam gloriam obtinere. Non nobis haec verbis sunt quaerenda, sed meritis; non labiis pronuntianda, sed lacrimis; non vestium aienda abiectione, sed mentium; non sola crinium nuditate, sed criminum. In religionis professione testimonium habeat non habitus, sed proventum. Non ovium velleribus luporum est occultanda rapacitas, quo simulata innocentia credulum dum palpat eviscerat. Non candidis parietibus fetidi cadaveris est vestienda corruptio, quo mentita species admirantem dum exteriori nitore provocat, interiori peste corrumpat. Non parvi mellis crate fellis claudenda pernities, quo fucate suavitatis illecebra, dum gustantem insidioso sapore blanditur, amicitia laborum amaritudo sit viscerum. Timeamus Deum occultum in conscientia testem, et publicum in examinatione censorem. Non illa quaerit pro ignorantia confessionem, sed pro misericordia confitentem; et qui potest in occulto scelere habere notitiam, non vult in prodito proferre vindictam. Sic, sic absolvet pietas humiles, et punit severitas contumaces.
( C1023al) Portamus, Domine, onera iniquitatum nostrarum curva cervice, corde contrito; et vix tandem in supplicio nostro didicimus paenitere, qui reatum nostrum nolebamus ante cognoscere. Sed tu, Domine, qui mansuetas fecisti in vivario feras, et refrigerasti in fornacis medio flammas, alleva manum tuam in adiutorium nostrum, et tutissimum nobis praesta defensionis tuae in afflictione suffragium; ut quos peccatorum pondus inclinat, misericordiae tuae virtus attollat. Et quoniam propter peccata nostra ad terram corruimus, per infatigabilem bonitatem tuam misericorditer sublevemur; ut, quos diversarum iniquitatum arguunt actiones, indulgentia pietatis tuae faciat innocentes.
( C1024pn) Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ad aeternam vitam confessione tui nominis et sacramento baptismatis clementer invitas, votis nostris quaesumus praesentiam tuae virtutis intersere et offerentium munera dignanter intende; ut et his sanctificationis gratiam, et defunctis tribuas requiem sempiternam.
( C1025ap) Deus, pacis conditor, et caritatis individuae attributor, praesta quaesumus omnes vinculo caritatis adstringi, et concordiae benignitate coniungi; ut et pacifici pacis perseverantiam teneant, et discordes dono tuae misericordiae ad caritatem sese convertant.
( C1026il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; qui tecum in origine mundi et cum Spiritu Sancto mundo praebuit lucem, extendit caelum virtute, fundavit aridam sapientia, divisit aquas intellectu, simulque in his universa creavit; extremo, hominem ad imaginis et similitudinis suae formam constituens, spiraculo vitae rationabilis animavit. Et nunc, Domine, tu es humani generis conditor, et omnium in te credentium in assumpto homine sanguinis effusione redemptor; te metuunt potestates, tibique omnes famulantur virtutes, te duodenus senum coruscus ordo, te etiam collaudat ineffabilis angelorum multiplex legio. Tibi cherubim ac seraphim senarum volatus stridore alarum, aeternae laudis trigemina voce carmina concinentes, incessanti voce canticum laudis exsolvunt, ita dicentes:
( C1027ps) Vere sanctus, vere gloriosus, Domine Deus noster. Te in caelestibus spiritalia, te in terrenis humana venerantur; et dum in supernis maiestas gloriae tuae attollitur, in imis potentia virtutis augetur. Hic proferuntur obsequia mentium, illic gaudia relaxantur animarum. Christum igitur rogemus auctorem, quem scimus nobis celebrandum esse post mortem.
( C1028pp) Habemus quidem, Domine, relictum a te viaticum, sed promissum nostri desiderii exspectamus affectum; et qui corpus tuum illud accepimus ad edendum, in quo es humiliatus in terra, illud concupiscimus ad videndum, in quo es exaltatus in gloria. Nunc enim videmus in speculo et enigmate, tunc autem facie ad faciem tuam licebit gloriam contueri, ubi enim nemo cibum requiret, quia nullus esuriet; nemo peregrinum suscipiet, quia omnes in patria sua vivent; nemo visitabit aegrotum, ubi aeternae salutis permanebit hereditas; nemo operiet nudum, quia omnes luce perpetua vestientur; nemo mortuum sepeliet, ubi omnes sine termino vivent. Sed tu, Domine, hic ista quae a nobis sunt percipienda sanctifica; ut haec sumentes, ad praemia pervenire mereamur aeterna.
( C1029od) Pietatem Dei Patris poscamus, fratres carissimi, ut praestet nobis indignis servis suis corpus hoc Domini nostri Iesu Christi Filii sui ad remedium animae nostrae percipere, et hunc sacrosanctum sanguinem eius sine ullo conscientiae reatu libare. Quatenus, requiescente in cordibus nostris suae pietatis dilectione, orationem quam apostolos suos docere dignatus est, dicere mereamur e terris:
( C1030bn) Omnipotens Dominus peccatorum vestrorum maculas purget, et sua vos benedictione sanctificet. Repleat vos Dominus spiritalium dono virtutum, et perseverare faciat in bonis propositum vestrum. Sicque humilitatem vestram Dominus dignanter acceptet, ut suae vos pietatis remuneratione locupletet.
( C1031cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( C1032pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1033pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab angelis demostraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C1034sc) In temporibus illis erat Abraham senex dierumque multorum, et Dominus in cunctis benedixerat ei, alleluia. Convocavit servum suum seniorem et dixit ad eum: Vade et accipe Isaac filio meo uxorem. Dominus Deus caeli, qui locutus es mihi, et iuravit mihi dicens ?Semini tuo dabo terram hanc?, ipse mittet angelum suum coram te. Quia. Dominus in cunctis benedixerat ei, alleluia.
( C1035ad) Universitatis potentissimum Creatorem, fratres carissimi, congregati sollemniter adoremus, et predestinati populi benignissimum Patrem, coram ipso humiliati salubriter invocemus; ut pro malis, sicut solet, bona retribuat; et fideles suos in quacumque die tribulanter exaudiat, nec permittat innocentes sub calumniis laborare, sed dignetur universos velociter evadere; donet regibus cum mansuetudine et veritate iustitiam, largiatur populis cum tranquillitate concordiam; servientes sibi dominos sine iracundia dominari conveniat, ut vicissim servos ad oboediendum sine murmuratione compellat; exhortetur etiam divites non amare divitias perituras, sed per bona opera delectentur acquirere sempiternas. Ipse pauperes pascat; ipse nudos vestiat; ipse non habentes auxilium protegat. De conclusione captivitatis exsules reddat, et de domo carceris suspirantes in vinculis liberet. Sit pupillis cotidianus adiutor; sit benignus et misericors viduarum lacrimantium consolator. Beneficia pluviarum consueta non auferat; ut inebriata terra pinguescat. Faciat nos in oratione promptissime vigilare, et hoc sacrificium in remissione peccatorum frequenter offerre.
( C1036al) Deus, qui praesentium hominum vitam agnoscis diversarum necessitatum passionibus subiacere; exaudi desideria supplicantium, suscipe vota credentium. Si carorum salutem aut cordis aget morbus aut corporis, manus medica dolorem maesti, pestem pellat aegroti. Si iudicis aut ira vexat aut odium, adsit potentia mitigatura praelatum, liberatura subiectum. Si ad litem publicam discordes funesta intentio vocat, dissidentium animos pax amica praeveniat. Si terreni itineris subeunda vexatio est, angelum decerne custodem. Abigat daemones, praedam bestiae, errorem viae, casum foveae, insidias furis, vim latronis. Si adire maria navigaturus exoptat, tu invisibilis gubernator beneficio sentiendus ingredere; ut nec mentem in peccatum cupiditas lucro praecipitata demergat, nec navem in profundum tempestas vento excitata dissolvat. Tunc enim felicem substantiam pensabit quaestum, si innocentia non fuerit passa naufragium.
( C1037pn) Praecamur, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui omnium corda perscrutas et vota perpendis; ut non solum proditis petitionibus, verum etiam occultis desideriis nostris benignus faveas et adesse digneris. Ad quaecumque enim poscenda concurrimus, universa priusquam loquamur intelligis. Offerimus itaque obsecrationes nostras pro egestate inopum, pro laboribus pupillorum, pro iniuria vinctorum, pro securitate viantium, pro consolatione et requie fidelium defunctorum, et pro his qui sulcandum navibus aequor arripiunt, ut reddantur in adverso securi. Febres omnes passionesque a languentibus excludantur, nec in aliquos inmundi spiritus tentatio potestatem accipiat, sed cunctis caelesti protectione defensis salutaris tui medicina subveniat.
( C1038ap) Deus, qui dum sublimia deitatis ascendis, observare nos pacem auctoritate evangelica praecipis, da nobis placidus pacem tuam; ut dum discordiae prona fugimus, caelorum ardua conscendamus.
( C1039il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine Deus noster; qui labentem animam et antiquo ulceris dolore confectam, non solum ad amissam revocas dignitatem et in pristino nitore restauras, sed etiam in partem gloriae caelestis admittis, donando culpam praevaricationis et remittendo perpetuae iniuriam mortis. Qui ut ista praestares, non te nostrae parvitatis officiositas, sed illa ingenitae bonitatis consuetudo commovit. Tu igitur, vinctum afflictumque hominem captivitate depulsa libertati donasti, et obnoxium lege moriendi vicario munere redemisti, mittendo unicum Filium tuum Dominum nostrum, qui compensatione commercii dum nos liberare contendit, suum sanguinem fudit; ita caelestis dignitas dum nos indignos prospicit, contumeliis addicta subiacuit omnique se iniuriae subdidit, dummodo hominem quem in nascendo susceperat, moriendo servaret. Per quem te quaesumus et rogamus: ut intendas super haec munerum sincera libamina, quae in hoc altare tuum sacrificiorum more detulimus; ut in conspectu tuo offerentium vota custodias, et ut verus sacerdos veram hostiam meritis caelestibus benedicas, ac de his temporalibus cibis, immortalitatis sacramenta componas, quae suae suavitatis gratia infirmitates corporum et languores compescant animarum. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, cui merito omnes angeli atque archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( C1040ps) Vere sanctus atque in excelsis mirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; per quem tibi, Deus Pater omnipotens, famulantes offerimus sacrificium laudis et simplicem cordis nostri devotionem. Non enim hic horrido mugitu pecudum tristis hostia aut taurus occiditur, aut hircus de gregibus immolatur; sed hostia quam verus Dominus et Sacerdos instituit omnipotens,
( C1041pp) Altare tuum, Domine, manus tuae consecratione sanctifica, teque ipsum mentibus nostris laetitiae et gratiae spe resurrectionis ostende; omnibus tibi servientibus vota, quae acceptare digneris, inspirando largire; populum tuum placabilis respice, atque ad partem gratiae salutaris admitte; confitentibus parce, laetantibus fave, ac tristes per indulgentiam consolare.
( C1042od) Orationem dicturi dominicam, fratres carissimi, nihil nostris mentibus cogitatio terrena subripiat, nihilque turpe vel lubricum horrendae vanitatis occurrat; sed paenitentes de praeteritis, et petentes veniam de futuris, cum timore et fiducia clamemus e terris.
( C1043bn) Benedictionis Domini gratia vos semper protegat, et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum, et sibimet placere faciat in aeternum. Ubique vobis Dominus placatus occurrat, et suae benedictionis opem dignanter attribuat.
( C1044cm) Corporis Christi tui, Domine, sanguinisque refecti, gratias tibi referimus, humiles ac devote orantes ut semper te mereamur habere propitium, qui medicus es et animarum refectio.
( C1045pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1046pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab angelis demostraris et in perpetuum decantaris, dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris: praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( C1047sc) Sanctificavit Moyses altare Domino offerens super illud holocausta. Et inferens victimas fecit sacrificium matutinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel, alleluia. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ascende ad me in montem Sinai. Stabis super cacumen eius. Audiens Moyses ascendit in montem, ubi constituit ei Deus, et descendit ad eum Dominus in nube, et astitit ante faciem eius. Videns Moyses procidens adoravit dicens: Obsecro, Domine, dimitte peccata populi tui. Et ait ad eum Dominus: Faciam secundum verbum tuum. Tunc Moyses. Fecit sacrificium matutinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filliorum Israel, alleluia.
( C1048ad) Rogaturi Deum, secretorum omnium cognitorem, fratres carissimi, hoc primum rogemus, ut det affectum quo eum ferventer oremus et munera pia ipsi offeramus: ne nobis perfunctorie, non veraciter supplicantibus, extra hoc sit animus quod oramus; ne intus sancti desiderii virtute vacui, foris eloquii vanitate conspicui, credamus sufficere honestas preces, etiam si habeamus improbas voluptates. Det quoque hoc nostrum religionis veritate bonum esse quod diximus; ne studio humanae laudis illecti, aliud mente quam voce proferimus cupiamus, et labia cordis officio destituta inutilem reddant velut cymbala sonitum, aut aeramenta tinnitum; sed illum in nobis amorem suum caelestis pietas dignetur infundere, qui totam conscientiam linguamque possideat; qui orationem cogitatione non deserat, qui aliud quam significat non requirat; pro quo, nostra confessio talis ante Deum studeat fieri, qualis inter homines vult videri.
( C1049al) Exaudi nos, Domine Deus noster, et humanae iniquitatis oblitus, divinae solius misericordiae recordare; exaudi quaesumus dum peccare nos pateris, dum emendare nos praecipis, dum rogare permittis, dum patientia redditum quaerendae correctionis exspectas, dum iustitia metum futurae discussionis insinuas, dum misericordia locum evadendae mortis ostentas; inveniant ante oculos tuos sacrificia nostra gratiam, peccata veniam, vulnera medicinam, suspiria pietatem, flagella consolationem, lamenta temperiem, tempora quietem, officia dignitatem, vota mercedem. Mereatur petitio effectum, contritio solatium, consecratio sacramentum; oblatio sanctificatione pinguescat, trepidatio securitate discedat, benedictio salubritate proficiat; ut, in omnibus, multiplici pietatis tuae gratia redundante erigas plebem, dum laetificas sacerdotem.
( C1050pn) Oblationem familiae tuae sereno quaesumus, Domine, vultu dignare respicere, et petitionibus eorum fave clementer; ut dono tuae clementiae muniti, et vivi mereantur impetrare praesentis vitae suffragia, et defunctis omnibus requies praestetur aeterna.
( C1051ap) Deus, qui unanimitatem amplecteris, et in corde pacifico requiescis; da quaesumus puram omnibus pacem, da cunctis fidelibus mutuam caritatem; tribue fidelia oscula, sincera colloquia; ut nec publicis quidquam inimicitiis liceat, nec secretis; atque odisse nesciat fratrem, qui te suum caeperit amare factorem.
( C1052il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; qui homo factus, quod homo deliquerat, amputavit, et in deitate paterna indemutabilis mansit; qui novissimus Adam effectus, in Spiritu vivificavit quos Adam primus mortificaverat damnatione peccati. Denique et per oboedientiam aeterno Deo nos reconciliavit et Patri, quos a consortio beatitudinis transgressio terreni removerat genitoris; atque ille singulari remedio incarnationis suae passionisque sanguine innovatam reddidit creaturam, unde nos debilis vetustas expulerat; peregit haec omnia humiliatus in homine, qui numquam probatur a paterna degenerasse virtute. Sic homo factus est, ut hominibus subveniret, et a paterna substantia numquam recederet; permansit in divinitatis natura, cum homines reconciliaret ex gratia; similis effectus est nobis qui numquam est a paterna potestate dissimilis; ac sic praefuit hominibus assumens humanitatem, ut numquam naturalem amitteret deitatem. Cui merito omnes angeli laudare non cessant, ita dicentes:
( C1053ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Unigenitus tuus, primogenitus noster; primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, quia nemo ante ipsum, unigenitus, quia nemo post ipsum; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, perfectus in tuis, et verus in nostris.
( C1054pp) Facientes commemorationem passionis et mortis et resurrectionis Domini nostri Iesu Christi Filii tui, precamur, omnipotens Pater, ut has hostias sancto altario tuo superpositas intendas propitius, sanctifices et benedicas, ac sumentibus ad salutem pertingere concedas.
( C1055od) Sit licet, fratres carissimi, peccatorum nostrorum plurima multitudo, non tamen est de misericordia Domini diffidendum, si totis ad eum nisibus convertamur; quia ergo melius cordis humilitate et oris confessione placatur quam victimis; humiliemus nos ante eum omnes, et toto mentis affectu clamemus e terris.
( C1056bn) Benedicat vobis Dominus, et propitius vos sanctificare dignetur. Fidem vestram roboret promissis donorum caelestium, et spe nutriat incrementis praesentium gaudiorum. Ipse quoque vos glorificet praemio aeternitatis, qui redimere dignatus est pretio passionis.
( C1057cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( C1058pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1059pg) Christe, gloria nostra: gloriam summam tibi soli debitam persolvamus; nostram dignanter suscipe obsequellam, ut in monte sancto tuo sanctorum consortiis connectamur, et cum eis caelestis regni ianuam euntes intremus.
( C1060sc) Accepit librum Moyses coram altare Domini et recitavit in aures populi dicens: Hic est sanguis testamenti, in omnibus praeceptis quae constituit vobis Dominus, alleluia. Convocavit Moyses omnem synagogam filiorum Israel, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae praecepit mihi Dominus, ut faciatis ea. Sumetis vobis ipsis decimationem Domino; et omnis qui suscipit ex toto corde offerat munera; et si quis in vobis sapiens est et rectus corde, veniens operetur. In omnibus praeceptis quae constituit vobis Dominus, alleluia.
( C1061ad) Inter sacra mysteria constituti, et latentissimo nostrae conscientiae testimonio vulnerati, sic peccata praeterita defleamus, ut praesentia non agamus et futura sollicite caveamus; gravis quippe poena subsequitur, quando ibi rursus offensa contrahitur, ubi venia postulatur; nullus ergo pravis cogitationibus aliquando consentiat, nemo saecularium voluptatum delectamenta perficiat; repellamus mala colloquia et cum velocitate divina compleamus imperia. Sit in nostris operibus castitas, in sermonibus gravitas, in oratione compunctio, sub religione devotio. Lacrimarum sacrificium nostro sacrificio iungamus, ut in bono satiari nostra desideria gaudeamus.
( C1062al) Iterata legatione rogamus ut tu, Deus Pater omnipotens, servos atque ancillas tuas propitia maiestate custodias; ut ab infestantis inimici insidiosis laqueis liberatos diu noctuque defendas, ne nos occultus inimicus corde et corpore opprimat, ne terrena cogitatione decipiat sed vera lux Filii tui faciat spiritali luce pervigiles. Ecclesiam quoque tuam fundamentum veritatis contra omnes mundi impetus, contra haereticae pravitatis scandalum, caelesti tranquillitate gubernes et regas; et omnes, qui in sublimitatibus agunt catholica fide fundatos, ordinatione compositos, pietate praecipuos, patientia mites pace quietos efficias, universumque mundum propitia bonitate conserves.
( C1063pn) His nostris, quaesumus, placare libaminibus, clementissime Deus, et offerentium votis adesto propitius; haec tibi litat in Ecclesia tua sancta catholica tuorum officiositas sacerdotum, in honore et commemoratione sanctorum tuorum, pro removendo universae cladis interitu ac tribuenda salute populorum, pro totius quoque mortis occasu, vel requie et indulgentia peccatorum; ut et illos in pace refrigeres, et nobis omnibus inmaculatae vitae subsidium praestes.
( C1064ap) Placabilis Domine, qui es pax certa et caritas indisrupta, pacem nobis omnibus largire plenissimam; ut pacifici tua servantes praecepta, ad vitam mereamur pervenire perpetuam.
( C1065il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, cuius divinitatis immensitas sic immutabiliter circumplectitur omnia, ut in singulis creaturis permaneat tota et in omnibus habitet universa; non minoratur in minimis, non augetur in magnis; non concluditur tempore, non astringitur quantitate; non initio coepta, non termino finienda; a quo totus homo creatus est ad iustitiam sine peccato, et reparatus est post ruinam sacrificio eiusdem Christi mundissimo. Per ipsum, quem in unitate Trinitatis collaudant caelestia pariter et terrena, hymnum dulci modulatione proclamantia atque dicentia:
( C1066ps) Utinam ad hoc opus mens humana per misericordiam tuam illuminata sufficiat, ut Domini nostri Unigeniti tui, per quem facti ac redempti sumus, qui saeculorum est conditor, credentium liberator, doctrinam recolamus et gratiam; qui humiliatus usque ad mortem, mortem autem crucis, pati pro nobis valuit et tecum regnare non distulit, idem hostia et sacerdos verus:
( C1067pp) Complentes igitur atque servantes praecepta Unigenit tui, praecamur, omnipotens Pater, ut his creaturis superpositis altario tuo Spiritum sanctificationis infundas; ut per transfusionem caelestis atque invisibilis sacramenti, panis hic transmutatus in carnem, et calix transformatus in sanguinem, sit offerentibus gratia et sumentibus medicina.
( C1068od) Accepturi, fratres carissimi, intra mortalia viscera caeleste sacrificium, et intra cubiculum humani pectoris hospitem Deum, mundemus conscientias nostras ab omni labe vitiorum, ut nihil sit in nobis subdolum vel superbum, sed in humilitatis studium et caritatis assensum per escam et sanguinem dominici corporis fraternitas copuletur, ut cum magna fiducia dicere mereamur e terris:
( C1069bn) Intendat Dominus ad orationem vestrae humilitatis, et det vobis omnibus praemium sempiternae salutis. omni loco et tempore propitium Dominum habeatis, et in eius laudibus semper exsultetis. omnibus peccatis vestris Dominus clementer ignoscat, et pervenire vos feliciter faciat ad gloriam sempiternam.
( C1070cm) Corporis Christi tui, Domine, sanguinisque refecti, gratias tibi referimus, humiles ac devote orantes ut semper te mereamur habere propitium, qui medicus es et animarum refectio.
( C1071pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1072pg) Christe, gloria nostra: gloriam summam tibi soli debitam persolvamus; nostram dignanter suscipe obsequellam, ut in monte sancto tuo sanctorum consortiis connectamur, et cum eis caelestis regni ianuam euntes intremus.
( C1073sc) Alleluia. Oblatio Domini est odor suavissimus victima Dei, alleluia, alleluia, alleluia. Alleluia. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Pones altare ante arcam testimonii, coram propitiatorio, ubi loquar ad te. Et ponet incensum sacerdos super eum delectabile flagrans. Odor suavissimus victima Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1074ad) Deum, a quo averti cadere est, ad quem converti resurgere, a quo exire mori, in quo manere vivere et consistere, ad quem redire viviscere, quem nemo quaerit nisi ratione commonitus, nemo invenit nisi corde purgatus, nemo amittit nisi errore deceptus, intentis, fratres carissimi, precibus, orando rogemus; ut in nobis quaesitus exsistat, neque cum fuerit invocatus abscedat, sed sensibus nostris studio misericordiae suae se inserat.
( C1075al) Domine Deus, qui te a nobis indesinenter rogari vis, et clementer tribuis ut rogeris, qui das votum optanti et pie viventi nihil denegas, praeroga quod audias, ut perficias quod acceptas; da nobis quod ames in nobis, ut digneris semper exaudiri pro nobis. Tribue vota fidelia, sancta desideria, prompta officia, sedula mysteria, verba supplicia, grata eloquia, praeconia indefessa; sint purae preces, petitiones commodae, supplicationes iustae, rogationes crebrae, laudes assiduae; ut ad salutem aeternam omnia praestes omnibus, dum invocaveris ad omnibus.
( C1076pn) Omnipotens sempiterne Deus, adesto quaesumus precibus supplicantium tibi propitius, et humilitatis nostrae oblationem attende placatus, ac praesta, Domine, ut sacrificium hoc quod offerimus, et nobis omnibus proficiat ad salutem, et defunctis omnibus praestetur ad requiem.
( C1077ap) Omnipotens Domine, a quo est humilitatis bonum et caritatis studium, da quaesumus nobis omnibus caritatis et humilitatis affectum; ut humiles ac pacifici in caritate Dei et proximi vivere gratulemur.
( C1078il) Dignum et iustum est te, Domine, orare semper et invocare, qui servorum tuorum precibus ab initio propitiatus annuis et placatus ostenderis, quibus te invocantibus et beneficia praerogas et mirabilia patras, indulgentiam non denegas, benevolentiam praestas et providentiam demonstras. Sic Moyses, manibus in crucis typum te orando porrectis, in Amalec diabolum superavit; sic Josue, invocans Dominum, in tanto nomine dum hostem prosternit diem tetendit, ut Iesus noster lux vera venturus in excidio tenebrarum semper excresceret; sic Samuel, teste Christo, Dei evangelicis intonans monitis, populi dura praecordia precibus emissis, turbines terruit tonitruaque concussit; sic David hymnidicus, orationum gratia psalmorum modulationem reddidit dulciorem; sic Salomon, extensis et ipse manibus, dum orando crucis figuram expressit, templum Domini dedicavit; sic Asaph et Iosephat nobilissimi reges, dum pie Dei populo praesunt, hostium catervas immensas prece potius quam ense prostrarunt; sic Ezequias, flendo dum de morte rediit ad vitam, solis occiduas horas convertit in ortum. Sic Elias, quasi clavem aetheris ore gestaret, oratione caelum clausit et reseravit; sic Eliseus, exanimes incumbendo alefaciens artus, vivificavit oratione defunctum; sic Ionas pelago dimersus, ceto voratus, nequaquam ab oratione cessavit, quem in sinuosi ventris antro precantem nec belua potuit laedere, nec procella; sic tres orantes pueri incendia non sensere rotantia, et crepitantium flammarum strepitum precum concentu vincere; sic in lacu Daniel oratione leonum avidos rictus adaciaque ora restrinxit. Sic idem Dominus noster Iesus Christus, fidelis in verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis, sequentibus se orandi normam, in qua sit summa salus, instituit; sic orare apostolos et numquam deficere imperavit; sic pie fideliterque poscentibus quidquid in oratione credentes petierint se praestaturum spopondit; sic ante passionem orando, non solum Patri discipulos comendavit, sed etiam in passione pro inimicis oravit; sic in dextera Dei exaltatus, perpetim regnat et pro nobis iugiter interpellat. Quem tecum, Pater, in unitate Spiritus Sancti, caelorum ille exercitus innumerabilis Creatorem laudat, excolit, precatur, adorat, glorificat, honorat, veneratur, exaltat, atque indefesso praeconio benedicit, attollit, confitetur ac dicit:
( C1079ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; qui, repudiata inmundorum contagione libaminum, simplicem ritum novae sanctionis instituit, docuitque discipulos suos inter haec sacrosancta sollemnia innocentia pura vivere, et Deo soli hostiam laudis offerre.
( C1080pp) Credentes, Domine, universa mirabilia Domini nostri Iesu Christi Filii tui, atque incarnationis suae et divinitatis potentiam confitentes, in tuis laudibus exsultamus tibique sacrificium laudis offerimus, rogantes clementiam tuam, summa Trinitas Deus et infinita maiestas, ut haec oblatio, quam in sancto altario tuo deferimus pro nostrorum expiatione facinorum, sit tuis oculis placita, sit semper accepta; simulque effice, illo sancto Spiritu superveniente septiformi, benedicta, quo ubique Deus manifestetur in ea; ut, te benedicente, si quis ex ea libaverit, te largiente, et in hoc saeculo percipiat medicinam, et in futuro consequatur vitam aeternam.
( C1081od) Simus ad Deum, fratres carissimi, pro salute nostra solliciti, qui de meritorum nostrorum non sumus felicitate securi; et quia omnibus opus est indulgentia Redemptoris, ad impetrandam eius misericordiam omnes unanimiter clamemus e terris.
( C1082bn) Clementissimus Dominus, in cuius manu est universa prosperitas, caritatis semper et pacis vobis tribuat incrementa. In bonis actibus unanimes atque concordes sitis, ut a praeceptis Domini nullatenus devietis. In timore Domini mens vestra firma permaneat, et eius vos misericordia perenniter regat.
( C1083cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( C1084pr) Da, Domine, virtutem populo tuo, alleluia, et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et benedic plebi tuae in pace, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1085pg) Te in caelestibus, Domine, laudant angeli et virtutes; tibi de terra det laudem omne quod te auctore sumpsit originem; et qui supernorum collaudaris officiis, terrestrium semper delectaris obsequiis.
( C1086sc) Aedificavit Moyses tabernaculum foederis, et imposuit holocaustomata et omnia vasa templi super aram incensi; et sanctificavit ea. Quia sancta sunt Domino; omnis qui tetigerit ea, sanctificabitur, alleluia. Accesserunt Moyses et Aaron videre thonum ubi steterat Deus Israel. Et erat sub pedibus eius tamquam opus lapidis saffirini, velut firmamentum caeli in claritate fulgoris. Stabant Cherubim ex auro mundo in circuitu throni, viderunt electi Israel, et prostraverunt se et adoraverunt eum. Quia sancta sunt Domino; omnis qui tetigerit ea, sanctificabitur, alleluia.
( C1087ad) Custodientes ordinem rei, fratres carissimi, primum ad Deum pro peccatis nostris preces fundamus, quid cumpunctio cogitationum habeat, quid vanitas saecularis gloriatur et torqueat confitentes; quo saltim hic diaboli vincatur astutia, ubi omnipotentis est Dei exoranda clementia.
( C1088al) Deus, qui vastatoris antiqui perfidiam virtute Filii tui et Spiritus Sancti dona distribuendo vicisti, et dedisti nobis de captivitate victoriam; concede quaesumus: ut qui nos impetere moliuntur tua etiam dextera refrenentur.
( C1089pn) Offerentium, Deus Pater, quaesumus vota suscipito; quo, viventium oblatione suscepta, defunctis fidelibus requies impetretur aeterna.
( C1090ap) Effice nos, Domine, filios pacis quos fecisti esse filios tuae adoptionis; ut pacifice viventes in terra, ad promissa mereamur pervenire caelestia.
( C1091il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est nos tibi semper laudes et gratias agere, Domine, sante Pater, aeterne omnipotens Deus, una divinitas, trina maiestas, natura inseparabilis, persona individua, Deus unus et non solus, unitas triplex, trinitas simplex, sapientia multiplex, inconfusa coniunctio, indivisa distinctio; quem unum substantialiter confitemur, et trinum personaliter nuntiamus: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui in uno trinus agnosceris, et trinus in uno adoraris. Cui collaudant angeli et arcangeli, una voce ita dicentes:
( C1092ps) Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit nobis.
( C1093pp) Sanctifica, Domine, mysterium, exhilara ministrantem, illustra templum, orna altarium, ordina populum, cura morbum, dona remedium, proba votum; ut omnes de diabolica astutia liberati, non insidiantem timeant, sed curantem.
( C1094od) Praeceptum orationis, quod Christus suis commendavit discipulis, nos quoque, fratres, cum gemitu cordis exclamemus e terris.
( C1095bn) Deus conditor vester innovet in vobis dignitatem originis, quam creavit. Idem quoque Redemptor conservet operationem gratiae, quam redemit. Ipse omnium Iudex pro nullo vos reatu examinatione futura condemnet.
( C1096cm) Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes, gratias et laudes ei referamus, in domo eius laeti et hilares ambulantes.
( C1097pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1098pg) Te in caelestibus, Domine, laudant angeli et virtutes; tibi de terra det laudem omne quod te auctore sumpsit originem; et qui supernorum collaudaris officiis, terrestrium semper delectaris obsequiis.
( C1099sc) Elegit Dominus virum unum de tribu Iuda, et implevit eum spiritu sapientiae, et intellegentiae et scientiae. Mane surgens aedificavit altare ad radicem montis, et posuit thymiama, et adolebit super illud incensum aromatum iuxta omnem similitudinem tabernaculum domus Domini, alleluia. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, ut faciant mihi sanctuarium, et ponant in eo lapides onychinos et gemmas.
( C1100ad) Deum, qui Ecclesiae suae fide et utilitate laetatur, fratres carissimi, deprecemur; ut, ita nos in ea perenniter conservando possideat, quod ad aeterna gaudia introducat.
( C1101al) Deus, qui Ecclesiam tuam inter adversa crescere voluisti, molientium contra eam prosterne superbiam, et veritatis tuae subiuga propitius unitati.
( C1102pn) Acceptum habe, pie Pater, sacrificium populi offerentis, quo et vivis gratiam et sepultis requiem largiaris aeternam.
( C1103ap) Tribue nobis, Domine, pacis tuae solamen, cum quo et hic tuti ab hoste et in aeternum vivere possimus beate.
( C1104il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, verum aeternumque pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem. Cuius sanguine omnium corda mundante, placationis tibi hostiam, non solum pro delictis populi, sed etiam pro nostris offensionibus immolamus; ut omne peccatum, quod carnis fragilitate contrahitur, summo interpellante pro nobis antistite absolvatur. Cui merito omnes angeli non cessant clamare, ita dicentes:
( C1105ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, in cuius nomine etiam tibi, Domine, haec sacra libamina libamus, orantes ut quod offerimus libens suscipias, et Spiritus tui sancti infussione benedicas,
( C1106pp) Benedic, Domine, huic hostiae in honorem tui nominis tibi oblatae, et sumentium ex ea sanctifica mentem et purifica voluntatem.
( C1107od) Malorum nostrorum, fratres carissimi, memores, lacrimosas orationes Domini dirigamus ad aurem; quo, mundati a vitiis libera ad eum voce proclamemus e terris.
( C1108bn) Christus Dominus, qui est vita mortalium, auferat a vobis omnes maculas delictorum. Induat vos decore virtutum, et donet vobis consortium beatorum. Ut probabiles fide et opere, immaculati perveniatis ad aeternam hereditatem.
( C1109cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( C1110pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1111pg) Te in caelestibus, Domine, laudant angeli et virtutes; tibi de terra det laudem omne quod te auctore sumpsit originem; et qui supernorum collaudaris officiis, terrestrium semper delectaris obsequiis.
( C1112sc) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ecce vocavi virum et implevi eum spiritu sapientiae in omni opere pro officio sacerdotali ministerii domus Domini, legitima sempiterna, alleluia, alleluia. Dixit Moyses filiis Israel: Vocavit Dominus virum de tribu Iuda ad faciendum opus primitiarum, et omnia quae sanctificantur a Domino, et quod offertur pro peccato in sancta Sanctorum, ad exorandum pro nobis. In omni opere pro officio sacerdotali ministerii domus Domini, legitima sempiterna, alleluia, alleluia.
( C1113ad) Omnipotentem Dominum, fratres carissimi, deprecemur; ut illam nobis ad se orandum precem inspiret, quam ipse praemio immortalitatis remuneret.
( C1114al) Deus, qui infirmitatis nostrae factus es particeps, fac nos tui regni esse consortes; ut quibus participari voluisti assumendo hominem, participium conferas gloriae tuae.
( C1115pn) Illabere, Domine, oblatis tibi sacrificiis; et susceptis fidelium votis, requiem iube praerogari defunctis.
( C1116ap) Multiplica nos, Domine, humilitatis bono et caritatis studio; ut viventes in pace, fructum tibi exhibeamus iustitiae.
( C1117il) Aequum satis et iustum est, omnipotens Pater, ut tibi plebs tua deferat laudem, quam unici Filii tui redemisti ex sanguine. Ut enim opus tuum usquequaque non teneretur captivum, eundem Unicum tuum dedisti vicarium; ut crucis perpessus iniuriam, perditum hominem repararet ad vitam. Propter quod eum angelicae potestates non cessant laudare, ita dicentes:
( C1118ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; qui solus est vita mortalium et immortalitas redemptorum.
( C1119pp) Sanctificetur, quaesumus, Domine, haec oblata in honorem tui nominis victima; ut libantes ex ea hereditatem capiamus aeternam.
( C1120od) Praeceptionis divinae memores, dilectissimi fratres, orationem quam Christus suos Patrem docuit semper orare discipulos, nos quoque e terris proclamemus ad caelos.
( C1121bn) Fides, qua creditis Christum, perducat vos ad regna caelorum. Spes, qua speratis aeterna, per patientiam vos faciat adversa sustinere praesentia. Caritas indeficiens et hic dulcedinem hominum, et post consortium vobis praelargiatur sanctorum.
( C1122cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( C1123pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1124pg) Te in caelestibus, Domine, laudant angeli et virtutes; tibi de terra det laudem omne quod te auctore sumpsit originem; et qui supernorum collaudaris officiis, terrestrium semper delectaris obsequiis.
( C1125sc) Altare aureum posuit Moyses in tabernaculum testimonii. Et accendit in eo incensum propitiationis, sicut praecepit ei Dominus. Et operuit tabernaculum gloria Domini. Alleluia, alleluia, alleluia. Alleluia, alleluia, alleluia.
( C1126ad) Appropinquantes ad sacrosanctum Domini aeterni Regis altarium, unanimes atque concordes, fratres carissimi, Dominum deprecemur aeternum; ut delictis nostris ponat misericordiae suae terminum, et preces nostras perducere dignetur ad suae maiestatis indulgentissimum regnum.
( C1127al) Summe atque ineffabilis Deus, qui non vocis sed cordis auditor esse dignosceris, qui mentes probas, non aetates, qui non in labiis, sed in corde puro et timeri hortaris, qui benigna consolatione nos ne pereamur amplecteris, insuper et perditos sub alarum tuarum umbraculo colligis; dignare cor nostrum a vitiorum maculis emundare, ut ab omni inquinatione purgati et a saeculi voraginibus exempti, habitaculum esse mereamur Spiritus Sancti.
( C1128pn) Offerentium, pius Christe, suscipe vota sanctorumque tuorum nobis concede suffragia, et defunctis in pace requiem largire lucifluam.
( C1129ap) Deus, qui fidelium pace laetaris, dona servientibus tuis pacem, omnesque eorum actus, qui tibi servire cupiunt, placabili miseratione compone.
( C1130il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est tibi laudis hostiam immolare, Domine, sante Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, cuius figuram Abel instituit, agnus quoque legalis ostendit, Abraham celebravit, Melchisedech exhibuit, sed verus Agnus et aeternus Pontifex Dominus noster Iesus Christus implevit. Pro quibus beneficiis cherubim exsultant, seraphim quoque pennigera tripudiatione augustius gloriantur, sex quaternus numerus seniorum, bis bina animalia oculata, bis ternis alis alata, summoque in gaudio dilatata, in caelestibus regnis, egregiis vocibus unimodum carmen personant, ita dicentes:
( C1131ps) Te laudat, Domine, omnis virtus caelorum et innumerabilis multitudo sanctorum; tibi omnis creatura famulatur, et te sequitur beatorum exercitus angelorum.
( C1132pp) Suscipe, omnipotens Deus, sacrificii huius sacra sollemnia, et imposita haec altaribus tuis munera benedicere nobis et sanctificare dignare.
( C1133od) Inclinemus Deo, fratres carissimi, corda nostra cum lacrimis; et confitentes peccata nostra clementissimo Conditori, iugi obsecratione clamemus e terris.
( C1134bn) Benedicat vobis omnipotens Dominus qui vos dignatus est plasmare de nihilo. Ipse sanet languores vestros, qui vester est solus Dominus et Redemptor. Atque ipsi semper sit cura de vobis, in quo omnis est plenitudo vestrae salutis.
( C1135cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( C1136pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1137pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius caterva concentus ad astra hymnum emittunt. Rogamus ergo, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( C1138sc) Sacerdotes Domini offerent incensum Domino pro pecato, pro delicto, legitimum sempiternum est in generationibus, alleluia, de sacrificiis Domini, alleluia, alleluia. Alleluia. Dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos, cum ad sacrosanctum accesserit, offeret oblationem in odorem suavissimum Domino, et ponet in tabernaculo testimonii. De sacrificiis Domini, alleluia, alleluia.
( C1139ad) Deum, qui est aeternitas angelorum, pax beatorum et vita fidelium, fratres carissimi, attente rogemus; ut, quia ipso inspirante percipimus ut hunc veraciter invocemus, ipso favente impetrare possimus, quod ab illo fideliter postulamus.
( C1140al) Deus une et immense, qui tam misericorditer lapsorum defectum reparas, quam potenter eorum quae non erant statum aedificas; da Ecclesiae tuae sanctae catholicae et fidei plenitudinem, quam illi dedisti semper perfecte tenere, et his qui per lapsum opens in illa succumbunt ex miseratione reparationem adesse; quo, et aeternitatem per fidem acquirant, et gloriae dignitatem per opus obtineant.
( C1141pn) Aeternum te Dominum et indeficiens bonum acclines servi tui humiliter obsecramus; ut qui et beatitudinem fidelibus et remissionem delinquentibus non nisi intra sanctam Ecclesiam conferri posse sanxisti, des et viventibus in ea sine lapsu consistere, et defunctis per eius supplicationem a debitis suppliciis liberari; ut et viventium te lingua simul et vita glorificet, et defunctorum requies aeterna exsultatione concelebret.
( C1142ap) Pax indiscissa et praemium perpetuae pacis, aeterne Deus, qui et pacem angelis aeterno foedere collocasti, et ad huius participium pervenire aditum etiam hominibus praebuisti; dona nobis servis tuis et pacem temporis sequi, et pacem aeternitatis habere; ut, dum in pacis voto transeunt tempora, in pacis regno conquiratur possessio sempiterna.
( C1143il) Dignum et iustum est; magnarum virtutum terribilis Deus et copiosarum miserationum ineffabilis Domine, te benedicere, te glorificare et vocibus quibus possumus perenni devotione laudare; qui Ecclesiam tuam sanctam catholicam tanto eam tibi redemptionis eius mysteriorum celebritate iunxisti, quanto et illam tibi coniungendam aeternitatis consilio definisti. Quae, quoniam nescit alienae perfidiae contagio sauciari, merito tibi inhaerens teque diligens atque sequens, in suis praessuris te invocat, teque rogat in huius sacrificii singularis sacramento, per Sancti Spiritus acceptum pignus veram fiduciam tenens; ut ab eius sinceritatis statu omnem contradictionem omnesque contradicentes avertas, Obstruas ora adversus veritatem eius falsa loquentium, et comminuas prorsus omne quod in contradictionis eius acie aut venenorum serpit, aut falsum insurgit, aut rectum substat, aut exortum turbat, aut quodlibet rectae fidei et sanctae operationis dignitatem impugnat; non lingua verbis elata, non manus gladiis plena, non temptatio crebra vel valida, non potestas quaelibet quocumque ictu nocendi pavenda vel noceat, aut improbo convalescat. Sed, elisis ac destructis adversantibus cunctis, tanto tibi in hac vita tranquilla serviat libertate, quanto tibi veritatis praeconio, cum universitate militiae caelestis, hunc laudis hymnum concinit et proclamat, ita fideliter dicens:
( C1144ps) Vere sanctus, vere gloriosus, vere multae pietatis Dominus unigenitus Iesus Christus Filius Dei vivi; qui, cum Patre manens, aeternitatis tuae prospectu definieras unam tibi de gentibus congregandam Ecclesiam copulare, cuius copulationis mysterium in hoc sacramento corporis et sanguinis tui vera exhibitione complesti; ad inhaerendam tibi emundans illam aqua baptismatis, exhilarans oleo unctionis, satians pane corporis et laetificans vino effusi cruoris, ipse Redemptor eius, ipse pro ea factus pretium emptionis. Non dans pro ea quamlibet pretiosam rem, quae tamen esset quacumque vetustate solvenda, quoniam et haec quae emenda erat nec vetustatis putredine, nec vilitatis sorde poterat quandoque fatescere; sed vere teipsum dans, aeternum atque immortalem ad mortem humilians emisti illam, ita eruens eam a ditione mortis, ut conformares eam ad immortalitatis tuae gloriam et beatitudinem sempiternam; unde et haec talium beneficiorum indesinenter memor exsistens, cum fide et gratulatione sincera tuae institutionis et suae redemptionis verba commemorat.
( C1145pp) Deferentes altaribus tuis, Domine, oblationum vota, non merita, precamur multarum misericordiarum tuarum gloriam tuam, ut illam quae se omnibus offert, si sit qui eam mereatur accipere pietatis tuae omnipotentissimam bonitatem, ut sit rationabile obsequium nostrum, et fiat haec oblatio in remissionem peccatorum per viscera misericordiae caritatis divinae, faciasque hanc hostiam vivam, placentem tibi, sanctam ac benedictam. Referatur in sacrificio iustitiae, ex quo in excelsis suavitatis odor ascendat, et holocaustum igne fidei ardens per membra populi dividendum, quod omnium sanctorum nobis patrocinia acquirat, et per eorum fortissimas preces firmamenta auxilii caelestis obtineat.
( C1146cn) Quaerentibus te, Domine, tribue fortitudinem, et quaerendi te iugiter infunde sanctum amorem.
( C1147od) Sit iugis ad Deum, fratres carissimi, nostra humilitatis intentio, et pro cotidianis peccatis indefessa precatio; ut, corde creduli et devotione strenui, fideliter clamemus e terris.
( C1148bn) Largitor gratiarum Dominus Iesus Christus benedictionis suae vobis remedia largiatur. Abstergat propitius mala omnia quae gessistis, et tribuat veniam, quam ab eo deposcitis. Eius concedente clementia, et indulgentiam criminum et caelestis gloriae mereamini percipere regnum.
( C1149cm) Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes, gratias et laudes ei referamus, in domo eius laeti et hilares ambulantes.
( C1150pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1151pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius caterva concentus ad astra hymnum emittunt. Rogamus ergo, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( C1152sc) Elevavit Aaron munera coram Domino Deo super altare holocausti. Et suscepit Dominus de manibus eius sacrificium in odorem suavitatis, alleluia, alleluia. Locutus est Moyses ad Aaron dicens: Accede ad altare et offer holocaustum, quod est pro peccato, et deprecare pro te et pro omni populo. Cumque mactaberis hostias Domino, ora pro nobis, sicut praecepit Dominus. Accessit autem Aaron ad altare et obtulit sacrificium. In odorem suavitatis, alleluia, alleluia.
( C1153ad) Deum Patrem, fratres carissimi, prece flagitemus continua; ut illam nobis tribuat in oratione fiduciam, quae impetret postulata.
( C1154al) Exaudi, Domine, devotam tuae familiae precem, et oblatum tibi hoc sacrificium in remissionem nostrorum peccaminum propitiatus assume.
( C1155pn) Aspira, Domine, offerentium votis propitius, et requiem defunctis concede benignus.
( C1156ap) Solve, Christe Deus, nostrorum criminum nodos, et in pace quam ipse docuisti fac nos semper esse connexos.
( C1157il) Dignum et iustum est, Deus Pater omnipotens, te et terrestrium et caelestium creaturarum praeconio laudis attolli, qui nos Unigeniti tui sanguine redemisti, quique nos tibi per eius mortem reconciliasti; ut regni sui essemus heredes, qui corporis nostri factus est particeps. Cui merito omne angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( C1158ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quem caelestia pariter et terrena collaudant, qui est Agnus Dei et tollit peccatum mundi.
( C1159pp) Offerentes tibi, Deus, sacrificium laudis, rogamus ut oblata acceptes et oblatores sanctifices; quatenus libantes ex ea, hereditatem capiant aeternam.
( C1160od) Oremus Dominum, dilectissimi fratres, ut nos efficiat coram se exorabiles, quo puras manus cum conscientiis ad eum levemus proclamantes e terris.
( C1161bn) Sit vestri Dominus adiutor in omnibus. Preces vestras exaudiat et peccata dimittat. Quae poscitis conferat et quae pavescitis procul a vobis repellat.
( C1162cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( C1163pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1164pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius caterva concentus ad astra hymnum emittunt. Rogamus ergo, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( C1165sc) Si in praeceptis meis ambulaveritis et custodieritis mandata mea, et feceritis ea, dicit Dominus, dabo vobis pluviam temporibus suis, et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur, alleluia, alleluia. Dabo pacem in finibus vestris, et gladius non transibit terminos vestros. Respiciam vos, et crescere faciam, et firmabo pactum meum vobiscum. Et pomis arbores replebuntur, alleluia, alleluia.
( C1166ad) Propitiare, Domine, cunctis iniquitatibus nostris, et redime de corruptione vitam nostram. Gravia enim sunt nostra delicta, sed tu misericors a nobis debita prolonga flagella; sed cum suspensa fuerit iracundia tua, corrigantur quae in nos conspicis esse non recta.
( C1167al) Attende, Domine, gemitus nostros, et familiae tuae adesto propitius; ut si reatus conscientiae nostrae a te nos facit extraneos, tua pietas non amittat proprios vel redemptos. Sed fac nos, Domine, evangelicam praedicationem cognoscere, et aeternam vitam percipere.
( C1168pn) Te deprecamur, Domine, ut adsis precibus cotidianis diebus, quae tuis deferuntur altaribus. Respicere dignare humilitatis nostrae confessionem, cum tuae magnae misericordiae diu noctuque deposcimus, Deus, pietatem: pro Ecclesia tua catholica, quam custodire digneris ab universis scandalis; pro serenitate regia, ut vitam tranquillam possideat; pro sacerdotibus in fungendis officiis, quos ab omni insidia diaboli facias liberos; pro clero et universo populo, quos, Domine, tua intercedente misericordia, ab imminenti flagello propitius liberare digneris; pro spiritibus famulorum famularumque tuarum in pace quiescentium, ut remissionem accipiant peccatorum; et salus comitetur per intercessionem sanctorum omnibus in hac vita viventibus
( C1169ap) Tuam, Domine, misericordiam, qui das pacem, assiduis preconiis immolamus; quia tu es pax vera, qui pacificas universa, et tua pace commemorantia omnia perseverant in opera bona.
( C1170il) Dignum et iustum est, ingenite Pater, omnipotens Deus noster, nos tibi gratias agere; qui cum unigenito Filio tuo Domino nostro et Spiritu Sancto unus Deus in personarum discretione et unus es, Domine, in unitate. Quod enim de Filio tuo, hoc etiam de Spiritu Sancto sine discretione sentimus, et in confessione verae sempiternaeque deitatis, et in personis proprietas, et in maiestate adoretur aequalitas. Atque ideo te unum in Trinitate Deum caelestia et terrestria laudare non cessant, ita dicentes:
( C1171ps) Vere Domine sanctus, vere Domine, quia pleni sunt caeli et terrae gloriae maiestatis tuae; caro factum est, ut habitaret in nobis,
( C1172pp) Confitebimur tibi, Domine, confitebimur tibi et credimus pro nostro scelere te mortis corporeae subdidisse supplicio, et pro omnium salute prostrato mortis interitu triumphantibus angelis caelestis Patris mysticam ad mansionem reversum. Persolite te petimus et rogamus, ut oblata in conspectu tuo nostrae servitutis libamina, ipse tibi acceptabilia facias, et accepta, discurrente sancto angelo tuo, nobis sanctificata dividas: ut dum corda nostra corporis et sanguinis tui commixtione purificas, petitiones nostras in odorem suavitatis accipias.
( C1173od) Da pacem, Domine, tribue caritatem, imparte gratiam; ut cum fiducia dicamus ea quae docuisti.
( C1174bn) Benedic, Domine, familiam tuam, et confitentibus tibi indulgentiae non deneges libertatem. Tribue eis futurae immortalitatis vitam, et verae repromissionis exspectationem. Ut, immovili aeternae beatitudinis stabilitate fundati, in adversis huius saeculi maneant incorrupti.
( C1175cm) Corporis Christi tui, Domine, sanguinisque refecti, gratias tibi referimus, humiles ac devote orantes ut semper te mereamur habere propitium, qui medicus es et animarum refectio.
( C1176pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1177pg) Te excelsa laus in altissimis decet, tibi e terris gloriam Ecclesia canit, atque huius caterva concentus ad astra hymnum emittunt. Rogamus ergo, omnipotens Deus, ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes, ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces.
( C1178sc) Vos qui transituri estis Iordanem, aedificate altare Domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas, alleluia. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas, alleluia.
( C1179ad) Ecclesiae tuae preces quaesumus, Domine, placatus intende; ut, destructis adversitatibus universis, secura tibi serviat libertate.
( C1180al) Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sacra Evangelii tui institutione confirmas, praesta quaesumus: ut cuncti fideles tui veraciter apprehendant quae ex eius praedicatione suscipiunt.
( C1181pn) Mirabilia tua quaesumus, Domine, circa nos clementer operare, quae ideo semper immensa sunt; dum indulgentiam reis, et beneficia largiaris indignis.
( C1182ap) Da fidelium tuorum mentibus, Deus; ut studeant oboedire caelestibus disciplinis, et ordinem pacis sequi divinitus instituti.
( C1183il) Dignum et iustum est, vere dignum et sanctum est, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, sacrificia spiritualia celebrare, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, per quem, maiestatem tuam collaudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes:
( C1184ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui divino Spiritu procreatus uteri virginalis viscera habitare dignabili adiectu voluit, et hoc caducum corpus induere, ut nos in terra peccatores servaret;
( C1185pp) Agentes itaque pietati tuae maximas gratias, omnipotens Deus, petimus et rogamus: ut collata suscipias, suscepta benedicas, benedicta sanctifices, sanctificata distribuas, et nobis famulis tuis misericordiam largiaris.
( C1186od) Divino magisterio edocti, et salutaribus monitis instituti, audemus dicere, quia iubere dignatus es.
( C1187bn) Benedicat vobis Dominus, et custodiat vos. Ostendat Dominus faciem suam vobis, et misereatur vestri. Convertat Dominus vultum suum ad vos, et det vobis pacem.
( C1188cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( C1189pr) Dominus regnavit, decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Decorem induit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Decorem induit, alleluia.
( C1190pg) Tibi in caelis, Domine, ab Angelis gloria canitur, tibi in terra pax ab hominibus postulatur. Miserere igitur nobis, qui tollis peccata mundi; et tu interpella pro peccatis nostris, qui sedes ad dexteram Patris.
( C1191sc) Accedentes sacerdotes, filii Levi, ad altare, quos elegit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, alleluia. Dixit Moyses ad sacerdotes levitici generis, ad omnem Israel: Attende et audi, Israel. Hodie factus es populus Domini Dei tui, audiens vocem eius, et faciens mandata atque iustitiam, quam ego praecipio tibi. Et benedicant in nomine eius, alleluia.
( C1192ad) Sanctuarium suum tabernaculi foederis compotantes ingressi, si volumus Deo nostro, fratres carissimi, sacrificium commendare, non cunctemus misericordia victimas immolare; tunc est enim panis et vini fidelis oblatio, tunc fit vera peccatorum remissio, quando propter Deum pietas custoditur, aut ex corde proximus adiuvatur. Seminemus igitur misericordiam quam metamus, et distribuentes pauperibus facultates transitorias, quoadusque conversamur in terris, debitorem Christum faciamus in caelis; ministremus esurientibus victum, sitientibus potum, vestiamus nudos, visitemus infirmos, domus nostras peregrinus semper excipiat, consolemur semper assidue qui in vinculis cotidiana deprehensione suspirant, liberemus ex calumniis pauperes, defendamus etiam pupilo et viduae, debitoribus nostris debitum dimittamus, ut dimittat nobis fiducialiter postulemus; viam veritatis errantibus, et salubrem poenitentiam praedicemus gentibus; studeamus omnes peccatores convertere ad salutem, ut cum nobis Dominus miserator et misericors voluerit apparere, sempiternum illi sacrificium mereamur mundo corde offerre.
( C1193al) Non secundum peccata nostra, Deus, iudex bone, domus Israel, tribuas nobis. Quis poterit salvus fieri? Et ideo, misericordia et veritas occurrerunt sibi; ut quos debuerat veritas commendare misericordiae, reconciliet tibi. Respice itaque, rogamus, omnipotens Deus, super haec holocausta caelestis altaribus tuis in voce laudis atque confessionis imposita; et quam bonus es erga filios hominum, ut preces singulorum clementer exaudias, manifesta.
( C1194pn) Recensitis nominibus offerentium, Dominum nostrum omnipotentem ac largitorem dispensatorem supplices adoremus: ut in fide nihil dubitantibus propitius accomodet aurem, tribuat infirmis sanitatem, paenitentibus indulgente remedium, errantes corrigat, tempora quieta concedat, amoveat morbos, avertat bella, aeres temperet, concedat incrementa frugum. Concordiam sacerdotum tribuat, pacem regibus catholicis largiatur, clericis sanctimoniam, plebi modestiam, catecumenis lavacrum, paenitentibus indulgentiae fructum, ac defunctis fidelibus refrigerium praestet, per intercessionem sanctorum.
( C1195ap) Deus, qui habitare facis unanimes in domo, da puram omnibus pacem, da cunctis mutuam caritatem, fidelia oscula, amica vota, sincera colloquia, nec publicis quidquam inimicis liceat, nec secretis; odisse nesciat fratrem, qui amare cupidit Salvatorem.
( C1196il) Dignum et iustum est, sanctum satis ac pium est, te omnimoda laude dignissimum, te principiante misericordia gratis, gratiam ingratis impendere, et ita demum nos tibi gratificatas laudes gratiasque referre, te inspirante quae velis, nos vovere quae nosse donaris, te animos nostros ad facienda convenit excitare, nos iussa desideranter appetere, te infirmorum conatus ad meliora semper erigere, nos famulatu humillimo praeceptis caelestibus oboedire. Quia in te cotidie vivimus, movemus et sumus; qui ad percutiendos nos nec in ipso statim criminum accentu compelleris, sed exspectans ad poenitentiam irrefragabili praeditus patientia reperis. Donec quandoque conversi, vivere valeamus et laudis tibi debitae fructum reddere cum sanctis angelis mereamur, ita dicere:
( C1197ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui est sanctorum sanctus, et omnium beatorum profusius et benedictus; qui et patriarcarum corda fidei plenitudine dedicavit, et martyrum victrices victoriosissimus princeps corona iustitiae decoravit. Ille cunctorum munus exstitit confessorum, et in tenebris positis vitam redidit mortuorum; qui et saeculi cernitur reparator, et omnium gentium, calcata morte, Redemptor; qui, assumpto corporis indumento, prostravit dirae mortis interitum, moriendo de pugna palmam obtinuit, et resurgens victor ac triumphator ad Patris solium remeavit;
( C1199pp) Credimus, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum pro nostra salute incarnatum fuisse, et in substantia deitatis tibi semper aequalem; per quem te petimus et rogamus, ut accepta habeas et benedicas haec munera et sacrificia illibata, quae tibi offerimus pro tua Ecclesia sancta catholica, quam pacificare digneris per universum orbem terrarum diffusam; memorare etiam, quaesumus, Domine, famulorum tuorum, quorum oblationem benedictam, ratam, rationabilemque facere digneris, quae est imago et similitudo corporis et sanguinis Iesu Christi Filii tui Domini ac Redemptoris nostri.
( C1199od) Auxilium misericordiae tuae nobis petentibus, Domine Deus omnipotens, semper impertire, ac solita pietate sacrificia quae offerimus propitiatus accepta. Scimus enim, pie Domine, quod non vis mortem peccatoris, sed ut revertamur et vivamus prophetica admones voce; et inde, omnipotens Deus, qui operis confessionem superne holocaustum amplectaris, quaesumus, ut cordis nostri gemitum libens accipias, et oris nostri confessionem tibi placitam efficias, ut digne tibi proclamemus:
( C1200bn) Benedicat vobis Dominus benedictione perpetua, et omnibus peccata dimittat. Offensionibus vestris pius dimittat, et preces vestras libenter exaudiat. A malis omnibus vos dignanter eripiat, et in bonis semper proficere faciat.
( C1201cm) Christi Domini nostri gratia satiati, gratias agimus perpetuae Trinitati, cuius sanguine sumus pretio magno redempti: petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illaesi.
( C1202pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1203pg) Tibi in caelis, Domine, ab angelis gloria canitur, tibi in terra pax ab hominibus postulatur. Miserere igitur nobis, qui tollis peccata mundi; et tu interpella pro peccatis nostris, qui sedes ad dexteram Patris.
( C1204sc) Offeramus Domino sacrificium laudis et victimam iubilationis corde puro et mente devota, alleluia. Serviamus Domino Deo nostro, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas pacificas. Corde puro et mente devota, alleluia.
( C1205pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1206pg) Tibi in caelis, Domine, ab angelis gloria canitur, tibi in terra pax ab hominibus postulatur. Miserere igitur nobis, qui tollis peccata mundi; et tu interpella pro peccatis nostris, qui sedes ad dexteram Patris.
( C1207sc) Locutus est Dominus Gedeon, et dixit ad eum: Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum. Et ille respondens dixit: Si inveni gratiam coram te, da mihi signum. Et ait ad eum Dominus: Ne recedas hinc donec revertar ad te. Et offeres sacrificium Domino Deo tuo, alleluia, alleluia. Si inveni gratiam coram te, da mihi signum.
( C1208pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1209pg) Tibi in caelis, Domine, ab angelis gloria canitur, tibi in terra pax ab hominibus postulatur. Miserere igitur nobis, qui tollis peccata mundi; et tu interpella pro peccatis nostris, qui sedes ad dexteram Patris.
( C1210sc) Aedificavit Gedeon altare Domino, et vocavit nomen loci illius. Pax Dei, alleluia. Et apparuit ei Dominus dicens: Tolle sacrificium, et offeres super illud holocaustum mihi in odorem suavitatis, alleluia, alleluia, alleluia. Alleluia. Venit angelus Domini ad Gedeon, et dixit ad eum: Dominus tecum, virorum fortissime. Et ille respondens dixit ad eum: Si nobiscum est Dominus, quare apprehenderunt nos omnia mala Et apparuit ei Dominus dicens: Tolle sacrificium, et offeres super illud holocaustum mihi in odorem suavitatis, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1211pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1212pg) Tibi Domino Deo nostro gloriam canimus, nostraque delicta coram tuae divinitatis oculos publicamus. Miserere itaque nobis, qui occulta nostra cognoscis; et quia tu solus es qui tollis peccata mundi, deprecationem nostram aure placabili suscipe, et mala quae gessimus miseratus agnosce.
( C1213sc) Congregavit David electos omnes ex Israel, surrexitque et abiit cum illis, ut adduceret arcam Dei. Et obtulit holocausta coram Domino, et hostias pacificas, alleluia. David quidem percutiebat organum, et saltabat totis viribus ante Dominum accinctus ephod lineo. Et universi deducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. Introduxerunt eam, et posuerunt eam in loco suo; in medio tabernaculi, quod rex ei tetenderat. Et obtulit holocausta coram Domino, et hostias pacificas, alleluia.
( C1214pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1215pg) Tibi Domino Deo nostro gloriam canimus, nostraque delicta coram tuae divinitatis oculos publicamus. Miserere itaque nobis, qui occulta nostra cognoscis; et quia tu solus es qui tollis peccata mundi, deprecationem nostram aure placabili suscipe, et mala quae gessimus miseratus agnosce.
( C1216sc) Ingressus est vir Dei ad regem, et dixit ad eum: Obsecro, domine mi rex, Dominus Deus tuus tecum est, revertatur servus tuus, ut videat faciem tuam. Et ait ad eum rex: Faciam secundum verbum tuum. Surrexit David, et benedixit ei, et reduxit eum in Ierusalem, alleluia. Surrexit David et benedixit ei, et reduxit eum in Ierusalem, alleluia.
( C1217pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1218pg) Tibi Domino Deo nostro gloriam animus, nostraque delicta coram tuae divinitatis oculos publicamus. Miserere itaque nobis, qui occulta nostra cognoscis; et quia tu solus es qui tollis peccata mundi, deprecationem nostram aure placabili suscipe, et mala quae gessimus miseratus agnosce.
( C1219sc) Aedificavit David altare Domino, et obtulit holocausta pacifica. Et propitiatus est Dominus terrae, et prohibita est plaga ab Israel, alleluia. Et prohibita est plaga ab Israel, alleluia.
( C1220pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1221pg) Tibi Domino Deo nostro gloriam animus, nostraque delicta coram tuae divinitatis oculos publicamus. Miserere itaque nobis, qui occulta nostra cognoscis; et quia tu solus es qui tollis peccata mundi, deprecationem nostram aure placabili suscipe, et mala quae gessimus miseratus agnosce.
( C1222sc) Sacerdotes et levitae, et omnis Israel, qui convenerant ad Dominum, ambulabant ante arcam et immolabant victimas Domino, alleluia, alleluia, alleluia. Venerunt omnes seniores ex Israel. Et tulerunt arcam Domini, et portaverunt in tabernaculum testimonii; et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo. Et inmolabant victimas Domino, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1223pr) Domine, exaudi orationem populi tui, alleluia, et da benedictionem tuam plebi tuae, sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut iurasti, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1224pg) Recte tibi, Domine, caelo ac terra gloria canitur, a quo pietas non negatur; et quia tu es initio conditor et mundo declinante redemptor, praesta quaesumus nobis veniam, et universa a nobis amove delicta.
( C1225sc) Deprecatus est populus faciem Dei. Et exaudivit illum Dominus, et dedit eis salutem. Et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis, alleluia. Oravit Ezechias in conspectu Domini dicens: Domine Deus, qui sedes super Cherubim: inclina aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide; et salva nos de manu mortis, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus. Et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis, alleluia.
( C1226pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1227pg) Recte tibi, Domine, caelo ac terra gloria canitur, a quo pietas non negatur; et quia tu es initio conditor et mundo declinante redemptor, praesta quaesumus nobis veniam, et universa a nobis amove delicta.
( C1228sc) Alleluia. Offerent sacerdotes super altare holocausta vestra, qui pro pace facient sacrificia. Et placabitur vobis Dominus Deus vester, alleluia, alleluia, alleluia. Alleluia. Sacerdotes et levitae, qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei, dum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi. Stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi sacrificium. Et placabitur vobis Dominus Deus vester, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1229pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1230pg) Recte tibi, Domine, caelo ac terra gloria canitur, a quo pietas non negatur; et quia tu es initio conditor et mundo declinante redemptor, praesta quaesumus nobis veniam, et universa a nobis amove delicta.
( C1231sc) In universis sollemnitatibus domus Domini offeret sacerdos sacrificium pro peccato et holocausta pacifica ad placandum Dominum pro populo Israel, alleluia. Mundabit sacerdos sanctuarium Domini, et tollet de sanguine, quod est pro peccato, et ponet in postibus domus Domini, et in quattuor angulis crepidinis altaris. Ad placandum Dominum pro populo Israel, alleluia.
( C1232pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleuia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1233pg) Recte tibi, Domine, caelo ac terra gloria canitur, a quo pietas non negatur; et quia tu es initio conditor et mundo declinante redemptor, praesta quaesumus nobis veniam, et universa a nobis amove delicta.
( C1234sc) Offerte sacerdotes ad altare Dei nostri holocausta, et orate ut sint dies vestri sicut dies caeli super terram, et dabit Dominus fortitudinem, alleluia. Domine, propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui. Memor esto. Noli dissipare testamentum tuum, quod est nobiscum super terram. Et dabit Dominus fortitudinem, alleluia.
( C1235pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1236pg) Suscipe propitiatus orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis; et quia tu solus noster es advocatus, e caelis piissimum Patrem interpella pro nobis.
( C1237sc) Audi, Israel, quia magna est domus Dei vivi, et ingens locus possessionis Domini. Magnus est et non habet finem altus et immensus, qui cum hominibus conversatus est. Ipse est Deus noster, alleluia. Constantes estote, populi omnes. Clamemus ad Dominum ut eripiat nos de manu inimicorum nostrorum. Et veniet nobis cito gaudium magnum ab aeterno Salvatore nostro. Qui cum hominibus conversatus est. Ipse est Deus noster, alleluia.
( C1238pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1239pg) Suscipe propitiatus orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis; et quia tu solus noster es advocatus, e caelis piissimum Patrem interpella pro nobis.
( C1240sc) Elevavit sacerdos munera super altare dicens: Suscipe, Deus, sacrificium pro populo tuo, et sanctifica hereditatem tuam, alleluia. Et dum staret ante altare Domini, sic ingemuit dicens: Suscipe, Deus, sacrificium pro populo tuo, et sanctifica hereditatem tuam, alleluia.
( C1241pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1242pg) Suscipe propitiatus orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis; et quia tu solus noster es advocatus, e caelis piissimum Patrem interpella pro nobis.
( C1243sc) Celebraverunt filii Israel diem festum benedicentes Deum qui liberavit eos, misericordiae initium stillans super eos, alleluia, alleluia, alleluia. Alleluia. Vidi summum sacerdotem ante altare. manus protendentem, et orantem pro omni populo. Misericordiae initium stillans super eos, alleluia, alleluia, alleluia.
( C1244pr) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1245pg) Domine Iesu Christe, qui nosti miseriam nostrae condicionis: exsequere causam nostrae salutis, quoniam pro nobis apud Patrem advocatus agnosceris. Da itaque nos carere delictis, et dignos fieri celebritati nostrae redemptionis.
( C1246sc) Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis, Domine. omne delectamentum in se habentem odore suavitatis, alleluia, alleluia. Omne delectamentum in se habentem, odore suavitatis, alleluia, alleluia.
( C1247pr) Fiat, Domine, misericordia tuo super nos, alleluia, sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Sicut speravimus in te, alleluia, alleluia.
( C1248pg) Domine Iesu Christe, qui nosti miseriam nostrae condicionis: exsequere causam nostrae salutis, quoniam pro nobis apud Patrem advocatus agnosceris. Da itaque nos carere delictis, et dignos fieri celebritati nostrae redemptionis.
( C1249sc) Ingressus est sacerdos in domum Domini, et oravit, et obtulit holocaustum Domino, alleluia. Cumque offerret sacrificium pro populo, audivit illum Dominus, alleluia, alleluia, alleluia. Audivit illum Dominus, alleluia, alleluia, alleluia.
( S1250pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1251pg) Deus, qui es in sancti martyris tui Aciscli infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis; et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini, eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( S1252sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( S1253ad) Beatissimi Aciscli magnam sollemnitatem, fratres carissimi, celebrantes, divina omnipotentiae maximas exsolvamus laudes post triumphum sui martyris grates, et pro nostro certamine feliciter consummando pari affectu fundamus humillimas preces. Ejusque largissimam bonitatem suppliciter obsecremus, ut sicut ei non solum contulit meriti dignitatem, verum etiam martyrii incommutabilem tribuit caritatem, ita etiam nos, quos adoptionis suae gratissimo munere decoravit, iustitia indutos faciat eius assequi dignitatem. Et peracto luctamine mundi, indulgentiae beneficio concedat nitorem caritatis perpetuae adipiscere. Atque sicut eius muneris, ut vitae huius ille praemia contemneret, dum futurae perennem gloriam affectaret, ita ipsius sit gratiae, ut temporales corde fixo illecebras respuamus, et sempiterna gaudia feliciter expectemus, ut huius martyris apud Deum suffragiis muniamur, ex cuius festivitate gloriosum incarnationis divinae inchoamus celebrare adventum.
( S1254al) Sempiterne atque in sanctis gloriose et admirabilis Deus, respice, quaesumus, huius fidelis populi tui religiosissimum conventum in recordationem tui martyris Aciscli, ad laudandum te unanimiter congregatum. Et cunctorum qui prospicis votum, placidum accommoda paternae pietatis affectum. Reple singulorum corda dono spiritus principalis, et a cunctis expelle vitium infructuosi timoris; ut pro veritate discamus indubitanter animas ponere, et ad caelestem gloriam obtinendam totis viribus festinare. Haec vero pura libamina sacrificii salutaris sereno obtutu respiciens, ita nostris oramus precibus semper adesse digneris, quo et pro obsequiis martyris tui Aciscli largus nobis remunerator exsistas, et in die adventus tui faciem tuam nobis placatus ostendas.
( S1255pn) Quam admirabilis est hodie, Domine, in oculis plebis tuae martyris Aciscli palma victoriae, dum gloriosus hic dies festivitatis eius, et adventus tui laudabilis exornatur et passionis ipsius titulis illustratur. Pro quo quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut effusus eius cruor tam offerentibus, quam defunctis, obtineat criminum veniam, et adventus gloriae tuae illustret pectora nostra.
( S1256ap) Pax tua, Domine, quaesumus, servetur in famulis, quae olim est habita plenissime in electis. Ut sicut per eam sanctus martyr tuus Acisclus, et dilectione adventus tui flagrabat et passionis illatae verbera sustinebat, ita quoque nos per eam, et carnalium vitiorum illecebras evincamus et adventum incarnationis tuae devotionis mentibus celebremus.
( S1257il) Aequum et iustum est, dignum et pulchrum est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sancto suo geminam Acisclo coronam donavit, dum in eo, et meriti honorem et martyrii dignitatem mirabiliter consummavit. Qui secutus est ingressu impigro Dominum Salvatorem, et impios contempsit furore sacrilego saevientes. Currebat enim alacer per metas saeculi blandientis, ut apprehenderet bravium perpetuae claritatis. Toleravit exilia, sustinuit opprobria, tantum ne fraudetur caelesti victoria. O beata passio sancti martyris, qui caput calcavit tortuosi serpentis, et hostiam obtulit sui beatissimi sanguinis. Elegit caput mortalibus membris infixum abscisioni subicere, quo posset capiti sempiterno suum caput infigere, et cum ceteris sanctis sanctam Domino gloriam decantare. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S1258ps) Vere sanctus, vere benedictus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui beatum martyrem suum Acisclum, et virtutum floribus exornavit et passionis gloria exstulit. Quaesumus igitur, Deus Pater, ut, eo suffragante, detur nobis perseverantia bonae vitae, ex cuius festivitate moris nostri est adventus Filii tui gloriam in laudibus inchoare.
( S1259pp) Oblatum tibi hoc sacrificium illustratione, quaesumus, adventus tui, omnipotens Deus, sanctificetur. Quo mereamur omnes, qui hunc diem martyris tui Aciscli annua celebritate excolimus, nostrorum criminum veniam, eo suffragante, percipere; et horum perceptione libaminum mundati a crimine, regnum tuum admirabiliter praestolare.
( S1260od) Omnes nos, qui terribilem adventum tuum, Domine, expectavimus, refoveat et confortet ille veritatis spiritus, quo martyr tuus Acisclus ad subeundae passionis certamen est roboratus. Ut sicut idem martyr tuus, eodem spiritu in se permanente, post consummatum supplicium meruit consortium beatorum, ita nos, eodem nunc pro nobis interpellante, mereamur nostrorum obtinere veniam delictorum, cum his quibus nos docuisti verbis exclamaverimus e terris:
( S1261bn) Omnes, qui beati martyris Aciscli festum excolitis, et divinae incarnationis mysteria amodo celebranda in laudibus inchoatis, benedicamini dono spiritus principalis. Amor adventus Dei emaculet vos ab omni delicto, quo possitis post transitum martyris adunari consortio. Ut celebritas adventus Domini vos exuat a crimine, et obsequium martyris aeternam vobis praeparet mansionem.
( S1262cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti marytris tui Aciscli tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1263pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia; et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Vitam petiit a te, tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. In saeculum saeculi, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia.
( S1264pg) Laus tua, Domine, in ecclesiis Sanctorum personet, et fidelium pectora in te semper exsultent. Ut dum pro debito exsultant merito sancti, laetentur in gaudio fideles populi. Quique vero laudem in tuo honore depromimus, cum sanctis tuis promissa gaudia impetremus.
( S1265sc) Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum, alleluia. Consurget Michael, princeps magnus, et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus. Et qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt in perpetua aeternitate. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Dabitur populo sanctorum, alleluia.
( S1266ad) Annua celebritatis recursio hunc diem nobis, fratres carissimi, repraesentat, et lacrimis sacrandum et hostiis libandum. In quo olim beatissimus martyr Romanus, et miraculis claruit et suppliciis triumphavit. Ipse quippe fores domus Dei fortiter obserans, ad victricia martyrii bella incitavit fidelium populorum catervas. Quo, et fide Domini viriliter permanerent et inimicum fidei limen domus Dei ingredi non sinerent. Unde in honorem tanti martyris summi redemptoris clementiam flagitemus, et pia ei vota reddamus. Nam idem, qui dedit in martyre Romano repugnandi fiduciam, quo non permitteret hostem Domini intrare in aulam, dabit in nobis Spiritus Sancti virtutem invictam, quo, et adversarium nostrae animae superemus, et eum in nostri cordis hospitio introire minime permittamus.
( S1267al) Deus, qui beatissimi martyris tui Romani precibus affuisti, ut paratum ad supplicium suum ignem sic caelestium extingueres pluviarum ex gurgite, ne locus flammae ullo modo videretur accensae; tu in nos, eo apud te suffragante, petulantiae divinis flatibus incentiva extingue, ut semper nos ita stillent guttae tui amoris, quo mereamur fructum capere aeternae felicitatis.
( S1268pn) Rex noster et Domine, qui ex ore Theodoli infantuli martyris tui fecisti in laudem, dum linguam eius concessisti disertam per donum gratiae, qui adhuc plene fari non poterat per aetatem; da in ore nostro et sapientiae canticum et petitionis effectum. Ut qui in hoc die martyris tui Romani has tibi hostias immolamus, tam viventibus quam defunctis indulgentiam criminum impetremus.
( S1269ap) Fac nos, aeterne Deus, ea pace tibi coniungi, qua sanctus Romanus martyr tuus accensus, hostem fores ecclesiae tuae minime intrare permissit. Ut sicut ille per eam evicit temporale supplicium, ita quoque nos, ea in nobis permanente, et mundi illecebras respuamus et devicto hoste aeterna gaudia praestolemur.
( S1270il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui est admirabilis in sanctis suis et gloriosus, fidelis in verbis suis. Praedixit quippe ille hos posse linguis eloqui novis, qui signati in eum credidissent stigmate crucis. Quo caelestium dono verborum claruisse videmus etiam martyrem hunc Romanum, qui recisis meatibus linguae novis adorsibus Dominum meruit collaudare. Furor namque sacrilegi persecutoris horrendus, volens in martyrem Christi extinguere fidem, radicibus desecavit loquacis eius organum linguae, putans quod illius non posset fides remanere in corde, cuius confessio prolata non fuisset ex voce. Sed non abegit ad ore martyris adorsum, qui a corde eius non potuit dirimere ex parte proditum verbum. Ipse quippe verborum dator loquebatur in martyre, in quo vivunt omnia per rationis conditionem. Namque elingui ori nunquam deest organum vocis, si tamen habitet in eo cognitio veritatis. Ille etenim si praecipit, mutata naturae lege, tota membra omnesque humani artus possunt repercussos sonos formare verborum, qui fecit, ut sola in homine lingua loquatur. Unde Romanus hic martyr de amissione linguae non doluit, cum in se Dominum loquentem audivit, sed protinus medico desecante linguam ab intus protulit, et in sacrificio eam Domini litandam offerre curavit; ut haec, quae erat praenuntia sensuum, expertrix secretorum et totius corporis beneficium, prima Deo in laudis hostia oferretur, et sic reliqua subiecta membra corporis sequerentur. Proinde te, Sancte Pater, exposcimus, ut ipse per os nostrum semper loquaris, et corda nostra repleas spiritalibus documentis; ut quidquid nunc coram te in confessione peccatorum nostrorum deposcimus, tu accipias, et dona futurae gratiae, quae speramus, impertias. Crea quoque in nobis cor rectum, spiritum novum novaeque laudationis praeconium; ut tam corde quam voce te cum omnibus sanctis collaudemus atque ita dicamus:
( S1271ps) Vere sanctus, vere inaestimabiliter gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Ob cuius fidem fortissimam athleta tuus Romanus animam posuit, et puerulus Theodolus furenti gladio lactantis infantiae collum subiecit. Pro quo, Deus Pater, soli tibi debetur honor virtutis et aeternae gloria potestatis, quem, et elinguis Romanus voce concelebrat, et infantulus Theodolus adorandum piis documentis insinuat.
( S1272pp) Christe, redemptor nostrae mortalitatis, qui, caelestibus aquis emissis, Romanum tuum olim liberasti a flammis; immite nunc super hoc sacrificium imbres tuae benedictionis, ut qui ex eo libaverint, et peccatis careant et virtutum spiritualium copiam adipiscant.
( S1273od) Memores, dilectissimi fratres, Romani beatissimi interritam fidem et inconcussae spei soliditatem, qua se praedixit paratum sibi incendium nullis modis esse visurum, cor nostrum armis spiritalibus perarmemus, et ea quae a Deo postulaverimus, posee nos promereri credamus. Nam idem qui tunc proprius affuit sui martyris voto, erit procul dubio nostrae confessionis acceptor, ut qui illi tribuit martyrii palmam, non reiciat nostram in honore tanti martyris obsequelam. Extendamus ergo cum palmis ad aethera vocem, et ea quae nos ipse instituit orare proclamemus e terris cum summa mentis intentione:
( S1274bn) Redemptor noster ac Dominus, qui elinguem Romanum fecit insigniter eloqui, ipse ora vestra faciat dignis virtutum praedicamentis attolli. Quique imbre caelesti extinxit incendium amoris, ipse ardentes in vos extinguat omnis appetitus carnis titillationes. Ut eo duce illaesi mereamini exire de mundo, quo beatissimus Romanus promeruit de consummato triumphare martyrio.
( S1275cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti marytris tui Romani tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1276pr) Loquebar de testimoniis tuis, alleluia, in conspectu regum, et non confundebar, alleluia, alleluia. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Et non confundebar, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et non confundebar, alleluia, alleluia.
( S1277pg) Christe Domine, qui sacrae virgini tuae Caeciliae tantam tribuis fortitudinem ut saeculum vinceret, et carne pro te mori festinet; intercessu eius, flammam in nos tuae caritatis accende, ut nec titillamenta nos carnis illiciant, nec saeculi blandimenta decipiant.
( S1278sc) Sicut turris David aedificata es, et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia. Sicut columbae sedentes super abundantiam aquarum, et sicut phialae aromatum gignentes unguentoria, et sicut lilia distillantia myrrham, et sicut tornatilia aurea plena Tharsis; et sicut Libanus electus, et sicut cedrus, et sicut columnae marmoreae positae super bases aureas formosae. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia.
( S1279ad) Venerabilem hunc diem passionis triumphatricis Caeciliae cum summa dedicemus, dilectissimi fratres, devotione; in quo eadem virgo et castitate fecunda, et effusione sanguinis, martyrio est consecrata. Illa, denique, procul dubio potent apud Deum veniam nostris impetrare offensis, quae suam tegens cilicio carnem, multorum animas convertit ad fidem; cum et sponsi carnalis connubii copulam repulit, et sibi eundem cum cetera sanctorum multitudine passionis gloria sociavit. Precemur ergo nos omni cordis devotione, per quos libido devicta, per quos etiam hostis insani est persecutio superata, ut sint apud Christum, pro quo passi sunt, interventores pro nobis. Sint refugium peregrinis, absolutio vinculatis, relevatio oppressis, reditus peregrinis, suffragium absolutis, reparatio infirmis, subsidium viduis, ac defensio cotidiana pupillis. Non igitur apud Deum sua in aliquo confundentur in prece, qui pro eo animas suas posuerunt usque ad mortem.
( S1280al) Omnipotens, unigenite Filius Dei Patris, qui ad corroborandam fidem martyrum tuorum Valeriani, Tiburtii atque Caeciliae, splendificos aspectus angelicos destinasti ad terras, per quos illis concretas liliorum ac rosarum floribus destinasti coronas; tu nos, eisdem intervenientibus apud te, et vinculis piaculorum absolve, et donis spiritalibus reple. Ut sicut illi te, tua gratia praecedente, martyrium ambiendo secuti sunt, ita nos eadem praecedente atque subsequente, et hic adipiscamur paenitentiae fructum et post consortium beatorum; ut sine intermissione indulgeas miseris, cum nihil excusas beatis; ut iustifices paenitentes, cum pro peccatoribus exaudieris Martyres exorantes; ut illorum consortio adunemur in caelis, quorum hic obsequimur patrociniis. Quo possit nobis tunc cum eisdem socia esse laetitia, cum eos viderimus in gloria sempiterna.
( S1281pn) Deus aeterne, te quaesumus et rogamus, ut famula tua Caecilia apud te exaudiri mereatur pro coetu omni christiano, quae suo exaudita est pro sponso; ut per eam, tam vivi quam defuncti levamen obtineant indulgentiae, per quam sponsus eius fidei tuae meruit cognoscere veritatem.
( S1282ap) Christe Dei Filius, qui per Angelum tuum destinato munere coronarum, Valeriani, Tiburtii atque Caeciliae corda corroboras ad credendum, ut hoc illis esset et castimoniae signum et tuae dulcedinis incrementum; rogamus te, ut ad instar illorum, ita pax tua semper in nobis habitet, quo et faeculentae carnis valeamus pellere incentiva, et dulcedinis tuae renovari ubertate multimoda.
( S1283il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in se credentes efficit validos, et in se confidentes facit esse plena felicitate robustos; in quo omnis qui credit non confunditur, cum uterque sexus in eo valentissime roboratur; in quo est et viris refugium, et feminis victoriae triumphale trophaeum. Qui tantum in beatissima Caecilia sua virgine donum Sancti Spiritus contulit, quo dum se in sanctis operibus perfectum exhiberet in virum, virili animo et sponsum suum Christi suaderet ad fidem, et cognati duritiam divinarum legum assertionibus emoliret. Ac ne hoc etiam parum esset, in tantum egit verbo cum illis, ut ardentes eos efficeret ad suscipiendam gloriam passionis. Quod factum evidentia eorundem sanctorum gesta declarant; in quibus eos pro Christo Domino gladio desecatos comperimus, et gloriosam virginem Caeciliam die integro et nocte tota termis inclusam, nec ullo modo laesam fuisse fatemur. Servari quippe meruit in balnei calore, quae gestabat Christum in pectore. Duae quippe ignium divisae faces ardebant: una in virginis corde, altera sub virginis pede; una combustioni parata, altera refrigerio dedita; una minabatur supplicium, pollicebatur altera regnum; una morituris corporibus necem, altera vivificaturo spiritui futuram praeparans libertatem; una qua extinguitur vita, altera qua pervenitur ad vitam; in una refrigerabatur Christus, in altera exardescebat persecutor horrendus. Sed cum vicit ignis concretus divinitus, cessat qui fuerat exageratus humanitus, sicque divina potentiae cessere persecutiones humanae. Sed quia erutam eam flammis, cruore sui sanguinis consecratam ad te in pace accessiri iussisti; praecamur, sancte Deus, ut per eam tribuas sacerdotibus concordiam, ministris omnique clero parsimoniae disciplinam, regibus vitam, principibus modestiam, virginibus castimoniam, viduis continentiam, pudicitiam nuptis, atque omnibus in commune delictorum veniam largiaris. Per ipsum quem collaudant omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates ita dicentes:
( S1284ps) Vere sanctus, et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; pro quo praedicti Martyres viriliter certando animas posuerunt, et nunc caelestis gloriae participatione laetantur. Qui tanto se dulcedinis amore effudit in Caeciliae virginis corde, ut funditus ab illa extirparet omnem carneae titillationis ardorem. Quo carnalem sponsi concubitum respuendo, illi soli se exhiberet intactam, qui per illam emollivit carnalis sponsi eius duritiem. Sit gloria et gratiarum actio Deo et Salvatori nostro, qui hanc virginem suam illo implevit amore, quo nec divortium seminatur, et spiritalis plenitudo caritatis augetur.
( S1285pp) Excelse caelorum Deus ac Domine, qui martyris tui Valeriani voluntatem per Angelum sciscitare dignatus es, ut per eundem, quam voluisset, insinuaret petitionem, effectumque capere mereretur ex fide, quod et obtinere promeruit enitendo pro fratris salvatione; per eandem Angeli tui precem quaesumus, ut nostris petitionibus accomodes aurem, et per quem visitasti illorum iam credula pectora, per eum corda nostra iubeas mederi infirma; et per quem illorum suscepisti precamina, per eum iubeas nostra sanctificare oblata. Ut qui e caelis directus illorum praesentatus est oculis, nunc a te dirigatur benedicturus his sacrificiis nostris.
( S1286od) Attendite, dilectissimi fratres, quid Sanctorum oratio valeat, quidve pro impiis oppositae iustorum intercessiones obtineant, cum, orante Urbano, et virginis Caeciliae vota implentur, et Valeriani atque Tiburtii fides aucta martyrii gloria decoratur. Proinde, extensis ad caelum palmis, petamus nobis auxilium de supernis, invocantes eum ex pietate Patrem, quem terribilem venturum expavescimus Iudicem. Profecto etenim erit per illum nobis vita aeterna, per quam virgo Caecilia non fuit in ardoribus concremata. Qui enim illos in martyrii certamine positos exaudivit, exaudiet nos cum ad eum fuderimus clamorem gemitus nostri, proclamantes atque ita dicentes:
( S1287bn) Omnipotens Deus, qui inter Valerianum atque Caeciliam spiritale sanxit esse connubium, ipse in vos caelestis concordiae tribuat incrementum. Quique Tiburtium, fratris prece, perduxit ad fidem, ipse per vos accendat plurimos ad diligendam aeternae gloriae mansionem. Ut horum semper foveamini praesidiis, quorum nec patula exsultatione laetamini de triumphis.
( S1288cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctae Caeciliae virginis et martyris tuae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1289pr) De profundis clamavi ad te, Domine, alleluia, Domine, exaudi vocem meam, alleluia, alleluia. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Domine, exaudi vocem meam, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Domine, exaudi vocem meam, alleluia, alleluia.
( S1290pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab Angelis demonstraris, et in perpetuum decantaris, hic fideliter ac sollemniter praedicaris; praesta nobis, amplissima pietate tua, a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( S1291sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1292ad) Clementissimum et invictissimum clypeum, Dominum nostrum Iesum Christum, fratres dilectissimi, deprecemur, ut convenientibus nobis in hodierna Clementis sui sollemnitate, clemens et ineffabile ab arce sui numinis in his, quibus degimus, saeculi pressuris, perpetuum porrigere gaudium, et evadere praestet inferni supplicium.
( S1293al) Clementissimo et per te Clementi tuo, Domine, lacrimosas fundimus preces, ut suo intercessu a te, Deus, qui sine initio clemens et plus quos iubes clementes in bonis actibus efficis. Praestetur Ecclesia tuae pax indeficiens, bonitas affluens, clementia regens, pietas benefaciens, protectio exuberans, lenitas mulcens, patrocinium defendens, mansuetudo corripiens, tranquillitas iustificans, visitatio salvans, misericordia subveniens, et consueta subventio nobis miseris parcens; quo mereamur repulsis adversariis tibi Domino deservire, et ad tuam clementiam quandoque iustificati laetabundi attolli.
( S1294pn) Clemens et clementissime Deus, qui per Clementem romuleum episcopum plurimos tuae divinitati congregas aggeres martyrum, et multimodam catervam accumulas confessorum; dona, pro tua miseratione, spiritibus fidelium requiem defunctorum, et nobis omnibus exoptatam remissionem omnium peccatorum.
( S1295ap) Clemens et mitissime Domine, qui pacem tuam per Clementem episcopum cordibus radicasti fidelium; pace tua, quae ipse es, salvare intendas afflictas reliquias christianorum, ut qui veram pacem pacifici praedicando durissimum et sensuale a diversis nationibus sufferimus iugum, per te, qui vera et firmissima pax es, pervenire mereamur ad paradisi gaudium sempiternum.
( S1296il) Dignum et iustum est, Clemens et pium, aequum vere ac salutare est, Domine, sancte Pater, a terne omnipotens Deus, inaestimabili et incomprehensibili clementiae tuae perennes gratias agere, qui beatissimo Clementi, apostoli tui Petri discipulo, nihilominus tertio eius in loco cathedrali honore sublimato, hanc gratiam conferre dignatus es, ut suavissimo oris eius alloquio, cultores idolorum, relicto simulacrorum figmento, quam plurimos populos ex toto orbe credulos assignaverit crucis suae trophaeo. Ipse enim ad cultum verae fidei et ceremonias magistri romuleos simul et italicos convocans cives, tyrannum Sisinnium et similes suos coepit sustinere cruentissimos hostes. Quem ad instar Sauli, quod sonat tentatio, postea Pauli, quod interpretatur mirabilis, caecitate confusum, cum Theodora coniuge praedicti Sisinnii praedicatione pontificali christiana effecta, pariter orantes meruerunt saluti reddere caelitus castigatum. Unde et cum apud Augustum rei huius gestum, per Mamertinum administratorem romuleum fuisset delatum, hoc Publium Tarquinium constat accipere in responsum, ut eum trans Pontum mare mittere ne moretur in eremi crudele exsilium. In quod, cum vir Domini Iulianus cum ceteris Romae plebibus deplorantes sui pastoris absentiam devenisset, et sanctos ibidem ex diuturno tempore causa nominis Christi ad metalla praecidenda impiissime tentos reperisset, inter lues annosas et poenales quas ibidem sustinebant pernicies, hoc intolerabile flendo et mugiendo dederunt responsum, quod a clivoso miliario aquae sibi deportarent laboriosissimum potum. Ad hoc sanctus Clemens, solari incipiens ex divinis oraculis grave eorum exsilium, gratias agens Deo, quod communicaverit necessitatibus, orationis statim petit iuvaculum. Nec mora: solus inter omnes aspicit Dei agnum occultam aquae venam ostendere dextro pede levato. Qui ad instar Moysis, cum inter cunctos manu propria non virgam apprehendentem metuens, sed sarculo fidelium corde sculpens, modice fossorium in terra defixisset, affluentes inundaverunt gurgites aquarum. Ad hoc et tale miraculum omnis conveniens turba civitatum vicinium, laudant et magnificant procul dubio Dominum, quem olim spreverant concreti culturis daemoniorum. O quam mirabile testibus tuis, Christe, praebuisti adiutorium, ut nihil sibi quod his non contuleris evenisse applaudeat plebs Iudaeorum. Nihil, Domine, ante tuae incarnationis mysterium ulli mortalium praestitisti solatium, quod non tuis sanctis post crucis exaltationem praestiteris in emolumentum. Unde merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus et Potestates, Cherubim ac Seraphim, in quorum sorte omnis consistit numerus electorum, te magnificare et glorificare atque laudare non cessant, ita dicentes:
( S1297ps) Vere sanctus et clemens, vere benedictus et iustus, vere admirabilis et gloriosus Dominus noster Iesus Christus, qui inaestimabili clementiae suae dono nullum perire iubet, sed omnes pietatis gremio convocat ad salutem.
( S1298pp) Clementissime et sanctissime Domine, sanctifica haec munera impuris manibus tibi delibata, per quae et offerentium suscipias vota, et ex his sumentium cuncta dimittas peccata.
( S1299od) Clemens, immense et admirabilis Deus, cui omnia elementa famulantur, et omnes elationes maris deserviunt; libera nos de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. Ut qui per te renati sumus ex aqua et Spiritu Sancto non patiamur ab ethnicis et irregeneratis divelli a sancto proposito. Sed arcum eorum inconvertibilem contere, sagittas destrue, pharetras retrude, gladios perime, lanceas divelle, consilia quae in nos acuunt maligne confunde, et in ipsos, si credere noluerint, ea ipse retorquendo converte, atque semper fideli scuto nos protege. Qualiter qui hic propter nomen Filii tui novum, quod in margarita fulgida, id est in calculo candido scripsisti, diversa a gentibus sustinemus opprobria, portamus infanda ludibria; illic pro fide, qua credimus, et pro ea usque ad mendicitatem et mortem distrahimur, concedatur remissio peccatorum, et potiatur infinitus locus iustorum, cum ea quae Filio tuo docente didicimus proclamaverimus e terris:
( S1300bn) Clemens et piissimus Dominus Clementis sui vos tueatur adminiculo, et liberet ab omni peccato. Clementiae suae dono vos beatificet in hoc saeculo, et ab omni sorde purificatos restituat paradiso. Ut sicut Clemens papa per martyrii gratiam hostem vincendo gloriosus migravit a saeculo, ita vos, devicto diabolo, futuro laetemini de triumpho.
( S1301cm) Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, a quo panem caelestem et calicem sumimus vitae, petentes clementiam tuam ut sancta haec, quam percipimus, communio conquirat nobis aeterna remedia.
( S1302pr) Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, alleluia, ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia. lucundus homo qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in iudicio. Ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia.
( S1303pg) Domine Deus, praesta propitius, ut beatissimus martyr tuus atque pontifex Saturninus qui pro te viriliter dimicavit et tuo munere vicit, ita nobis iugiter in tuo nomine adsit, ut victores, saeculo victo, exsistamus peccati, cotidianis abluat culpas, qui tot tantasque supergressus est poenas. Ut qui pro Domino mirificus exstitit triumphator, pro servis exsistat magnificus intercessor.
( S1304sc) Stans sacerdos ad altare in circuitu eius corona fratrum; quasi germen cedrorum in Libano circumdederunt eum, sicut arbores palmarum; et obtulit oblationem Domino in conspectu universae Ecclesiae, alleluia. Exaltatus est et fulget in templo Dei quasi stella matutina in media nube, et sicut plena in diebus suis, sicut arcus pacis illuminans in nubibus pluviae, et sicut olivam germinans fructum. Accepit autem stolam sanctam. Et obtulit oblationem Domino in conspectu universae Ecclesiae, alleluia.
( S1305ad) Magnum nobis semper festivum summi pontificis et martyris diem, fratres carissimi, depensis fideliter precibus excolamus, qui Salvatoris nostri praecepta custodiens, non solum sacerdotium ac vitae beatitudinem meruit, sed tanti honoris officium felici martyrio consecravit. Ad cuius praesentiam tanto daemonum sagacitas timore conticuit, ut largis victimis invocati, solita cultoribus suis responsa non redderent; cuius rei gentilitas furore succensa, comprehendere ad supplicium vesano furore non timuit, quem in Dei confessione constantem evincere praesentis mortis interminatione non potuit. Proinde debemus in tanti martyris laudem, Deo vivo placationis hostiam adolere; quo per hunc cunctis nobis impertiat quod rogatur, qui per eum dedit populis quod solus in Trinitate Dominus crederetur.
( S1306al) Debitas tibi, Domine aeterne, referimus gratias, et Iesu Christo, Filio tuo, Domino nostro; in cuius similitudine beatissimus Saturninus, dum offert victimam, ipse est victima, dumque sacerdotium electus agit, martyrium devotus implevit; ut per eminentiam iustitiae atque victoriae et testis fieret et antistes. In quo proficiens fidei latitudo, dum cathedram suscepit sanctitatis, coronam rapuit passionis. Probus ad officium, improbus ad triumphum; dum ungit consecrans, dum occiditur consecratur; prius fidem praedicans sermone, post sanguine. Doctor ad altarium, victor ad regnum; erexit ad laudem, quos erudiit ad salutem. Ambulans vere de virtutibus in virtutem, ut qui conversatione contulerat intellectum, conferret in consummatione suffragium. Obtineat igitur, Deus summe, apud te dari miseris indulgentiam post delictum, qui meruit post sacerdotium subire martyrium.
( S1307pn) Domine Iesu Christe, qui es ineffabilis bonitas et invicta potestas, pro cuius nomine beatissimus Saturninus, praesul et martyr, dum litare aris daemonicis renuit, ad Capitolium a turbis attrahitur, furentisque tauri supplicio consecratur. Tu, eius meritis, et offerentium suscipe vota, et omnes in commune pro tua miseratione iustifica. Quo exauditi pro nobis, requiem etiam apud te mereamur impetrare defunctis.
( S1308ap) Christe Deus, omnium gratiarum largitor, qui primum ac summum Tolosanae civitatis sanctum Saturninum sacerdotem instituisti, ad cuius praedicationem atque virtutem ita ora daemonum siluerunt, ut se consulentium cultoribus suis obstrusa veluti absentia probarentur; tu ora nostra praeconio verae praedicationis accinge, ut vitiorum insolentium simultates a nostris pectoribus abice; ut ita pacis nutrimento coalescamus ad invicem, quo dum ea quae praedicamus sermonibus, opere impleverimus, ad te, qui es retributor iustissimus, sine confussione perveniamus.
( S1309il) Dignum et iustum est, optimum sane est, nobisque speciali devotione praecipuum, ut tibi, Domine, incessanter gratias, dum martyres tuos admirabiliter excolimus, referamus. Neque enim, Domine, diabolici furoris impetum humanae fragilitatis infirmitas sustineret, nisi subiectum inimicis tentationibus corpus anima spiritualis evinceret, tuisque confirmata doctrinis imbecillum habitaculi sui domicilium fidei munimine roboraret. Nam cum sub praesentia antistitis tui et martyris Saturnini garrula daemonum loquacitas siluisset, nec solitis laxaret ora fallentia ad aras daemonum, horrendo gentilis populi furore pertractus est, ut eum sacrificare mortis interminatione compellerent, ad cuius imperium repressa numinum suorum fallacia siluissent. Qui, cum correptus ad Capitolium duceretur, et Sancti Spiritus dono, praesens periturae carnis exitium non paveret, te unum in Trinitate, te Dominum confiteri in tanta perversae plebis seditione non timuit. Ad cuius constantiam acrior nefandae vociferationis tumultus exarsit; in necem beatissimi sacerdotis cunctus populus unito clamore conspirat. Cuius pedes protinus vinculis illigantes, ad posteriora tauri, quem victimam procuraverant, nefandae nectere temeritate non trepidant, eumque acrioribus stimulis verberatum, et multitudinis clamore succensum, per gradus quibus Capitolium descendebatur demens turba praecipitat. Statimque inter ipsos primi ordinis gradus confractis capitis compagibus, soluta cerebri interna dissiliunt. Nec prius lacerum corpus trahi destitit, quam ruptus flexuosis cursibus funis collisa tumulo membra laxaret; victricemque animam, et gloriosa professione sublimem, ad beatae sedis amoenitatem tendentem in Abrahae suscipiendam gremio securus emisit. Unde merito cunctus ille Angelorum exercitus, in hac martyris tui congressione, tuam, Domine, diebus ac noctibus virtutem magnificare non desinit, proclamans atque ita dicens:
( S1310ps) Vere sanctus, vere gloriosus, potens et admirabilis, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; cuius confessionem in martyribus Hiatus furor non adimit, cuiusque amorem insanientium cruciatio non exstinguit. Huius itaque nomen beatissimus Saturninus et martyr tuus et ante supplicium praedicavit, et inter supplicia non negavit; cum persequentium circumdatus obicibus, coactusque sacrificare daemonibus, te unum et verum Deum voce clara se testatus est credere, pro quo etiam et animam posuit usque ad mortem.
( S1311pp) Oblatum tibi hoc sacrificium, Deus Pater, in huius martyris tui Saturnini sollemnitate serenus accepta et illa invisibili gratia tuae benedictionis sanctifica. Ut sicut idem martyr participatione tua gratuitus praesentia sui daemonica fecit simulacra silere, ita nos horum sacramentorum perceptione extirpemus in nobis omnem diabolicae tentationis errorem.
( S1312od) Ecce, dilectissimi fratres, fideli relatu cognovimus beatissimum Saturninum, et gradu pontificalis sacerdotii functum, et a tergo tauri illigatum pedibus martyrio consecratum. Unde omnipotentem Deum, qui ei geminam coronam sacerdotii scilicet atque martyrii largitus est, deprecemur, ut vel fides nos apud eum commendet, qui supplicium nullum patimur propter fidem, ut spes non destituat miseros, quos non efficit effusio sanguinis gloriosos; atque recreati per momenta divinis consolemur sermonibus, cum ad eum proclamaverimus:
( S1313bn) Christus Dominus, cuius nomen beatissimus Saturninus inter furores gentilium clara voce confessus est, confiteatur nomina vestra coram Patre suo et coram Angelis eius. Quique in praedicto martyre habitans simulacris daemonicis ademit responsum, ipse orationibus vestris aperiat suae pietatis auditum. Ut cum eo, post istud saeculum vitam retentetis perpetuam, ob cuius amorem praesentis diei celebratis sollemnia.
( S1314cm) Praesta nobis, omnipotens Deus, beatissimi testis tui atque pontificis Saturnini assiduum patrocinium, ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem, sequamur fortissimum proeliantem.
( S1315pr) Sancta crux: antequam te Dominus ascenderet, timorem terrenum habuisti; modo vero amorem caelestem obtines, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Modo vero amorem caelestem obtines, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Modo vero amorem caelestem obtines, alleluia, alleluia.
( S1316pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab Angelis demonstraris, et in perpetuum decantaris, hic fideliter ac sollemniter praedicaris; praesta nobis, amplissima pietate tua, a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( S1317sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stella dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Ecce sicut lumen desiderabile, clarificatus est iustus; et sicut sol procedens, sic illuminatus est. Posuit eum Dominus in gloria magna, et in brachio suo confirmavit eum. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1318ad) Anniversaria beati Andreae apostoli et martyris natalitia celebrantes, consideremus, dilectissimi fratres, quanta mentis alacritate idem vir sanctus sequi coeperit Salvatorem. Nam sicut evangelia sacra testantur, dum secus mare ambulans hunc et Petrum vocare Dominus dignaretur, audita voce vocationis Christi, terrena omnia relinquentes, cunctaque simul vitia vitae veteris respuentes, a mundanarum iam rerum curis expediti et liberi, atque ab omnium vitiorum nexibus absoluti Salvatoris ac Domini vestigia sunt secuti. Horum ergo nos exemplis accensi, sequamur Christum, contemnamus mundum cum suis opibus transiturum. Nulla nos cupiditas mundana retineat, nec periturarum amor rerum a Salvatoris nostri nos amore disiungat; quatenus Sanctorum sequendo vestigia, pervenire mereamur ad gaudia sempiterna.
( S1319al) Supplices te rogamus, clementissime Deus, ut sancto tuo Andrea apostolo ac martyre obtinente, tuae cognitionis gratiam uberiori copia atque eminentiori perspicacia consequamur. Nec enim hoc rogantes, eodem interveniente, nos adepturos esse diffidimus, quem tanto tuae dilectionis calore succensum agnoscimus; ut non solum eis, qui eo praedicante in te credebant, salutaria verbi pocula ministraret, sed ipsum quoque impiissimum Aegeam persecutorem, ut ab idolorum vanissimo cultu recederet piis adhortationibus admoneret. Verum quia nefarius ille ac perfidus gratiam tuae cognitionis, quam caeca superbaque mente contempsit, quia non meruit, utique non accepit. Praesta nobis, humillibus famulis tuis, ut qui te Dominum tuo dono credentes agnoscimus, et agnoscentes fatemur, a te numquam penitus recedamus, sed dum tibi soli subicimur, tibique fideliter inhaeremus, aeternitatis tuae munera sortiamur.
( S1320pn) Nominibus Sanctorum martyrum offerentiumque fidelium, atque eorum qui ab hoc saeculo transierunt, a ministris sacri Ordinis recensitis, te Dominum Deum nostrum per intercessum sancti tui Andreae apostoli et martyris deprecamur, ut et martyrum patrocinia nobis semper opitulentur, et offerentium obsequia a te clementer accipiantur, ac defunctorum fidelium animabus caelestium receptacula mansionum, et sempiternae quietis tutamina tribuantur perenniter.
( S1321ap) Redemptor noster et Domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es, sive quae in caelis sunt, sive quae in terris; dum discordiam, quae inter angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat, verum hominem assumendo ac pro hominibus moriendo, per crucis tuae trophaeum resolvisti, et pacem inter caelestes terrestresque creaturas, factor et reparator hominum, atque angelorum conditor reformasti; acclines te et cum omni humilitate deposcimus, ut per obtentum sancti apostoli et martyris tui Andreae pacem tuam, quae exsuperat omnem sensum, non solum hominum, sed etiam ipsorum angelorum, in nostris cordibus perenniter exsultare concedas.
( S1322il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, te semper benedicere, teque laudare, summe et omnipotens Deus Pater, a quo beatus Andreas apostolus insuperabili protectione munitus, convertens ad fidem populos, gloriam crucis Christi praedicavit intrepidus, et crucis cruciamenta pro crucifixo Domino suscepit laetus atque securus. Dumque passionis tuae cruciatibus laetaretur, de persecutoris sui tantummodo interitu condolebat, eundemque persecutorem ut aeternas poenas evaderet exhortabat. Sed quia plerumque malis hic magis damnationis cumulus augmentatur, quo veritatis eius praedicatio non tacetur, unde apostolus et martyr salutaria hortamenta illi non tacuit, inde persecutor immanis maiori crudelitatis atrocitate saeviens in necem apostoli, quasi more phrenetici, ad vindictam medici consulentis exarsit; atque antidotum saluti congruum, quo illi medicus obtulit, quasi vitam medici perempturus, ipse medico furens aeger bibendum dedit, dum patibulum gloriosae crucis, quod omni laude praedicans apostolus extulit, persecutor crudelis eundem apostolum subire praecepit. Sed laetus gaudensque hoc medicus sumpsit, quod aeger insanabilis non credendo abiecit; nesciens miser quia hoc antidotum, licet in gustu parum persentiatur amarum, in sumptu tamen dulce est ac iucundum; dum per hoc et salus habita perenniter habenda servatur, et salus amissa numquam penitus amittenda recipitur. Per eum, quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum collaudant Angeli et Archangeli, omnesque supernae Virtutes, sine intermissione dicentes:
( S1323ps) Vere sanctus et vere benedictus, Redemptor noster et Dominus Iesus Christus; qui amarum passionis poculum ideo quasi verus medicus praegustavit, ut et amissam nostrae salutis nobis copiam restauraret, et nos ad hoc sumendum, quod prior ipse sumpserit, provocaret.
( S1324pp) Credimus pariter et fatemur, ac purae credulitatis impulsu tacere non sinimur, te Dominum Redemptoremquem nostrum pro nobis miseris in cruce fuisse suspensum, descendisse etiam in infernum, ut nos resurgens elevares ad caelum; reliquisse etiam nobis exemplum, ut te sequentes Dominum, passiones toleremus in mundo. Quo exemplo beatus Andreas discipulus tuus ac martyr et apostolus informatus, crucis pro te supplicium devota mente portavit. Fac nos, quaesumus, ipso intercedente, hoc tui Corporis Sanguinisque mysterium Spiritus tui rore sanctificatum, ad nostrarum remedium sumere animarum.
( S1325od) Deus, a quo Unicus tuus in hunc mundum missus, ac pro nobis in cruce suspensus, nostrae redemptionis pretium dedit sanguinem suum, ut reconciliati per eius mortem filiorum apud te promereremur adoptionem; eiusdem nostri mediatoris obtentu nobis nec merentibus tribue, ut possimus te Patrem fiducialiter appellare, et orationem quam ipso docente didicimus, ad te non solum vocibus, sed et meritis proclamare et dicere:
( S1326bn) Sanctus Andreas apostolus, qui pro crucifixo Domino ac Redemptore nostro est in cruce suspensus, coram ipso vobis Domino gratiae providus exsistat semper patronus. Et ob cuius celebrandam sollemnitatem alacer est hodie vester conventus, sit pro peccatis vestris ante Deum intercessor assiduus. Ac sicut hic sanctus virtute fretus Domini crucifixi per crucis victoriam diabolum superavit, ita vos per mortificationem crucis cuncta vitia conculcetis.
( S1327cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( S1328pr) Alleluia. Gaudens gaudebo in Domino et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia induit me vestimento salutis et indumento iucunditatis circumdedit me. Quasi sponsam ornatam monilibus suis, alleluia. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me super me. Quasi sponsam ornatam monilibus suis. Alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Quasi sponsam ornatam monilibus suis. Alleluia.
( S1329pg) Gloria tibi, Deus, tibi semper gloria, qui beatam Virginem Mariam, de qua homo dignatus est nasci Filius tuus, ab originali labe praeservasti, ut tanto Filio dignum habitaculum praeparares, praesta interventu ipsius Immaculatae Virginis Mariae, et mundos nos vivere in terris et tuae beatitudinis participes esse in caelis.
( S1330sc) Alleluia. Magna facta est et praeclara filia Sion in universa terra, alleluia. Alleluia. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob. Tu gloria Ierusalem, honorificentia populi tui. In universa terra, alleluia.
( S1331ad) Exsurge, gloria nostra, Deus, et eripe ab hoste captivos atque pro quibus magnificatus es usque ad caelos, hos in te confidentes intuere placatus. Et ipse da in tribulatione auxilium, qui nostrae salutis es complementum. Immaculatae Conceptionis gloriosae Virginis Mariae celebrantes festum, sic nos tuere subsidio gratiae ne nostro exigente merito tradamur inferno. Sicque remuneremur praemio ut confitentes producas in saeculo.
( S1332al) Ineffabilis Deus Immaculatam Virginem Mariam in mundi principio praenuntiavit, sacratissimum mysterium, caeleste prodigium, ut gratia anteverteret naturam. Quidquid ei conferri potuit qui potens est, contulit et gratificavit quantum decuit, ut in primo instanti animationis inveniretur idonea, ad quod electa fuit aeternaliter. Dixit Aeternus ad veterem hostem: Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius, ipsa conteret caput tuum. Haec est victoria Virginis, hoc Mariae triumphus et privilegium, hoc Christi meritum. Tu, Domine, cuius viae misericordia et veritas, filios tuos nos effice gratuita dignatione.
( S1333pn) Aeterne Dei Filius, qui beatam Virginem Mariam dulcedine bonitatis et misericordiae abundantia praevenisti, ut immunem faceres a contagione naturae, suscipe benignus hoc sacrificium et salutarem hostiam, quam tibi in tanti mysterii sollemnitate dedicamus, tribuens et vivis animae corporisque salutem et defunctis aeternae reparationis felicitatem.
( S1334ap) Deus, qui sanctus est in omnibus operibus tuis, qui beatam Virginem Mariam in sua Conceptione Immaculatam fecisti, et Spiritus Sancti replevisti dono, tribue nobis indignis famulis tuis illam pacem, quam tu dedisti discipulis tuis in saeculo et in partem dexterae tuae coronandos statue in aeternum.
( S1335il) Dignum et iustum est, sanctum et pulchrum est, summe et ineffabilis Deus noster, quantum possumus te laudare praeconiis. Qui mirabilis in Sanctis tuis, mirabilior es in Immaculata Conceptione beatae Mariae Virginis. Illi communi lege et providentia, haec singulari modo magnificatur, nam cum omnium hominum Adami propago ruerit, sola steterit Maria. Quid ergo ad firmandam mysterii fidem et roborandam fidelium pietatem tantilli et pusilli et miseri loquamur, nisi quod ab incunabulis nos omnes accepimus, et patres nostri tradiderunt nobis, infantes impollutis labiis millies balbis linguis pronuntiavimus, in die frecuenter dicimus et in superliminaribus adhuc legimus scriptum: Ave Purissima Maria sine peccati labe concepta? Guadentes perpauca exponere, si Deus ipse donaverit, audeamus libentissime et quod corde credimus, lingua profiteri. Ex ore Altissimi prodiisti primogenita omnis creaturae, non natura, sed gratia, non mora illius, qui simul omnia vidit et decrevit, sed quia plus ceteris dilexit divina praedestinatione, qui est bonitatis fons, diligens ad tanti Filii Dei idoneam et dignam Matrem. Ideo Dominus praecepit te in operibus suis initio viarum suarum, ut honor Immaculatae Conceptionis tuae in eum, qui ex te nasciturus erat, redundaret. Numquid non dedecus Filio, quod Mater particeps culpae fuerit, cum caro Filii sit Matris caro? Dictum est enim: Gloria filiorum parentes eorum. Immunis ab universali contagione peccati nituit ergo Maria in primo Conceptionis momento ea puritate, quae maior sub Deo nequit intelligi. Conveniamus, dilectissimi fratres, alacriter et celebremus sollemniter gratiae miraculum longe ante Patribus caelitus repromissum, mysticis praefiguratum mysteriis, oraculis annuntiatum propheticis et in plenitudine temporis adimpletum. Dixit Deus ad serpentem: inimicitias ponam inter te et mulierem, semen tuum et semen illius, ipsa conteret caput tuum. Exsultemus et laetemur. Caput serpentis levi pede calcavit Maria, et vitae primum instans fuit victoriae et triumphi, quia semper Dei filia, gratia plena, iustitia condita, virtutibus ornata, motibus composita, pura super Cherubim et Seraphim, perfectior denique omni creatura, ut nulla alia melior ipsa possit creari. Propter quod laudemus Dominum Deum nostrum in hac sacra sollemnitate Immaculatae Conceptionis beatae Mariae Virginis et cum omni beatorum caetu proclamemus ita dicentes:
( S1336ps) Vere sanctus, vere benedictus, aeterne omnipotens Deus, qui merito passionis Filii tui iustificas peccatores, tribue nobis ut sicut beatam Mariam Virginem, tua gratia praeveniente, ab omni labe immunem profitemur, ita eius intercessione a culpis omnibus liberi inhaerere mereamur
( S1337pp) Virgo Dei Genitrix, cuius hodie veram Immaculatam Conceptionem celebramus, quaesumus indigni et peccatores, gratos Deo effici prece tua. Quatenus abluti a contagione facinorum, mereamur nunc sancta libamina digne sumere et post gloriae Angelorum compotes esse in caelestibus regnis.
( S1338od) Ineffabilis Deus, qui sic Matrem unigeniti Filii tui honorificare voluisti in hoc mundo, ut mysterium Immaculatae Conceptionis ipsius Virginis Mariae nobis per Spiritum Sanctum revelares indignis, da nobis eiusdem mysterii fidem credere et quod idem Dominus noster Iesus Christus praecepit orare e terris:
( S1339bn) Dominus Iesus Christus, qui Matrem suam servavit a corruptelae contagio, sinum nostri cordis emaculet a delicto. Et sicut Illa in primo animationis instanti caput serpentis contrivit, sic nos victores simus de insidiis diaboli. Donet nobis Conceptionem beatae Mariae Virginis Immaculatam confiteri in saeculo, et plenitudine beatitudinis satiari in aeternum.
( S1340cm) Omnes qui huic santae Immaculatae Conceptionis Mariae Virginis sollemnitati convenistis et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis, mereammi per interventum sanctae et gloriosae Dei Genitricis et hic ab omnibus malis eripi, et in futuro cum Christo sine fine iucundari.
( S1341pr) In omni opere suo dedit confessionem sanctam, alleluia, verbum gloriae; et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Verbum gloriae; et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Verbum gloria; et in corde suo hymnum dixit, alleluia.
( S1342pg) Deus, qui scelera nostra figmentis operta denudas, qui incerta dubiis, et occulta cognitis, consulta pietate traducis, ut noxietate prodita, aspergas nos rore misericordiae, et velut nivem dealbes; da viae correptionem, averte quaesumus faciem tuam a peccatis nostris, et omnes iniquitates nostras delens, innova viscera nostra Spiritus tui Sancti infusione. Quo tali habitatore gaudentes, aperiamus iugiter labia nostra ad annuntiandam laudem tuam.
( S1343sc) Munera accepta erunt super altare meum, et domus orationis meae honorabitur, alleluia. Laetetur anima mea in Domino; induit me veste salutari et tunica iucundidatis. Tamquam sponsus, imposuit mihi mitram, ut sponsam decoravit me ornamento. Sicut terra, quae producit flores suos, et sicut paradisus, germina sua. Et domus orationis meae honorabitur, alleluia.
( S1344ad) Deus, qui se invicem diligentibus, neque malum pro malo reddentibus, sed pro suis inimicis orantibus, et amandus approprias et videndus; precamur, ut hodierni sacrificii clementer intendas libamina, quibus rite mundati, saecularium tentationum valeamus vitare discrimina, talem gloriae coronam misericorditer accepturi, qualem in confessione famulae tuae Leocadiae fideliter praestitisti. Postulamus, igitur, ut orationem eius pro nobis exaudias, et laetitiam generalem tuis famulis in hac, quaesumus, celebritate concedas.
( S1345al) Praedicetur, Domine, credentibus populis beatae confessoris tuae Leocadiae fidelis patientia, cuius prius est persequentibus inimicis praedicata iustitia. Gloriemur omnes fideliter triumphale eius natalitium celebrantes, ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem, dona constantiam, tribue caritatem; atque ita quod corde credimus, ore confiteamur, ut cum tua confessore coronam iustitiae fiducialiter exspectemus.
( S1346pn) Hilares, Domine, celebramus festa sollemnia confessoris tuae Leocadiae, cuius fiducialis oratio superbum conteruit inimicum. Ob hoc namque in sede laetatur aeterna, et gaudet felix in patria gloriosa. Ipsius meritis concede, quaesumus, nobis, Domine, aeternam caelestis patria sedem, et hanc nostris e manibus suscipe placatus oblationem; ut facta patrum, fratrum, carorumque nostrorum commemoratione, eos in aeterna digneris beatitudine collocare.
( S1347ap) Omnipotens immense Deus, qui Leocadiae virginis tuae placatus confessione, ad te animam eius accersiri iussisti, in pace tua nos et pia peccatorum confessione salva, et fraternae dilectionis unanimitate iustifica. Quo per hanc virginem et confessionis dono a vitiis emundemur, et pacis unitate tuae visionis solatio potiamur.
( S1348il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, tibi in honore confessoris tuae Leocadiae gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; cuius nec fides necessitate sexuum variatur, nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesiae catholicae caput ita suis membris subrogavit virtutis augmentum, ut non solum viros sui nominis testes in certamine victores per patientiam redderet, verum etiam feminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Implacabilis quippe carnificis furor exquisita supplicia membris muliebribus admovebat, sed virilis in feminis virtus illata cruciamenta temnebat. Nec enim debuit fremitum viri formidare tortoris, quae intimo palatio mentis praesenti fruebatur praesidio Salvatoris. Et quoniam invicti regis auxilio utebatur in corde, cruciatus fortiter vincebat in corpore. Et in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus, continuis laudibus est glorificatus, qui est ubique laudabilis, ubique mirabilis. Qui et Mariam matrem illibatam ab omni corruptione servavit, et Leocadiam sui nominis fidelissiman testem in oratione suscepit; et sicut Mariam fecit virginem permanere post partum, ita Leocadiam victricem fecit esse post transitum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( S1349ps) Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quem collaudat omnis conventus martyrum, et attollunt humilium praeconia confessorum; qui virginem suam Leocadiam carcerali vinculo trusam, atque in oratione constitutam, in confessione sui nominis spiritum emittentem suscepit ad se in gloriam aeternam.
( S1350pp) Precibus confessoris tuae Leocadiae, omnipotens Deus, hoc tibi oblatum sacrificium suscipe, et tuae benedictionis perlustra sanctificatione, ut dum ex his sumpserimus, quidquid in confessione poposcerit lingua, praelargiri dignetur tua miseratio consueta.
( S1351od) Accipe, Deus, nostrorum confessionem labiorum omniumque ligamenta solve facinorum; quo huius virginis tuae Leocadiae prece, et vitiis careamus, et muneribus ampliemur, cum ad te proclamaverimus e terris:
( S1352bn) Christus Dei Filius, qui in confessione sui nominis spiritum suscepit Leocadiae, vestram accipiat fidelem remuneraturus devotionem. Quique confessoris huius festum in canticis confessionum attollitis, donis a Deo remuneremini sempiternis. Ut illic remuneratura perveniat devotio vestra, quo beatissimae Leocadiae confessio perducta est muneranda.
( S1353cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctae confessoris Leocadiae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1354pr) Alleluia. Hortus conclusus soror mea, fons signatus, emissiones tuae, alleluia, paradisus, cum pomorum fructibus, alleluia, alleluia. Specie tua et pulchritudine tua, prospere procede et regna. Paradisus cum pomorum fructibus, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Paradisus cum pomorum fructibus, alleluia, alleluia.
( S1355pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum: intercessu virginis tuae ac martyris Eulaliae, solve nostrorum vincula peccatorum; ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1356sc) Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia. Sicut storax et galbanus et onyx et gutta et quasi Libanus non incisus, vaporavi habitationem meam. Ego quasi terebinthus expandi ramos meos, et rami mei, honoris et gratiae; ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. In me spes omnis vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini; spiritus enim meus super mel dulcis. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia.
( S1357ad) Omnes qui sub impugnantium certamine vitiorum, aut vulnerati turpiter aut perempti de carnis fragilitate conquerimur; quique ignaviam mentis excusatione corporeae imbecillitatis occulimus, et propositum respiciamus Eulaliae virginis et triumphum. Quae nec sexui subiecta nec corpori, virile contemnendo contagium fit virilis; in qua non fuit corruptelae portio, ut esset gratiae plenitudo. Quam crudelitatem fide, libidinem castitate vincentem, et ornavit virginem admiratio castitatis, et coronavit martyrem gloria passionis. Quae, dum et vitiis repugnat et gladiis, dum et ferrum spernit et coitum, et credulitatis suae hostem perculit et aetatis. Huius ergo intercessu omnipotentiam summi Patris oremus, ut sicut ab eo eius invicta virginitas locari meruit in regione caelorum, ita nobis concessa venia delictorum, concedatur locus in regione vivorum.
( S1358al) Laetetur in te, Domine, quaeso, virginitas et huic proxima congaudeat continentia. Non sexum quaerunt huiusmodi bella, sed animum; non mucronis confidentiam, sed pudoris; non etiam personas discussuras, sed causas. Impune inter armatas transit acies Innocens conscientia; quae superaverit crimine, superat et metalla. Facile vincit alios, quisquis se vicerit; et cum laudabile sit viros rem fecisse virtutum, maioris tamen praeconii est fecisse virginem rem virilem. Profanum sacra ingreditur puella concilium, et solum Deum gestiens infert violentiam passioni. Nec deest lictor tam impudens quam crudelis, qui sponsam - secure dixerim - Christi fornicantium verberibus oculorum supplicio libidinante torqueret, ut quae poenas in adulterio non luebat, saltem poenas adulteras sustineret. Nudum, quod gravius carnifex putat, exspectantium oculis corpus exponit, et per divaricatas viscerum partes ictuum sulcos cursus fusi sanguinis antecedit. Periit tuum, tortor inique, commentum; sola patiuntur tormenta ludibrium. Habet quidem virginem nostram nuditas, sed pudica. Discat ergo, discat uterque sexus ex virgine non pulchritudinem colere, sed virtutem; fidem amare, non formam; placiturus Domino non decoris spectare iudicium, sed pudoris. Sed quia tuum est, Christe, totum quod haec virgo vicerit, tuum quod meruit, tuumque etiam quod peregit; nec enim tela repellimus adversantium, nisi tuae divinitatis beneficio sublevemur; nunc praesta nobis, ut sicut haec beatissima martyr tua pugnando praemium adepta est castitatis, ita nos commissorum nostrorum a te dimissis contagiis, adipiscamur praemia tuae promissionis.
( S1359pn) Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, in cuius nomine beatae Eulaliae virginis ac martyris tuae sollemnia celebramus; quae dum ad confessionem duceretur non illam mortis timor intravit, nec vultus pallor obsedit; non ira terruit comminantis, non dira vox, non cruenta manus, non etiam torvus aspectus a proposita passione submovit. Tu nobis martyris huius gaudentibus de triumpho, et ad te convertendi aditum praebe, et sanctae conversationis tribuito dignitatem; concedens per hanc oblationem a nobis tibi oblatam, et offerentibus perennis gratiae lucrum, et defunctis aeternae repausationis solatium.
( S1360ap) Deus aeterne, cuius gratia protecta virgo Eulalia inter flammas non erubuit confiteri, quod ex flamma tui amoris haurire promeruit; tu nos eius precatu inter mundi huius flammarum procellosa discrimene protege, et tuae pacis multiplici incremento adimple; quo et hic bene vivamus, et ad te, de hac vita remuneraturi, secura conscientia properemus.
( S1361il) Dignum et iustum est, Domine Deus, qui tam prudentem virginem fidei sociatam apice gloriae consecrasti, tibi gratias agere; ut per quem facta est mater Maria, fieret martyr Eulalia. Illa pariendi affectu felix, ista moriendi. Illa implens incarnationis officium, ista rapiens passionis exemplum. Illa credidit angelo, ista restitit inimico. Illa electa per quam Christus nasceretur, ista assumpta per quam diabolus vinceretur. Digna vere Eulalia martyr et virgo placitura Domino suo, quae Sancto Spiritu protegente, tenero sexu bellum forte sudaverit, et ultra opinionem humanae virtutis ad tolerantiam se poenarum zelo tui amoris obtulerit; quae, in specie pretiosi unguenti, sanguinem suum sub testimonio bonae confessionis effuderit, et incorrupta flammis viscera in odorem suavissimi thymiamatis adoleverit. Vadit ad tribunal cruenti praesidis, nec quaesita; in qua tunc solus fuit animus incontinens ad secretum, cum locus competens ad triumphum; lucratura regnum, contemptura supplicium, inventura quaesitum, visura confessum. Non trepida de poena, non ambigua de corona; non defessa de eculeo, non diffisa de praemio. Interrogatur, confitetur, occiditur, coronatur. Ingentique miraculo, maiestas tua, exhalatum virginis spiritum quem assumpsit per flammam, suscepit per columbam; ut hoc prodigio in caelis martyr ascenderet, quo in terris Filium Pater ostenderat. Siquidem nec inhonorum patiuntur elementa corpusculum, quod deciduis nix aspersa velleribus, et virtutis vigorem, et virginitatis gestata candorem elueret, vestiret, absconderet. Sic superni velaminis operimento caelum funeri praestat exsequias, ut per misericordiam Redemptoris daret animae sedem, pro sepultura redderet dignitatem. Cui merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere:
( S1362ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus; pro cuius nomine beatissima martyr Eulalia cremandum corpus suum obtulit flammis, suscipiens candentis olei supplicium in mammillis, ac per reliqua suppliciorum genera finem faciens passionis. Illa etenim, aculeo imposita crucique appensa, te, unum verum Deum in Trinitate, professa est in voce suae confessionis et laudem tui amoris. Ob hoc te petimus, immensa bonitas, summe Deus, ut qui eam de tot poenarum generibus triumphare fecisti, nos eius precibus et hic in saeculo protegendo salvifices, et peracto luctamine mundi sanctis tuis efficias coheredes.
( S1363pp) Deus, qui ferventis supplicium plumbi ante oculos illatum Eulaliae virginis tuae frigidum effecisti; tu e caelis ignem illum tui amoris emitte, qui numquam novit frigescere. Quo et hanc in honorem martyris tuae oblatam tibi sanctifices hostiam, et cordibus nostris consequentis gratiae spiritualem impertias medicinam.
( S1364od) Recensito, dilectissimi fratres, symbolo nostrae credulitatis, Eulaliae virginis intueamur robur fidei vel aetatis; quae inter flammas iam in consummatione suppliciorum, unum et verum Deum in Trinitate praedicat adorandum. Et ideo accedamus ad eum cum lacrimis, ad quem illa accesit cum consummato supplicio passionis; conquerentes apud eum de infirmitate nostra, qui eius roboravit infantiam; petentes ab eo quod praecepit, ut ipse tribuat quod promisit; invocantes eum ea pietatis intentione parcendum miseriae nostrae, qua miseratione nos docuit orare semper et dicere:
( S1365bn) Iesus Christus Dominus, qui martyrem suam Eulaliam coronavit post flammam, ipse in vobis malae cupiditatis restinguat incendia. Et qui eius corpusculum nivei candoris velavit amictu, ipse vos a peccato purificet et delicto. Quique eius spiritum caelesti locavit in regno, praemium vobis tribuat sempiternum.
( S1366cm) Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes, gratias et laudes ei referamus, in domo eius laeti et hilares ambulantes.
( S1367pr) Alleluia. Christi generatio sic erat: Cum esset desponsata Mater eius Maria a Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, alleluia. Aspiciebam, et ecce in nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat; potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur. Christi generatio sic erat: Cum esset desponsata Mater eius Maria a Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Christi generatio sic erat: Cum esset desponsata Mater eius Maria a Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, alleluia.
( S1368pg) Te decet, Domine, gloria in excelsis et pax hominibus bonae voluntatis honorat quidam indefenso canore glorificaris, a supernis etiam humanis laudibus delectaris, in terris ergo laudationis vota fac caelestium merita parilia, ut qui virutes aethereas aeterno praeconio meditamur, adepta remissione omnium peccatorum, Sanctorum esse participes angelorum, mediatoris reconciliatione pacifica gaudeant.
( S1369sc) Confortamini, et iam nolite timere: ecce enim Deus noster retribuit iudicium. Ipse veniet et salvos nos faciet, alleluia. Audite itaque, domus David, non pussillum certamen praestare hominibus, quoniam Dominus praestat certamen: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel. Ipse veniet et salvos nos faciet, alleluia.
( S1370ad) Erigamus, quaeso, fratres carissimi, in sublime oculos nostros visuri nostri gloriam Salvatoris; quomodo virginem dignatur ut concipiat, quomodo matrem remuneratur ut pariat. Ipse et munus factus et filius, qui et infusus confert quod deerat, et effusus non aufert quod donarat; qui nec gerentem honore fraudat, nec genetricem labore contristat; qui et nascendi abiurgat gemitum, et nati consignat affectum. Neque enim fas erat ut haberet illa suspiria, quae omnium gaudia pariebat, aut origo exsultationis nosceret vim doloris. In recessu pectoris sermonem credulitas calefacit, indubitatumque verbum instringit auditus, et ad virtutem Dei spem repromissionis fides secura conglutinat. Sic concepit animus quod credidit, sic complevit spiritus quod elegit, ut in Redemptore nostro non distaret hominis veritas, sed potestas. O ineffabilia divinitatis opera. Sic interior portio additae virtutis sensit augmentum, ne exterior statum integritatis amitteret, Unigenitus Filius Dei in maternis visceribus pariendi viam nec invenit, nec reliquit. Sic conceptus atque editus: signat virginis uterum, non designat. In quo quantum ad remedium salutis nostrae pertinet, ipsa natura victoria est. Nam adversarium non minus partus superat, quam conflictus, cum in conceptione mysterii didicit regnaturum. Talis itaque homo habet vitae potestatem, qua alios muneretur, qui eam non accepit aliunde, qua utitur. Nec mirum est eum nascendo recipere quos creavit, qui antequam nasceretur habuit quos redemit.
( S1371al) Domine Iesu Christe, qui ita Verbum caro factus es, ut et conceptionem tui virginalis uterus Altissimi obumbratione susciperet, et ad pariendum te porta materni corporis non pateret; sollemnitatis huius obsequia propitius suscipe, ac nostrorum quoque cor dignatus ingredere. Tibi soli sit pervium, cui soli id esse cupimus praeparatum; ut cum nostrarum mentium puritatem bene placitam tibi ipse perfeceris, operis tui custos et perpetuus habitator esse digneris.
( S1372pn) Aeterne Dei Filius, qui virgineae matris uterum sic intrasti ne rumperes, sic aperuisti ne signata ullo modo violares; suscipe benignus hoc sacrificium, quod tibi ob Incarnationis tuae dedicamus mysterium, tribuens per hoc et vivis animae corporisque salutem, et defunctis aeternae repausationis felicitatem.
( S1373ap) Christe, Verbum summi Patris, qui caro factus es, ut habitares in nobis; illabere sensibus nostris, quo omnes qui tuae Incarnationis mysterio sumus redempti, perpetua maneamus pacis societate connexi.
( S1374il) Dignum et iustum est nos tibi, omnipotens Pater, gratias agere, si debitoribus quid reddere debeant dignatus fueris praerogare per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum. Ex te, Deo Patre, sine initio natum, tibique indifferenter atque indemutabiliter coaeternum, ac per omnia coaequalem, non adoptione, sed genere; nec gratia, sed natura. Qui in utero sanctificatae ac sanctae Virginis clementer illapsus, et sine ullo sorde peccati ineffabiliter natus, hunc diem nobis, quem devotissime celebramus, instituit, et homo redimendis hominibus factus, de secreto uteri virginalis immaculatus emicuit. Nuntiatus est concipiendus ab angelo, conceptus fidei singularis arcano, et natus sine ullo peccato. Cuius fuit solius sine ulla corruptione nova et inusitata conceptio, et sine dolore de matre virgine inviolabilis paritudo. Huic solum possibile fuit sine semine mirabiliter concipi, et sine corruptione feliciter nasci. Propter quod eundem Salvatorem nostrum, Unigenitum tuum, tecum semper et cum Spiritu Sancto regnantem, Caeli caelorum et angelicae Potestates sine cessatione collaudant, ita dicentes:
( S1375ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, Filius tuus. Ipse est qui castitatem contulit Virgini, et virginitatis decus non abstulit Matri; qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci, et pro nostra redemptione non abhorruit suscipere mortem.
( S1376pp) Nuntiamus, Domine, quod credimus, nec tacemus, te totis visceribus deprecantes, ut qui Genetrici praestitisti ut mater esset et virgo, tribuas Ecclesiae tuae ut sit fide incorrupta et castitate fecunda. Atque haec libamina ita tuae gratiae dulcedo sanctificet, ut sumentibus et salutem corporum, et delictorum veniam praestent.
( S1377od) Deum, cuius magnitudo divinitatits capi non potest, quique sine initio Deus summus et Pater est, deprecemur, dilectissimi fratres, ut idem Pater, qui nasci Filium suum voluit ex utero virginis matris, mundet nos ab omni inquinamento carnis et sanguinis. Quo sicut divina obumbratione concepit Virgo ut pareret, ita nos divina inspiratione accensi, conceptum Sancti Spiritus, quem ipso Domino nostro Iesu Christo docente accepimus, proferamus publice et dicamus:
( S1378bn) Dominus Iesus Christus, qui in saeculorum fine processit ex Virgine, cor vestrum virginitatis incorruptae nitore clarificet. Et qui nuntiante angelo Virginis ingressus est uterum, eiusdem vos mysterii et instruat et muniat sacramento. Quique hodie virgineae festum conceptionis devotissime celebratis, ad nativitatem nostri Redemptoris exsultantibus animis et mundo corde perveniatis.
( S1379cm) Gratias tibi agimus, Domine Deus, et te Deum benedicimus de die in diem, qui nos in hac die sanctae sollemnitatis tuae perducere dignatus es; fac nos, diem istum annuntiationis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo.
( S1380pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia, et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia.
( S1381pg) Gloria nostra, Deus noster, qui in caelis ab Angelis demonstraris, et in perpetuum decantaris, hic fideliter ac sollemniter praedicaris; praesta nobis, amplissima pietate tua, a malis propriis liberari, et semper in tuis laudibus gloriari.
( S1382sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1383ad) Ad Deum, fratres carissimi, puras mentes erigite eiusque pietatem suppliciter implorate, ut qui per primum nos redemit adventum a labe peccati, ipse nos sic in aevo degere faciat, ut in secundo adveniens in supernis coronandos attollat. Sicque patrocinante nobis suffragio beatissimi apostoli sui Didymi et hic per eius exempla vitam ducentes, eius mereamur esse sequipedes, et illic felicitatis eius inveniamur consortes.
( S1384al) Te, te igitur, summe et admirabilis Deus, totis praecordiis deprecamur, ut qui beatissimo Thomae et sagacitatem in inquirendo accomodas et fidem credentibus inspiras, nobis et indulgentiam peccaminum tribuas et donis tuis inspirando praevenias. Quique sanctissimi Thomae dubitatione nos roboras, eius, quaesumus, merito nos in fide ita stabiles operibus solida, ut, iudicante te, dignos invenias quos coronandos aetherea sustollas in atria. Quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina quae hodierno die plebs tibi mente offerunt grata, et pro quibus te submisso obsecrant capite, tuae pietatis clementiam esse adeptos congaudeant.
( S1385pn) Deus, qui tuum Thomam egregium praedicis architectum, et in foro non dedignas ambulare venalium; tu nos ex illis lapidibus effice vivis, a quibus illa visio pacis instauratur caelestis; qualiter candore castitatis niveo renitentes, sanctorum, qui nos in Domino iam praecesserunt, possimus esse in participatione aequales; ut qui pro peccatoribus ab illa sublimi sede descendisti ad terram, precibus nostris placatus assistas, omnibus requiem defunctis fidelibus praestans.
( S1386ap) Clementissime Deus, qui in pacis unitate laetaris, scilicet, qui auctor es pacis, et pax ab angelicis conclamatus es choris; concede per huius intercessionem athletae ut ipsius dilectionis vinculo, quo discipulos ad caelos remeans conglobasti, ipso nos almifico nexu in tua et proximi dilectione constringas.
( S1387il) Dignum et iustum est, dignum satis et pulchrum est, aequum vere et salutare est, nos tibi, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, in quantum est praestitum iugiter gratias Agere, et Iesu Christo, Filio tuo, Domino nostro, indesinenter humilia vota deferre. Qui ut nos erigeret usque ad alta caelorum regna, non est dedignatus humiliter moriens penetrare infernum, ut tecum eis praestaret frui aeternae vitae dulcedine, pro quibus gustaverat fellis amaritudinem; eosque susciperet aula caeli laureatos diademate, pro quibus ille sustulit coronam spinarum in capite. Illis etenim datum est glorioso cursu, sanctis comitantibus angelis, feliciter scandere caelum, pro quibus ille caesus flagellis crucis ascendit patibulum. Lancea latus suum verberari permisit, ex quo profluxerunt nova et inaudita miracula, sanguinis et aquae mira insignia. Per aquam enim ostendens nobis sanctificationem baptismi, per sanguinem vero decus martyrii. Ipsarum ipse ferens signa plagarum ianuis clausis ad discipulos intravit, eosque pacifice salutans, ut non timerent admonuit, quibus de resurrectione sua ineffabile gaudium intulit. Sed cunctatur his noster patronus Didymus apostolus, cuius hodie festum devotissime incolimus; qui tunc forte a Domino cum aliis non fuit inventus, resurrectionem dominicam credere recussavit nisi fixuras clavorum et latus vulneratum manu propria attractaret. Ipsique haesitanti discipulo pius Magister cicatrices sui corporis demum veniens palpabiles exhibuit, qui iam praedicta ludibria pro nobis innocens pertulit. Ex quo solidata mens apostoli, clara voce: Dominus meus et Deus meus exclamavit. Cui nulla cunctatio in corde remansit, qui Dominum suum et Redemptorem totius mundi tangendo cognoscere meruit. Multum namque profuit nobis eius dubietas momentanea, qua tam evidenter insinuavit cunctis Redemptoris nostri resurrectionem gloriosam. Ipse quoque Dominus se videndo credens beatus esse astipulat, sed oculis credens cordis eum per fidem cernentes beatiores pronuntiat. Nos enim impares merito, et inferiores licet iustorum dignitate, credimus tamen corde, fatemur et ore ipsum Dominum nostrum Iesum Christum iudicare vivos et mortuos terribiliter venturum esse de caelis, qui pro salute humani generis olim ab impiis iudicium sustinuit in terris. Ideoque rogamus corde contrito et corpore terra tenus prostrato, ut in illo examinis die non puniamur cum reprobis, descensuri in averni foveam, sed cum sanctis omnibus celebrari mereamur caelesti in gloria. Ut tibi, Domino Deo Patri, et Iesu Christo, Filio tuo, Domino nostro simul cum Spiritu Sancto, personaliter trino Domino, et unius Deitatis natura simplo, omnis numerositas et celsitudo angelica, una cum turma Sanctorum fulgida, hunc hymnum dulciflua modulatione sine cessatione proclamant, ita dicentes:
( S1388ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, qui est Filius tuus natura, non adoptione, neque gratia, sed generatione. Qui in utraque natura unus Filius creditur, et tertia in Trinitate persona tecum et cum Spiritu Sancto unus, Deus creditur et adoratur.
( S1389pp) Concede nobis, Domine, interventu apostoli tui Thomae, et remissionem peccaminum, et bonae vitae inspiratae nobis peragere cursum. Ut et sacrificia in huius sollemnitate passionis acceptes et sumentibus ea sanctificationis gratia tuae illustres.
( S1390od) Christe, qui beatissimis Apostolis tuis orandi praecepta instituis, praesta, ut, suffragio apostoli tui Thomae digni effecti, ipsa tua deifica verba proclamantes mereamur exaudiri e terris:
( S1391bn) Christus Dominus, qui apostolo suo Thomae copiam dimicandi concessit virtutis, ipse emundet vos ab omni contagione delicti. Quique etiam in agone eum fecit victorem, ipse vobis sui auxilii porrigat opem. Ut qui in illius festivitate laetamini, interventu eius, aeterno praemio muneremini.
( S1392cm) Refecti, fratres, remedio incomparabili, animas et corpora nostra medicantem oremus suppliciter Deum ac Dominum nostrum, ut quod iucundare dignatus est in factura sua, spe certos ac fide stabiles, in operibus manuum suarum iubeat perpetuo exsultare felices.
( S1393pr) Beatus vir, alleluia, qui implebit, alleluia, desiderium suum, alleluia. Potens in terra semen eius, generatio rectorum benedicetur. Desiderium suum, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Desiderium suum, alleluia.
( S1394pg) Confessoris tui beatissimi Isidori annua recussione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S1395sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S1396ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, omni nobis veneratione dignissimum, in quo beatissimus confessor Isidorus quod corde credidit ore professus, ad aeternam gloriam vocatus est, debitis laudibus honoremus: omnipotentis Dei clementiam postulantes, ut, qui eum se confitentem hodie intulit caelis, nos credentes ac confitentes se iustificet a delictis; ut, qui hodierno die Confessoris veneramur sollemnia, ad confessionis mereamur pervenire coronam.
( S1397al) Deus, qui confessorum remuneras fidem, et confitendi tibi praeparas voluntatem, oblatas tibi in hoc festo confessoris tui Isidori hostias intuere, ut qui, eius memoriam facientes, nostra tibi confitemur delicta, Confessoris tui obtentu, perducamur ad veniam.
( S1398pn) Christe Dei Filius, qui non victima pasceris, sed purae mentis confessione placaris, offerentium fac tibi acceptabile votum, et defunctis dona consortium beatorum; quo, in huius confessoris tui Isidori commemoratione, et confessiones a te acceptentur viventium, et requies concedatur spiritibus sepultorum.
( S1399ap) Deus, qui confitentium es corona, dissidentium perime iurgia, dans omnibus nobis ita pacis tuae repleri ex munere, sicut confessor tuus Isidorus confessionis claruit dignitate.
( S1400il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui est corona iustitiae, arbor vitae, palma victoriae. A quo confessorum directa fides non discreta sed unita martyriali promeretur decorari victoria, cum etsi non sint adepti, fuso sanguine, martyrii necem, non tamen sunt discreti a martyribus in virtute, dum hostem quem illi patula dimicatione exsuperant, isti interius calcant; et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt, hunc isti introrsus perimunt spiritaliter resistentes et colluctantes adversus principes tenebrarum, et illecebras aerium potestatum, ut temporale tribulatione purgati, quod Martyres sanguine, hoc isti ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hunc virum, vere beatum, plenissima egisse devotione credimus et fatemur, qui te dilexit in vita, tenuit in conscientia, praedicavit doctrina. Confessorum retinens gradum, confessionis pervenit ad triumphum, labiorum suorum confessione laudando potentiam Unigeniti Filii tui, quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri. Ipsum Dominum et Salvatorem nostrum, quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli, ita dicentes:
( S1401ps) Vere sanctus, vere pius et admirabilis es, Domine Deus noster, qui hodierno die, et confessoris tui Isidori innovas gloriam, et confitentium excitas vota. Ut, cum eidem qui tibi confessione placuit, confitentes obsequimur, nostrum potius excitemus affectum, dum quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis. Has ergo hostias in tanti viri commemoratione offerentes, precamur, ut qui eius hoc die animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
( S1402pp) Confessoris tui Isidori memoriam facientes, qui te inter adversa confiteri non destitit, actu placuit, oratione quaesivit, perfectione invenit; te quaesumus, te rogamus, ut his victimis tibi ob honorem eius oblatis, clementer illabi iubeas, et ex his sumentibus peccata dimittas, atque confessionis gratia glorificandos attollas.
( S1403od) Christe Deus, qui per Apostolum tuum oris confesionem ad salutem prodesse dixisti, Confessoris tui precibus consule nostrae saluti, ut cum ea, quae corde credimus, ore professi fuerimus, a te exaudiri mereamur e terris:
( S1404bn) Dominus Iesus Christus qui est confessorum remuneratio, confessoris sui Isidori suffragio, vos sanctae confessionis munificet dono. Detque vobis confitendi votum, qui eidem confessionis contulit praemium. Ut tanti Confessoris imitando exemplum, ad caeleste mereamini pervenire promissum.
( S1405cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Isidori veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S1406pr) Fremebant cordibus suis adversus Stephanum. Stridebant dentibus in eum. Ipse autem plenus Spiritu Sancto, intendens in caelos vidit gloriam Dei, alleluia, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. Intendens in caelos vidit gloriam Dei, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Intendens in caelos vidit gloriam Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
( S1407pg) Laudamus te, Domine, cum angelis, benedicimus te cum virtutibus sanctis. Glorificamus cum potestatibus supernis. Et qui per te, Opificem nostrum, nos subsistere non haesimus, recte honore tui nominis per officium creaturae creatricem tuam potentiam non negamus. Pro qua re, nostrum facito bonae voluntati tuae placere servitium; et vel in caelis cum angelis, vel in terris cum hominibus pacifice gloriari in tuae glorificationis assensu.
( S1408sc) Alleluia. Elegerunt apostoli Stephanum levitam plenum fide et Spiritu Sancto, quem lapidaverunt Iudaei orantem et dicentem: Domine Iesu, accipe spiritum meum, alleluia. Surrexerunt autem quidam ex Iudaeis disputantes cum Stephano, et non poterant resistere Spiritu Sancto qui loquebatur. Viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Dei. Et occurrentes cum lapidibus caedebant eum. Orantem et dicentem: Domine Iesu, accipe spiritum meum, alleluia.
( S1409ad) Primum licet omnibus, dilectissimi fratres, sub eadem passionis forma crux Christi, in qua cunctorum martyrum primitiae continentur, praecesserit, sed tamen in similitudine carnis peccati conformis nobis exstitit Christus, non aequalis. Nam inter homines nostrae parilitatis nostraeque conditionis, nativitatis, legis vel sortis, primus hanc viam Stephanus martyr intravit, duritiam ardui itineris vicit, palmam propositi muneris occupavit, quo Deum et hominem sequeremur ostendit. Ante ipsum quidem Christus, sed tamen primus ipse post Christum. Hic homo fecit adiutus a Deo, quod ibi homo perfecit unitus in Deo. Ille servo praevius, iste conservis. Ille generaliter pro magisterio, iste specialiter pro Magistro. Hic egit suum martyrium, ille multorum. Iste in se non ingloriosus, ille pro omnibus gloriosus. Perfecta igitur fides honoret testem, laudet auctorem, et sua cuique debita discretis reddat officiis, ut zelo imitationis accensa, et adiutorio proficiat et exemplo, si distincte et Domino serviat et patrono.
( S1410al) Te, Domine Iesu Christe, benedicimus teque laudamus, qui tam beatum tamque perfectum martyrem tuum Stephanum tui imitatione fecisti, ut quod etiam in reliquis sanctis rarum atque difficile est, sic persecutionis tormenta portaret, ut ultionis vota de persequentibus non haberet, et eorum impunitatem intrepide in persecutione peteret, quorum impietatem inter saxa sentiret. Utique, cum illi lapides mitterent super eum, ille pro eis preces fundebat ad Deum: Domine Iesu, ne statuas illis hoc ad peccatum. Certabat impatientia cum indulgentia. Illi vulnera inferre, iste odia non referre. Illi doloribus non cedere, iste pro hostibus supplicare. Postremo erat in benignitate martyris quod non erat in voluntate carnificis: nolle hos punire, per quos se videbat coronari. Haec igitur tam gloriosa pietas, tam perfecta benignitas, quae pro illis preces fundebat, credentium populorum vota commendet, fidelium spe confortet, sperantium necessitates adiuvet, supplicantium culpas excuset, et pro Ecclesiae unitate et pace catholicae plebis invigilet. Hic semper pro subiectis dum rogat obtineat, qui pro inimicis dum lapidaretur orabat.
( S1411pn) Domine Iesu Christe, qui beatissimo primoque martyri tuo Stephano post ictus lapidum concessisti praemium sempiternum, tu, sereno vultu respice hoc sacrificium nostrum, et praesta nobis famulis tuis ut, prece huius martyris, tam viventibus quam defunctis donetur indulgentia criminum, per quem olim confutata est infidelitas iudaeorum.
( S1412ap) Deus, qui Stephanum plenum gratia et virtute levitici ordinis ministerio per apostolorum tuorum electionem vel impositionem manuum consecrasti, tu praesta nobis, ut qui asciti sumus in sortem tuae vocationis, simus filii pacis, tenoremque retineamus perfectae dilectionis. Quo gratia tua, quae in Stephano martyre verae praedicationis iecit fundamina, in nobis sincerae pacis et caritatis multiplicet nutrimenta.
( S1413il) Dignum et iustum est, pulchrumque satis et aptum, nos tibi in die sancti martyris tui Stephani, annuo nobis circulo revoluto, laudis hostias immolare, sacrificium sollemne persolvere. Quem ita Domini nostri Iesu Christi Filii tui, gratia elegit, doctrina erudiit, potentia confirmavit, ut inter levitas praemium, inter discipulos regnum, inter martyres teneat principatum. Qui veritatis verbo errantes confidentius arguendo ibi studeret ponere causam, ubi intelligeret pendere victoriam; ut obiecto in faciem iudaeis impietatis elogio, si non corriperet devios, non timeret iratos; sciens in alterutrum fructuosam praedicationem esse iustitiae, si aut illis suscepta paenitentia placeret oblatio sanitatis, aut sibi excitata invidia fieret occasio passionis. Erat ibi Christi et proximorum in tali voluntate dilectio, aut de emendatis gaudium optare cognatis, aut de illatis praemium exspectare suppliciis. Suum quidem honorem alieno crimine non quaerebat, sed videbat utrumque sibi sine gloria non futurum, si aut per veritatem ipse alios praedicando acquireret, aut se pro veritate quispiam persecutor occideret. Agnoscebat locum suum, cogitabat officium; quia altare se esse noverat, semetipsum hostiam praeparabat. Plenus Spiritu Sancto sacramenta ructabat, volens calicem bibere quem tradebat. Stabat inter populos, qui servis non parcere Domini morte didicerant aut qui magis usque ad Domini necem servorum morte pervenerant. O ingens dominicae desiderium caritatis. Quid est nisi occidi velle pro Domino, et occisi amorem inter homicidas impavida devotione fateri? Noverat se illi moriendo iungendum, cui se dolebat supervivendo disiunctum. Tenebat Magistri praecepta, quae didicerat, non sibi dignum esse discipulum, qui se non portata cruce sequeretur. Volebat pervenire quo erat, qui cupiebat levare quod iusserat, nec fallit sua opinio iam paratum. Ecce illi, qui in Christo tamquam in lapidem offenderunt, in Stephanum cum lapidibus irruerunt. Hoc Impius furor iecit, quo caecus error impegit. Inde obruerant docentem, unde ceciderant non credentes. Qui illis factus est petra scandali, Stephano factus est corona martyrii. Cui merito tibi inter gloriosos Angelos caelestesque Virtutes, hymnum laudis debitae sine cessatione proclamat, atque dicit:
( S1414ps) Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; a quo Stephanus martyr primus atque levita coronari promeruit passione suscepta; dum et cum ceteris consecrandus apostolorum electione in ministerio eligitur septimus, et singulariter pro Christo martyrium adeptus est primus. Qui Ideo lapidari se voluit saxeis Ictibus perfidorum, ut facilius pervenire possit ad lapidem pretiosum,
( S1415pp) Omnipotens Deus Pater, qui post oblationem Unigenitit tui in hostiam vivam, Stephanum primum martyrem suscepisti; tu nos ad eius exemplum facito esse victimam placationis et hostiam puritatis. Quo, dum ipsi per contritionem spiritus immolamur, haec libamina in ablutionem peccaminum a te sanctificata sumamus.
( S1416od) Aeterne Dei Filius, Domine Deus, quem Stephanus, dum lapidaretur, ut eius spiritum susciperes invocabat, quemque positis genibus pro inimicis orabat; tu nos facito et amicos in te fidenter diligere, et pro inimicis te sinceriter postulare. Quo, dum debentibus nobis ex corde dimittimus, ea quae praecepisti fiducialiter proclamemus e terris:
( S1417bn) Christus Dei Filius, pro cuius nomine Stephanus martyr lapidatus est Innocens, contra incursantium daemonum ictus vos efficiat fortiores. Quique eum pro inimicis orantem consummato martyrio provexit ad caelum, conferat vobis ut sine confusione ad eum veniatis post transitum. Ut illuc laetatura post istud saeculum accedat anima vestra, quo praedictus martyr spiritum suum suscipi exorabat.
( S1418cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( S1419pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1420pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris Eugeniae, solve nostrorum vincula peccatorum; ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1421sc) Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia. Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi, gloriosus in sanctis, mirabilis in maiestatibus, faciens prodigia? Cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia.
( S1422ad) Aspicite mecum, dilectissimi fratres, viam illam qua itur ad patriam, Christum; Christum dicam hanc esse viam qua pervenitur ad vitam. Procul quidem ab hac via distabat illa qua properabat Eugenia; quae cum iter comeando progrediens, christianorum coetu psallente compungitur, repente immutata convertit cor ad gaudium, aures ad sonum, animos ad lamentum. Audito concepit cantum; spiritale nare redolet Christum. Subito voluit sibi futura sponsa Dei; sicque desiderio compuncta psallentium festinavit mutare viam, ut sequeretur viam qua pervenitur ad vitam. Viam utique saeculi relinquendo, perducta est ad viam, quae Virginis processit ex utero. Unde quia eadem virgo sic deinceps assecuta est Christum, ut nusquam repedaret ad saeculum, sed magis fuso sanguinis sui cruore dignum pro Christo dignoscitur suscepisse martyrium; oportet nos in tanti diei veneranda festivitate singulari placationis hostia Christum Dominum exorare, ut qui eam fecit triumphare de mundo, eius precibus nos efficiat heredes in caelo.
( S1423al) Domine Iesu Christe, pro cuius amore beatissima Eugenia et affectum parentum et copias oblita est facultatum; cum relictis domo, parentibus, fratribus atque famulis, aufugiens, crinibus detonsis, te sequendo adiungitur christianis, tuis cupiens sua colla subiugare praeceptis; tu Ecclesiae tuae precibus adesto mitis atque placabilis, ut ad instar huius martyris tuae relinquamus saeculum, contemnamus vanarum illecebras voluptatum, affectus parentum atque curas rerum periturarum; ut ad te diligendum, te sequendum teque fruendum nullis obicibus impediti, ita libentissime praesentis saeculi evincamus mala, sicut haec virgo fallentis Melantiae valuit superare commenta.
( S1424pn) Intuere propitius, Domine, offerentium vota, et peccantium sana discrimina; ac praesta nobis, ut sicut nomen sexusque Eugeniae virginis cognitionem tui perspicui Eleni non latuit sacerdotis, ita nomina nostra ex occultis iudiciis tuis aeternis iam annotentur in paginis. Quo in huis virginis ac martyris sollemnitate, et vivis solatia, et quiescentibus praestetur requies sempiterna.
( S1425ap) Vox testimoniorum tuorum, Domine, quae Eugeniam virginem ad tuum provexit amorem, cum christianorum cantu dignosceret omnes Deos gentium daemonia esse, te autem solum Deum caelos fecisse, inflectat corda nostra ad paenitentiam, et corpora in divina servitute constringat. Pellat quoque a nobis simultatum scandala, et alternae societatis enutriat incrementa. Quo per admonitionem legis tuae caelesti ad invicem potiamur dulcedine, per quam haec virgo compuncta Sanctae Trinitatis promeruit cognoscere unitatem.
( S1426il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui ita martyrem tuam Eugeniam amore castitatis armasti, ut sericas vestes et paternas infulas crederet esse timendas. O sanctus Christi amor accensus, per quem et saecularis pompae ornatus, et parentum exstitit exclusus affectus. Elegit quoque gloriosa virgo abiectam in saeculo gerere vitam, illo davidico carmine edocta: Elegi abiectus esse in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quam, cum ille antiquissimus serpens viriliter pro coronae praemio cerneret agonizantem, solitam suam, per Melantiam ad instar Evae, voluit erga eam exercere malitiam. Perfecta quidem deceptrix invenitur ad suadendam Evam, sed novissimus noster Adam victor in virginis mente perfectior invenitur. Ducitur quoque ad supplicium cum suis venerabilis virgo comitibus, cuius certamen Christus laetus spectaret sponsus. Introducuntur falsi accusatores, sicut in Stephani martyris necem. Claruit concinnata falsitas, quia immaculata inventa est sancta virginitas. Ingens facta est parentum laetitia, quia de triumpho exsultat caelestis militia. Gloriosae enim virgini ad hoc concessa sunt temporum spatia, ut ipsa multos secum provocaret ad caelestia regna, quorum pariter castissimas tibi, Domine, animas in sacrificia consecrarentur munda. Quem in unitate Trinitatis adorant Angeli, benedicunt Archangeli, et universae metuunt Potestates, consona voce incessabiliter clamantes atque dicentes:
( S1427ps) Vere sanctus, vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui est custos virginitatis, et virginale decus immensi pudoris; qui et in matre Maria virginitatem servavit, et in martyre Eugenia integritatem virgineam contulit; cum et illam virginem ipsa sui nativitate assignat, et istam per deceptricia accusantis Melantiae verba, virginem manifestat.
( S1428pp) Domine Iesu Christe Fili Dei vivi, qui tantam gratiam in virgine tua Eugenia contulisti, ut sicut evidentia eius gesta declarant, quemcumque in dolore positum visitasset, et languoris ab eo pestis recederet, et optata ad eum sanitas rediret; tu hoc sacrificium tibi appositum ita tuae visitationis benedictione santifica, ut ex eo sumentibus, et criminum praestetur indulgentia, et perpetuae salutis prelargiatur medela.
( S1429od) Videte, videte, dilectissimi fratres, mirabilia operum Dei, qualiter Eugenia virgo pro nomine Iesu martyrium sustinens, nec undis subicitur, nec ardoribus concrematur. Haec sane fides agebat, pro qua Dominus noster praedixit, quod in ea se rogantibus nihil difficile est. Unde hac fide, quae per dilectionem operatur, rogemus pii Patris clementiam, ut nostras respiciat lacrimas, diluat culpas, impertiat gratiam et arceat quaque nobis videntur esse adversa. Si enim rogaverimus eam fiducialiter, spes nobis est quod exaudiat nostri clamoris vocem, cum ad eum ea, quae Domino nostro Iesu Christo edocente didicimus, proclamaverimus e terris:
( S1430bn) Deus summus atque aeternus, in cuius servitium Eugenia virili habitu, detonsis crinibus, se obtulit servituram, faciat vos, desectis atque recisis curis saeculi, apprehendere vitam immaculatam. Quique eius virginitatem, Melantia fallente, manifestam effecit cuneis populorum, ostendat in vobis divitias misericordiarum suarum. Atque cum illa post transitum mereamini partem habere, quae pro Christo Domino suo meruit laureari cruore.
( S1431cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Eugeniam in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1432pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia, et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia.
( S1433pg) Tibi in caelis, Domine, gloria canitur, tibi in terra pax ab omnibus nuntiatur. Miserere Igitur nobis, qui tollis peccatum mundi, et tu interpella pro nobis, qui sedes ad dexteram Patris.
( S1434sc) Iustitiam tuam, Domine, non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam a congregatione multa, alleluia, alleluia. Statuit Dominus supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Alleluia, alleluia.
( S1435ad) Laetare, sterilis, quae non paris; gaude nimium quod habeas praemium, non tantum per integritatem mentis, sed et per dignitatem illibatae carnis. Magnum siquidem est praemium, si servaveris pudicitiam corporis; magnificentius, si conserves et cordis. Intuere gloriam Iacobi, qui dignus est nuncupari frater Domini; estoque constans in Domino, et eius mereberis copulari collegio. Illi etenim soli ingredi licuit Sancta Sanctorum, et merito; ut qui ex utero matris gestabat castimoniae puritatem, adipisceretur in interiora templi veram a Domino claritatem. Ideoque hunc digne sustulit et passio ad paradisum, et castitas exaltavit usque ad caelum. Nam si qui similia ascendunt certamina, si illapsi viriliter dimicando permaneant, parili exornantur corona.
( S1436al) Multa quidem erunt replicanda quantam habeat castimonia gratiam; sed quod ex conservato pudore confertur a Domino humana lingua non valet proferre in medico, cum et inaestimabile sit quod speratur, et gloriosus quod acquiritur. Qui enim carnem mentemque suam gestat, ut Ioannes et Iacobus, pudicam, pectoris Christi Domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus potent recumbere, qui non suum domicilium mundum certaverit custodire; illosque solum puto quod digne suscipiat Christus in requiem, quos aut integritas mentis commendat, aut cruoris effusio iuste delibat. Unde precamur te, Christe, Dei Filius et Salvator noster, ut huius viri iusti suffragio Ecclesiam tuam liberes ab adversis, qui eam eius dignatus es ampliare doctrinis.
( S1437pn) Exsultans plebs tua, Domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui, summis te flagitat precibus, ut sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus, ita nos mereamur in melius mutatis moribus, remota vanitate, et esse et appellari tam iustitiae cultores, quam misericordiae sectatores; obtinentes apud te dum vivimus et nobis pietatis tuae solatium, et defunctis beatitudinis locum. Quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur, et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur.
( S1438ap) Deus, qui beatissimum Iacobum, apostolum tuum, a pharisaeis ex alto praecipitatum, valentem efficis et robustum, cum fides tua, quae inter undas evexerat Petrum, hunc ex alto salvaret elapsum; tu Ecclesiam tuam inter procellosas commotionum saecularium undas pius gubernator tuere, et cotidianae gubernationis adminiculo ad portum salutis eam facito pervenire. Quo hic liberata a malorum pressuris, ad te perveniat in abundantia pacis.
( S1439il) Dignum et iustum est, aequum vere et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, et Iesu Christo, Filio tuo, Domino nostro; cuius ineffabilibus divitiis ditatus est nomine Iacobus, qui semper vocitatus est iustus; ut qui promissa iustis praemia populis praedicabat, iusti nomen merito suggestaret. Nec defuit homini sancto pro nomine sacro martyrium a plebe impia irrogatum, cum ab eis et templi sublimatur pinnaculo, et inde deiectus pro nomine Fili tui lapidibus impressus, obruitur. Qui dum tot tunderetur saxis, quotque flagellis, inter suprema supplicia advocat misericordiam tuae pietatis amicam; non immemor praeceptorum Magistri et Domini, persecutoribus ad percutiendum terga praebebat, et parciturum te Dominum pro his flebili oratione rogabat. In huius ergo honore oblationes, quas sancto nomini tuo offerimus, omnipotens Deus, libenter suscipe mitis atque placabilis, nosque tuis semper facito inhaerere mandatis. Per ipsum quem collaudant omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates, ita dicentes:
( S1440ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui fibram germinis sui in Iacobo tanta sublimitate gloria extulit, ut eum et sacerdotio dignum, et martyrem pro se efficeret gloriosum; cum idem vir Dei sanctus et commissos praedicatione praesentes imbuit populos, et passionis exemplo instruit secuturos. Is igitur, Deus Pater, Ecclesiam quam vivens edocuit verbo, nunc regat suffragio. Cuique olim remunerandam praedicans exhibuit fidem, nunc precibus impendat salutem, ut eam tueatur auxilio indefesso, ob cuius aedificationem meruit de consummato exsultare martyrio.
( S1441pp) Conserva, Deus, in nobis tuae misericordiae donum, qui in Iacobo et meritorum et nominis beneficium gratiae conservasti collatum, cum non immerito cognominatus est iustus, qui iustitiae operibus habebatur idoneus. Et ideo te rogamus et petimus, ut in hac sollemnitate passionis eius hoc sacrificium serenus aspicias, sanctifices, et pietate solita benedicas, sumentibusque ex eo donum sanctificationis impendas.
( S1442od) Sit, Christe Deus, Iacobus apostolus tuus apud te emundator facinoris nostri, qui carne frater exstitit tibi; sit pro nostris advocatus piaculis, qui tibi fuit affinis; sitque nobis patronus, qui tuus fuit ex advocatione discipulus. Ut praecepta orandi, quae in terris positus discipulis ostendisti, hic tuus martyr tibi commendet prece, qui ea a te propria percepit in aure. Quo effectum capiamus in his verbis cum ad Patrem proclamaverimus e terris:
( S1443bn) Christus Dominus, quem praedicare inter pharisaeorum cuneos Iacobus non veretur, intrepidos vos pro sui nominis defensione efficiat ad loquendum. Eiusque precibus vos sustollat in caelum quem pro se passus est persequentium manibus praecipitari ex alto. Ut ad eum, praesentem respuentes vitam, remuneraturi perveniatis, cum quo nunc idem apostolus, collisis cerebris, laetatur de consummata gloria passionis.
( S1444cm) Gustantes, Domine, suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem, quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium.
( S1445pr) Dilectus a Domino testimomium perhibuit in conspectu Dei et Christi; et post hoc dormivit, et notum fecit omnibus, alleluia, finem vitae suae, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. Et notum fecit omnibus, alleluia, finem vitae suae, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et notum fecit omnibus, alleluia, finem vitae suae, alleluia.
( S1446pg) Te in excelsis, Domine, laudant Angeli ac Virtutes, tibi de terra det laudem omne quod a te sumit originem, ut qui supernorum collauderis officiis, terrestrium semper delecteris obsequiis.
( S1447sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S1448ad) Considerantes, dilectissimi fratres, beatissimum Ioannem apostolum inter ceteros a Domino plus dilectum, offeramus ipsi Christo, Deo et Salvatori nostro, singularis victimae hostiam ob ipsius sancti Apostoli sacratae assumptionis memoriam; petentes ab eo, ut hunc nobis concedat esse patronum, quem suum voluit dilectum esse discipulum; efficiatque eum ruentis aevi sustentatorem, quem sui pectoris fecit recubam esse, exaudiens illum pro membris totius Ecclesiae sanctae, quem Matris suae voluit curam habere.
( S1449al) Genite ingeniti Filius Dei summi, qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Ioanni apostolo reserasti, cum in sinu tuo recubans evangelii sui fluenta ex ipso pectoris tui fonte haurire promeruit, tu nos intuere propitius, ut per te abdita cognoscamus, per te bona quae manifesta sunt impleamus; reserans nobis pectoris tui occulta, quibus possimus cognoscere et conditionis nostrae infirmitatem, et ad tuae divinitatis pervenire cognitionem; manifestans de te quid amemus, Indicans de nobis quid corrigamus. Quo huius dilecti tui suffragiis, moribus nostris in melius commutatis, aufugiat pestis, dispereat languor, pellatur hostilis mucro; quidquid adversum est fidei christianae intereat, quidquid prosperum est convalescat; arceatur fames, sedentur lites, haeresum obtrudantur fautores; fecundetur frugibus terra, vestiatur virtutibus anima, atque cuncta nobis in commune proveniant bona. Quo tibi, Deo nostro, fideliter servientes et hic sine peccato utamur concessis, et post deliciis fruamur aeternae pausationis.
( S1450pn) Iesu, Rex noster et Domine, qui es vita mortalium et spes unica redemptorum, suscipe hoc sacrificium quod tibi in honorem Ioannis apostoli tui dedicandum offertur; ac praesta propitius, ut sicut olim idem dilectus tuus praesenti in saeculo degens exanimata corpora revocavit ad vitam, ita nunc suffragio suo et viventium torpentes animas suscitet ad virtutem, et defunctorum spiritus liberet a poenali conditione. Quo per istum a te, Deus, tam vivi quam defuncti speciale se gaudeant invenisse remedium, quem manere praedixisti donec venias incorruptum.
( S1451ap) Novimus, Domine, quod pax multa sit diligentibus nomen tuum, neque sit in illis scandalum, sicut fatemur fuisse Ioannem apostolum tuum. Qui de pectoris tui arcano vividos alternae dilectionis rivulos hauriens, praedicat omnibus in commune non solum sermone diligere, sed opere et veritate. Cuius veridica praecepti sanctione commoniti, te suppliciter quaesumus, Fili Dei, ut ea nos facias implere quae praedicat, ea de te sentire quae ipse sentit; ea veritate et te diligere et a te diligi mereamur qua ipse vel te dilexit, vel a te constat esse dilectus. Ut in pace viventes, et pacis gloriam amplectentes, ad te perveniamus fructibus pleni pacis, et copia benedictionis.
( S1452il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, tibi in omnibus et pro omnibus Sanctorum tuorum meritis, ex tuis scilicet donis, quantum possumus semper agere grates, tuasque praedicare virtutes. Qui excelsus humilia respicis, et attollis humiles in excelsis; qui nobis, post manifestationem in carne Redemptoris nostri Domini Iesu Christi et Salvatoris, verbi praedicatores, censu pauperes, Spiritu Sancto locupletes, apostolos destinasti. Inter quos gloriosissimus evangelista Ioannes doctrina vitaque insignis multum enituit. Qui in exordio evangelii sui in principio Verbum tuum apud te Deum esse perdocuit. Cui Dominus iam crucifixus, quem caelibem elegerat, matrem suam virginem commendavit, eique revelatione mirifica quid mystice doceret, ostendit. Quem sine sanguinis effusione efficiens gloriosum, usque ad adventum suae claritatis conservat quique nunc tibi spiritu iunctus inter sanctorum angelorum innumeras legiones splendifico apostolorum in choro refulgens, te Dominum cum Cherubim ac Seraphim sine cessatione collaudat, et dicit:
( S1453ps) Vere sanctus, vere pius, vere inaestimabiliter gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui profluentibus ex ventre suo fluminibus recumbentem in sinu suo dilectum Ioannem sic irrigavit, sic docuit, sic replevit, ut cor ipsius illuc ad enarrandum incorruptibile principium ascendere posset quo alius non valuit penetrare. Hic vera de Verbo sentiens praedicamenta conscripsit, cui idem unigenitus Filius tuus et matrem moriens commendavit, et rursum eum materno honori consimilem reddidit, cum uno eodemque munere, et matrem glorificat, et discipulum inter fratres exaltat, cum matrem gloria pariendi honorat, et discipulum recumbendi honore glorificat. O quam felix venter, qui talem genuit prolem; quam honorabile caput, quod talius recubavit in pectore. Gloriosa quidem Maria, quae genuit Christum; sed et Ioannes, qui recubuit supra Christum. O parile praemium in utrisque virginitatis, quod sic commendatur in exitu finis, cum in Maria nullo persecutionis mortisve congustata tormento latenter ex hac vita subducitur, et Ioannes diem recessus suis ante praesciens effodiri ipse sibi praecipit loculum sepulcri. Hinc igitur, quia pretiosa est in conspectu tuo, Domine, mors horum sanctorum tuorum, te deprecamur, ut haec holocausta nostra suscipiens, nostris criminibus veniam praestes; quo ad instar Apostoli tui, et te incorrupto sequamur ex corde, et tu ad nos veniens apud nos facias mansionem.
( S1454pp) Christe Filius Dei, qui elevatus in cruce discipulum matri, matremque discipulo commendans, passionis nostrae calicem ebibens consummasti; tu nos placabiles efficito tibi, ut tam oblationem quam oblatores ita respiciendo sanctifices, vivificandoque tibi ipsi commendes, quo Ioannem apostolum tuum dilectio tua fecit honorabilem inter fratres.
( S1455od) Vide, vide, Deus, quibus gravati delictis obruimur, qualiterque nobis ipsi cotidie efficimur et causa veneni et poena suplicii dum et cotidiano carnis nostrae veneno polluimur, et de reparatione melioris vitae nullo modo cogitamus. Sed quia certum est quod hoc videas, qui semper es Clemens, et ideo per confessionem nos ad te reddituros exspectas, adeo suggerimus, ut apostolo tuo Ioanne intercedente, qui invocato nomine tuo letale ebibens virus, non solum ipse evasit, sed etiam alios eodem extinctos poculo suscitavit, procul a nobis efficias et incentivam carnis nostrae libidinem, et virus persuasionis antiquae; ut te fide colentes, sicut Ioannem apostolum tuum non nocuit oblatum venenum, ita nos non noceat latentium vitiorum virus occultum, proclamantes atque ita dicentes:
( S1456bn) Deus aeternus, qui Ioannem apostolum suum prae ceteris plus dilexit discipulis, efficiat vos suae participes caritatis. Quique per eum Drusianam suscitavit a somno mortis, suscitet vos a torporibus vitae carnalis. Ut eum semper retineatis in pectore, in cuius sinu ipse promeruit recubare.
( S1457cm) Gratias tibi agimus, Domine Deus, et te Deum benedicimus de die in diem, qui nos in hac die sanctae sollemnitatis tuae perducere dignatus es; fac nos, diem istum sancti Ioannis apostoli tui et evangelistae per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo.
( S1458pr) Haec dicit Dominus: ego tuli te, et fui tecum, alleluia. Et interfeci omnes inimicos tuos, alleluia. Fecique tibi nomen grande, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. Fecique tibi nomen grande, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Fecique tibi nomen grande, alleluia, alleluia.
( S1459pg) Suscipe orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis, et quia tu solus noster es advocatus, e caelis Patrem interpella pro nobis.
( S1460sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1461ad) Vocantem nos ad se Iesum, dilectissimi, agnoscentes, qui beatissimum Iacobum apostolum retia componentem in navi ad se vocans, eiusdem nos postmodum spiritalibus doctrinis admonet atque docet, ut postulantes in fide nihil haesitemus; omni mentis intentione cum lacrimis eundem Dominum flagitemus, ut postulatio nostra apud eum ea nobis obtineat adimplere, qui ipso apostolo agnovimus edocente.
( S1462al) Christe, cuius virtus atque potentia tantum in apostolo tuo Iacobo emicuit, ut in nomine tuo emissis ad se daemoniorum catervis potentialiter meruerit imperare; tu Ecclesiam tuam ab adversantium impugnatione defende, ut virtute Spiritus exsuperando adversa, illius doctrinam opere compleat, cuius hodie exemplum piae passionis honorat.
( S1463pn) Suscipe, Iesu bone, in hoc natali Iacobi apostoli tui offerentium votum, et refrigerium praesta spiritibus defunctorum, ut eo apud te intercedente, et viventibus et defunctis tuae pietatis gratia impendatur, cuius doctrina duodecim tribuum commonitione edocetur.
( S1464ap) Vivant in nobis, Iesu Domine, apostoli tui Iacobi praedicamenta doctrinae, quibus docemur illum esse beatum, qui illatas tentationes valuerit supportare; quo dum praesentia mala patientissime toleraverimus, in pace et caritate et nunc et in aeternum tecum sine fine vivamus.
( S1465il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum; in cuius nomine electus Iacobus, cum ad passionem traheretur, paralyticum ad se clamantem curavit, atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compunxit, ut eum sacramentis instructum fidei, faceret ad gloriam pervenire martyrii. Sicque ipse post in confessionem Filii tui capite desecto interemptus occubuit, perveniens ad eum in pace, pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim unigenitus Filius tuus, qui dedit animam suam redemptionem pro multis. Per quem nostris tu, Deus Pater, iubeas parcere iam delictis. Cui merito exercitus militiae caelestis non cessant clamare, ita dicentes:
( S1466ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quem Iacobus relicto Zebedaeo patre ita secutus est, ut eum obnixe diligendo fieret electus in vita, mundus in conscientia, probabilis in doctrina. Postremo ita scientiam commendans ex opere, ut pro eo truncato interierit capite, quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse.
( S1467pp) Subiuga, Deus, nostras tuo iugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Iacobus apostolus tuus innexa collo suo fune ad passionem tractus et laetabundus; ut sanctificans haec quae tibi offerimus, nos ipsos benedicas perceptione hostiae huius.
( S1468od) Apostolo tuo Iacobo, Domine, edocente, praemonemur ut si quis nostrum indiget sapientia, postulet a te, qui das omnibus affluenter et non improperas. Sed quia ad te pervenire cupimus per Christum, qui est virtus tua et sapientia, id agere praeoptamus; poscentes clementiam tuam, ut per eum, qui apud te advocatus est noster, et pervenire nos ad te facias et oratione quam ipso Domino instruente didicimus ad te introfre permittas, proclamantes e terris:
( S1469bn) Christus Deus, Dei Patris Filius, quem Iacobo relicto patre in navi tota secutus est devotione cordis, indesinenter vos faciat suis inhaerere vestigiis. Quique, per hunc apostolum suum cultores daemonum convertit ad fidem, concedat vobis vana saeculi respuendo, se in veritate diligere. Ut eius remuneremini praesidiis, cuius hodie triumphum excolitis passionis.
( S1470cm) Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione; corpus et sanguis Filii tui Domini nostri accepta adhaereant visceribus nostris et proficiant ad vitam aeternam; ut conversatio nostra bona permaneat in caelis.
( S1471pr) Bona es, proxima mea, ut bona voluntas, alleluia, speciosa ut Ierusalem, alleluia, alleluia. Lauda, Ierusalem, Dominum, collauda Deum tuum Sion. Speciosa ut Ierusalem, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Speciosa ut Ierusalem, alleluia, alleluia.
( S1472pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris Columbae, solve nostrorum vincula peccatorum; ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1473sc) Sicut turris David aedificata es, et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia. Sicut columbae sedentes super abundantiam aquarum, et sicut phialae aromatum gignentes unguentoria, et sicut lilia distillantia myrrham, et sicut tornatilia aurea plena Tharsis; et sicut Libanus electus, et sicut cedrus, et sicut columnae marmoreae positae super bases aureas formosae. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia.
( S1474ad) Omnis unitae Ecclesiae sanctae, quae significata est in columba, de qua dictum est: Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae manibus plaude, iubilo cane et exsulta in omni corde. Quoniam pulsantis dilecti vocem mox ut haec Columba, virgo et martyr, dicentem sibi audire promeruit: aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, illico surrexit aperire dilecto, inquiens: Pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus noster floridus est ac iucundus. Cuius in accubitu dum dilectus consisteret, nardus virginis dedit odorem, cum interrogata imperiali ex voce quem coleret, Christum se testata est credidisse, cuius iam vulnerata fuerat caritate. In huius ergo virginis festo, dilectissimi fratres, et vota pandamus cum gaudiis, et crimina cum lamentis, ut haec virgo suis sanctam semper precibus tueatur Ecclesiam, quae Iesu Christo Domino effecta est ex virginitate sponsa.
( S1475al) Deus, Pater omnipotens, qui super baptizatum Unigenitum tuum in aquis Iordanis Spiritum Sanctum in columbae specie ostendisti, atque per ipsius Sancti Spiritus donum cor martyris ac virginis tuae Columbae tanto ardore tuae dulcedinis inflammasti, ut usque ad consummationem meruerit pervenire martyrii; effice nos, quaesumus, columbarum simplicitate puros, malitia parvulos, et prudentia serpentis circumspectos. Quo, sicut haec virgo, et simplicitate abundans professa est se credere Christum, et prospectu scientiae inter adversantes non negavit professum, sic nos eius prece introrsus vivificati, et vita ducamus simplicem, et ita simus spiritali vigilantia praemuniti, quo et circumspectione prudentiae habeamur idonei, et vitae sanctae longanimitate perfecti.
( S1476pn) Acceptabilis tibi sit, rex omnium saeculorum, oblatio populi tui, qui Columbam virginem tuam inter ignes positam conservasti; ut sicut illa igne amoris tui flammas poenalis superavit incendii, ita hoc sacrificium et ardentes nostrarum cupiditatum faces interimat, et fidelium defunctorum requiem praestando poenas exstinguat.
( S1477ap) Deus, qui nos columbarum simplicitate doces esse mitissimos, effice nos, Columbae virginis tuae precibus, in caritate perfectos, ut innocentiam retinentes, ad invicem in pace tua mereamur consistere sine fine.
( S1478il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum; qui Columbae sponsae suae virginitatem miraculo intercedente glorificat, et gloriae manifestatione coronat. Illa quippe ob invidiam nominis Christi amphitheatro includitur, turpissimique iuvenis voluptas ad eam laxatur. Sed quid egit pietas unici Filii tui, Domini et Salvatoris nostri? Ad ferocitatem talis iuvenis mitigandam immanem dirigit bestiam, quae et in defensionem assurgeret virginis, et audaciam reprimeret stupratoris. Inter utrosque etenim ursa consistens, sic terrebat iuvenem, ut virginem honoraret; sic ferocem deprimebat audaciam, ut merito Domini reverteretur ancillam, sic confodiens hostes, ut probabili evidentia sponsae Christi ostenderet servitutem; cum in virgine religionis honoraret cultum, et in iuvene lasciviendi ulcisceretur appetitum. Admirabili quippe potentia divinitatis haec acta sunt; nam bestiae immanis praesentia utrobique praestationem exhibuit manifestam, cum et virginem tutavit in casu, et iuvenem perduxit ad Christum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( S1479ps) Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; qui certatricem pro nomine suo Columbam inter suprema supplicia emissa de caelis voce ad se vocat: Veni, quippe ait, Columba; aperti sunt tibi caeli. Ecce vox fit ad virginem similis, quae super baptizatum Dominum exstitit singularis. Singularis plane vox illa, quia illum dilectum Dei Filium nuntiabat; communis vel similis, quia ex ipso caeli climate processerat, quae pretiosam mortem virginis populis commendabat. Hinc igitur, quia nostris non debentur meritis talia, te, Deus, quaesumus, ut vox quam audivimus ab initio in nobis permaneat, ut dum apparueris habeamus fiduciam, et non confundamur in ea, cum manifesta cunctis fuerit gloria tua.
( S1480pp) Excellentissimam tuae maiestatis imploramus potentiam, sancte Deus, qui virginem tuam Columbam et in amphitheatro, bestia obsequente, glorificas, et post, in consummatione passionis emissa de caelis voce, confirmas; ut has tibi iubeas propitius oblatas hostias intueri, atque caelestis benedictionis sanctifices largitate; ac praestes ut omnes, pro quibus haec offertur oblatio, et lucrum tui sanguinis simus, et pretium nostrae redemptionis plenissima devotione sumamus.
( S1481od) Deus, pater omnipotens, qui in expiatione parturientium duos tibi offerri pullos praecipis columbarum; tu, precibus Columbae martyris tuae, ab omni nos lava sorde pollutionum; ut huius virginis suffragio, a te possimus veniam promereri, cum nunc orationem coram te deprompserimus Filii tui, proclamantes atque ita dicentes:
( S1482bn) Unigenitus Dei Filius, qui virginem Columbam illaesam servavit a flammis, ab omnium vitiorum vos immunes reddat illecebris. Precibus quoque huius Columbae virginis et columbarum innocentiam retentetis, et zelo Sancti Spiritus ardeatis. Quo intra sinum unius Columbae et sine offensione permaneatis in saeculum, et cum fructu bonorum operum perveniatis ad Christum.
( S1483cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Columbam in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1484pr) Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, alleluia, alleluia. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, alleluia.
( S1485pg) Sancti tui itaque, Domine, Iulianus et Basilissa ut rosa germinaverunt in te qui es verus dies; et ut germen olivae per noctem meruerunt in certamine adipisci praemium salvationis aeternae. Eorumque labor fuit in poena, quorum manet merces in gloria. Et nos qui Sanctorum tuorum meritis Impares sumus, illorum intercessione, te iuvante, tuo in regno mereamur esse consortes.
( S1486sc) Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia. Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi, gloriosus in sanctis, mirabilis in maiestatibus, faciens prodigia? Cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia.
( S1487ad) Accedentes ad Domini nostri Iesu Christi sacratissimam mensam, fratres carissimi, oportet nos spiritali iucunditate laetari, qua sancti martyres Iulianus et socii eius meruerunt a Domino coronari. Eorum labor fuit in poena, quorum merces manet in gloria. Propter caelestem quippe coronam, praesenti sustinuerunt in saeculo poenam, et per poenam pervenerunt feliciter ad coronam; contempserunt vitam quam communis mors terminat, ut possiderent vitam quam pretiosa mors inchoat. Hi enim ne vivendo morerentur, moriendo vivere voluerunt; ne timendo mortem denegarent vitam, sed ut amando vitam contemnerent vitam. Ut negaretur Christus, vitam promittebat iniquus, sed non qualem Christus. Credentes ergo quod a Salvatore promittebatur, riserunt quod a persecutore comminabatur. His namque duobus modis inimicus illicit quoscumque deceperit, ut aut cruciando capiat, aut blandiendo decipiat. Sed quia fideles animae nec terrendo frangi potuerunt, nec illicendo decipi, ob hoc maluerunt Christo crucifigi, quam saeculo reservari. Quorum merita, etsi indigni, non sufficimus honorare, in suffragio tamen nostrae orationis exposcamus omnipotentem Deum principaliter exorantes, ut illa suarum gratiarum diversitas tribuat reis indulgentiam, piis tutelam, laicis compunctionem, clericis disciplinam, virginibus castimoniam, infirmis medicinam. Ut qui Sanctorum eius sumus meritis impares, ipsorum intercessione coniuvante in regno suo mereamur esse consortes.
( S1488al) Caelestis gratiae largitor, omnipotens Deus, individua Trinitas, te in spiritalibus laetitiae adoramus obsequiis, qui Sanctorum tuorum mentibus et insinuas omne quod cupiunt, et tribuis omne quod poscunt, cum in martyrii certamine constituti acquisierunt de supplicio gloriam, de morte victoriam; se sibi negantes, ne tibi, Deus, postmodum negarentur; Iulianus interea et socii eius animas suas promptissima devotione perdentes, ut eas in aeternum te restituente recipiant. Etenim separare eos a caritate Christi nec mors nec vita praevaluit; qui ad illustris pugnae certamen sublimati, fallacias et minas mundi fortissima congressione vicerunt, vilissimamque iudicantes huius temporis vitam, pro testamentis dominicis pretiosas animas tradiderunt. Oramus ergo, Indite Deus, ut eorum illustribus meritis nobis ob facinora peccatorum veniam condonare digneris.
( S1489pn) Deus omnipotens et aeterne, quo iuvante, athleta tuus Iulianus mortuum promeruit suscitare ab inferis, invocato nomine Trinitatis; tu pietate solita et offerentium suscipe vota, et sopita corda a mortali actu exsuscita. Tribue quoque his sacrificiis largam tuae benedictionis impensionem, quo et vivi reviviscant in operibus bonis, et defuncti carne suppliciis exuantur aeternis.
( S1490ap) Trinitas vera et indivissa, Deus summe et trine, qui inter Iulianum et Basilissam magnum et spiritale connubii foedus statuisti, quo una coniuncti in gratia, spiritu non carne fructificarent; praesta nobis, ut et spiritu ambulemus, et desideria carnis non perficiamus, respuentes iurgia, amplectentes ac perficientes ea, quae ipse docuisti caritatis praecepta. Ut dum caritas Dei, quae data est per Spiritum Sanctum, se in nostris diffuserit cordibus, exemplo martyrum Iuliani et Basilissae tuis inhaerendo vestigiis coronemur.
( S1491il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est, omnipotens Deus, nos tibi gratias agere, spiritalia sacrificia celebrare per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum; cuius temporalem heri celebravimus apparitionem, et hodie celebramus triumphalem militis sui Iuliani martyris passionem. Heri enim rex noster Magis advenientibus demonstratus est trabea carnis indutus; hodie eius miles carne est mortalitatis exutus. Dudum iam de aula uteri virginalis egrediens Christus, heri novo sidere est demonstratus in mundo; hodie martyr de tabernaculo corporis exiens, triumphator migravit ad caelum. Ille sempiternae maiestatis deitate servata, servile cinctorium carnis assumens, in huius saeculi campo pugnaturus intravit; iste depositis corruptibilibus indumentis, ad caeli perenne palatium regnaturus ascendit. Ille descendens apparuit carne velatus; iste conscendit cum sociis sanguine laureatus. Heri Gloria in excelsis Deo, apparente Domino sancti Angeli cecinerunt; hodie cum suis comitibus Iulianum laetantem in suo consortio susceperunt. Heri alacriter advenientes Magi adoraverunt in praesepio Christum Salvatorem infantem; hodie immensitas caeli suscepit martyrem Iulianum per omnia triumphantem. Christo munera obtulerunt; hic Christus factus est munus. Illorum oblatio munerum mystice fidelibus Dominum Iesum Christum Deum et hominem demonstravit; istius credulitas in confessione Dominum Christum Deum et hominem non negavit. Illi admoniti, per aliam viam Herodem illudentes reversi sunt; isto orante, daemonum simulacra subversa sunt. Dominus ergo noster, cum sit altissimus, pro nobis humilis venit, sed inanis venire non potuit. Attulit namque secum donum caritatis, quo perduceret homines ad consortium deitatis. Caritas ergo, quae ad terras deposuit Christum, ipsa martyrem Iulianum de terris elevavit ad caelum. Caritas, quae praecessit in Domino, ipsa subsequenter refulsit in servo. O admiranda ubique potentia Salvatoris. Ostendit in matre virginitatis aeternae miraculum; demonstravit in martyre Iuliano invictae caritatis indicium; integritas quippe intemerata permansit in Virgine, dilectionis virtus integra permansit in martyre. Propter quod meruit eo tempore caelorum regna conscendere, quo Christus Dominus in hoc mundo oculis carnaliter dignatus est apparere. Ipse quem in unitate Trinitatis caelestia pariter et terrena sine cessatione collaudant, ita dicentes:
( S1492ps) Vere sanctus, vere in sanctis suis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; cuius potentia virtutis pro nomine suo certantibus Iuliano athletae sociisque suis tantum donum attribuit laudis, ut omnia quae vellent fiducialiter in eo ac per eum facere possent. Illum etenim praedicti martyres credendo atque sequendo ardentibus dimersi in cupis, illaesi post ignes rutilante claritate resplenduere fulgoris. E quibus Iulianus admirabili virtutum specialiter praepollens, in nomine eius cuidam se cedenti oculum evulsum reformat, corpus exanime suscitat, praesentiaque sua in pulverem redigit idolorum vanissima simulacra. Huius sane martyris dimicationem atque victoriam elementa ipsa testata sunt, humana laudaverunt, caelestia per emissam desursum vocem potentialiter intonarunt. Per hos ergo martyres, quibus tantam praestitisti magnificentiam laudis, indivisa Trinitas Deus, sit tibi gloria, sit nobis obsequentibus peccatorum venia exoptata, ut quorum passionibus collaudaris, eorum precibus delecteris, exaudiendo eos pro nobis, qui pro omnibus ipse incarnari voluisti in terris.
( S1493pp) Ecce, Domine, dilecti tui Iuliani vel spiritalis coniugis suae Basilissae miraculorum insignia praedicantes, has hostias divinitati tuae benedicendas offerimus; qui se tibi exhibentes in sacrificium verum, alios tibi exemplo suo in holocaustum veri sacrificii litaverunt; cum et per Iulianum multorum monachorum millum patrem, et per Basilissam sanctarum virginum choros tuentem, copiosam utriusque sexus, monachorum scilicet ac virginum, in caelesti gloria susceperis congregationem. Ex hoc igitur immensam bonitatis tuae potentiam obsecramus, ut qui per utrosque electa animarum munera suscepisti, per nos humiles tuos hanc hostiam pro nostris peccatis oblatam suscipias, impendens et benedictionem oblatis, et expiationem sumpturis.
( S1494od) Christe, amator castitatis et collator aeternae possessionis, qui beatissimum martyrem Iulianum ad te pro corpore exanimato clamantem exaudire dignatus es, precibus eius per caelestem vocem sine mora respondens quod eundem dilectum tuum in nullo contristari volueris, in quo sic ipse cum Patre et Spiritu Sancto laetabaris; tu nobis concede, ut ita in veritate vivamus, ne Sanctum Spiritum contristemus, in quo signati sumus; quo ab eo per momenta compuncti et recreati, per eum tibi relatura exhibeamus verba, quae ipse nos docuisti ut dicamus:
( S1495bn) Omnipotens Dominus, qui Iulianum et Basilissam ita gratiae suae opibus praemunivit, ut sic spiritalis coniugii copulo necterentur, ne carnis commixtione illatenus miscerentur, ipse vos ad eorum exemplum efficiat castimoniae dono sublimes, et in diligendo se fervore Sancti Spiritus coaequales. Et sicut per illos effecit sibi vasa mundissima, sic carnali in vobis voluptate devicta, plurimos exemplo vestro accedant ad caelestia regna. Quique in eis donum contulit perfectae virginitatis, ipse vos omnibus purificet a delictis. Ut eos in commune omnes mereamur in illa beatitudine habere socios, quos in hac vita cernimus, etsi immeriti, habere comites vel patronos.
( S1496cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem Sanctorum martyrum tuorum Iuliani et Basilissae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1497pr) Candidati sunt nazaraei tui, Sion, supra nivem comparati; saphiro pulchriores inventi sunt, dederunt gloriam Deo, alleluia, alleluia. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Dederunt gloriam Deo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Dederunt gloriam Deo, alleluia, alleluia.
( S1498pg) Gloria nostra et salus nostra, virtus atque iustitia, Domine Deus omnipotens, fac nos tibi placita sanctorum tuorum in sorte gaudere, et illic laudes tuas rectorum more perpetim decantare.
( S1499sc) Alleluia. Palmae fuerunt in manibus sanctorum, et magno clamore canebant: Salus Deo nostro sedenti supra thronum in saecula saeculorum. Alleluia. Datae sunt eis stolae albae, et dictum est ad eos: Requiescite brevi tempore ut compleatur numerus sanctorum. In saecula saeculorum.
( S1500ad) Catholicam, dilectissimi fratres, religiosa fides admonet pietatem interemptis pro Christo infantibus cultum exhibere, non luctum, honoris impendere caeremonias, non doloris, sacramentis dare vota, non lacrimis; quia ipsum mortis causam habeant, quem coronam, ipsum odio constet interesse, quem praemio. Recte enim in illis a credentibus laudabatur, inter quos a persequentibus quaerebatur. Etiam nocentes Christum non putabant esse nisi inter innocentes; cum tamen hoc non haberet veneratio pro fide, sed aestimatio pro aetate. Quos incerto falsitas perdebat, hos pro certo veritas acquirebat; ubi crudelitas impietatis errabat, ibi hostiam suam Salvatoris pietas agnoscebat. Scientes igitur illos sic melius moriendo crevisse, et quod tunc annis defuit, nunc meritis non deesse, rogemus, ut qui sub persecutorum manibus perire parvuli non dubitantur, in supplicantium precibus dignentur intervenire perfecti.
( S1501al) Deus, cuius misericordia per utrumque sexum per omnem currit aetatem, ita plurimum infantibus affectum paternae pietatis indulgens, ut parvulos nec ab Aegypto teneri sineres, nec ab evangelio prohibere, dum et in lege cum patribus evaderent mundum, et in gratia cum perfectis vocarentur ad regnum, atque institutione doctrinae innocentia expers mali forma induceretur exempli; dona nobis famulis tuis, ut malitiae viribus defaecatis, in usum concupiscentiae carnalis invalidi, docibilem servemus disciplinis spiritalibus voluntatem. Quo mens, nec rigida nec superba, sic sit blanda ne facilis, sic innocens ne impudens, sic humilis ne imbecillis; quatenus maturo discretionis iudicio, sic sufficiat probare quod placeat, ut affectare nesciat quod delinquat, atque ita salubrem sumat temperatiam moderante consilio, ut et simplicitatem imitetur infantium, et fortitudinem vindicet pugnatorum.
( S1502pn) Deus omnipotentiae ac benignitatis, Deus misericordiae atque pietatis, qui bethlehemiticae plebi ac dominicae civitati pro temporalibus aerumniis gaudia aeterna tribuisti, ut Rachel sancta plorans filios suos, quae proferebat ex dolore luctum, nollet ex consolatione solatium, quia licet videretur de praesenti infantium amissione conterrita, erat tamen beata ac de martyrum perpetuitate secura; da cunctis, Domine, in hoc loco consistentibus et universae plebi istius loci ut sic habeant ex sanctae vitae conversatione palmam, sicut habuerunt parvuli ex passione victoriam; quo eorum meritis et salus viventium, et defunctorum requies impetretur.
( S1503ap) Deus, qui martyrio innocentium parvulorum triumphalem hunc diem esse fecisti, et exempla ad augendam Ecclesiae tuae fidem proficientibus tribuere dignatus es, dum beatissimi infantes illi etiam passionem pro te hodie prompte vicerunt; da huic populo nomini tuo consecrato per consimilis gratiae admirationem meritorum similium dignitatem; ut qui hanc sanctorum infantium festivitatem pro honore nominis tui celebrant, ad ipsorum infantium beatitudinem profectu fidei et pacis semper ascendant.
( S1504il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi gratias agere semper, et Iesu Christo, Filio tuo, Domino nostro; cuius susceptae in carne nativitatis infantiam sic rex Impius ac profanus expavit, ut cogeretur metuere quem non merebatur agnoscere, et haberet conscientia deiecta tremendum quem non habebat superbia peritura subiectum. Hic ipsum specialiter perimere volens, quo inveniri posset ignarus, omnes infantes iussit interfici, si fortuitu usque ad ipsius caput membris pereuntibus pervenirent, et regalem necem vagantis gladii funera plebeia compingerent. Sic decepti furoris insania fecit martyres esse per mortem, qui adhuc confessores non erant per aetatem; et ubi non accessit possibilitas iudicandi, cessit felicitas pereundi. Christum igitur in omnium visceribus caeca lictoris manus mucrone quaerebat, et cum non inveniret ignorantia quem interrogaret, non discernebat impudentia quem feriret. Erat decretus ad occidendum, qui non erat idoneus ad loquendum; sed nihil laudis derogat infantibus non loquentibus; plus est enim causa clamare, quam lingua. Nec praeiudicat quod illis defuit sermo, quos constat pelisse pro Verbo; docuit esse vocem sanguinis mors fraterna. Infantiam, quam intellectus non adiit, exitus coronavit. O nefandi furoris immanitas. Ipso quo perimebatur vulnere portabatur occissus; et tenerum pendebat cadaver in capulum, plus lactis egerens, quam cruoris. Sic dulcia Christi ubera parvulorum labia suxerunt; et qui tunc non poterant discernere quid sitirent, nunc habent in gaudio quod biberunt. Unde merito tibi, Domine, omnes Angeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S1505ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Nazarene, qui ex ore infantium perfecisti laudem, ut non humana sed divina confessio nasceretur, et immatura loquendi aetas agnosceret, quem periti lege nescirent.
( S1506pp) Tibi soli, Christe Domine, a nobis gloria et honor, gratiarumque actio datur, qui fecisti parvulos per ignotam temporis mortem pervenire ad aeternitatis beatae hereditatem; qui glorificatus es melius in eorum sanguinis voce, quam in aetatis professione; apud quem non est quaesita cognitio rationis, in quibus coronata est materia parvitatis. Tribue proinde nobis, illis intervenientibus, et deesse in quo male sumus, et adesse in quo semper bene tecum vivamus.
( S1507od) Fratres carissimi, martyrum parvulorum exempla incitent nos ad virorum fortium acta. Et sicut illorum vox sanguinis clamavit ad Deum, ita nos unita pietatis voce exclamemus ad caelum et dicamus:
( S1508bn) Dominus Iesus Christus, cui parvulorum non vox aetatis, sed effusio sanguinis laudem dedit, clamorem vestrae confessionis miseratus attendat. Quique illos moriendi actione, non expugnationis certamine coronavit, ipse det vobis contra omnia spiritalia nequitiae gloriari spiritali victoria. Et qui illos non ex aetate, sed ex sanguine consecravit, ipse vos non pro opere condemnet, sed pro sua miseratione iustificet.
( S1509cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab Incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria, satiemur.
( S1510pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia; et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Vitam petiit a te, tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. In saeculum saeculi, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia.
( S1511pg) Deus, qui es virtus indefessa et Sanctorum inexpugnabile robur, tuam in Martyribus tuis constantiam praefer, inter quos et sanctus martyr tuus Sebastianus patientia victrIci nitescit; tu ergo in eius agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua, ut quae fideli devotione honorat Martyrem, parilem cum eo, te largiente, obtineat sanctitatem.
( S1512sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent; iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1513ad) Omnes filii Dei et probati milites Christi, hunc diem beatissimi Sebastiani laudibus attollamus, votis colamus, piisque affectibus consecremus; rogantes praelargissimam Domini pietatem, ut huius praedicti martyris prece eluamur a cunctis illecebris vitiorum, cuius praedicamento sanctorum corda excitata sunt ad triumphum.
( S1514al) Deus, qui per beatissimum Sebastianum martyrem tuum tuorum fidelium animos roborasti, dum tibi illum latentem sub chlamyde terreni imperii militem perfectum exhibuisti; fac nos semper in tuis laudibus militare, os nostrum perarma documento iustitiae, cor illustra tuae dilectionis amore, atque cargem nostram erutam libidine, clavis tuae crucis affige.
( S1515pn) Solve, Salvator noster et Domine, nostrorum vincula peccatorum, qui olim resolvisti per Sebastianum martyrem tuum os ancillae tuae Zoe ad loquendum, ut nomina tam offerentium quam defunctorum, quae nostro sunt ore prolata, aeterna sint in annotatione affixa; quo sicut illa per praedicamentum praedicti Martyris te meruit cognoscere Christum, sic nos mereamur, eodem pro nobis suffragante, paenitentiae percipere fructum.
( S1516ap) Martyris tui Sebastiani precibus, aeterne omnipotens Deus, nobis pacis dona largire, per eum donans nobis habere integritatem purae dilectionis, per quem tuos accendisti martyres ad amandam gloriam aeternae felicitatis.
( S1517il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum; qui sic os martyris sui Sebastiani veritatis armavit praeconio, ut et nutantium in fide animas confortaret, et obstrusum beatissimae Zoe sermonis ostium aperiret. In utroque quippe laudabilis, quia et in utroque praestabilis. Nam absconsum se militem exhibens Christo, Sanctorum animas veritatis confortabat ex verbo, quo nec momentaneis tribulationibus cederent, nec blandimentis carnalibus animos subiugarent. Et hoc quidem ut se militem occultaret absconditum, non suum aufugiendo supplicium, sed pro roborandis hoc agebat nutantium animis bellatorum; eo sibi a Domino credens dona tribui cumulantia, quo non solus meruisset pertingere ad coronam. Proinde te quaesumus, altissime summe Deus, ut, interventu huius martyris tui Sebastiani, precibus nostris adesse digneris: omitte culpam, tribue gratiam, languorem expelle, vitae commoda tribue, imperti pacem, petulantiam quoque nostrae carnis extingue, bonae vitae studiis nos atque actibus refove, et perennitatis nobis felicitatem attribue. Ut gloriam tuam, quam tuus martyr Sebastianus laudat in munere, nos quoque laudemus ex confessionis propriae voce, proclamantes atque dicentes:
( S1518ps) O quam gloriosum est nomen Filii tui, Deus Pater, in sanctis, in quo beatus hic martyr Sebastianus cum sociis martyribus suis et obstrusa mutorum ora resolvit, et contractionibus podagricae nodositatis medelam infundit.
( S1519pp) Sanctifica, Domine, hanc nostrae oblationis hostiam puram, quam tibi in honorem martyris tui Sebastiani offerimus dedicandam, ut quotquot ex ea libaverimus, illo repleamur documento virtutum, quo per hunc martyrem confortata sunt in fide corda nutantia beatorum.
( S1520od) Erigite, fratres, oculos ad caelum, petentes a Deo perenne auxilium, qui hunc beatissimum Sebastianum martyrem suum insutum ictibus sagittarum post exceptum supplicium, aeternum convocavit ad regnum. Clamate ad illum, et nullo modo detis ei silentium; nam ostendet in nobis indulgentiae pietatem, si pia eum invocaverimus ex voce, proclamantes atque ita dicentes:
( S1521bn) Salvator noster ac Dominus, pro cuius amore Sebastianus martyr confixus est vulneribus sagittarum, procul a vobis efficiat omnes sagittas aerearum potestatum. Quique animam eius intercidentium manu vocavit ad regnum, ipse vos e mundo vocet ad supernae vocationis bravium gloriosum. Ut cum eo in illa die pariter de visione Domini gaudeatis, cuius hic hodie festum amabiliter celebratis.
( S1522cm) Fac nos, Domine, beatissimi martyris tui Sebastianis sequipedes; ut eius muniti suffragio, respuamus fallacias daemonum, cuius instructi patrocinio, videamus bona Domini in regione vivorum.
( S1523pr) Filiae tuae, Ierusalem, in latere surgent, alleluia, tunc videbis et afflues, et dilatabitur cor tuum, alleluia, alleluia. Lauda, Ierusalem, Dominum, collauda Deum tuum, Sion. Tunc videbis et afflues, et dilatabitur cor tuum, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Tunc videbis et afflues, et dilatabitur cor tuum, alleluia, alleluia.
( S1524pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris Agnetis, solve nostrorum vincula peccatorum; ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1525sc) Magna facta es et praeclara filia Sion, in universa terra, alleluia. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob; tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi tui. In universa terra, alleluia.
( S1526ad) Agnoscentes, dilectissimi fratres, beatissimam Agnetem virginem plus animo valuisse quam corpore, plus fide quam germine, plus etiam spiritali robore quam aetate; quae Christum sibi specialem sponsum suo in corpore vindicans, nec persuasione seducitur, nec muneribus inclinatur, quo carnalis coniugii copulo necteretur; omnipotenti Domino supplicemus, ut idem qui spiritali copula sponsus huius factus est virginis, in suis nos delectari semper faciat amplexibus castis.
( S1527al) Deus, qui nudatum corpus Agnetis virginis tuae caelestis stolae obtexisti ex tegmine; vestiatur, quaesumus, Ecclesia tua claris vestibus innocentiae et iustitiae claritate, quo in ea et sacerdotum vita nitore praepolleat, et utriusque sexus conditio ea quae postulaverit adipiscatur.
( S1528pn) Conditor et reparator humani generis, Christe, Filius Dei, qui capiti virginis tuae, quod iam erat caelesti rore perfusum, magnam contulisti gratiam capillorum, quo suis videretur ad honorem crinibus tecta, quae propriis fuerat ad contumeliam vestimentis exuta; tu pius offerentium accipe vota, defunctis requiem praesta, et cunctos in commune, eiusdem virginis prece, fac pervenire ad aeternam salutem.
( S1529ap) Quanta sit dilectio tuae caritatis, Deus, in sanctis, in hac virgine evidentibus probamus indiciis; quae amplexibus tuis castis astricta, etiam generosi hominis execravit personam, cum oblata sibi ab eo pro nectendo coniugio repulit ornamenta. Da igitur nobis sola tui nominis dilectione fervere, ut tantum in tua pace laetantes, tua in nobis semper dilectio vivat, tuaque semper caritas requiescat.
( S1530il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; qui huic virgini et martyri suae factus est lux nova, cum eam in tenebris perlustrare non destitit constitutam. Illa etenim aethereo ac perpetuo eiusdem Filii tui lumine circumfulta, ad se in lupanar intrantibus geminis miraculis effecta est gloriosa, cum et hi qui tremuerunt divino lumine sani regressi sunt de illa, et improbus filius praefecti morte mulctatus est immatura. Obscenis quippe cupiditatibus ac ludibriis acti utrique intrarunt, sed non utrique, viso lumine, gloriam Deo dederunt. O quantum valet pietas Redemptoris, quae et illorum corda mortua ante tetigit quam perirent, et istum per culpam prostratum in morte, vitae reddidit pristinae. Hinc te, Deus Pater, exposcimus, visita nos iam gratiae tuae dono, qui in isto mundo degimus tenebroso. Libera nos de mortalibus actibus, et erue a suppliciis sempiternis. Refice quoque nos tuae crucis vulneribus, ut cum te in illa die sine confusione viderimus, proclamemus ad te, ita dicentes:
( S1531ps) Vere sanctus, vere benedictus Deus noster, Iesus Christus, Filius tuus, qui Agnetem sponsam suam et pretioso vestiario induit, et luce ei perpetua in tenebris refulsit. Ipse est enim lumen verum, splendor caelestium siderum, via errantium, salus debilium, remuneratio virginum, et corona immarcesibilis beatorum.
( S1532pp) Exemplo beatissimae virginis tuae, Deus Pater, quae se tibi in vivam obtulit hostiam, dum nec de nuditate confunditur, nec ceteris illatis suppliciis deterretur, has tibi pro nostrorum criminum venia offerimus victimas, quas tu, quaesumus, omnipotens Deus, bonitate solita benedicas, impertiendo et his sacrificiis gratiam, et nostris offensis veniam copiosam.
( S1533od) Sit nobis ad Deum, dilectissimi fratres, deprecandi pura devotio, et confitendi omnimoda plenitudo. Vestiet enim nos ille vestimento iustitiae, qui sponsam suam Agnetem induit stola claritatis aeternae. Abluet maculas sceleris nostri, qui per eam ab inferis iuvenem suscitavit. Dabit effectum orationis nostrae, si nos devotissime ad se prospexerit clamare et dicere:
( S1534bn) Copulet sibi Dominus animas vestras nexu perpetuo, qui beatam Agnetem sibi sociavit foedere sempiterno. Per eam quoque obtineatis apud Deum vestrorum veniam criminum, per quam iuvenis ille promeruit suscitari a tenebris inferorum. Ut ipsius post hanc vitam mereamini adunari consortiis, cuius nunc festum devotissime celebratis.
( S1535cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Agnetem in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1536pr) Alleluia. Eduxit sanctos Dominus de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit, alleluia, alleluia, alleluia. Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitu eorum. Et vincula eorum disrupit, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et vincula eorum disrupit, alleluia, alleluia, alleluia.
( S1537pg) Beatissimorum martyrum tuorum Fructuosi, Augurii et Eulogii praesidiis animati, fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum, eorum in aeternum precibus adiuvemur.
( S1538sc) Locutus est Daniel Ananiae, Azariae et Misaeli: Quaeramus misericordiam a facie Dei omnipotentis super sacramento isto. Tunc Danieli revelatum est mysterium, et benedixit Deo, alleluia. Throni positi sunt, et anticus dierum sedit; vestimenta eius quasi nix candida, et capilli capitis eius velut lana munda. Thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis accensus; fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius; millia millum ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Tunc Danieli revelatum est mysterium, et benedixit Deo, alleluia.
( S1539ad) Omnipotentis Dei ineffabilem maiestatem mente devota, exsultatione religiosa, fide integra, spe pura, fratres carissimi, laudando rogemus, rogando laudemus, qui nobis in sanctorum terraconensium Fructuosi, Augurii et Eulogii beatissima passione magna Ecclesiae praesidia donavit et patriae. Quorum in amore Dei consors animus, divissa vitae huius officia, in unius gloriae societate collegit, dum in ipso sacerdotii capite cohaerentia levitarum latera victimam Christo sanctificati in se corporis exhiberent, et ad destruendum daemonum cultum veram Dei confessionem carnis suae suppliciis alligantes, sanguine suo scriberent quod docerent; atque inter edaces carceris ligaturas, religionis inexpugnabili disciplina, quo innovandam crederent spem, et explendam servarent esuriem, et potandi oblatione relicta, qui Christi calicem biberent, refectione saeculi non sitirent. Quibus ita nos rectissime supplicemus, ut eorum valida ac pretiosa suffragia fidem in conversatione provehant, Ecclesiam ab impugnatione defendant, instituant sacerdotes ad laudem, levitas ad officium, reges ad pietatem, populos ad quietem. Et cum illa eis in delectatione sit regio quae suscepit, ista non sit in oblivione quae genuit; habeat illa in collegio quod coronavit, habeat ista in patrocinio quos transmisit.
( S1540al) Magna nobis hodie, Domine, succurrit te auctore immolandi fiducia, qui adest Christi tui coheres examinatus igne sacerdos, cuius sacrificium non spernas. Adsunt enim levitae sanctissimi, qui amicti stolis Agni sanguine lotis altare tuum circumdare valeant, et sacris muneribus honorare. Quibus quamlibet omnium in te credentium iniunxeris curam, huic peculiarius loco et populo venerabilium reliquiarum praesentia consecrato, ut assistere et opitulare iubeas, rex summe, precamur. Nunc tibi Fructuosus tuus in commendatione nostri ac totius plebis huius fructum suorum Ingerat meritorum. Nunc Augurius et Eulogius immaculati tui sanguinis ministrent poculum credentibus in salutem; ut tam victricium ducum vel eruditi magisterio, vel virtute defensi, nec praesentium pro tuo nomine poenarum formidine terreamur, nec futurorum bonorum extorres usquequaque reddamur.
( S1541pn) Adesto nobis, omnipotens Deus, sanctorum tuorum Fructuosi, Augurii et Eulogii triumphalem celebrantibus diem, et laetitiam spiritalium tribue gaudiorum; concedens eorum intercessione sepultis requiem, offerentium animabus et corporibus sospitatem; quorum sic fides membris igne decidentibus arsit, ut sentirent corruptibilis naturae defectum, et nescirent caelestis animi mutare propositum.
( S1542ap) Deus une et trine, simplex et iuste, admirabilis et praeclare, quem societasilla trina et indivisa sanctorum tuorum Fructuosi, Augurii et Eulogii, sic unita laudis voce inter flammas concelebrat, ut quamlibet exusta ignibus membra deciderent, eorum tamen animae divino flante Spiritu plus calerent; concede nobis tuorum martyrum intercessione, ut per cotidiana temporum incrementa, tua in nostris cordibus dilectio coalescat, caritas ferveat, ac legis tuae meditatio convalescat, ut odiorum sopitis iurgiis, vigeat in nos flamma divina, et exstinguantur malae cupidinis nutrimenta. Quo, sicut praedicti martyres iniecti camino suis te in passionibus laudaverunt, sic nos, te opitulante, ex omnium bonorum fructu tibi placere ante nostrum obitum mereamur.
( S1543il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, nos tibi ex toto corde gratias agere, et unitatem Trinitatis tuae sub una trium martyrum passione laudare; quorum aequalis fides, similis fortitudo, indiscreta confessio per dividuas personas graduum, individuas et poenas rapuit et coronas. Quos inter gentiles errores, velut quibusdam paleis quasi probatum aurum, non minus caritatis divinae, quam persecutionis inimicae flamma conflavit, et in caelestibus thesauris massam eiusdem fornacis ignis condidit qui voravit. Libenter enim fidelium animarum ardor tuo amore succensus sanctificatorum corporum ferebat incendium, quo se utique non exinaniri, sed clarificari posse amplius confidebat. Et cum illo acrius Sancti Spiritus calore ferventes, terrenae adustionis materia cingeretur, exinde flammas sibi deputant in favillas. Sed faciebat hoc sustinendi virtus, non urendi defectus, cum infirmitatem carnis fides excederet, non vim suam natura ignis amitteret. Imposita super ardentem ignis struem membra tabescentia liquescebant, et contractae viscerum partes crescentibus in cumulum carbonibus inhaerebant. Inter ambustos torres mixtus cineri sanguis fumabat, sed euntes ad Dominum animae plus calebant. In quibus pro societate corporis potuit dolor esse qui tangeret, non potuit esse qui vinceret, dum illis divini adiutorii virtute praestatur, ut eius poenae superaverint crudelitatem, cuius non timuerunt passionem. Digni admodum quos haebraeis pueris Azariae et comitibus eius similes vox divina signaret, qui in camino Babylonii regis illaesi atque securi, novo laudes tuas carmine decantantes, angelico atque caelesti officio clamaverunt, atque ita dixerunt:
( S1544ps) Vere sanctus et admirabilis es, Deus summe, qui te in tribus sanctis perfecta Trinitatis Unitas demonstrasti; non corporum visibilium dissimilitudine, sed unita mentium voluntate; non officiorum distantium ordine, sed concertantium militum inseparabili caritate; non aetatum alternantium tempore, sed animorum persistentium indiscreta virtute. Condecet enim, ut hi qui bella Domini proeliant, sui secum regis exhibeant in abditis simulacra, quia et illic certa sperabitur ex hoste victoria, ubi armorum victricium signa fuerint comitata. Hi igitur cum principe glorioso levitae animo paterno consimiles, effecti sunt continuo caelestis gloriae coheredes; in quibus bonae voluntatis immutabilem manere concordiam furibundus carnifex cernens, nihilque posse in eis praevalere poenarum conspiciens, mox atrocibus exurendos deputat flammis. Sed eo fit militum tuorum fides ardentior, quo fuit acrior sententia cruentorum. Quos tamen ita indisrupto sibimet vinculo tua caritas vinxit, ut nec aestuantia camini dum traherentur procul conspecta formidarent incendia, nec tristitia saltem dum illic proicerentur, contraxerint ora. Quin potius solvendae stationis tempus adesse cernentes, caelestium dapium desiderio tacti, propere veniunt ad suae compendia mortis. Cumque mediis urerentur sacra corpora flammis, acceptabilia Deo reddunt hymnis sonantibus vota. Necdumque fuerant ignibus divina sacrificia concremata, et iam animae Angelorum ovantibus gregibus chorisque consertae perpetim conscendunt aetheria in arce volatu; ut apud te Deum solverent servatam esuriem, a quo se fidenter speraverant refici perpetua caritate.
( S1545pp) Omnipotens Deus, qui sanctis tuis Fructuoso episcopo, Augurio et Eulogio diaconibus, tantam virtutum gloriam tribuisti, ut sic eorum corpora iniecta camino liquescerent, ne animae doloribus carnis perarmatae divino Spiritu cederent, sic exusta deciderent ignibus membra, ne umquam silerent praeconum tuorum veracia verba, sicque humanorum corporum exterminata sit species, ne tamen aliquando a confessionis fervore friguerit ignea fides; tu haec oblata tibi libamina calore Sancti Spiritus perflans benedicenda assume, eorumque participatione fac nos caritate fervere, delictisque frigescere; quo in divino amore succensi, sit in nobis ignis qui exurat peccata, non qui augeat vitiorum carnalium incentiva.
( S1546od) Deus aeterne, qui beatissimos martyres tuos Fructuosum, Augurium et Eulogium igne examinasti, eorumque animas perustis membris ad aeternam requiem perduxisti, dum in illis tribus Trinitas vera inhabitas, quos unitos in passione Unitas sancta coronas; respice nos de excelso throno gloriae tuae, dans nostris criminibus finem, et terrae nostrae finibus pacem. Ardeamus spiritu, sanctificemur ex actu. Operemus iustitiam, teneamus et castimoniae disciplinam. Ut eo fervore cordis, quo te praedicti martyres in medio ignis positi laudaverunt, nos quoque institutionis divinae oraculum coram te depromere mereamur, ita dicentes:
( S1547bn) Deus unus et trinus, qui se in unitate trium martyrum Fructuosi, Augurii et Eulogii passione gloriosum ostendit, glorificari se in nostris cordibus faciat, et ad instar illorum in suae pacis unione connectat. Quique illis gloriam adauxit per passionum temporalium ignem, calore Sancti Spiritus peccata vestra expurget. Ut in illo vestra semper spes maneat fixa, in quo illis est aeterna post esuries refectio attributa.
( S1548cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum Fructuosi, Augurii et Eulogii; ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( S1549pr) Dedi te plebi murum aereum, fortem; et pugnabunt ad te, et non praevalebunt adversum te, quia ego tecum sum et salvum te faciam, alleluia, alleluia. O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Et non praevalebunt adversum te, quia ego tecum sum et salvum te faciam, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et non praevalebunt adversum te, quia ego tecum sum et salvum te faciam, alleluia, alleluia.
( S1550pg) Domine Deus, praesta propitius, ut beatissimus Vincentius martyr tuus vincat suis meritis nostra flagitia; qui non suis, sed divinis viribus saevientium potuit superare supplicia. Ut qui dudum in illis vicit impietatis atrocitatem, in nobis malae cupiditatis superet voluntatem.
( S1551sc) Haec dicit Dominus, formans te ab utero: Auxiliator tuus sum; noli timere, serve meus rectissime, quem elegi, quia ego tecum sum, alleluia, alleluia. Effundam spiritum meum super te; et super semen tuum, benedictionem meam. Et germinabitis inter herbas, quasi salices iuxta fluentes aquas. Quia ego tecum sum, alleluia, alleluia.
( S1552ad) Cunctorum licet, dilectissimi fratres, gloriosas martyrum passiones, quas distincta regionibus loca meruerunt, una fides faciat omnibus indiscreto honore venerabiles; meritoque eis non sit dispar reverentia colendi, quibus par fuit causa moriendi; tamen proprium sibi quiddam in ipso celebritatis officio civilis amor vindicat, et cognata provincia ad illam gratiae dignitatem naturae iungit religionem. Quia maior fit laetitiae ambitus, in quo et patriae servit affectus; quodque nos sancto beatissimoque Vincentio, cuius ita sumus ut noster est, iure debemus. Qui genitalis soli alumnam plebem, et patrocinio erexit et titulo. Magnus confidentia divina protectionis exsistens, qui vernaculos populos ornaturus assereret, asserturus ornaret; qui eorum devotionem Deo ingereret, quorum obsidem se dedisset. Ut inter diversas mundi partes, quae semine apostolicae praedicationis suscepto perfectam frugem in martyribus obtulerunt, haec quoque huius ope muneris gratia non careret, et domesticum sanctorum municipatum in illa caeli statione non perderet, habens in prorogandis accipiendisque reliquiis et ipsa quod redderet. Hunc ergo amplius propria venerentur, quem peregrina mirantur; ut pro eis se potentiorem ostendat in beneficiis, pro quibus amabiliorem se agnoscit in gaudiis; suoque interventu, et Incolam laetificaturus et advenam, aequale tuitionis auxilium reddat pro cineribus mundo, civibus pro sepulchro. Amoveat a regione plagam, a religione perfidiam. Et qui fuit Ecclesiae victor, patriae sit defensor; et in eo sit fidei protectio ne laboret, in quo fuit infidelitatis contradictio ne noceret. Et quoniam huius virtutis tu, Deus Pater omnipotens, auctor esse dignosceris, clementiam tuam imploramus acclines, ut qui martyri tuo Vincentio victoriae dedisti coronam, nobis peccatoribus indulgentiam de tua larga pietate concedas.
( S1553al) Convertere, Domine, ad preces familiae tuae, quas pro tuo honore per eum deferimus, per cuius confessionem et mortem te praedicatum incredulis sine cunctatione cognovimus. Ideoque clementia patientiae tuae ita nostris adsit petitionibus, ut nostris per eum patiatur se imprecari orationibus. Quidquid enim per eum speratur, a te, Domine, exspectatur. Ipse nobis de te quod in se redundat, exhibeat, ipse ad te preces nostras portitor deferat, ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat. Te autem, alme Vincenti, vernule martyr, cuncta cohors alumna lacrimabili prece circumdat; te huius catervae toga submissa flagitat mente. Universis de te pluralis devotio, singulis in se diversa necessitudo est. Alius ovans vota persolvit, alius plorans maestitudinis questus exponit. Tua sanctitas et vota suscipiat, et taediosis sucurrat. Beatitudo enim tua omnibus anxiis remedia te fenerare compellit. Obtinendi namque pro singulis apud Dominum Iesum Christum et nostrum est fidere sine cunctatione opem ferre quod posceris, et tuum est libenter praestare quae imploraris. Tuo freti intercessu recurrant ad paenitentiam lapsi, ad indulgentiam rei, ad laetitiam maesti, ad medelam languidi, suos ad cespites exsules, ad portum tranquillitatis naufragi, regiones ad proprias peregrini, ad redemptionem captivi, ad sospitatem cives, ad quietem hospites. Tuo obtentu iugis adhaereat regibus clementia, potestatibus patientia, militibus modestia. Tuo interventu assuescant avari misericordiam, luxuriosi continentiam, petulantes pudicitiam. Tuo suffragio perfruantur caeci corde fidei lucem, hebraei catholicam fidem, erectionem opressi, solutionem vincti, correctionem devii, salitem inconvulsibilem furiosi. Tuo adiuti auxilio, ambiant teneantque clerici sanctitatem, monachi custodiam, religiosi castimoniam, perfectissimam laici honestatem. Teque intercedente perfectum habeat sapientia intellectum, terra proventum, anima lucrum, vita iudicium.
( S1554pn) Inter patriarcharum inclitae memoriae titulos, prophetarumque sublimes vaticinio fasces, atque martyrum illustres sacram per mortem triumphos, eximium in agone caelesti probatumque tuum athletam sanctum Vincentium amore vernulo plebs alumna veneratur. Ob cuius annuam festivitatem, te, quaesumus, omnipotens Christe, ut offerentium nomina volumen vitae contineat, et aeternis sedibus tua mansuros clementia censeat; atque praecedentium nos in pace dominica animas pax perpetua confoveat, et requies aeterna possideat.
( S1555ap) Christe, cuius magnitudo potentiae Vincentii martyris tui corpus, quod vesano Datiani furore fuerat marinis proiectum in fluctibus, undis advehentibus honorandum revocavit litoribus; tu nos eodem martyre suffragante a procelloso istius saeculi profundo manu pietatis in supernis attolle. Ut qui inimico impellente in hoc mare excrescentibus delictis cecidimus, per caritatem, quae est coopertio peccatorum, ad portum salutis quandoque perveniamus, laetaturi cum omnibus invicem, quos dilectio tua iungit in hac praesenti martyris tui sollemnitate.
( S1556il) Dignum et iustum est, iustum et dignum est nos tibi agere gratias, omnipotens Deus. Pro cuius nomine ille noster gloriosus toto orbe Vincentius, levitici honoris gradu potissimus, in stola miles tuus albae vestis habitu candidatus, furentem in Christo rabidi hostis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit; sciens paratus esse ut resisteret, nesciens elatus esse quod vinceret; cum in sede sua numeroso fultum comite, terribilibus praesidem verbis ferocientem, confidentia provocantem contemnens, praedicatione tui nominis referiret, et ad iram contempti verecundiae dolor cresceret, quod despectus sui ipse esset arbiter qui minister, ipse testis fieret qui satelles; illudque concilium sanctum miraretur, per quod persequens minaretur. Videbat namque alto defossas in visceribus verberum scrobes, et in savientis supplicio ferientis manum plus vulneris invenire quam corporis; nudaque ossa non iam carnem ictibus praeferre, sed sanguinem; solumque vigentem spiritum eo stultitiam exprobare iudicis, quo potentiam probaret victoris. Carceris quaeruntur angustiae, et obstrusus omnino locus quo detruderetur eligitur, non iam qui pestem persecutionis augeret, sed qui laudem confessionis absconderet, credens quod causam confessionis averteret, si personam quae se spreverat absentaret, minusque Datianus erubesceret, si Vincentium populus non videret. Contusa substernuntur testa quo iaceat, quorum ad nocendum natura hinc acuitur si frangatur; ut reddita membra tormentis ea sustinerent fragmina, quae secarent, atque in vim se acuminis mole sua superiacens urgeret. Sed fallitur iudicii sui opinione crudelitas. Nam Maiestas tua, famulo suo amplius in confesione comitata, infert novam veteribus tenebris lucem, et tabernaculum sibi amici sui reddidit ergastulum. Fovet laceros artus medica Dei manus, et ad venustiorem soliditatem suppletis plagarum fossis, sulcatorum laterum damna compensat. Insolita tanti luminis claritate obstupuere custodes. Vocem hymnun Domino concinentis mens pallidi ianitoris expavit; currit exanimis metu minister ad praesidem, gravius referentis relatio nuntii percussura quam gladii, cum nec posset ex magnitudine rei tacere quod viderat, et non auderet domino dicere quod volebat. Mox in sermone narrantis tremor occupat, dolor lacerat, furor inflammat; mortis poena subtrahitur, cui pompa carceris invidetur. Profana inferendi exitus complementum suspendit industria, non volens parcere si desistat, sed timens coronare si puniat; profertur ex illo caelestis gratiae secum atque in se cohabitantis recessu, et pulchrior si adhuc sit passurus, et fortior. Sed ubi desiderium viri ad regnum Dei animae oblatione tendentis intelligit hoc detrahendum meritis, credidit quod tormentis quodque titulum contraheret laudis, si numerum incideret quaestionis; nec tantam gloriam iustitia redderet, si vitam poena non tolleret. Sulcatis per ungulam costis, et patentibus seiuncta nervorum crate compagibus, lenis ac blandioris strati fulcra substituit. Et cum deficere eum odio sanctae confessionis exoptet, tamen eum vivere adhuc mendacio suae miserationis infamat, ac si amoto paululum modicumque carnifice animam quietus exhalet, dicatur non occissus fuisse, sed mortuus; quasi non eum poena consumpserit, in quo et poena consumpta est. Gratias ergo tibi, Domine Iesu bone, quod anima tuo digna consortio, quae pertinax tulit supplicium, ei mendax fuit obsequium; et quae fuit contenta quod fureret, hoc sit dedignata quod parceret. Sic redeuntem ad Dominum suum caelestis suscepit aula Vincentium, ut eodem in supernis penetralibus iam recepto, Datiano corpus eius vinceret, quem Datianus etiam in corpore non vicisset. Comperto sancti transitu, ex eius sibi promittit expiatione vindictam, cuius gemit ex virtutis perfectione victoriam. Exponi semesa comedentibus furore suo membra litoribus avibus mandat et canibus, ut tali pastu eorum impleret ventrem, quorum gereret mentem. His tamen parcentibus, ille deterior, ut maiori meritorum miraculo eorum consuetudo mutaretur, quorum natura non tollitur. Mittitur avis generaliter inhumatis inimica corporibus, quae eo persequatur improba quo alatur; sed quo in laudem Dei cresceret gratiam victoribus rependentibus, prohibitas appositi corporis dapes ieiuna servaret; ac ne hoc quasi spreta fecisset, non solum non contingeret, sed vetaret. Eo enim nimirum obtinens Vincentius ne comedatur, quo Elias meruit suscipere transmittente quod comedat. Haud procul aura corporis lupus cadaver odoratur; quod cum iam forte contiguum excubiis avis discreta rostro, penna, unguibus retroageret, faciem ingruentis verberat. Siccas fere fauces positae retorsere cervices, et reciduo post tergum capite, iacentibus in collo auribus, mansueto lumine strictis dentibus rictum reportat; id in similitudinem paenitentis ostendens, quod spectaculi auxisset pompam, non corpori fecisset iniuriam. Vicit Datianum etiam bellua intellectu, cum in Datiano belluam Vincentius vicisset spiritu. O impudens furor, et stulta vesania, corvus obsequitur, lupus veneratur, Datianus irascitur. Ad occulendam igitur eius laudem non iam secretum elegit, sed profundum; credens sibi ad delitescendam martyris gloriam, non iam claustra fidem servatura, sed maria. Quasi te, Domine, elementa prohiberent, cui abdita patuissent, et cum illa quae ipse obstruxerat penetrasses, ista quae tu fundaveras non adires. Datur nautis mergendum corpus in fluctibus, ut in auxilium suum aequora proficerent, cui ad vincendum militem tuum terra defecerat. Proicitur enavigatis magna freti parte fervoribus, cum et sacco premeretur et saxo. Quem inter sorbentes undas potens brachii tui manus secuta, quae spiritum intulit ad caelum, corpus retulit ad sepulchrum. Hoc te in praeconio tui victoris addente, quod allatum in altum mersus emergeret, et laudabilius sursum ascenderet, qui deorsum amplius descendisset. Sed non in longum est in submersi mora laetata gentilitas. Protinus eiecto in litoris quiete Vincentio, insultationis suae passa naufragium, vidit non praedam fluctibus se dedisse, sed sarcinam, quem vehendum mare accepit, non tenendum, eumque sic evomeret, ne voraret. Ita, Domine, ad te Vincentius tuus illatus est caelo, et solo probatus et pelago; ut cum multiplices pugnas expediret, secuta victoria, venerabiles reliquias digna servaverit sepultura. Te concedente, cui merito omnes Angeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S1557ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus Deus noster Iesus Christus Filius tuus; qui est gloria sanctorum, et corona martyrum; promissionis largitor et pollicitationis indultor; amicus apostolorum, et gratia triumphatorum; tutela certantium, et victoria dimicantium; exhortator ad vitam, et incitator ad praemia; quo inspirante, fidelis tuus Vincentius non ignorabat, athleta fortissimus levitico honore perfunctus, quod et praemium possit accipere ex merito passionis, et bravium ex officio dignitatis; qui erat de victoria fidus, et de corona non dubius. Ideoque hunc non laminae ignitaeque sartagines, non eculei sublimesque catastae, non ungulae ferreaeque manus, non ergastulae carceresque densis suppleti tenebris, non stridor catenarum, ac ponderatio gravis cuiusque metalli, non foci fragor, et strepentis passim copia salis patentibus visceribus iniecta internis, nec fragmen testulae nudo adhibitum corpori, Datiani quiverunt subicere iussioni. Et cum in tantum persecutoris vecordia ferocisset, ut inhumatum corpus fluctibus deputaret, repente muneris ossa pretiosi ambientibus terris salvum unda famulanter restituit. Quapropter ob hoc divino nutu maris profunda tetigerunt, ut ex aequalibus officiis etiam ipsum possit servire naufragium. Tua sunt, Domine, ista miracula, qui fortis et potens es ac invictus in proelio Unde precamur, ut istic ubi nobis reposita est eius reliquiarum portio, erecta sit patrocinii plenitudo.
( S1558pp) Concede, Domine, tuis pro delicto supplicantibus famulis veniae proventum, qui ob passionis praemium coronam beato Vincentio contulisti. Tribue, quaesumus, nostris intercessione medelam ulceribus, cuius vulneribus mirifice carnificem superasti. Exstingue Sancti Spiritus rore nostrorum incentiva vitiorum, qui iusti fide ignitas sartagines glaciasti. Depelle fidei munere nostrae infidelitatis caliginem, qui profundi carceris noctem ob Sancti merita caelesti iubare radiasti. Et quia athletae tui, Domine, corpus exanime ferarum voracitas te obsistente vorare non valuit, nobis tua protectione defensis nulla saltem suggestio inimici vestigium infigat delicti. Pelagus, Christe, tui testis factus feretrum eum te iuvante revexit ad litus; supplicum tuorum cursus vitae te opitulante redeat ad salutem. Illum immaculatae conscientiae meritum et fidei virtute consummata passione religio te praesule perduxit ad caelum; nos confessio flebilis te miserante eripiat ab inferno. Ut per hoc sacrificium, quod tibi in honore praedicti martyris tui dedicandum offerimus, cum martyribus tuae retributionis effulserit gloria, eorum suffragio evasisse se peccatores gaudeant securi a poenis.
( S1559od) Deus, qui levitam tuum Vincentium tanto virtutum munere decorasti, ut mysterii sacri fretus officio, qui Filium tuum Dominum nostrum secuturus esset in passione, eiusdem Christi tui calicem ministraret prius credentibus in salutem; tu nos facito coram te digne tractare suscepta ministeriorum officia, quorum gestandam suscepimus obsequelam. Quo martyr tuus Vincentius divino auctus Spiritu, qui persequentem Datianum obiectibus duris aggreditur, cum contra eum Valerium episcopum suum leviter mussitasse conquereretur, meritis suis tribuat omnibus in hac vita feliciorem excursum, et in futura regione regnum beatitudinis infinitum. Ut sicuti eum inter poenas suscepisti te confitentem, ita nunc iubeas exaudire pro nobis orantem, cum ad te proclamaverimus e terris:
( S1560bn) Deus, lumen aeternum, qui nova luce martyri suo Vincentio posito refulsit in carcere, illuminescat in cordibus vestris ad aeternam remunerationem. Et qui corpus eius in medio mari dimersum marinis gurgitibus revocavit ad litus, revocet vitam vestram ab interitu et noxiis actibus. Quique corvo obsequente dilatavit praedicti martyris gloriam, devotionem vestram solita propitiatione suscipiat.
( S1561cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti martyris tui Vincentii tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1562pr) Beatus vir, alleluia, qui implebit, alleluia, desiderium suum, alleluia. Potens in terra semen eius, generatio rectorum benedicetur. Desiderium suum, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Desiderium suum, alleluia.
( S1563pg) Confessoris tui beatissimi Ildephonsi annua recursione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annisu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S1564sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S1565ad) Accedentes ad Domini sacratissimam mensam unanimes Deum deprecemur, fratres carissimi, ut meritis sancti Ildephonsi, ipse, qui largiflua pietate peccatores iustificat, nostrorum copiam criminum placatus dimittat.
( S1566al) Clementissime, aeterne omnipotens Domine, cunctarumque creaturarum creator, te benedicimus, teque collaudamus pro sancti tui Ildephonsi triumphis, cui pro tuo nomine vel pro beatae Mariae defenssione certanti dedisti immortalitatis coronam. Eius ergo impetratu preces nostras suscipiat tua larga clementia et eo orante concedas nobis veniam, qui tuis electis omnibus parasti loca beata. Attende quoque propitius meae servitutis obsequium et miserere famulis tuis et omni populo christiano ut cunctis eorum sceleribus amputatis, ita sint tuae miserationis defensione perfecti; quatenus et in hac vita universa facinora careant et ad conspectum gloriae tuae quandoque sine confusione perveniant.
( S1567pn) Spes certa credentium, dominator Domine Deus, qui peccatores salvare venisti, non perdere, tuam omnipotentiam supplices flagitamus, ut sancti tui Ildephonsi meritis nos ab omnibus purges delictis et sicut ille in caelis cum angelis laetatur, sic nos facias dignos in tuo astare conspectu, ipseque apud te pro nobis intercessor exsistat et defunctorum fidelium tua miseratio requiem aeternam concedat. Miserere etiam indigno mihi et omnibus pro quibus te supplex expostulo perpetuamque requiem tribue famulis tuis et omnibus defunctis ut in Abrahae gremio collocati et nunc poenas evadant inferorum et resurrectionis tempore caetibus eos sociari iubeas angelorum.
( S1568ap) Adesto, Domine, Ecclesia tuae sanctae catholicae pietate solita, et pacem ei concede perpetuam, sancti tui Ildephonsi intercessione, hoc sacrificium a nobis oblatum accepta ac nos consolida in pace perpetua. Dignare etiam, Domine, suscipere fidelium oblationes et infirmorum omnium sana languores, quo, te medicante, et plenitudinem salutis recipiant et tuis semper sani iussionibus pareant. Id denique obnoxius quaeso, ut omnes metu territos, inopia afflictos, tribulatione vexatos, morbos obrutos, suppliciis deditos, debitis obligatos, vel quolibet moerore contritos, cunctos indulgentia tuae pietatis absolvat, morum emendatio relevet et miseratio cotidiana confoveat.
( S1569il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est, omnipotens Pater, nos tibi gratias agere, spiritalia sacrificia celebrare, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, cuius gratia in universo orbe terrarum diffusa conspicitur et gloria a cunctis gentibus decantatur. Quique etiam sanctum suum Ildephonsum pro suo amore et pro fide confessorem effecit, et voluntatem labiorum eius non fraudavit ut quem ore et corde credulo confiteretur in terris, videret gaudens in caelis. Qui etiam consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, de illo fidentes et per illum in tentatione non deficientes. Ille nos armis iustitiae, ille galea salutis munit atque circumdat, ne attollamur prosperis, ne deiciamur adversis; ne immundorum spirituum iaculis, ne adversantium nobis penetremur sagittis, ut pressurae saeculi nos ad aeternam pertrahant gloriam, ut tribulationes mundi dona nobis exactent caelestia. Per quem te, summe Deus, rogamus ut precem Ecclesiae tuae attendens, propitiabili dignatione ad haec munera respicere iubeas, quae tibi in honore sancti tui Ildephonsi offerimus, pro visitatione et revelatione pressurarum servorum tuorum et omnium fidelium tribulatorum. Iam, iam, Domine, respice super nos vultu placabili et misericordia singulari remove a nobis quod saevitia malorum promittit, quod iniquorum pravitas intulit, quod pravorum in consiliis adversitas alligavit, quod ex iudicio imminet, quod ex sententia pendet, quod conspiratione machinatum, quod accusatione confictum, quod propriis iniquitatibus gestum, quod alienis est finctionibus alligatum, quod pressuris deicimur, quod cruciatibus praemimur, quod congustiis angustamur. Non iustitiam tuam in iustitiam nostram exerceas, sed potius pietatem tuam in nostris iniustitiis manifesta. Non nos in percussione deicias, non in fragello prosternas, non per murmurationem abicias, non per tolerantiam perdas. Sed per tribulationem exerce, per pietatem attolle, per misericordiam rege, quo per te ab inimicorum iaculis tuti, ac praesenti tribulatione exempti, te Deum unum in Trinitate consono vocis praeconio collaudemus atque concelebremus ita dicentes:
( S1570ps) Vere sanctum, pium ac magnificum nomen gloriae tuae, omnipotens Deus, cuius iussu condita sunt omnia in caelo et in terra, in mari et in omnibus abysis. Qui mirificus sanctorum omnium adoratur in terris, et gloriosior prae cunctis angelis collaudatur in caelis. Qui sic nos hic tribulationum censura contendit, adversantium stimulis erudit, lacerantium adversitatibus frangit ut post dolorem veniamus ad requiem, post laborem inveniamus mercedem. Hic tibi, Deus Pater, haec sacrificia inferat, hic tibi haec commendabilia reddat, hic nostris precibus faveat, hic servos tuos omnes fideles captivos ac tribulatos, pro quibus haec tibi offerimus dona, ab omnibus pressuris absolvat ac redimat et gratia tua eis quantocius multiplex solamen impertiat.
( S1571pp) Cuius nos praecepti tenaces et iussa meminimus et gesta memoramus, omnipotens Pater. Tu de caelis tuis propitius favens, hoc sacrificium nostrum indulgentissima pietate prosequere, ut per sancti tui Ildephonsi obtentum, et maiestatis tuae plenitudo ad sanctificationem huius hostiae de tuis sedibus sanctis descendat et nostrorum pectorum intima per holocaustum reddat per omnia munda. Accipe igitur haec famuli tui Ildephonsi et omnium fidelium itinerantium votiva sacrificia, eosque ubique protege manu tua. Et quia tu es veritas et vita, in veritate tua facito eos ambulare et a via recta nullo modo declinare. Tribue mansionem, tribue et defensionem, effectum actionis et profectum bonae deliberationis ut nullis scandalis saeculi impendiantur, nullisque adversitatibus inimicorum frangantur, sed incolumitate omni manente, perveniant ad locum quem desiderant, angelo tuo sancto protegente et praecedente.
( S1572od) Completis, Domine, sacrificiorum tuorum pro tua laude et nostra salute mysteriis, plenam nos habere tuam gratiam praesta, et quia nostrum non agnoscimus meritum, sed tuum praeceptum, audemus tibi proclamare, dicentes:
( S1573bn) Christus Dominus, qui invictus victor in suorum sanctorum exstitit vita mirificus, pietate solita vos adiuvet in labore et consoletur in munere. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles, qui illum reddidit in disputatione esse victorem. Ut cuius festa nunc veneranter excolitis, cum eo partem in regnis caelestibus habeatis.
( S1574cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Ildephonsi veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S1575pr) Dabo sanctis meis primam sessionen, alleluia, in resurrectione aeterna; et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S1576pg) Beatissimorum martyrum tuorum Babilae et trium puerorum praesidiis animati, fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum, eorum in aeternum precibus adiuvemur.
( S1577sc) Haec dicit Dominus: Dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram; et benedicent me iurantes in nomine meo, et pronuntiabunt gloriam meam in civitate sancta Ierusalem, alleluia. Adducent fratres suos de universis locis, ut offerant munus Domino in psalmis et canticis; et cum intulerint mihi hostias, sumam ex eis sacerdotes et levitas, qui adorent me et benedicant nomen meum super altare meum. In civitate sancta Ierusalem, alleluia.
( S1578ad) Adest, dilectissimi fratres, praetiosae mortis Babilae triumque puerorum referentis anni gloriosa illa celebritatis recursio, in qua licet omnibus exsultare conveniat, condecet tamen ut eorum trophaea praedicare ora mortalium non desistant. Hic enim Babilas est, qui praesulatus honore potissimus, eruditor plebium, caputque insigne et venerabile clericorum, ex grege commisso partem sui laboris praeviam oblationem Christo Domino obtulit consecrandam; cum aeterno trium infantium de profectu sollicitus, quos studio docendi instruxerat, pastorali sollicitudine ad passionem cohortat; ut cum eis qui eius oboedierant verbo, uno passionis potiretur triumpho. Proinde in horum amore totus noster excitetur affectus, et lamentabilis exsurgat confessio. Id praecipue omnipotenti Domino supplicantes, ut vita nostra et horum imitatione proficiat, et ad sempiternam gloriam remuneratura perveniat.
( S1579al) Deus, qui es collator dignitatum, attributor bonorum et sanctificatio sacerdotum; quo accinctus ac roboratus Babilas sacerdos tuus Ecclesiam tuam, quam tuendam acceperat, exemplo erigit, doctrinis erudit, aditumque domus tuae Numeriano locum sanctum calcare volenti eximius palaestra repugnaturus obstrusit; quo per hoc subiecto gregi obseratis ianuis maneret tuta custodia, per quod a divinis foribus persequentis foret potestas eliminata. Assiste precibus supplicantis familiae tuae, ut martyris tui prece inimici suggestio introeundi in nostris cordibus non habeat facultatem; quo securi intra sinum sanctae Ecclesiae residentes, ita claustris dominicis habeamur muniti, ut correctis nobis non pateat ulterius via errandi; quatenus per angustum gradientes iustitiae callem, regionis aeternae mereamur latitudinem introire.
( S1580pn) Ecce antistes verissimus et martyr tuus Babilas incomparabili illo tuae, Christe, dilectionis affectu permotus gliscit animo, exsultat voto, ac laudationis iucundatur tripudio, quod pro tuo nomine boiarum ponderibus illigatus, pedibusque revinctus in rota, quasi luiturus quod professus fuerat, iubetur urbe monstrari; qui potius plus inde sumeret gaudii, quod fuerat pro tuo nomine dignus esset contumeliam pati. Ob hoc in tanti martyris gloriosae celebritatis sollemnitate offerentes tibi, Christe, sacrificium humiliati cordis, et vivorum vota offerimus, et sepultis requiem flagitamus; rogantes, ut qui martyrem tuum liberum effecisti ab illatis suppliciis, et viventes et defunctos a tormentis eruas et praesentibus et futuris.
( S1581ap) Fortis est ut mors dilectio, Christe, tua, quae animam a praesenti separat vita. Hanc in testis tui Babilae pectore nimium exuberasse fatemur, qui ad passionem tractus, trium puerorum quos nutrierat consortium sitiens, maluit unita cum eis pro tuo nomine persecutoris morte mulctari, quos salutaribus disciplinis erudiens suae unierat caritati. Proinde, quia tu es huius dilectionis largitor, te postulamus, ut unita per te in pacis societate connexi exemplo martyrum tuorum, et Invicem sine crimine vivamus, et te ex bonis actibus in aeterna pace laudemus.
( S1582il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum; qui est laus perpetua sacerdotum, corona infantium et sustentatio infirmorum. Per eum quippe sacratissimus Babilas martyr et praesul Numeriani impetum modestus calcavit, infantium teneritudo non timuit, sexus infirmior non expavit. Dux quippe praevius atque magister Babilas trium puerorum praesentiam expetiit, per quam confutaretur iniusta verbositas Numeriani. Qui dum cum matre accersiti venerunt, interrogati una cum matre, Babilam sibi patrem esse testati sunt; cum tamen mulier fecunda caritate divina non uterus sui partus exponeret, sed divini Spiritus progeniem enarraret quae ex coitu genitoris vel genetricis non nascitur, sed divinis profectibus utero caelestis vulvae formatur. Quin etiam matrem persequens furor ante filios quos non agnosceret verberari alapis mandat; sed una trium infantium societas voce clamabat, quod Babilas sibi esset dominus atque pater, pro quo eorum mater talia sustineret. Illico caeduntur et parvuli, pro quorum caesione mater ante Dominum orationis suae quaestus exponit; illi respiciendam filiorum commendans aetatem, pro quo eis illata esset mortis quaestio immaturae. Quem collaudant omnes Angeli, ita dicentes:
( S1583ps) Vere benedictus et sanctus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui praedictum sacerdotem suum trino fultum comite coronavit, et in eculei poenis positum non reliquit. Is igitur veri pontificatus peragens cursum, lotis inter innocentes manibus, verum divino sacrificium litavit altario, dum se cum his quos nutrierat salutarem victimam per gladii animadversionem obtulit.
( S1584pp) Omnipotens aeterne Deus, per quem verus sacerdos tuus Babilas, parvulis sibi in passione comitantibus tribus, boiarum ponderibus adicitur, vinculis arctioribus illigatur, eculeoque suspenditur; ut eo se tibi in verum sacrificium sacerdos venerabilis exhiberet, quo numerosa tormentorum genera pro tuo, Christe, nomine pertulisset; tu oblatis tibi sacrificiis benedicens, exemplo Babilae sacerdotis tui, carnales a nobis illecebras pelle, et suffragio trium infantium gloria nos aeternitatis attolle.
( S1585od) Intendite, dilectissimi fratres, sacerdotis Babilae inconvulsae spei virtutem, triumque puerorum robustiorem animi fidem, quam valentem corporis qualitatem. Quos praedictus doctor egregius gladio continuo percutiendos sacris ulnis congeminando complectit, gratias flebiliter referens Creatori quod eos, quos de manu eius acceperat, coronandos obtulerit illi. Horum igitur exemplum constantiae imitantes, corrigamus mores in melius, caritatem teneamus ad invicem, per dilectionem acceptum ministerium expleamus, et ad servitutem Dei ceteros inflammemus. Operari iustitiam delectemur, noxia fugamus, spiritu oremus atque dicamus:
( S1586bn) Babilae precibus solvantur vestra peccata, cuius virtute Numeriano domus Dei obserata sunt limina. Eius quoque suffragio animarum vos gaudeatis obtinuisse lucrum, cuius documento trium puerorum societas meruit subire martyrium. Ut sicut iidem infantuli magistro subsequente gladii pro Christo parili animadversione truncati sunt, sic vos unita vincti societate divinum semper peragatis obsequium.
( S1587cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum Babilae et trium puerorum, ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( S1588pr) Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, alleluia, alleluia. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, alleluia.
( S1589pg) Magna est, Christe Domine, martyris tui Tyrsi constantia passionis; ob hoc te quaesumus, ut nos, quos carnis imbecillitate aspicis fragiles, et opere iustifices, et gratia votorum exornes; ut qui non habemus bonorum operum fiduciam, susceptione huius festivitatis remissionem criminum capiamus optatam.
( S1590sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( S1591ad) Ad confitendum nomini Domini lingua nostra, fratres dilectissimi, meditetur iustitiam eius pro triumphis beati martyris Tyrsi, qui hausto fideliter calice passionis, prius eum meruit tenere, quam nosse, ac fructum gloriae participatione praevenire, atque ante conspicere regnantem, quam suscipere redimentem. Proinde precamur clementiam eius ut nos exaudiat, et exauditis attribuat, ut cuius honori speciale debitum proprii amoris impendimus, eius patrocinii peculiare suffragium incolatus saltem consortio capiamus.
( S1592al) Caelesti saturari dape cupientibus occurre, omnipotens Deus, qui beatissimo Tyrso tuo gentili adhuc misertus, inter ceteras quas pro tuo nomine sustulit poenas, paratum supplicium plumbi in adversarios eius oratione ipsius martyris retorsisti. Pro quo flebilibus te, Deus, rugitibus imploramus, ut per hunc martyrem, quo praedicti metalli supplicium detorsisti, detergas massam totius nostri peccati; atque, te opitulante, qui illatam poenam in se persequentes eiecit, ministret sibi obsequentibus tutelam patrocinii indisrupti. Ut per eum famulantes obtineant veniam, per quem persequentium est devicta audacia; et per quem infidelitas poenali consumpta est igne, per eum credulitas flamma ardeat caritatis divinae.
( S1593pn) Deus, qui tanta severitate iudicii tui ultor fuisti in persecutoribus beatissimi martyris Tyrsi, tu Pius ac benignus, offerentium obsequiis delibutus, sepultorum spiritibus aeterna refrigeria praebe; ut ita praedicti martyris tui suffragio habeant fideles animae defunctorum praemium.
( S1594ap) Salutis nostrae compendium expetentes, omnipotens Deus, precamur, ut qui beatissimum athletam tuum Tyrsum sectoribus trahentibus serram in duabus partibus non permisisti secari, nulla nos facias ad invicem malitiae simultate discindi. Quo sicut novem pene exemptis horis, nec capillus motus est a sectoribus de capite martyris, sic per omne tempus vitae nostrae nullis permoti scandalis, septi semper maneamus munimine caritatis.
( S1595il) Dignum satis et iustum est, ut tibi Domino nostro laudes et gratias in quantum possumus referamus, qui beatissimum Tyrsum praevenisti in benedictione gratiae tuae, ostendens illi in tenebris lumen, et perfectionem gratiae post laborem. Etenim te opitulante plumbatis tunditur, nec terretur, crureque fracto potentius roboratur. Hunc graciliores lori ligaturae non dissipant, hunc pertinax furor uncinis acutissimis non excaecat. Hic in frusta decerpi iussus gladio constans, hic in parato sibi torrentis plumbi supplicio invenitur exsultans, quod in illis retorserit virtus tua tormentum, qui sibi venerant illaturi supplicium. Is quippe vir ad manifestandam gloriam potentiae tuae, Deus, carceris revinctus ergastulo, mirabili progressu stipatus collegio educitur Angelorum. Nam cum intempesta nocte, loco quo detinebatur multitudo supernorum irrueret civium, illico ostia carceris reserantur, et subito novum refulsit illo in loco ad honorem martyris lumen, quod onera catenarum eius dissolveret. Ductoribus delude Angelis, lumine praecedente, baptismum tuum suscepturus iter aggreditur, usque dum perveniret ad locum quo caelestis fontis lavacro tingeretur. Et merito talia suscepturus tali luminis claritate anteitur, ut qui nivei fontis purificandus esset ex gurgite, caelesti laetaretur obsequio praecedente. Innovatus post inde unda caelesti redditur carceri purificatus ex lavacro, consummato potiturus triumpho. Hunc euntem quia custodes carceris non viderunt, regredientem mirati sunt; unde feroci animo concitati carcerem disrupturi prosiliunt, vindictam cum gladiis illaturi. Sed mox illaesum quod fixerant ut repererunt sigillum, illico procax insania mitigatur, et suos vaginis gladios condiderunt; proprios auditus suspendentes in canoram martyris vocem, qua te idem athleta tuus novo carminis collaudaret, ita proclamans atque dicens:
( S1596ps) Vere sanctus, vere in excelsis admirabilis et praeclarus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui beatissimum martyrem suum Tyrsum prius martyrio consecravit quam lavacro, prius fide quam regeneratione, prius etiam supplicio quam baptismo; ostendens illi inter poenas constantiam, inter carceres lumina, inter adversantes vindictam, cum caesores suos ante poena consumeret, quam ipsum poenaliter lacerarent, ante caedentes deficerent, quam caeso vitam extinguerent. Is etenim incomprehensibili sinus tui illustratus arcano, trino persecutus iudice vita non caruit, in qua tamen ludibriosum eorum finem ante praedixit. Sicque eos horribili mortis exitu citius praemisit ad poenam, quam sibi extorquerent vitam. Deinde tuis adiutus, omnipotens Pater, iudiciis, placito tibi tempore sacratum consignavit spiritum, quem inter adversa mundi constantia servaverat illaesum pariter et invictum. Unde te in huius martyris sollemni festo rogamus, ut precibus ipsius dones tibi confitentibus veniam.
( S1597pp) Prospiciens de excelso sancto tuo, summe Deus, haec holocausta placatus attende, qui beatissimum Tyrsum delatis Angelorum obsequiis, et in carcere visitasti, et ex profundo maris eripuisti. Quo omnes nos, qui ex his sacramentis libaverimus, cunctis veniam impetrantes, et, inter istius mundi fluctus tuorum Angelorum custodiis muniamur, et remuneraturi a te de huius vitae carcere exeamus.
( S1598od) Deus, cuius magnitudinis fuit, ut contra naturam beatissimus martyr tuus liberam de sub aquis emitteret vocem, cum constipato capite cervice tenus vase pelvis arctatus consisteret; libera nos de aquis multis et de manu filiorum alienorum. Quo lingua nostra ab undis odiorum sit extera, et in sola sibi tui nominis confessione sufficiat, ita proclamans e terris:
( S1599bn) Omnipotens Deus, qui beatissimum Tyrsum ante fide praevenit quam lavacro, et fidei dono et baptismi vos conservet ac munificet sacramento. Quique corpus eius nec Serra dividi passus est, nec gladio desecari, a gremio matris Ecclesiae nulla vos patiatur occasione divelli. Ut cum illis civibus post hanc vitam mereamini habere consortium, quorum hic praedictus martyr meruit invenire obsequium.
( S1600cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti martyris tui Tyrsi tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1601pr) Induta es vestimentis gloriae, coronata es corona decoris et facta es speciosa, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Et facta es speciosa, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et facta es speciosa, alleluia.
( S1602pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus, fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris Agathae solve nostrorum vincula peccatorum, ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1603sc) Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia. Sicut palma exaltata sum in monte et quasi plantatio rosae in Iericho; velut oliva speciosa in campis et quasi platanus dilatata sum in plateis. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia.
( S1604ad) Ob beatae Agathae virginis festum, quod in Dei laudibus annuis recursibus suscipimus incolendum, placationis Deo vivo, fratres carissimi, adoleamus libamina, et ad commemorandam virginis gloriam, et ad nostram commendandam miseriae obsequelam. Haec enim generosi ortus natalibus exornata atque speciei venustate decora, non minus hostem fidei, quam animae superando, et pudicitiae consecrata est merito, et sacrae passionis decorata triumpho. Ob hoc in tantae virginis gloriosae sollemnitatis recursu, creatori nostro Iesu Christo Domino supplicemus, ut qui eam sibi consecravit ex sanguine, nos ex confessione iustificet.
( S1605al) Deus, qui tantam famulae tuae Agathae contulisti constantiam, ut nullis suasionibus cederet, quo semetipsam petulco adversantis concubitu macularet, quique eius meritis celsiorem gloriam virtutis accumulans, cives suos a voracis ignis combustionibus liberas, tu Ecclesiam tuam donis spiritalibus auge, ut et virginitate praepolleat, et nullis inimici propulsetur tentationibus ad ruinam, sed carens incendiis voluptatum horrendis, in te ardeat desiderio, et obsequiali coalescat ex voto.
( S1606pn) Generosa virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes, petimus ut eius praesidio viventium apud te suscepta oblatio sepultos submoveat a tormento; quo sicut praedictae virginis sepulcri cooperimentum immensa restinxit incendia, sic patrona eius oratio defunctis adimens flammam, aeterna eos refrigerii commoditate sustollat.
( S1607ap) Christe, aeterna salvatio et salutis integerrima plenitudo, pro quo ancilla tua ea desecta parte corporis cruciatur, qua infantibus succus lactis ingeritur, facito nos, ut ubera suggentes matris Ecclesiae numquam praecidamur ab invicem, quo alternae caritatis lacte potati, aeternorum simus civium societate condigni.
( S1608il) Dignum vere et pulchrum est, ut tibi Domino nostro ac Deo immensas laudum gratias referamus, et spiritales hostias immolemus, qui Agatham virginem tuam tuis amplexibus sociatam pudicitia ornas, virginitate ditas, morte glorificas, dando ei de honestis moribus lucrum, de virginitate trophaeum, de passione triumphum. Etenim a te in illa glorificatus pudor virginalis exsultat; nam carceris trusa angustiis, sidereo visitata consolatur ex lumine, eculeo imposita roboratur ex fide. Quae etiam dum non quaereretur de abscisione mammillae, illico caelestem consequitur sanitatem. Ob cuius meritum te, Deus, sancte Pater, poscimus, ut per eam et nostra acceptetur oratio, et votis obsequentium concedatur caelestis gratiae plenitudo. Per eum quem tecum et cum Spiritu Sancto, unum Deum, collaudant Angeli omnesque supernae Virtutes sine intermissione ita dicentes:
( S1609ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, a quo gloriosis praedicta virgo meritorum titulis illustrata et vivens exemplo passionis emicuit, et defuncta affines ab incendiis liberavit.
( S1610pp) Excelse Domine, qui beatae virginis Agathae et viventi et defunctae caelis nuntios emisisti, quo et vivens ab illatis mederetur vulneribus, et defuncta ex obitus sui memoria commendaretur praeclarius, cum mores eius per caelestem nuntium ad memoriam futurorum conscripti marmore destinantur, tu nobis attribue ut emissis angelorum tuorum custodiis, et vita nostra liberetur a malis, et sacrificia Spiritum suscipiant sanctitatis; quo participatio holocaustorum praesentium, et corporibus gratiam et animabus caelestem impertiat medicinam.
( S1611od) Deus, collator iustitiae et castimoniae praerogator, a quo praedicta famula tua visitatam se fore prospiciens, et in vulneratis membris recepit sanitatem, et noctis medio revincta carcere caelesti promeretur illustrari ex lumine, tu luce illa Sancti Spiritus nostram irradians mentem, ad videndum te et corpore valentes, et animo puriores nos effice. Quo dum spiritalis affectus in interno se diffuserit corde, fidelia ad te ora collaudando proclament:
( S1612bn) Animarum vestrarum Dominus vulnera tergat, qui beatissimae Agathae pro suo nomine abscissam non destitit curare mammillam. Atque cuius meritis ex affinibus removit ac restinxit incendia, eius nunc opitulatione flammas a vobis malae cupiditatis retorqueat. Ut quae caelesti inscriptione liberatio annotata est patriae, omnes in commune patrocinio indefesso conservet.
( S1613cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Agatham in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1614pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1615pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus, fructum promittis repensare centessimum; intercessu virginis tuae ac martyris Dorotheae, solve nostrorum vincula peccatorum, ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S1616sc) Mirabilis Deus in sanctis eius, Deus Israel, ipsi dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, alleluia. Montem Dei, montem uberem, mons coagulatus, mons uber, ut quid suspicamini montes coagulatos, montem in quo placuit Deo habitare in eo. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, alleluia.
( S1617ad) Certatricis beatae Dorotheae, fratres carissimi, fidem famossisimam praedicantes, holocaustorum oblationes pio Regi ac Domino offeramus, qui huius famulae suae cor tanta sui amoris vulneravit ex gratia, ut, nullis illecta decipulis, etiam illorum corda caelesti ad Deum suasione converterit, a quibus illiciebatur tumentis aevi terroribus a Christicolarum proposito submoveri. Hanc ergo gloriosam unici Filii Dei sponsam, quae et fidem verbo, et virginitatem consecravit ex merito, acclines precibus impetremus, ut venerabilem passionis suae diem suscipientibus occurrat praestatura omnibus quae rogatur, abdita vulnerum curans, preces supplicantes iustificans ac vota nostra Salvatori nostro commendans, quo per eam nobis et plenitudinis fructus, et votorum concedatur effectus.
( S1618al) Deus desperantium salus, errantium via et peccantium medicina, qui beatissimas virgines Christetem et Callixtem, quas virus hostis antiqui a proposito submoverat, Christi tui praedicamentis simul ac precibus famulae tuae Dorotheae ad cultum christianae fidei revocasti; pietas tua a nobis ita peccandi casum pellat, ac peccandi causas removeat, ut desperationis laqueos nec incurramus defluentes per vitia, nec attingamus oberrantes per ignorantiam, quo sicut illae post lapsum promotae sunt ad martyrii palmam, ita nobis post crimina donetur, te miserante, corona.
( S1619pn) Christe Domine, attributor perennalis gratiae et collator; qui virginum tuarum Christetis et Callixtae paenitentiam per gloriosam famulam tuam Dorotheam suscipiens, igne eas examinando glorificas, dum ipsa crematione torrentis ignis, iam paene perditas eis restaurares coronas; supplicum tuorum precibus benignus intendens, et paenitentium intuere lamenta, et offerentium sanctifica holocausta, quo et per paenitentiam nos tibi facias complacere, et per honestos mores tibi coniungere; ut per quam praedictarum virginum tuarum paenitentiam dignatus fuisti suscipere, per eam, pius collator, et viventibus et defunctis destines aeternam salvationem.
( S1620ap) Deus, qui sanctae virginis tuae Dorotheae fidem ita exuberantis constantiae dono glorificas ut catasta et vultu placida et animo ostenderetur iucunda; tu nobis spiritalem confer laetitiam, qua repleti atque muniti, et delictorum sordibus careamus, et pacis abundantia, te concedente, locupletemur.
( S1621il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, in quo fidens praedicta virgo Dorothea laeto inter poenas ostenditur vultu, et ovante exsultat aspectu. Ipsius etenim gratiae praeventu respecta ornatur, fide adiuvatur, et opera consecratur in passione. Haec quippe supremo triumphatura supplicio, voti sui compos efficitur, antequam gladio feriatur. Nam sponsionis suae completura promissum, tria cum rosis mala quae Theophilo e paradiso sponsi sui se directuram promiserat, subito caelitus allata sibi comminus intuetur, eidemque cui promiserat per caelestem destinavit allatorem. His nempe vivis, Domine, Theophilus tuus nare illa spirituali, et fidem pariter attrahit et odorem. Innovatur subito ex ostensione miraculi, et continuo efficitur martyr, praedicans nomen Christi tui, quod ante irrisione deputans exhiberi sibi e paradiso mala aut rosas virginem poposcerat, quod tamen fieri desperabat. Haec est immutatio dexterae Excelsi, quae et electos inter poenas confortat, et peccatores sine mora iustificat. O admiranda et praedicanda iudicia tua, Deus. Ecce supernus hic nuntius e caelis utrorumque illaturis commodum destinatur; quo tribus malis totidemque rosis, et Dorotheae votis expetita concederet, et Theophilum regno Christi faceret coheredem. Cui merito omnes Angeli et Archangeli Throni, Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere:
( S1622ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui voluntatem timentium se facit, et orationes eorum exaudit, quique admirabili clementia ita se diligentium desideriis favet, ut eorum votis postulata non deneget. Etenim ingenita bonitas eius sacratissimam Dorotheam virginem exaudire non destitit imprecantem, cum non solum de propriae passionis attollitur palma, sed etiam de sororum quas Christo acquisierat, tripudiatur corona.
( S1623pp) Deus aeterne, cui beatissima Dorothea virgo praevios conquisitionis suae manipulos destinavit, cum Christetem et Callixtem sorores ante se in passione praemiserit, et sic ipsa gladio consecrata successerit, tu de tuis sanctis sedibus benedictionem his holocaustis impertiens, concede supplicibus tuis, ut haec oblatio praevia sanctificationem sumentibus conferat. Quo exemplo virginis tuae, ita nostrorum actuum placitos tibi fructus ante nostrum obitum pius ipse suscipias, ut nos sequentes in aeterna tabernacula introducas.
( S1624od) Satia nos, Deus, cibo iustitiae, aeternitatis amore; qui Teophilum martyrem tuum ad te converti fecisti ex aspectu delectabilis pomi. Quo sicut menti eius in tribus malis totidemque rosis, sacramentum insinuans Trinitatis, ad culmem eum perfectae fecisti pertingere passionis, supplicio eum glorificans crucis, sic nos odore caritatis tuae reficiens, et actu fac tibi esse placibiles et corpore fortiores. Ut utraque virtute valentes, post te in odorem unguentorum tuorum curramus, et paternis affectibus imploratum te erga nos placabilem semper sentiamus cum ad te proclamaverimus e terris.
( S1625bn) Redemptor noster ac Dominus Dorotheae vos virginis suffragio muniat, qui per eam Christetis et Callixtae paenitudinis acceptavit lamenta. Ac sicut illae post lapsum ad salutis viam reversae sunt, sic vos, relictis superstitionibus mundi, sequamini Christum. Ut eius sequendo vestigia, exemplo Theophili, odoris Christi repleamini gratia.
( S1626cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Dorotheam in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1627pr) Induta est vestimentis gloriae, alleluia, coronata est corona decoris et facta est speciosa, alleluia, alleluia. Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbreis aureis circumamicta varietate. Et facta est speciosa, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et facta est speciosa, alleluia, alleluia.
( S1628pg) Deus, qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem, beatissimae martyris tuae Eulaliae passione fecisti, adesto familiae tuae precibus; ut cuius hodie festa celebramus, eius meritis intercessione, ad ea quae imitare cupimus, applicemur.
( S1629sc) Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia. Sicut palma exaltata sum in monte et quasi plantatio rosae in Iericho; velut oliva speciosa in campis et quasi platanus dilatata sum in plateis. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, alleluia.
( S1630ad) Adest, dilectissimi fratres, famosum illud beatae virginis Eulaliae festum, quod annuis recursibus suscipimus incolendum, in quo eadem martyr Barcinonensium civis et incola, genitale solum quod meritorum titulis praetulit, honore etiam illustravit sepulcri, dum quod viva aedificat verbo, effusi sanguinis docet exemplo. Haec enim laeta passionem prosiliens forum adiit intrepida, et verbis tonantibus profanum iudicem correptura passioni se obtulit non quaesita. Recognoscamus ergo per vulnera martyrem, per pietatis stadia genetricem; obtentu precis intimae flagitantes, ut qui eius fortiter tenello vicit in corpore, victorem se in nobis praebeat efficacem. Et qui illi post flammas contulit caelum, nobis post lapsum consortium tribuat angelorum.
( S1631al) Deus virtutum, corona martyrum, collator gratiarum, suscipe tantillae plebis precum obsequia, quae ob honorem virginis tuae Eulaliae tibi deferimus dedicanda. Tu enim eam ultra aetatem facis esse victricem, quam nullis praecedentibus meritis iam olim feceras tui nominis confessorem. Sit ergo, Domine, eadem virgo sanctissima ante conspectum gloriae tuae, nostrorum criminum et intercessor pariter et assertrix, ut et diluenda proponat, et proposita precibus diluat. Qualiter sic confessionem delictorum nostrorum accipiens, ante te culpas singulorum ad emolumentum veniae asserat, ut intercessorem pro his quae asserverit interponat. Sit in salvationem terrae, sit in defensionem patriae. Gubernet civem, eliminet hostem, subruat pestem, arceat famem, morbos dissicet, adversum omne repellat, optataque perficiat. Sicque per eam fautorem te semper nostris precibus praebe, ut et hic intercessione eius peccata nostra habeant finem, et in futuro suis meritis mereamur invenire quietem.
( S1632pn) Te, te altissime Redemptor noster et Domine, in tuis operibus collaudamus, qui dum virginem Eulaliam ad nominis tui dilectionem accendis, proditorem eam sui nominis facis, ut eo robustior ad passionem consurgeret, quo nomen suum furenti iudici non taceret. Quaesumus proinde, ut quae nominis sui facta est proditrix, in prolatione nostrorum nominum ante te non efficiatur elinguis; ut quae vocabulum suum non tacuit iudici, vocabula fidelium renotanda aeternae imprimat mansioni. Ut quotquot in illum credimus, quem ipsa veraci corde professa est, et praesentis vitae tutelam, et in futuro cum defunctis fidelibus mereamur beatorum omnium promereri consortia.
( S1633ap) Christe Dei Filius, qui exanime beatae virginis corpus niveo candore vestisti, dignare nos vestire iustitiae stolis et operibus sanctitatis; ut per haec quae tibi offerimus munera, sic niveo alternae dilectionis vestiamur amictu ut aeternae pacis lumine cum ea, quae te professa est, potiamur.
( S1634il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui discretis flammis martyrem Eulaliam probat, dum clementer eam flammarum diversitate glorificat. Erat enim in pectore virginis flamma divini amoris, flammis quoque urebantur et latera, sed longe aliter flammailla erat quae flammis his temporalibus cedere nesciebat. Illa enim refrigerando fervescit; haec excruciando plus deficit. Illa incorporeo vigore sempiterna perdurat; haec corporea accessione occasum sui frequenter ostentat. Illa aeternitatem parat in mente; haec plerumque defectum sui sentit in corpore. Illa semel concessa nescit frigescere; haec si studiosius accendatur adustionis suae aliquando materiam caret. Illa caloris sui terminum nescit; haec semper vigoris proprii statum amittit. Illa quos incenderit perire non sinit; ista vel se ipsam cum nocentibus perimit, vel innocentibus sese submittit. Illa semper pollicetur sine tempore refrigerii gloriam; haec aliquando in tempore supplicii irrogat poenam. Illa istam semper superat et exstinguit; ista illi saepe famulatum sui subicit ac deservit. Inde est ergo, quod caelestis flamma temporalibus flammis victa non deficit, sed victrix potius potestatem huius materialis ignis sibimet subicit ac submittit. Cum enim in virginis pectore divinum vicit incendium, appositae forinsecus flammarum faculae defecerunt. Quia igitur tu, Deus noster, ignis consummens es, qui nisi in corde eius flammigera combustione arderes, victorem te in eius passionibus nullo modo demonstrares, te quaesumus, te rogamus ut facias nos simili accensione amoris tui serenos, et sanctitatis perfectione idoneos; ut qui in hoc die tantae martyris et passionem veneramur et sepulcrum, a passionibus nostris vel sepulcris nostrorum criminum liberati, perducamur ad caelum. Qualiter et hic in aeternum, cum omni militia Angelorum, devotis tibi mentibus concinamus, proclamantes atque ita dicentes:
( S1635ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius doni est quod Eulalia virgo caesa non trepidat; cuius gratiae quod inter flammas non aestuat; cuius muneris quod post obitum sic exsultat; cum aeternam vultu iam quodammodo laetitiam perferens, in hac adhuc substantia carnali ostenderet quanta illic animi pace gauderet, cum hic beato confessori Felici sic aeterna per corpus felicitate subridet.
( S1636pp) Omnipotens Deus, qui illibatum Eulaliae virginis corpus intactum servas a flammis, emitte in his hostiis spiritum sanctitatis, qui et oblata sanctificet, et oblatores propitiabili respectu perlustret.
( S1637od) Deus, qui beatam Eulaliam antequam passionis gradum scanderet, quid crederet, quid oraret misericorditer docuisti, dum in ea non facis perire quidquid a te edocta fortiter credidisset, da nobis, ut quod de te scimus et credimus ad aeternam profecisse nobis laetitiam gratulemur; ut quodilla effusione promeruit sanguinis, nos in his Filii tui Domini nostri mereamur adispisci verbis:
( S1638bn) Christus Dominus, qui Eulaliam virginem inter flammas fecit esse victricem, faciat vos eius precibus et incentiva carnis vestrae devincere, et perfectam devicto mundo victoriam in caelestibus reportare. Et qui insepultum virginis corpus nivalibus pruinis vestivit ad gloriam, ipse corda vestra et corpora ad perfectionem sanctitatis accingat. Ut cum illa per confessionem mereamini palmam, cuius nunc obsequentes celebratis sollemnia.
( S1639cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctae martyris tuae Eulaliae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1640pr) Benedicam te, dicit Dominus. Ascribam super te nomen meum novum et nomen civitatis magnae novae Ierusalem, alleluia. Benedicam te, Domine, qui fecisti caelum et terram. Adscribam super te nomen meum novum. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Adscribam super te nomen meum novum.
( S1641pg) Deus Dei Filius, qui in te solidissima petra exaltasti Petrum, et per Petrum Ecclesiam, effectus illi in tribulatione fiducia, quo possit adversa cuncta superare praesentia, porrige nobis auxilium dexterae tuae, ut per eum, qui in te, post negationem redditus saluti, meruit solidari, per eum nos digneris a vitiorum tentationibus eruere, ac fides nostra in nullo coram te apparens nutabunda, et animas et corpora pertrahat ad superna.
( S1642sc) Circuibo et immolabo in tabernaculo Dei hostiam iubilationis. Cantabo et psallam, alleluia. Si consistant adversum me castra, et si insurgat in me proelium, in hoc ego sperabo, unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Cantabo et psallam, alleluia.
( S1643ad) Diem hunc quo beatissimo Petro apostolorum omnium principi Aeclesiae in se primum Christi electione fundatae et cathedra commisa est et caterva religiosis in laudem Dei quibus ipse docuit officiis celebremus. Pias illi preces et cantica festa reddentes, ut primum nos longe sibi merito Impares satisque conversatione dissimiles, eiusdem quod ipse digne complevit ministerii susceptores apud omnipotentem Deum tamquam Pius magister ab omni contagio delicti excuset. Deinde pro omni Ecclesia, cuius ipse fundamentum factus est, cuius principatum indeptus est, intercedat. Dominicarum ovium curam bonus etiam nunc pastor impendat; accepto privilegio potestatis ligata dissolvat; praevalere nobis intercessionis suae studio portas inferi non permittat, et ad regni caelorum nos atria, de quo claves accipere meruit, introducat.
( S1644al) Christe Filius Dei vivi, qui apostolum tuum Petrum ita confessione iustificans, revelasse illi Patrem tuum hanc ipsam tui intelligentiam esse docuisti, cum alia atque alia de te omnibus incerta opinione narrantibus, ille te non secundum carnem et sanguinem metuendo in veritate intelligeret, crederet, praedicaret; huius te intercessione supplices deprecamur, ut in desiderio nos ad te veniendi positos fides modica mundo turbante non subruat, sed auxiliatricem dexteram ad liberandos nos, prius quam ad dubietatem valida tentatione deducti mergi forsitan incipiamus, extende. Ac si propter fragilitatem nostram quod titubamus increpites, non tamen propter iniquitatem nostram ut pereamus expectes.
( S1645pn) Sancte Domine, qui apostolum tuum Petrum ad domum Cornelii centurionis accersitum, ne gentilem hominem quasi immundum pollutumque respueret, figuraliter monuisti, cum in visione sopore modico quiescenti vas quoddam, universorum animalium conmixtione completum, quatuor initiis ab excelsa caeli parte depositum, mactandi et comedendi lege proponeres; eumque velut contaminationis edulium recusantem, immundum dicere quod tu creaveras, vetuisses, significans scilicet in omnibus nationibus ecclesiae tuae conversam plebem, apostolis praedicantibus cibum futurum, quam tu a quatuor mundi partibus quatuor evangeliis invitatam in uno fidei receptaculo congregasti; hanc, quaesumus, mundam in oculis tuis statue, dignamque sanctis altaribus effice. Atque ita oblationes eius suscipe in sacrificium tuum et hostiam reputa, ut ipsa tibi sacrificium, ipsa sit hostia. Beatorum quoque angelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, omniumque Sanctorum, qui de Ecclesiae corpore gloriosa Christi membra facti sunt, sufragiis, rogantibus nobis, requiem fidelium spiritibus tribue defunctorum, ut facta per caros suos commemoratio, illis refrigerium conferat, his proventum.
( S1646ap) Iesus Filius Dei, qui Petro apostolorum omnium principi, plus te ceteris discipulis diligenti, oves tuas sub testimonio tuae dilectionis commendas, cum amorem eius erga te Dominum, et te interrogante, et illo respondente declaras, tu, eo suffragante, Ecclesiam, cuius ipse caput factus est, ab scandalis libera et in pace conserva; ut caritate ferveat, fide crescat, spe polleat, atque sanctis operibus enitescat; quo eius indefesso muniatur patrocinio, cuius doctrina aedificata est vel exemplo.
( S1647il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, ut exaltent te in Ecclesia plebes, et in cathedra seniorum te omnis spiritus praedicet, uterque sexus collaudet, et aetas tota concelebret. Per quem ad evacuandam saeculi inflationem, et destruendam mundanae sapientiae vanitatem, in sortem apostolicae sedis illa inclita imperiis et inter deos superstitiosis culta sacrificiis Roma succubuit; cum illa, horrentium numerositate templorum et diversorum numinum titulis praefixa statuis simulacra, humilem Petri tui cathedram civitas legibus suis superba susciperet, veramque Dei sapientiam philosophis rusticus praedicaret, et in illo venerari disceret paenulam pauperis trabea consularis; cum nationibus scelerata scelerum impunitate collectis id ostenderet in infami libertate iuris esse, quod criminis, quibus maxima esset religio romuleos colere manes fratris cruore perfusos. Hinc, inquam, ille vir retifex vel aedifex regere navem solitus, ad officium capiendorum hominum et gubernandae plebis electus, illum esse Deum docuit, quem virgo peperit, non quos lupa nutrivit. Fit caeli ianitor mundi piscator, cui post humidum linum committitur regnum divinum. Statuitur Christi aedituus saeculi rusticanus; cui artis fuit vela suspendere, potestatis fit peccata dimittere. In carne ignobilis, in electione sublimis. Illi aperienda sanctis conclavia decernuntur; illum Christus participem sui consilii facit. Ille Christum amoris sui testem praesumit; ipse primum futurum martyrem iubetur attrahere. Tanta a Domino caritate dilectus, ut ab ore eius audiret: inventum in ore capti piscis staterem dabis pro me et te. Iste est Petrus, qui non habendo aurum neque argentum, in eleemosynis sanitates pauperibus erogat; de quo claudus ab utero matris egressus, qui stipem iaciturus speravit, salutem surrecturus accepit. Iste est Petrus, qui Aeneam octo annorum paralysi compeditum, in Iesu nomine vigori pristino, fugata debilitate, restituit. Iste est Petrus, qui boni magisterii discipulam nomine Thabitam, alendis ac vestiendis viduis servientem, loto iam post vitam corpore quiescentem, et delatis funeri exsequiis exanimem suscitavit cum in testimonio boni operis circumstantium pauperum fletus monstratis quae dare consueverat vestimentis, offerent apostolo in effectum mirabilium suffragium lacrimarum. Iste est Petrus, cuius vincula propter Dei nomen ligata manus solvit angelica, cum in medio custodum fluentibus sponte nexibus catenarum, excusis procul obicibus, reserata carceris claustra patuerunt. Postremo, iste est Petrus, cuius lingua populos, infirmos umbra curavit; ut per divitem Dei gratiam hoc ageret umbra pontificis, quod fimbria salvatoris. Ante cuius conspectum omnes Angeli atque Archangeli incessabiliter proclamant, ita dicentes:
( S1648ps) Vere sanctus es, Domine Iesu Christe, qui apostolum tuum Petrum firmissimam statuens petram, aedificare tibi in ea sanctam pronuntiasti Ecclesiam, cui portae inferi absque ambiguitate paterent. Caelorum etenim claves a te accipere meruit, ut veniendi ad te desiderium habentes, vitae portas aperiat, et ad caeleste tuae maiestatis palatium introducat.
( S1649pp) Ista sunt, Domine, holocausta dulcia, ut mel de petra manantia, apostoli tui Petri instituente doctrina, ut a te magistro didicerat in commemorationem tuae passionis libanda. Fiant ergo, quaesumus, piisimo vultui tuo accepta tuaeque maiestatis dextera sanctificata. Sint placabilitate pinguia, et tui oris eloquio benedicta. Sint in percipientibus firma munimina, et infirmis exhibeant animae et corporis medicinam.
( S1650od) Salutare orandi praeceptum tuos, Magister, bene docuisti discipulos, quorum principatum, te iubente, indeptus est Petrus; ut reiecto orationis multiloquio, tuum deitatis natura, et nostrum adoptionis gratia, Patrem audeamus invocare et dicere:
( S1651bn) Dominus Iesus Christus, qui apostolum suum Petrum et principem constituit apostolorum, et claves illi tradidit regni caelorum, praesentem benedicat clerum et populum. Illosque ad promerendam salutem apostoli sui Petri obumbret umbra, qui eius ex devotione sollemnitatis venerantur cathedram. Ut qui ad eiusdem cathedrae concurrunt sollemnitatem levamen percipiant indulgentiae.
( S1652cm) Christe Dei Filius, qui oves tuas sub testimonio dilectionis tuae Apostolorum omnium principi Petro commendans, quo et te interrogante et illo respondente, dignus probaretur pastor esse Ecclesiae, fac nos veridice amatores tuos semper exsistere. Ut per eum cuius claves datae sunt regni, per eum nos intrare mereamur ianuas paradisi.
( S1653pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia; et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Vitam petiit a te, tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. In saeculum saeculi, alleluia. Gloria et honor Patri et Flio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia.
( S1654pg) Concede, omnipotens Deus, ut gloriosissimus apostolus tuus Matthias, qui per Christum Dominum in Ecclesia devicit viriliter adversarium, in Christo Ecclesiae destruat inimicum. Ut populo fidelium aeterna pace obtineat gaudium, dum ad te quoque securitas conquirit proventum.
( S1655sc) Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: exaudi, Domine, precem servi, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatus est nomen tuum, Deus, alleluia. Cum effunderem precem meam in oratione in conspectu Domini Dei mei pro peccato populi Israel et pro loco sancto eius in tempore sacrificii, Gabriel cito pervolans, tetigit me, et locutus est mihi dicens: Daniel, vir desideriorum, ab initio obsecrationis tuae ego egressus sum, veni ut dicam. Et propitius intende populum istum super quem invocatus est nomen tuum, Deus, alleluia.
( S1656ad) Largitorem aeterni muneris, fratres carissimi, supplices imploremus, ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem apostoli sui Matthiae, propitiatus acceptare dignetur. Ac sic preces omnium clementer accipiat ut omnibus peccata dimittat. Et qui praestare dignatus est eidem Apostolo suo Deus Pater omnipotens olim victoriae palmam, nunc, quaesumus, universis postulata, concedat et aeternae vitae praemia dignanter attribuat.
( S1657al) In honorem beatissimi martyris tui Matthiae apostoli, cuius hodie natalem gloriae celebramus, his maiestatis tuae, omnipotens Deus, laudibus servientes, sollemnia festa concinimus, supplices te deprecantes, ut cuius maeritis obsequimur, eius, te propitio ac donante, apud clementiam tuam semper precibis adiuvemur.
( S1658pn) Pietatem tuam petimus, sempiterna Trinitas Deus, et sancti tui Matthiae apostoli et martyris venerantes agonem, supplices imploramus, ut preces omnium peccata dimittas atque ita tibi sit offerentium devotio placita ut defunctis etiam requies praestetur aeterna.
( S1659ap) Reple nos, Domine, tuae pacis et dulcedinis dono, ut qui in hoc die amabiliter martyris tui Matthiae apostoli veneramur triumphum, martyriali proficiamus affectu, et quia eidem Sancto tuo impendimus obsequelae honorem, eius precibus per te fructificemus in caritate.
( S1660il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, te, inconfusa Trinitas, et unius essentiae indivisa maiestas, Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, fontem beatitudinis aeternae laudare, quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere per quem beatissimus martyr tuus Matthias apostolus errores sapientia vicit, terrores patientia superavit, et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe agnum, leonem vicit; quando persecutor saeviebat, leo fremebat. Sed quia agnus sursum attendebatur, leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur, qui mortem morte destruxit, in ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes:
( S1661ps) Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui hodierno die animam sui testis Matthiae apostoli, devicto mundo, evexit in caelum. Ut quae fuerat afflicta suppliciis, gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominicae imitatrix exstiterat passionis, caelestis esset passionis particeps regni. Huius proinde meritis, Deus summe, terminum pone delictis et finem scandalis. Ut qui martyris tui Matthiae apostoli veneratores exsistimus, remotis adversitatibus, imitatores effici mereamur.
( S1662pp) Haec tibi, Domine, tua servantes praecepta, in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus et in commemoratione Sancti tui Matthiae apostoli suscepta populi tui per has oblationes, te iubente, vota deferimus, non nostris meritis, sed obsequio suscepti officii rogantes profussisimam tuae misericordiae pietatem, omnipotens Deus, ut eodem spiritu, quo te in carne virginitas incorrupta concepit, has hostias Trinitas indivisa sanctificet.
( S1663od) Deus, qui in sancti tui Matthiae apostoli corde flammam accendisti dilectionis tuae, da mentibus nostris eadem fidei caritate fervere. Ut in cuius guademus triumphis, eius provocemur exemplis, ad te proclamantes e terris:
( S1664bn) Precibus iusti sui Matthiae apostoli vos Dominus ab omni reatu vestro iustificet. Illius quoque vos efficiat imitari virtutem, ad cuius dedicandam sollemnitatem vestram excitavit devotionem. Ut participes vos ei in illa aeternitate reddat in munere, cuius amabiliter hic prospicit celebrare sollemnitatem.
( S1665cm) Domine, Deus omnipotens, qui est vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti Matthiae apostoli tui tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1666pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1667pg) Deus, qui es in sanctorum martyrum tuorum Emeterii et Celedonii infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis, et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini, eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( S1668sc) Haec dicit Dominus: Dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram; et benedicent me iurantes in nomine meo, et pronuntiabunt gloriam meam in civitate sancta Ierusalem, alleluia. Adducent fratres suos de universis locis, ut offerant munus Domino in psalmis et canticis; et cum intulerint mihi hostias, sumam ex eis sacerdotes et levitas, qui adorent me et benedicant nomen meum super altare meum. In civitate sancta Ierusalem, alleluia.
( S1669ad) Sit dies haec nobis festa, fratres, sit sacratum gaudium, quod cara duorum pectora fratrum, fida sibi sodalitate coniuncta, et in caelestis tirocinii pompa felicibus armis instructa, et hostem vicere simul et mortem. Nunc nobis illud par nobile in precibus Emeterius et Celedonius suffragetur, qui sibi regnum caelorum quaesierunt meritis tormentorum; quorum corpora, aeternis titulis vivacis memoriae consecrata, Calagurritana custodit ecclesia. Et licet sacrarum passionum monumenta non exstent, tanto tamen beatissimis martyribus plus honoris accidit, quod persecutores sui maiorum virtutum prodi gesta timuerunt; in promptu est enim fidelibus aestimare cuius fuerint passiones illae meriti, quas peccavit gentilitas publicari. Non illas paginas neglegentia perdidit, nec casu abolevit, nec vetustas curiosa corrupit, sed malitia persecutoris invidit. Non est usitatum profecto, nec sollemni ac simplici peractum passione martyrium, quorum prodi in posterum a gentibus formidatur exemplum; sed prodeunt haec erubescentibus scriniis supressa monumenta, et fidelis in conscientiis posterorum fama testatur, plus quodammodo loquens tacendo, et silentii sui habens testimonia maiora quam vocis.
( S1670al) Adestote nunc, gloriosissimi Christi testes, anniversariis sacris rite solvendis, et solitae dignationis intuitu inter mysteria vos dicanda miscete. Sedis enim vestra omne quod sacratum est, et in omni ecclesia patrius incolatus. Peculiarem ergo a Christo Domino charismatum promeriti gratiam, peculiarem nobis exhibete tutelam, ut hic ubi fidelium effluunt lacrimae, et pro remedio murmura silenda funduntur, non diu graves incumbant gemitus, nec suspiria iugiter trahenda perstridant. Hic non longis precibus curas secludat anxius, et languorem deponat infirmus; hic daemones non totis viribus saeviant, et si quando maiore furore se efferunt, conflictu minore vincantur. Per vos Ecclesia Domini credentes omnes, aut pietatis gremio ambiat, aut fortitudinis robore custodiat.
( S1671pn) Suscipite, gloriosissimi martyres sancti, offerentium nomina sancto altario recitata, et horum devotionem auribus divinae pietatis ingerite, atque pro eisdem affectu intensissimo Trinitatis omnipotentiam implorate; ut nomina suorum coram altario recensita, viventium inserat libro septeni, signaculis praesignato, eorumque oblationem placida serenitate respiciens, ratam acceptamque suscipiat, pausantium animas requies perpetua teneat, offerentes ex fructibus praesenti largitate multiplicet, et in futuro aeterna eos remuneratione perlustret.
( S1672ap) Pax superna quae exsuperas omnem sensum; pax, quae emissa de excelsis, pacificasti cuncta in terris et in caelis; discordantium remove furorem, dissidentium repelle rancorem, insidiantium disturba cogitationes; atque ita omnes in una contrahe pace, ut omnes sopito rixarum stimulo, digne se interserant sollemnitatis praesentis gaudio, crudamque simultatis crapulam dolumve reminiscendo, ita horreant erubescendo, ne repetant iterando. Quatenus paci tuae perpetim inhaerendo, in te, qui es finis et pax omnium, permaneant perenniter habitando.
( S1673il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus noster, nos tibi gratias agere, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro; pro cuius gloriosa confessione beatissimi martyres Emeterius et Celedonius, relictis feliciter infelicibus castris, ad nova proelia repente conversi sunt; quos nec primaeva aetate fides insinuata perdocuit, nec divinorum virtus operum, nec sacrarum cognitio litterarum, sed a te nutu abdito inspiratus martyrii ardor accendit. Deserunt aquilas, vexilla convertunt, proiciunt pila, signa destituunt, et ad caelestem procinctum, quem prius non noverant, incitantur. Primordia in terminis pronunt, et quod est finis incipiunt; initiis suis perfectionis summam rapiunt, et fidem martyrii auspicantur. O vere milites Dei, quibus potissimum visum est ictum excipere quam ferire; propriis vulneribus corpus hostile perfodere, sanguinem consecrare, dum funditur; animam servare, dum perditur; pectus protegere, dum nudatur; consequi gaudia per dolorem; victoriam parare per mortem. Vobis ad ista venientibus ille caelestis militiae princeps a quo Iesu Nave est confirmatus, occurrit; non animo sequendus trepido, nec visu addubitandus incerto; sed agnitione clarus et nullius metu pavoris adorandus; nec interrogandus vobis ostenditur, sed credendus. Merito tam cito, merito tam fortiter triumphastis; numquam enim occumbit victus, qui sic procedit armatus. Stupet hic subito hebes et bruta gentilitas ad novas acies veteranos milites advenisse. Mutata stipendia et sacramenta conversa, incusat mutatam fidem fidelis infidelitate perfidia; versat se variis in diversa consiliis, heroas Dei promissis primum aggresura post poenis. Fervet gemino felle accensa vis iudicis; gemunt saepius repetita supplicia, et reducta sensuum ipsorum excruciabili dilatatione tormenta. Ingeniosae peccantium poenae, et recrudescentium cicatricium sensim semper rescissa vestigia. Divisa per momenta cruciatus, et miserae neces artificii languore lentatae. Stridula catenarum onera, caeci carceris. Profundum paedorem, excogitata acuminum stramenta, et indormitabilium vexationum inquietam quietem; nihil non cruentum in martyres potuit inferre, qui suam saevitiam puduit publicare; quia novorum martyrum virtus sollemnitate confessionis excessit furiam persequentis. Quamvis autem cauta versutia memoriam monumentorum tentaret abolere, non potuit tamen cuncta subtrahere, fraudantur annalia, mirabilia perseverant; delentur paginae, mansere virtutes. Servavit fides maiora quam perdidit; siquidem post decursas omnium conflictuum quaestiones, cum per ultimam sententiam ducerentur, tantum videbantur persecutoribus ad supplicium, quantum martyribus ad triumphum. In conspectu omnium, annulum atque orarium suum ad caelum subvehendum miserunt. Suscipiuntur obsequente flatu in favoris divini testimonio fidelium pignora ferculorum. Rarescunt diu sequentibus oculis stupefacta miracula, et evanescente iam summi aeris spatio, fraudatur inspectio destituta. Intrant astrorum secreta dignanter suscipienda donaria, non pretio aestimanda, sed merito. Annulus profert fidei signum, orarium confessionis indicium. Martyrii munera utroque testata; illud oris, hoc cordis, quia iuxta divinam sententiam, et in corde fides est, et in ore confessio. Haec circa martyres nostros dignationis divinae fuere principia, sed nunc manent aeternumque manebunt potiora praemia consecuta. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( S1674ps) Vere benedictus et sanctus es, Domine Deus noster, propitiatio fidelium et redemptio animarum. Tu enim sanctus omnia sanctificas, et sanctificata ad te conversa perlustras. Quem recte et vere totius caeli militia conclamat Sanctum, cuiusque incorruptum ut sancti simus, habemus praeceptum. Unde nos tibi, rerum conditor, quamlibet impuris offeramus hostiam meritis ad instar tui corporis et sanguinis, in tuorum tamen gemino martyrum festo precibus deprecamur immensis, ut ad tuorum sanctificationem servorum placido et sereno intuitu tuum mereamur cum benedictione respectum.
( S1675pp) Intuere propitius, summe, clementissime Deus, et de illa aethereae arcis quadriformis machinae sede haec libationum munera vultibus attende serenis, geminumque Sanctorum martyrum tuorum Emeterii et Celedonii sacrificium recolens et triumphum, haec, quae in eorum annuo natali litantur, solita benignitate sanctifica. Sit conformis in proprietate nominum corporis et sanguinis Iesu Christi Domini nostri placita acceptaque libatio; ut quisque devotionis ausu esum ex his potumve libaverit, sentiat promeruisse dignus custodiam, languidus medelam, contritus consolationem sibimet impertitam.
( S1676od) Ecce carorum fratrum sacra sollemnia celebrantes, te Deum pietatis intentione rogamus, ut quorum conditione corporum Iberam dedicas terram, eorum precibus in pace omnem tuo sanguine redemptam tuearis Ecclesiam; quo, eisdem suffragantibus, a te promereamur audiri, a quo praeceptum suscepimus exorandi, ut dicamus:
( S1677bn) Omnipotens Deus, ad quem beatissimi Emeterius et Celedonius martyres ob confessionis fideique signaculum orarium atque annulum caelis subvehenda miserunt, conservet vos utroque munere gratiarum. Ut per eos, et fidei et confessionis virtute pollentes, aeterni caelestis patriae habeamini cives, quorum hodie geminum festum celebratis ovantes. Quo, sicut alumna plebs de eorum gemina susceptione corporum gratulatur, sic tota Ecclesia eorum se tueri ac defendi patrociniis gratuletur.
( S1678cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum Emeterii et Celedonii, ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( S1679pr) Beatus vir, alleluia, qui implebit, alleluia, desiderium suum, alleluia. Potens in terra semen eius, generatio rectorum benedicetur. Desiderium suum, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Desiderium suum, alleluia.
( S1680pg) Confessoris tui beatissimi Leandri annua recussione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S1681sc) Omnis qui me confessus Merit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S1682ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, omni nobis veneratione dignissimum, in quo beatissimus confessor Leander quod corde credidit ore professus, ad aeternam gloriam vocatus est, debitis laudibus honoremus, omnipotentis Dei clementiam postulantes, ut, qui eum se confitentem hodie intulit caelis, nos credentes ac confitentes se iustificet a delictis, ut, qui hodierno die Confessoris veneramur sollemnia, ad confessionis mereamur pervenire coronam.
( S1683al) Deus, qui confessorum remuneras fidem, et confitendi tibi praeparas voluntatem, oblatas tibi in hoc festo confessoris tui Leandri hostias intuere, ut qui, eius memoriam facientes, nostra tibi confitemur delicta, Confessoris tui obtentu, perducamur ad veniam.
( S1684pn) Christe Dei Filius, qui non victima pasceris, sed purae mentis confessione placaris, offerentium fac tibi acceptabile votum, et defunctis dona consortium beatorum; quo, in huius confessoris tui Leandri commemoratione, et confessiones a te acceptentur viventium, et requies concedatur spiritibus sepultorum.
( S1685ap) Deus, qui confitentium es corona, dissidentium perime iurgia, dans omnibus nobis ita pacis tuae repleri ex munere, sicut confessor tuus Leander confessionis claruit dignitate.
( S1686il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui est corona iustitiae, arbor vitae, palma victoriae. A quo Confessorum directa fides non discreta martyrio, sed unita martyriali promeretur decorari victoria, cum etsi non sint adepti, fuso sanguine, martyrii necem, non tamen sunt discreti a martyribus in virtute, dum hostem quem illi patula dimicatione exsuperant, isti interius calcant; et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt, hunc isti introrsus perimunt spiritaliter resistentes et colluctantes adversus principes tenebrarum, et illecebras aerium potestatum, ut temporale tribulatione purgati, quod Martyres sanguine, hoc isti ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hunc virum, vere beatum, plenissima egisse devotione credimus et fatemur, qui te dilexit in vita, tenuit in conscientia, praedicavit doctrina. Confessorum retinens gradum, confessionis pervenit ad triumphum, labiorum suorum confessione laudando potentiam Unigeniti Filii tui, quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri. Ipsum Dominum et Salvatorem nostrum, quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli, ita dicentes:
( S1687ps) Vere sanctus, vere pius et admirabilis es, Domine Deus noster, qui hodierno die, et confessoris tui Leandri innovas gloriam, et confitentium excitas vota. Ut, cum eidem qui tibi confessione placuit, confitentes obsequimur. nostrum potius excitemus affectum, dum quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis. Has ergo hostias in tanti viri commemoratione offerentes, precamur, ut qui eius hoc die animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
( S1688pp) Confessoris tui Leandri memoriam facientes, qui te inter adversa confiteri non destitit, actu placuit, oratione quaesivit, perfectione invenit; te quaesumus, te rogamus, ut his victimis tibi ob honorem eius oblatis, clementer illabi iubeas, et ex his sumentibus peccata dimittas, atque confessionis gratia glorificandos attollas.
( S1689od) Christe Deus, qui per Apostolum tuum oris confesionem ad salutem prodesse dixisti, Confessoris tui precibus consule nostrae saluti, ut cum ea, quae corde credimus, ore professi fuerimus, a te exaudiri mereamur e terris:
( S1690bn) Dominus Iesus Christus qui est confessorum remuneratio, confessoris sui Leandri suffragio, vos sanctae confessionis munificet dono. Detque vobis confitendi votum, qui eidem confessionis contulit praemium. Ut tanti Confessoris imitando exemplum, ad caeleste mereamini pervenire promissum.
( S1691cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Leandri veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S1692pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1693pg) Gaudium nostrum et salus nostra, virtus atque iustitia, Domine Deus omnipotens. Fac nos, quaesumus, placita tibi sanctorum martyris tuae Engratiae et decem et octo martyrum caesaraugustanorum sorte gaudere, et illic laudes tuas, rectorum munere, perpetim decantare.
( S1694sc) Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei, omnes veste alba induti ante tribunal Agni; et obtulerunt memoriam sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia. Vidi in medio seniorum tribunal candidum et Agnum quasi occisum, ante cuius conspectu fugit caelum, dicentem mihi: Haec est resurrectio prima. Et quattuor animalia et seniores adoraverunt eum. Et obtulerunt memoriam Sanctorum in conspectu Domini, alleluia, alleluia.
( S1695ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, in quo desiderata nobis advecta sunt gaudia, in quo sanctorum hic quiescentium praeter consuetas excubias nova curamus persolvere, festa sollemniter celebrantes, tota in Christo exsultatione laetemur; ipsique reddamus vota cum gaudiis, qui praestitit laetitiam maestis; quia quod dudum vecors temere abstulit gothica quasi sub fide gentilitas, restituit eorum divino inspiramine ad Christum conversa fidelitas. Quae ut ex oleastri radice frondosae olivae virgulta conscendens, odoriferos Christi exhibet fructus; et licet fieri non fide, sed violenta infidelitate direptum, fideli tamen est devotione sacra insedere vocitatum. Erat siquidem tunc gentis eius fides ficta, nunc firma; tunc falsa, nunc vera; tunc corrupta, nunc mera; et qui habuit cum divisionis minoratione errorem, nunc exhibet cum distinctione nominum unitatis integritatem; nam quod dissensionis veneno corruptor veritatis ignaram gentem olim infecerat, ut suavissimi thymiamatis perfectio credulitate nunc flagrat.
( S1696al) Te, omnipotens Christe Iesu, tota mentis devotione veneramur; te omnium Dominum fideli servitute obsequio excolimus; te coaeternum sancto Patri et sancto Spiritui, manente in singulis aequali sempiternaque deitate, unum in Trinitate Deum indivise confitentes laudamus, benedicimus et exsultamus. Qui multimoda miseratione igne tuo sanctorum Martyrum corda inflamans, veritatis tuae testes esse fecisti; cuius potissimum fuit sacrilegium horrere quam carcerem, poenas petere, quam timere; mortem rapere, quam vitare; eius procul dubio fuit animae te amare et damnum corporis non pavere. Unde inter ceteras magnificas urbes, quas cruor Sanctorum fusus illustrat, maximum huic civitatulae dignatus es conferre suffragium, ut ipsa vix omnium in sacerdotio caput, Inclita Roma, martyrum numero nostram queat superare Caesaraugustam; dumilla utique caput geminum beatorum Apostolorum triumpho, et ista una ex membris novem simul et decem martyrum victorias titulo cum corporibus servat uno. Quorum apud te intercessio cives saepe ab infestatione defendit, et hostes cum ultione fugavit. Non nos, Domine, iactantiae tumor ista narrare compellit, nec ventus hoc a nobis exigit vanitatis, sed zelus amoris tuam cogit edicere laudem; quia haec omnia non a nobis sunt facto, sed nobis tua miseratione concessa. Hic nempe merentur exaudiri supplici oratione precantes; hic praestantur gaudia tribulatis, securitas anxiis, medela languidis, salus integerrima furiosis; et dum Martyrum laetaris implere suggesta, potentialiter impertiris oppressis remedia. Illorum ergo recordaberis meriti, ne nostri recorderis errati; illi ad nos, te tribuente, perferant tua, qui detulerunt ad te nostra; sicque eorum obtentu, gratia tua transgredi nos faciat humanam naturam, ut mens tibi nostra cum corpore inoffense deserviat, et victum se semper a tuis famulis adversarius erubescat.
( S1697pn) Haec, Domine, plebis tuae devotio, quae se terreno martyrum Caesaraugustanorum exoptat praemuniri praesidio, submissa te postulat mente, ut haec offerentium nomina, quae nostrorum nunc sunt officio recitata, tu, qui dives es in misericordia, septem signato signaculis libro dignanter ascribas; ut eis tua eminens bonitate, immensa maiestas, et hic praesentiarum dona multiplicata concedat, et in aeternum centuplicata restituat, pausantiumque spiritibus congrua pietatis lenitate consuleat.
( S1698ap) Pax tua, Deus omnipotens, quae exsuperat omnem sensum, et corda nostra et corpora ea incolumitate custodiat, ut in conspectu tremendae Maiestatis tuae cum Iudex adveneris cunctorum, nihil in nobis aut pravum reperiatur aut dissonum, quod examinis tui vultum reddat alienum; sed praesentium ope sanctorum felicissima pacis quiete potiti, in superna Ierusalem electis tuis virtutibusque caelorum mereamur uniri.
( S1699il) Aequum vere est, Domine, iuges tibi dicere grates, et cum non sit tuae magnitudini finis, magnificas laudum hostias ut posse donaveris, dignum est valdeque iustissimum immolare. Qui ideo locis in singulis martyrum suffragia populis praebuisti, ut speciali quaeque tueretur plebs alumna praesidio; quique etiam nostrae huic Caesaraugustae bis novem martyrum numero uno tumulatum sepulcro ad custodiam contulisti, praeter illud interemptum agmen innumerabile, quod vesanus furor traditur peremisse. Quis namque, Domine, illius temporis clades, quis explicet funera fanda? Cum tot utriusque sexus christiani nominis cives urbem progredi iussos, paratos saevientium excepit incursus, arreptoque ense immanem corporum stragem truculentus mucro prostravit, et quasi luporum rapacitate simplicitas agnina decubuit, sicque tota perempta multitudoilla sanctorum amplissimum veluti vellera campum corporibus sparsa replerunt. Inter tot punitorum magnificas moles, ter senum virorum hunc numerum caeci carceres retinebant, quos poenales catenarum oneraverant baccae; quique etiam sulcata verberibus corpora caesorum ictibus lacerata gestabant; sed non illos feralis terruit furor, non poenae illatae vicerunt, non ad ultimum mors quippiam formidare coegit; una omnibus fuit fiducia comprehensis, confessio interrogatis, constantia interritis, stabilitas tortis, immutabilitas puniendis, victoria iam punitis. Sequitur deinde sanctorum illa pulcherrima comes Engratia virgo, quae sexu fragili virile nissa est adire certamen, cui sacrilegium nulla poena valuit imperare. Caesere carnifices, defecere poenae, et dum persecutor erubescit viriles in femina poenis non posse coercere conatus, pectoris abscissa papilla absolvere simulat, quam vincere iam nequibat. Offerretque animam caelo, corpus traderet ad sepulcrum, relicto ad instar Eliae stigmatis sui pallio, quod coram oculis nostris sanctitatis et certaminis sui praebet indicium; sic sacram animae thecam tumulo semotam non loco, disparem sexu non animo, sub unius templi tecta recondunt, ut par illis exsisteret sepultura, quibus par fuerat victoriae palma. Ita ter senus iste gloriosus martyrum numerus, cum virgine sacra paradisi petunt florea rura, gaudentes mercasse pro vilibus magna, tulisse pro moerore laetitiam, quietem excepisse pro poena, lucrasse pro morte vitam, pro cruciatione gloriam, pro damnatione victoriam; nunc denique nos tenemus ossa, tu merita; nos reddimus vota, tu praemia; nos dependimus reverentiam, tu coronam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( S1700ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius isti sunt bis quini ter terni caelestis militiae bellatores, quos sacer induit purpura cruor, quique triumphos suos ad astra vehentes, sidereas sortiti sunt mansiones. Successu videlicet prospero Successus. Matutino resurrectionis rutilans Matutinus. Trophaeum portans de publico hoste Publius. Felicissimus meritis Felix. Fronte Christi signifer Fronto. Fidei etiam iucunditate Faustus. Optatam adeptus victoriam Optatus. Caelesti urbanitate sublimis Urbanus. Aeternae susceptus ianua vitae Ianuarius. Martem specialem desudans Martialis. Cassiam mysticam redolens Cassianus. Rapacis dividens lupi spolia Lupercus. Apodixen postliminii gerens Apodemius. Beatitudinis aevo perennis Evotius. Caecitatis ignarus Caecilianus. Primus inter aethereos athletas Primitivus. Sacra Iulia respuens Iulius, Insigni ludens orthodoxae orationis acumine Quintilianus. Post hos non sine divina gratia Engratia, bis ternario sociata quadrato, robore virili caelorum efficitur compos. Qui promptuariis aethereis iam recepti, sacroque scrinio praenotati, Agnum quocumque ierit niveis amicti chlamydibus prosequuntur. Unde petimus, omnipotens Pater, ut eorum obtentu, has hostias Sancti Spiritu benedictione sanctifices, omnique populo supplicanti peccaminum vincula relaxes.
( S1701pp) Haec sunt, Domine, verissima novi testamenti libamina, per quae tibi humanum genus reconcilians, totius mundi deleta sunt crimina. Haec duo a te elicita munera, quae tibi Melchisedech typicus ille sacerdos caeli Domino obtulit, atque, ut a nobis in veritate oferretur, praemisit. Sanctificet, quaeso, descendens tuus Patrisque Spiritus Sanctus haec oblata sacrificia, et faciat plenissime tui corporis sanguinisque conformia; ut haec tria, corpus, sanguis et aqua, per quam abluimur, pascimur et sanamur, percipientium protinus morbos excludant, et indeficientem salutem adhibeant.
( S1702od) Exaudi, Domine, voces et populi tui preces, non merito poscentium, sed sanctorum causa praesentium; cum tibi tuis institutis manes proclamamus.
( S1703bn) Christus Dominus, pro cuius amore martyr Engratia, ter seno sanctorum numero sociata, virile certamen adepta est, faciat vos eorum meritis superare delectamenta carnis et sanguinis. Quique eam a ceteris nec animo dissociavit, nec corpore, numquam vos patiatur a se aut actu dividi aut sui separatione confundi. Quo praedictorum Martyrum numeroso coetui post istud saeculum aggregati, ex nullis mereamini actibus Christo iudicante puniri, sed cum eis resurgatis ad gloriam coronandi.
( S1704cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyris tuae Engratiae et decem et octo martyrum caesaraugustanorum, ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( S1705pr) Dabo vos nominatos in gloria, alleluia, in omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Laudate pueri, Dominum, laudate nomen Domini. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia.
( S1706pg) Hi sunt, Domine, septem faculae huius Hesperiae finibus inditae, ad effugandam eius tetrae noctis infidelitatem caelitus missae. Ob huius ergo muneris gratia a te nobis collata, reficiat nos fragrantia odoris evangelicae doctrinae a thymiamate praeceptorum digne redolentium. Ex quo dogmate plenius referti, id ipsum corda et mens nostra parturiat, quod a te iudicii tempore remunerari merito digna petitio nostra efflagitat.
( S1707sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( S1708ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, in quo memoria nostrorum vatum excolitur, quorum praesentiam nostris urbibus auctoritate Apostolica destinatam fuisse agnoscimus, devotis mentibus excolamus. Petentes a communi Domino et Salvatore nostro Iesu Christo, ut quorum doctrina occiduae partis illustrata est terra, eorum precibus, a malis omnibus nostra expientur praecordia.
( S1709al) Christe Dei Filius, qui per totum mundum discreta praedicantium praesidia mittens, hos nostris partibus destinasti Doctores, Torquatum, videlicet, Secundum, Indaletium, Ctesiphontem, Euphrasium, Caecilium et Hesychium, quorum ignitis praedicationum iaculis error perfidiae Hispaniarum partibus illapsus abscederet, exceptionis nostrae suscipe votum, et hos nobis praepara in solatium, quos Patronos sibi plebs vernula confitetur. Ut quorum praedicatione fidei flamma nostris terris invecta est, eorum obtentu, et cuncta repellantur incommoda, et expiata coram te maneant pectora nostra.
( S1710pn) Deus, Dei Filius, cuius nomen mirificum per ora praedicantium dilatatur, da nobis Torquati tui precibus et comitum eius, ut in odorem unguentorum tuorum post te usquequaque curramus. Qualiter, obliviscentes ea quae retro sunt, sic ad supernae vocationis bravium praecurramus, ut de nominibus nostris caelesti pagina annotatis perenni gaudio exsultemus; id nobis specialiter tribuens ut pro defunctis omnibus nos exaudias postulantes.
( S1711ap) Ingeniti genite, Iesu Filius Christe, qui septiformi illo gratiarum Spiritu discipulos implens, septem nostris partibus tubas, septem videlicet Praesules destinare dignatus es, qui septiformi gratiarum ubertate repleti, caeca partis nostrae vel nubila sui praesentia enubilarent. Da in nobis serenum lumen iustitiae, aeterni luminis pacem, septenam Sancti Spiritus ubertatem. Quo tuae pacis commodo opulentius pleni, gloriosae faciei tuae mereamur praesentia collaetari.
( S1712il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, aeterne omnipotens Deus. Cuius gloriosi nominis fidem Doctorum ductiles praeconant tubae, et specialium locorum praedicandi privilegio gaudent, ex quorum numero hos agnoscimus septem praesulatus gratia praeditos, et nostris partibus ab Apostolis destinatos: Torquatum videlicet, Secundum, Indaletium, Ctesiphontem, Euphrasium, Caecilium et Hesychium. Quos ob fidem catholicae institutionis tradendam institutio Apostolica in Hispaniis destinat. Quorum properatio gloriosa, et nostris urbibus iam vicina, eo nos gaudiorum innovat cultu, quo miraculorum est acta proventu. Nam dum missis discipulis in huius urbis convicinitate escarum emi parum aliquid praecepissent, agunt asseclae praecepta sibi quae iussa sunt. Sed, ecce subito dum idolis homines sacrificare conspiciunt, agniti a perfidis religionis patulo cultu, fervido cursu usque ad fluvium perfidorum turba prosequitur. Pons illic antiquo mole constructus dat utrisque partibus terminum. Nam, ad instar antiquae historiae cum, transfretanti Israel mare Rubrum, salutis iter porrigitur, sic nunc fugientibus discipulis beatorum, pons ipse subito, miraculo intercedente, dissolvitur, et fugientes Sanctorum populos salvans, persequentes prorsus perfidos labiles mergit in undas. Illic ad transitum Israel unda maris dividitur, hic ad salvandos Christi famulos ingentis molis constructura resolvitur. Illic marinis solum fluctibus persequentes intereunt, hic persecutorum cunei, dissoluta pontis mole, in fluminis alveo dimerguntur. Illic Aegypti cum curribus suffocantur, hic perfidi cum lapidibus submerguntur. Illic Israelitae, dimersis hostibus in profundum, Deo laudis canticum promunt, hic simili laetitia populus gratulatur, hymnum tibi cum sanctis Angelis et Archangelis proclamans atque dicens:
( S1713ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui discreta terris beneficia tribuens, nostrorum finium oblivisci non passus est, cum sic septeno Pontificum documento nos imbuit; ut septiformi gratia innovati, has hostias illi pro tantis beneficiis exhibeamus devoti.
( S1714pp) Deus omnipotens, qui ad salvandum partis nostrae conventum septem misisti specula Sacerdotum; eisdem intercedentibus, Spiritum sanctum de tuis sanctis sedibus mitte; quo et oblatis hostiis sanctificationem, et nostris pectoribus profusissimam impertias sanctitatem.
( S1715od) Ecce, dilectissimi fratres, mecum oculos in sublime attollite, hoc a Domino specialiter precaturi, ut qui gratia fidei christianae cor beatae Lupariae dignatus est illustrare repente, nos, in hoc momento, ab omni criminum labe dignetur efficaciter expurgare, proclamantes ad te e terris atque dicentes:
( S1716bn) Christus Dominus, qui septeno Praesulum numero occiduam partis plagam dignatus est visitare clementer, ipse vos, praesentia suae maiestatis, illuminet. Qui hos ad salvationem destinavit Hispaniae, ipse vos, eorum praedicamentis simul et precibus, dignetur luminosos efficere. Ut quorum praedicamenta suscipitis, quorumque nunc memoriam facitis, eorum post transitum participium habeatis.
( S1717cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctorum confessorum Torquati et comitum eius tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1718pr) Dicite in nationibus, alleluia, Dominus regnavit a ligno, alleluia, et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Dominus regnavit a ligno, alleluia, et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Dominus regnavit a ligno, alleluia, et correxit orbem terrae, alleluia, alleluia.
( S1719pg) Christe Dei Filius, in cuius nomine per Crucis mysterium omne genu flectitur; da nobis in Cruce tua copiosius exsultare. Ut in eius victoria, et illaesi mare saeculi transeamus, et ad te coronandi post nostrum transitum accedamus.
( S1720sc) Haec dicit Dominus qui erat, et qui est, et qui venturus est, omnipotens, primus et novissimus, qui mortuus est et resurrexit, et ecce vivens est. Lavit nos supra lignum sanguine suo, ipsi gloria in saecula saeculorum, alleluia. Audivi voces angelorum multorum dicentium ante Agnum, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae: Salus Deo nostro sedenti supra thronum. Et omnes angeli in circuitu stabant, et seniores prostraverunt se et adoraverunt eum sedentem super caelos, clamantes voce magna. Ipsi gloria in saecula saeculorum, alleluia.
( S1721ad) Gloriemur in Cruce Domini nostri Iesu Christi, fratres dilectissimi, et tota mentis exsultatione laetemur, et huius diei festivitatem cum grande reverentia et spiritali gaudio celebremus. In qua Cruce ipse Dominus noster et Salvator pro nostra salute pependit et de diabolo triumphavit. In istius namque altitudine Crucis primi hominis delicta suspensa sunt, et manus illae quae vetitum ori porrexerunt cibum, clavorum impressione transfixae sunt. Per hanc ergo Crucem malae concupiscentiae appetitum, quod dulcedo arboris illexit, amaritudo fellis coercuit; et gulae desiderium, quod suavitas pomi decepit, aceti asperitas refrenavit. Per hanc igitur Crucem venenum, quod serpens protoplastis hominibus propinavit, medicamentum quod de Christi latere manavit a fidelium pectoribus expurgavit. Postremo, per hanc Crucem, hominem, quem transgressio praecepti de paradiso expulit, confessio nominis Christi sine dubio reformavit.
( S1722al) Domine Iesu Christe, qui in patibulo Crucis suspensus, Patrem ex forma servi quam susceperas, hiisdem fuisti verbis deprecatus, et ut quid te dereliquerit cum ab eo non recederes, acclamasti; et ut iniquis ac sceleratis persecutoribus veniam tribueret postulasti; atque tu spiritum tuum in suis gloriosis tibi tantummodo cognitis susciperet manibus indicasti. Unde nos, exigui famuli tui, tuorum sermonum tramitem secuti, tuam supplices imploramus clementiam, ut quod tunc pro susceptae carnis humilitate a Patre expetere videbaris, nunc cum eodem connexa semper divinitatis potestate consistens praestare digneris, ut Ecclesiam tuam catholicam, quam pretioso sanguine redemisti numquam derelinquas, nobisque indignis in eadem concurrentibus, et Crucis tuae sollemnia celebrantibus, ut criminum indulgentiam concedas precamur; atque ut animas nostras in conspectu tuo semper suscipias, custodias et benedicas, humillima prece deposcimus. Et qui latronis tecum in Cruce pendentis confessionem iustificare dignatus es, omnium recte in te credentium fidem augeas, multiplices, et solita pietate conserves.
( S1723pn) Deus, qui tam ineffabilis quam inaestimabilis esse cognosceris, concede nobis unde te aestimemus, quantum de te humana natura sufficit, et enarrare possimus. Aspira placatus votis et sacrificiis omnium, et qui in die Crucis et Passionis tuae sanctorum quiescentium de sepulcris corpora suscitasti, non permittas in inferno inferiori fidelium animas detineri, sed in tuorum requie electorum facias collaetari.
( S1724ap) Christe Domine, Dei atque hominum mediator, qui per sanguinem Crucis tuae cuncta quae in caelis et quae in terris sunt pacificare dignatus es; hoc per trophaeum passionis tuae tua pietas erigit, quod et in initio tuae secundum carnem nativitatis Angelus nuntiavit, omnique caelestis exercitus proclamavit: Gloria semper Deo in excelsis, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hoc, et post triumphum Crucis, tua placabilitas suis commendavit discipulis et donavit, ut in omnibus tui ministri apparerent, si perfectam pacis concordiam invicem custodirent, Praesta igitur, Domine, ut hii qui vexillum Crucis tuae in frontibus gestant, puram atque sinceram cum fratribus retineant caritatem, et nos in osculo sancto digneris reconciliare.
( S1725il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, tibi sacrificiorum vota persolvere, te in laudis praeconio indesinenter attollere, et in conspectu admirandae clementiae tuae praeteritorum temporum acta recolere, ac de utriusque Adae, illius scilicet habitatoris paradisi, et istius redemptoris humani generis exempla proponere. Ille prior, sed iste melior. Ille terrenus, iste caelestis. Ille de limo finctus, iste verbo conceptus. Tunc diabolo suadente, Eva decipitur; nunc angelo nuntiante, Maria clarificatur. Tunc per invidiam serpentis, homo qui creatus fuerat perimitur; nunc per misericordiam redimentis, homo qui perierat liberatur. Ille per transgressionem legis paradisum amisit, iste per passionem Crucis mundum acquisivit. Ille per interdictae arboris gustum mortem incurrit, iste per gloriosae Crucis triumphum mortem devicit. Ille post admissum peccatum sub arbore absconditur, iste propter delictum nostrum in Cruce levatur. Tunc post vetita arboris contagionem, sol meridie friguit; nunc in sanctae Crucis manifestatione, medio die sol occidit. Tunc homo mandatum non custodiendo, de paradiso pellitur; nunc latro Christum Dominum confitendo, in paradisum introducitur. Unde rogamus et supplices quaesumus, clementissime Pater, per inclitae Crucis inenarrabile sacramentum, et per Domini nostri Iesu Christi Filii tui admirabile regnum, ut hodiernum diem, in quo Crucis eius festivitatem celebramus, nos cum laetitia spiritali et modesta exsultatione peragere concedas, et inter caelestium virtutum laudes humilitatis nostrae voces suscipias, supplici confessione dicentes:
( S1726ps) Vere sanctus et benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui se pro peccatis nostris crucifigendum impiorum manibus tradidit. Qui proprias manus in Cruce pro nobis extulit. Qui principatus et adversarias potestates per Crucis mysterium abdicavit, ac totius humani generis delicta in ipsa Cruce transfigens, tibi se immaculatam hostiam obtulit, et a nobis exiguis servis, pro sui commemoratione indesinenter offerri praecepit.
( S1727pp) Meminimus quidem, omnipotens Pater, et fideli mente retinemus Domini nostri Iesu Christi Filii tui traditum nobis nativitatis eius inenarrabile sacramentum, praeclarum devicta per Crucem morte triumphum, atque gloriosum ad caelos post Crucis passionem ascensum. Credimus etiam immensum et incomprehensibile consempiternum tecum eius et consubstantiale principium. Ipsum quoque venturum confitemur iudicem mortuorum atque viventium. Unde quaesumus, tremende clementissime Pater, ut hanc hostiam, in similitudinem corporis et sanguinis eius tibi oblatam, per signum Crucis sanctifices et benedicas, in signo Crucis suscipias et assumas, nobisque famulis tuis eiusdem Crucis vexillo praenotatis placatus distribuas, benignus impertias.
( S1728od) Gratias tibi agimus, omnipotens aeterne Deus, et Domino Iesu Christo Filio tuo, qui nos per sanguinem Crucis suae redemit, qui pro delictorum nostrorum indulgentia ad te de Cruce clamavit, qui discipulos suos, antequam ad Crucis passionem veniret, sic docuit orare et dicere:
( S1729bn) Christus Dominus, qui extensis manibus pependit in ligno, omni vos purificet a delicto. Repleatque vos vino prudentiae, qui aceti poculum ebibit appensus in Cruce. Ut per Crucem Crucifixi sollemnitatem sanctae Crucis celebrantes, et nunc et in aeternum salvi esse possitis.
( S1730cm) Christe Iesu, qui mortalitatis nostrae forma suscepta, mortis nostrae et Crucis voluisti sustinere iniuriam, da nobis, ut Crucis tuae munimine circumsepti, devincamus omnes laqueos
( S1731pr) Gloria iustorum amor Dei, et gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, alleluia. Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum. Et gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, alleluia.
( S1732pg) Omnipotens sempiterne Deus, praesta nobis, ut obtentu beatorum martyrum tuorum Adriani atque Nataliae salvemur in mundo, qui repausatio sanctis tuis exstiterunt in ergastulo. Et qui plagis beatorum exhibuerunt diligentiam, peccantibus curam prorogent indefessis.
( S1733sc) Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia. Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi, gloriosus in sanctis, mirabilis in maiestatibus, faciens prodigia? Cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia.
( S1734ad) Adriani beatissimi atque Nataliae, dilectissimi fratres, hodierno die et praedicanda nobis et assequenda exempla sunt; qui conceptu Sancti Spiritus pleni, dum concessa inter se coniugii connubia servant, Christo nupturi spiritalem thalamum in suis cordibus parant, cum et in illo gloria fuerit dimicandi, et in illa felicitas obsequendi. Illum fidelis virorum turba concelebret, hanc femineus chorus hymnidicet. Illum viri ad vincendum in sui imitatione proponant, hanc feminae in obsequendo imitabilem habeant. Sit in illo viris exemplum contemnendi humana, sit in hac feminis famulandi probitas assequenda. Per illum viri assuescant mundum despicere, per istam doceantur feminae suis viris obtemperare. Discant per illum viri subire certamina passionis, discant per istam feminae oboedire passuris. Quorum utrorumque exemplis incitati atque virtutibus, et per illum superemus vitia per quem devictae sunt poenae, et per istam obsequii capiamus mercedem, per quam Sanctorum curatae sunt plagae.
( S1735al) Aeterne ac inaestimabilis Deus summe, in quo beatissima famula tua Natalia vehementi gaudio exsultavit, cum sibi coniunctum beatissimum Adrianum ad te conversum tota fidei devotione cognovit; tu nos in te credentes ac de te sperantes, utrorumque precibus salva, utrorumque etiam suffragatione iustifica. Ille nos exemplo suo fortiores efficiat; haec et curandos regat, et curatos sibi exhibeat. Per illum torpens ad virtutem animus excitetur, per haec vulnerum abdita medeantur. Suscitandos ille suscipiat, quos visitandos ista custodiat. Ille curatis gloriam, haec curandis adhibeat medicinam. Colligat ille quos ista non reprobet, curetque ista quos ille glorificet. Quo per utrosque sic curandis adhibeatur salvatio, ut curatis donetur aeternae gloriae plenitudo.
( S1736pn) Iesu Dei Patris Filius, qui es et victoria martyrum et corona victorum; in hoc sanctorum tuorum Adriani atque Nataliae festo concede offerentibus indulgentiam pro delIctis, et sepultis beatorum adunari consortiis. Ut tam nos quam illi, cum eis in futura vita mereamur habere partem, cum quibus idem tuus beatissimus Adrianus a gentili conversus errore, suam voluit annotari professionem.
( S1737ap) Deus, qui beatos martyres tuos Adrianum atque Nataliam coniugali foedere copulatos ad tantam gloriam provexisti, ut et ille patiendi munere et haec locupletaretur obsequendi mercede; praesta nobis, ut devictis vitiorum carnalium incentivis, atque perfecte coram te exhibentes nostrae mysterium servitutis, muneribus ditemur a te pacis aeternae atque dulcedinis. Quo ita tibi placabiles simus caritatis ex opere, ut illic post transitum, qua idem sancti requiescunt, iucundemur in pace.
( S1738il) Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum. Qui beatissimo Adriano cum suis sociis, et certandi confidentiam, et remunerationis exhibuit gloriam; quique tanto fidei ardore arcanum pectoris famulae suae Nataliae illustravit, ut quae non excepit martyrium, martyrii tamen consequi mereretur effectum; cum martyrium, quod perferri ab hoste non timuit, ceteris sanctis praedicationis verbo amabile fecit. Illa quippe dum pietatis exhibuit cultum, pietatis capit praemium. Et dum miserationis impendit solatium, ad misericordiae pervenit usque effectum; quia quibus quantisque compassionis atque solatii exhibuit verbum, cum tot tantisque commune creditur suscepisse martyrium. Ac proinde digna et venerabilis femina sanctis omnibus obsequens, cum omnibus patiens, cum omnibus gaudens, communiterque cum omnibus regna caelestia tenens, exaudiatur pro nobis a te, Deus Pater clemens atque sanctissime. Quo per eam et facinorum careamus illecebris, et regnum teneamus cum tuis omnibus sanctis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates, non cessant clamare atque dicere:
( S1739ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui ita fervore ignis sui sanctorum corda inflammat, ut sit illis omne quod cupiunt licitum, liceatque eis implere quod cupiunt, dum ea cupiunt implere quae sancta sunt. Etenim Natalia sanctorum vulnera curans, eorumque in passionibus, non in crudelitate, sed compassione exsultans, cum per ultimam mortis sententiam Adrianus cum sociis suis passuri essent lethale exitium, cucurrit illa ad virum et, desectam corporis eius manum, sibi amoris usurpavit in signum, ut ea pars membri in qua significabatur effectus operis, esset illi pro mentione in solatio caritatis; quo per hanc amor viri semper in eius viveret corde, et veram quodammodo eius praesentiam retineret. Sit ex hoc gloria tibi, Pater omnipotens, qui tot beneficia ancilla tuae erga sanctos exhibita remuneraturus aspiciens, lacrimisque eius ineffabili pietate respondens, illorum eam glorioso coetui aggregasti, quorum idem hic degens plagis curationem exhibuit.
( S1740pp) Has tibi, Domine, in sollemnitate tuorum Sanctorum Adriani atque Nataliae victimas offerentes, acclini te supplicatione rogamus, ut eorum intercedentibus meritis, des veniam nostris peccatis, ac benedictionem his impertias sacrificiis, quo, exemplo Nataliae quae viri sui sanguine se laetabatur perunctam, nos quoque de corpore et sanguine unigeniti Filii tui libantes, consecutos nos gaudeamus Spiritus unctionem internam, et misericordiam copiosam.
( S1741od) Deus, qui peccatores sine merito salvas, et iustos ex gratia praecedente glorificas; quique Adrianum ex infidelitate revocasti ad fidem, et Nataliam obsequiali coronasti ex munere; nostris, quaesumus, in eorum festo et iniquitatibus parce, et spiritali nos ardore succende. Quo spiritaliter accensi in intimis, ad te proclamemus e terris:
( S1742bn) Omnipotens Dominus respiciat vota vestra, qui Adrianum martyrii palma et Nataliam obsequendi glorificavit ex gratia. Illorum quoque vos suffragio tueamini quorum plagis Natalia famulatus sui dependit obsequio. Ut praesentis diei sollemnitate ovantes, et hic et in futuro eorum gaudii mereamini esse participes.
( S1743cm) Complentes, Domine, sacrificiorum hodie sollemnia, ac missarum adimplentes officia, agentes tibi gratias, petimus ac rogamus, ut nos quoque a malis Omnibus clementer eripias.
( S1744pr) Dominus regnavit decorem induit, alleluia. Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. Alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.
( S1745pg) Domine Deus, qui adventum unigeniti Filii tui Ioannem puerum praecurrere voluisti, ut missus a te, viam Christo incredulorum cordibus praepararet, et sanando contribulatos corde, et caecis restituendo luminis claritatem. Suffragio eius, et caecitatem cordis nostri illumina, et tribulationes cordium nostrorum in aeternum gaudium muta; ut qui in nativitate unigeniti Filii tui gaudio christiano attollimur, in adventu iudicii eius nullis paenarum vinculis contristemur.
( S1746sc) Vox clamantis in eremo: parate viam Domino, rectas facite semitas Dei nostri, alleluia. Alleluia. Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare hominibus, misit me sanare contribulatos corde, praedicare captivis redemptionem, et caecis lumen reddere dicens: Parate viam Domino, rectas facite semitas Dei nostri, alleluia.
( S1747ad) Universitatis potentissimum Creatorem, fratres carissimi, congregati sollemniter adoremus, et praedestinati populi benignissimum Patrem, coram ipso humiliati salubriter invocemus; ut pro malis, sicut solet, bona retribuat; et fideles suos in quacumque die tribulanter exaudiat, nec permittat innocentes sub calumniis laborare, sed dignetur universos velociter evadere; donet regibus cum mansuetudine et veritate iustitiam, largiatur populis cum tranquillitate concordiam; servientes sibi dominos sine iracundia dominari conveniat, ut vicissim servos ad oboediendum sine murmuratione compellat; exhortetur etiam divites non amare divitias perituras, sed per bona opera delectentur acquirere sempiternas. Ipse pauperes pascat; ipse nudos vestiat; ipse non habentes auxilium protegat. De conclusione captivitatis exsules reddat, et de domo carceris suspirantes in vinculis liberet. Sit pupillis cotidianus adiutor; sit benignus et misericors viduarum lacrimantium consolator. Beneficia pluviarum consueta non auferat; ut inebriata terra pinguescat. Faciat nos in oratione promptissime vigilare, et hoc sacrificium in remissionem peccatorum frequenter offerre.
( S1748al) Deus, qui praesentium hominum vitam agnoscis diversarum necessitatum passiOnibus subiacere; exaudi desideria supplicantium, suscipe vota credentium. Si carorum salitem aut cordis aget morbus aut corporis, manus medica dolorem maesti, pestem pellat aegroti. Si iudicis aut ira vexat aut odium, adsit potentia mitigatura praelatum, liberatura subiectum. Si ad litem publicam discordes funesta intentio vocat, dissidentium animos pax amica praeveniat. Si terreni itineris subeunda vexatio est, angelum decerne custodem. Abigat daemones, praedam bestiae, errorem viae, casum foveae, insidias furis, vim latronis. Si adire maria navigaturus exoptat, tu invisibilis gubernator beneficio sentiendus ingredere; ut nec mentem in peccatum cupiditas lucro praecipitata demergat, nec navem in profundum tempestas vento excitata dissolvat. Tunc enim felicem substantiam pensabit quaestum, si innocentia non fuerit passa naufragium.
( S1749pn) Precamur, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui omnium corda perscrutas et vota perpendis; ut non solum proditis petitionibus, verum etiam occultis desideriis nostris benignus faveas et adesse digneris. Ad quaecumque enim poscenda concurrimus, universa priusquam loquamur intelligis. Offerimus itaque obsecrationes nostras pro egestate inopum, pro laboribus pupillorum, pro iniuria vinctorum, pro securitate viantium, pro consolatione et requie fidelium defunctorum, et pro his qui sulcandum navibus aequor arripiunt, ut reddantur in adverso securi. Febres omnes passionesque a languentibus excludantur, nec in aliquos inmundi spiritus tentatio potestatem accipiat, sed cunctis caelesti protectione defensis salutaris tui medicina subveniat.
( S1750ap) Deus, qui dum sublimia deitatis ascendis, observare nos pacem auctoritate evangelica praecipis, da nobis placidus pacem tuam; ut dum discordiae prona fugimus, caelorum ardua conscendamus.
( S1751il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine Deus noster; qui labentem animam et antiquo ulceris dolore confectam, non solum ad amissam revocas dignitatem et in pristino nitore restauras, sed etiam in partem gloriae caelestis admittis, donando culpam praevaricationis et remittendo perpetuae iniuriam mortis. Qui ut ista praestares, non te nostrae parvitatis officiositas, sed illa ingenitae bonitatis consuetudo commovit. Tu igitur, vinctum afflictumque hominem captivitate depulsa libertati donasti, et obnoxium lege moriendi vicario munere redemisti, mittendo unicum Filium tuum Dominum nostrum, qui compensatione commercii dum nos liberare contendit, suum sanguinem fudit; ita caelestis dignitas dum nos indignos prospicit, contumeliis addicta subiacuit omnique se iniuriae subdidit, dummodo hominem quem in nascendo susceperat, moriendo servaret. Per quem te quaesumus et rogamus: ut intendas super haec munerum sincera libamina, quae in hoc altare tuum sacrificiorum more detulimus; ut in conspectu tuo offerentium vota custodias, et ut verus sacerdos veram hostiam meritis caelestibus benedicas, ac de his temporalibus cibis, immortalitatis sacramenta componas, quae suae suavitatis gratia infirmitates corporum et languores compescant animarum. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, cui merito omnes Angeli atque Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S1752ps) Vere sanctus atque in excelsis mirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus; per quem tibi, Deus Pater omnipotens, famulantes offerimus sacrificium laudis et simplicem cordis nostri devotionem. Non enim hic horrido mugitu pecudum tristis hostia aut taurus occiditur, aut hircus de gregibus immolatur; sed hostia quam verus Dominus et Sacerdos instituit omnipotens,
( S1753pp) Altare tuum, Domine, manus tuae consecratione sanctifica, teque ipsum mentibus nostris laetitiae et gratiae spe resurrectionis ostende; omnibus tibi servientibus vota, quae acceptare digneris, inspirando largire; populum tuum placabilis respice, atque ad partem gratiae salutaris admitte; confitentibus parce, laetantibus fave, ac tristes per indulgentiam consolare.
( S1754od) Orationem dicturi dominicam, fratres carissimi, nihil nostris mentibus cogitatio terrena subripiat, nihilque turpe vel lubricum horrendae vanitatis occurrat; sed paenitentes de praeteritis, et petentes veniam de futuris, cum timore et fiducia clamemus e terris.
( S1755bn) Benedictionis Domini gratia vos semper protegat, et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum, et sibimet placere faciat in aeternum. Ubique vobis Dominus placatus occurrat, et suae benedictionis opem dignanter attribuat.
( S1756cm) Corporis Christi tui, Domine, sanguinisque refecti, gratias tibi referimus, humiles ac devote orantes ut semper te mereamur habere propitium, qui medicus es et animarum refectio.
( S1757pr) Angelus Domini dixit Zachariae: alleluia. Ecce Elisabeth in utero concipiet, alleluia, et pariet filium, et nomen eius Ioannes vocabitur, alleluia, alleluia. Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius. Et nomen eius Ioannes vocabitur, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et nomen eius Ioannes vocabitur, alleluia, alleluia.
( S1758pg) Deus, qui nos in nativitate praecursoris tui Ioannis voluisti gaudere, fac nos plenum gaudium a te in futura examinatione percipere. Ut meritis eius, qui adventum tuum in spiritu et virtute Eliae praecessisse cognoscitur, et hic et in aeternum gaudiis collaetemur.
( S1759sc) Sacerdos Zacharias fuit de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron. Erant enim iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, sine querella, alleluia, alleluia. Apparuit Zachariae angelus Domini, stans a dextris altaris, et dixit: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. Et erit tibi gaudio et exsultatio. Et multi in nativitate eius gaudebunt. Et erit magnus coram Domino. Sine querella, alleluia, alleluia.
( S1760ad) Expectationis nostrae, fratres carissimi, Dominus Deus noster gaudia desiderata restituens, natalem nobis Praecursoris sui Ioannis verum lumen lucernae praeeuntis invexit, cum festivitate reciprocantium etiam temporum ipsorum vernante laetitia, qua se nobiscum in gaudio omnis creatura adventum Domini auditura diffudit. Et qui ad nativitatem Praecursoris sui Ioannis annua nos festivitate revocavit, ad suum quoque natalem cum profectu totius Ecclesiae suae et defectu nequitiae spiritualis, simili dignatione nos provocet. Et qui tanti prophetae ortum prius nobis dignatus est nomine manifestare quam luce, et ante ostendere electionis eius quam conceptionis initium, supplicibus tribuat servulis adimplere praedicationis ipsius sacratissimum verbum. Quia scilicet, praeco mirabilis praeparandus ac praevius, prius ab eo praeconium laudis, quam viam accipere meruit vocis; atque, ut ante ortum ab eo ostenderetur laudandus, quem post ortum ipse ostenderet laudaturum. Precemur ergo, corde prostrato et affectu humiliationis devoto, ut aperiat in nobis Dominus Deus noster quidquid in cordibus nostris infidelitas claudit, quidquid promissionum eius gratiam obscuritas lubrici timoris intercipit; et concedat ut natalis Angeli sui ante faciem suam missi, os nostrum repleat confessione, cor nostrum roboret fide, cursum nostrum dirigat voce, contemptum mortis instruat veritate, agnitionisque innocentiam populo suo ipse impetret, qui eum Agnum Dei in populorum exspectatione monstravit. Sit ergo laus eius in ore nostro, ut qui vocis sollemnia solvimus, verbi munera capiamus.
( S1761al) Inter laudes tuas et preces nostras, omnipotens Deus, interest hodie beatissimi Ioannis praestantissima in gaudiis populorum ordinata nativitas; in qua nobis, multiplicis gratiae tuae dona venerantibus, dum in praeconium vocatur ille qui praestitit, in suffragium quaeritur ille qui meruit. Qui nobis naturarum omnium creatorem necdum natus ostendit, ut expers vitae suae fieret testis gloriae tuae, haberetque prius cognitum lucis Dominum, quam communis luminis usum. Qui in illis coagulati corporis rudimentis materni Uteri lege vivescens, vocem dominicae matris salutantis exciperet, et quodam ministerio devotionis exsiliens motu exsultanter responderet, qui ad opus evangelii nasciturus matrem de officio necdum editus commoneret. Qui praedicaturus paenitentiam, paternae diffidentiae errorem interceptae vocis dispendio castigaret, et dubiae mentis incredulitatem prophetatus clauderet, quo venturae salutis fidem prophetaturus aperiret. In huius ergo, Domine, natalicii diei sollemnitate gaudentes, pacificas sacrificiorum tibi hostias immolamus, ut sacerdotalis officii functionem sancti Angeli visitatione dignatus acceptes, faciasque promissa nos credere, credita praedicare, praedicata non perdere.
( S1762pn) Christe Iesu, qui virginali nasciturus de utero praecursorem tuum Ioannem senili fecisti exoriri ex alvo, quem lucernam ardentem tuo constituisti in templo; fac nos lucere in Ecclesia tua ardore fidei et instructione docendi, caritatis opere et humilitatis perfectione, orationis studio et castimoniae documento. Sicque nunc has oblationes offerentis populi fidelis accepta, ut cunctis congrua largiaris remedia; per eum et spiritale gaudium vivis, et poenarum evasionem conferendo defunctis, per quem tibi in cordibus incredulorum et via est praeparata, et indultae gratiae primordia sunt ostensa.
( S1763ap) Deus, qui nobis per prophetiam praecursoris tui Ioannis obumbratarum significationum figuras aperta veritatis manifestatione monstrasti, tribue nobis intelligentiae lumen et pacis perpetuae claritatem; ut gratia succedente pro gratia, sic gloriemur in novis, ut in caritatis unitate constituti, non abutamur antiquis dissensionibus.
( S1764il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, tibi gratias agere, qui humanae salutis ita ex prima conditione, sicut ex secunda reparatione sollicitus, ne inopinatos nos causa tanti muneris inveniret, ad manifestandum Filii tui adventum electissimum Ioannem nuntium destinasti; qui nos de mirabilibus eius ipse iam per eum ex nativitate sua mirabilis commoneret, et magnitudinem sequentium rerum rudes adhuc populos credere sui ostensione consuesceret. Nuntiaturus Christum per Angelum nuntiatur; praedicaturus in populo, praedicatur in templo, ante notus honore quam tempore. Sic actum est tuae dispensationis effectu, ut qui parentibus in incensi est oblatione promissus, gentibus in agnitione luminis sit praemissus; praecursurus Verbum silentium ponit incredulis, et ante processum vitae suae futura infidelitatis damna muta patris voce loquebatur. Utique, ut persuasione veteri loquebatur, paternae traditionis obstructum, in meliorem evangelii doctrinam fidelium linguam nomen novi heredis absolveret. Ecce exsultat in utero, ut in parentis visceribus nativae gentis pectora venturi Regis praedicatione concuteret. Erumpit in gaudio, ut desperatae promissionis taciturnitas, filii veritate convicta, in testimonium suscepti muneris exclamaret. Prophetat in spiritu, testificat in evangelio, ministrat in baptismo, docet in populo, deget in eremo, proficit in deserto. Parat viae viam; venturum nuntiat per quem venit, et priorem sibi quem secuturum diceret, non tacebat. Erat speculum luminis, initium baptismatis, testimonium veritatis; ut in plenitudinem Christi signorum rem post rei signa monstraret. Nuntius salutis, emulus passionis; servit propheta baptismo, Baptista martyrio; ut Christum Dei Filium pro mundi redemptione venturum, quem annuntiare se praedicatione sermonis ostenderet, amare se effusione sanguinis comprobaret. Unde merito caeli caelorumque virtutes, cum Angelis et Archangelis, hymno tibi laudis debitae cum Seraphim exsultant, ita dicentes:
( S1765ps) Vere sanctus et vere benedictus es, Domine Deus omnipotens, Unitas distinctibilis et distinctio inseparabilis, Unitas Trinitatis et Trinitas summae unitatis. Qui operibus tuis compatiens impassibilis, eo usque misericordiam porrigis, ut ad notescendum salutare tuum praemitteres Ioannem puerum tuum, praevium viae, lucernam himinis, praeconem Iudicis, vocem Verbi, amicum Sponsi. Unde nos, pro tuis donis eiusque bonis tibi litationis hostiam offerentes precamur, ut acceptabiliter eam assumas et dignatione consueta benedicas, atque offerentes conformes eius efficias, quam tibi in commemorationem Iesu Christi Filii tui Domini nostri devota et prosternata servitute persolvimus.
( S1766pp) Convaluisti, Domine Iesu Christe, in gratia, et incredulis gentibus sedula testatione claruisti. Te annuntians beatissimus doctor ille Ioannes, tam incomparabilis sanctitate, quam singularis magisterii assertor; fontem lavacri sitientibus dabat, sed esse venturum te procul dubio nuntiabat. Ille descenderat aquis corpora purgaturus, sperabaris tu, Domine, animas corporum redempturus. Ex huius enim voce cognovimus Unigenitum te, Domine, in corporis forma et carne conspicuum, de quo nobis dixit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Hic est enim, cui et nomen antequam conciperetur dedisti, quem et Spiritu Sancto priusquam nasceretur implesti, qui sterilitatem matris conceptus abstersit, et patris linguam natus absolvit. Oramus ergo te, Domine, ut hanc oblationem nostram respicere et benedicere digneris, sicut benedicere dignatus es munus Abel iusti pueri tui.
( S1767od) Deus, qui per beatissimum Ioannem praecursorem et martyrem tuum gentibus universis lumen baptismatis intulisti, ut infidelitatem populorum, quam prophanae observantiae ritus intulerat, regeneratio caelestis aboleret. Praesta ut intercessio tanti vatis, quae nobis est indulta per lavacrum purae conscientiae, proficiat ad exemplum; ut salutaribus edocti praceptis, sic dicere mereamur e terris:
( S1768bn) Dominus Iesus Christus, qui in nativitate praecursoris sui Ioannis tribuit multis gaudium magnum, det vobis, devicta omni tentatione, remissionem omnium peccatorum. Et eadem se praesule virtus nunc resultet in voce supplicum, qui prolato Ioannis nomine os quondam reseravit paternum. Ac, sicuti eo nascente, matri est attributa fecunditas, ita menti vestrae, quo sibi fructificet, fidei impertiatur ubertas.
( S1769cm) Deus, qui sterili Elisabeth senique infructuoso Ioannem promissionis filium condonasti, qui dum adhuc inclusus in eius utero portaretur, Deum in hospitium Virginis habitantem sua salutatione prophetavit; te petimus, te rogamus, ut qui praedicatione eius regni caelestis aperuisti credentibus ianuam, suffragio eius, nos perducas ad gloriam.
( S1770pr) Beatus vir, alleluia, qui timet Dominum, alleluia, in mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia,
( S1771pg) Deus, qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem, beatissimi martyris tui Pelagii passione fecisti, adesto familiae tuae precibus; ut cuius hodie festa celebramus, eius meritis intercessione, ad ea quae imitare cupimus applicemur.
( S1772sc) Ego Dominus creavi te, et dixi tibi: Puer meus es tu, elegi te, noli timere. Egeni et pauperes quaerunt te, et tu exaltabis eos in Domino tuo, alleluia. Vocavit te Dominus ad iustitiam, et tenens manum tuam exaltavit te; et constituit te in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum, ut populus direptus et vastatus invocet me. Et tu exaltabis eos in Domino Deo tuo, alleluia.
( S1773ad) Praeclarum praecelsumque diem quem sancti martyris Pelagii nobis sacer cruor consecravit, passio invexit, merito sublimavit, fratres carissimi, intente votis dedicemus, ac virtutum plausibus attollamus; in quo quidem iste beatissimus martyr carneam deposuit tunicam, et caeli adeptus est gloriam. Sicque de numero adscitus fidelium, prosapia genitus christianorum, pro Christo moriens supernum scandit thronum. Hic namque carceris perpessus angustias, ferri compeditus oneribus, non adhaesit saeculi blanditiis, sed pro hoc regnum mercavit nullis umquam finiendum saeculis. Perierat autem appetitus ab eo saeculi, cesserat amor mundi, quia nullis paene succumbere acquievit fragilitatibus saeculi humani. Nam ergastulis conclusus, cum eius consodales voluptuose viverent, iste uno eodemque modo corpus servabat intactum, solique Deo suum indefesse mentis dirigebat obtutum. Hunc igitur apud Deum, dilectissimi, advocemus in auxilium, ut suis mereamur precibus quae nostra nobis substrahunt merita ac scelera abducunt consueta. Deponamus namque quod ipsi male ingessimus vivendo diaboli suadellis ac divinis recedendo a praeceptis. Et quia nostris non confidimus meritis, huius precemur suffragium martyris, qui gladio desectus, sempiterne gloriam obtinet beatitudinis.
( S1774al) Aeterne Deus omnipotens, qui ullis absque praecedentibus meritis vocas ad te peccatores, ac tuos misericorditer ditas famulos, tu nobis hunc testem tuum beatissimum Pelagium prorroga patronum, qui pro te, sanguine fuso, incomparabile meruit pervenire ad praemium. Habeat, te concedente, fidelis curam gregis, qui supplicium non renuit subire passionis, atque perfido veritatem non tacuit regi, nomine solummodo glorians Unigeniti tui, indefesse pro nobis intercessor accedat tibi. Ut inter aerumnas saeculi careamus vitiis, nullisque inhaereamus deceptionum illecebris. Sicque per hunc martyrem tuum, te, Dominum, habeamus propitium, quo offerentium fructus multiplices, et uberes frugum redditus efficere solita pietate digneris. Nullis igitur a te praecipitemur lapsibus, nullis evocemur scandalis, qui propriis emergere a pedoribus nequimus omnino viribus. Quapropter te rogamus esse nobis placidum, qui nos ad tuam fecisti imaginem, et per baptismatis reformasti tinctionem.
( S1775pn) Largire propitius, inmense Deus, votis Ecclesiae tuae tui martyris Pelagii suffragium supplicantis, quam alacriter ad tuum altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter facit suspiria, alter in lacrimas prorumpit mente compuncta. Iste quoque simpliciter orat, ille genis pavimentum venire non desinit. Sed utrorumque tu, Deus noster, inspicis mentes ac probas singulorum conscientias. Ideo quaesumus, tuis occulis effice placidum, quod humana miseria utcumque offert compuncta. Revera nuda conscientia te coram quis nostrum stare poterit, quem sancti temunt ac multiplices beatorum conventus exspavescunt? Quapropter petimus vel acclines rogamus, ut nos tua praeveniat misericordia, et nobis ad te redditum conferendo, et defunctis fidelibus sempiternam requiem largiendo. Ut utrumque habeant gratiam indeffessam, quos tremulos ante te prospicis propria esse carnis conscientia.
( S1776ap) Accedentes ad te, Domine, exigui famuli sacerdotes, quos ex officio debitum cunctos cogit commendare fideles, non incurramus merita ullo modo propria, sed, te praestante, crimina mereamur evadere patrata. Exaudi, quaesumus, precem Ecclesiae tuae, quam tuis nutibus in honore martyris tui Pelagii delibat, ac singularum occurre precatibus, qui hunc martyrem tuum vitiis repugnantem, dignum tuis fecisti esse conspectibus. Deferat nostram coram te, quaesumus, obsequellam, qui tibi placuit pro passione. Succurrat miseris prece, eruat prostratos assidue, qui te infideli confessus est coram principe. Quis nostrum sane ad te facile oculos audebit erigere, quos tabes conscientiae praemit, lapsus inclinat, faeda indecenter consuetudo curvat, lenta quoque animi remissio erigere non sinit, sed quod peius est, illicita impudenter agere propellit? Acclines ergo inde rogamus, ut omnibus in commune adsit patronus, qualiter, te propitio, dissidentes pacem, et pacifici indefessam caritatis retentent unitatem.
( S1777il) Gratias tibi, omnipotens Deus, agere dignum est, pulchrumque satis ac sanctum est, valde congruum ac nobis semperque commodum esse convenit, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem utique hic martyr Pelagius nec vitiorum inhaesit gurgitibus, nec delitiarum cessit flagitiis, sed tibi semper exstitit intrepidus, cui ante passionem fortiter famulabatur illuminatus. Hic enim occidentali plaga oriundus, Galletiam patruum habuit fundum, sed Cordubae, dante Christo, perspicuum suscepit martyrium. Et quia variis, occulto arcanoque Dei consilio, electi occassionibus ad caelum rapiuntur, patula exstitit procul dubio actionis causa, qua hunc nostrum patronum martyrem tuum corpore passum Corduba suscepit laetabunda. Erat quidem huius Pelagii patruus Ermogius episcopus Corduba carcere tentus, qui ut evaderet ergastuli periculum, pro se hunc dedit puerum testem alumnum. Unde, illo evadente, Pelagius iste susceptus est in carcere, qui futurus erat testis pro veritate; ubi vero ferri onere praepeditus, futurum quodammodo praemeditabatur martyrium, cuius saepe animus intente penetrabat caelum. Et licet ad patriam adhuc humanitus redire disponeret, a proposito sibi tamen rigore haudquaquam mollescebat, quia carcerem ardua pro paenitentia esse cogitabat; nam psallendi cotidie modum adhibuerat, cui tua, Christe, gratia intus illuminatrix aderat. Verum cuius praecordiis abdito ipso naturae sonueras Audi, fili, et vide, quia concupivit rex speciem tuam, hunc impudice tyrannus foris audeat redamare, putans eum suis aptum vitiis fore. Sed stetit utique intrepidus, cui tu non deeras omnino intus; qui namque advocatus veniens, ac persuasus ut Christum negare mallet, audiens illico cuncta sprevit regna illata, eundem Christum Dominum nostrum voce praedicans libera: Habe tu, inquit, o rex tuisque cum perditis, solus munera, nam me tibi adquiescere non posse intus manet qui docet. Nam ego Deum habeo quem tu miser ignoras, cui omnia genuflectunt, qui sanctis regnum, ac perditis aeternum promisit supplicium. Verum, quia per multas nos tribulationes pervenire oportet ad regnum, ideo paratus sum: qualem vis pande interitum. Cui rex: O, inquit, puer, aut Christum nega, aut per membra gladium suscipies, ac duriter animam inter poenas exhalabis. Unde Pelagius sanctus: Christianus sum, ait, fui et ero; idcirco mori non timeo. Quem fortiter stantem, post multas poenas, illico membratim gladius desecuit, atque in caelum spiritus petiit, qui inter supplicia Christum confiteri non destitit. O vere martyr in caelis, qui testis fuisti in terris, clementissimus fautor precibus occurre nostris. Per te lapsus veniat ad paenitentiam, ignarus ad doctrinam, aeger ad salutem, defunctus ad requiem. Quare acclines petimus, aeterne Deus, per hunc martyrem tuum nobis fave propitius, Clemens occurre interpellatus, et his tibi oblatis muneribus semper adesto pius. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( S1778ps) Iste hymnus, Domine, in excelsis ab angelis, iste hymnus a sanctis praecinitur omnibus. Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, a quo sanctus roboratur Pelagius, ut nec mori timeret, nec veritatem interrogatus taceret. Persuasus namque a praeside ut copiosa regni munera acciperet, et Christum negaret, et ita regis lenociniis fieret aptus, qui iam ante divinitus exstabat illuminatus, tuus ille intrepido animi rigore: Nam paratus sum magis mori quam Christum Dominum meum negare. Porro haec transitoria quae demonstras, o rex, non amo, quia regnum aeternum consequi cupio. Ventuosa hac enim sunt omnia, et ideo expectata non concupisco vivens internis Deo affectibus, qui me sibi animum corpusque intactum servare multis edocuit sermonibus. Quapropter est mihi mori lucrum, et vivere praemium, cui Christus promisit dare interminabile sanctis cum omnibus bravium Qui utique, Domine, pro te occisus non solum tecum meruit regnum, sed magnum etiam in Ecclesia obtinet principatum. Impetravit quippe ad honorem sepulcrum, quem exponi tyrannus praeceperat piscibus vel canibus in pastum. Impertire acclines itaque petimus, aeterne Deus, huius martyris tui plebi catholicae patrocinium, cuius sancti Cipriani cemeterium caput, ac ruricula beatissimi Genesii corpus servat honorandum. Unde petimus, per huius interventum, haec sanctificentur munera, data, ac multiplicius ditentur altaris sacrificia imposita. Qualiter omnis qui ex his libaverit muneribus, per te semper tueatur ab adversis.
( S1779pp) Veni, Sancte Spiritus, illabere his sacrificiis, quae omnis tibi litat Ecclesia in honore martyris tui Pelagii sacratissimae passionis. Quique a te adiutus poenas superavit, terrores vicit, gladium non timuit, propter quod tecum sine fine regnare meruit. Iste est tuus, Domine, famulus in agone praecipuus, in vita cautus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in regno sublimis. Per quem te petimus habere propitium, quo nos et de manu eruas diaboli, et consortes efficias regni tui. Nosti igitur, Domine, quantum nos hostis insidiatur antiquus, et ideo nullum de nobis habeat quam lucretur, quos una mater Ecclesia per regenerationis undam ablutos esse gloriatur. Floreat in nobis gratia doni aeterni, a quo haec munera sanctificentur, et per quem sanctificata sumantur. Redundet quidem in visceribus nostris oblatio tua, sicut multiplicius sancti martyris tui Pelagii profuit ad coronam.
( S1780od) Suscipe, omnipotens Deus, huius preces fidelissimi conventus, qui se tuis cotidie acclinis commendat conspectibus, quo hunc martyrem tuum beatissimum Pelagium, quem prompta celebrat obsequella, apud te habeat interventorem, cui tu largire dignatus es martyrii palmam. Rescinde, quaesumus, dura nostrae praecordia, et ariditatem irriga benedictionis ubertate gratuita. Quatenus, te favente, libera nostra tibi serviat vita, quae malae consuetudinis more indesinenter labitur ad illicita; erue nos de manu insidiantis, ac tuis semper serva in castris. Non nos abicias a facie tua, quos consueta bonitate e terris docuisti orare et dicere:
( S1781bn) Christus Dominus, qui vos de supplicio eruit mortis, communicare faciat Pelagii meritis beatissimi martyris. Ut per quem ille passus caelorum meruit regnum, per eum vos meritorum evadatis tormentorum. Atque idem martyr sit vobis semper patronus in caelis, qui praeclarus exstitit inter supplicia testis.
( S1782cm) Sumpsisse e sacris altaribus Christi domini ac Dei nostri corpus et sanguinem in honorem beatissimi Pelagii nos credentes, unitatem beatae Trinitatis adoremus, ut semper nobis fide pleniori esurire detur, ac sitire iustitiam. Sicque opere eius confortati, salutares et gratias agamus, ut non in iudicio, sed in remedio sacramentum quod accepimus habeamus.
( S1783pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S1784pg) Hi sunt, Christe Domine, amici tui Petrus et Paulus qui tradentes corpora sua ad mortem, effecti sunt ductores gratiae, fundatores Ecclesiae. Quos et Unitas precandi, felicitas moriendi, nec dividi passa est, nec elidi. Quaesumus ergo, ut qui illorum doctrina populos fecit esse credentes, eorum prece nos efficias regni caelestis coheredes.
( S1785sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia
( S1786ad) Magnorum Apostolorum Petri et Pauli non varias diversasque virtutes, quas explicare digna praedicatione non possumus, revolventes, sed supremas et gloriossissimas passiones, quas excolere annua devotione debemus, fratres carissimi, hodie celebrantes, Deum, qui ipsorum et Sanctorum omnium summa laus est, deprecemur; ut sicut ipse principaliter in eorum est laudatione laudandus, ita nobis libenter, eorum intercessione, qua placandum eum credimus sit placatus. Ecclesiam suam, quam in illis elegit, aedificavit, replevit et docuit, ipsis iugiter pro ea supplicantibus, tueatur. Fundatam eam super solidissimam petram, tempestatis procella non subruat. Nihil ei per tartareas haereticorum eversiones portae praevaleant inferorum, quas ita humiliati tenebrarum principes tollant, ut elevatis aeternalibus portis, quasi in templum suum, sic in nobis, unus atque idem virtutum Dominus et Rex gloriae caelestis introeat. Qui praepositas in terrore fidelium persequentium minas, tremendae suae Maiestatis obiectu radiantibus nova luce fulgoribus, voce verbi perennis avertat; sibique per ipsam in se credentes humani generis susceptionem inferri, quod fideles suos pati pro suo nomine prospicit protestetur, in se nostri causa dolores excipiens, sibi fieri quidquid contra cultores christiani nominis impii moliuntur ostendat. Ut cunctis, brachii sui magnitudine dominante, omnes se nobiscum in confessione Petri et praedicatione Pauli vivere gratulentur.
( S1787al) Domine, qui beatissimos apostolos tuos Petrum et Paulum diverso tempore vocationis beneficio elegisti, et uno die passionis merito coronasti. Quorum admirabilis singulorum fides ante obitum mortis illatae unum fecit claves regni caelestis accipere, alium usque ad caelum tertium penetrare; cum ille censor credentium constitutus, intromittendi illic probos, et excludendi improbos ius teneret; hic, in excessu supra nubium raptus recessum, ineffabilia divinorum secreta verborum futurus gentium Doctor hauriret, quodque ne alii Sanctorum passi, hoc isti meruere passuri. Hos nobis, Domine, facito esse patronos, quos fecisti esse magistros; ut eorum obtentu veniae nostrae suffragia sentiamus, quorum in ducatu gratiae tuae instituta suscepimus. In Petro peccatorum nostrorum numerum amplificatae modus remissionis excedat; in Paulo viam obstructam perfidiae Christi sermo lumine nobis veritatis aperiat. In illo nobis praestetur nutantis saeculi fluctibus non dimergi; in isto antiqui serpentis morsibus non noceri. Ut nec naufragio malorum perditi, nec vipereo veneno sauciati, eodem auctore salvemur, quo ille undas superavit, hic viperas conculcavit.
( S1788pn) Deus, qui Apostolis tuis, quorum hodie sollemnitate gaudemus, in sorte sanctificationis electis clariora nomina tu dedisti, cum et ille Petrus diceretur, hic Paulus, ille Indito sibi vocabulo usus est, hic mutato; eorum nobis oratione ac favore concede, ut a naturae utero segregati, vim carnis et sanguinis superantes, facta habeamus fidelium, qui nomina tuorum accepimus filiorum. Ut in nobis et spiritalis addatur ambitus, et carnalis mutetur affectus; quibus mereamur sacerdotalium possidere instrumenta virtutum, qui permittimur officia electorum agere sacerdotum. Has quoque catholicorum oblationes, velut de captura, et manu Petri pulmentarium tibi, Christe, gratifica; et quasi ex ore Pauli, cui loqui dignatus es, benedictione ditifica. Omnibus, eorum interventu, salutaris laetitiae causa praestetur, cunctosque necessaria ad Deum conversione convertendos ille pascat semper, hic doceat; cum aequalis gratiae vicario munere, et ille sic docere possit, et iste sic pascere. Pro spiritibus etiam defunctorum, quorum nomina ore prolata sunt recitantium, utrique pro culpis apud te intercessores exsistant.
( S1789ap) Omnipotens Conditor et Redemptor, qui ad conversionem gentium et paenitentium reconciliationem duo magna luminaria, Pauli litteras et Petri lacrimas posuisti; ut a gratia tua nec illum persecutio quam amor legis intulerat, nec istum negatio quam timor mortis exegerat, faceret alienos. Da, quaesumus, resipiscere post ignorantiam, flere post culpas, gratiam recuperare post lacrimas; asserant apud indulgentiam tuam errantium causas, et Paulus cui non obfuit quod nescivit, et Petrus cui non impediit quod negavit. Potest nos tua misericordia sic sanare, ut vulnera illata non pareant; sic restaurare, ut elisos nos adversarius noster fuisse non gaudeat; sic integros facere, ut fortiores expertos esse debiles non agnoscat. Valeat maiestas tua, absolutis nobis, etiam conscientiam delere peccati, si poenam noluerit reservare; concordiam conferre unanimitatis, et pacem temporis largire praesentis; in te efficere caritate connexos; et a mundi scandalis, te propugnante, remotos.
( S1790il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, nos tibi ingentes agere gratias pro multiplici apostolorum tuorum Petri et Pauli gloria, quam eis per diversas munerum distributiones larga satis pietate donasti; quos et Unigeniti tui discipulos, et gentium fecisti esse magistros. Qui ob evangelii praedicationem, cum caelorum praeficiantur in regnis, carcerum clauduntur angustiis. Potestatem accipiunt peccata solvendi, et ferri vinculis alligantur. Sanitates donant, et aegritudines portant. Daemonibus imperant, et ab hominibus flagellantur. Mortem fugant, et fugiunt persequentes. Super mare ambulant, et in labore desudant. Montes verbo transferunt, et propriis victum manibus quaerunt. Iudicaturi angelos, in quaestionem mittuntur. Cum Deo vivunt, in mundo periclitantur. Postremo Christus eis serviens, pedes lavat, et facies eorum blasphemantium manus alapis colaphizant. Nihil sustinentibus poenae debit ad tollerantiam, nihil superantibus victoriae non affuit ad coronam. Si recurramus quid ad testificandam fidei veritatem aerumnarum pertulerint in tormentis, frequenter suis superfuere martiriis; si in mirabilibus, hoc per Christum fecere, quod Christus; si in passionibus, hoc sustinuerunt illi necessitate mortali, quod ille voluntate moriendi; isti in eius viribus, ille suis. Probantes doctrinae auctoritate similitudinem, non aequalitate doctoris. Implevit Petrus suo tempore, quod promisserat ante tempus. Posuit animam suam pro illo, quem se non crediderat negaturum; quia ad arduae sponsionis celeritatem animi, a caritate praeventus, non intellexit servum pro Domino dare non posee, quod pro servo ante Dominus non dedisset. Similiter non renuit crucifigi, sed aequaliter non praesumpsit appendi. Obiit ille rectus, iste subiectus; ille ut maiestatem ascendentis sublimitate praeferret, iste ut fragilitatem descendentis humilitate monstraret. Nec Paulus affectu minori meminit, quod sibi arrogaverat dicens: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Gaudet insanientis ictibus percussoris domitas Christi iugo offerre cervices, et pro corporis sui capite, dare corporis sui caput. Diviserunt sibi passionis dominicae vestimentum duo milites Dei, unus in patibulo, alter in gladio; Petrus in transfixione, Paulus in sanguine. His igitur dispari mortis genere, non dispari moriendi amore perfunctis, exsultet in eorum doctrinis Ecclesia catholica, in exsequiis religiositas universa, in memoriis Urbs Roma, in patrociniis omnis anima christiana. Haec autem omnia tu, Domine, operaris, qui a Prophetis demonstraris, ab Angelis adoraris, et omni saeculo Apostolorum lumine declararis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( S1791ps) Hosanna in excelsis. Idem excelse in excelsis, idem humilis in terrenis, Christus Filius Dei. Qui nebulosa magicae artis in Simonis praesumptione prestigia apostolicae concertationis veritate prodita destruxisti. Quem frustra caelorum ascensum aeris molitionibus appetentem, decepta daemonum illusione, iactantia altius extulit, gravius elidendum; ut quo eum paulo longius sursum volandi audacia permissa sustolleret, multo validius in deorsum volantis insania demissa disrumperet; nescientem utique quod, nisi laudatam Petri confessionem, et nisi creditam Paulo fidem teneret, caeli cuius claves Petrus habebat, ianuam non intraret. Immemor etiam illius severitatis atque censurae, qua Ananiam et Saphiram Sancto Spiritui mentientes, praevaricationis et perfidiae reos, praesentis mortis animadversione damnavit. Paris quoque Pauli in Evangelio potestatis ignarus, qui doctrinae suae contradicentem Elymam magum iusta protinus caecitate percussit; et seducentem Pytonis garrulum spiritum imperata illico discessione migravit. Totum illis caelestium athletarum viribus pro Iesu nomine, pro Salvatoris divinitate, pro Christi insinuatione pugnantibus, divina est clementia praestitum.
( S1792pp) Ob arcana mysterii tui, Christe Domine Deus noster, a te collata inspiratione poscentes, deficit in contuitu acies, in intellectu visus, in relatione virtus, in narratione sermo. Quis enim apte convenienterque possit edicere supermeminentem caritatem, qua nos dignatus es redimere? Qua, ut ita dicam, humili compulsus es incarnari descensione; qua electos iussisti Apostolos omnibus ad salutiferam nationibus mittere conversionem; qua eminentiores discipulis ceteris Petrum voluisti et Paulum efficere? Sed quia haec immensa indignitate vitae et naturae corruptione digne non possumus replicare, praesentis sollemnitatis officio, tuam, Omnipotens, inaestimabilem poscimus maiestatem, ut favore gemino Apostolorum tuorum, patronorum scilicet nostrorum, acceptum habeas et efficias ratum huius oblatum diei sacrificium. Quo sacratissima illa inarbitrabili gratia ita digneris illustrare, ut omnium percipientium receptum in pectoribus, sit in peccaminum expiationem, in mentis et corporis incolumitatem, in huius periculosissimae vitae custodiam et munitionem.
( S1793od) Pretiosam in conspectu tuo, Domine, mortem sanctorum Apostolorum annuis recursibus honorantes, damus gloriam laudi tuae; quia luminaria pretiosa, a te, vero lumine indeficiente, succensa, non solum dum leguntur, sed dum coluntur illustrant. Quia hi sunt duo olivae, et duo candelabra aurea in conspectu tuo. Atque in universam terram exiit sonus eorum, quorum intercessionibus exoratus, dum suscipis devotionis officium, precum quaesumus largiaris affectum. Ob hoc quippe clamemus e terris:
( S1794bn) Omnipotens Deus, qui omne remedium pietatis tribuit miseris, det vobis Petri lacrimis emundari ab omnibus culpae contagiis. Concedat doctrina Pauli, percipere vos sapientiam Verbi. Ut ille per paenitentiam, iste per doctrinam, faciant vos pervenire ad vitam aeternam.
( S1795cm) Domine Iesu Christe, qui Petrum et Paulum viriliter certantes, unum cruce, alterum gladio dignatus es consecrare, ut pro amore tui nominis fida dilectione, et ille crucis exitium, et hic gladii susciperet ictum; da nobis, ut similiter dilectionem tuam sequentes, et per Petrum crucis intremus secretum, et per Paulum spiritualis verbi semper gladio muniamur. Quo, et per crucem Christi cruciatus evadamus inferni, et per gladium Spiritus penetremus abdita caeli.
( S1796pr) Cibavit eos ex adipe frumenti, alleluia. Et de petra melle saturavit eos, alleluia, alleluia. Exsultate Deo adiutori nostro, jubilate Deo Iacob. Et de petra melle saturavit eos, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et de petra melle saturavit eos, alleluia, alleluia.
( S1797pg) Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti, tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus.
( S1798sc) Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis, Domine, omne delectamentum in se habentem in odorem suavitatis, alleluia, alleluia.
( S1799ad) Propitiare, Domine, cunctis iniquitatibus nostris, et redime nos et de corruptione vitam nostram; gravia sunt enim nostra delicta, sed tu misericors a nobis debita prolonga fragella, et cum suspensa fuerit iracundia tua, corrigantur, quae in nobis conspicis esse non recta.
( S1800al) Deus, quem esurimus et sitimus, tua, quaesumus, dulcedine satiemur, ut hoc sacrificium, quod tibi cum sollemnitate Corporis Christi offerimus, et praesenti vita nos a delictis mundos efficiat et aeterna post cum Sanctis omnibus felicitate sustollat.
( S1801pn) Acceptum habe, pie Pater, sacrificium populi offerentis, quo et vivis gratiam et sepultis requiem largiaris aeternam.
( S1802ap) Tuam, Domine, misericordiam, qui das pacem, assiduis praeconiis immolamus, quia tu es pax vera, qui pacificas universa, et tua pace commemorantia omnia perseverant in opera bona.
( S1803il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui paras adinventiones tuas sapienter et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum: Dominus nomen est tibi. Tu panis es vivus et verus, qui descendisti de caelo ut dares escam esurientibus, immo ut ipse esses esca viventium. Qui es nobis in pane, quo corda firmantur, ut in virtute panis huius per hos dedicatos nomini tuo dies sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare valeamus, te ipsum panem habentes, quia pauperes tuos caelestibus saturas panibus. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( S1804ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus Iesus Christus Filius tuus, qui, repudiata immundorum contagione libaminum, simplicem ritum novae functionis instituit. Docuitque discipulos suos inter sacrosancta sollemnia innocentia pura vivere et Deo soli hostiam laudis offerre.
( S1805pp) Complentes igitur atque servantes praeceptum Unigeniti tui, precamur, omnipotens Pater, ut his creaturis superpositis altario tuo spiritum sanctificationis infundas, ut per transfusionem caelestis atque invisibilis Sacramenti panis hic transmutatus in carnem, et calix transformatus in sanguinem, sit offerentibus gratia, sumentibus medicina.
( S1806cn) Tu, Domine, da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione.
( S1807od) Praeceptum orationis, quod Christus suis commendavit discipulis, nos quoque, fratres, cum gemitu cordis exclamemus e terris:
( S1808bn) Fides, qua creditis Christum, perducat vos ad regna caelorum. Spes, qua speratis aeterna per patientiam, vos faciat adversa sustinere praesentia. Caritas indeficiens et hic dulcedinem hominum, et post consortium vobis praelargiatur Angelorum.
( S1809cm) Corpus Domini nostri Iesu Christi, quod accepimus, et sanguis eius, quem potavimus, adhaereat visceribus nostris, aeterne omnipotens Deus, ut non nobis veniat ad iudicium neque ad condemnationem sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam aeternam.
( S1810pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S1811pg) Deus, qui sanctis Apostolis tuis Simonis et Iudae durum martyrii gradum scandere et velle tribuis, et posse concedis; tu das voluntatis initium, tu operi largiris effectum. Exaudi nos famulos tuos, et tu nobis da fervidae devotionis initium, et tribue bonae consummationis effectum.
( S1812sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( S1813ad) Sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae, carissimi fratres, sollemnia celebrantes, Salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis, eique abdita pandamus cordis, simul et mentis, ut qui in eorum habetur auctor victoria, dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hi enim sunt, carissimi, qui inter ceteros sanctorum aggeres in laudibus sunt habendi; et colloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore praecipue celebrandi, qui etsi pro Domino non interiissent sanguine fuso, sollemnes haberentur Domini sui doctrinae documento. At cum illis inaestimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio, et Ecclesiam primitivam et instruunt et corrigunt verbo; excellentior habetur illorum et mirabilis gloria, et eorum laetior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda sollemnia. Sed quantum ad rei magnitudinem et gratiae gloriam spectat, parum est et Dominum et Magistrum suum corporaliter cernere, et eius doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere, quando usque adeo fidei gloria crevit, ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderint Magistrum, hoc illi faciendo ceteris reliquerint faciendi exemplum. Sollicita igitur in eorum festivitatibus convenire debet fidelium toga, et cum studio compunctionis eorum celebrare sollemnia. Excitentur corda suspiriis, et mens illorum doctrinis hilarior compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerunt mirabiliter consequi, dignentur nobis iugiter adesse patroni. Et qui mirabiles effecti sunt per Christi doctrinam, dignentur meritis tueri Ecclesiam.
( S1814al) Magister omnium Apostolorum et ducator Ecclesiae, Christe, convenientibus nobis in honorem Sanctorum tuorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae, propitius adesse dignare. Fac nos eorum doctrinae sequaces, fac amabiles, fac docibiles, ut ab eis non inveniamur extorres, quos fidei scimus egregios ducatores. Habeat cum illis spes nostra gloriae praemium, qui postquam magistri doctrina fulserunt, meruerunt obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia eorum doctrina, quorum in illa habetur praedicatio gloriosa. Adsint miseris nobis in omnibus adiutores, qui Ecclesiae mirabiles exstiterunt doctores. Doceant nos normam tenere iustitiae, quorum praedicationibus fulget Ecclesia ut sol et luna. Erigant lapsos ad paenitentiam, qui eximii facti sunt per doctrinam. Impetrent peccatoribus scelerum veniam, qui doctrinis fundaverunt Ecclesiam. Conferant regibus modestiam, virginibus perseverantiam, clericis disciplinam, laicis continentiam, certantibus in fide constantiam, qui quasi in mari navem praedicationibus gubernant Ecclesiam. Ut qui illorum victoriis excitati, eorum sollemnia celebramus, eorum meritis a criminibus absoluti, ad te post transitum veniamus.
( S1815pn) Fidelis, Domine, in verbis tuis, et sancte in omnibus operibus tuis; occurre nobis Pius, Sanctorum tuorum Simonis et Iudae apostolorum sollemnia celebrantibus. Et qui illis dedisti potestatem eiciendi daemonia per Spiritum Sanctum, tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor iustitiae, et defunctis post evasionem Erebi, sessio beatae vitae. Qui in temporali permanent vita, illorum corrigantur doctrinis, et qui iam exuti sunt carne, illorum meritis mereantur annumerari cum sanctis.
( S1816ap) Pax indeficiens, Christe, et origo dulcedinis, qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis; dignare hanc amplissimam effundere pectoribus nostris, ut non sicut mundus dat pacem, pacifici conversantes, mandata tua aut per odium aut per oblivionem relinquamus, sed in dilectione Dei et proximi radicati, in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti, ut pacis osculum inter nos decurrens, nos pacificos reddat, et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis odii in nobis amaritudinem vincat, et caritas multitudinem peccatorum operiat, ut pax tua, quae tu ipse es, exsuperans omnem sensum, totius simultatis in nobis perimat vitium, et timorem foris mittentis, caritatis conferat gaudium. Ut precibus Apostolorum tuorum et Martyrum in pace perenniter custoditi, per pacis concordiam habeamur beati.
( S1817il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, vere satis aequum et pulchrum est, nos tibi gratias agere, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro, qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens, extremis mundi temporibus carnem pro redimendis servulis sumpsit, et moriens ac resurgens, nobis omnibus patientiae documentum reliquit. Qui sanctos apostolos discipulos suos ad praedicationis officium eligens, patienter et humiliter docuit, eisque sustinendo iniurias perfidorum, patiendi norman monstravit. E quibus sunt isti, quorum festa celebramus, sancti Simon et Iudas, qui et doctrinis veraciter sunt edocti, et patientiae virtutibus mirabiles inventi sunt et perfecti. Qui daemonibus in idolis silentium ponunt, et iterum ad derisionem pontificum idola colentium, idola loqui praecipitant. Qui futuram esse pacem mundorum nuntiant, et patienter stultorum contradictiones sustinent. Qui verbo daemones ligant, et stultorum hominum iniurias tolerant. Qui per patientiam ne aliquid mali irrisores et adversarii paterentur exorant, et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere, sed inimicos debere diligere praedicant. Qui caelo iam divites, terrenas et terrenorum divitias spernunt, et spiritu pauperes et beati has pauperibus distribui suggerunt. Omni gladio ancipiti penetrabilior amor Christi, quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit? Quis de omnibus quae in hominibus operaris vel pauca verbis texere valeat? Tantus et talis es, ut totus dici minime valeas, et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico angelos facis, et de temporalibus quam subito ad aeternum transducis. Ecce isti nostri apostoli sancti Simon et Iudas electi de mundo, in mundum, quasi mundum non noverint, currunt, et necessaria vitae retibus et mercimoniis requirentes, traditas sibi divitias spernunt, et non temporaliter divites, sed pauperes fieri eligunt. Ad extremum, ne alii moriantur, ipsi feliciter mori cupiunt, et Christi et Domini exempla sequendo, in virtute potentes persecutoribus cedunt. Mortui pro Christo et vindicanda veritate feliciter vivunt, et cum omnium turmis, cum caelorum virtutibus exsultant, et incessabiliter exclamant et dicunt:
( S1818ps) Vere sanctus, vere gloriosus es in sanctis tuis, Christe Deus. Qui pro redimendis servulis passionis ludibria sustines, et sustinentes sanctos perpetuitatis decore glorificas, dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori, et passionum tolerantia quasi diadematum pulchritudine decorari; ut mundo dantes repudium, te solum et vitae suae et mortis habeant lucem.
( S1819pp) Amator et conservator sanctorum, omnipotens Pater, ecce super altare tuum in honorem sanctorum apostolorum Simonis et Iudae, panis et vini ab Unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus, eaque Sancti Spiritus rore perfunde, deposcimus. Dignetur, quaesumus, super illa illabi Spiritus Sanctus; dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor, tuus unigenitus Filius. Ut quotquot ex illis libaverimus, non pro praesumptione sustineamus vindictam, sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri Filii tui praeceptis sacrificiis communicantes, ad conspectum gloriae tuae perveniamus indemnes.
( S1820od) Omnis conventus Ecclesiae qui tolerantiam et virtutem sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae audistis, mentis oculos mecum in intima ducite, et quid contemptus mundi valeat, pie perpendite. Ecce divitiae dantur et respuuntur; ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur et contemnitur. Et hinc est quod daemonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur, quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia, ut devicto diabolo, praemia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in caelis, libere possimus clamare e terris:
( S1821bn) Christus Dei Patris unigenitus Filius, qui sanctis Apostolis suis Simoni et Iudae potestatem dedit daemonibus imperandi, gratia vos sua protegere et munire dignetur Spiritus Sancti. Et qui illis dedit, ut contemptis divitiis, temporalem appeterent paupertatem, de praesenti et temporali vita feliciter vos duci iubeat ad beatam. Ut qui pro illius amore sanctorum suorum memoriam recolitis, coram illo post cum eisdem in caelestibus gaudeatis.
( S1822cm) Deus, sub cuius altare sanctorum apostolorum Simonis et Iudae animae placide requiescunt, et stolam candidam caritatis accipiunt, nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adiunge. Ut vita saltem nostra perveniat ad misericordiam, si mors non pervenerit ad coronam.
( S1823pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1824pg) Deus, qui es virtus indefessa et Sanctorum inexpugnabile robur, tuam in Martyribus tuis constantiam praefer, inter quos et sanctus martyr tuus Christophorus patientia victrici nitescit; tu ergo in eius agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua, ut quae fideli devotione honorat Martyrem, parilem cum eo, te largiente, obtineat sanctitatem.
( S1825sc) Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum, alleluia. Consurget Michael, princeps magnus, et salvabitur omnis qui inventus Merit in libro scriptus. Et qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt in perpetua aeternitate. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Dabitur populo sanctorum, alleluia.
( S1826ad) Adest, Christe Domine, reducto anni circulo votivus alumnae plebis conventus ad eximium sanctissimi Christophori tui martyris incliti festum: te rerum omnium mirabilium conditorem cernuo poscentes affectu ut perspicuo illo claritatis tuae lumine mereatur lustrari; per quod possit caligine ignorantiae carere, et sidere divino lustrata manere. In eo enim quod omnipotens cuncta ex nihilo creans mirificus reperiris, et dum ipsam creaturam variis dispositionum fictionibus conspicuam praebes, miranda mirabiliter patras. Sed dum undique ad agnoscendum te Deum verum per catholicae fidei rudimenta in una copulando iungis Ecclesia, haec nos eminentiora mirabilibus misericordiae prospicimus refecta muneribus. Dum enim praedictum hunc martyrem alienigenae gentis et speciei lustratum fide, robustum mente, invictumque efficis passione, spei nostrae digna praebe subsidia gratiae tuae; quia per alios in aliis dona largiris, et in alios praebes unde aliorum indigentiam reples. Unde acclines quaesumus, ut huius gloriosae palestrae tui praesidiis tuti, ea quae vanitati saeculi dedita manent evellamus a mente, ut victores maneamus conculcantes aereas potestates, te pro nobis pugnante, et semper in nobis manente et vincente. Sicque praecepta tua impleamus sollerter, ut fructum tibi beneplacitum exhibentes, dexterae tuae mereamur sine fine esse participes.
( S1827al) Haec est, Domine Deus noster, devota plebs, votiva mentis annuae vicis devotum munus exhibendo convenit, frui desiderans gloriosi martyris Christophori praesidio quem dignum tua agnoscit manere munificum gratia. Vere in Omnibus se tibi, Christe Domine, imitabilem praebuit, cuius gratiam nominis sortiri promeruit. Ex sacro etenim lavacro tinctus Christophorus est apellatus, quo Christum indutus et Christi gratia refectus, Christique virtute firmatus, Christi etiam exemplo exsisteret gloriosus ut quia princeps huius mundi diabolus, dum a paradiso subtractum genus humanum per carnis illecebram gloriabatur subiectum, sibi nequiter copulare suo dominatui deputatum, velut victor dominans retineret; advenientem quoque pro redemptione generis humani Christum Dominum quem dudum humanitate vestitum cernerat, velut ceterum genus humanum suo conabatur dominio mancipari; a quo captus et elisus omnium fidelium amisit coetum. Sic et Christophorus Christi virtute munitus, Decium Caesarem a militibus suis expoliatum, et a plebium agmine reddidit depopulatum. Hic, Domine, martyr tuus a te et fide illuminatus, et nomine sublimatus, sit nobis patronus assiduus, sit defensor fortissimus, et sic nos suo suffragio separet a mundi contagio, ut tibi copulando societ in regno superno.
( S1828pn) Nominis tui, Christe, gratia praeclarum militem tuum Christophorum munificas, et eiusdem nominis virtute ditatum locupletas; cum tibi per eum multitudinem fidelium aggregas populorum, quos dignos martyrii nomine consecratos in perpetua exsultatione suscipis gloriosos. Proinde quaesumus te, Domine Deus noster, ut gratiam nominis tui, in qua signati sumus, inviolabiliter illam usque ad nostrum obitum conservemus, ut gratia nobis succedente pro gratia, et fidem tibi illibatam exhibeamus dum vivimus, et vita aeternae praemia capiamus post transitum. Sic etiam, quaesumus, Domine, praedicto martyre tuo suffragante, concesa sit requies defunctorum, ut mutata sorte tristium mansionum, caelesti perfruantur societate iustorum.
( S1829ap) Christe Dei Filius, qui stigmata passionis tuae praeclaro munere dilatando diversa nationum genera unitati Ecclesiae tuae consocias aggregando; inter quos beatum Christophorum alienigenae gentis et speciei, et fidei tuae gratia ditas, et nominis gloria decoras, et passionis ornamento glorificas. Fac nos, quaesumus, ita unitati sanctae Ecclesiae tuae coniunctos exsistere, ut numquam ab eius discedamus societate, sed sic caritatis tuae munere in ea perpetim colligemur, ut fide et opere tibi placere in perpetuum mereamur.
( S1830il) Dignum et iustum est, vere, Domine, aequum et congruum est, te Dominum Deum nostrum fontem aeternae beatitudinis, et indeficientem gloriam sempiterni muneris collaudare; qui tanto luminis dono lustrasti hunc mundum expellendo a cordibus fidelium principem tenebrarum, et largiendo credentibus carismata gratiarum. A quo munere non solum eos vocas, qui humanae conditionis integrae retinent formam, sed etiam illos attrahis, qui portentorum more dissimiles exstant ab humana conditione. Cum enim misericordiae tuae munus non possit lege constringi, qui sicut inenarrabilis est gloria, immensus potentia, praeclarus gratia, inaestimabilis misericordia. Omnibus enim praestas quod tibi indeficienter exstat, et digna praebes indignis, cum ipse largiendo non angustaris. Qui sanctum hunc martyrem tuum Christophorum, et corporali ostensione terribilem, et gratia muneris eminentem, et gloria tui nominis demonstrasti potentem; cuius initia fidei mirabilis coepit, ut primum incognitae linguae loquellam acciperet, et reserato vinculo oris promeret aliis eloquia praedicationis. Tu enim, Domine, in hoc martyre tuo hanc gratiam ostendisti virtutis, qui primum per sapientiam os mutorum aperuisti et linguas infantium disertas fecisti. Sicque post hoc munere duplici eum locupletas dono, dum militum ad se agmine intromisso, et corpora cibo, et corda pascit eloquio. Exsequitur post haec crudelis officia tormentorum, in quo se semper aspiciens victum prius defecit mente, quam iussione; et haerens lingua gutturi, sensumque mentis turbato, omnis eius iussio quassatur in disposito. Frustratur denique crudelitate poenarum, magistri sui diaboli suetum exsquirit laqueum, ut per carnis delectamenta sanctam deciperet animam; et in hoc sibi concessa sperabat frui victoria, si illicitis eum motibus traheret ad luxuriam. Sed quid agit qui inaniter laborat, cui iniquitates procurat? Cum et a sua perniciosa dispositione foret evacuatus, et eas, quas ad decipiendum praeparaverat, per martyrii gratiam Christo Domino praemisit laureandas. Iamque post haec sanctus martyr, et militum sibi copulavit sodalitatem, et reliquam fidelium multitudinem cruore martyrii purpuratam caelorum Domino praemisit in aulam. Cum quibus ipse post consummata gloria passionis, inseparabili Trinitati et sempiternae Divinitatis gloriae hymnum dulci modulatione depromit, ita fideliter dicens:
( S1831ps) Vere Sanctus, vere benedictus es, Domine Deus noster, qui ex omnibus gentibus gloriosam tibi assumis Ecclesiam, quae tuae passionis et resurrectionis gloriam et augmentum capit per fidem, et gloriae suscipit retributionem, cum tibi indesinenter beneplacitam exhibeat operationem.
( S1832pp) Praeclaro, Christe Domine, illo tuae maiestatis instructi oraculo, quo nos usque ad diem secundi adventus tui semper tuae passionis memorare iussisti, quae est gloria nostrae redemptionis; ut haec nos commemoratio tibi faciat manere connexos, et a pravae actionis nexibus absolutos, obtentu martyris tui Christophori, fac nos sequaces esse gloriosissimae tuae passionis, ut repleti gratia Spiritus Sancti, carnem subiciamus animae, et animam tibi, ut purificato cordis receptaculo, sumamus pretium nostrae redemptionis et ob hoc te sequamur ad gloriam resurrectionis.
( S1833od) Eximio eminentiae munere immensa tua pietas eminet, Christe, in quo saepe indignis digna largiris, dum et praevenis misericordia nolentes, et provehis laureandos in coelis. Quique sanctum tuum Christophorum martyrem, dum iuxta quod in omnibus mansueta species manet, dissimilis exstaret positione, tanto fidei cremasti ardore, ut tuo fretum munere, et inimicis eum ostenderis in terrore, et victorem illum faceres in passionis agone. Praebe nobis, quaesumus, similem te sequendo obtinere amorem; ut qui nostro ex merito indigni sumus servi vocari, eius suffragio te Patrem mereamur adoptivum haberi, ut libera voce semper ad te clamemus e terris:
( S1834bn) Christus Dei Filius, a quo cuncta constat esse creata, faciat vos in beneplacito sibi deputatos manere opere. Et qui beatum Christophorum ab humana specie dissimilem caelesti munere praestat esse locupletem, faciat vos eius meritis sibi placabiles exsistere. Ut sicut per eius magnum certamen sibi aggregavit multitudinem sanctorum, ita eius suffragio dignetur vestra abolere omnia contagia peccatorum.
( S1835cm) Fac nos, Domine, beatissimi martyris tui Christophori sequipedes; ut eius muniti suffragio, respuamus fallacias daemonum, cuius instructi patrocinio, videamus bona Domini in regione vivorum.
( S1836pr) Vias tuas, Domine, pronuntiavi et exaudisti me. Docuisti me, Deus, iustificationes tuas, viam mandatorum tuorum cucurri, Domine. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Viam mandatorum tuorum cucurri, Domine. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Viam mandatorum tuorum cucurri, Domine.
( S1837pg) Deus, qui virginalem pudicitiam et titulo sacrae passionis et vexillo beatas virgines et martyres tuas Iustam et Rufinam glorificasti, da nobis, sic sacrae castitatis floribus exornari, ut cum fructu bonorum, superno beatitudinis consortium attingamus.
( S1838sc) Alleluia. Clamor factus est media nocte, dicens: Ecce sponsus venit, exite obviam ei, alleluia. Ornaverunt decem virgines lampades suas, et egressae sunt, euntes in occursum sponso et sponsae. Et quae paratae erant introierunt cum eo ad nuptias. Ecce sponsus venit, exite obviam ei, alleluia.
( S1839ad) Devotissimam sanctarum ac beatissimarum Iustae et Rufinae martyrum fidem et famosissimas toto orbe victorias debito honore venerantes, omni studio omnique intentione, fratres carissimi, Domino supplicemus, ut sicut earum virtutibus gratulamur ita earum meritis copulemur. Neque nos desperare fas est martyrii nobis gloriam quocumque in tempore posse donari, namque iracundiam cohibuisse, insignis patientiae est; cupiditatem frenare, palma virtutis est; et domuisse libidinem, corona martyrii est. Per haec diabolus infestat, per quae ista congreditur; et plerumque plus valent occulta bella, quam publica, dum minus erubescunt, quae sine teste operantur. Ad caelum itaque oculos animumque vertamus, ut omnipotens Deus, inspector cordis cognitorque secreti, cum probaverit sibi placere quae quaerimus, voluntatem nostram sibi pro passione deputet, et vota pro sanguine.
( S1840al) Enitentia tuarum, Domine, martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes, quae, mercimonio fictilium vasculorum contempto, ad beatae usque passionis meruerunt gloriam pervenire, te acclines oramus, ut per eas apud te nostra accipiatur oratio, quarum tu laetatus es de triumpho. Per eas evincamus cupiditatis incendia, per quas ipse tortoris evicisti tormenta; ipsisque nos intercedentibus corrige, quarum te victorem ostendisti in passione. Ut quae tibi per gloriam meritorum effecta sunt vasa virtutum, unusquisque nostrum apud te obtineant vas suum absque contagione possidere peccaminum.
( S1841pn) Deus, qui nos per Apostolum tuum propriis manibus victum quaerere praecepisti, sanctarum tuarum Iustae et Rufinae precibus spiritalem nobis attribue victum, et cotidianum piae miserationis subsidium, ut hae virgines quae suis manibus et propriae saluti et indigentiae provisores inopum exstiterunt, suis suffragiis tam viventibus quam defunctis, congrua remedia largiantur.
( S1842ap) Piissime redemptor et conditor universae carnis, qui patientia tuarum virginum antiqui hostis contrivisti impulsum, qui praedictarum virginum societatem turbare ex confractione ausus est vasculorum, da nobis, ut immobiliter in nostris cordibus radicatus, infirma nostri corporis vasa fortia tibi per caritatis opera praeparemus, quo nullis elisi iaculis adversantis, indisruptae utamur muneribus pacis.
( S1843il) Dignum est iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi immensas agere gratias, omnipotens Trinitas Deus, qui martyres tuas Iustam et Rufinam, victum sibi fictili commercio conquirentes, nefandis idolorum monstruis dissipatis, quae in honorem vanitatis offerri sibi proposita perurgebant, eo usque ad consummationem martyrii perduxisti, ut nulla insilientis catervae procacitate turbatae, nullaque infestantis principis ferocitate mollitae postremo nec in ipsis poenarum atrocitatibus fractae, te verum Deum Integra confessione clamando, infula passionis ornatae regnis caelestibus iungerentur. Magnum est itaque ante passionem miraculum iam praemissum. Frangebantur itaque vasa fictilia, quoniam caelestia per passionem parabantur immutari martyrum membra. Non fuit temporale commercium, sed Christi negotium, per quod possent emere sanctae martyres caelum. O furor sacrilegus. Se ipsum frangit in vasis, et Christum facit triumphare de sanctis. Sua non sunt membra quae destruit, quas cum aeterno rege vivere facit cum punit. Ecce innumerabiles non cessant poenae, et sanctissimae virgines Christum Dominum non desinunt praeconari. Coctum adversarius dissipat quod a sanctis venditur lutum, quia crudelitatem suam gehennae parabat exurendam incendio. Talis atrocitas veritate devincitur; sic humllitas cum superbia dimicatur, ut martyres quas per confractionem vasculorum diabolus condemnasse credebat, perfecta consummatione martyrii caeleste regnum obtinuisse gemescat. Unde maiestatem tuam, Pater piissime, postulamus, ut quemadmodum illis in congressione passionis donasti constantiam, ita et nos vitiis carnalibus expiatos facias pervenire ad gaudia sempiterna. Propter quod ei omnes Angeli, omnesque Sancti non cessant clamare, ita dicentes:
( S1844ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quem sacrae virgines Iusta et Rufina vitae operibus pariles, sociaque passionis consummatione felices, ex illo quaestu pertenui fictilium vasculorum vestierunt in paupere, collegerunt in hospite, satiaverunt in sitiente. Sit igitur illi honor et indefessa laudatio, qui horum munerum et inspirator est pariter et susceptor; cum ipse his se egere pronuntiat, qui solus haec in omnibus tribuendo inspirat. Ipse quippe horum inspirator, dum hic in membris suis pie reficitur, donata donantibus post multiplici foenore se tribuente largitur.
( S1845pp) Ob honorem passionis famularum tuarum Iustae et Rufinae, has tibi, Deus Pater, hostias immolantes, precamur, ut illarum interventu quae se tibi vasa mundissima exhibuerunt, hoc tibi oblatum sanctifices holocaustum; praestans supplicibus nobis, ut quarum mercimonio dudum satiasti inopiam pauperum, harum prece rata tibi efficias vota fidelium populorum.
( S1846od) Fac nos, aeterne Deus, ut unusquisque nostrum vas suum in honore et sanctificatione possideat; qui virgines tuas Iustam et Rufinam ex conquaestu fictilium vasculorum passionis perduxisti ad gloriam, quo emundatis conscientiis ad te proclamemus e terris:
( S1847bn) Christus Dominus vos sibi placita efficiat vasa, qui Iustam et Rufinam sibi efficit mundissima. Quique illas non passus est de fictilium fractione tristari, numquam vos patiatur dissolutis compagibus internae mentis illudi. Quo fortes corde et corpore, quarum nunc celebratis sollemnia, perpetualiter percipiatis suffragia.
( S1848cm) Deus, qui omnem Virginum gloriam filiarum utique Regis intrinsecus esse vis, ut testimonium alienae laudis non appetant quas virtus interna laetificat; annue nobis harum Virginum precibus, et humanas laudes fugere et boni opens intra nos testimonium reportare. Quo et virgines persistamus in fide, et incorruptam ex hoc capiamus hereditatem.
( S1849pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( S1850pg) Beatissimorum martyrum tuorum Sperati et eius comitum praesidiis animati, fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum, eorum in aeternum precibus adiuvemur.
( S1851sc) Mirabilis Deus in sanctis eius, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, alleluia. Montem Dei, montem uberem, mons coagulatus, mons uber, ut quid suspicamini montes coagulatos, montem in quo placuit Deo habitare in eo. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, alleluia.
( S1852ad) Generalibus sanctorum exemplis, ac beatorum martyrum Sperati vel comitum eius magisteriis eruditi, aeterno regi Domino, fratres carissimi, supplicemus, ut nobis quoque fidei calore concesso praestet etiam semper de inimicis nostris ferre triumphum. Eorumque nos, quaesumus, tu, Deus Pater omnipotens, imitatores efficias, quibus et victoriae palmas, et immortalitatis aeternae dedisti coronas.
( S1853al) Dignanter ad te, Domine, repetitas preces revolutae supplicationis admittas, in hac, quaesumus, sanctorum martyrum tuorum Sperati vel comitum eius celebritate benignus indulge. Ac praesta, precamur, omnipotens Deus, ut quidquid totius orbis Dominus palmo mensus amplecteris, excelso etiam virtutis tuae brachio propitius tuearis.
( S1854pn) Martyrum tuorum, Domine, virtutibus congaudentes, per eorum te gloriosa merita precamur acclives, ut offerentium vota, vel munera dignanter acceptes, et peccantibus omnibus remissione concessa, spiritus etiam defunctorum in pace refrigeres.
( S1855ap) Quoties in tuis laudibus, Domine, martyrum tuorum Sperati vel comitum eius passionum deferuntur insignia, humanis toties occurrunt votis, te miserante, subsidia. Petimus ergo, ut, eisdem intercedentibus, pacem tuam nobis dones in terris, quam illi se gaudent, te largiente, possidere in caelis.
( S1856il) Dignum et iustum est, omnipotens Domine, nos in tuis laudibus iugiter exsultare, tibique semper gratias agere. Qui tantum fidei robur Martyribus, Confessoribus, Virginibusque tuis largitus es, ut impressis flammis corporibus non cederent, virili animo poenarum ergastula vincerent, et inde ultricia abdicarent tormenta unde sibi praeoptatam iam cernebant victoriam. Tantus est amor nominis tui, Domine, ut nihil ille mortis praevaluerit apparatus, nec cesserit illata poena tortoribus. Non laceratum ferro corpus animos fidelium inclinavit, non scissum sulcis latus fidem professam virtutis exclusit, nec illis sanguinis fluxus ungularum stridore provocatus, vocem supplicantis exegit. Haec est tuorum Martyrum, Virginumque corona, et virtutum caelestium palma, quoniam fortiora sunt vulnera militum tuorum, quam carnificum. Precamur ergo, Domine Deus noster, ut qui eorum virtutibus triumphum gloriae praestitisti, nostris semper precibus placatus occurras. Ut nos quoque te laudemus in terris, sicut illi iugiter laudant in caelis, ita dicentes:
( S1857ps) Vere sanctus semper, et benedictus tu, Domine Deus omnipotens, quem praevidebant Sanctus Speratus et socii eius in suo conspectu, qui a dextris eis fuisti, ne umquam commoverentur. Te laudant indesinenter omnis exercitus Angelorum.
( S1858pp) Mirabilem te in Sanctis tuis, Domine, confitentes, ac resurrectionis Domini nostri Iesu Christi gloriam praedicantes, per eorum te deprecamur piissimas preces, quos in agone certaminis reddidisti victores, ut de illo invisbili, ac profluo fonte, quo illi vitam aeternam potare non cessant, spiritum sanctificationis emittas, qui oblatum hoc sacrificium caelesti rore pinguescere faciat. Quod dum a te, Domine, sumpserimus sanctificatum, tuoque munere fuerit visceribus nostris infusum, omni nos benedictione refectos, atque ab omni onere peccatorum absolutos nos semper sentiamus, et liberos.
( S1859od) Peccatorum nostrorum conscii, fratres carissimi, suffragia sanctorum martyrum Sperati vel comitum eius instanter quaeramus. Et qui divino pro nostris meritis videmur egere auxilio, omnes pariter clamemus, atque dicamus:
( S1860bn) Benedictio vos Domini comitetur semper in terris quae suorum martyrum Sperati vel comitum eius animas assumpsit in caelis. Quod ex ore nostro in officium benedictionis egreditur, sanctorum meritis in vos divinitus compleatur. Quique ad hanc sollemnitatem hodie devotissime convenistis, optata vobiscum gaudia reportetis.
( S1861cm) Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et exemplo martyrum tuorum Sperati vel comitum eius flammam in nobis accende caritatis. Et quorum nos iubes esse imitatores, ita praesta esse participes.
( S1862pr) In omni opere suo dedit confessionem sanctam, alleluia; verbum gloriae ; et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Verbum gloriae, et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Verbum gloriae; et in corde suo hymnum dixit, alleluia.
( S1863pg) Laudet te, Domine, lingua nostra, annuntiando iustitias tuas. Et exaltent labia nostra praeconia veritatis, ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis. Sicque tibi confitendo, remissis criminibus exsultemus, ut in congregatione iustorum sacro agmine, decantantes, vitae beatae efficiamur heredes.
( S1864sc) Munera accepta erunt super altare meum, et domus orationis meae honorabitur, alleluia. Laetetur anima mea in Domino, induit enim me veste salutari, et tunica iucunditatis, tamquam sponsus imposuit mihi mitram, ut sponsam decoravit me ornamento, sicut terra, quae producit flores suos, et sicut paradisus germina sua. Et domus orationis meae honorabitur, alleluia.
( S1865ad) Domine Iesu Christe, qui ad agnitionem tui nominis Mariam Magdalenam ducere dignatus es, et eam a nexu criminum tua bonitate solvere voluisti, concede nobis famulis tuis, de tua misericordia confidentibus, ut tua pietate solita, et per eius merita, puro corde, et mente devota, ad tui nominis confessionem pervenire mereamur illaesi.
( S1866al) Christe Iesu, qui mentes et corda purificas, conscientias nostras, petimus, ab omni contagione peccati abstergas, ut impollutis labiis confessionem veram de te plebi prodere conemur sicut beata Maria Magdalena nomen tuum confitendo, meruit ab omnibus vitiis expiari, ita nos indignos, et per peccatum maculatos, dignos et purificatos ad te per confessionem iubeas gratissime pervenire.
( S1867pn) O bone Redemptor, qui miserando parcis, et parcendo remittis, te diligentes ab omni periculo libera. Etiam fideli populo nomen tuum vere confitenti, et Mariae Magdalenae festivitate congaudenti, peccatorum omnium remissionem plenariam concede. Et sicut dignatus es post lacrymarum rigationem Magdalenam ab omni sorde peccaminum emundare ita nos purgatis mentibus et vitiis extirpatis, consortes fieri facias tui regni caelestis.
( S1868ap) Omnipotens et immense Deus, qui Mariae Magdalenae placatus confessione, ad te animam eius accedere iussisti, in pace tu nos et pia peccatorum confessione salva, et fraternae dilectionis unanimitate iustifica. Quo per Mariam Magdalenam, et confessionis dono a vitiis emundemur, et pacis unitate tuae visionis solatio potiamur.
( S1869il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, tibi in honorem tuae Mariae Magdalenae gratias agere, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Cuius nec fides necessitate sexus variatur, nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesiae Catholicae caput ita suis membris subrogavit virtutis augmentum, ut non solum viros sui nominis testes in certamine victores per patientiam redderet, verum etiam faeminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Sed in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificandus, qui est ubique laudabilis, ubique mirabilis. Qui et Mariam matrem illibatam ab omni corruptione servavit, et Mariam Magdalenam sui nominis fidelissimam testem in confessionem suscepit. Et sicut Mariam fecit Virginem permanere post partum, ita Mariam Magdalenam victricem fecit post transitum. Quem collaudant omnes Angeli et Archangeli, ita dicentes:
( S1870ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus Deus noster, qui caelestium non solum hymnum tibi vis offerri sed meritum, et sanctorum Angelorum tam vota petere quam carmina admittere; fac ut qui supernarum virtutum concentum in tua praedicatione sumimus, etiam superioris vitae affectu ex correctione vivamus.
( S1871pp) Precibus confessoris tuae Mariae Magdalenae, omnipotens Deus, hoc tibi oblatum a nobis sacrificium suscipe, et tuae benedictionis perlustra sanctificatione. Ut dum ex his sumpserimus, quidquid in confessione poposcerit lingua, praelargiri dignetur tua miseratio consueta.
( S1872od) Deus, qui beatae Mariae Magdalenae paenitentiam ita tibi placitam, gratamque fecisti, ut non solum ei peccata dimitteres, sed etiam singulari tui amoris gratia cordis eius intima perlustrares, da nobis tuae propitiationis abundantiam, ut eius sollemnitate laetemur, cuius precibus apud te a peccatorum nostrorum maculis emundemur:
( S1873bn) Christus Dominus, qui beatissimam Mariam Magdalenam se digne coram hominibus confiteri fecit, confiteatur et nos coram Patre suo, qui est in caelis. Et qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica, ipse confessionem nostram remunerandam suscipiat. Ut exemplo beatissimae Mariae Magdalenae confitentis confitendo et laudando nomen Iesu Christi in saeculum participes eius, quam confessi sumus, mereamur esse in caelo.
( S1874cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctae Mariae Magdalenae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1875pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia; et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Vitam petiit a te, tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. In saeculum saeculi, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia.
( S1876pg) Aeternum tuae virtutis nomen, omnipotens Deus, oramus, ut nos martyris tui Bartholomaei apostoli, et omnium Sanctorum meritis, socios fide pares, devotione strenuos, passione consimiles, et in resurrectione felicium facias coaequari.
( S1877sc) Oravi Deum meum ego Daniel dicens: Exaudi, Domine, precem servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus, alleluia. Cum effunderem precem meam in oratione in conspectu Domini Dei mei pro peccato populi Israel, et pro loco sancto eius in tempore sacrificii, Gabriel cito pervolans tetigit me et locatus est mihi dicens: Daniel, vir desideriorum; ab initio obsecrationnis tuae ego egressus sum, et veni ut dicam. Et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus, alleluia.
( S1878ad) Famosissimum ac venerabile festum beati Bartholomaei apostoli hodie, fratres carissimi, suscipitur incolendum, cui inter ceteros coapostolos Sancti Spiritus gratiam tradidisse novimus et credimus Dominum Iesum Christum. Ocurramus igitur eidem Domino et Salvatori nostro cum laudibus, et laudum vota solventes, apostoli sui festum celebremus cum hymnis et canticis spiritalibus. Fas est Domino Deo nostro nosmetipsos subicere spiritu; fas est apostolo obsequellam mentis reddere voto. Conveniens etiam ut mens ad caelestia dirigatur calcato et spreto fortiter mundo. Et licet ceteri martyres, qui de hoste obtinuerunt triumphum, victoriis suis pariter et meritis sibi consuggerunt annuis vicibus obsequellam deferri, praecipue tamen hi qui apostolatus sunt gratia decorati, venerandi sunt nobis simul et colendi, quia fidem pro qua illi certando usque ad mortem sanguinem effuderunt, isti et praedicatione et sanguine fundaverunt. Unde illis universitas catholicae plebis, fratres carissimi, se subdat obsequio, et in illorum annuis festivitatibus ocurrat humilis ac cernua Domino, ut cum illis aethereae mansionis gloriari queat in regno; ut sanctus apostolus Christi Bartholomaeus, cuius memoriam annua nunc vice recolimus, sese pro nobis in precibus deferat Domino, et delictorum labe purgatos nos sibi participes efficiat in regno aeterno.
( S1879al) Iesu Domine et omnipotentis Patris unigenite Filius, qui in mundum per Virginem veniens, ad praedicationis officium apostolos eligis, et eorum praedicamentis pariter et exemplis superborum et arrogantium corda prosternis; respice nunc plebiculae tuae humillima vota, et Bartholomaei beatissimi apostoli tui et martyris precibus, necnon et meritis, nostrorum omnium sana discrimina. Da ad te revertendi votum; da ministrandi tibi indignis servulis dignitatem. Quis etenim, Domine, nostrorum se dignum fore ministerio tuo cognoscat? Quis tam celsiorem meritum se habere confidat? Excellit quippe officium merita, et habitus negligentiae probos ministros trahunt ad infirma. Manus tuae, igitur, unigenite Filius Dei, remigio sustentemur, ne tam periculosi ponti undis subito subruamur. Deferat nobis sanctus apostolus Bartholomaeus protectionis manum, et ad tui servitium nostrum instruat coetum, quia digne nullus altario tuo adesse poterit, nisi aut gratia tua munitus aut tui apostoli meritis circumvallatus exstiterit. Per illum quoque, Domine, effice te ipsum nobis propitium; per illum nostrae servitutis obsequium tibi facito ratum; per illum sacerdotum praesumentium suscipe sacrificium; per illum universae ecclesiae et instrue et sanctifica populum; ut eius meritis populi tui universitas, fidei alacritate succincta et martyrii congressione munita, semper tibi serviat seque tibi in obsequio subdat, perceptura pro obsequiis praemium et pro fide praemii bravium, qui per martyrium non meretur de hoste triumphum.
( S1880pn) Ineffabilis sapientia Dei Patris, Christe Filius Dei, qui cum illo et Spiritu Sancto unum deitatis possides nomen, ecclesiae tuae placabilis respice plebem, et qui apostolo tuo Bartholomaeo dedisti ut per illum possent daemonia eici et vinculis mirabiliter stringi, tribue nobis ut, absolutis peccaminum vinculis, per illum efficiamur beati. Quatenus sic nostra acceptentur obsequia, ut his celebrationibus et vivis securitas et defuncti concedatur requies sempiterna; ut apostoli tui praedicatio viventes cotidie corrigat, et eius meritum defunctorum spiritus in pace laetificet.
( S1881ap) Pax aeterna et pacis vinculum, Christe, qui pacem quam nos voluisti observare in terris, hanc ad Patrem remeans, a quo numquam discesseras, tuis reliquisti et commendasti discipulis, donum Sancti Spiritus infunde, quaesumus, in visceribus nostris, quo in nobis residente usquequaque lis pereat, et discordiae vitium evanescat, dolus recedat, ira diffugiat, et caritas totum quod nostri est in aeternum possideat; ut a discidiis eruti, et in pace perenniter radicati, subdoli non timeamus insidias Quatenus duorum mandatorum praecepta, Dei videlicet et proximi dilectionem servantes, ad conspectum gloriae tuae quandoque mereamur pervenire felices. Ut apostoli tui Bartholomaei precibus tali dono clariores effecti, pacis tuae muneribus efficiamur beati.
( S1882il) Dignum et iustum est, vere satis aequum et pulchrum est, nos tibi gratias agere, teque in Sanctorum martyrum victoriis collaudare Domine, sancter Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Dignius tamen nimiumque dignius in eorum festivitatibus, qui ex ore Unigeniti tui veritatis flumina haurire meruerunt totum per orbem manantia. Hi etenim a Christo Unigenito tuo, et verbis edocti, et Spiritu Sancto repleti, evangelicam veritatem, quasi magna in firmamento luminaria, toto in mundo ructarunt, et prophetico illo ante praedicto in illis impleto, caeli narraverunt gloriam Dei. Unde in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illorum. Isti igitur in victoriis suis praecipue in laudibus sunt habendi, et ut Ecclesiae fundatores et catholicae fidei ducatores cuncti apostoli celebrandi, quia cum sit laudabile semel cognitam fidem usque ad sanguinem vindicare, excellentius tamen est hanc, in primordiis Spiritus Sancti concepta, aliis tradere, et post, pro illa, ut isti egerunt, sanguinem fundere. E quibus iste hodie sanctus Bartholomaeus, Christi Filii tui et Domini nostri discipulus, universae ecclesiae celebrandus occurrit; qui doctrinam, quam miraculis et praedicamentis instituit, hanc etiam effusione sanguinis laureavit; et regulam, quam dicidit Domino passo, hanc ceteris completam ostendit mirabiliter in se ipso. Et qui universae terrae Dominum et totius veritatis magistrum pependisse noverat in ligno, dignum habuit se ipsum offerri morte pro illo; et verus agnus inter luporum multitudinem missus, serpentis prudentiam possidens pariter et columbae simplicitatem, miracula ostendit in populis, iudicia sustinet quaestionis. Exemplis sequens Dominum Iesum Christum, imperio suo daemonia eicit, et persequentium irae se subdit, daemones catenis Addicit, et se ipsum de iudicio non absolvit. Veritatem praedicare daemones imperat, et a daemoniorum discipulis se teneri permittit. Verbo simulacra confringit, et persequentium cuneos sustinendo, se de passione non redemit. Virtutibus gloriosus habetur, et fustibus ceditur; mortuos suscitat, et pro Domino decollatur. Simili modo, ut Dominus, qui tecum et cum Spiritu Sancto omnia ineffabiliter condidit, et se cruci pro peccatoribus tradidit. Unde quis nostrum his se dignum iudicet laudibus? Quis dignus tuis adesse queat altaribus? Quia cum nostrum huic sacrosancto ministerio impar sit meritum, non aliter a nobis plane nisi indigne praesumitur sacerdotium. Sed, si non nisi minister dignus inquiritur, cesset necesse est ministerium, nec invenietur qui digne offerat sacrificium. Ergo, arbiter universitatis et conditor, quia iniuncti officii necessitate altaribus tuis indigni astare cogimur, beati Bartholomaei apostoli et martyris meritis, quaesumus, a sordibus expiemur, et ita nos piaculis solvat, ut coram te in ministerio tuo dignos efficiat. Reseret arcana pectoris nostri praedicationibus Christi Filii tui et propriis, et quidquid nostrum est, instruat miraculis pariter et exemplis; ut dum sacerdotum eius precibus dignum coram te habueris sacrificium, totum Ecclesiae tuae iustifices coetum, et te solum Deum credere, teque laudare doceas populum universum. Ut illa vox incessabilis, quae ter sonat in caelis ab angelis, et sanctorum omnium cum vocibus proclamatur in terris, in nostris cotidie declaretur officiis, ut te sanctorum omnium sanctum cum angelicis choris, cum sanctorum turmis et omnium collaudantium vocibus pariter collaudemus, atque dicamus:
( S1883ps) Vere sanctus et vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui a te, Deus Pater, ante luciferum genitus est; in saeculorum fine pro servulis incarnatus, ut homo ludibria passionis sustinuit, et ut Deus potens a mortuis resurrexit. Cuius verbo vocationis audito, apostoli mundana reliquerunt, et, spretis temporalibus curis, ad sequendum illum alacri animo festinarunt. Cuius freti virtute miraculis clarent, et se ultro passionibus subdunt, sed quod ille egit Deus effectus homo, hoc isti egerunt homines, iuvante et inspirante Deo. Unde sanctus iste Bartholomaeus apostolus verbo daemones ligat, eosque pro tempore eloqui imperat, quia hoc illi cum ceteris Christus et Dominus noster unigenitus tuus tradendo Spiritum Sanctum actitare concesserat, ut bene habeant, manus impositione sanat aegrotos, quia habitans in illo hoc operatur acceptus ab Unigenito tuo Spiritus Sanctus. Quid ergo mirum si haec et talia operatur, qui manifestum Spiritum Sanctum accepisse monstratur, et ligandi et solvendi peccata possidere potestatem creditur et fatetur; et qui ista omnia potens operatus, post, humilis collum subicit gladio qui ad passionem magistri sui et Domini nostri provocatus exemplo? Nec fas erat ut aliquis discipulorum in passionis agone a suo discreparet Domino et Magistro, sed qui similia eis se ostendebatur miraculis, similis etiam passione fieret mortis. Unde noster iste sicut sidus Bartholomaeus toto claret in mundo, et cum ceteris condiscipulis in duodecim sedibus iudicans collocatur in regno.
( S1884pp) In memoria beatissimi Bartholomaei apostoli tui, Christe Domine, oblatum sacrificium sanctificare dignare, et offerentes solita miseratione a piaculis liberos effice. Ut dum sacrificium nostrum prece apostoli tui habueris ratum, ex illo sumentibus Paracliti conferas donum, et omnium fidelium visceribus infundas cor mundum et spiritum rectum; et qui altaris tui officiis nos indignos pro certo fatemur, meritis sancti apostoli tui Bartholomaei iustificari in perpetuum mereamur.
( S1885od) Voto alacres et fide ferventes, fratres carissimi, accedamus ad Domini mensam, et quibus possumus studiis spiritalibus celebremus apostoli sui illustrissimum festum. Semotis paululum saecularibus curis, caelestibus dilatemur in gaudiis, et Domino nostro vota reddamus cum lacrymis et orationibus sanctis. Aderit profecto clemens rogantibus, qui beato apostolo Bartholomaeo concessit imperare daemonibus. Suscipiet contritionem humilium, qui in passione se sequendi apostolo suo dedit exemplum; nec irrita, licet indigne ministrantium sacerdotum efficiat munera, qui apostoli sui obsequia se habere ostendit miraculis gratiosa. Dabit sumpturis dignitatem sumendi, qui sancto Bartholomaeo apostolo gratiam conferre dignatus est Spiritus Sancti. Exaudiet orationem nostram e caelis, qui nos orare sic docuit proclamare e terris:
( S1886bn) Omnipotens Deus Pater, qui Filii sui adventu visitare dignatus est mundum, beati Bartholomaei apostoli exoratus suffragiis, in eius memoria sibi oblatum suscipiat obsequium vestrum. Christus Dominus, unigenitus Dei Patris Filius, qui apostolo suo Bartholomaeo virtutem tribuit imperandi daemonibus, vestrum hodie iustificans coetum, in caelesti post regione laetari vos iubeat cum onibus sanctis. Spiritus quoque Sanctus, qui sancti Bartholomaei apostoli infusum se demonstravit visceribus, custos efficiatur vobis praesentaneus, et in futuro obsequiis vestris remunerator piissimus.
( S1887cm) Deus immense et gloriose, quem in passionibus Martyrum colimus, in beatorum sollemnitatibus veneramur, atque in certaminibus vincentium collaudamus, adesto precibus supplicantium interventu Martyris tui Bartholomaei Apostoli, ut qui te pro admissis terribilem metuimus, eius precibus exoratum in misericordia placitum inveniamus.
( S1888pr) Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, alleluia, ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia. Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in iudicio. Ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Ut mitiges eum a diebus malis, alleluia, alleluia.
( S1889pg) Deus, qui es virtus indefessa et Sanctorum inexpugnabile robur, tuam in Martyribus tuis constantiam praefer, inter quos, et sanctus martyr tuus Cucuphas patientia victrici nitescit; tu ergo in eius agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua, ut quae fideli devotione honorat Martyrem, parilem cum eo, te largiente, obtineat sanctitatem.
( S1890sc) Ego servus tuus et filius ancillae tuae; dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia. Credidi, propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis. Tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia.
( S1891ad) Ad martyrem vestrum fluentis populi catervae concurrite, expanso cordis sinu patronum quaerite vernulum, quem nostis patule prosilitum. Munus quippe hoc illud est Libicum, quod obsecundantibus ventis navali commeatu advehitur, et nostro litori redonatur. Alterius est ripae quod nascitur; alterius quod vehatur. Scillitana nobis hoc pignus civitas misit, quod caelo tellus nostra remisit. Illa fudit hominem mundo; haec invexit martyrem caelo. Illa nativitatis dedit originem; haec sanguine fuso fecit regnis caelestibus renascentem. Maior ergo nobis portio laudis est, quibus ad aeternam memoriam sciendo suum sanguinem dedit, quam illic unde nesciens vitam sumpsit. Habentes igitur patronum tanti solatii, hilarescamus in victoria martyris imitemur exemplum victoris, ut pervenire mereamur ad bravium sanctitatis.
( S1892al) Deus Dei Filius, in cuius nominis confessione martyris nostri membra et flammas superant et tormenta, da nobis in caritate tua, corda gestare flammantia, ut caloris tui flammigero igne succensi, nec peccati nos rubigo depretiet, nec tepentis animi confessio decoloret. Quin potius, reformati in gratiam quam nostris perdidimus meritis, habeamus tecum partem in saeculis sempiternis.
( S1893pn) Christe Iesu, Domine et Salvator, cuius nomen fragrantissimus odor in universo adspargitur mundo, da nobis, devicto saeculo, municipatu frui sidereo, ut illic nostrorum nominum praescriptio fiat, quo martyr noster tecum iam gloriosus exsultat. Quique prece martyris persecutorem destruxisti cum idolis, obtentu eius sacrificium hoc placabilis suscipe pro viventibus vel defunctis.
( S1894ap) Christe Dei Filius, qui martyrem tuum Cucuphatem inter ignes saeculi positum plus supernis ignibus cremas, ut admotos illi persecutorum ignes subicias, fac in nobis ignem illum inextinguibili succensione flammescere, quem venisti in terram mittere, et quem voluisti ardere. Quo eius accensione ita interiora nostra exaestuent, ut et te ex toto corde diligere, et veram servare possimus cum proximis caritatem.
( S1895il) Dignum et iustum est nos tibi, Deus Pater, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro, una cum Spiritu Sancto, inenarrabili cordium iubilatione concinere, et laudum hostias supplici devotione offerre. Qui distinctis locis, distincta martyrum solatia praestas, locaque singula proprio martyrum cruore glorificas, dum et Gerundae civibus das Felicem, et Barcinonis populis Cucuphatem. Ambo genitalis soli unitate progeniti, sed diversa urbium exceptione locati, telluris unio dat sanguinis ortum, sed distinctis sedibus parit functio vitalis occasum. Ambo ineffabili gloria praediti, ambo inenarrabili miraculorum praeconio celebrandi, quippe qui sicut diversitates urbium effuso passionis cruore sortiti sunt, ita quoque speciali prodigiorum privilegio distinguuntur. Nam licet unione spiritus agerentur ad gloriam, diversitate tamen virtutum duo sibi famulantia privatis legibus vindicant elementa, invicti enim victores effecti per carcerum furva, per famis inediam, per corporum vincula, per tormenta fortissima. Dignus Felix dispensatione divina eligitur cui elementum aquae famosis obsequiis famuletur. Cucuphas quoque condignus cui flamma subdatur. Ille enim colligatus marino gurgite mergitur, iste ignibus constipatur. Sed ille aquis superfertur, hic ignibus non uritur; et uterque in utroque elementi miraculo insignitur, cum illius plantis unda subicitur, istius membris tactus ignis protinus suffocatur. Ille fluidis undarum fretis non premitur; iste focis vaporantibus non crematur. Illius plantis subiecta unda plus duruit; istius membris admotus ignis defecit. Illum aquarum dorsa praeferunt inclitum; istum reddunt ignium fomenta coruscum. Ille inter undas suavem harmoniae canticum sonat; iste inter flammas Dominum invocat. His licet magnaliis stupescant corda mortalium, sed ne pro illis in laudem tuam, o bone Deus, ora nostra aliquando cessabunt, quod provinciarum eos iura non dividunt, quod urbium vicinitate locantur, quod ipsis quoque functionis suae natalibus mystica dierum ogdoade distinguuntur; ut unus in alterius celebritate colatur, alter in altero recenti gaudio sublimetur, dum ab uno per monadem incipitur, quod ab altero per ogdoadem consummatur. Propter quod etiam unius provinciae cognatae urbes non patiuntur inter se habere aliquid medium, quod neutro martyre vindicetur. Hi ergo, Domine, qui patriae nostrae in municipale subsidium sortis electione donati sunt, habeant apud te de susceptis plebibus curam. Asserant Ecclesiae paciscenda negotia; causas litis nostra sanaturi se ingerant; excusent meritis crimina; componant precibus causam nostram. Quo tibimet in praesenti vita in sanctitate et iustitia servientes, et ad te mitissimum iudicem festinantes, correcti tandem moribus, et mutata vita in melius, tibi post nostrum obitum coronandi his ductoribus praesentemur, proclamantes atque ita dicentes:
( S1896ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui se in visceribus athletae sui Cucuphatis, et misericordem probat, et admirabilem manifestat, cum sic in illis semel illapsus est, ut nec inclusa corpore fidem amitterent, nec effusa miraculi novitate carerent. Quin potius, fusa pro se martyris Christus in suppliciis viscera inestimabili miraculo revocaret ad vitam, seque in illis viventem ostenderet, quae foris ferus carnifex avulsisset; ut in quibus semel fuerat infusus per gratiam, non pateretur deperire penitus per naturam.
( S1897pp) Christe, Deus fortis atque mirabilis, te poscimus, te rogamus, ut qui victricem animam Cucuphatis martyris tui inter crepitantes craticulae flammas non es passus exstingui, has tibi oblatas hostias placabili vultu iubeas intueri. Quo ita in nobis sentiamus placabilem fieri tuae serenitatis aspectum, ut quod fidelium vota praesumunt, imperio expleat angelorum.
( S1898od) Christe Dei Filius, qui victoriam martyris in ultionem persecutorum eius propagatam ostendis, dum eo superstite et paratos ignes extinguis, et cruentos carnifices perimis, conceptum in nobis fomitem exstingue libidinis, et flammas tuae incende perpetuae caritatis, quibus respersi per momenta in intimis, ad te et verbis et cordibus proclamemus e terris:
( S1899bn) Christus Dominus, qui inter flammas martyrem victorem reddidit Cucuphatem, a mundi vos erroribus et illecebris revocet. Quique illum deciso capite provexit ad caelum, vos devictis vitiis perducat ad praemium. Et quo precante submersa sunt idola, eo supplicante acceptentur in caelestibus fidelium vota.
( S1900cm) Fac nos, Domine, beatissimi martyris tui Cucuphatis sequipedes; ut eius muniti suffragio, respuamus fallacias daemonum, cuius instructi patrocinio, videamus bona Domini in regione vivorum.
( S1901pr) In omni opere suo dedit confessionem sanctam, alleluia verbum gloriae; et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Verbum gloriae; et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Verbum gloriae; et in omni corde suo hymnum dixit, alleluia.
( S1902pg) Domine Iesu Christe, qui castimoniam diligis et virginitatem amplecteris; sancta virgine et martyre tua Christina intercedente pro nobis, nostris ignosce piaculis. Et nobis ita in praesenti bonum tribue castitatis, ut laetemur in futuro cum Angelis sanctis.
( S1903sc) Apparebit tibi Dominus qui in caritate perpetua dilexit te, virgo Israel, alleluia. Dominus Deus tuus adduxit te ad misericordiam, et miseratione adhuc aedificaberis et multiplicaveris. Virgo Israel, alleluia.
( S1904ad) Plasmatorem generis humani, fratres carisimi, virginis filium, pro virginibus deprecemur, ut in utroque sexu contra carnis incentiva luctantes, ne diabolicis compungantur stimulis, clipeum suae pietatis opponat. Famulae vero suae Christinae precibus, haec quae in fidem passionis suae offerimus sacrificia, puritatis omnibus nobis ornamenta concedat.
( S1905al) Deus, qui sanctam martyrem tuam Christinam caelesti igne succensam, lumen omnibus per oblationem proprii corporis voluisti imitabilem demonstrare, concede nobis, ut sicutilla superando spiritualium nequitiarum bella nomini tuo claruit, ita et nos, devictis vitiorum criminibus, perfecta cordium puritate tibi semper placere mereamur.
( S1906pn) Accipe, venerabilis martyr et virgo Christina, etsi indigni cultoris officia tandem vel vota totius populi precantis attende; ut quae es de meritorum tuorum remuneratione secura, sis etiam de nostrorum criminum remissione solicita.
( S1907ap) Deus, qui virginum votis placaris, qui in martyris oblatione laetaris; dona nobis tibi offerre placentia, ut sanctae martyris et virginis tuae Christinae consequamur auxilia; et tuae propitiationis arbitrio tales efficiamur in diem quales nos e lavacro protulisti.
( S1908il) Aequum et iustum est, dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui beatissimam virginem et martyrem suam Christinam, diversis certaminibus dimicantem, caelestibus muneribus cumulat. Arguitur quidem multis tormentis, sed corona ipsius diversis margaritis ornatur in caelis. Praestat ei divinus amor audaciam, quia ipse victor exsistit in pugna. In confessorem Dei sententia mutatur, et devicto saeculo, cum Patre et Filio et Spiritu Sancto gloriatur. Permanet eius merces gloriosa in caelestia regna, et inter innumerabiles multitudines sanctorum laeta exsultat in gloria. Atque cum Angelis et Archangelis non cessant clamare ita dicentes:
( S1909ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus Deus noster, qui nos caelestium non solum hymnum tibi vis offerre, sed meritum et sanctorum angelorum tam vota utere quam carmina, dona, ut qui supernarum virtutum concentum in tua praedicatione sumimus, etiam superioris vitae affectum ex correctione sumamus.
( S1910pp) Haec igitur praecepta servantes, sacrosanta munera nostrae salutis offerimus, obsecrantes, ut infundere digneris spiritum tuum sanctum super haec sollemnia, ut fiat nobis legitima eucharistia in tuo Filiique tui nomine, et Spiritus Sancti benedicta, in transformatione corporis Domini nostri Iesu Christi Filii tui, edentibus nobis, in vitam aeternam regnumque perpetuum collocemur.
( S1911od) Deus, a quo docente nos Spiritu paterno tuo Sancto, te nomine invocare praesumimus, crea in nobis fidelium corda filiorum, ut promisam hereditatem mereamur ingredi, per debitam servitutem clamantes e terris:
( S1912bn) Respice, Domine, propitius, hanc familiam tuam, ac sereno vultu illustra. Preces eorum suscipe, et hostias placatus assume. Brachio tuo extento defende, et in gremio sanctae Ecclesiae facito permanere.
( S1913cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Christinam in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S1914pr) Beatus vir, alleluia, qui timet Dominum, alleluia, in mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia.
( S1915pg) Deus, cuius honor sanctitas est, quem diligere salus est et amare perfectio; illabere in cordibus nostris, et da in omni Ecclesia tua martyris tui Felicis lucere vestigia. Ut, te regente omnium gressus, ea nos via perducat ad vitam, quae beatissimum Martyrem tuum extulit ad coronam.
( S1916sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebit, et tamquam scintillae in arundineto discurrunt, iudicabit nationes et dominabitur populis, et regnabit cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( S1917ad) Omni cura, omni studio omnique devotione, fratres carissimi, diem hunc quem beatissimus Felix effusione sanguinis sui pro Christi nomine felici martyrio consecravit, divinis officiis celebremus. Qui, Salvatoris nostri praecepta custodiens, dum studio saecularium litterarum Caesaream deget, perfectus in legem Domini sanctam Ierusalem, felix intravit; et quod in ista de ambitione humanae institutionis amisit, in illa angelorum societatem divina contemplatione promeruit. In ista reliquit temporalem ac perituram stultitiae sapientiam; in illa acquisivit aeternam in Deo manentem veram sapientiam. Huius igitur praesidio, Dominum communi prece poscamus, ut qui illum divinis ditavit virtutibus, nobis per eum suis dignetur suffragare muneribus.
( S1918al) Deus, qui beatissimum Felicem martyrem tuum ita Sancti Spiritus calore flammasti, ut contemptu rerum praesentium te sequeretur, et promissionis tuae donis caelestibus ditaretur. Qui, in genitali solo tepescente persecutionis flamma, dum miles tuus in quo pro tuo nomine certaretur inquireret, et inexardescentem declinare a civitate in civitatem sciret; zelo tui amoris armatus, non ad otium se elegit abscondere, sed in acie ubi certamen ageretur immittere. His itaque patriae cedens ponti fretra transcurrens, te qui ubique totus es quaerens, Gerundam usque pervenit. In qua, ut bonus negotiator, pretiosam margaritam, quam distractis omnibus comparaverat, cunctis fideliter ponebat; per quam et fortes in fide construeret, et dubios fidei fideliter reformaret, non formidando de praesentibus poenis, sed properando congaudens praemiis aeternis. Unde precamur te, omnipotens Deus, ut eius suffragio nos tuearis de caelis, cuius martyrium cultu tuo celebramus in terris.
( S1919pn) Deus, qui auctor felicitatis aeternae es, Felicis sancti tui obtentu serenus accepta offerentis populi votum, et cunctis tribue remedium postulatum. Sicque per illum, Pius opitulator, assiste precibus nostris, ut defunctorum spiritus beatorum consortiis consoleris. Quo, illo interveniente, feliciter vivamus in saeculo, qui nomine Felix et merito felici, est pro te consecratus martyrio.
( S1920ap) Iesu Dei Filius, qui felices animas beatorum in caelestem Ierusalem feliciter locans, felices eos qui in eius pace gaudent divina auctoritatis sententia prolata denuntias; fac nos feliciter, Felicis tui merito, in ipsius supernae Ierusalem perenniter felicitate laetari, atque illius de die in diem desideriis renovari. Ut, sicut huius civitatis avidus negotiator hic sanctissimus exstitit Felix, qui probitate morum potissimus, et patria exsul, et rebus tumentis saeculi sapientiam deserturus, caelestes accumulans fructus, ad illam conscendit cum his quos acquisierat, coronatus; ita quoque nos, te opitulante, strenui negotiatores in hac vita pacis et caritatis effecti, sic omnia quae egerimus in tua et proximi dilectione agamus, ut dignum conquaestum, huic sanctae patriae coronaturi, post nostrum transitum deportemus.
( S1921il) Dignum et iustum est, satis nobis conveniens tibique dignum est vere, ut gratias referamus tua creatura tuae maiestati, Domine omnipotens, Deus sempiterne, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; si tamen fueris dignatus dignas inspirare quas tibi possimus grates persolvere. Nam nihil tibi dignum servitutis est nostrae, nisi quod dignum effici posse dederis ipse. Unde, cum in sanctis tuis cernimus mirabilem te, mirabilia conspicimus a Sanctis fieri per te. Tu es enim qui facis mirabilia solus. Quis enim reticeat laudes tuas, quas nec intellectu colligere nec lingua possumus dicere, et tamen ostentatione sui compellimur non reticere? Tu enim Felici tuo felicitatem conferens, primum Christi tui eum agnitione illustrem, dehinc lavacri unda praestantem, post haec laudabilis vitae moderamine continentem, postremo martyrii fecisti congressione admirabilem, cunctis similiter insinuans posse te impertire, si similiter cuncti gratiae tuae vellent adhaerere, aut certe omnia merita dispensatione tua per distributionem munerum et multimoda actione sua, non ostenderes a semetipsis discreta. Quid sunt enim bona merita nostra nisi dona tua? Et ideo benedicimus te, gratias agimus tibi, magnificamus et collaudamus te. Creasti enim omnia bonitate, redemisti miseratione, amasti benignitate. Et cum in omnia opera tua ab operibus tuis intellegaris omnipotens, minus de te profertur quam sentitur, et plus est procul dubio quam sentiatur. Quid enim dignum loquatur caro de spiritu, natura lutea de opifice suo, mortalis de vita, temporalis de aeterno. homo de Deo? Sed quoniam in contemplatione tua deficit non modo vitiata, sed illa superna et purgata creatura, nihil conducibilius nobis esse credimus, nisi in hac festivitate martyris tui Felicis, felicitate felicis et nomine, redempti unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi sanguine, vocum nostrarum praeconia cum supernis virtutibus noveno numero consecratis, nos oves pascuae tuae recepti in denarium numerum, ut continuemus clamantes:
( S1922ps) Vere gloriosus et admirabilis es, Deus Pater omnipotens, qui beatissimum martyrem tuum Felicem ita magisterio fecisti evangelicae praedicationis instructum, ut, dum relicta patria, exsul te luminum Patrem quaereret, et non obtecta modio, sed super candelabrum lucerna fidei cunctis in Ecclesia perluceret, saeviente fidei persecutione inimicum non quaesitus aufugeret, sed quaerens cum quo certaretur, inveniret. Qui, cum comprehensus, cruentis tribunalibus ob confessionem tui nominis sisteret, et primum lenocinatione sermonum sanctum tuum suasionibus inimicus illecebrare tentaret, pectus, quod tu sera gratiae tuae firmaveras, tela reserare non valuerunt ingerit itaque insatiata crudelitas squalorem carceris, ferri pondera, inediae tabem, flagellorum sulca, ungularum lacerationem, maris naufragia, totaque perversitate mentis terrere militem tuum attentat. Sed tu adiutor fortis, dum in omnibus facis victorem Martyrem tuum, deficientibus poenis, fatetur se etiam adversarius victum; ut sentiret se divino iudicio poenis subditum, qui vanis superstitionibus deditus cogebat tormentis subdi Martyrem tuum. Insaniens itaque victa crudelitas sanctum interfici iubet carcere trusum; sed Felix trimphator Dominum Deum confessus in terris, felicem animam, triumphantibus angelis, praemisit in caelis.
( S1923pp) Unigenite Deus noster, qui pro beatissimi militis tui Felicis fide remuneraturus aspiciens, non eum solo deseris, non etiam pelago; cum divinitatis tuae auxilio utribique munitus, et in terra consistens adversarium conterit verbis, et maria aggrediens fluidas suis submittit undas vestigiis; quaesumus ut huius Martyris mollitus suffragio vitam nostram eluens, caenoso eruas a profundo, conferendo sanctificationem oblatis et perpetuam benedictionem sumpturis. Quo, te Dominum nostrum et corde et labiis perenniter confiteamur mundissimis, quem idem Martyr angelis immixtus collaudavit vocibus suis.
( S1924od) Omnipotens Domine, qui es auctor felicitatis aeternae, impetrante, quaesumus, sancto tuo Felice, squalorem a nobis nostrae infelicitatis absterge; ut apud te in aeternum cum ipso feliciter gaudeamus, cuius congaudentes felicitati festa hodie sollemnia celebramus. Quia te praecipiente oramus:
( S1925bn) Felices vos Dominus martyris sui Felicis intercessione efficiat, et omnia mala a vobis depellat. Praesentem vitam feliciter agere concedat, ac vobis benedictione perpetua benedicat. Nullum ex vobis infelicem esse permittat, sed felicibus vobis feliciora semper occurrant.
( S1926cm) Praesta nobis, omnipotens Deus, beatissimi testis tui Felicis assiduum patrocinium, ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem, sequamur fortissime proeliantem.
( S1927pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna; et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S1928pg) Deus, qui es in sanctorum martyrum tuorum Felicis ac Maccabeorum infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis, et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini, eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( S1929sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia.
( S1930ad) Deum inmensae maiestatis, toto piae devotionis conatu pro expetendo dono spiritualium documentorum, fratres carissimi, deprecemur, ut coeuntibus nobis in huius diei sollemnitate multiplicium sanctorum suorum martyrum, iucunda divinarum semper occurrant instrumenta virtutum. Ut qui victoriam Maccabeorum, priscae videlicet legis, ardore flagrantium excolimus, sancti atque Felicis beatam passionem venerando, Christo Domino largiente, laetemur. A quo idem robustiori animo inexpugnabilique virtute armatus, ut bonus negotiator quasi thesaurum reponit in caelo. Navem conscendit in marinis fluctibus, qui sanctae ecclesiae gremio regebatur in mundi istius tempestatibus; et dum ultro se tormentis pro eius nomine offert, nobis apud eum vernaculum semetipsum intercessorem dedicavit et martyrem. Iste nempe est quem lima iustitiae per tribulationum tentamenta polivit et sicut aurum septempliciter igne examinatum, septem martyribus germanitatis copula connexis, sollemnitate annua sociatum, praetiosis lapidibus exornavit. Iste profecto beatorum Maccabeorum choro coniunctus, et laudabiliter sequitur agnum quocumque ierit, candida veste amictus, quam ipsius anni sanguine dealbavit. Iste ergo vocem Domini avidus auditor attendens, reliquit cum suis actibus mundum et diversa virtute roboratus vicit in omnibus inimicum. Iste etiam, beatissimi Petri consimilis, pressa sanctis vestigiis unda, ad portum, Christo praecedente, perductus, superat ponti profunda, quo ducente pervenit ad regna caelestia.
( S1931al) Deus, qui nova cum veteribus una pietate et indissona voluntate coniungis, sic Christi tui martyres sub evangelio locans, ut tamen praeire his sub lege in typici cruoris mysterio Maccabeos sinas atque generi huius martyrii illic fundamenta iacias, hic perfectionem concedas; dona convenienti plebiculae tuae, ut feliciter cum Felicis tui felicitate congaudeat; ut cuius amore sita et patrocinio fida, coadunata cum Maccabeorum concelebrat festa, mereatur interventu eorum et in singulis percipere necessaria, et in omnibus adipisci bonorum promissorum futura. Hic hodie, quaesumus, proveniat reis indulgentia, anxiis laetitia, aegris medicina, oppresis libertas, luxuriosis castitas, petulantibus pudicitia, prodiguis frugalitas, dissolutis continentia, gastrimargis parcitas, invidis benignitas, avaris largitas, iracundis patientia, superbis humilitas, vanitates praesentis saeculi inhiantibus spei solatium de vita beata. Te, quaesumus, aeterne, terribilis et clementissime Deus, ut Felicis tui ac Maccabeorum suffragio, dones regibus cum tranquillitate iustitiam, sacerdotibus cum sanctitate doctrinam, levitis cum ministerio digno vitam honestam, divitibus cum rerum praesentium vilitate dilectionem supernam, egenis cum sufficientia praesentium beatitudinem futurorum, continentibus castimoniam, virginibus custodiam, viduis defensionem, orfanis tutelam; ut in omnibus omnino singulis singula et omnibus omnia impertiri largiaris et de promptuariis tuis praebere digneris. Quo his potiti donis, numquam a te deserantur, a quo numquam nisi deserentes deseruntur; ut haec plebs ditetur pietatis tuae vicissitudine, ut quae eum praemisit in caelum, mereatur ex te petitionis suae sumere donum. Te autem, ut haec obtineas, beatissime Felix martyr, lacrimosis quaerellis adimus, gemitibus imploramus, ob honorem tibi debitum Deo omnipotenti vota persolvimus, caeremonias exhibemus, eique te advocatum pro necessitatum nostrarum aerumnis supplicamus, hostias salutares et sacrificium laudis inmolamus; quatenus per mysticam oblationem et sacrificium redemptionis nostrae, apud eum remedia inveniamus pro cuius fide te passum indubitanter tenemus.
( S1932pn) Deus, qui glorificaris in sanctis tuis et Maccabeorum martyrum tuorum in te perficis gloriosos triumphos, quorum te mundo huic et vita paedicavit et passio, quorumque confessioni tu, Domine, aperuisti regna caelorum. Pateant, quaesumus, supplicationibus nostris aures misericordiae tuae, et eam nobis intercessione sanctorum concede fiduciam, ut ad promissiones tuas ipsorum veniamus suffragiis, quorum incitamur exemplis.
( S1933ap) Excelsae maiestatis Domine et rex omnium saeculorum, qui legis tuae amore fragrantes Maccabeos martyrii gloria decorasti; quique beatissimum Felicem felicitate aeterna donasti, dum praeceptis evangelicis oboediendo proprio eliminavit e solo, illo te in poenis praedicavit ardore, quo et praedicti Maccabei pro patrum legibus effuderunt sanguinem proprium; te petimus et rogamus, ut illis intercedentibus, in caritate totam impleamus legem, et hoc martyre tuo suffragante, aeterna potiti pace, in nullo utamur antiqui serpentis discidii simultatem.
( S1934il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus. Ad quem sancta progenies generosa numerositate triumphali passionum virtute conscendit, cum tibi, Domine, praeclara germanitate et morte sociatos, septem caelorum incolas mater beata parturit. Cui de fructibus Uteri sui nihil mundi huius temeravit obscuritas; quae ad hoc est sortita coniugium, ut totam sobolem martyres tibi ad Ierusalem caelestem pia dona transmitteret. Exhibuit tibi, Domine, totum suae procreationis holocaustum, et cunctas quas ordo nativitatis attulerat victimas dedit. Stabat inter ministeria poenarum virili magnanimitate succincta, saevientesque in viscera natorum carnifices intrepida mater aspexit, tot orbitatibus vulnerata, quot succesionibus gloriosa. Inexplebilem prospiciens persequentium crudelitatem, suorum laetabatur perseverantia filiorum, non fletu victa est, non gemitu orbitatis affecta. Septem cruciatus filiorum antequam ipsa cruciaretur excepit, et ne in aliquo eorum superaretur extimuit. Inter diversas pignerum mortes discretaque tormenta gaudiis aeternitatis exsultans, prius se martyr quam moreretur agnovit. Unum incidi ungulis laetabatur, distendi rotis alium illigari gaudebat. Illius vicina mirabatur incendia, neque ab istius quem evulsis cum cute exstirpatis comis eculei catasta tenebat, poenis est victa, sed quem a vulnerum confinio brachiis truncatum videbat intuebatur interrita. Hunc quoque, quem ad furcam trifido dente ramosam membris per vincla compactis immissum et adductum trochleatim pendere fecerant, confortavit. Eumque cuius in sartagine flammata et scincillantis olei rore saltuatim crepitante cunctis stupentibus invicta puerilia membra torrebant, ut ne haec quidem pertimesceret pia voce iubabat. Hoc genere tormentorum singulos laniari prospiciens, illum sibi tantum periturum esse suspirat, si quis eorum non fuisset, Domine, in sacrificium tuae laudis assumptus. Sed tua clementia munerante, omnipotens Deus, et tuo spiritu confirmante, unus omnium sensus, una fides, una confessio, omnes in martyrii gloria pretiosa morte sociavit. Tunc supra parvulorum dilacerata corpuscula mater laeta collabitur et felici cruore permixta, octava in tuis, Ierusalem, ianuis passionis vexilla suspendit. Iste etiam Felix est in sollemnitate feliciter iunctus, in martyrii certamine parili gloria coronatus. Ea namque devotione hic sacri evangelii non trepidavit imperterritus confiteri doctrinam, quia illi, priscae legis paternam traditionem observantes, tenuerunt custodiam. Omnes enim artus non formidavit impie persequentibus tradere in vindIctam, dummodo Christo Domino ab idolorum cultibus servaret animam incorruptam; pro cuius dilectione vitae temporalis maluit sustinere iacturam, ut quod illi consequi promeruerunt Domino passuro, hoc iste compos adeptus sit iam Domino passo. Totum illi Christi amore praeferunt plena fide adhuc in circumcisione carnis; hic vero perfecte exsultans in passione Christi, ex eius resurrectione gloriatur in circumcisione cordis, verum agnum immolans, qui mundi chirographum suo delevit cruore, et ad caelestia regna conscendere nobis demonstrat clarissima ascensione. Unde non immerito profertur huius inter sanctos martyres sancta confessio, cuius fit sponte ob amorem verum Christi vitae huius amissio, quem decoravit nimio proprii martyrii amore assumptio. Eo est nimirum lacessitus proventu, quo iugis ei fuit vitae mundissimae sanctificatio, quia accensa erat in eo impacienter provocata Christi dilectio, ut a praesidis iniquissimo ministro verberibus affectus et morte atrocissima trucidatus, in confessionem Filii Dei animam optaret ponere, cum qua in saeculo aeterna desideravit inter sanctos martyres sine fine regnare. Per ipsum Dominum nostrum, ante cuius conspectu turma archangelica cum angelorum legionibus, patriarcharum choris, apostolorum coronis, martyrum meritis, vel etiam cum omni Sanctorum innumerabilium multitudine proclamant, ita dicentes:
( S1935ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui nobis hunc diem et sanctorum Maccabeorum passione illustrem et Felicis sui felicitate reddidit enitentem. Te proinde, Deus Pater, exoramus acclines, ut in hac concreta martyrum tuorum festivitate, supplicantibus nobis, et amorem implendae legis tuae pro qua illi passi sunt tribuas, et Felicis tui suffragio tempora feliciora concedas.
( S1936pp) Oblatas tibi, caelorum Deus, has hostias ob celebritatem sanctorum Maccabeorum atque Felicis martyris tui, ea dignatione benedicendo sanctifica, quo et per illos votum nobis tribuas tolerandi adversa et per Felicem felicitate nos heredites sempiterna.
( S1937od) Septeno nos, Domine, dono perlustra Spiritus, qui septem Maccabeis fratribus pro tua lege certantibus, et tolerantiam dedisti ut vincerent, et coronam effuso illis tribuisti pro sanguine. Sicque nobis Felicis tui felicitate laetantibus tribuas quod rogaris, ut iustificationem per id nostris impertias votis, per quod, te iubente, ad te proclamaverimus e terris:
( S1938bn) Omnes qui ob triumphos Maccabeorum atque Felicis martyrum hodie aeterno Deo vota persolvitis, votorum vestrorum praemia capiatis. Illi nos legem, pro qua passi sunt, amanter faciant adimplere, et hic Felix evangelica vos apud Dominum obtineat locupletari mercede. Sicque per illos pro divinis institutis animas vobis ponere neat, ut per istum pro iisdem ad caelestia mereamini pervenire promissa.
( S1939cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem ventarum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctorum martyrum tuorum Felicis et Maccabeorum tibi obtulimus, misericordia tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S1940pr) Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Habitare fratres in unum, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Habitare fratres in unum, alleluia, alleluia.
( S1941pg) Deus, qui es in sanctorum martyrum tuorum Iusti et Pastoris infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis, et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini, eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( S1942sc) Amplificare oblationem excelsi regis, popule meus, quoniam filii Dei oblati sunt Domino et consummationem fecerunt coram omni synagoga, sub ara Dei offerentes corpora sua, ne servirent idolis et ne adorarent deos alienos, sed creatorem caeli et terrae, alleluia, alleluia, alleluia. Omnes gentes, properate et date gloriam Domino Deo, quoniam glorificavit parvulos in tubis productilibus et auditam fecit omnibus memoriam eius, ut exaltent eum super terram in vocibus magnis et extollant nomen eius in hymnis et canticis, per organum cordis. Alleluia, alleluia, alleluia.
( S1943ad) Dominum nostrum Iesum Christum auctorem iustitiae et caelestis alimoniae largitorem, fratres carissimi, unanimes deprecemur, ut nos in die electorum Iusti et Pastoris martyrum suorum iustitiae fructu locupletet et salutaris verbi sacramento reficiat. Iusti sui precibus peccatores iustificet et Pastoris patrociniis tueatur catholicum gregem; atque ita utrorumque sanctorum preces suscipiat, ut cunctorum supplicantium peccata dimittat. Det nobis in tanta festivitate laetitiam omnique christianae congregationi concordiam. Deprecantium se voces exaudiat, languentium medelam infundat, oppressis libertatem, discordantibus tribuat pacem. Laborantium necessitatibus subveniat, populorum vota multiplicet; suscipiat oblata fideliter quae inspiravit offerenda clementer. Et quodcumque non facile praestatur indignis, totum nobis, pro suis quibus nihil abnegat, impertiat sanctis.
( S1944al) Deus, qui es iustus iustorum et pastor piissimus animarum, qui Iustum et Pastorem innocentes in regno tuo martyres suscepisti, tribue nobis innocentiam tenere dum vivimus et iustitiam custodire dum iudicamus, ut etiam defuncti in consortio sanctorum tuorum sine fine vivamus. Quatenus eorum vestigiis inhaerentes, non ab illis per mala opera efficiamur exteri qui te confitendo, propter te mortui, tibique sunt feliciter sociati. Ea fides te nobis reddat propitium quae illos gloriose provexit ad regnum. Illi tuam contemplantur cotidie gloriam, nos flagitamus per momenta misericordiam. Illis collata est post mortem victoria; nobis eorum interventu donetur facinorum indulgentia. Ut qui illos amicitiae tuae fecisti participes, nos indignos eorum gaudiis efficias sine fine consortes.
( S1945pn) Deus, qui iustitiae vindex et pastor pius redemptarum ovium cognosceris esse, propitiatus in hac sollemnitate tuorum infantium Iusti et Pastoris oblationes populi suscipe offerentis, Iusti tui precibus miseros et Pastoris suffragio consolare defunctos. Quo iustitia pastoris summi concreta clementiae, et caelesti pascat alimonia quos creavit, et pietate iustificet quos redemit.
( S1946ap) Fons pacis, origo dulcedinis, initium caritatis, Christe Deus, qui cara duorum parvulorum pectora fratrum, Iusti scilicet et Pastoris tanto tuae dilectionis implesti amore, ut ultra vires viriliter dimicarent qui adhuc lactentis teneritudine agebantur infantiae; tribue nobis, ut alterno connexi vinculo pacis, nullis attentemur iaculis adversantis. Quo sic in nobis iustitia Iusti precibus floreat, ut Pastoris consolatio se super nos in pace dilatata diffundat.
( S1947il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi gratias agere, sancte omnipotens Deus, cuius potentia mundum regit atque clementia in omnibus mundi partibus opportuna sanctorum suffragia praebet. Postquam enim per orbem universum notitiam tui nominis regeneratis in te populis tradidisti, martyres quoque, qui te non solum voce, sed et sanguine testificati sunt, Ecclesiae tuae praesules per loca quamplurima, velut pretiosissima ornamenta disposuisti, ut fidelium congregatio, quae peregrinatur in terris, haberet consolationem in sanctis; et quae praesentibus afficitur malis, tuitionem inveniat vernaculis in patronis. Inter quos dum Iusti tui plena devotione adhaeret obsequiis, Pastoris simul atque eiusdem se gubernari gaudet precibus indefessis. Quos ab occiduis partibus semper victuros, immaculatos pueros elegisti ac propter nominis tui confessionem punitos, velut acceptabiles tibi hostias assumpsisti. Ipse etenim laudem ex ore infantium et lactentium perfecisti, qui in tuae infantiae rudimentis, necdum loquendi habilem propter te punitam sanctorum aetatulam coronasti; tuaeque dexterae tactu parvulis benedicens, talium esse regnum caelorum voce veridica praedixisti. Nullus itaque sexus nullaque aetas exsors efficitur praemiis sempiternis, quia omne humanum genus redemptum est pretio sanguinis tui. Propter quod Ecclesia catholica, quae accepit arrham Paracliti tui, haec tibi in sanctis offert pignora, perceptura gloriam tui regni. Quorum meritis bonorum universitas adiuvatur, horum memoriis nostra congregatio nostraque illustratur ex toto devotio; quorumque ex progenie tanti nominis testes suscipiuntur in caelo, eorum posteritati uberiora beneficia condonantur in saeculo. Quique iam a te, Domine, post victoriam coronati, et in tua beatitudine constituti atque Angelorum coetibus aggregati, te, piissimum Redemptorem, cotidie cum Cherubim ac Seraphim sine fine collaudant, ita dicentes:
( S1948ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui parvulorum suorum Iusti et Pastoris roboravit infantiam, quo eorum tenera aetas persequentis posset sustinere tormenta; quique in illis, cum se invicem ad passionem exhortarentur, fari dignatus est per gratiae donum, qui non vigore corporis, sed spiritus, optatum continuo adepturi erant martyrium. Propter quod debitas illi tecum atque Sancto Spiritui gratias referentes, qui solus abundans in dono gratiae ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem; precamur, ut horum innocentiam mereamur tenere dum vivimus, quorum hodie festa sollemnia celebramus.
( S1949pp) Deus, lactentium fides, spes infantium, caritas puerorum, qui per innocentium tuorum Iusti et Pastoris laudem cunctos provocas ad salutem, infunde in nobis, quaesumus, puritatem lactentis infantiae, ut dum sensu iustitiae parvulis adaequamur, in lla remuneratione fidelium pariter gloriemur. Sicque eorum interventu his hostiis benedicito, ut ex his sumentes et peccaminum eluantur labe et purae confessionis potiantur dulcedine.
( S1950od) Exsultantes de tuorum parvulorum Iusti et Pastoris, Deus Pater, triumphis, quorum lactentis infantiae aetas, relictis scholae tabulis, ad suscipiendum alacriter pervolavit bravium passionis, tibi Creatori nostro et vota cum gaudiis, et scelera pandimus cum lamentis, poscentes tuam, Piissime, maiestatem, ut qui illorum innocentiam consecrasti martyrio, nostram miseriam repares innocentiae bono. Quo eorum adiuti suffragiis ad te proclamare mereamur e terris:
( S1951bn) Deus, qui pius redempti gregis est pastor et aeternae iustitiae praerogator, sanctorum Iusti et Pastoris precibus vos tueatur a malo. Iusti sui obtentu faciat vos semitas tenere iustitiae et Pastoris prece super vos pius pastor invigilet. Quo utrorumque adiuti praesidiis sic perenniter fulgeatis iustitiae cultu, ut sine confusione perveniatis ad pastorem animarum vestrarum.
( S1952cm) Suscipe, Domine, precem populi tui et directam in spiritu tuo supplicationem tamquam odoris incensi flagrantis assume.
( S1953pr) Domine Deus noster, tu exaudisti sanctos tuos. Deus, tu propitius fuisti illis, alleluia, alleluia. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. Deus, tu propitius fuisti illis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Deus, tu propitius fuisti illis, alleluia, alleluia.
( S1954pg) Domine Iesu Christe, qui beatissimum Laurentium martyrem tuum amplius refulgere meritis quam flammis affici praestitisti, ut fortissimus martyr plus amore quam ardore ferveret: tribue ut scintilla fidei eius ita flammemur, ne ab igne saeculi consummamur.
( S1955sc) Sacerdotes offerunt munera Domino in hymnis et canticis. Et cum intulerint hostias, sumam sacrificium ex eis, ut benedicant nomen meum super altare meum, alleluia, alleluia, alleluia. Electi mei non laborabunt, quia semen benedictum est a Domino. Dabo servientibus mihi nomen novum, quod benedicetur super terram. Adhuc loquentibus illis, dicam quid est; et cum clamaverim ad me exaudiam eos. Ut benedicant nomem meum super altare meum.
( S1956ad) Ad misericordiae opera exsequenda, fratres carissimi, christianas mentes hodierna sollemnitas excitabit, quae beatum Laurentium facultates sibi ab antistite suo Xysto sancto commisas, ecclesiae sic misericorditer dispensasse narravit, ut replens dexteram pauperum, illic poneret quae custodienda susceperat, ubi violentus persecutor intrare non poterat. Imitemur proinde martyris patientiam cuius beatam approbavimus vitam. Transferamus nos etiam universa quaeque diligimus ad aeterna tabernacula, qui migrare disponimus de hac temporali vita. Ut cum dies tentationis advenerit, nihil habeamus quod perdamus inviti, sed spiritali gaudio sapienter accincti, dimicemus fortiter usque ad effusionem sanguinis contra perfidiam reservantes constatiam veritatis, per quam possimus devincere adversarium hostem in nomine Trinitatis. Haec est enim victima Deo semper accepta, cuius per hoc sacrificium recordari compellimur, quando eius salutaris hostiae perceptione mundamur.
( S1957al) Deus, qui divinitatis tuae potentia clarens, divinos ac caelibes Ecclesiae tuae Xystum atque Laurentium elegisti gubernatores, cum in uno sacerdotii summam, in otero levitici ordinis contuleras gratiam, intentis te precibus supplicamus, ut in tanti diei sollemnitate conventum familiae tuae ipse respicias et postulatus celer occurras. Xystus officii sui non immemor sanctificanda tibi nostra offerat vota; similiter et Laurentius ministerii sui exsequens curam, supplicantibus nobis subministret remedia postulata. Per illum discamus quod ipse egit, pro te, Domine, cervices ponere; per istum cremantis saeculi non subrui tempestate. Per illum maturae discretionis iudicio freti polleamus seniorum; per istum valide iuventutis luctamen arripientes, fide extinguamus incentiva libidinum. Quo sic per Xystum sanctificandi tuis altaribus offeramur, ut, tradente nobis Laurentio calicem salutis in remissionem peccatorum sumere mereamur.
( S1958pn) Clementissime creaturarum omnium Deus, pro cuius nomine beatissimi Xystus atque Laurentius martyres viriliter certaverunt et diverso moriendi genere coronati sunt, cum et Xystus tuo domitas iugo cervices, carnificis gladio perempturus exhibuit, et Laurentius combustum in craticula corpus suum versari praecipiens, spiritum vitae inter flammas efflavit. Te quaesumus, te rogamus, ut horum precibus corpus nostrum tentationum flammis non ardeat, cor divinis flatibus concalescat. Sicque Xystus, ex accepto sacerdotali privilegio, ligata criminum nostrorum vincula resolvat ac defunctorum nexus oratidois favore disrumpat, ut ministerii sui curam cunctis Laurentio impendente, et vivi piacula et sepulti se noverint evasisse supplicia.
( S1959ap) Deus, qui beatissimi levitae tui Laurentii fidem nec igne subrui, neque avaritia fecisti corrumpi, cum et inter flammas invictus et inter nummos exsisteret a cupiditate intactus, perspicuam tuae maiestatis potentiam imploramus ut fidem qua tibi credimus in nobis adaugeas, caritatis opes impendas, cupiditates interimas, simultatum faces extinguas. Quo nec avaritia devicti, nec odiis, ad te veniamus illaesi, illo caritatis tuae rore novandi, quo idem martyr tuus decoctus igne meruit recreari.
( S1960il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, sancto nomini tuo, sempiterna Trinitas, fortissime Deus, pro electorum tuorum certaminibus gloriosis aceptabilem tibi, si pusillis possibile facias, laudis hostiam immolare. Quidquid in his magnificum te operante peragitur, merito totum tuis virtutibus deputatur. Huius siquidem pugnae congressio, nisi te duce et praesule fuerint instituta, nec iniri certamen poterit, nec cum laude finiri. Idcirco, Domine, militum tuorum triumphalem victoriam celebramus quorum te et velle et perficere fuisse probamus. Adsunt igitur, Domine, horum dierum tempore tui nominis confessione insuperabiles facti et coronarum admirabilium splendoribus decorati, Xyxtus, apostolorun tuorum cathedrae dignus ascensor, eiusque archidiaconus Laurentius triumphi caelestis ardentissimus assecutor. Quibus licet biduana vel triduana fuerint intervalla, te ut oportuit dispensante, subeundi certaminis, idem tamen in obtinendo promissionum caelestium bravio fidei viguit ardor. Et Xystus quidem, ut bos iugo dominicae mansuetudinis assuetus, submisso occurrit capite percussori, potentisque canitie fulgenti cervice renovatus, ut aquila ad caelos iuventute volavit. Quique apostolorum choro donatus filium generosae mentis Laurentium expectabat, quia sine eo proprii sanguinis victimam offerre nolebat, cui cuncta mysteriorum ministeria transigenda commiserat. Qui cum de sua remansione patri querulus exstitisset, ab eodem flere prohibitus, quod post tres dies se sequeretur audivit, nec debere de sua desertione causari praemonuit, quoniam ei gloriosior, diabolo saeviente, irrisoque tyranno triumphus maneret. O martyrum tuorum, Christe, infatigabilis fortitudo. Quantum enim durioribus fuerint saeviente carnifice deputati, tantum a te novarum virium augmenta tripudiant consecuti; ut et sanctis tuis gloriam, et inimicis cumules poenam. Una denique eademque iustitia, et iudicem inferna cruentum et caeli suscipiunt innoxios viros. Qui eo usque dum exureretur robustior factus emicuit ut carnificem tali irrisione damnaret, ut si cibus placeret, quia iam assatus erat manducaret. Quibus verbis exemplum fidelibus contemnendae mortis insinuans, victricem animam Patri et spiritum commendavit, et post sudorem proelii, Christi refrigeratus amplexu, sub arae caelestis umbraculo requiescit. Cui merito caeli et omnes virtutes debita laude confessionis occurrunt, aureorumque candelabrorum septifera coruscatione fruentes, perpetuis vocibus cantum suavitatis extendunt. Archangelorum quoque exercitus in tuo nomine laetantes tripudiant et augustius triumphantes exsultant. Cherubim quoque ac Seraphim aureo gestientes volatu perstrepunt et suavisono carmine, senarum alarum remigiis se pennigerantes extollunt. Bis bina denique animalia cum duodenorum felicium numero seniorum et egregia cantica meditantes, clamare non cessant, ita dicentes:
( S1961ps) Hosanna in excelsis. Vere dignum satis et iustum est omni quidem tempore, sed praecipue in honorem sanctorum tuorum, nos tibi gratias agere, consempiterna et consubstancialis et cooperatrix bonorum omnium, Trinitas Deus, et pro beatissimi martyris tui Laurentii celeberrimo die, laudum hostias immolare. Cuius gloriosum passionis triumphum anni circulo revolutum, Eclessia tua laeta concelebrat, Apostolis quidem tuis in doctrina supparem, sed in dominica confessione non imparem; qui niveam illam stolam leviticam martyrii cruore purpureo decoravit. Cuius cor igne tuo, quem veneras mittere super terram, ita flammasti, ut ignem istum visibilem non sentiret et appositas corpori flammas mentis intentione superaret ardentemque globum, fide validus, non timeret. Quique craticulae superpositus, novum sacrificium tibi semetipsum castus minister exhibuit et veluti super aram holocausti more decoctus, saporem Domino suavitatis ingessit. In qua extensus et desuper fixus, subditis iacuit ac pependit incendiis et holocaustum pietatis cruda coxit impietas. Supra quam, velut super altare, corpus suum novi generis sacrificium celebrandus minister imposuit et levita praedicandus ipse sibi pontifex et hostia fuit; et qui fuerat minister dominici corporis, in offerendo semetipsum officio functus est sacerdotis. Tuam igitur, Domine, in eo virtutem tuamque potentiam praedicamus. Nam quis crederet corpus fragili compage glutinatum, tantis sine te sufficere conflictibus potuisse? Quis incendiorum aestibus humana aestimaret membra non cedere, nisi flagrantior a te veniens interiorem hominen lampas animasset? Cuius potentia factum est, un laeta rore suo anima coctione proprii corporis exsultaret, dum versari se martyr praecipit et vorari, ne et paratam coronam uno moriendi genere sequeretur, et, si lenitate cruciatuum vitalis tardaret interitus, non exsisteret gloriosius coronatus.
( S1962pp) Memores mirabilium tuorum, Domine, quomodo levita tuus Laurentius nec nummis cessit nec flammis; qui sic in creditis sibi facultatibus avaritiam vicit ut nullo modo posset inter flammas positus superari, rogamus, ut devictis in nobis facibus malarum cupiditatum, a te sanctificata haec quae offeruntur, horum precibus quorum hodie sollemnia celebramus, sumantur.
( S1963od) Deus, qui in veri holocausti hostiam igne examinatum levitam suscepisti Laurentium, quo more holocausti decoctus ad te perveniret integer, pro miseris rogaturus, eius, quaesumus suffragiis in nobis omnibus ignis caelestis faces accende, ut purgata conscientia ad te mereamur proclamare et dicere:
( S1964bn) Christus Dominus ad vota vestra respiciat pro quo et Xystus machaera et Laurentius consumptus est flamma. Eoque favente, sic per Xystum grex catholicus tueatur, ut per Laurentium salutaris calicis potatione salvetur. Quo et illo tuente et isto suffragante, sic illius accendamur exemplo et istius relevemur suffragio.
( S1965cm) Domine Iesu Christe, qui beatissimum Laurentium martyrem tuum, respuentem vilissimum mundum, aurum ostendisti purissimum quod ignis utique non consumeret sed probaret et quanto plus arderet, tanto amplius rutilaret; tribue nobis, ut cupiditatis incendia non consumant quos tam fulgentia Martyris tui exempla clarificant.
( S1966pr) Inter medios cleros pennae columbae deargentatae, alleluia. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia.
( S1967pg) Tibi semper gloria, Domine, omnipotens Iesu Christe, cuius in caelo et in terra laudis confessio permanet, dum tibi gloria in excelsis decantatur et in terra pax hominibus nunciatur. Bonam, quaesumus, voluntatem nobis famulis tuis et populis supplicantibus tribue, ut ab omnibus nos mundes peccatis et pacem tuam nobis, propitius, et omni populo largiaris.
( S1968sc) Sicut turris David aedificata es, et reprehensio non es in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani, super omnia aromata, alleluia. Haec est quae ascendit a deserto. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Sicut propago vitis fumo incensi odorificata est, sicut myrrha et thus ab omnibus odoribus. Ecce potentia potentibus Israel. Stantes in circuitu eius, omnes dicent. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo.
( S1969ad) Omni studio omnique mentis intentione, fratres carissimi, Dominum deprecemur et in quantum inopiae possibile datur affari, grates in quantum possumus agamur, acclines illius divinitati qua inter omnia divinitus inspirata, inter praecipua atque eminentiora humano generi dona digne largita, non parum est quod tribuit Genitrici Filii sui gloriosae Mariae; dumque Ideo eam post mysterium verae incarnationis, nativitatis, passionis ac patulae ad caelum ascensionis, gloriosam arcessivit ad se gloria assumptionis. Sic vero unita carnis natura virginitate consimilis, hodie una tantilla illius conditionis sedem adiit mirabiliter dietatis. Nec immerito quidem ibidem debuit cum Filio feliciter gloriari cui divinitus intemerato virginitatis pudore meruit invescerari. Ibi namque cum sacris virginibus iugiter iucundari cui etiam in unito carnis foedere incentivis naevis non potuit vitiari. Ibi nempe perenniter dicatis martyrum cuneis adunari, dum eidem ineffabiliter univit cuius manu extenti sunt caeli, cui illi per integritatem carnis et spem sincerissimi cordis, attolli digne concessum est in caelestibus regnis.
( S1970al) Ingenite Pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae, cuius verbo, attestante angelo, dicata, cuius Spiritu illibate sistit foecunda, cuius virtute divinitus obumbrata, cuius iussu mundi salvationem noscitur paritura, cuius voluntate virgo sistit ante partum, cuius posse virgo manet post partum, cuius imperio ipsi canduit diu castitas, cuius miraculo immaculata virginitas. Indignis, quaesumus, Annue nobis eius favore tueri pie de nugis, sine meruo emundari de propriis. Ac sicut illa hodie inter angelorum virginumque coros meruit assumi sive de dono illibatae carnis feliciter iucundari, sic nos facias, stimulo perfecte extirpato carnali, beatiores ibidem misericorditer admiti, fruituri nempe cum angelis ibidem perennius regno, quibus hodie fuit per eam laetabunda assumptio, ibidem semper sine termino mansuri, ubi omnis caelestis exercitus, gloria hodie tantae assumptionis gavisus, indesinenter meruit iucundari.
( S1971pn) Aeterne Deus summe, acclines clementiam exoramus divinitatis tuae, ut qui hodie inter angelorum florentissimas legiones, prophetarum fulgentissimos fasces, inter apostolorum titulos latiores, martyrum atque virginum catervas dicatas, gloriosam virginem assumpsisti Mariam, per unigenitum tuum Filiumque suum Dominum nostrum ad superam et inenarrabilem caeli sedem; quo nemo hominum creditur assumptus, nullusque praeter illam attolli noscitur sexus, dum non sola merito ibidem pervenire potuit nisi quod sola virgo post parturitionem mansit solaque caeli ac terrae dominum divinitus parturit et Deum, caro factum, ineffabiliter utero vehit. Te quaesumus, te rogamus, ut sicut illam tanti incircunscripti maneris fecisti dominam, ita facias Ecclesiam tuam per universum orbem diffusam, te Deo praesule, omnium contra eam venientium respuere pravitatem, nesciens in religione casum, abdicans in conversatione deliquium. Sit, quaesumus, domine, in regibus gloriosa, in clericis dedicata, in ministris sancta, in martyribus prompta, in virginibus illibata, in continentibus foecunda, in pauperibus affluens, in pupillis exuberans, in captivis et vinctis clemens, in viduis continens, in oppresis relevans, disperatis solamen impertiens, in lascivis refraenans, in luxuriosis evacuans, in obstinatis hebetans, in disperatis pia, in viventibus magistra, in fidelibus defunctis requies exoptata.
( S1972ap) Domine Iesu Christe, qui ex virgine natus unicus virginum permanes sponsus, quarum tu coetui praebuisti ducatum ad caeli sedem ubi caput illarum esse voluisti assumendo matrem gloriosissimam Mariam virginem, te quaesumus et rogamus ut obtentu illarum nigredine careamus omnium nostrorum facinorum. Divina namque illa et ineffabilis mansio, quae virginem hodie sumpsit, sic permansuros in ea nos dextera tuae virtutis censeat, ut laetos gnaviter lumen speciei tuae ibidem sine fine instituat. Nam si discreta donorum merita ibidem praerogant loca, summa et ineffabilia hodie adeptura noscitur virgo Maria per te, Domine, cui adsunt possibilia universa. Tu es itaque, Domine, qui omnia ista disponis, qui etiam caelestia ac terrestria pretio pacificasti sacri livoris et filios dignatus es facere gratuitae bonitatis. Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta, vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto, unus Deus, in saecula saeculorum.
( S1973il) Dignum et iustum est, sanctum et pulchrum est, summe et ineffabilis Deus noster, quantis possumus collaudare praeconiis, etsi impotentes adsumus numen tuae claritatis pollutis contingere labiis; sed in quantum ipse donaveris te benedicere et collaudare digne licebit nobis. Qui enim ab initio massam faciens fortiter electorum, nonnullis ex illis miracula dari iussisti per vitam, signa per mortem, portenta per assumptionem. Alios namque potenter resuscitas post carnis defectum, alios vero contranas per mentis excessum, dumque alios reddidisti dissimiles per obitum ineffabilem soporum. O sacratissimum arcanum et inexprobabile provisum. Quod unumquemque illorum iam per disparem modum inter plurimos mire sublimavit ad caelos. Merito quidem et gloriosior virgo Maria caeli petivit intimum, dum caeli et terrae sola visceribus sacris portavit Deum et Dominum. O ineffabilis castitas et immaculata virginitas, qua novo et insolito sic enixa est more, qua novo et ineffabili modo assumi in supernam meruit sedem. Visura cum Angelis ibidem perpetim Deum, cuius Verbi in terra sacrum efecta est templum. Cui nullo modo ibidem incomprensibilis frustratur sedes, sicuti incomprensibilis partus non denegatur in terris. Talius enim ibi divinitus ascendisse, qualius in novo virginis partu hic similem non invenisse. Quid vero verius datur intelligi? An Christus a qua natus est illuc ibidem ferre, an Christus a quo dilectus est hic illuc mansisse? Merito diuque merito ibidem gloriosior fore prae cunctis, dum merito longeque dignissimo dignior invisceratur Deo prae plurimis. Hoc te, Domine, cooperante, qui omnia quae velis facis et de nullo usquam nusquam ventilaris. Quem quoque tremunt potestates caelicolique admirantur cives. Cui multiplex caelica illa angelorum legio ceteraque Sanctorum omnium virginum martyrumque concio, sive terrestris beatorum multitudo in hoc assumptionis gloriosae Virginis festo non cessant clamare, ita dicentes:
( S1974ps) Vere sanctus, vere benedictus, aeterne omnipotens Deus, Iesus Christus Filius tuus, qui tam visibilia quam invisibilia ab initio instituens, finita vel infinita tecum et cum Spiritu Sancto potentialiter creans, omnia felicius complevit et divinitus peregit. Extremo igitur inter primaevam vel ultimam saeculi seriem, se cum in forma Dei esset, exinaniens, Deo aequalis, nostrum dignatus est contiguum sumere pulverem; non quo autem vires augeret potis, sed quo vero pestem evacuaret mortis, non quo autem ullo eguisset clypeo, sed quo vero lethalia vulnera sanasset antidoto, non quo autem infirmius fulciret propria, sed quo vero potentius caelestia, terrestria salvaret vel tartara; non quo autem ullam passus esset inopia, sed quo vero inopem gratia redderet divitem; non quo autem imbecillis caelestes vel aereos domuisset exercitus, sed quo vero fortissimus novos ibidem reseraret introitus. Unde hoc autem nusquam, Domine, omne confitemur peractum, nisi et completum esset per Verbum caro factum, quod non natura humana, sed gratia adunivit assumptum. Accepit nempe quod fecerat, in quo autem mirabili modo seseque factum praedixerat, de quo mater Sion dicet: Homo et homo in ea divinitus admirabiliterque est factus. Tale multoque vere creditur mirabile matrem creasse, quale divinitus per eam transiens decus virgineum non adimisse, dum ab illo creari ita est ut ab ipso concipi, pari et numquam corrumpi. Haec autem, Domine, omnia, si humanis viribus possint exsequi, omnia divina nusquam probarentur oriri. Quis vero tandem huius sanctae mysterium approbare potent tantae Incarnationis, Nativitatis, Filii in caelum Ascensionis, et Matris tam incomprensibilis illibatae Assumptionis, nisi et recta de Patre et Filio atque Spiritu Sancto sinceriter credat, et de matris Assumptione mirabiliter sentiat, dum et incomprensibilia sunt utraque, et inde credenda utraque, quia vera confitemur utraque? Haec fides verissima, qua reconciliamur piissimo Deo et adoptamur perenniter in filiis.
( S1975pp) Virgo Dei genetrix Maria, cuius hodie veram assumptionem celebramus in sede superna, quaesumus indigni et peccatores, ibi ubi assumpta es novi miraculi gloria, beatiores quandoque mereamur attolli prece hac tua dicata. Roget, quaesumus, ibidem pro nobis dignitas tui pudoris, qui te de terris ineffabiliter sumpsit in caelis post somnum quietis et cursum consummatum vitae temporalis. Adsit, rogamus, ibidem pro nobis indignis prex tua semper suffragatrix; quatenus hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis, mereamur angelorum compotes esse in caelestibus regnis.
( S1976od) Domine Iesu Christe, qui sic virginem matrem honorificasti, quousque assumptionis gratia, eam coram te suffragratricem pro nobis effecisti incomparabilem, indigni quaesumus divinitatis tuae clementiam, quatenus per obtentum illius beatissimae Genetricis, quam caelibem hodie fecisti in caelestibus regnis, emundati ab universis contagiis, audeamus exclamare et dicere e terris:
( S1977bn) Exoratu virginis sacrae Mariae vestra sint merita et radicitus coram Christo abolita piacula. Et sicut illa hodie collaetatur in sede superna cum angelis sanctis, sic vos gaudeatis acquisisse paradisum aeternae felicitatis. Quo anima simul et corpore sani et integri hinc exeuntes, ad illam feliciter sedem digne perveniatis, quo ipso miserante, ab eo divelli nullatenus possitis.
( S1978cm) Omnes qui huic sanctae Assumptionis sollemnitati convenistis et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis, mereamini per interventum sanctae et gloriosae Dei Genitricis et hic ab omnibus malis eripi, et in futuro cum Christo sine fine iucundari.
( S1979pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia, et dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia.
( S1980pg) Magna est, Christe Domine, martyris tui Genesii constantia passionis; ob hoc te quaesumus, ut nos, quos carnis imbecillitate aspicis fragiles, et opere iustifices, et gratia votorum exornes; ut qui non habemus bonorum operum fiduciam, susceptione huius festivitatis remissionem criminum capiamus optatam.
( S1981sc) Ego servus tuus et filius ancilla tuae; dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia. Credidi, propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis. Tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia.
( S1982ad) Fide pleni, spe robusti, voto alacres, caritate ferventes, praedicemus Genesii martyris victoriae gloriam. Qui gratia Christi Domini et Salvatoris nostri praeveniente respectus, et interius se monentem audivit et exterius iubentem sibi contempsit; cum in studio militiae saecularis exceptoris functus officio, non eum qui mortifera, sed eum qui vitalia praecepta iubebat audivit; manum divino porrigens operi, et auditum suo praeparans Conditori. Huius igitur exemplo reformari nos nostro cupientes Artifici, cum his victimis omnipotenti Domino supplicantes, et Martyris concinamus gloriam, et nostrorum scelerum reseramus occulta. Dabit profecto ille, quidquid a nobis fuerit in confessione rogatus, qui praedictum Martyrem praevenit etiam non quaesitus.
( S1983al) Quid dignum tuae clementiae, Domine Deus, pro tam gloriosissimi martyris tui Genesii offerri ab infimis celebranda poterit dignitate? Nisi ipse castrorum tuorum victoriosissimus miles tam triumphi sui non immemor merito, quam supplicantium constrictus obsequio, quas placere tibi optime comprobavit, Ingerat laudes. Qui specialis gratiae tuae largitate praeventus, prius te meruit invenire quam querere; prius potuit diabolum vincere, quam bellandi arte calcare; prius pro te animam ponere, quam ipsius fidei rudimenta subire. In quo anticipatum est perfectione quod fuerat currendum per ordinem. Cui prius moriendi pro te insinuasti desiderium, quam revelasses baptismi sacramentum. Quem prius voluisti litare sanguinis sui victimam, quam sacerdotis auscultare doctrinam. Unde quis nostrum comprehendere pusillus sensu praevaleat, quanta illi apud te maneat gloria, cui tanta in hoc saeculo fidelium tuorum deserviat obsequella? Quique timorem mortis spiritus tui vehementia supergressus, ita huic mundo eiusque illecebrosis renuntiarat pompis, ut Principum quorum temporaliter cruentis subiacebat imperiis, liberrime dedignatus sit superfluis parere praeceptis. Merito igitur, dum baptismi inter medios lictores expeteret gratiam, consummatam obtinuit, sui sanguinis sanctificatus ablutione, coronam. Sed nec defuit martyrio, quod inerat in voto. Pro quibus donis ac beneficiis tuis, et laudum tibi vota persolvimus, et nostrorum scelerum abdita publicamus; poscentes tuae pietatis clementiam, ut qui, cum baptismo sui sanguinis ablutum assumpsisti in caelos, nos lacrimarum ablutione eluas a delictis.
( S1984pn) Tuam, Domine, in hac martyris tui Genesii sollemnitate, gloriam praedicamus, quem et fidei indicem et consummatorem victoriae idem martyr promeruit invenire. Qui prius fidei voto quam regenerationis praeditus sacramento, te unum et verum, cultores daemonum dando repudium, assecutus est Deum. Acclines te igitur precibus imploramus, ut haec inspirata a te nostrorum omnium vota subsequatur misericordia tua; faciasque, ut quos praevenisti credulitate aeterna remuneres ex mercede; huius martyris suffragio praeveniens defunctos ad requiem, cuius cor praeventum est prius fide quam baptismatis tinctione.
( S1985ap) Unigenite Dei Filius, ex cuius latere duo illa mirifica sacramenta sanguinis scilicet et aqua fluxerunt, quae huic Genesio martyri tuo ad susceptionem regenerationis collata sunt; cum non solum Rhodani undis abluitur, sed etiam sanguinis sui effusione novatur; precibus ut adsis, quaesumus, supplicantium. Da regeneratis nobis vitam sine crimine ducere, scandalis carere, innovari tuae dulcedinis ubertate; quo baptismum quod in peccatorum ablutione suscepimus, in pace quae tu es, inviolabiliter conservemus.
( S1986il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, in honore sanctorum tuorum; sed praecipue in sancti ac beatissimi martyris tui Genesii, cuius hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exsultatione concelebrat. Qui adhuc catechumenus, et necdum mysteriis undae salutaris ablutus, sacrilegi commilitonis militiam detestans, innocentibus ceris nefaria edicta nequaquam passus imprimere, cruentas impio ex ore sententias respuit, manu repudiavit, auditu refugit officio, et piam dexteram ab excipiendo tamquam sacrificando retraxit, et annotare ceris sacrilega verba mens Deo devota contremuit. Qui, incumbente persecutionis mole, insequentibus ministris diaboli, animam caelo praeparans, corpus Rhodano dedit, tamquam Iordanis in eo sacramentum requirens, et ulteriori ripae martyrem portans, ut illam sanguine, hanc corpore illustraret. Sic itaque repletus gratia tua, Domine, fideli spiritu fidei instituta praeveniens, nondum baptismum consecutus, inter ipsa est religionis principia consecratus; necdum manifestatis sibi Dei legibus, et iam Deo plenus. Nondum sacramentorum conscius, et in sacrificium iam ipse praeelectus; necdum libertati donatus, et iam pro Deo testis assumptus. Nondum publica professione vocatus ad gratiam, et iam raptus est ad coronam. Prius enim adoptatus est, quam renatus; nondum quidem undam fontis ingressus, sed egresso de se fonte perfusus. Abluitur sanguine, regeneratur morte; damnatione absolvitur, gladio consecratur. Felix qui tali baptismo meruit baptizari, per quod et originale peccatum deleret, et numquam amitteret quidquid cruore huiusmodi condonaret, nec ulla culpa in posterum macularet, quod semel sanguinis unda diluerat. Qui in se ostium peccatorum fide clausit, fide damnavit; quique in se per undam sanguinis geminato munere baptismi sacramenta complevit, qui non tinctus est fonte, sed ablutus est passione. Donante Domino nostro Iesu Christo, quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli, una voce dicentes:
( S1987ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, quem praedictus Martyr adiit fide, quaesivit ex opere, assecutus est passione. Hic igitur te, Deus Pater, pro nobis obtineat cum rogaverit, qui donum fidei priusquam te postularet, accepit.
( S1988pp) Confitemur nomini tuo, Domine, gemino vocis ac cordis obsequio, celebrantes gratiam pro triumphis martyris tui Genesii. Qui perficiens in infirmitate virtutem, aeternam vitam prius lavacro sanguinis quam regenerationis accepit; non adoptatus baptismate, sed assumptus; non admiscendus neophytorum turbis, sed consortiis angelorum. Huius igitur intercessionibus exaudi nos, et adesto, Domine, benedicturus his oblationibus nostris; ut te, quem in sanctis colimus, per sanctos tuos interpellare mereamur.
( S1989od) Deus, qui nolentes praevenis fide, atque credentes subsequendo facis non frustra credidisse; quique beatissimum Genesium prius gratia praevenisti dulcedinis, quam regeneratione baptismatis; te suppliciter deprecamur, ut iam praeveniamur miserationibus tuis, quo ad te fiducialiter possimus clamare e terris:
( S1990bn) Gratia Christi, qui beatissimum Genesium martyrem praevenit fide, vos subsequatur in munere. Et qui illum aquis Rhodani originali solvit a vinculo, vos huius calicis vivificet sacramento. Atque qui illum fluvial consecravit ex gurgite, vos mundiali non subruat tempestate.
( S1991cm) Sit Domine, praecedente et orante martyre tuo Genesio, in nobis famulis tuis, ita te amandi prompta voluntas, ut in nullo impediat carnis infirmitas; sicque, eodem docente, a nobis calcetur mundi cupiditas, ut eodem intercedente, perveniat ad victoriam caritatis.
( S1992pr) De ore iusti procedunt mella, alleluia, dulcedo mellis est lingua eius, alleluia, favum distillant labia eius, alleluia, alleluia. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. Favum distillant labia eius, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Favum distillant labia eius, alleluia, alleluia.
( S1993pg) Confessoris tui beatissimi Augustini annua recursione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur adnisu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S1994sc) Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae, si quaesieris eam quasi pecuniam et quasi thesauros effoderis eam, tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies; quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia procedunt, alleluia, alleluia. Si intraverit sapientia in cor tuum et scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala et ab homine qui perversa loquitur. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia procedunt, alleluia, alleluia.
( S1995ad) Cunctorum siquidem, fratres carissimi, martyrum et confessorum excolenda, licet sint devotione gliscente sollemnia, huius tamen Christi alumni Augustini episcopi, etsi non illis eminentior, in nullo quoque aequalitate parili minoranda est celebritas; quae etsi roseo non venustatur cruore, celsius tamen coruscat ex voce. Non mirum proinde, si ei nostra submittatur, tota servire compago, cuius vox toto pertonuit mundo. Nec mirum si ea efficit quae praeconio non defuerat apostolico, cum et Paulus apostolus plus ceteris laborans, complere inquit ea se in passionibus quae defuerant Christo. Unde quia tam augusta nobis annua recurrit functionis pausatio, medullitus tanti doctoris gementes imploremus suffragio, ut totus se pro nobis miseris Trinitati simplici summo Deo opponat suggessurum, cuius lingua inconfuse, ut saltem in aenigmate eiusdem Trinitatis cognitionem haberemus, nobis diligenter Indidit calamo. Et cuius mellitum eloquium non solum firmos radicavit robore aucto, sed etiam lapsos ad spem revexit et perditos.
( S1996al) O bone Iesu, Domine et Redemptor noster, qui temetipsum caput catholicae formans Ecclesiae, aliis donasti pro te animas perdendo, suo se perungi cruore, aliis praedicationis eloquio lucentes clarere; ut et in illis fortium foret in carne concertatio victrix, et in istis vacillantium restauratio adiutrix; dum et in illis fortes discunt terga non dare, et in istis lapsi in melius reformari contra ludificum anguem. Sublimius enim est in statum lapsos reducere, quam iustos statu suo roborare, quia illi hoc habent quod non amiserunt, hi vero hoc recipiunt quod merito perdiderunt. Da Ecclesiae tuae hoc promittere in voto, quod egregii doctoris exstans fulta eloquio, bono nequeat a suo deflecti promisso; da ei hoc tenere semper agendo, quo nequeat culpa submitti quandoque in facto. At nunc, alme tu Augustine et pontifex magne, recordare omnium nostrorum ruinas, quas ipse evasisti Domini praeventus misericordia; memor esto omnium pontificum et sacerdotum, quibus ipse sacerdotii exstitisti societate perfunctus. Memorare plebium, et singulorum omnium defer Deo tandem iam necessarium votum. Sic tuo interventu teneant pontifices tui sublimatam apicis in populis arcem, ut neque opens exemplo, neque praedicationis oraculo, a recto recedant calle. Sit eis quibusque sublimibus loqui pro veritate aucta fiducia, quae prosit utrisque in supernam expedite provehi patriam. Sit presbyteris gravida honestatis processio, ac sacrificandi prompta devotio, ut multi, eorum renovati exemplo, ipsi valeant remunerari praemio post futuro. Sit levitis porrigendi calicem cum corporis nitore contentio crebra, ut merito appetant aetherea regna. Sit ceteris ministrantibus in ecclesiasticis disciplinis adversa tolerandi oblatio, quo possint munerari rite post transitum. Sit clericis ad Deum sedula cum castitate sincera servitutis cultura, ne adstricti reatu ultimi mulctentur iudicii poena. Sit monachis emortua saecularis voluptas, ut post eis frustrata non sit laboris facultas. Sit regibus et cunctis dominantibus moderata potestas, ut die horrifico eorum coronetur de sublimi fastigio pietas. Sit lascivis petulantibusque munditia carnis, ne pro sordibus excludantur praesentia veritatis. Sic virgines retentent incorruptum pudoris vigorem, ut merito sequentes ubique agnum, novi revocent cantici laudem. Sit continentibus castitas perseverans; sit etiam coniugatis ad procreandas proles commixtio pura. Sit superbis humilibus supponere colla; sit etiam elatis mentem reprimere tumidam. Sit iracundis intemperantiae repressa ferocitas; sit etiam aemulis insita usquequaque benignitas. Sit sapientibus per te apte sapere; sit etiam nesciis a tenebris ignorantiae resipiscere. Sit purgandis amatum unda sacrosancti baptismatis renasci; sit etiam iudaeis incarnationis Christi mysterium cognoscere. Sit haereticis plena veritatis cognitio; sit etiam schismaticis catholicae Ecclesiae unita complexio. Et quia omnes ex traduce protoplasti parentis geniti, in hanc sumus ruinam proniter deflexi et nemo propriis viribus quieverit erigi, nisi quem gratia subvexerit divini adiutorii; ita sit per te cunctis, mollita duritia, post lapsum iam emendatiorem ad paenitentiam praebere votum, ut et in nullo rependant facinus deploratum, et de admissis culpis tua se gaudeant indulgentia obtinuisse precatum.
( S1997pn) Ecclesia ecce tua, Deus omnipotens, quae te, asparsa in toto mundi alveo, uno tamen agglomerata complexionis globo, pro omnibus, tam qui adsunt, quam etiam qui corporis praesentia desunt, voce imprecatur unica, et sacrificiorum oblata offert devotione cernua ut et pro his qui in hanc casuram degunt vitam, intercedente tanti antistitis prece, ne ullatenus dilabentur, impetretur auxilia, et pro animabus pausantium, ut tartareo exuantur ab igne, gratuletur se aeterna obtinuisse solatia.
( S1998ap) Meminimus, Domine, meminimus, nec immemores sumus quod hic Augustinus tuus, tui arcani dulcedine haustus, inter tot rutilantia praecepta mandatorum tuorum nectareo odore fragrantia quae toto paene mundi cespite ab ipso vibrant floride recitata promere tuae pacis commendaverit insignia. Ob hoc te, fons et caritas ingenita, quae caritatem ex tua gignens essentia, dedisti ei gignendo et ab eo procedere caritatem, quae est connexio utriusque, ut non divisa summam numeris suppleat, sed unita complexione fidem ad unam essentialiter caritatem reducat; prostrati tellure gemebunda inquirimus voce, ut huius sanctae caritatis mysterio nos repleas affluenter, quatenus gemina dulcedine fulti, Dei videlicet ac proximi, mereamur a poenis debitis eximi, et societati electorum perenniter uniri.
( S1999il) Dignum et iustum est, satisque dignum et pulchrum est, tibi, ingenite Pater, origo et fons luminis, per lumen Verum dulcissimam prolem tuam, Dominum nostrum Iesum Christum, ante quem non exstas, post quem nec es, sed illo ineffabili dicendi modo semper es genitor, cui semper est genitus; ex ambobus tertia persona procedens Sanctus Spiritus, qui non tertius in substantia substat Spiritus, nos toto cordis affectu totiusque compaginati corporis nervo, carminibus multis decibile perstrepere melos, et pectoris arcano desiderii affectitari anhelo, ut in eo initiaremur ovando, a quo consummabimur post beando, qui huius pontificis animam, dudum manichaeae haeresis sectatricem, fidei tuae effecisti cultricem. Qui flatu divino ut Paulus, intime tactus mox fidei incitamento convellit, quod perverse diutine tenuit; mox expugnat, quod dudum torvide impugnabat; mox eidem fidei fervide inhiat, quam prisca orbitate odiebat. Nam quis sufficiat eius relegere libros quibus velut amnis tuae ecclesiae sinus opplevit deflexos? Quae fuit haeresis, quam non sua cribavit scrutinio lingua? Quaeve exstitit schisma, quam non textrinica trama uno consuit globo? Dicat hoc Africa, quae Donati fuerat virus infecta. Hoc inquam, omnis intimet orbis, qui conventicula sparsim bulliebat porrigine laetali. Postremo laudet una Ecclesia, qua in murmure fellifuga eius dogmatibus refugos aluit cum pietate materna. In his eximium emicet, et ultra humanam naturam nitore balsamico respiret. Quibus dein de ineffabili unita Trinitate libris a iuventute coeptis in senectute finivit, ut recte caneret: A iuventute mea quaesivi sapientiam palam in oratione mea; ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam. O altitonans Deus, quis officere quiverit tuos trutinare modos, quibus tuis per orbem donasti comptitare, scientia compos? Quis, ut dignum est, plene possit laudare quantum largitor exstes in singulis, cum neuter fallat in dictis internis, et tamen neuter unimode ructet forinsecus in verbis; neuter discrepat a vero, sed neuter superficiem retentat in verbo? Proinde, quia in tuis tot donis nec praecelsi spiritus, qui infatigabili voce e patrio tonant, laudem, ut dignum est, cantici reboant, nos miseros post transitum misericorditer subtrahe a reatu, ut merito tui antistitis ad superna provecti et catalogo iustorum sociati, hymnum infinite socia cum Cherubim canora iubilemus, ita dicentes:
( S2000ps) Vere sanctus, vere inaestimabilis Dominus Deus noster et immense gloriosus, qui scientiae lumen totis, sic in singulorum corda illabitur totus, ut integer exstans totus, portionaliter scindi non patiatur.
( S2001pp) Utique pontificum pontifex, et sacerdotum sacerdos, Christe Iesu, procul dubio tenemus quod ob totius mundi salutem paulo minoratus ab angelis ac mediator Dei factus es hominis, Patri in terris hostiam mundam te obstulisses pro nobis, et post resurgens a mortuis sedem repedaberis Patris, ex qua te horrificum venire metuimus iudicem pro meritis. Unde, quia non frustra te fatemur nobis commendasse tui corporis memoriam et sanguinis ideo freti tantae pietatis promisso, quod qui ex eo gustaverit mortem non videat in aeternum, ut cultoris ob meritum obtentur hoc sacrificium, quod pro recuperatione hominum labentium, et ecclesiae catholicae offertur statu, tibi omnimode facias acceptum. Descendat igitur, Domine, super hoc altare compar tuus natura ille consolator Spiritus, qui et oblatum in eo sanctificet, et degustantium corda expiando inhabitet, atque omnes pro quibus offertur perenniter in sinu matris Ecclesiae adunatos reservet.
( S2002od) Os interminabile Patris et lingua dulcissimi Genitoris, suavitas aeternitatis; in hoc deposito tui vatis lacrimas ac nostra suspiria intende iam mitis. Et quia merito supernam amissimus patriam, quin immo per conditionem filii dicebamur, proni appetivimus infima; nec est qui clamandi ad te vocem possit habere liberam. Tu huc ad nos auditum tuae clementiae flecte, qui dudum pro miseris es inflexus ad mortem. Nam quantum praestabis redemptis, qui olim te exhibuisti peremptis? Ob inde, quia ab aevo desperationis frustrato tuo sumus ad spem reducti oraculo, te habeamus apud Patrem advocatum, in quo audiri mereamur in caelo, cum ad te orationem quam docuisti clamaverimus ex humo:
( S2003bn) Sapientia Dei Patris, quae pro nobis invisibiliter facta est visibilis, prece almi Augustini omnium vestrorum arcana irradiet pectoris. Virtus eiusdem gignentis, fidem vestram in nullis patiatur capi decipulis. Ut tanti vatis fulti praesidio, et incentivae carnis evincatis hostem et sideream post mortem retentetis hereditatem.
( S2004cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Augustini veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S2005sc) Si in praeceptis meis ambulaveritis, et custodieritis mandata mea et feceritis ea, dicit Dominus, dabo vobis pluviam temporibus suis, et terra gignet germem suum, et pomis arbores replebuntur, alleluia, alleluia. Ponam sanctuarium meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea. Alleluia, alleluia.
( S2006ad) Ecce, dilectissimi fratres, antiqui veteratoris invalescente graviter incentivo flagitiorum diversorum, commititur facinus, ostenditur ulcus, propalatur infidelitatis immane deliquium. Quo et totius mundanae molis machina labefacta subruitur, et Ecclesiae Catholicae vigor magna ex parte conteritur. Unde et totum potest id ipsum funditus evertere mundum, si paenitentiae lamento nequaquam ad miserationem numen flectatur divinum. Et ideo per singulorum mensium cursum, trium dierum ieiunia devotis cordibus celebrantes, praeoccupemus faciem Dei in confessione; ne ob scelus assiduum fragore caeli subruat mundum; ne terra dissiliens universum absorbeat hominis genus, neve, varia illata clade, generaliter dispereat orbis. Profecto etenim ille cito flectetur ad veniam, si absque malitia contriti cordis prospexerit cotidiana peccamina.
( S2007al) Novimus, novimus, o summae pietatis Domine, quot innumerosae exstent misericordiae tuae. Nam si, quantis sedule criminibus sauciamur, attenderes, nullus esset, qui tuam posset evadere ultionem. Sed quia es incomparabiliter pius, ob hoc inaestimabiliter parcis errantibus. Et quantum es prae omnibus gloriosus, tantum absque severitate intendis humanum. Proinde miserationi tuae fidentes, omnipotentissimam tuam flagitamus clementiam, ut Ecclesiae tuae fidem sub augmento corrobores, commoditatem principibus nostris tribuas, et aequitatem eis in iudicando, atque mansuetudinem cumules; populo tuo fideli miseratus veniam dones, et cunctos profanatione diversorumque facinorum nota respersos corrigendo emacules, atque indulgendo sanctifices. Quatenus gloriae aeternitatem per fidem acquirant, et perpetuae felicitatis dignitatem per opus bonum obtineant.
( S2008pn) Deus, qui solus es mundus, et respectu gratiae tuae de immundo efficis mundum, absolve nos ab omni sorde facinorum. Quo brachio tuo iustificati, et nostrorum omnium nomina adscribantur in caelo, et fidelium defunctorum spiritus de poenali habitatione exempti, transferantur in locum lucis ac refrigerii.
( S2009ap) Christe Domine, qui spiritus tui illapsu pacis bonum in tuorum cordibus efficacius contulisti discipulorum, abice a nobis per visionem pacis tuae simultates cunctaque opera tenebrarum. Et quia frequenter nostrorum peccaminum mole offensus pace tua privamur, ad tuae nos dulcedinis concordiam revoca, et pacis foedus omnibus intemerato iure possidendum condona. Fraterna sacerdotes tuos semper caritate connecte, cordisque eis et corporibus munditiam praelargire, et per viam eos tuae deducito voluntatis. Quatenus datione donorum tuorum mereamur caritatis amplexibus in commune tibimet indisolubiliter sociari.
( S2010il) Dignum satis est, omnipotens Deus, vere satis pulchrum et inaestimabile gloriosum est, nos incessabiliter tibi Deo nostro gratiarum copiam pandere, et indesinenti iubilo in maiestatis tuae iudiciis exsultare. Indubie etenim liquet, quia et quando irasceris, errantes paterna pietate redargueris, et quando placaris, immeritis gratiae tuae donaria tribuis. Quis etenim maiestatem tuam condignis potent votis extollere? Cuius sublimitas vel miseratio nulla potest ratione considerari. Numerosa etenim sunt operum carnalium scelera, quae cum absque terrore patrantur, nullus dignus est, qui perhibente Apostolo tuo, regno caelesti potiatur. Nam fornicatio diversorum animas sauciat, immunditia inquinat, luxuria sordidat, avaritia, quae est idolorum servitus, deturpat, beneficia pervertunt, contentiones disturbant, profanatio nominis tui et iusiurandi transgressio graviter deicit. Et quamplurima alia, quibus turbulentis motibus corda hominum lacinantur; quae dum in perniciem nostri saepe crebrescunt, mundo senescente, aspicimus ollam peccatorum nostrorum igne succensam. Unde cernentes nos talibus incommodis circumseptos, qui de vitae nostrae meritis coram te, summe Pater, pro solamine nostro loquamur, uspiam reperire nequimus. Ligaverunt nos iniquitates nostrae, et earum vinculis detinemur per omnia vincti. Nihil est ex nobis, quod merito prosperetur nobis. Sed quia nos de tua pietate confidere iubes, qui non vis mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat, ob hoc, sperantes in tuo nomine, non deficimus tolerantia bonae spei. Trium enim dierum per uniuscuiusque mensis curriculum exhomologesim facientes pro totius populi delictis, hoc tibi libamen dedicamus sacrificii salutaris, poscentes, ut quidquid cotidianis diebus generaliter actu vel cogitatione offendimus, miseratus ignoscas. Manuum etenim tuarum opificium sumus; non nos in tua ira diiudices ut meremur. Principibus quoque nostris et potestatibus saeculi huius fidelibus commoditatem vitae simulque mansuetudinis temperantiam tribue; et universo populo tuo christiano, quidquid contra tuam voluntatem agit, propitiatus omitte. De infidelium sane intimis profanationis nodos resolve, et callidi hostis ab eis astutiam exclude, atque eos qui nequaquam sunt transgressionis experti scelus, ne aliquatenus perventatur, custodias. Pestilentiam, famem, variaeque cladis incursum a nostris procul effice finibus; quietem terrae, opulentiam frugum et gratiae tribue dona, atque infirmis salutare fomentum. Quatenus dum ea, quae os nostrae mortalitatis a te, piissime Pater, expostulat, largitioneque tua exstiterint attributa, totius populi criminis noxa detersa, caritatis dono tibimet glomerati, mereamur fiducialiter cum omni virtutum caelestium frequentia proclamare:
( S2011ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui et iuste peccatores flagellat, et pietate solita a debitis angustiis liberat. Proinde cernui te precamur, clementissime Deus, ut et quae male sunt consueta a cordibus nostris procul expellas; et per haec sacra libamina consecres nos tibimet, in quibus habites, vasa mundissima.
( S2012pp) Illabere, quaesumus, omnipotens Deus, super sacrificii huius libationem, quam tibi deferimus; et licet impuris hanc tibi manibus dedicemus ac meritis, respectu tamen clementiae tuae in conspectu tuo maneat acceptabilis. Quo dum quisque, devotione promptissima, et edulium sacri corporis et sanguinis tui perceperit, sentiat se dignus promeruisse custodiam, indignus suorum criminum veniam, languidus fomenti medelam, contritus vel desesperatus spem consolationis sibimet impertitam; et hi qui non habent substantiam bonorum operum, a te, mole dempta peccaminum, sese gaudeant percepisse consortium beatorum.
( S2013od) Quid poterit, o piissima Trinitas Deus noster, condigne tibi infirmitas humanae fragilitatis tribuere, quae tantis facinorum ponderibus praegravatur cotidie? Et quia non est hora, punctus atque momentum, quo a nobis non offendaris, Deus, ideo, coarctati angustiis, ad domum tuae maiestatis tremendae concurrimus. Scelera nostra confessione oris proprii patefacimus, adversum nos iniquitates nostras pronuntiamus, vulnerum nostrorum infirmitates ostendimus, et a te, vero medico, malagma nostris ulceribus adhiberi expostulamus. Unde quia tu es Agnus Dei, qui tollis peccatum mundi, ab hoc prostrati quaesumus tuae omnipotentiam deitatis, ut quoties a nobis offenderis, toties ignoscere digneris; quia, te praecipiente, etsi indigni clamamus e terris:
( S2014bn) Christus Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu Sancto deitatis obtinet unitatem, ipse in hoc indictum abstinentiae ieiunium triduanum pro statu Ecclesiae Dei et totius populi salvatione votum vestrum clementer acceptet. Quique solus pro nostra salvatione patibulum pertulit crucis, ipse cor vestrum emaculet ab omni appetitu vanitatis. Ut defaecati ab universali colluvione delicti, praemio ab eo potiamini indeptae promissionis.
( S2015cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( S2016pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia, et dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia.
( S2017pg) Aeternum tuae virtutis nomen, omnipotens Deus, oramus; ut nos martyris tui Cypriani episcopi, et omnium Sanctorum meritis, socios fide pares, devotione strenuos, passione consimiles, et in resurrectione felicium facias coaequari.
( S2018sc) Stans sacerdos ad altare in circuitu eius corona fratrum; quasi germen cedrorum in Libano circumdederunt eum, sicut arbores palmarum; et obtulit oblationem Domino in conspectu universae Ecclesiae, alleluia. Exaltatus est, et fulget in templo Dei quasi stella matutina in media nube, et sicut luna plena in diebus suis, sicut arcus pacis illuminans in nubibus pluviae, et sicut oliva germinans fructum. Accepit autem stolam sanctam. Et obtulit oblationem Domino in conspectu universae Ecclesiae, alleluia.
( S2019ad) Omnipotentem Deum, fratres carissimi, in honorem beatissimi martyris sui Cypriani supplices postulemus, ut populorum concurrentium suscipiat vota, ac singulis quibusque propria desideriorum sperata distribuat. Et sicut illi palmam victoriae triumphali titulo contulit, qui coruscantis ferri aciem propter amorem nominis sui non est cunctatus excipere, ut fulgidum maiestatis suae iubar eius reluceret in sensibus, sic ipsius nunc nobis meritis atque universo populo suo aeterna exsultationis gaudia, ut tribuere dignetur supplices deprecemur.
( S2020al) Perspicuum, excelse Deus, triumphum Cypriani beatissimi martyris tui hodierno die votis attolimus, sacrificiis honoramus, qui dominico commissoque sibi gregi in suprema iam passione plus pastor relicturus exemplum, bis denis temporalem comparavit aureis mortem, sanguine potius malens subditis, quam verbo scribere quae doceret. Te proinde, in hac eius festivitate rogamus ut qui eum contemptu mortis fecisti esse felicem, feliciores nos efficias actu beatae vitae; quo omnia quae de eius virtutibus admiranda cognovimus, effectu opens impleamus.
( S2021pn) Tuam proni, Domine, immensam quaesumus Maiestatem, quem unum et verum Deum praedictus Martyr scientia pollens, studio colens, virtute flagrans, passione triumphans, commisae sibi catervae et verbo praedicavit et sanguine. Tribue nobis quod illi tribuisti, et virtutibus salubriter erigi, et adversitatibus non noceri; quo huius Martyris beneficio fidelium favens votis, requiem iubeas praestare defunctis.
( S2022ap) Pacis tuae, Deus, nobis largire donaria, qui in sancto Cypriano martyre tuo tantam tribuisti scientiae gratiam. Reple nos fructu tuae dulcedinis, qui os eius caelestibus replesti doctrinis. Da in nobis abundantiam boni, qui in illo contulisti scientiam tui; ut sicut ille praedicata verbis sanguinis effusione complevit, ita nos ea quae de tua pace scimus, non solum verbo, sed et opere praedicemus.
( S2023il) Dignum et iustum est, aequum vere et iustum est, nos tibi gratias agere, omnipotens Deus, qui sanctum martyrem tuum Cyprianum, et sacerdotalibus Infulis redimitum, et passione martyris coronatum, in hunc diem ad te solita miseratione evocare dignatus es. Quem nulla saevorum principum interminatio pavefecit, non lugubris et squalida ergastulorum obscuritas a proposito sanctae deliberationis retinuit, non denique stricti ensis in iugulo descensurus mucro deterruit. Constantia inteprida, fides indubia, permanens perseverantia. Lacernum birrum, quo indutus sacro tuo sancto semper astabat altario, sui prostravit genibus percussoris, propter te, Domine, adventum exspectans; cui viginti aureos, quasi mercedem opens sui, mox dari decernit, temporalem comparans mortem per quam lucraretur coronam vitae perpetuae. Trepida conatus manu stringere nequivit tempora manualibus, nisi fratrum auxilio sacrum vinxisset Christoque iam deditum caput. Et licet humanae fragilitatis pavore turbatus, sed constanter spe fidei suae confisus in te, obtegit digitis lumina clausa suis, ut non cernerent coruscum, prius quam exciperet cervicibus gladium; stricto itaque ferro suae parato neci non dubitavit subdere collum, praesentis vitae iactura naturam superans mortalem, ut immortalitatem vitae consequeretur aeternae. Per Iesum Christum Dominum nostrum, cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( S2024ps) Vere sanctus et pius es, Domine Deus noster, quem hodierno die praesentis sacrificii litatione laudamus, in qua tanti pontificis tui Cypriani gloriosa universo orbe et perfecta in Christo consummatio celebratur. Qui iam in caritatis tuae arce consistens, tam Magistri quam Domini praecedentis illuminata cordis acie inhaerendo vestigiis, meruit eius particeps effici passionis, ut postmodum consors fieret regni; ac per hoc heres Dei, et coheres fieret Christi. Hic namque populum sibi caelesti auctoritate commissum, non solum doctrinae fontibus irrigavit, sed etiam in confessione pii nominis fortiter perseverans, sanguinis effusione decoravit. Veri pastoris electissimus imitator exsistens, qui dum pro ovibus sibi commissis acceptabilia Deo sacrificia iugiter retulisset, ut se ipsum quoque post haec possit ei, cui hactenus ministraverat, sacrificium acceptabile exhibere, oratione continua flagitavit. Implens scilicet opere quae praedicaverat verbo, nec in aliquo praevaricationis reus exsistens, merito illi apostolo gentium atque magistro coaequatus est Paulo, in quo Christus habitans velut e templi sui conclavibus loquebatur. Tibi igitur, omnipotens Deus, Sanctorum tuorum sunt deputanda praeconia, cui cura est etiam certamina caelestibus praemiis destinata mirifice profligare. Hos tu iam in numero Sanctorum tuorum aggregatos aeternis divitiis locupletare dignatus est; quos, quia in te teque in illis, Domine, manere confidimus, ut eos nobis miseris in patrocinium deputare digneris suppliciter postulamus.
( S2025pp) Santifica, Domine, oblata tibi ab infimis, qui solus glorificaris in sanctis, ut in tanti viri sollemnitate ante altare tuum astantes, illo repleamur caritatis tuae ardore, quo idem vir plenus non solum mortem pro te capitalem praeoptavit suscipere, sed ipsum quoque, qui se percussurus esset, voluntaria maluit remunerare mercede.
( S2026od) Ecce, Domine, redemptor noster et conditor, hodierno die incumbente festo Cypriani martyris tui copiosius iucundamur, et tamen pro ablutione nostrorum criminum suspiramus. Illius quippe gloriosos cineres retinet africana Carthago, sed lingua toto paene claret in mundo. Unde quia hic vir etsi loculo teneatur in corpore, beneficiis tamen patet ubique, te rogamus et petimus, ut eius nobis suffragio ea quae tibi debemus dimittas, cuius nos doctrinis, ut te oremus, illustras:
( S2027bn) Intercessu martyris Cypriani a vitiis omnibus liberemini, qui viginti aureos suo obtulit percussori. Eius quoque foveamini indessinenter praesidiis, cuius laetamini in doctrinis. Et qui vos verbis instruit ad vitam, beneficiis perducat ad gloriam.
( S2028cm) Debitas tibi, Domine aeterne, referimus grates, et Iesu Christo Domino nostro, in cuius similitudinem beatissimus Cyprianus dum offert victimam, ipse est victima. Dumque sacerdotium eligit, martyrium devotus implevit. Obtineat Igitur apud te, Deus summe, miseris indulgentiam post delictum, qui meruit post sacerdotium subire martyrium.
( S2029pr) Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, alleluia, alleluia. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Alleluia, alleluia.
( S2030pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris Euphemiae, solve nostrorum vincula peccatorum; ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( S2031sc) Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia. Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi, gloriosus in sanctis, mirabilis in maiestatibus, faciens prodigia? Cunctis filiis Israel voluntarie, alleluia.
( S2032ad) Exspectanda non sunt, fratres carissimi, testimonia humana, cum praecedant divina suffragia. Euphemia igitur Deo probata, virtute ac fideli laude provecta, et confessionis suae victoria gloriosa, quotiens adversarius provocare servos Dei voluit, totiens promptissime pugnavit et vicit; et virtutum pariter et morum singulis exempla praebens congressioni congruentia simul et paci; illic robore, hic pudore laudabilis. Cuius secta et conversatio sic proficit ad praemium gloriae, ut magisterium teneat disciplinae. Deum proinde in tantae virginis sollemnitate rogemus, ut qui in eius passione factus est victor, nostris sceleribus sit indultor.
( S2033al) Concede nobis, Domine, exemplo Euphemiae virginis tuae, ut tela nequissimi spiritus superantes, aeternorum civium simus participatione felices; quo sicut praedictae virginis facies ac sociorum eius verberatae alapis albescebant, sic nostri, te ad iudicium veniente, ex bonis actibus enitescant.
( S2034pn) In honorem virginis tuae Euphemiae haec tibi oblata, indivisa Trinitas, Deus, pro vivorum commoditate et defunctorum requie propitiatus assume; ut haec virgo, quae nec rotarum argumento victa dissolvitur, nec appositis ignibus corpore concrematur, nec viventes curis superfluis dilabi, nec sepultos poenalibus flammis patiatur absorbi.
( S2035ap) Deus, qui beatae Martyris membra, tuae caritatis amplexibus indivise coniuncta, nec serra praecidi, nec bestiarum dentibus passus es laniari; concede, ea pro te nobis interpellante, ut sic indivise bono utamur pacis, ne quibuslibet inimicitiae ab invicem praecidamur aculeis.
( S2036il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui mentem Euphemiae virginis suae duplici gratiae muneravit ex dono, et pudicam eam pariter efficiens et invictam; cum idem virgo et obscenos persecutoris sui libitus vicit pudore, et eundem post in congressionis superavit certamine. Hic pudore felix; illic concertatione laudabilis. Hic insignior castitate; illic gloriosior passione. Haec contemptrix saeculi, conscia boni, custos sui, victrix diaboli, sponsa Christi. Haec in susceptis poenis insuperabilis facta, haec in verborum concertationibus animosa. Haec alapis virgisque ceditur, nec terretur; haec rotis distensa flammis inicitur, nec crematur. Haec plane in nullo potuit commoveri, quo aut animi mutaret propositum, aut poenis addicta negaret professum. Haec postremo devictis suppliciis, caelesti convocata voce in aethera vehitur coronanda, quae tot devicerat in terris tormenta. Praestante et adiuvante eo, cui merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere:
( S2037ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui ad liberationem praedictae famulae suae, e caelis lucis angelos destinavit, quibus inter flammas Domini tueretur ancilla, cuius anima divino flante Spiritu calebat. Non illi quippe nocuit corporeus ignis quae libitum in se extinxerat voluptatis; nec flamma corrupit eius corpus intactum, quod corruptioni non fuerat mancipatum. Ac proinde, pie Deus, pro miseris exaudi precantem, qui eam in passione sui fecisti fore victricem.
( S2038pp) Deus, qui per manus angeli tui argumentum rotarum, quo certatrix Euphemia distendebatur, mirifice confregisti, tu, ad sanctificanda haec oblata tibi libamina salutis e caelo nuntium mitte, qui et ad te nostrorum vulnerum causas deferat, et a te optatam nobis exhibeat medicinam.
( S2039od) Domine, Deus omnipotens, in quo certatrix Euphemia veraciter credens, nec argumento lapidum, nec morsibus laniata est bestiarum, fac nos nec de adversis deici, nec de prosperis elevari. Quo discreto aequitatis iudicio gradientes, tuaque monita promptissime observantes, sicut illam in omnibus persecutionibus suis te praecantem exaudisti de caelis, sic nos semper exaudias ad te proclamantes e terris:
( S2040bn) Omnipotens Dominus, qui beatissimam Euphemiam nec serris dividi, nec virgis passus est vinci, inconcusse vos societ suae dilectioni. Quique eam angelorum manibus tutavit a flammis, protectione sua a vitiorum defendat illecebris. Ut quae, adiuta a Deo, suis meritis tot devicit supplicia, suis precibus premia vobis praeparet infinita.
( S2041cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam Euphemiam in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( S2042pr) Gloriam et magnum decorem impones super eum, alleluia, et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia, alleluia.
( S2043pg) Concede, omnipotens Deus, ut gloriosissimus apostolus tuus Matthaeus, qui per Christum Dominum in Ecclesia devicit viriliter adversarium, in Christo Ecclesiae destruat inimicum. Ut populo fidelium aeterna pace obtineat gaudium, dum ad te quoque securitas conquirit proventum.
( S2044sc) Oravi Deum meum ego Daniel dicens: Exaudi, Domine, precem servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus, alleluia. Cum effunderem precem meam in oratione in conspectu Domini Dei mei pro peccato populi Israel, et pro loco sancto eius in tempore sacrificii, Gabriel cito pervolans tetigit me et locutus est mihi dicens: Daniel, vir desideriorum; ab initio obsecrationnis tuae ego egressus sum, et veni ut dicam. Et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus, alleluia.
( S2045ad) Omnes qui saecularium curarum turbinibus ferimus aut forsan allidimur, quique illicientis aevi saepe laqueis irretimur, earundem curarum paululum fasce deposito, ad considerandam Domini vocationem alacriter sublevemur. Placeat iam earundem curarum sub opprimentibus oneribus paululum respirare; placeat Christi vocationem in sanctis apostolis profligare, et solerti cogitatu perpendere. Erigatur mentis oculus ad consideranda divinae gratiae munera, et fidelium Christi servulorum pura citaque obsequia. Ecce enim iste Matthaeus, apostolus sanctus et evangelista, cuius insigne celebrat hodie festum Ecclesia, una Christi voce vocationis audita, mundi contempsit honores et floscula. Non solum sequitur eum quem se vocantem audivit, sed eidem tanta ex vocatione sua repletus laetitia prandium facit. Gratuita venit ad illum gratia Christi, et hinc ex publicano scriptor factus est evangelii; ex publicanis quippe actibus conversus, sequitur Christum, et post praedicator sanctus effectus, scripsit veraciter Evangelium. Unde igitur conversio fuit tam cita, nisi Christi Domini cooperante gratia gratuita? Hunc ideo Christum Dominum et Salvatorem omnium puro corde rogemus, ut gratia sua qua dignatus est vocare apostolos, nos sibi placabiles efficiat servos. Inspiret sui amorem, praedicantibus apostolis quos elegit, et scelerum diluat culpas, his ipsis orantibus, quos martyrio coronavit. Det pium orandi se votum, et orationis commodet clementer effectum. His largiri dignetur et temporum pacem, et criminum veniam, quibus, apostolis praedicantibus, evangelii novam dare dignatus est legem. Hos ad se faciat feliciter pervenire, pro quibus sanguinem dignatus est fundere. Ipsis tribuat beatitudinis praemium, pro quibus in carne visitare dignatus est mundum; ut omnes, qui ipso moriente redempti sumus, obtentu martyris sui Matthaei apostoli et evangelistae, cuius hodie festum incolimus, caeleste regnum ovantes intremus.
( S2046al) Dominator et inspirator omnium munerum, Christe, Filius Dei, qui apostolorum tuorum praedicatione universos terrarum situs illustras, et evangeliorum amne quadrifluo rigas; quique pro te mori posse martyribus tribuisti, eosque pro ultronea morte coronas, respice in hac festivitate martyris tui sancti Matthaei apostoli et evangelistae tuorum fidelium vota, eosque illaesos aevi facito periculosi transire naufragia. Ut qui illum una vocationis tuae voce dignum tibi fecisti ministrum, qui regalem tuam sequens prosapiem primus scriberet evangelium, facias nos in te sequendum idoneos, et in timore nominis tui perfectos. Instrue, quaesumus, nos eius doctrinis, quem fore voluisti scriptorem primum evangelicae veritatis praedicationis. Reple nos, eius meritis, spiritali fervore, qui praeconia veritatis tuae eius voluisti audiri ex ore. Da nobis amorem tui, qui eidem dedisti gratiam Spiritus Sancti. Trahe nos ad te miserationibus consuetis, qui illum evangelistam fecisti ex publicanis operibus. Illumina nostri cordis arcana, qui illum ad telonem sedentem vocasti gratia gratuita. Eius interventu nobis adesto placatus, qui tuus factus est in veritate discipulus. Exaudi illum pro nobis, qui apud illum dum non egeres, prandis. Ipse ad te nostra tibi placitura deferat vota, cuius praedicatio in toto mundo facta est gloriosa. Non nostris nos patiaris puniri pro meritis, qui illum replesti muneribus sanctis. Suscipe in eius honore nostrum obsequium, qui illum post tanta praeconia fecisti martyrem gloriosum, ut qui poenam meremur ex propriis, in eius honore tibi oblatis iustificemur obsequiis. Qualiter, dum eius meritis vota famulantium suscipis, eius obtentu facias eidem obsequentes cum illo consortes in caelestibus regnis.
( S2047pn) Via, veritas et vita, qui incarnari voluisti ut redimeres universa, redime nos a chirographo delictorum sancti tui Matthaei apostoli et evangelistae necnon et martyris prece. Qui Eufranonem puerum, invocatione nominis tui, suscitavit a mortuis, suscitet nos, quaesumus, a vitiorum nostrorum sepulchris; quique dum Deus putaretur, non se esse deum, sed Dei servum, veridica voce referre non distulit, et ut putantes ad te Deum converterentur, relicto simulacrorum errore, instanter ac fortiter praedicavit; ad te nobis redeundi post lapsus aditum praestet, nosque in veritate quam praedicavit stabiles faciat. Suscitet mortuorum in sceleribus corda, qui mortificata suscitavit celeriter puerilia membra. Timori tuo nos subdat, qui virginum cuneos tuo servitio mancipavit. Conferat nobis tutelam et defunctis amoenitatis aeternae quietem, quem inter omnes cum propriis condiscipulis duodecim tribuum constituere dignatus es iudicem.
( S2048ap) Pax omnium, Christe, et cunctorum te diligentium caritas pura, simultatum, quaesumus, radices a nobis abscinde, nosque perenniter in tua pace consolida. Fac nos te amare in veritate; fac tua sequentes et servantes praecepta. Odiorum vincula solve, lites remove, discordiam fuga, dissidia pelle, et quidquid perimit pacem, procul a nobis propitius effuge. Pacem quam tuis discipulis commendasti in terris, hanc infundere dignare pectoribus. Pax quam abs te traditam sanctus iste tuus Matthaeus apostolus et evangelista personavit in mundo, nos tibi consignans, consortes eidem facias in regno superno. Fidelium tuorum nullus per discordiam pereat, eorumque odium perimendo nullum possideat, sed ita omnes inviolabiliter in tua pace vivamus, ut ad te post coronandi cum sanctis omnibus veniamus. Et ita pacis osculum demus ad invicem, ut non fictam teneamus in cordibus caritatem, ut aeterni regni mereamur apud te consequi mansionem.
( S2049il) Dignum et iustum est, Domine Deus Pater, vere satis aequum et iustum est, nos tibi gratias agere, laudes referre et spiritualium sacrificiorum victimas immolare, per Iesum Christum Dominum nostrum. Ipse enim est qui abs te ante luciferum sine initio genitus, tecumque et cum Spiritu Sancto, in unitate deitatis essentialiter et inseparabiliter permanens, extremis mundi temporibus carnem sumpsit pro nostra salute. In qua ipse etiam, ut vatum impleret oracula, tibi factus est victima. Mortuus est pro sceleribus nostris, qui tibi in numine exstat aequalis. Tradidit semetipsum pro nobis, qui tecum essentialiter regnat in caelis. Moriendi pro te dedit nobis exemplum, qui ut nos ad te traheret in carne visitare dignatus est mundum. Qui cum ad terras descenderet, abs te numquam recessit, sed in una divinitatis potentia tecum inseparabiliter mansit, manet et sine fine permanebit. Cuius beneficia humana penitus explicare non praevalet lingua; quae magna sunt nimis incomprehensibilia sensibus humanis et inenarrabilia verbis. Excellunt quippe hominis cogitatus, quae ab illo nobis donata sunt caelitus. Nos tecum et cum Spiritu Sancto qui non eramus, creavit; et quia decideramus ex nobis, ut in illo resurgeremus, pro nobis, cum non mereremur, sanguinem fudit. Vocavit nos ad se gratia gratuita, cuius potestas et sublimitas divinitatis homini manet incognita. Vocavit ad se apostolos quos elegit, quibus doctrinam qua doceremur instituit. Elegit enim ex idiotis quos faceret sapientes, et qui Ecclesiam fabricarent et instruerent evangelia praedicantes. Traxit ad se citatimque quos voluit; quosque tecum ante mundi constitutionem elegit, dedit eis potestatem miracula faciendi, dedit et velle et posse pro te, vel pro sancto uno trinoque Deo feliciter mori. Ex publicanis quippe et piscatoribus praedicatores instituit, et ab ecclesiae adversariis eidem ecclesiae defensores mirabiliter fecit; ut nova et stabilia fierent fidei fundamenta, non fortia mundi elegit, sed ut haec confunderet potenter infirma. Gratuita gratia fecit sibi discipulos, quos universae ecclesiae voluit esse magistros. Dedit eis quo potuit in ostendendis virtutibus; dedit velle pro fratribus undam fundere sanguinis. Ex quibus est iste Matthaeus, apostolus tuus sanctus et evangelista, cuius passionis hodie celebratur memoria, qui ex publicanis electus operibus, scriptor factus est evangelii, et post laureatus corona martyrii. Mox etenim eundem Iesum Christum, Dominum nostrum, unigenitum Filium tuum se vocantem audivit, relicto teloneo, post illum celeriter abiit, eumque in domum recipiens, eidem prandium fecit. Prompto namque animo celerique cursu se vocantem secutus est, qui gratia Domini sui, ut ita facere posset, vocatus est. Exemplo Magistri sui vel Domini pro veritate sanguinem fudit, quia veritatem a veritatis ore amabiliter didicit. Suscitandi mortuos accipit potestatem, et ut invalidus illatam suscipit mortem. Qui posse habet curare infirmos, se persequentium patienter sustinet ictus. A mundi constitutione in praedicatorem electus et suscitandi mortuos officio functus, inimicorum iugulatur in ecclesia gladiis. Perenniter vivit in caelo, et moritur gladii temporaliter ictu. Qui aliis dat accepta potestate salutem, adversarium se sustinet ferientem. Qui habetur in faciendis virtutibus fortis, voluntarie efficitur et patienter infirmus. In miraculis Deus putatur, et pro Deo morte percutitur. Gloriosus habetur in doctrinis, et odio dignus Irtaci regis consiliis. Illata ab adversariis feritur morte, qui ad iudicandum alios sedebit in sede. Ante altare percutitur gladio, qui super altare fungitur sacerdotali officio. Daemonum potestati resistit, et daemonibus famulantium ictibus interiit. Draconibus imperat, et se ferientis irae succumbit. Qui curandi aegros utitur privilegio, morte feritur pro Magistro. O quam magna sunt, Domine, Sanctorum apostolorum tuorum, quamque praeclara miracula, quibus et mundo subveniunt, et de mundo feliciter transeunt; quibus largiuntur sanitates aegrotis et vitam defunctis, et a mundi recedunt voluntarie turbine fallentis. O admiranda gratia Salvatoris, quave sanctus quisque iustificatur in opere, quave martyr quisque coronatur in morte. Hac quippe praeeunte vel cooperante, sanctus iste Matthaeus apostolus et evangelista se vocantem sequitur Christum unigenitum Filium tuum, Dominum nostrum. Hac largiente, martyrium obtinet gloriosum. Hac inhabitante, quos fecit Christus in miraculis, facere quivit. Hac confortante, mori tam feliciter potuit. Hac inspirante, evangelium scripsit hebraicis litteris. Hac indesinenter doctor et sacerdos factus est populis. Hac iubente, post missas ante altare moritur gladio. Hac remunerante, coronatur in caelo. Merito quippe, merito non alibi, sed ante altare gladio iugulatur, qui pro universa ecclesia ante altare sacerdotio fungitur; ut ubi victimas offerebat pro populo, illic ipse victima fieret Christo; et ubi te rogabat pro diluendis sceleribus populi, ibi ipse decoraretur corona martyrii. Adsit, igitur, iste talis, o piissima Trinitas, intercessor coram te pro omnibus nobis, qui tam clarus tamque mirabilis exstitit in virtutibus faciendis. Diluat nostrorum omnium culpas, qui tam claras tamque perfectas ecclesiae dedit doctrinas. Reseret nobis caelorum arcana, cuius tanta personarunt in mundo praeconia. Caelestis regni nobis patefaciat aditus, qui ut apostolus fieret caelitus fuit electus. Per illum haec nostra a te sanctificentur oblata, per quem ut sol et luna fulget ecclesia. Per illum tibi mereamur placere, quem doctorem nobis dignatus est dare. Ut tibimet in illa caelesti statione felices, feliciter occurrentes, et cum illo vel cum omnibus sanctis, cum Cherubim ac Seraphim, et cum omnibus caelorum Virtutibus incessabiliter collaudare mereamur, ita dicentes:
( S2050ps) Vere sanctus, et vere benedictus es, tu, Christe, Filius Dei, qui Matthaeum apostolum tuum et prius evangelistam fecisti, et post martyrio coronasti; per illum fundamenta fidei iacens, per illum redemptos populos Instruens; ipsum populis constituens praesulem, ipsum tibi faciens testem; per illum regens Ecclesiam, per eum evangelicam sanciens legem. Ut qui cum sociis acceperat apostolatus honorem, consequeretur etiam ut prior omnium scribendo, quaereret evangelicam tradere veritatem; et qui tibi iam electus exstabat discipulus, omnibus populis exstiteret praedicator egregius. Qui ut tibi redderet qualem abs te acceperat fidem, pro te non est cunctatus fundere sanguinem. Et tu gratiam, qua tibi cohaeserat, manifestaret se sequentibus populis, et evangelium scripsit hebraicis litteris, et mirabilem se praebuit in virtutibus faciendis. Electus ex publicanis in miraculis gloriosus efficitur, et sacerdotio fungens tibi totus offertur. Sacrificium offert tibi super altario, et illico persecutoris feritur gladio; ut qui tibi pro fratribus offerre victimas consueverat, ipse etiam victima fieret.
( S2051pp) Sanctifica, Domine, quod offerimus, et obtentu sancti tui Matthaei apostoli et evangelistae vel martyris, suscipe sacrificium quod tibi litamus, tribuens et benedictionem oblatis, et meritum sumpturis. Iustificetur, quaesumus, o Iesu bone, qui indignus praesumit; et eidem tua gratia largiatur ad custodiam, qui utcumque dignus et humilis venit. Perceptione tui corporis et sanguinis uterque iam melius et sanctius vivat. Ille ut coepit esse dignus, quin immo melius stabiliter maneat; iste a lapsibus hoc sumptu correctus velociter surgat, et iam omnino non concidat. Ille habeat stabilitatem bene vivendi; iste per dignam conversionem inveniat aditus ad te redeundi. Defleat iste per paenitentiam malum quod gessit; custodiat ille vel augeat bonum quod hactenus tenuit. Iste quod non habet recipiat; ille quod habet numquam penitus perdat. Iste surgat; ille non cadat. Ille caveat lapsus; iste post lapsum tibi serviendi irreflexibiles arripiat cursus. Ut dum utrisque corporis tui et sanguinis inhaeserit medicina, et tibi contraria pietas tua correxerit universa, et hic tuta permaneat, et ad te post sine macula et ruga perveniat omnis Ecclesia tua.
( S2052od) Deus, auctor caelestium et terrestrium, et sanctorum remunerator piissimus omnium, qui ante mundi constitutionem apostolos eligis, quos acquisito cruoris tui pretio populo instituis, ut ipsi ostenderent populo caerimonias, et colendi te ritus demonstrarent hominibus, in quibus abs te datus requiescit Spiritus Sanctus, et per ipsos fundares Ecclesiam. In quorum vocatione tuam demonstras gratiam gratuitam; et ipsi regni caelorum acciperent claves, quos tecum, cum ad iudicandum sederis supra sedem maiestatis tuae, duodecim tribus Israel constituis iudices. Nobis, quaesumus, sancti Matthaei apostoli et evangelistae vel martyris, memoriam celebrantibus, adesto placatus et occurre propitius. Obtentu eius nostrum iustifica coetum, et merito suscipe votum, ut quos propria non fulciunt merita, hos prex ad superna sustollat sancti tui apostoli gloriosa. Ut qui non meremur exaudiri impediente mole delicti, eius exaudiamur merito, cum ad te proclamaverimus e terris:
( S2053bn) Omnipotens Deus Pater, qui Unigenitum Filium suum incarnari pro nobis omnibus voluit, per quem vocavit Apostolos, quos ante mundi constitutionem cum illo vel cum Spiritu Sancto elegit, eligat vos sibi in servos, quos sanctitatis operibus efficiat opulentos. Unigenitus Dei Patris Filius, qui pro totius mundi salute sanguinem fudit, quique discipulos quos elegit martyrio coronavit, precibus apostoli sui sancti Matthaei evangelistae et martyris iustificet a delictis et felicibus semper faciat vigere meritis. Spiritus quoque Sanctus, qui olim in discipulos insidens loqui fecit variis linguis, faciat vos ipsorum apostolorum sequaces, et sanctis omnibus per illorum doctrinam consortes.
( S2054cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti martyris tui Matthaei apostoli et evangelistae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S2055pr) Deus, canticum novum cantabo tibi, alleluia, qui liberasti animam meam de gladio maligno, alleluia, alleluia. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam, deprecatus sum faciem tuam de toto corde meo. Qui liberasti animam meam de gladio maligno, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Qui liberasti animam meam de gladio maligno, alleluia, alleluia.
( S2056pg) Deus Filius, qui in cruce tua et salutem regibus donas, et humiles tuos ad victoriam semper armas; tempera iam tandem miseriarum nostrarum aerumnas. Ac ne gladio maligno nostrae feriantur cervices, obtentu gloriosi praecursoris tui Ioannis Baptistae, gladio verbi tui nos reddito efficaces.
( S2057sc) Iustitiam tuam, Domine, non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi. No celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam a congregatione multa, alleluia, alleluia. In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam. Deus meus, volui et legem tuam in medio cordis mei. Bene nuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna. Alleluia, Alleluia.
( S2058ad) Grandi nobis fide, fratres carissimi, et tota ad Deum conversione gloriosi Ioannis ornanda sanctitas, celebranda sollemnitas est; qui eo divinae electionis initiatur munere, quo finitur; in hoc recessit caelestis gloriae testimonio, quo praecessit. Cui toto in virtutem Sancti Spiritus amore translato, Christus fuit causa moriendi, cui Christus fuit causa nascendi. Nullum sibi tempus in eo naturae infirmitas vindicavit, cui in conceptu vaticinium, in actu baptismum, in obitu datum est implere martyrium. Per unam eandemque gratiam ostendit generatio quem promisit, conversatio quem docuit, passio quem amavit. Prophetat in utero, praedicat in saeculo, consummat in gladio. A iustitia eligitur, de iustitia loquitur, pro iustitia decollatur. Nec mirum quod virum tot sanctitatis meritis in Dei agnitionem dispositum, quem non cohibuit uterus matris, non terruit gladius imperantis; et consequens fuit ut Herodi pro castitate non cederet, qui patrem pro incredulitate distrinxit, et percuteret verbo regem, qui silentio percusserat sacerdotem. Hunc ergo honestatis legisque censorem mores improbi non tolerant, prophanam petulantis conscientiam abiectum incesti facinus exacerbat, et furor verecundia provocatus studet perdere quod docetur, dum nescit corrigere quod vetatur. Putat latere posse culpam, si ponet in prohibente custodiam. Tantus prophetae splendor in carceris claustra detruditur, et pretiosus Deo sanguis meretricia saltationis mercede taxatur, et inter gentilitiae voluptatis epulas fit spectaculum; quo, inter religiosae confessionis hostias, credentibus gaudium, credituris exemplum, terris praesidium, caelis fieret ornamentum.
( S2059al) Te, Domine Iesu Christe, in Praecursoris tui nativitate laudamus; te in eius praedicatione admirabiliter extollimus; te in illius morte, quantum humana valet pusillitas, voce qua possumus honorificamus. Cuius nativitate ubera reserasti senilia, et patris linguam, quam incredulitas nexuerat, absolvisti; cuius praedicatione te adesse terris discipuli crediderunt, et populi qui illis praestaret salutem saluberrimam audierunt; cuius morte veritas patuit, et mens belluina virus, quod in se latebat, occultare non valuit. Huius ergo precibus dignare inspirare nostris cordibus, ut caelorum regnum appropinquare credentes, te semper paenitendo rogemus, tibi preces lacrimabili corde fundamus, tua promissa confidenter speremus; ut mundata mens nostra a pollutione delicti, Spiritum Sanctum, quem in columbae adventu sub illius manus suscepisti, venire in nobis et manere eum sentiamus nobiscum; ac Filium Dei te dilectissimum voce, qua ipse audivit audiamus, et aequalem Patri cum Spiritu Sancto confiteamur, credamus et semper oremus.
( S2060pn) Unigenite Dei Filius, quem beatissimus Ioannes salutavit in utero, demonstravit in eremo, praecessit nascendo, praeiit moriendo: concede nobis tanti vatis suffragio, ut in hoc die quo idem, capite desectus, occubuit, nos, te miserante capite nostro, semel pro nobis mortuo, a vitiis mereamur occidi et spiritalis dono gratiae innovari. Hic tibi sanctus vir obsequentis vota deferat plebis, qui praeco factus est iudicis. Prece sua nostris lumen Ingerat tenebris, qui lucerna exstitit luminis; voxque illa pro defunctorum spiritibus se rogatura opponat, quae Domino mortuis praeparavit in cordibus viam.
( S2061ap) Gloriosum praecursoris tui Ioannis, Christe Deus, passionis festum hodierno die voto concinimus, sacrificiis dedicamus, qui iustitiam praedicans legis, sententia mulctatur Herodis. Ob hoc te deprecamur et petimus, ut idem qui terminus fuit prophetis, finem ponat scandalis; et qui fuit baptismatis initium, pacis nobis praeroget complementum; regatque conservos prece, qui te Dominum praecessit in morte.
( S2062il) Dignum et iustum est, aequum vere et iustum est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, teque mirabilem in sanctis tuis Dominum praedicare, eorumque memoriam sub tuis laudibus colere, quorum fuit in conspectu maiestatis tuae et mors et vita pretiosa. Unde nos hodie passionem beatissimi Ioannis Baptistae et martyris tui annua sollemnitate recolentes, altaribus tuae pietatis assistimus, tibique laudum hostias immolamus. Ioannes enim tuus, qui Domino nostro Iesu Christo unigenito tuo, et in nativitate praevius, et in passione praecursor, sacerdotalis prosapiae genitus, et propheta ille vocatur Altissimi. Cui emissum nomen de caelo est; qui ipsum illum suae nativitatis ortum prophetiae praecessit officio, et aeterni praesentiam Domini priusquam ipse vel Christus nasceretur agnovit, atque intra viscera materna commotus, in virtutem oraculi mentem parentis agitavit, ad cuius nomen edendum muta diu sancti patris ora laxata sunt. Hic eremi distincte habitator, et primus regnorum calestium praeco, mundi fallentis illecebras abstinentiae virtute calcavit, et Dominum maiestatis in corpore constitutum felici atque perfecto vaticiniorum fine monstravit. Talem profecto, talem esse oportebat, qui Dominum baptizaret, et cui se sacra illa divinis germinis membra submitterent; qui conceptam Sancto Spiritu carnem, aquas potius abluentem fluvio auderet immergere. Sit igitur fas hunc talem sub tui nominis honore laudare; cui tantae gloriae praestitisti agonem, suffragia nobis eius tua bonitate largire. Sonet pro nobis vox illa sublimis, quae parandas vias Domini et semitas eius rectas esse faciendas inter deserta clamavit. Loquatur lingua illa pro nobis, quae nescit tacere iustitiam. Talis te pro hac plebe, talis precetur, qualem illum Iordanis fluenta viderunt, cum a te Spiritum Sanctum in columbae specie super Unicum tuum descendentem videre promeruit. Ille pro populo tuo manus orent, quas Christus dignatus est sanctificare dum tangitur. Asserat tuorum vota famulorum sanguis ille benedictus, qui est fusus in carcere, qui rubuit in disco; qui ad te cum sanctis Omnibus clamat quos ex Abel nunc usque impie caesos aeterna pietatis tuae memoria conservat. Unde merito tibi omnes Angeli atque Archangeli confitentur, gloriam tuam collaudant sine cessatione dicentes:
( S2063ps) Vere sanctus, vere benedictus, Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, pro quo Ioannes Baptista et martyr mystico vaticinii sui praenuntiavit oraculo, quod illum crescere, se autem minui oporteret. His etenim verbis et suam pariter et Domini mortem, vivens longe ante praedixit, cum et idem Filius tuus elevatus in cruce, et iste comminutus sit capite. Nam ille Dominus creaturae sublimitate praelatus est ligni; iste animadversione decisus est gladii. Illius caput crux in altum porrexit; istius cervicem mucro secus desecuit. Ille Spiritum emisit in cruce; hic animam efflavit in carcere. Sed ille in luce, qui vitam redditurus esset omnibus moritur; iste in abditis, qui nisi Christo moriente redempturus esset ex inferis, iugulatur. Sic, sic plane docuit, ut per has mortes dissimilitudines sacramentorum patescerent qualitates; quo et in illo divinitas se exaltata ostenderet, et in isto humilitas se custodita monstraret.
( S2064pp) Redempti, Christe, tui sanguinis pretio, Praecursoris tui, ut nobis parcas, exoramus suffragio. Tu per eum et nobis et his benedicito hostiis, per quem te manifestasti incredulis; ut qui tuae fuit praevius mortis, nostrae sit praerogator salutis.
( S2065od) Educ, Domine, de carcere animas nostras, qui beatissimum Ioannem herodiano gladio consecrasti. Detur per eum nobis paenitentiae optio, qui paenitudinis exstitit praedicator. Conservet in fide populos, qui arguit de infidelitate superbos. Deferat ad te confessionem humilium, qui redargutor factus est contemptorum. Quique nuntius exstitit Verbi, gratiam nobis praeroget nuntiandi, cum ad te nunc proclamaverimus e terris:
( S2066bn) Beatissimus Ioannes, cuius caput cruento regi hodie desectum inter pocula allatum est disco, sit pro vobis omnibus apud Deum intercessor. Idem quoque, qui fraternum prohibens violare connubium, hodie in carcere peregit martyrium, suis vos precibus faciat incentivam superare libidinum. Ut sicut idem dominicae Praecursor factus est mortis, ita vestris intercessor exsistat praevius pro delictis.
( S2067cm) Educ, Domine, de carcere animas nostras, qui sputa pro nobis perpessus es et flagella. Ut precibus iusti huius Ioannis Baptistae martyris tui, ex hoc mundo educti de carcere triumpho crucis tuae, debita post nostrum obitum tibi praeconia cum sanctis omnibus praecinamus cum laude assidua.
( S2068pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S2069pg) O Michael, princeps exercitus Angelorum; veni, quaesumus, ad liberandas animas fidelium populorum. Ut et iusti iustitiam obtinendo, in bonis semper fructificent; et iniusti ad paenitentiam conversi, veniam accipere non desperent. Sicque nos invicem provocemur in melius, ut praemium consequi mereamur aeternum.
( S2070sc) Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum, alleluia. Consurget Michael, princeps magnus, et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus. Et qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt in perpetua aeternitate. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Dabitur populo Sanctorum, alleluia.
( S2071ad) Communi voto et affectu connexo, superni regis, fratres carissimi, imploremus aspectum, cuius magnitudinis eminentiam humana non potest depromere lingua; quia et ipsa cordis receptacula tantilla pensatur ad noscenda supernae maiestatis iudicia. Hoc solum nostro conceditur desiderio, ut ad sollemne officium ardenti concurramus ex voto et subnixo genu cordis petamus auxilium nostrae salutis, quia ausum nobis praebent suffragia summi nuntii salutaris. Michaelis etenim archangeli hodierni diei sollemne dedicamus et excipimus festum, quem devotus populus per ministerium alumnum obtinet immensi regis, perfruendo aspectum. Huius nos suffragatione, quaesumus, Deus summe, facito tibi placere, cuius famulatum tuo efficis indefesso obsequio permanere; ut quem elegisti principem militiae angelorum, digneris praelargiri patronum ad tuendas animas populorum.
( S2072al) Ecce, fratres carissimi, sollemnitas nobis hodie claruit summi nuntii, quam olim quondam nostrorum meruit obtinere fides maiorum. Quia cum sit ministerio eminens angelorum, non abhorrent animas aestuare nostrorum, ut fruantur potius illius intercessione suorumque et sociorum. Nam in conditione omnium creaturarum, individua Trinitas, quae est una deitas, sempiterna maiestas, cum conderet angelorum agmina, quae primi opens lux est appellata, et eminentior angelus cum praeferretur ceteris, superba turgidus voluntate, et ruit profundior immanissima omni crudelitate. Cuius adversio, sicut auctori culpae applicavit interitum, ita permansuris in servitute donavit regnum beatitudinis indefessum; tantoque solidior aucta est fides manentium, quantoque crudelior est facta damnatio delinquentium. Amissa claritate interiit, qui humilitatem servare nequivit; et sublimis in gloria pollet, qui in ministerio perfectior manet. Apostata etenim angelus, ab aeterna beatitudine proiectus, factus est humano generi insidians inimicus, ne locum quem perdiderat gloria, humana potiretur fragilis glutinatio plasmae. Prius enim decepit quam sexu fragilem vidit, et per illam lethale virus rudi et incauto obtulit viro. Cuius protinus parens culpa iustae damnationis intulit poenam, a quo disseminata ex illis progenies, obnixe maneret districta. Sed vicit pietas Creatoris, et callidis anguis suadellam decipulam et transgressoris admissa piacula. Redemit enim misericorditer, quem dudum culpa damnaverat condecenter; libero arbitrio heredem contutit caelo, quem olim fore beatum plasmaverat in paradiso. Nam quia primus homo conditus, angelorum fuerat societate locandus, si non fuisset inoboediens factus. Postquam vero suadenti obtemperat, et Creatoris iussa relinquit, etiam consortium angelorum amisit. Quod quidem iam manet restauratum per Dei Patris omnipotentis Verbum unicum caro factum, in cuius incarnatione angeli gloriam cecinerunt, et omnes bonae voluntatis consimili laude secum sociandos denuntiaverunt. Horum etenim militia angelorum Michael eminentior manet in officio actionum, ut ordinatim dispositi maneant in obsequio Conditoris, et vota deferant populi communi omnium Creatori.
( S2073pn) Recensita, Domine, tuorum nomina famulorum, pietatis tuae imploramus misericordiae donum, ut precum nostrarum portitorem tuum nuntium destines Michaelem; ut petenda nos congrua doceat, et petitionibus nostris ipse tibi intercessor assistat; ut vivis impetrando tutelam, et defunctis acquirat requiem sempiternam.
( S2074ap) Christe Dei Filius, qui dissidium pacis, quod inter angelos et homines obiecerat, nequam ille spiritus pravitatis tuae incarnationis mysterio restaurasti, ut illi angeli numquam dilapsi, reformatos per te, ad gratiam homines conservos agnoscerent, quos extorres pridem per culpam sentirent; et qui se adorare prius non prohibebant, postmodum ne fieret, prolato clamore recusabant. Tanto itaque beneficio redempti, quaesumus, ne amplius in pristino lapsu decepti cadamus, sed renovationem baptismi, ita fide conservemus et opere, ut Sanctorum angelorum tuorum societate, semper studeamus connexi manere.
( S2075il) Dignum et iustum est, satis dignum et pulchrum est, te, indivisa Trinitas, et unius essentiae discreta personaliter una Deitas, collaudare; cuius imperio omnis subiacet creatura, et creatrici tuae potentiae creditam exhibet obsequellam. Ex quibus nos nimiae exiguitatis pertenues adire cupimus, si valere possumus, ut a quo creati et recreati consistimus, licet non ut debemus quia minus valemus, sed tamen in quantum vires suppetunt, laudationis munera deferamus. Nam cum Deus Pater cum Filio Sanctoque Spiritu ante saecula cuncta disponens, primam in creaturarum conditione angelorum conderet electionem, quae utique lucis nomine appellatur, cum indefesse lucem luminis perfruitur, sed primus in angelis conditus ab auctore suo, munere et gloria decoratus, dum non ei a quo acceperat deputavit quod pollebat, sed suo turgidus sublevatus conatu, ruit profundius sub omni quidquid constat esse creatum. Cuius vicem gloriae, non superbiae, Michael adeptus est cum humilitate, ut celsa sublimaretur in arce, qui Creatori suo totum quod erat, noverat deputare. Nec adhuc infidelis ille apostata angelus se compescuit dudum damnatus et malitiae suae facinore accensus, protoplastorum beatitudinem invidendo, paene illos subdidit male suadendo, quibus a gaudiis paradisi exclusis, gavisum se fore arbitrabatur ad sufferenda supplicia sociis acquisitis. Sed rediit in illis affectus pietatis, quos gravaverat plasma lutea corporalis, ut ipse Creator reformaret ex lapso, qui pridem iubens plasmaverat ex limo. Nam quia deceptorem illum ad probationem hominum supernae clementiae pollicetur se permittendum, ut augmentato malitiae suae cumulo, atrocius prematur divino iudicio. Ad cuius inferendam necem summum nuntium inquit mittere Michaelem, ut eius districtius rigore intereat princeps superbiae, qui firmatus humilitate et obsequio Conditoris statuit permanere; e caelo missus iniquum hostem perimens submittebit in inferno, et ipse victor exsultans victori plaudebit, a quo victor manebit. Ecce quomodo superbia ruet, et humilitas gliscet. Superbia damnata in inferno perimitur; humilitas perfecta caelorum gloria sublimatur. Discat, quaeso, fratres, vestra benignitas, quantum valet perseverans humilitas, quae dum se ad futurum in cunctis subicit Creatori, eius auctus nomini participet Conditoris. Michael dicitur: Quis sicut Deus? eo quod nullus facere audeat, quod fecit Deus; dum ad bellandas aereas potestates ad vicem Domini mittitur, cuius nominis participationem meruit ex adoptione. Attentius, fratres carissimi, si fas est, pensate quantum in imo superbia iacet, quantum in summo humilitas pollet; nec reor vobis absque munere delatum, quod vatum oraculis dudum manet dedicatum. Audite, cognoscite; cognita bonis operibus decorate; sicque vosmetipsos exhibete Dei ministros, ut illorum mereamini coetibus adunari, quorum devote videmini sollemnitatem excolere. Dominus enim Deus noster consortium nobis pollicet angelorum, tantum si ei placeamus de exhibitione bonorum operum. Ipse enim praestat operare digna indignis, qui super omnia gloriosus regnat in caelis. Ante cuius conspectum omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare, dicentes:
( S2076ps) Vere sanctus in sanctis, vere in omnibus gloriosus Dei Filius, cuius inenarrabilis exstat numerus angelorum, quem togatorum immensitas collaudat sanctorum; qui Michaeli tuo nuntio primatum gratiae contulisti, et populi tui defensorem constituisti; quaesumus, praesenti in saeculo defensari, et ad te post transitum, beatorum numero adunari.
( S2077pp) Recolentes, Christe Deus, gloriosae passionis tuae mysterium, in quo debellatas aereas potestates triumphare nos crucis tuae vexillo de eorum nequitiis facis, quia dum tu caput nostrum sublimaris in cruce, obstrusus quondam nobis reseratur aditus vitae. Humanitas quippe tua ex terris assumpta, coaeterna facta est Patri et Spiritui Sancto in saecula. Ad te nos cum gemitu proclamamus; tibi et vota promimus, et moestitias propalamus. Tu enim nosti quae desideramus, a quo ex nihilo plasmati manemus; nostro nos merito incusamus, qui ad te oculos erigere non audemus. Ideo supplices flagitamus, ut precum nostrarum portitorem Michaelem archangelum habere mereamur, quo te favente pacem fideles obtineant semper. Per hunc temporum quietem et vitae meliorationem. Per hunc catholicae Ecclesiae firmitatem, et increduli fidei sanctae percipiant credulitatem. Per hunc pontificalis ordo aucto culmine polleat, et sublimatus apice gloriae virtutem meritis antecedat. Per hunc clerus foveat sanctitatem, per hunc monachi firmissimam obtineant religiositatem. Per hunc principum moderata in populis iustaque decreta consistant. Per hunc plebium fidelitas catholicae fidei munimine coalescat. Per hunc coniugati continentiam, virgines studeant obtinere perseverantiam. Per hunc turgida mens se colliget freno humilitatis, per hunc acquirant solamen spei criminibus nimiis disperati. Per hunc ad paenitentiam lapsi, ad veniam rei, ad misericordiam saevi, ad patientiam valiant iracundi. Per hunc vincti absolutionem, captivi liberationem, viduae habeant defensionem, pupilli tuitionem. Per hunc tumentes marinorum fluctus blandum navigantibus praebeant cursum. Per hunc naufragi optatum tranquillumque inveniant portum. Per hunc exsul ad solium valeat remeare suum. Per hunc discordes pacem, concordes possideant perseverantiam caritatis. Per hunc infirmi medellam, defuncti requiem obtineant aeternam. Et ita per hunc tua pietas beneficia nobis concedat quaesita, ut repulsa omnium adversantium illecebra, caelesti nos faciat exsultare in patria.
( S2078od) Christum Dei Filium, cuius testimonio instructi manemus, eo quod unaquaeque anima ad suum tutamentum custodem habeat angelum deputatum, quaesumus, ut assidue nobiscum manente angelo pacis procul efficiatur refuga ille quondam angelus auctor iniquitatis; ut corde et corpore purificati, ad corporis et sanguinis sui sacramenta mereamur accedere beatificandi. Et sic aurem cordis suis inclinemus praeceptis, ut semper ad eum fiducialiter clamemus e terris:
( S2079bn) Benedicat vobis, Dominus Iesus Christus, Dei Filius, rex aeternus, et misereatur vestri. Mittat angelum suum sanctum Michaelem principem, qui custodiat corda et corpora vestra. Maneat pax Domini nostri Iesu Christi vobiscum, ut lumine pacis ambuletis et in numero sanctorum computati eritis.
( S2080cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi tui Archangeli veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S2081pr) Beatus vir, alleluia, qui timet Dominum, alleluia, in mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia.
( S2082pg) Confessoris tui beatissimi Hieronymi annua recussione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S2083sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor et ego coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S2084ad) Ad beatissimi Hieronymi divini praelii bellatoris festum, alacri voto concurrentes, fratres carissimi, laudationis obsequium Christo deferamus ovantes, qui hunc praedictum merito sacerdotali decoravit honore, valideque roboravit in sui nominis confessione. Cui divino munere est collatum sacrae praedicationis officium, ut dubios Christi fidei ad credulitatem sacro erigeret eloquio, et fidem rectam servantibus perseverandi gratia fieret exemplo. Illorum cunctationem munere exhortationis abstersit; horum credulitatem veritatis verbo firmavit. Proinde et nos lacrimabiliter eiusdem Domini nostri Iesu Christi largifluam poscamus misericordiam, ut, almi huius Hieronymi interventu, pro nobis suscipiat miseris, qui illum ducatorem suae fidei olim constituit populorum catervis. Sicque illius suffragio nunc elui mereamur ab omni criminum genere, ut paradisi nos post transitum beatitudo suscipiat victuros sine fine.
( S2085al) Unigenite Genitoris ingeniti, Christe Iesu, Redemptor noster et Domine, qui Sancto Spiritu conceptus et virginali partu editus, mundum illuminaturus olim apparuisti, ut potestas diabolica ad nihilum reducta periret, cum lux fidei tuae omnibus in te credentibus aperte claresceret. Te enim illustrante, tuorum refulsit tunc unitas discipulorum, qui solaminis tui verbo et passionis atque humilitatis exemplo solidati, adversantium iniuriis in nullo exterriti, fidem tuam ubique praedicaverunt intrepidi. Horum igitur exemplum secutus est hic alumnus tuus Hieronymus, cuius hodie festum devotissime excolimus; qui haereticorum finctiones maculosas fortiter perculit iaculo veritatis, et evangelicae framea dictionis facile trucidavit dogma falsitatis. Huius igitur, Domine, intercessio, precamur, nobis indignis apud te obtineat indulgentiam omnium peccatorum, et mansionem frui concedat in regione vivorum.
( S2086pn) Omnipotens aeterne Pater et Domine, qui ruenti mundo compatiens, unicum Filium tuum de sedibus supernis pro nostra salute mittere dignatus es, qui ultro pro nobis omnibus pertulit crucis iniuriam, ut averni procul a nobis efficeret poenam. Descendit etiam post appensionem patibuli pie violentus in infernum, et sanctorum animas quae illic detinebantur clementer eripiens, secum reportavit in caelum. Ipsius enim doctrina animatus, hic vir mirificus exstitit olim doctor Hieronymus, qui fide fortiter armatus, haereticis se obiecit in congressione certaminis, ut catholicis daretur libertas salutis. Illo igitur interveniente, offerentium nomina apud te, Domine Deus, annotentur in libro vitae caelestis; quatenus fidelium animas defunctorum associes, et nobis omnibus delictorum omnium veniam praestes.
( S2087ap) Christe Iesu, Filius Dei Patris, qui nos sanguine tuo redemisti, fons pacis exsistis et origo purae dilectionis, praebe nos indignis famulis tuis hanc a te acceptam cum omnibus hominibus servare pacem dum vivimus, ut ad te, qui es auctor perfectae caritatis, quandoque feliciter veniamus.
( S2088il) Dignum valde et iustum est, nos tibi laudum grates persolvere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nos sui cruoris effusione lavit ab omni crimine, et pondus iniquitatis nostrae levigavit suae crucis appensione. Qui post celeberrimam suam resurrectionem ac venerandam in caelis ascensionem, Spiritus sui Paracliti donum clementer ab alto diffudit in corda discipulorum. Talique ditati munere caelico Magistri et Domini pollicitum accipientes munus sanctissimum, praesentibus et secuturis verae credulitatis reliquerunt exemplum. Quorum doctrina imbutus, et instar illorum merito, inspiramine divino afflatus, ad roborandam fidem credentibus beatissimus successit Hieronymus. Merito siquidem pari et indiscreto apostolis exstat venerandus obsequio, qui similiter ut ab ipsis traditum accepit divinae Trinitatis mysterium, inseparabili connexione veritatis credendum insinuavit fideliter cunctis. Illi namque supervenientem ab excelso in specie linguarum Sanctum suscipere meruerunt Spiritum, ut Dei magnalia diversis loquerentur linguis; hic vero assertione linguarum dissertus, promulgator voluminis exstitit clarus. Sancto etenim patriarchae Moysi fuit interdum consimilis, per quem plebs israelitica dudum caelitus emissa, accipere meruit prisca legis praecepta. Quia sicut ille sermone hebraico legem intulit iudaeis, ita et hic, Christi favente clementia, clarissime in latinum transtulit christianis. Ille praecessit legislator strenuus; hic successit vere translator egregius. Ille mansuetus affuit legali tenore addictis; hic doctus profuit suavi evangelico iugo subiectis. Inde est ubique admirabilis tua pietas, omnipotens Pater, qui seriem omnium temporum competenter ordinas, sed disponis ut et pristinis clementer largiaris congrua, et ultimis pius impenderes opportuna. Tuam ob id, humo prostrati supplices postulamus maiestatem, ut huius electi tui Hieronymi nos intercessione ubique ab omni periculo eruas, et tibimet indesinenter servire concedas. Ipso igitur suffragante imbre caelesti terram laetifica, frugumque praebe opulentiam, removendo famis inediam. Eoque apud te interveniente, adsit Ecclesiae tuae pax iugiter indisrupta, ut schismaticorum superbia male pressa intereat, et plebs tua catholica sanctis operibus decorata nitescat. Ipsius enim obtentu, sacris fulta virtutibus pontificalis fulgeat dignitas, sacerdotum et omnium clericorum vernans floreat sanctitas, monachorum perseverans polleat religiositas. Regibus etiam a te concedatur clemens iustitia ut pio moderamine subiectorum regatur feliciter turma. Ipso denique intercedente, lapsis detur paenitentiae fructum, reis indulgentiae remedium, aegris pristinae salutis successum. Laici obtineant modum honestissimae vitae, continentes decorem munditiae, virgines nitorem pudicitiae. Eius namque precibus eveniat humilitas superbis, spes veniat desperatis, largitas misericordiae avaris, rigor continentiae luxuriosis, fortitudo patientiae iracundis. Per eum potiantur absolutionem vincti, libertatem captivi, erectionem oppresi; hospitalitatis gratia vagi fruantur et peregrini. Defensio praestetur viduis, et opportuna protectio orphanis et pupillis; navigantibus optata abeundi tranquillitas, discordantibus via adeundi ad pacem; concordiam puram servantibus indivisa ac perpetua caritas. Ut dum omnibus omnia gloriosi alumni tui Hieronymi obtentu pius praestiteris, a cunctis incessabiliter hic et in aeternum collauderis. Quia tibi merito omnes Angeli atque Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S2089ps) Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius protectione munitus, adversariis olim fidenter beatissimus restitit Hieronymus, repressitque ferocitatem haereticae pravitatis inferendo sententiam veritatis. Ille etenim diabolico furore succensi, obiciendo mendatium veritatem conabatur evertere; hic vero lorica fidei indutus, galea aeternae salutis obtectus, gladioque verbi Dei accinctus, more beligerantis inter acies inimicorum Christi gradum fixit, et perversorum colla terratenus valenter prostravit. Ipse ergo sit pro nobis, petimus, Domine, apud te interventor assiduus, qui dudum exstitit veritatis tuae defensor fortissimus; suisque precibus nobis acquirant felicioris vitae commoditatem, qui a te meruit collata perfrui aetherea feliciter hereditate. Per eum sit fidelibus cunctis meritum iustitiae sanctitatis, per quem claruit universo orbi doctrina verae credulitatis; ipsoque interpellante, nobis reseretur legis tuae dulcedo, qui honore scientiae tuae praeditus, et antiqua declaravit per industriam interpretationis et nova intimavit per sollicitudinem exhortationis. Propter quod nunc patriarchis ac prophetis se uniri laetatur in caelo, quorum oracula vivens corporaliter fideli promulgavit populo christiano.
( S2090pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S2091pg) Laetifica, Domine, populum tuum, in hac celebritate beatissimorum martyrum tuorum Fausti, Ianuarii et Martialis; ut qui de nostris peccatis contristamur, eorum orationibus consolemur.
( S2092sc) Locutus est Daniel Ananiae, Azariae et Misaeli: Quaeramus misericordiam a facie Dei omnipotentis super sacramento isto. Tunc Danieli revelatum est mysterium, et benedixit Deo, alleluia. Throni positi sunt, et anticus dierum sedit; vestimenta eius quasi nix candida, et capilli capitis eius velut lana munda. Thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis accensus; fluvius Igneus rapidusque egrediebatur a facie eius; millia millum ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Tunc Danieli revelatum est mysterium, et benedixit Deo, alleluia.
( S2093ad) Illustrem atque triumphalem passionis diem martyrum Dei Fausti, Ianuarii et Martialis, cum summa veneratione celebremus, dilectissimi fratres, Deum Patrem omnipotentem humiliter exorantes, atque ante aulam sacrarii sui cum tremore astantes. Legatione quidem fungimur impositi officii; pro nostris peccatis non idonei, cogimur interpellare pro sceleribus populi delinquentis. Non est itaque nostrae praesumptionis quod agimus, sed sui est imperii quod audemus. Rogemus ergo, ut mundans me, indignum famulum suum, a delicto proprio, veniam concedat confitenti populo suo, et sanctificet hodie sacrificium in honore praedictorum martyrum suorum super suo altario positum.
( S2094al) Digna, Domine Deus noster, laus debetur martyribus tuis, digna veneratio militibus certis, dignum obsequium impendi debet fidelibus amicis. Tres hodie voluerunt mori ut viverent; voluerunt occidi ut regnarent; voluerunt crucifigi ut gehennae cruciatus evaderent, et divitias regni caelestis perpetuo possiderent. O beatum consilium, quod inter tormenta et poenas non est mutatum; sed sic Faustus, Ianuarius et Martialis toto animo et corde confortati sunt per Spiritum Sanctum, ut hodie vincerent diabolum, calcarent saeculum, et mente et corpore sequerentur regem aeternum. Quorum expetimus interventum, ut per ipsos praebeas te nobis, Domine Deus noster, propitium, et infundas super nos multimodas misericordias benedictionum tuarum.
( S2095pn) Deus, qui unum in Trinitate possides nomen, oblatas tibi in hoc tuorum trium Martyrum festo has oblationes assume, quo et offerentibus ad salutem, et defunctis proficiant ad quietem.
( S2096ap) Assistite nobis, sancti Martyres Dei, in quibus trina et indivisa caritatis societas ignis est conflatione probata. Vestris, quaesumus, suffragiis praebete nostris finibus pacem et cunctis inconvulsibilem caritatem; ut vestro interventu cuncta in pace permaneant, quae in hoc die passionis vestrae copiose exsultant.
( S2097il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi gratias agere, Trinitas Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui semper impari numero gaudens, in campo gloriosi certaminis tres hodie signiferos coronavit; ut nullus illorum dissonaret a fide, sed Martialis faceret quod Ianuarium vidisset, Ianuarius sequeretur Faustum caelestia invadentem. Sic tres, Trinitatis fide repleti, tyrannicam superbiam calcaverunt, vana idola spreverunt, pompas saeculi contempserunt, et ad caelestia regna, ipso Domino nostro Filio tuo duce, migraverunt. Tuum est, Domine, totum quidquid agitur bonum. Tu vincis in homine, tu victor semper exsistis cum homine. Tu in tali praelio auctor es; tu huius certaminis arma es; tu in tam gloriosa pugna virtus es. Tu in omnibus vincis, et magnitudinis victoriae palmam concedis. In praefatorum itaque Martyrum tuorum honore, dignum maiestatis tuae laudis sacrificium offerentes, sanctificetur, quaesumus, holocaustum tuo altario impositum, per signum Filii tui, per descensum Spiritus Sancti, per praesentiam Angeli deputati. Sit tibi acceptum, sit tibi gratum, sit tibi sanctum, venerabile, gloriosum et pingue et vivum, vitale et igneum. Unicuique nostrum, cum degustaverimus, carbo igneus efficiatur, quod vidit Isaias propheta angelica manu forcipe abstractum ab ara. Labia nostra mundet immunda; polluta peccatis nostra tibi sanctificet corda. Sit credentibus vita; sit confitentibus venia; sit tristibus laetitia; sit aegrotantibus sanitas; sit malagma valetudinem laborantibus, sit mortem timentibus vita; sit ab errore redeuntibus bona via; et languori animae atque infirmitatis carnis a te Domino nostro confecta, sancta et perpetua medicina. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, cui merito omnes Angeli et Archangeli, Throni, Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere:
( S2098ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cuius vestigia hi tres inconcusso gradu fidei secuti sunt martyres, Faustus fautor patris legibus, Ianuarius ianuam vitae adeptus, ac Martialis martyr sacra improbando potissimus. Hi vere servi Christi et coheredes regni, dum hic temporalis poenae damno mulctati sunt, caelesti in regione locati, palmae victoriae acceperunt.
( S2099pp) Indivisa Trinitas et una Maiestas, quae praedictorum trium Martyrum hodie in passione laudaris, et praesentium sacrificiorum litatione placandus ascisceris; te vocibus, votis et orationibus imploramus, ut qui illis inexpugnabilem tribuisti, devicto hoste, victoriam, haec nostra sanctifices propitiatus oblata.
( S2100od) Conserva nos, Domine, in timore nominis tui, qui societatem trium martyrum tuorum Fausti, Ianuarii et Martialis inimici persuasionibus non passus est dividi. Quique illorum animas post eculeum inter flammas suscepisti, nostras voces post libitus carnis inter commotiones saeculi fluctuantis exaudi, cum ea ad te nunc proclamaverimus, qui nobis ipse instituisti:
( S2101bn) Intercessu martyrum suorum Fausti, Ianuarii et Martialis, vos Trinitas tueatur altissima, quae in illis tribus se demonstravit indivisa. Sicque Faustus vestris precibus faveat, ut Ianuarius ianuas vobis aeternae vitae aperiat. Quo ita Martialis obtentu, saeculi respuatis illecebras, ut Christo iudicante, immarcesfbiles percipiatis pro sancta conversatione coronas.
( S2102cm) Domine Iesu Christe, cuius potentia sancti Martyres tui rotantem ignis impetum exstinserunt, et iustitiam operati sunt; peccatoribus nobis favorem tuae pietatis imperti. Ut per fidem qua sancti vicerunt regna, per. eam peccatores caelestem mereamur obtinere coronam.
( S2103pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( S2104pg) Deus, qui sanctis tuis Cosmae et Damiano geminas contulisti ante mortem coronas, dando illis et in medendi arte effectum, et victoriam suplicii, te rogamus et petimus, ut animae atque corpori nostro horum interventu salutem impertiens, et vita nostra incentivorum careat morbis, et desiderium concrescat spiritualibus documentis.
( S2105sc) Haec dicit Dominus: Dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram; et benedicent me iurantes in nomine meo, et pronuntiabunt gloriam meam in civitate sancta Ierusalem, alleluia. Adducent fratres suos de universis locis, ut offerant munus Domino in psalmis et canticis; et cum intulerint mihi hostias, sumam ex eis sacerdotes et levitas, qui adorent me et benedicant nomen meum super altare meum. In civitate sancta Ierusalem, alleluia.
( S2106ad) Oblatis super aram unigeniti Filii Dei devota mente muneribus, amicos Dei, victores saeculi, coheredes Christi, spirituales medicos medendi cura industrios Cosmam et Damianum, fratres dilectissimi, deprecemur, ut omnigenae infirmitati nostrae, et medendi praerogent curam, et visitandi non auferant gratiam. Quo per eos consolemur positi in dolore, qui medicamento tacti iustitiae, ad suscipiendam insuperabiles facti sunt passionem.
( S2107al) Deus, sanator noster et medicus sempiternus, qui Cosmam et Damianum inconcussos fide, insuperabiles in virtute fecisti, ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis, qui ante passionem ex terreno medicamine salutem operati essent in populis, hos, quaesumus, nostris infirmitatibus et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma, per eos non recrudescant sanata. Per hos corpora, per hos animae medicinam acquirant. Hi typicis animae aegritudinibus finem, hi patulis celerem impendant aegrimoniis sanitatem. Hi putredines vulnerum orationibus desecent: Hi manu precationis abdita vulneratorum expurgent. Hi virtutem invalidis, robur fessis, victum egenis, subventionem viduis, defensionem orphanis, tuitionem largiantur pupillis. Hi miseriis humanis medelam illaturi occurrant: hi pressuris hominum concita levigatione subveniant. Hi etiam sic nos a peccati morbo servent illaesos; ut ad caelestem perducant patriam coronandos.
( S2108pn) Recte, Domine, per hos martyres tuos populis attribuisti gratiam sanitatum, qui insuperabiles in passione probati sunt. Ex hoc igitur tuam oblatis victimis clementiam imploramus, ut haec oblatio et viventibus gratiae donum et sepultis aeternae quietis conferat refrigerium.
( S2109ap) Mirabilis es, Deus, mirabilis et praeclarus, qui sanctis Cosmae et Damiano effectus adiutor fortis, non eos passus es adversantium interimi lapidibus vel sagittis. Nec enim fas erat ut sublimitate crucis erectos, tela inimici redderent vulneratos. Pro quo pietatis tuae cum tremore audentes clementiam postulamus, ut nos ita maiestas tua praemuniat, quo nullis odiorum iaculis tacti, tibi qui verus lapis es, per pacis bonum mereamur sine fine coniungi.
( S2110il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sanctis gloriosisque martyribus Cosmae et Damiano geminas contulit ante mortem coronas, dando illis et in medendi arte effectum, et victoriam per supplicium. Hi namque curationum compotes facti, hic fesso medentur alieno corpori, illic infirma sua affigunt corpora cruci. Hic aliorum infirmitates curant, illic proprias aegritudines tolerant. Alieno malagma conferunt vulneri, se ultroneae subiciunt passioni. Alterorum cruciatus exurunt, et spontaneis se passionibus tradunt. In aliis perimunt, quod in se obvenisse laetantur. Aliorum salutem signis virtutum, suam cumulantes stigmate passionum. Aliorum aegritudines verbo, suas temporali expiantes supplicio; illorum medicaminibus probis, suas passionibus improbis; aliorum morbis aquae tepentis potione medentur; sibi marinis melius immersi gurgitibus consolantur. Per quos te, Deus Pater, rogamus et petimus, ut animae atque corpori nostro horum interventu salutem impertiens, et vita nostra incentivorum careat morbis, et desiderium concrescat spiritualibus documentis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( S2111ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui praedictos martyres suos, et medicaminis arte industrios, et crucis efficit patibulo gloriosos. In utroque igitur capitis sui imitantes exemplum, et curationum enitent gratia, et crucifixionis mulctati sunt poena. Sic, sic delitescenda virtus martyrum, quae terris occulitur, in crucis porrecta patibulo exaltatur. Tenuit illic humilitas in abditis, ne vanitati patesceret, quod hic crux patule omnibus admirandum fore monstraret. Nec tamen hoc cruciatu martyrum elabitur vita, quo sua mortificari Redemptor voluit membra, ut quibus cruce crucifixi vita promittebatur in cruce positi non deficerent sed gauderent.
( S2112pp) Facta, Domine, commemoratione martyrum tuorum Cosmae et Damiani, qui pro te nervis caesi, marinis fluctibus dediti, flammis iniecti, eculeo impositi, cruci affixi, et invicti per passionem et triumphatores exstiterunt per mortem, te votis supplicibus imploramus, ut in hoc eorum venerabili festo oblatas tibi victimas sereno vultu respicias, sumentibusque ex eis Sancti Spiritus lumen infundas quo, in hoc die passionis eorum, sit populo fideli spiritualis laetitia, et gaudia tribuantur aeterna.
( S2113od) Deus, qui ad salutem humani generis Filium tuum destinasti ad terras, cuius exemplum praedicti martyres et virtute miraculorum et passione ipsa secuti sunt, respice nos horum propitiatus suffragio, et confessionis propriae voto per hos infirmo nostro subveniens corpori, quos spirituales medicos elegisti quo nostra his intervenientibus a te accipiatur oratio, quibus curationum attributa est optio. Ut per hos medicamine divino compucti, a te cum oraverimus mereamur ocius exaudiri:
( S2114bn) Divina clementia vestris precibus faveat, quae sanctos Cosmam et Damianum crucifixione glorificavit corporea. Hosque deputet in suffragio pereuntium, quos praerogatores esse voluit sanitatum. Quo, eorum precibus corruptionum loti a vulnere, sanati corde et corpore, regna cum illis mereamini caelestia possidere.
( S2115cm) Deus, sanator noster et medicus sempiterne, qui Cosmam et Damianum inconcussos fide, et insuperabiles in virtute fecisti ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis, qui ante passionem ex terreno medicamine salutis opera essent in populis; hos, quaesumus, nostris infirmitatibus et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma, per eos acquiratur animae medicina.
( S2116pr) Deduxit eos Dominus in viam rectam, alleluia, ut irent in civitatem habitationis, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram. Ut irent in civitatem habitationis, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Ut irent in civitatem habitationis, alleluia, alleluia.
( S2117pg) Deus, qui es in sanctorum martyrum tuorum Servandi et Germani infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis; et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini, eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( S2118sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( S2119ad) Gloriosa martyrum Servandi et Germani, fratres carissimi, haec dies illuxit, in qua ipsorum operatio fructuosa laboris supremo gladii ictu invecta est in supernis. Dominum Deum igitur in eorum passione laudantes rogemus, ut qui illorum instructione quamplurima idolorum sacra comminuit, nos eisdem intercedentibus calore fidei faciat ampliari.
( S2120al) Deus, qui sanctis tuis Servando et Germano tantam gratiam in passione dedisti, ut insigniter apertum fidei vincerent hostem, qui primum spiritualiter in se bella corporis sui devicissent, praesta nobis auxilium de tua pietate firmissimum, quo muniti atque praecincti, et rebellantem spiritui carnem valeamus compescere, et nos ipsos intrepidos studeamus bellis spiritualibus praeparare.
( S2121pn) Unigenite Dei Filius, qui melius contritione cordis quam munerum oblatione placaris, preces nostras respice effusas pro viventibus et defunctis; ut in hoc die, quo praedicti martyres pro te vibrantis gladii mucrone desecti sunt, utroque a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur.
( S2122ap) Deus, qui martyrum tuorum corpora unius gloriae remuneratione indivise fruentia, divisis in regionibus locans, et Servandum gaditano situi donas, et Germanum emeritensium civibus commodas, praesta nobis ut gratiae tuae luce illuminati, et corporaliter divisi, unitatem retentemus dulcedinis, et collecti in unum, redundemus munere caritatis.
( S2123il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Pro quo beati martyres Servandus et Germanus corporaliter lacessiti, fames, vincula, carceresque vicerunt. Hos vita felix invictos reddidit in poena, humiles in conscientia, probabiles in doctrina. Hi praedicant idolorum sacra subverti, et solum adorandum Filium Dei. Post primam igitur quam meruerunt de triumphato hoste victoriam, rursus ad poenas rapiuntur atque supplicia. Non eos labor itineris, non angustatio carceris, non totius illatae terruerunt supplicia passionis; sed ambo campum fidei constanter aggressi, quod mercati sunt fide, adepti sunt passione. Exceperunt quippe sacris coruscum cervicibus gladium, et pro tuo, Deus, nomine viriliter animas posuerunt. Sicque parili alternoque mysterio, dum divisi sacris illustrant corporibus terras, indiviso meritorum suffragio, et beneficia largiuntur populis et coronas. Unigeniti tui concedente clementia, cui merito omnes Angeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S2124ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, a quo et Servandus servaturus compos effectus est voti, et Germanus germine nobilitatus est fidei. Ambo quippe, dum fructibus germinarent iustitiae, collatae e caelis reservati victoriae, aeternam perducti sunt ad mercedem.
( S2125pp) Intende, pie Pater, in oblatis sacrificiis, et benignus aspira precibus nostris. Quique praedictorum martyrum praedicatione idolorum contrivisti funesta, haec nostra tui opitulatione sanctifica holocausta.
( S2126od) In hac tuorum martyrum Servandi et Germani, Christe Deus, passionis die laetantes, oblatis tibi victimis veniam te nostris dare flagitamus offensis, poscentes, ut qui eorum gladii animadversione non terruisti constantiam, nostra eisdem intervenientibus et abluas crimina, et suscipias postulata, quia te iubente dicimus:
( S2127bn) Servandi prece Christus Dominus in sui vos nominis timore conservet, et Germani obtentu germinare vos faciat semine multiplicato iustitiae. Horum quoque et instrumento floreatis pariter et suffragiis, qui divisi corpore indivisae fruuntur praesentia veritatis. Ut ad instar eorum amabiliter vestris divinum suscipiatis cervicibus iugum, sicut illi suis pro Domino meruerunt suscipere gladium.
( S2128cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem Sanctorum Martyrum tuorum Servandi et Germani tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S2129pr) Dabo vos nominatos in gloria, alleluia, in omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Laudate pueri, Dominum, laudate nomen Domini. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia.
( S2130pg) Beatissimorum martyrum tuorum Vincentii, Sabinae et Christetae praesidiis animati, fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum, eorum in aeternum precibus adiuvemur.
( S2131sc) Locutus est Dominus discipulis suis, dicens eis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae, alleluia, alleluia. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae, alleluia, alleluia.
( S2132ad) Omnis fidelium turba et christiana religiositas universa, uterque sexus uterque affectus, perfecta fide sinceraque devotione in trino martyre vicisse Trinitatem exsultet atque tres per Trinitatem victores exstitisse concelebret, Vincentium inquam, cum Sabina et Christeta sororibus, quorum fides pervenit ad fructum, spes ad praemium, caritas ad regnum, passio ad triumphum. Hic namque Vincentius, ille est cui praedurum mollescit sub pedibus saxum, cuiusque hodie cernitur infixum petra vestigium, planta scilicet vim emolliens lapidis, qui calcaturus esset duritiam persequentis, his etiam suis cum sororibus hodie laudabili consumptus est morte; hodie pariter ineffabili sunt remunerati mercede. Proinde, immensae Trinitatis potentiam in horum passionis festo rogemus, ut quae illis properata est ad coronam, nobis ad indulgentiam faveat, et qua sub illorum duriora mollivit pedibus saxa, nostra per confessionem vere compuctionis emolliat corda.
( S2133al) Gloriosa haec est illa martyrum tuorum, Christe, Vincentii, Sabinae et Christetae sollemnitas, quae et illorum memoriam et tua beneficia annua vice oculis mortalium repraesentat. Hi sunt plane martyres tui, qui in te vero lapide angulari confisi, dum vanis lapidibus sacrificare spernunt, humilia lapidibus colla deiciunt, sicque desuper illisi ictu ferientium moriuntur. Recte hi super lapides meruerunt occidi, quorum vita vel doctrina inter incredulorum duritiam occasum invenit. Fuerit his licet corporalis punitio per supplicium, est tamen victoria per triumphum. Sit quamvis mors illata supplicio, sed vita felix manet in regno. Non enim punivit crudelitas quos cupivit, quos in se Trinitas victores effecit; punivit quidem ut potuit, non punivit ut voluit. Immanis quippe ferocitas sanctorum et victoriam cupivit exstinguere et salutem, sed et in hoc sanctorum voluntati nolendo deserviens, membra tantum punivit suppliciis, animas suo expiatas vulnere transmittit in caelis. Quosque hic ne vincerent timuit, hos post mortem victores intellexit, cum illorum corporibus praevidit caelitus impendi honorem, quibus ipse rabidus intulerat necem. His proinde intercedentibus sanctis, veniam te nostris, Deus, quaesumus, donare flagitiis. Quo mundati corde et corpore, hunc diem sanctorum tuorum per multas temporum series mereamur devotissime celebrare.
( S2134pn) Offerentium vota ac sepultorum memoriam, horum tibi martyrum, Domine, Deus sancte, commenda suffragiis, quorum corpora post mortem dignis glorificasti exsequiis. Sit, quaesumus, in hac praesenti celebritate absolutio defunctis, et spiritualis laetitia in comune omnibus christianis.
( S2135ap) Deus, qui beatissimos martyres Vincentium, Sabinam atque Christetam, et germanitatis et passionis unione individuos fore constituisti, ut qui uno erant germine proditi, unius quoque essent passionis gloria consummandi, tuis nostras auribus ingerimus voces, omni te cordis intentione rogantes, ut etsi simus dividui corpore, te opitulante, habeamur individui caritate.
( S2136il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui dum immensis mirabilibus glorificat sanctos, ad conversionem cohortatur iniquos, dumque in electis diffusa ostendit miracula, perditis restaurat beneficia gratiosa, ac dum in beatis miraculo se intercedente glorificat, amissam caecis visionem reformat; id scilicet ad custodiam deputans martyrum, quod ad conversionem infidelitas argueretur. Ob sacra quippe martyrum Vincentii, Sabinae et Christetae corpora invisenda, hominem quemdam curiositas impulit, sed incredula; videns nempe corpora martyrum, serpentinis illico nexibus alligatur, illic sane verum reperiens sensum, quo forsan abierat infidelitatis adsensu. Occultis igitur haec acta vel discreta tuis, Deus Pater, iudiciis, et veraciter fore credimus, et christianae instructioni ad memoriam revocamus. Serpens quippe olim de paradiso protoplaustum expulit hominem, nunc ipse eum hic revocavit ad fidem; et quae illum suasione vetitum illexit edere pomum, haec istum vi doloris fecit credere crucifixum. Haec in illo totum quod fuit intellectuale subvertit, quae in isto totum adstringens quod erat corporis, os tantum ad confessionem servavit. Illic promissione hominem compulit ad ruinam; hic terrore revocavit ad gratiam. Illic vanitate decepit quem hic violentia reparavit. Illic poena mortis, hic efficitur causa salutis. Illic iustum de paradiso eiecit, hic impium ecclesiae matri restituit. Illic prostravit electum, hic reparavit infirmum. Illic fictione sui liberum in homine vulneravit arbitrium, hic tormentis aucto fidelem extorsit promissum, quo tibi, Deus, sacrum aedificaret in honore martyrum templum. Unde merito omnes Angeli et Archangeli Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus et Potestates, Cherubim ac Seraphim, in quorum constitit numerus electorum, te glorificare et magnificare atque laudare non cessant ita dicentes:
( S2137ps) Vere sanctus, vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui trium martyrum hodie in passione laudatur. Vincentius quippe, cum Sabina et Christeta sororibus, in hoc die pro eius nomine viriliter agonizans, contemnendo labilem vitam, pretiosae mortis adeptus est gloriam. Cuius vestigium lapis in terra victoriam gestat, remunerationem post supplicium custodia caelitus delata demonstrat. Tu igitur, Domine, in horum passione laudabilis, tu gloriosus in horum supplicio celebraris, qui sanctorum tuorum, quorum animas in aethereis locaveris regnis, inhonora in terris corpora non relinquis.
( S2138pp) Praedictorum martyrum tuorum, Domine, passionis memoriam facientes, qui pro te variis verberibus caesi, eculeo impositi, super Lapides illisis fuste cerebris, consummata decorati sunt gloria passionis, supplici te devotione rogamus, ut sic nunc precibus mortalium delecteris, quo et oblata tibi sanctifices, et oblatores a delictis emundes.
( S2139od) Deus, qui sacris tribusque martyribus Vincentio, Sabinae et Christetae id gratiae contulisti, ut qui pestiferi anguis evicerant morsum, eorum serpentis custodia inhumata corpora servarentur, quo illius vel ob custodiam sui uterentur obsequiis, quam in paradiso deceptricem noverant homines; nostris, quaesumus, precibus imploratus antiqui serpentis in nobis perime virus, et ea nos semper propitius tuere custodia, quo nullis impellamur vitiis ad ruinam. Etenim cum omne quod cupimus noveris, misericorditer tamen quid oremus ostendis. Placabilem ergo accommoda precibus nostris aurem, et sicut orandi quibus postuleris dedisti praecepta, ita affectum quo impetreris accommoda, cum ad te et corde nunc proclamaverimus et lingua:
( S2140bn) Christus Dominus, qui vim lapidis sub pedibus emollivit Vincentii beatissimi martyris, cor vestrum emolliat gratia sui timoris. Quique illum cum Sabina et Christeta sororibus gloria passionis univit, vos suae associet caritati. Ut sicut illorum corpora divina sunt servata custodia, ita cor vestrum visitatio tueatur angelica.
( S2141cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honore sanctorum martyrum tuorum Vincentii, Sabinae et Christetae tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( S2142sc) In medio crepidinis altaris plorabunt sacerdotes dicentes: parce, Domine, populo tuo, et hereditatem tuam ne des in maledicto. Ut Imperent illis gentes nequando dicant in gentibus: ubi est Deus deorum, alleluia. Tuba canite in Sion, sanctificate ieiunium, vocate maiores natu, colligite infantes sugentes ubera. Dicentes: parce, Domine, populo tuo.
( S2143ad) Adest ieiunium divina nobis, fratres dilectissimi, auctoritate praeceptum, quod Ieremiae vatis testimonio declaratur, cum, praecipiente sibi Domino, noni mensis praedicato ieiunio, per ministrum, collectis in Ierusalem populis, volumen sacrum relegendum innotuit. Ex quo admoniti vitam corrigerent, et paratam sibi caelestis vindictae sententiam temperarent. Nos igitur talibus doctrinae informati exemplo, congregati in unum corporali concursu votorum, etiam coadunemur affectu. Revocemus ante oculos mala quae fecimus, criminum abdita publicemus. Ieiuniis addicta caro marcescat, ne aeternam amaritudinem sentiat in vindictam. Cito ille flectetur ad veniam, si nostrae poenitudinis praespexerit vota. Praecemur ergo ut in hoc die contriti cordis votum accipiat, et nobis omnibus peccata dimittat.
( S2144al) Deus, qui olim in hoc tempore israelitico populo per Ieremiam vatem salubre pietatis consilium contulisti, quo pristinos errores abicerent, ne patientem per vindictam cognoscerent, quem prius per monita non audissent, convocatum in Ecclesia tua sacerdotum ac populorum conventum placatus attende. Agnoscimus mala quae fecimus, sed veniam postulamus. De vindicta solliciti, causas publicamus delicti, ne puniamur iustitia, si non confiteamur errata. Quia ergo pius es, miserere lugentibus, parce peccantibus, indulge poenitentibus. Non nos interimas pro peccato; adest enim nostra confessio. Quia voluptuose contra te egimus, amaricati ieiunio ad te reddimus. Unde quamlibet sint immensa mala quae gessimus, sed tu multo plus immensae pietatis es Dominus, quem rogamus. Dato ergo te nobis per gratiam, ne redeamus ad culpam, et deficiamus in poena. Ut indultae nobis pietatis beneficio parcens, et nostro donet pluviam semini et corda nostra repleas seminibus verbi tui. Quo et correpta floreat nostra moribus vita, et famis non atteramur aerumna.
( S2145pn) Accipe, Deus, Ecclesiae tuae lamentabilem precem, quae huius instituti ieiunii hodierno die agit celebritatem. Suscipe confessionem, qua miseris placatus ignoscas, et preces quibus defunctis miseratus indulgeas. Ut in hoc die humiliationis nostrae, et ieiunia poenitentium accipias et sepultorum vincula miseratus absolvas.
( S2146ap) Scindentes corda nostra et non vestimenta, tuam, Deus summe, imploramus clementiam, ut qui hoc die in hoc loco convenimus deflere mala quae gessimus, et caelestis flammae ignaculo concrememur. Quo dum vis caritatis tuae in cordibus nostris exestuat, peccati a nobis potentia detrudatur exusta.
( S2147il) Dignum et iustum est nos tibi Deo gratias agere, et spiritales hostias immolare, qui non contines in ira misericordias tuas, qui peccata hominum miseratus dissimulas. Mira quidem dispensatione disciplinae atque misericordia erga nos, te et iustum pariter et misericordem ostendis, cum et culpas insequeris admonendo et vindictam abrogas miserando. Quos enim ferire poteras iuste, corrigendos admones pietate; iratum te primum indicas, ne iudicium per vindictam exerceas. Sic quippe olim delinquentis populi ac gentium conversationem expectans, hunc diem ieiunio dedicatum vatis tui testimonio declarasti; cum ad correctionem prioris populi idem propheta tuus, audita ex ore tuo conversionis monita in volumine coarctavit, atque confluenti in Ierusalem multitudini recensendo innotuit, ut aversus a te Israel reverteretur ab iniquitatibus suis, et non tuis ulcisceretur iudiciis. Salubri quippe illos pietatis dignatus es subvenire consilio, quos confessionis volebas sublevare remedio. Praemittebas quippe vocem, ut averteres ultionem; minabaris sententiam, ut temperares vindictam; publicabas iram, reversus ad veniam; ieiunium praedicabatur, ut iniquitas solveretur. Nam cum ad vindictam movereris iustitia, per eam tamen, qua monebas, temperabas misericordiam. Nulla te nostrorum scelera vincunt, nulla crimina a pietate divertunt. Unde quia tantae pietatis Dominus es, ut non solum dissimulata non punias, sed etiam ad regnum correcta perducas, te quaesumus, ut contritionis nostrae confessionis accipias, et delictis pius ignoscas. Inflecte cor nostrum ad diligendas iustitias tuas, et exhorrendas iniquitates nostras; ut Ecclesiae tuae placatus suffragio, et eum cuncta quae rogaris attribuas, per quem nos in unius sanctae fidei soliditate conservas. Ipse enim quippe est Dominus noster, unigenitus Filius tuus, cui merito omnes angeli non cessant clamare, ita dicentes:
( S2148ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Deus noster, in cuius manu est ultionis censura et sanitatis medela. Qui paenitentibus parcis, qui lacrimosis indulges, qui gementes exaudis; qui ieiunantium contritionem comprobas, qui votum contriti cordis acceptas. Quiescat iam, quaesumus, indignatio tua, et placare super haec sacrificia tibi oblata, ut totius delicti nostri delens chirographum, institutum a te hoc nostrum ieiunium acceptetur.
( S2149pp) Multae sunt aversiones nostrae, quibus impediti a te recessimus, nec oculos ad caelum sublevare audemus. Sed tu, qui inspicis nos deici conscientia nostra, alleva nos miseratione gratuita; ut hoc sacrificium pro delictis nostris miseratus accipiens, ab omni nos crimine propitiatus emundes.
( S2150od) Erubescimus, Domine, te Patrem vocibus appellare, qui filiorum amissimus dignitatem. Sed quia paterno affectu nos salvas, cum de propriis delictis non iudicas, ideo, etsi indigni paternae tamen precem fundimus pietati, petentes ut in hoc nostrae aflictionis tempore nostrum iubeas peccatum omittere. Quo, etsi meritis nequimus, saltim affectu cordis te Patrem invocemus, atque dicamus:
( S2151bn) Omnipotens Deus, qui ob indictum hoc ieiunium nostra pandimus crimina, ab omni vos delicto immunes efficiat. Suscipiens vestrae abstinentiae precem, numquam vos patiatur a suo dividi corpore. Ut sicut admonitio eius praevenit, qua divinae animadversionis evasistis sententiam, ita miseratio subsequatur, qua perducamini ad coronam.
( S2152cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( S2153pr) Ecce intelleget puer meus, et exaltabitur et honorificabitur; et gentes multae mirabuntur, et reges qui audiunt de eo continebunt os suum, alleluia, alleluia. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. Et gentes multae mirabuntur, et reges qui audiunt de eo continebunt os suum, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Et gentes multae mirabuntur, et reges qui audiunt de eo continebunt os suum, alleluia, alleluia.
( S2154pg) Iesu, Deus noster et Domine, qui illustrem meritis Martinum confessorem atque pontificem ita fecisti sapientiam custodire, ut in gloria mereretur et in iucunditate consistere, da nobis verae sapientiae intellectum, et sanctae operationis studium. Ut pauperibus praerogantes substantiam, facinorum nostrorum et evadamus vindictam.
( S2155sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S2156ad) Immensum praeclarumque, et omni laude dignissimum nomen Dei Patris omnipotentis, fratres carissimi, suppliciter exoremus, ut hodierna sollemnia, quae pro sancti ac gloriosissimi pontificis sui Martini evocationis veneratione suscepimus, ipse sibi commendare dignetur. Tribuatque, ut sicut illi hodierno quondam die pro innumeris abstinentiae vel confessionis suae virtutibus caelorum regna patefecit, nobis quoque pro innumerabilibus peccatis consuetam misericordiam largiatur.
( S2157al) Eminentissimum nobis, omnipotens Deus, hunc diem venerabilem ac plena admiratione dignissimum, sacerdotis tui Martini transitus consecravit. Qui exutus corpore caelum, quod quaesivit in opere, invenit ex munere; qui saeculum calcavit vitiis, regnum tuum intravit in gaudiis, reddens tibi animam qualem dederas, qualem feceras ex lavacro, qualem tibi placere dixeras ex praecepto. Qui in pubescentis aetatis exordio iam tibi in adolescentia senescebat, prius se perfectione quam professione monstrando, ut ante rem sanctitatis impleret, quam speciem religionis assumeret. Qui in frigore pauperem vestiendo amore tuo caluit; et tibi vincebat miles alienus et tibi militabat victor iam tuus; sic, praeveniente gratia, conscientiam, ut nondum videretur elotus, probaretur assumptus. Dignus valde cui te pro misericordia revelares, ut et tantum munus virtute cognosceret, et virtus remunerata plus cresceret, cui, cooperante gratia tua, hoc fuerit instituere quod curare; et per abundantem, quam per te faciebat mirabilium suorum diversitatem, magis familiare habuerit exemplis docere, quam litteris. Qui in se crucis tuae rigore suscepto, ita tibi verus cultor assisteret, ut laudis tuae causas vitae meritis ampliaret; idoneus quippe, cui te per sacerdotii dignitatem Ecclesiae spem, populorum salutem, singularem quoque virtutem committeres familiarem. Qui per arduum continentiae fastigium, et amicum tuae gratiae blandimentum, futurorum praescius noveras in eo mentem humilem, rem potentem. Hic igitur, Deus, tuum prece populum salvet, qui tibi placuit opere, iustificetque peccatores in vita, qui iustificatus pervenit ad gloriam. Impetret ut a te non puniamur de nostris, qui abs te meruit coronari de propriis.
( S2158pn) Deus, qui mirabilis es in sanctis tuis, cuius cultui deputatur quidquid amicis tuis honoris impenditur, intenta oratione te poscimus, ut hunc diem, quem sancti et incomparabilis viri Martini illustravit excessio, prosperum nobis et posteris in rebus nationum propitiatus indulgeas; tribuasque ut cuius veneratores sumus, imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum, quem caelicolis adnumerandum, martyribus aggregatum, aetatis nostrae tempora protulerunt, iubeas auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est quod sit martyr in caelo, qui fuit confessor in saeculo; cum sciatur non Martinum martyrio, sed martyrium defuisse Martino. Oramus te, Domine, ut qui tantum potuit tuis se aequare virtutibus, ut vitam mortuis redderet, dignetur etiam defunctorum spiritus consolare, qui potens fuit mortuos suscitare.
( S2159ap) Multis coram te, Deus Pater, exsultantes in laudibus, confessoris tui Martini hodierno die obitus memoriam facimus, doctrinae recolimus, operum memoramus. Qui licet totum vitae suae cursum gloriosa decoraverit pace, finem tamen ineffabili caritatis bono reddidit et probabilem, et illustrem, cum vicinum sui cernens terminum finis, pacem inter se discordantibus restituit clericis; quo ad aeternam continuo vocaturus hereditatem, exemplo Domini tenendam suis pacem discipulis commendaret. Huius ergo viri suffragiis pelle a nobis, Deus, quidquid iugulat pacem, quidquid suscitat litem, quidquid dividit unitatem; et dona ut eidem consortes simus in praemio, cuius hic dilectionis edocemur exemplo.
( S2160il) Dignum et iustum est, vere aequum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, in depositionis anniversaria commemoratione sancti Martini episcopi et confessoris tui. Quem pro pietate tua et servitute sua tam beatum labore, quam munere, inter sanctorum omnium florentissimas legiones ac felicissimos martyrum choros, et illustres eminentium seniorum cathedras, dextri ordinis locum tenere confidimus. Quia bona arbor bonos fructus facit, et bonus homo de bono thesauro cordis sui bona profert; cumque in eodem evangelio ipse docueris: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Hunc ergo inter iustos iuste numerandum testantur facta per saeculum, signa post transitum, opera dum vixit, mirabilia postquam recessit; cum praesertim ad unum sanctitatis culmen diversos mittat ascensus. Non una est virtutum via, quae gloriae tuae ducit ad regnum. Quid enim minus est crucem ferre per tempora, quam mortem subire per vulnera? Quid inferius est mundum vincere, quam gladium non timere? Cum plus luctaminis habeat diuturnitas crucifixi, quam celeritas interempti. Quid supereminet affectus maturius comsummatus, quam diutius custoditus? Non distat propter te mortificatus a mortuo, cum in utroque sit gloriosum, et abuti velle quod placeat, et uti nolle quod liceat. Pugnam sustinere sine defectu, an coronam rapere sine metu? Propositum non mutare sub spatio, an implere desiderium sub momento? Par est, ut credimus, illecebris non acquiescere per rigorem, quam suppliciis non cedere per dolorem. Ubi aequalis in dilectione animus est, percussor deest fidei, non confessor. Voluit triumphare dum militat, qui militare non destitit dum consummat. Inter carnales poenas et spiritales insidias, laboriosius est hostem occultum superare, quam publicum, quia non sit levius semper sperare quem caveas, quam non formidare quem videas; iugiter in procinctu providere cautelam, quam fortiter in congressu servare constantiam. Non interest in angustia vivere serviturum, aut in poena deficere feriendum; cotidie declinare quod decipiat, aut cum compendio ambire quod finiat. Postremo in agone martyrum ad destruendam fidem, hoc semper proponitur quod horreat; hic semper quod delectat. Ibi tormenta terrori; hic etiam blandimenta discrimini. Ibi homo nititur expugnare per amara; hic diabolus illaquare per dulcia. Ibi mors securitatem praestat; hic securitas mortem facit. Ibi alienae irae impietas; hic propriae naturae mobilitas inimica est. Sed in his omnibus nihil sibi sine adiutorio tuo arroget humana fragilitas. Tuis muneribus debet unusquisque deputare quod vicit, quia tuis viribus portavit uterque quod pertulit. Horum tu verus arbiter, Deus, quos propter te nos supplices tui quaesumus, ut sicut illi tibi accepti, ita nos illis mereamur esse suscepti. De quibus hoc nobis sufficit credere, quod una amoris tui causa per diversa merita, discreto vel fine vel tempore, feliciter afflicti, veraciter probati, potenter praediti, clementer assumpti, et aequaliter sint beati. Per ipsum cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( S2161ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui solus servientium sibi et primordia consecrat, et fines glorificanter exornat. Qui illorum commendat exitum signis, quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis; quique huius confessoris sui ita est glorificatus in opere, ut non pateretur eum confundi inimicis in porta loquentem. Hic quippe vir, cuius mundo vita in testimonium, discipulis exstitit in exemplum, vidit eminus se obviante consistere adversarium, quem eo apertis oraculis exprobavit, quo se continuo in sinu Abrahae recipi veridica inspectione praescivit. Hunc tu, Deus summe, coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue, quem dono gratiae tuae et vita illustrem, et mortis interminatione constituisti insignem.
( S2162pp) Placeat tibi, Domine, quod offerimus, et sanctifica quae tibi sanctificanda litamus; ut in hoc die, quo beatissimus praesul Martinus glorioso transitionis evocatus est obitu, donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum.
( S2163od) Deus, qui animam viri sancti ac confessoris tui Martini, soluta carnali compage, caelesti collocasti in requie, ut tuorum consors exsisteret angelorum, qui vita calcaverat mundum; essetque paradisi possesor, qui eremi exstiterat habitator; haberetque caelestis gloriam vitae, qui increpato diabolo triumphaverat in morte. Tu nos praedicti viri obitus memoriam celebrantes, actu placabiles, cogitatione facito esse felices; quo nec opere, nec cogitatione sordentes, et corde et lingua proclamemus ad te, ita dicentes:
( S2164bn) Christus Dominus, qui per confessorem suum Martinum pacem discordanti restauravit ecclesiae, faciat vos, eodem intercedente, omni peccato carere. Quique illum, exprobrantem Zabulum, admirabili glorificavit in transitu, iustificet vos propriae vocationis in exitu. Ut in eius sinu post obitum receptos vos gaudeatis, quo idem se recipi patulis praedixit oraculis.
( S2165cm) Deus, perennis salus, beatitudo inestimabilis, da, quaeso, ut qui ineffabli munere tuo sancta ac beata sumpserunt, sancti ac beati esse mereantur.
( S2166pr) Ego in saecula gaudebo, alleluia, confitebor, alleluia, et psallam Deo, alleluia, alleluia. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. Confitebor, alleluia, et psallam Deo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Confitebor, alleluia, et psallam Deo, alleluia, alleluia.
( S2167pg) Confessoris tui beatissimi Aemiliani annua recussione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S2168sc) Munera accepta erunt super altare meum, et domus orationis meae honorabitur, alleluia.
( S2169ad) Inter conspicua virorum fortium gesta, quos ob amorem Christi triumphalis victoriae pugna provexit ad palmam, non minimam, carissimi fratres, Aemilianus hic noster recenti tempore sortitus est gloriam. Quem Deus nobis omnipotens, speciale providens ad exemplum, senescente iam saeculo et rerum labentium ruinosis casibus nutabundo, et patronum servavit et medicum. Est enim patronus veraciter praevalens, quo defendamur oppresi, et necessarius medicus, quo favente Domino sanemur aegroti. Adhuc ergo, fidelium plebs, devota mente concurrite, huic dolentis animae lacrimosa suspiria pandite; ob memoriam eius vota Deo debita reddite, ob meritum festa celebritatis excolite. Obtinebitis sine dubitatione quod poscitis, tantum promerendi fiduciam habeatis. Valet enim apud Deum impetrare quod petitur, qui, eodem gubernante, calcare potuit quod timetur. Ille, inquam, ille hic noster Aemilianus est, qui in hac nostrorum temporum virtutum indigna paupertate, ad instar apostolicae potestatis carismatum divitiis abundavit, martyriumque quod tranquillitate fidei defuit, carnis contritione complevit. Ita enim sui corporis cratem abstinentiae rigore subiegit, excubiis maceravit, nuditate destituit, solitudine trivit, calore terruit, algore restrinxit, poenarumque diversarum cruciatibus tortor ultroneus laceravit, ut quamvis persecutor atrocissimus immineret, poenam invenire vix posset, quam non in se prius spontaneae pro Domino iam subisset, animamque ponere, si ita res exigeret, preoptaret; qui tot amara perpetim tormentorum incommoda non timeret. Ideoque Apostolis ac martyribus aequalis rite dignoscitur, quia iisdem in tolerandis suppliciis patrandisque miraculis non impar habetur. Ob hoc ergo Trinitati Domino supplicemus, ut sicut illi tantorum bonorum largitus est gratiam, ita eiusdem patrocinio, nostris facinoribus attribuat veniam.
( S2170al) Deus, qui humani generis miseratus miseriam, in consolationem nostri operum tuorum magnalia, extremis etiam temporibus, innotescendo mirificas, quo vitae nostrae dure fragilitas, quae suorum meritorum non corrigitur plagis, virtutum saltim provocetur exemplis, respice tuorum supplicum vota, quae tibi ob reverentiam cultoris tui, nostri sine dubitatione patroni Aemiliani sanctissimi, cordis persolvimus obsequela devoti. Da nobis, Domine, eodem patrocinante, praesidium, quo ille, fultus, et diabolum vicit et saeculum. Sit nobis apud te fidelissimus intercessor, qui vitiorum omnium exstitit debellator. Interpellet pro miseris, qui nunc sanctis laetatur cum Angelis. Solvat vincula peccaminum, qui iam tuae piae claritatis contemplatur aspectum. Concede, quaesumus, hoc rogante, misericors Deus, puritatem mentibus, et sanitatem corporibus; fidelibus custodiam, et credendi non credentibus viam; sacerdotibus concordiam, et clericis disciplinam; monachis perseverantiam, et sacris virginibus sanctimoniam; viduis continentiam, et cunctis communiter viventibus in religione cautelam. Sit vita principibus moderato, et pax gentibus indisrupta; frugum omnium opulentia, rerumque necessarium largitate copia. Et quia quantum nostra necessitas expetit, tantum lingua prorogare non sufficit, tu, nostrorum cordium scrutator, omnipotens Deus et conscientiarum iudex, omni conditioni, sexui vel aetati, ita commoda concede praesentia, ut beatae vitae gaudia non deneges infinita.
( S2171pn) Sanctorum tuorum, Domine, vocabulis recensitis, offerentium quoque votis ac dormientium spiritibus memoratis, abundantissimam tuae pietatis clementiam postulamus, ut sanctis praemia promissa restituens, offerentibus fructum bonae voluntatis accumules, et defunctorum spiritibus aeterni refrigerii quiete laetifices.
( S2172ap) Fons pacis, origo dilectionis, perfectio caritatis, Domine Iesu Christe, sincerae pacis osculo cultores tuos consocia, et purae caritatis affectu cunctos tibi servientes agglomera, ut in hac electi tui festivitate praecelebri, ita cunctos vera pax pacatos efficiat, ne quempiam amaritudo fellis ad discordiam pertrahat.
( S2173il) Dignum et iustum est, vere dignum satis et pulchrum est, nobis quoque conveniens ac probatum, omnipotentiae tuae grates summas persolvere, laudes maximas canere, hostias praecipuas immolare, indivisa Trinitas, Deus noster. Cuius gratia hic venerabilis athleta tuus Aemilianus, in conversione mirificus, in vita clarus, post transitum exstitit gloriosus. Cuius conversio admirabilis coepit, cuius vita virtutibus abundavit, post cuius exitum crebrescunt signa per virtutum meritum. Hic ille tuus est agonista fortissimus, qui Satane durissimos in congressione conflictus, et invisibiliter edomuit et visibiliter effugavit; quique in carne positus, ita carnis retundit aculeos, ut et in sexus disparis contubernio degeret et male sua damna corporis incitamenta nesciret. Hic igitur collata a te, largitore Domino, virtute subnixus, caecis lumen reparavit extinctum, paraliticis membrorum reddidit usum, clodis gressum redintegravit amissum, energuminis purgati pectoris restituit intellectum, et cunctis generaliter diversitate languentium aegritudinum quaesitae praebuit sanitatis effectum. Nec tantummodo mira haec corporaliter vivus exercuit, verum etiam maiora mortuus, et praestat et praestitit. O inefabilem magnificentiae tuae potentiam. O virtutum immensurabilem summam. O sanctorum tuorum admirabilem vitam. Tu es enim, Domine Deus noster, magnificus in sanctitate, terribilis in virtute, laudabilis in mirabilium potestate. Libet ergo inter haec, Domine, in laudis tuae praeconia paulisper ora resolvere, et nova cum illis veteribus comparare, ut per haec probemus te unum Deum esse legis et gratiae, cum te solum ostenderimus nunc insignia operari per christicolas sanctos, qui olim sub lege similia operatus es per electos. Tu dudum, per virgam Moysi, Rubri aequoris profunda desiccans, ut viam inter fluctus aperires populo gradienti, spumosos sali gurgites et crebra fluctuatione vagabiles in cumulum religasti; tu nunc, per Aemiliani tui baculum, gressum quem orbi valitudo ligaverat, ut viam expedite carperet, resolvisti. Tu dudum, per Eliam, tantillo panis et Olei domum viduae multo tempore sustentasti; tu nunc, per Aemiliani, liquore vini paucissimo virorum multitudinem refecisti. Tu dudum, per Eliseum, contra vim naturae ferrum levigans natare iussisti; tu nunc, per Aemilianum, succisum lignum proterans excrescere voluisti. Atque, ut ex eius, ita et ex istius ossibus gloriosis, mortis umbra iam diutina consopiti, exangues artus auris vitalibus reddidisti. Tu dudum Danieli cibos ad lacum; tu nunc Aemiliano sumptus mittis ad prandium. Unde non immerito talia potuit, qui merito talibus indissimilis extitit. In caritate primus, in patientia solidus, in humilitate fundatus; ad pietatem paratus, in largitione promptissimus; in oratione assiduus, in vigiliis strenuus, in ieiuniis arduus; in morum probitate compositus, in omnibus omnino virtutibus clarus, in discretionis gratia subtilissimus. Pro his inenarrabilibus virtutibus tuis et donis, atque incomparabilibus eius bonis, hanc tibi hostiam offerimus iubilationis, quam sereno tuae pietatis intuitus sanctificare digneris. Prostratisque cum tuorum angelorum innumerabilibus choris, cum ter octenis seniorum clarificis togis, cum bis binis animalibus honoris evangelici diademate laureatis, cum sanctorum omnium inexplebilibus votis, hymnum tibi debitum concinnimus laudis, oris atque cordis organo conclamantes, atque ita dicentes:
( S2174ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui, ut mortalium sordes elueret, opprobrium mortalitatis accepit, ut nos a poenis perpetuis liberaret; poenarum cruciamenta sustinuit, ut mortem in nobis vita perimeret. Ad mortem usque cunctorum vita pervenit, ut viam nobis caelestis patriae reseraret; aeris liquidi viam ipse devicta morte transcurrens, supra caelos in tua parte dextera regnaturus ascendit. Per quem te supplices exoramus, ut haec typica sacramenta respiciendo sanctifices, et sanctificando respicias; ut corporis ac sanguinis sui mysteria percepturis, ipse fautor exsistat ad veniam, qui liberalis exstitit redemptor ad vitam.
( S2175pp) Haec sunt, Christe Domine, sacrosancta Novi libamina Testamenti, quae tibi in commemorationem tuae passionis offerre iussisti. Hoc vere sacrificium salutare, per quod dum tibi humanum genus reconcilias, regno tuae maiestatis associas. Precamur igitur, omnipotens Deus noster, ut supplicationi nostrae placabilis adsis, et sanctificationem tuae benedictionis huic hostiae propitiatus aspires. Descendat de regali tuae solio potestatis angelus pacis et gratiae, qui et oblata sanctificet et vota populi serenitatis tuae nutibus repraesentet. Quaesumus, ineffabilis Trinitas Deus, ut hoc tibi holocaustum ob honorificentiam tui sacerdotis oblatum, legitimum efficias et acceptum. Proficiat ad fortitudinem sanis, ad medelam aegrotis, ad castitatem lascivis, ad oboedientiam tumidis, ad concordiam odiosis, ad perseverantiam iam pacatis, ad sublevamen oppressis, ad consolationem afflictis, ad receptionem patriae peregrinis, ad gubernationem egenis, ad indulgentiam reis, ad emendationem omnimodam depravatis. Ut quicumque ex hac victima spiritali libaverint, et cunctis bonis exuberent et malis omnibus caruisse tripudient.
( S2176od) Nate Patris ingeniti, Christe, qui ab arce sedis aetheriae telluris infima petens, inter alma sacrae monita iussionis, quibus nostri sensus obtusionem exacuis, precem etiam qua delictorum veniam impetremus ostendis, respice placatus orata quae docuisti, vota suscipe quae mandasti, corda sanctifica quae creasti. Et quia nemo mortalium in hac flebili peregrinatione sic durat, ut cotidie non delinquat, ita miseris nobis, per suffragia patroni praesentis, et pietatis tuae praesta gratiam favoris, ut ad te exaudiamur e caelis, quo praecipiente iugiter proclamemus e terris:
( S2177bn) Meritis electi sui Aemiliani sanctissimi, Christus Dominus clamorem vestrae precis exaudiat, et sancta desideriorum vota perficiat. Tribuat vobis Dominus, eodem flagitante, quae poscitis, et propitius removeat quod timetis. Ut qui in hac die fidei devotione deprecaturi Deum convenistis, culparum nexibus resolutis, societatis eius praemio floreatis.
( S2178cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Aemiliani veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( S2179pr) Beatus vir, alleluia, qui implebit, alleluia, desiderium suum, alleluia. Potens in terra semen eius, generatio rectorum benedicetur. Desiderium suum, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Desiderium suum, alleluia.
( S2180pg) Confessoris tui beatissimi Eugenii annua recursione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( S2181sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( S2182ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, omni nobis veneratione dignissimum, in quo beatissimus confessor Eugenius quod corde credidit ore professus, ad aeternam gloriam vocatus est, debitis laudibus honoremus, omnipotentis Dei clementiam postulantes, ut, qui eum se confitentem hodie intulit caelis, nos credentes ac confitentes se iustificet a delictis; ut, qui hodierno die Confessoris veneramur sollemnia, ad confessionis mereamur pervenire coronam.
( S2183al) Deus, qui confessorum remuneras fidem, et confitendi tibi praeperas voluntatem, oblatas tibi in hoc festo confessoris tui Eugenii hostias intuere, ut qui, eius memoriam facientes, nostra tibi confitemur delicta, Confessoris tui obtentu, perducamur ad veniam.
( S2184pn) Christe Dei Filius, qui non victim pasceris, sed purae mentis confessione placaris, offerentium fac tibi acceptabile votum, et defunctis dona consortium beatorum; quo, in huis confessoris tui Eugenii commemoratione, et confessiones a te acceptentur viventium, et requies concedatur spiritibus sepultorum.
( S2185ap) Deus, qui connfitentium es corona, dissidentium perime iurgia, dans omnibus nobis ita pacis tuae repleri ex munere, sicut confessor tuus Eugenius confessionis claruit dignitate.
( S2186il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui est corona iustitiae, arbor vitae, palma victoriae. A quo Confessorum directa fides non discreta martyrio, sed unita martyriali promeretur decorari victoria, cum etsi non sint adepti, fuso sanguine, martyrii necem, non tamen sunt discreti a martyribus in virtute, dum hostem quem illi patula dimicatione exsuperant, isti interius calcant; et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt, hunc isti introrsus perimunt spiritaliter resistentes et colluctantes adversus principes tenebrarum, et illecebras aerium potestatum, ut temporale tribulatione purgati, quod Martyres sanguine, hoc isti ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hunc virum, vere beatum, plenissima egisse devotione credimus et fatemur, qui te dilexit in vita, tenuit in conscientia, praedicavit doctrina. Confessorum retinens gradum, confessionis pervenit ad triumphum, labiorum suorum confessione laudando potentiam Unigeniti Filii tui, quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri. Ipsum Dominum et Salvatorem nostrum, quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli, ita dicentes:
( rS2187ps) Vere sanctus, vere pius et admirabilis es, Domine Deus noster, qui hodierno die, et confessoris tui Eugenii Innovas gloriam, et confitentium excitas vota. Ut, cum eidem qui tibi confessione placuit, confitentes obsequimur, nostrum potius excitemus affectum, dum quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis. Has ergo hostias in tanti viri commemoratione offerentes, precamur, ut qui eius hoc die animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
( S2188pp) Confessoris tui Eugenii memoriam facientes, qui te inter adversa confiteri non destitit, actu placuit, oratione quaesivit, perfectione invenit; te quaesumus, te rogamus, ut his victimis tibi ob honorem eius oblatis, clementer illabi iubeas, et ex his sumentibus peccata dimittas, atque confessionis gratia glorificandos attollas.
( S2189od) Christe Deus, qui per Apostolum tuum oris confesionem ad salutem prodesse dixisti, Confessoris tui precibus consule nostrae saluti, ut cum ea, quae corde credimus, ore professi fuerimus, a te exaudiri mereamur a terris:
( S2190bn) Dominus Iesus Christus qui est confessorum remuneratio, confessoris sui Eugenii suffragio, vos sanctae confessionis munificet dono. Detque vobis confitendi votum, qui eidem confessionis contulit praemium. Ut tanti Confessoris imitando exemplum, ad caeleste mereamini pervenire promissum.
( S2191cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui Eugenii veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( M2192pr) Ave, virginum speciosa virgo. Illaeso pudore Deum enixa. Te Angelorum, hominumque catervae Dei venerantur parentem et collaudant. Illaeso pudore Deum enixa. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Illaeso pudore Deum enixa.
( M2193pg) Magnificent te, Deus, cunctae creaturae, quarum conditor tam insignem hominis fabricam eiusdem carnis assumptione in alvo virginea Beatae Mariae recumbens illustrare dignatus es. Eius, quaesumus, interventu nobis mentis et corporis tribue pudicitiam, qui eius nivei pudoris claustra illibata servasti post partum.
( M2194sc) Tibi, sancte Pater, omnipotens sempiterne Deus, hostias immolamus Filii tui Domini nostri Iesu Christi Matris munera recolentes. Cuius intercessione placatus nostrorum ablue sordes delictorum. Matris munera recolentes. Ut quae immaculata concepit, virgoque peperit, fidelium reatus intemerata precibus emundet. Matris munera recolentes.
( M2195ad) Tendamus ad omnipotentis Dei misericordiam supplices palmas qui Virginis Mariae pudici decoris thalamum praeelegit, quae unigenitum Filium suum mundi salutem pareret. Praestet beatissima Virgo et parens nobis protectionis auxilium. Ad cuius labia meliflua facile Pius inclinat aures Filius, immensae clementiae auctor. O sponsa Dei Maria, auditum pulsa clementem Patris ac Nati ut nostras miseratus ruinas, pia lumina misericorditer flectat, quo piacula mundet et crimina laxet, et culparum pondera relevet iacentium, poenarumque sarcinas tollat. Eia, pudoris almi Virgo foecunda, funde preces ad Filium ut nobis praestet auxilium. Labimur sine te suffragante, Maria, mergimur profunda scelerum abysso absque Filii tui remigio salutari, porrige ergo pias lapsis manus. Confirma labantes, languidos refove, ac tibi laudum vota reddentes propitia exaudire digneris.
( M2196al) Omnipotens adorande tremendeque Deus, qui providentia ineffabili rerum dirigis cursus cunctarum et pondere libras aquarum gurgites elementaque locis aptas, quorum mixtione corpora subsistere iubes, ut mirabilium tuorum non modo in magnis, sed in parvis insignia ostendas. At maiestati tuae parum erat condidisse omnia, quibus leges imponeres, nisi hominis lapsum, cui servirent, reparando reformares. Quippe cecidisse Evam, luctus nostri parentem, quid posteris miserius nobis? Verum gratiae plenitudine te, Domine, obumbrasse Mariam, quid felicius? Genuit illa flebiles et perituros, concepit ista Deum hominem, pristinae ruinae reparatorem. Cecidit homo infelicis culpae reus, suscepit ex Maria hominem, qui nos redimeret Deus. Speciosa Dei Patris sponsa, atque Filium Dei paritura a saeculis praelecta, oret pro nobis pia interventrix, ut piaculis expiati, Patrem cum Filio et Spiritu Sancto vocibus sinceris cum Maria laudemus atque sine fine cernui unum in Trinitate Deum adoremus in saecula saeculorum.
( M2197pn) Te Deum, Filium Dei, summis gratiarum muneribus excolimus, licet Incarnationis tuae sacratissimae mysteria recensere dignis clamoribus non sufficimus, cum Virginis Matris tuae in alvo ad salutem humani generis foedera sunt inita, eius ergo interventu nos caelo dignos efficere digneris, qui eius claustrum, pudicitia decorum, subire non dedignatus, hominum commercium caelestium spirituum consortium mirabili providentia inire fecisti. Per cuius sanctissima merita te supplices postulamus, ut a contagiis terrenae foeditatis corda tuorum emacules et gratia tua mentes nostras visitando refundas, quo pausantium animabus requiem et vivis pacem largiaris.
( M2198ap) Miserere plebis tuae, Domine, miserere, qui eximiae caritatis tuae clementia nostrae carnis mortalitatem sumere atque crucis eculeum subire voluisti, quique Virginem Matrem, pro nobis reatibus pendens in ligno, Virgini discipulo commendasti, placare, quaesumus, ob nostra facinora infensus, ut tuae propitiationis abundantia, pacis tuae commendatione mereamur in hac peregrinatione et adversa pati patienter et secundis sobria pace gaudere.
( M2199il) Vere dignum et aequum est, summo, immortalique Deo gratias immortales omni conatu agere, et Iesu Christo aeterno Filio suo, ex Virgine gloriosa beata Maria Spiritu Sancto obumbratione concepto, atque denuo pro nostra salute nato, qui ex semine David secundum carnem Virginem mundissimam, de qua nasceretur, propheticis oraculis se praefatum nasciturum elegerat. Virgo nempe regia non alta sapiens, sed humilia respiciens, ab Angelo nuntiante salutata, sed non corde exaltata, quae ad laudes proprias turbata est, non gaudio effusa, quae prior fide in mente genuit, quam in ventre Deum, quem natum adorat creatorem, quem Angelorum obsequia plusquam hominem testantur, qui palam fit pastoribus, quem sapientium obtusa corda non noverat, astrum iubaris insoliti Reges docet, et antecedit, ducatum praebens ad Salvatorem, qui vagiens in praesepe Regum sceptra curvavit; et qui matri non intulit fastidia ventris, eius suffudit mirabili iubilo mentem. In partu Virginem se laeta miratur, in Filio se matrem Altissimi laetatur, lactabat prolem Virgo, per quam pascitur homo. Te igitur omnipotentem mirabilia opera exaltant, quia maiora feceris redimendo quam creando. Condidisti nos in sapientia, redemisti in misericordia, quem decet hymnus, quem merito Angelorum laudat exercitus et unanimiter spiritus iustorum laudantes adorant ita dicentes:
( M2200ps) Vere sanctus, vere beatus Dominus noster Iesus Christus, qui Matris sanctissimae misertus, virginali eius pudicitiae virginem custodem destinavit, quae in terris celebris hominibus, ab Angelis celebrior in caelis colitur. Illa mysteriorum divinorum conscia parens, Apostolorum non ignara mali consolabatur aerumnas et Filii arcana fidelis et mystica discipulis revelabat. Cuius ex melle dulcior fluebat oratio, cooperante Domini Matre Filii eius affluentia, qui vivit et omnia regit cum Patre et Spiritu Sancto
( M2201pp) Illustratione tua, Christe Iesu, mentium nostrarum tolle caliginem, nam Virginis Matris tuae meritis poscimus adiuvari, oramusque ut eius patrocinio haec oblata sanctifices et sanctificata nostrorum tergant scelerum maculas et ad tua promissa nos dirigere digneris.
( M2202od) Deus virtutum, sponsae tuae Ecclesiae indeficiens conservator, quam per gloriosissimam Virginem matrem tuam gratiarum donis vivificas, eius, quaesumus, pia intercessione ad mandatorum tuorum observantiam dirigere digneris, et praesta, ut puro corde, quod praecipis, oremus e terris:
( M2203bn) Misericors Deus, per illam caritatem, quam habuit erga Virginem Matrem suam, vobis conferat auxilium ad vitam aeternam. Fons ille gratiarum inspiret vobis dona, quae vos gratiores sibi reddat. Donet et pacis dulcedinem quae vos concorditer foveat in gremio matris Ecclesiae.
( M2204cm) Sumpsimus, Domine, tui corporis et sanguinis salutarem refectionem, quaesumus ut interventu gloriosae Virginis Mariae adsit nobis mentis et corporis robur per hoc sacramentum, ut ad vitam aeternam sit viaticum sempiternum. Perennitatis nostrae sumpsimus Verbi incarnati mysterium, quod in utero Virginis Mariae nostrae carnis commercium assumere dignatum est, ea igitur interveniente patrona, aeternae in nobis vitae gratiam operare, bone Iesu.
( M2205pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna, et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( M2206pg) Deus, qui sancto apostolo tuo N. durum martyrii gradum scandere et velle tribuis et posse concedis, tu das voluntatis initium, tu opens largiris effectum. Exaudi nos famulos tuos et tu nobis da fervidae devotionis initium et tribue bonae consummationis effectum.
( M2207sc) Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius himinis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( M2208ad) Sancti apostoli et martyris N. carissimi fratres, sollemnia celebrantes, salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis, eique abdita pandamus cordis simul et mentis, ut qui in eius habetur auctor victoria, dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hic enim est, carissimi, qui inter ceteros sanctorum aggeres in laudibus est habendus; et colloquiis Domini et Salvatoris nostri honore praecipue celebrandus, qui etsi pro Domino non interiisset sanguine fuso, sollemnis haberetur Domini sui doctrinae documento. At cum illo inaestimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio, et Ecclesiam primitivam et instruit et corrigit verbo; excellentior habetur illius et mirabilis gloria, et eius laetior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda sollemnia. Sed quantum ad rei magnitudinem et gratiae gloriam spectat, parum est et Dominum et Magistrum suum corporaliter cernere, et eius doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere, quando usque adeo fidei gloria crevit, ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderit Magistrum, hoc illi faciendo ceteris reliquerit faciendi exemplum. Sollicita igitur in eius festivitatibus convenire debet fidelium toga, et cum studio compunctionis eius celebrare sollemnia. Excitentur corda suspiriis, et mens illorum doctrinis hilariter compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerit mirabiliter consequi, dignetur nobis iugiter adesse patronus. Et qui mirabilis effectus est per Christi doctrinam, dignetur meritis tueri Ecclesiam.
( M2209al) Magister omnium Apostolorum et ducator Ecclesiae, Christe, convenientibus nobis in honorem sancti tui apostoli et martyris N., propitius adesse dignare. Fac nos eius doctrinae sequaces, fac amabiles, fac docibiles, ut ab eo non inveniamur extorres, quem fidei scimus egregium ducatorem. Habeat cum illo spes nostra gloriae praemium, qui postquam magistri doctrina fulsit, meruit obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia eius doctrina, cuius in illa habetur praedicatio gloriosa. Adsit miseris nobis in omnibus adiutor, qui Ecclesiae mirabilis exstitit doctor. Doceat nos normam tenere iustitiae, cuius praedicationibus fulget Ecclesia ut sol et luna. Erigat lapsos ad paenitentiam, qui eximius factus est per doctrinam. Impetret peccatoribus scelerum veniam, qui doctrinis fundavit Ecclesiam. Conferat regibus modestiam, virginibus perseverantiam, clericis disciplinam, laicis continentiam, certantibus in fide constantiam, qui quasi in mari navem praedicationibus gubernat Ecclesiam. Ut qui illius victoriis excitati, eius sollemnia celebramus, eius meritis a criminibus absoluti, ad te post transitum veniamus.
( M2210pn) Fidelis, Domine, in verbis tuis, et sancte in omnibus operibus tuis; occurre nobis pius, sancti tui N. apostoli sollemnia celebrantibus. Et qui illi dedisti potestatem eiciendi daemonia per Spiritum Sanctum, tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor iustitiae et defunctis post evasionem Erebi, sessio beatae vitae. Qui in temporali permanemus vita, illius corrigamur doctrinis, et qui iam exuti sunt a carne, illius meritis mereantur annumerari cum sanctis.
( M2211ap) Pax indeficiens, Christe, et origo dulcedinis, qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis, dignare hanc amplissimam effundere pectoribus nostris, at non sicut mundus dat pacem, pacifici conversantes, mandata tua aut per odium aut per oblivionem relinquamus, sed in dilectione Dei et proximi radicati, in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti, ut pacis osculum inter nos decurrens, nos pacificos reddat, et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis odii in nobis amaritudinem vincat, et caritas multitudinem peccatorum operiat, ut pax tua, quae tu ipse es, exsuperans omnem sensum, totius simultatis in nobis perimat vitium et timorem foris mittentis, caritatis conferat gaudium. Ut precibus Apostoli tui et Martyris in pace perenniter custoditi, per pacis concordiam habeamur beati.
( M2212il) Dignum et iustum est, omnipotens Pater, vere satis aequum et pulchrum est, nos tibi gratias agere, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro, qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens, extremis mundi temporibus carnem pro redimendis servulis sumpsit, et moriens ac resurgens, nobis omnibus patientiae documentum reliquit. Qui sanctos apostolos discipulos suos ad praedicationis officium eligens, patienter et humiliter docuit, eisque sustinendo iniurias perfidorum, patiendi normam monstravit. E quibus est iste, cuius festa celebramus, sanctus N., qui et doctrinis veraciter est edoctus et patientiae virtutibus mirabilis inventus est et perfectus. Qui daemonibus in idolis silentium ponit, et iterum ad derisionem pontificum idola colentium, idola loqui praecipitat. Qui futuram esse pacem mundorum nuntiat, et patienter stultorum contradictiones sustinet. Qui verbo daemones ligat, et stultorum hominum iniurias tolerat. Qui per patientiam ne aliquid mali irrisores et adversarii paterentur exorat, et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere, sed inimicos debere diligere praedicat. Qui caelo iam dives, terrenas et terrenorum divitias spernit, et spiritu pauperes et beati has pauperibus distribui suggerit. Omni gladio ancipiti penetrabilior amor Christi, quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit? Quis de omnibus qua in hominibus operaris vel pauca verbis texere valeat? Tantus et talis es, ut totus dici minime valeas, et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico angelos facis, et de temporalibus quam subito ad aeternum trasducis. Ecce iste noster apostolus sanctus N. electus de mundo, in mundum quasi mundum non noverit, currit, et necessaria vitae retibus et mercimoniis requirens, traditas sibi divitias spernit, et non temporaliter dives, sed pauper fieri eligit. Ad extremum, ne alii moriantur, ipse feliciter mori cupit et Christi et Domini exempla sequendo, in virtute potens persecutoribus cedit. Mortuus pro Christo et vindicanda veritate feliciter vivit, et cum omnium turmis, cum caelorum virtutibus exsultat, et incessabiliter exclamat et dicit:
( M2213ps) Vere sanctus, vere gloriosus es in sanctis tuis, Christe Deus. Qui pro redimendis servulis passionis ludibria sustines, et sustinentes sanctos perpetuitatis decore glorificas, dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori, et passionum tolerantia quasi diadematum pulchritudinis decorari, ut mundo dantes repudium, te solum et vitae suae et mortis habeant lucem.
( M2214pp) Amator et conservator sanctorum, omnipotens Pater, ecce super altare tuum in honorem sancti apostoli N., panis et vini ab Unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus, eaque Sancti Spiritus rore perfunde, deposcimus. Dignetur, quaesumus, super illa illabi Spiritus Sanctus; dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor, tuus unigenitus Filius. Ut quoquot ex illis libaverimus, non pro praesumptione sustineamus vindictam, sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri Filii tui praeceptis sacrificiis communicantes, ad conspectum gloriae tuae perveniamus indemnes.
( M2215od) Omnis conventus Ecclesiae qui tolerantiam et virtutem sancti apostoli et martyris N. audistis, mentis oculos mecum in intima ducite, et quid contemptus mundi valeat, pie perpendite. Ecce divitiae dantur et respuuntur; ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur et contemnitur. Et hinc est quod daemonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur, quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia, ut devicto diabolo, praemia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in caelis, libere possimus clamare e terris:
( M2216bn) Christus Dei Patris unigenitus Filius, qui sancto apostolo suo N. potestatem dedit daemonibus imperandi, gratia vos sua protegere et munire dignetur Spiritus Sancti. Et qui illi dedit ut contemptis divitiis, temporalem appeteret paupertatem, de praesenti et temporali vita feliciter vos duci iubeat ad beatam. Ut qui pro illius amore sancti sui memoriam recolitis, coram illo, post cum eodem in caelestibus gaudeatis.
( M2217cm) Deus, sub cuius altare sancti apostoli N. animae placide requiescunt, et stolam candidam caritatis accipiunt, nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adiunge. Ut vita saltem nostra perveniat ad misericordiam, si mors non pervenerit ad coronam.
( M2218pr) Gloriam et magnum decorem impones et dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. Vitam petiit a te, tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. In saeculum saeculi, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In saeculum saeculi, alleluia.
( M2219pg) Deus, qui es virtus indefessa et Sanctorum inexpugnabile robur, tuam in Martyribus tuis constantiam praefer, inter quos et sanctus martyr tuus N. patientia victrici nitescit; tu ergo in eius agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua, ut quae fideli devotione honorat Martyrem, parilem cum eo, te largiente, obtineat sanctitatem.
( M2220sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent; iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Domino. In perpetua aeternitate, alleluia.
( M2221ad) Largitorem aeterni muneris Deum, fratres carissimi, supplices imploremus, ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem martyris sui N. propitius acceptare dignetur; ac sic preces omnium clementer accipiat, ut omnibus peccata dimittat. Et qui praestare dignatus est eidem Martyri suo Deus Pater omnipotens olim victoriae palmam; nunc quaesumus universis postulata concedat, et aeternae vitae praemia dignanter attribuat.
( M2222al) In honorem beatissimi martyris tui N. cuius hodie natalem gloriae celebramus, his maiestati tuae, omnipotens Deus, laudibus servientes, sollemnia festa concinimus, supplices te deprecantes, ut cuius meritis obsequimur, eius, te propitio ac donante, apud clementiam tuam semper precibus adiuvemur.
( M2223pn) Pietatem tuam petimus, sempiterna Trinitas Deus, et sancti tui N. venerantes agonem supplices imploramus, ut preces omnium clementer accipias, et omnibus peccata dimittas. Atque ita tibi sit offerentium devotio placita, ut defunctis etiam requies praestetur aeterna.
( M2224ap) Reple nos, Domine, tuae pacis et dulcedinis dono, ut qui in hoc die amabiliter martyris tui N. veneramur triumphum, martyriali perficiamus affectu. Et qui eidem Sancto tuo impendimus obsequelae honorem, eius precibus per te fructificemus in caritate.
( M2225il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, te, inconfusa Trinitas, et unius essentiae indivisa maiestas, Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, fontem beatitudinis aeternae laudare, quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem, beatissimus martyr tuus N. errores saeculi sapientia vicit, terrores patientia superavit; et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe Agnum, leonem vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat. Sed quia Agnus sursum attendebatur, leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem morte destruxit, in ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2226ps) Vere sanctus, et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui hodierno die, animam sui testis N., devicto mundo, evexit in caelum; ut quae fuerat afflicta suppliciis, gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominicae imitatrix exstiterat passionis, caelestis esset particeps regni. Huius proinde meritis, Deus summe, terminum pone delictis, et finem scandalis. Ut qui martyris tui N. veneratores exsistimus, remotis adversitatibus, eius gloriae participes effici mereamur.
( M2227pp) Haec tibi, Domine, tua servantes praecepta, in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus, et in commemorationem sancti tui N. suscepta populi tui per has oblationes, te iubente, vota deferimus, non nostris meritis, sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tuae misericordia pietatem, omnipotens Deus, ut eodem spiritu, quo te in carne virginitas incorrupta concepit, has hostias Trinitas indivisa sanctificet.
( M2228od) Cum in Ecclesia tua, Domine, noverimus in memoria aeterna esse iustum, non pro illius, sed pro nostri commendatione, hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes, ut qui eius animam fecisti in passione victricem, nostrum votum efficias confessione victorem. Quo eodem suffragante, clamorem nostrae accipias vocis; quo iubente, dicimus e terris:
( M2229bn) Christus Dominus, qui martyri suo N. patiendi contulit votum, patientiam vobis tribuat contra omnes illecebras vitiorum. Et qui illi donavit, peracta passione, coronam, vobis conferat, peracto luctamine mundi, gaudia repromissa. Ut qui in hoc die tanti Martyris ovantes sollemnia celebratis, cum eodem post transitum, collocati in caelestibus sedibus, gaudeatis.
( M2230cm) Fac nos, Domine, beatissimi martyris tui N. sequipedes; ut eius muniti suffragio, respuamus fallacias daemonum, cuius instructi patrocinio, videamus bona Domini in regione vivorum.
( M2231pr) Dabis eum, Domine, in benedictione in saeculum saeculi, alleluia. Laetificabis eum gaudio cum vultu tuo, alleluia, alleluia, alleluia. Quoniam Rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, alleluia, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, alleluia, alleluia, alleluia.
( M2232pg) Magna est, Christe Domine, martyris tui N. constantia passionis; ob hoc te quaesumus, ut nos, quos carnis imbecillitate aspicis fragiles, et opere iustifices, et gratia votorum exornes; ut qui non habemus bonorum operum fiduciam, susceptione huius festivitatis, remissionem criminum capiamus optatam.
( M2233sc) Iustitiam tuam, Domine, non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa, alleluia. Veritatem tuam et salutare tuum dixi.
( M2234ad) Dominum Deum nostrum, fratres carissimi, concordi prece et humiliatione poscamus, ut festivitatem nostram, quam in honorem sancti ac beatissimi martyris sui N. devotissime celebramus, illustret. Ut nos, sancti eius meritis consortes effectos, propositum nostrum vitamque consumet. Et cuius sumus hic, nostra devotione fautores, esse mereamur, donante Christo, participes.
( M2235al) Deus, qui in sancti ac beatissimi martyris tui N. certamine gaudens, eius victoriam usque ad martyrii gloriam sustulisti, ut inter supplicia constitutus persecutores suos, te donante, despiceret. Exaudi, Domine, preces nostras per huius merita, ut qui nos persecutionibus huius saeculi ventilamur, ad superandas earum tentationum molestias, Sancti Spiritus tui principali virtute confirmes.
( M2236pn) Offerentibus nobis ob honorem sancti martyris tui N. par illius dedicatur oblatio. Ille suis persecutoribus obtulit corpus, nos, Deo iudici probata corda vovemus. Ut cum fuerit in nobis humilitatis proba devotio, sicut hostia illius profuit ad coronam, ita nostrum sacrificium prosit ad veniam.
( M2237ap) Deus, qui dissidentes ad concordiam clementer invitas, et pacificorum mentes inhabitas. Pacem tuam, nobis supplicantibus, praesta; ac nos in eius confessione confirma. Ut eam, intercessione sancti martyris tui N., et veraciter habeamus, et invicem nobis fideliter demus.
( M2238il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, te, inconfusa Trinitas, et unius essentiae indivisa maiestas, Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, fontem beatitudinis aeternae laudare, quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus martyr tuus N. errores saeculi sapientia vicit, terrores patientia superavit; et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe Agnum, leonem vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat. Sed quia Agnus sursum attendebatur, leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem, morte destruxit, in ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2239ps) Vere sanctus, et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui hodierno die, animam sui testis N., devicto mundo, evexit in caelum; ut quae fuerat afflicta suppliciis, gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominicae imitatrix exstiterat passionis, caelestis esset particeps regni. Huius proinde meritis, Deus summe, terminum pone delictis, et finem scandalis. Ut qui martyris tui N. veneratione exsistimus, remotis adversitatibus, eius gloriae participes effici mereamur.
( M2240pp) Illabere, Domine, his sacrificiis ob honorem martyris tui N. oblatis, donans nobis; ut illius apud tuam clementiam commendemur suffragio, cuius hodierno die attollimur de triumpho.
( M2241od) Deus, qui in sancti tui N. corde flammam accendisti dilectionis tuae, da mentibus nostris eadem fide et caritate fervere; ut cuius gaudemus de triumphis, eius provocemur exemplis, quoniam ad te proclamamus e terris:
( M2242bn) Precibus iusti N. vos Dominus ab omni reatu sanctificet. Illius quoque vos efficiat imitari virtutem, ad cuius dedicandam sollemnitatem, vestram excitavit devotionem. Et participes vos ei in illa aeternitate reddat in munere, cuius amabiliter vos hic praespicit celebrare sollemnitatem.
( M2243cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sancti martyris tui N. tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( M2244pr) Famulo tuo praestitisti honorem magnum, dicit Dominus, alleluia, et omnes inimicos eius humiliavit, et coronam dedit ei, alleluia, alleluia. Praevenisti eum, Domine, in benedictione dulcedinis. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et omnes inimicos eius humiliavit, et coronam dedit ei, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et omnes inimicos eius humiliavit, et coronam dedit ei, alleluia, alleluia.
( M2245pg) Deus, omnium sanctorum splendor mirabilis, qui praesentem honorabilem martyrem tuum N. praedicare iussisti; da populo tuo eruditionem spiritualium gaudiorum, ut qui hanc colimus diem, et voce psallimus et verbis, munera capiamus regni caelestis.
( M2246sc) Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti; et sicut stellae dantes claritatem lucis, ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate, alleluia. Fulgebunt, et tamquam scintilla in arundineto discurrent; iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabunt cum Deo. In perpetua aeternitate, alleluia.
( M2247ad) Pretiosissimam martyris N. sollemnitatem, fratres carissimi, promptissima celebremus devotione, suppliciter orantes Dei nostri misericordiam, ut qui beatissimam praefati Martyris sui annua festivitate in hunc diem memoriam excolimus, et si aequare factis eius non possumus, saltem, ipso patrocinante, imitare fidem eius per omnia valeamus.
( M2248al) In memoria aeterna beati martyris tui N., Domine, laetamur tempore recurrenti; magnificantes eius gloriam passionis, et beatitudinis ipsius facta celebrantes, quae a te accepit atque in te possedit, largitore inexhausto, retributore perpetuo, fonte profluo, thesauro sempiterno. Da nobis, quaesumus, veneratoribus suis, eius peculiare suffragium; et quibus dedisti nominis eius titulum, praesta patrocinium indisruptum.
( M2249pn) In honorem martyris tui N. votivum tibi, Deus, sacrificium exhibentes, rogamus, ut eius meritis, et offerentibus veniam, et sepultis requiem largiaris. Quo huius suffragatione, te utrobique parciturum praebeas, cuius te in passione victorem esse demonstras.
( M2250ap) Deus, qui sancto martyri tuo N. tantum ardorem tuae dulcedinis contulisti, ut non caederet poenalibus flammis, habitans in eo tuae dilectio caritatis; praesta nobis, ut pacis bono accinti careamus scandalis, expiemur delictis, aeternae praestolemur gloriam visionis.
( M2251il) Dignum et iustum est vere, Domine, quia dignum et pulchrum est nos tibi gratias agere, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum: qui gloriari se in corona martyris sui N. demonstravit, et persequentis inimici furorem rabidum ad nihilum usquequaque redegit. Scindebatur quidem suppliciis pro Christo rege militis corpus variis generibus tormentorum; sed anima eius fontibus rigabatur spiritualium gaudiorum, aeternum evadens carcerem infernorum. Beatus Martyr cruciabatur in poenis, ut immarcessibiles victoriae coronas potiretur in caelis, vulnerabatur corpus eius in plagis, sed agonia non frangebatur in eo spiritalis. Sua viscera diversis tradidit poenis, ne Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum negare videretur in terris. Offerebat se Deo sacrificium castum, ut posset centuplum de superioribus praemiis accipere fructum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2252ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui martyrem suum N. et vita probabilem, et potissimum reddidit passione, cuius hodierna celebritas id nobis in affectum adducit, quod idem Martyr tuus pro te sanguinem fudit, suppliciis claruit, vitam invenit. Cuius te, nostris, Deus, parcas sceleribus, suffragatione rogamus, petentes, ut hic Martyr tuus, qui veraciter huic crucifixus est mundo, sit in auxilium populo christiano.
( M2253pp) Sanctifica, Deus, quod offerimus, et tribue propitius quod rogamus, ut qui passiones martyris tui N. venerabiliter annua vice excolimus, suffragio eius perenniter potiamur.
( M2254od) Dominum Deum nostrum, fratres carissimi, toto corde deprecemur et humili oratione poscamus, ut festivitatem hanc, quam hodierno die in honorem sancti beatissimi N. devotissime celebramus, illustret, et nos, consortes sanctis effectos, propositum nostrum vitamque consumet; et cui sumus in hac nostra devotione fautores, esse mereamur eidem, donante Christo, participes proclamantes e terris:
( M2255bn) Benedicat vos omnipotens Dominus, et tribuat per praesentis Martyris suffragia patrocinia sempiterna. Habeatis in Martyris intercessione praesidium, in recordationis die gaudium sempiternum. Ut qui ad festivitatem tanti Martyris, fide integra et mente devota venistis, magna vobiscum gaudia et praemia reportetis.
( M2256cm) Fac nos, Domine, beatissimi martyris tui N. sequipedes; ut eius muniti suffragio, respuamus fallacias daemonum, cuius instructi patrocinio, videamus bona Domini in regione vivorum.
( M2257pr) Haec dicit Dominus: Ego tuli te et fui tecum, alleluia; et interfeci omnes inimicos tuos, alleluia. Fecique tibi nomen, alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. Fecique tibi nomen, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Fecique tibi nomen, alleluia, alleluia.
( M2258pg) Domine Deus, praesta propitius, ut beatissimus martyr tuus atque pontifex N. qui pro te viriliter dimicavit et tuo munere vicit, ita nobis iugiter in tuo nomine adsit, ut victores, saeculo victo, exsistamus peccati, cotidianis abluat culpas, qui tot tantasque supergressus est poenas. Ut qui pro Domino mirificus exstitit triumphator, pro servis exsistat magnificus intercessor.
( M2259sc) Ego servus tuus et filius ancillae tuae, dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia. Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum eius, alleluia. Tibi sacrificabo sacrificium laudis, alleluia.
( M2260ad) Beatissimi martyris tui atque pontificis N. agonem divina virtute perfectum, votis sollemnibus, fratres carissimi, celebremus. Qui triumphalem palmam per fidei munimenta, Christo opitulante, promeruit obtinere, patrocinii sui nobis intercessum apud eum, cuius iam praesentia gratulatur, dignetur intendere; ut ipse nobis peccatorum tribuat veniam, qui contulit immortalitatis coronam.
( M2261al) Iteratis precibus, te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus, cuius honor sanctitas est, quem diligere salus est, quem amare perfectio est. Concede in omnem Ecclesiam tuam, sancti Martyris tui et Pontificis lucere vestigia, ut te regente omnium gressus, ea nos via perducat ad vitam, quae Martyrem tuum extulit ad coronam.
( M2262pn) Deus, qui sancto ac beatissimo Martyri tuo atque Pontifici, id muneris contulisti, ut qui propter te peregit illatae passionis liberaliter cursum, huius multitudinis mereretur occursum. Praesta nobis, ut eius suffragio, offerentium vota suscipias, et requiem defunctis impertias; dans omnibus nobis, ita tui Martyris imitari virtutem, ut consimilem a te post transitum mereamur invenire mercedem.
( M2263ap) Dona nobis, omnipotens Deus, martyris tui atque pontificis N. celebrantibus festum, sincerae pacis et caritatis affectum; ut qui in honorem eius tibi sacrificium deferimus laudis, nobis a te impetremus donaria caritatis.
( M2264il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, ut pro virtutibus martyris tui atque pontificis N. tibi laudes dicamus, et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum, qui tantum fidei robur tuo militi praestitisti, ut corpori flamma cederet, ferrum stuperet in pectore, et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo exstitit amor nominis tui, ut non avidus morsus ferarum, non rabies ursorum, non leonum insaciabilis furor eidem metum mortis incuserit, non laceratum ferro corpus animos inclinavit, non scissum sulcis latus fidem professae virtutis exclusit, nec ille sanguinis fluxus ungularum stridore revocatus vocem supplicationis exegit. Haec est corona martyris tui atque pontificis N., haec est caelestium pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera Martyris quam tela carnificis. Rogamus ergo te, Domine, ut sicut eius virtutibus victoriae praestitisti triumphum, ita nobis favorem auxilii tui perpetui largiaris; et praestes nobis hunc in solatium, quem praebere dignatus es in exemplum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2265ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui martyri suo atque pontifici N. et dimicandi virtutem, et regnandi tribuit potestatem; quo illi esset consors in regno, pro quo animam tradidisset supplicio; haberetque eum in munere, quem consortem habuisset in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Christus Iesus, qui et sanctis confert praemium, et peccatoribus paenitentiae fructum.
( M2266pp) Oblatas tibi, omnipotens Deus, ob honorem martyris tui atque pontificis N. victimas, propitiatus attende, ut qui Iusti tui memoriam facientes, votivum tibi sacrificium exhibemus, nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur.
( M2267od) Cum ex lege tua, Domine, noverimus in memoria aeterna esse iustum, non pro illius, sed pro nostri commendatione, hoc tibi offerimus holocaustum, petentes, ut qui eius animam fecisti in passione victricem, nostrum votum efficias in confessione victorem. Quo, eodem suffragante, clamorem nostrae accipias vocis, cum ad te proclamaverimus e terris:
( M2268bn) Petitiones vestras superna divinitas suppleat, et desideria vestra martyris sui atque pontificis N. intercessione perficiat. Omnium preces clemens auditor assistat, et cunctorum piacula bonitate propitia abluat. Sensus vestros nunc in bonis sibi adhaerere faciat, et in futuro suorum vos gaudiis iungat.
( M2269cm) Praesta nobis, omnipotens Deus, beatissimi testis tui atque pontificis N. assiduum patrocinium, ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem, sequamur fortissime proeliantem.
( M2270pr) Dabo sanctis meis primam sessionem, alleluia, in resurrectione aeterna; et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et lux perpetua lucebit eis, alleluia; et aeternitas temporum praeparata est, alleluia, alleluia.
( M2271pg) Beatissimorum martyrum tuorum N. et N. praesidiis animati, fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum, eorum in aeternum precibus adiuvemur.
( M2272sc) Venite benidecti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. Alleluia.
( M2273ad) Deum, qui immortales gloriosissimorum martyrum N. et N. palmas triumphali cruore perfudit, et beatam diei huius sollemnitatem suis pro se vincentibus dedicavit, fratres carissimi, suppliciter exoremus, ut qui dedit nobis diei huius sollemnem excursum, det plenum sollemnitatis affectum. Quique contulit hoc, quo cultus festivitatis amplectitur, donet votum, quo patientiam Martyrum imitemur; ut quidqui sancti sui hodierno perceperunt in munere, nobis proficiat ad salutem.
( M2274al) Laudes tuas, sancte, omnipotens Deus, ob gloriosas Martyrum passiones, sacris titulis ampliantes, sollemni tibi cum devotione persolvimus grates; quas triumphus gloriae tuae passionis evexit, resurrectionis aeternitas consecravit. Qui praemium immortalitatis, te auxiliante, suscipientes, et nobis dederunt viam vitae, et sibi paraverunt palmam victoriae. Horum nobis, Domine, obauditione da victoriam. Sit nobis eorum apud te patrona oratio, quorum, exspectante te Iudice, fulgentibus Sanctorum choris, coronata meruit esse confessio.
( M2275pn) Deus, cui acceptissimum ac iucundissimum sacrificium est sanctorum martyrum tuorum N. et N. fides atque devotio, adesto familiae tuae supplici, per sanctorum tuorum te suffragia deprecanti; offerentium vota amplifica, defunctis requiem dona, et da, ut qui se peccatorum suorum errore laeserunt, placere tibi tuorum mereantur intercessione Sanctorum.
( M2276ap) Deus, in quo est omnium iustorum requies et pax certa Sanctorum, dona nobis, quaesumus, in tua firmiter caritate laetari, ut perfectionem pacis, quam tui iam sancti fruuntur in caelis, hanc nos iugiter meditemur in terris.
( M2277il) Aequum et iustum est nos tibi gratias agere, Deus Angelorum, Deus Martyrum, et inaestimabili gaudio praedicare passiones servorum tuorum, triumphum felicium, laetitiam Angelorum. Quis enim huius altitudinis digne possit enarrare mysterium, ubi de supplicio beatitudo nascitur, de dedecore gloria procreatur, de morte vita perficitur? O mysticum religionis arcanum, ubi interfici laus est, et interfecisse damnatio. O sacratissimum bellum, in quo alii videntur occidi, et alter occiditur. O spiritale certamen, in quo se percussor vulneratorum morte prosternit, diabolus percutientem saevissimo furore succendit, Christus autem percutiendis patientiae virtute succurrit. Cum percussore diabolus punitur, cum percussis Christus esxultat: diabolus ministrum suum secum praecipitat in gehennam, Christus autem martyres suos ad regna perducit caelestia. Cui merito omnes Angeli et archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( M2278ps) Vere sanctus et pius es, Domine Deus noster, qui tam iustus es ad retribuendum, quam misericors ad donandum. Dum vis impendere pro meritis praemia, merita facis esse pro praemiis; et nobis dignaris deputare quod tribuis, dum invenire desideras quos coronas. Nam cum dubium non sit tuum esse quod vivimus, nostrum iube esse si vincimus. Sic athletis tuis datur, post victoriam, corona pro munere, cum impugnanda sit virtus ex munere, ipse praemium exhibens validus, ipse caelum inferens gloriosus, dans, et pro munere laudem, et pro devotione mercedem.
( M2279pp) Audi, Deus Pater omnipotens, preces nostras, et sacrificiis a te institutis totus illabere, ac praesta, ut interventu sanctorum martyrum tuorum N. et N. defensati, sit nobis haec temporalis vita, pacis bono foecunda, sit mors confessione potissima, et resurrectio cum sanctis omnibus gloriosa.
( M2280od) Sanctorum tuorum, Domine, exoratus suffragiis, absolve miseros a delictis. Da, ut habeant obsequendi praemium, qui devotionis impendunt tuis Martyribus famulatum; ut per hos, qui tibi suo certamine placuerunt, et orandi tribuas votum et orationis commodes clementer effectum, cum ad te ea, quae Filio tuo docente didicimus, patulo in terris oris officio proclamaverimus:
( M2281bn) Deus qui sanctis suis gloriosam in certamine attribuit palmam, conferat vobis perfecta, devicto mundo, gloriari victoria. Quique illis dedit pro se moriendi amorem, donet vobis commoriendi in vitiis consimilem voluntatem. Ut sanctorum sequendo vestigia, ad caelorum mereamini pervenire promissa.
( M2282cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum N. et N.; ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( M2283pr) Dabo vos nominatos in gloria, alleluia, in omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In omnibus diebus vitae vestrae, alleluia, alleluia.
( M2284pg) Gaudium nostrum et salus nostra, virtus atque iustitia, Domine Deus omnipotens. Fac nos, quaesumus, placita tibi sanctorum martyrum tuorum N. et N. sorte gaudere, et illic laudes tuas, rectorum munere, perpetim decantare.
( M2285sc) Mirabilis Deus in sanctis eius, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, aleluia. Montem Dei, montem uberem, mons coagulatus, mons uber, ut quid suspicamini montes coagulatos, montem in quo placuit Deo habitare in eo. Benedictus Deus, alleluia, alleluia, alleluia.
( M2286ad) Aeternae tuae virtutis nomen, omnipotens Deus, rogamus, ut horum martyrum tuorum N. et N. et omnium sanctorum meritis, socios fide, pares devotione, strenuos passione, similes in resurrectione felicium nos facias caequari.
( M2287al) Hilares, Domine, celebramus sollemnia martyrum tuorum N. et N. quorum fiducia fidei superbum conterruit hostem. Ideo nunc in sede laetentur aeterna, et gaudent felices in patria gloriosa.
( M2288pn) Post Martyrum praeconia, post offerentium ministeria, post quiescentium memoriam; pacem tuam, Domine, poscimus, pacem impertire benignus.
( M2289ap) Pacem tuam Apostolis tuis dedisti servandam. Praesta, Domine, ut pacem quam in tuo nomine labiis propinamus, fixam in cordibus nostris in perpetuum teneamus.
( M2290il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Quem omnes martyres, omnesque Confessores serenis vultibus intuentur. Pro cuius nominis confessione offerunt colla manibus impiorum, ut iuvent in aeternum in congregatione Sanctorum. Vapulant, sed exsultant; sciunt pro quo patiuntur, sed pro quo patiuntur, Deo adiuvante, non sentiunt. Torquentur in terris, sed gaudent in caelis. Unde merito, cunctus illi Angelicae congregationis exercitus, in hac martyrum tuorum N. et N. confessione, tuam, Domine, diebus ac noctibus virtutem magnificare non desinunt, ita dicentes:
( M2291ps) Vere sanctus, vere Dominus. Quia pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae; hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
( M2292pp) Famuli ergo tui, exigui sacerdotes, hanc salutiferam hostiam tuis coram proponunt altaribus. Rogamus, ut de tuis caelestibus thronis benignus inspicias, placabilis; pius, suscipias; sanctus, sanctifices; benedictus, benedicenda respicias; sanctificataque nobis famulis tuis attribuas.
( M2293od) Divino magisterio edocti, et salutaribus moniti institutis, audeamus dicere e terris:
( M2294bn) Christus Dominus, qui invictus victor, in suorum Martyrum exstitit passione mirificus, pietate solita vos adiuvet in labore, et consoletur in munere. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles, qui illos reddidit in concertatione esse victores. Ut quorum festa nunc veneranter excolitis, cum eis partem in regnis caelestibus habeatis.
( M2295cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum N. et N.; ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( M2296pr) Sanguinem iustorum requiram ego, dicit Dominus, et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et habitabo cum eis in regno meo, alleluia, alleluia.
( M2297pg) Deus, qui es in sanctorum martyrum tuorum N. et N. infirmitate mirabilis, impende misericordiam tuam famulis tuis, et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum obiecta certamini; eorum meritis praemuniti, oramus, ut nobis infirmis indulgentiam largiaris.
( M2298sc) Vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum, et magno clamore dicebant: salus Deo nostro, alleluia, alleluia. Dignus es Domine, Deus noster, accipere claritatem et honorem, et omnem creaturam quae est in caelo, et in terra, et in mari, omnes audivi dicentes: Salus Deo nostro, alleluia, alleluia.
( M2299ad) Sanctorum Martyrum praelatis meritorum titulis, in honorem nominis Christi, fratres carissimi, sollemnia celebremus. Hi sunt enim a Deo Patre, ante constitutionem mundi praedestinati atque praesciti, quorum sanguis adeptus est, antequam fusus. Hi sunt qui nunc in locis beatorum, inter palmas inmarcessibilium coronarum, amicti stolis perennibus, praemiorum gaudiis, caelestibus perfruuntur in regnis, sumentes insignia, quae divino perceperunt ex munere dona. Horum igitur nos memoriam magis oportet sperare quam facere, et eorum iuvamine, meritum imitari. Non enim conscientia nostra pro illis audaciam sumit orandi, sed illos pro nobis excubantes optat audiri; etsi palmam non meremur in gloriam, vel vitam habeamus in veniam.
( M2300al) Agnoscentes, Domine, quid laudis sanctis tuis dederis, quidve virtutis, illos auctores rogamus ad veniam, quos tibi familiares scimus ad gloriam, illis indulgentiam credimus ex supplici poena, quibus te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia, qui te secuti sunt pro corona, ut per ipsos recipias intercessionis officium, per quos insinuas devotionis exemplum; ut non punias reos, dum repudias advocatos; ut peccatoribus parcas, dum Martyribus nihil excusas; ut indulgentiam largiaris in perditis, dum amicitiam impertiris in Sanctis; ut intercessio fortes habeat ad patrocinium, quos confessio fideles habuit ad triumphum.
( M2301pn) Si nos, Domine, in oratione nostra mali operis facta non premerent, difficilem obtinendi viam, preces quas findimus non haberent. Sed necesse est impossibile esse quod petitur, quibus sit contemptibile quod iubetur. Nam tibi iniquitas abrogat, quod praestare tua Deitas non laborat. Votorum nostrorum stadia vincunt negotia meritorum. Non habet efficax desiderium, qui sit pervicax ad reatum, dumque res peccato plena nos cruciat, non habet fides opera vacua quod exspectat; quae etsi sit confessa quod crederet, non tamen operata est quod placeret. Sic nempe agitur, ut dum observat instituta quod didicit, non accipiet improvida quod poposcit. Da Igitur, Domine, ut dum in honorem martyrum tuorum N. et N. sacro altario hostiam immolamus, nobis proficiat ad salitem, et definctis fidelibus ad requiem.
( M2302ap) Adestote, Dei testes, regni heredes, Christi comites, diabolique victores, qui servorum conditione mutata, amicorum familiaritate suscepta, regni caelestis beatitudinem meruistis. Venerantibus favete supplicibus in salutem credentium, potentiam meritorum sanctitate ostendite. Nostrum est officiis probare quod colimus; vestrum, obtinere suffragiis quod rogamus. Vobis proinde apud Deum intercedentibus, populis donetur divina cognitio, et pacis integerrima plenitudo.
( M2303il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine Deus noster, qui sacras tuorum martyrum N. et N. passiones, toties triumphorum laudibus innovas, quoties annuis vicibus repraesentas; ut in conversatione gestorum populi fidelis intentio, dum admonetur celebrare quod creditur, videatur sibi exspectare quod legitur, seminatur in corruptione, fructificat in incorruptione; honore perficit quod dolore deficit; vincit festivitati quod periit quaestione. Floret memoriae quod aruit poena; persequentis impietas non resurgit, vincentis felicitas non senescit. Saevitiae non redditur iteratio, gloriae non infertur oblivio; crudelitas victa confunditur, credulitas coronata laudatur. Hoc de Christo Martyres velut de capite membra traxerunt, mortificata sibi semel morte, per mortem, qui propter ipsum animam ponerent, cum ipso beatitudinem non finirent. Cui merito omnes Angeli et Archangeli, non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2304ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui suorum martyrum N. et N. passiones ponit ad cultum, perducit ad praemium, porrigit ad exemplum, proponit ad fidem, glorificat laude, exornat honore, ut illorum mors dedicetur in laudibus, quorum fuit vita compta virtutibus. Ut mentio adscribatur laudi, quorum vita confixa est cruci; ut quod perierat passione, reviviscat laude; et quod affectum est contumeliis, dedicetur obsequiis. Ut perpetuus vivat honor in sanctis et merces in miseris, cum quidquid Martyribus impenditur ad honorem, obsequentibus proficiat ad salutem.
( M2305pp) Deus, qui tuorum Martyrum sollicitus custos et amplificus remunerator exsistis, hanc plebem Martyrum agonibus congaudentem, intende clemens, et da singulis quod poscunt, qui sanctis tribuisti de hoste triumphare; ut quos per carnis mortem tibi placuisse meminimus, Patronos apud te semper strenuos habeamus.
( M2306od) Tribue nobis, Domine, veritatis apprehendere viam et dimicandi tenere audaciam, ut qui sanctorum N. et N. festa excolimus, per sanctos tuos te interpellare valeamus. Quo per eos te nobis parcendo ostendas, per quos nobis affectum te rogandi insinuas; ut affectum largiaris e caelis cum ad te cum gemitu proclamaverimus e terris:
( M2307bn) Benedicat vos omnipotens Dominus, Sanctorum suorum gloria gratulantes. Donet vobis firmitatem fidei, spectationem spei et dulcedinem caritatis. Ut talibus suae gratiae muniti praesidiis, quorum festa celebratis, fieri etiam participes mereamini.
( M2308cm) Gratias tibi Domine, tuis donis repleti, referimus, tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum N. et N.; ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat, et in tuis semper laudibus exsultare concedat.
( M2309pr) Beatus vir, alleluia, qui implebit, alleluia, desiderium suum, alleluia. Potens in terra semen eius, generatio rectorum benedicetur. Desiderium suum, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Desiderium suum, alleluia.
( M2310pg) Confessoris tui beatissimi N. annua recursione, Domine, memoriam sollemniter recolentes, supernae gratiae aspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequimur annissu, eius quoque perpetim clementi regantur et protegantur intuitu.
( M2311sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( M2312ad) Diem hunc, dilectissimi fratres, omni nobis veneratione dignissimum, in quo beatissimus confessor N. quod corde credidit ore professus, ad aeternam gloriam vocatus est, debitis laudibus honoremus, omnipotentis Dei clementiam postulantes, ut, qui eum se confitentem hodie intulit caelis, nos credentes ac confitentes se iustificet a delictis; ut, qui hodierno die Confessoris veneramur sollemnia, ad confessionis mereamur pervenire coronam.
( M2313al) Deus, qui confessorum remuneras fidem, et confitendi tibi praeparas voluntatem, oblatas tibi in hoc festo confessoris tui N. hostias intuere, ut qui, eius memoriam facientes, nostra tibi confitemur delicta, Confessoris tui obtentu, perducamur ad veniam.
( M2314pn) Christe Dei Filius, qui non victima pasceris, sed purae mentis confessione placaris, offerentium fac tibi acceptabile votum, et defunctis dona consortium beatorum; quo, in huis confessoris tui N. commemoratione, et confessiones a te acceptentur viventium, et requies concedatur spiritibus sepultorum.
( M2315ap) Deus, qui confitentium es corona, dissidentium perime iurgia dans omnibus nobis ita pacis tuae repleri ex munere, sicut confessor tuus N. confessionis claruit dignitate.
( M2316il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui est corona iustitiae, arbor vitae, palma victoriae. A quo Confessorum directa fides non discreta martyrio, sed unita martyriali promeretur decorari victoria, cum etsi non sint adepti, fuso sanguine, martyrii necem, non tamen sunt discreti a martyribus in virtute, dum hostem quem illi patula dimicatione exsuperant, isti interius calcant; et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt, hunc isti introrsus perimunt spiritaliter resistentes et colluctantes adversus principes tenebrarum, et illecebras aerium potestatum, ut temporale tribulatione purgati, quod Martyres sanguine, hoc isti ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hunc virum, vere beatum, plenissima egisse devotione credimus et fatemur, qui te dilexit in vita, tenuit in conscientia, praedicavit doctrina. Confessorum retinens gradum, confessionis pervenit ad triumphum, labiorum suorum confessione laudando potentiam Unigeniti Filii tui, quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri. Ipsum Dominum et Salvatorem nostrum, quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli, ita dicentes:
( M2317ps) Vere sanctus, vere Pius et admirabilis es, Domine Deus noster, qui hodierno die, et confessoris tui N. innovas gloriam, et confitentium excitas vota. Ut, cum eidem qui tibi confessione placuit, confitentes obsequimur, nostrum potius excitemus affectum, dum quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis. Has ergo hostias in tanti viri commemoratione offerentes, precamur, ut qui eius hoc die animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
( M2318pp) Confessoris tui N. memoriam facientes, qui te inter adversa confiteri non destitit, actu placuit, oratione quaesivit, perfectione invenit; te quaesumus, te rogamus, ut his victimis tibi ob honorem eius oblatis, clementer illabi iubeas, et ex his sumentibus peccata dimittas, atque confessionis gratia glorificandos attollas.
( M2319od) Christe Deus, qui per Apostolum tuum oris confesionem ad salutem prodesse dixisti, Confessoris tui precibus consule nostrae saluti, ut cum ea, quae corde credimus, ore professi fuerimus, a te exaudiri mereamur a terris:
( M2320bn) Dominus Iesus Christus qui est confessorum remuneratio, confessoris sui N. suffragio, vos sanctae confessionis munificet dono. Detque vobis confitendi votum, qui eidem confessionis contulit praemium. Ut tanti Confessoris imitando exemplum, ad caeleste mereamini pervenire promissum.
( M2321cm) Tuam, clementissime Pater, supplices exoramus clementiam, ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi confessoris tui N. veneratione suscepimus, ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis, eius intercessione, omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris.
( M2322pr) Dignos nos fecit Deus in parte sortis sanctorum, qui eripuit eos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, alleluia, alleluia. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, alleluia, alleluia.
( M2323pg) Suscipe obsecrationem nostram, Christe Domine, qui Patris sedes ad dexteram, et astantis huius praesentis agminis coetu, preces ac vota cunctorum suscipe, piissime Pater; et qui te, toto corde ad exorandum templi tui aulam ingressi sunt, interventu Sanctorum tuorum N. et N., hos partem habere facito in consortio beatorum; ut beatae vitae regni tui efficiantur heredes, et omnium nostrorum nomina in pagina libri viventis ascribas.
( M2324sc) Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia. Sedebit Dominus supra sedem maiestatis suae, et congregabit ante eum omnes gentes, et separabit eos ab Invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Alleluia.
( M2325ad) Sacra Confessorum Deoque placentia, fratres dilectissimi, sollemnia celebrantes, omnipotenti Deo vota solvamus, precantes ut hos, quos sui nominis esse voluit Confessores; propitius apud se interventores placatus accipiat. Quo eorum preces nos peccatorum solvant a nexibus, quorum linguae sunt in veritate confessae.
( M2326al) Deus, qui laus es Confessorum, et corona certantium, praebe nobis quidquid te nostrorum postulaverit confessio labiorum. Ut lingua nostra et Confessorum praepolleat laude, et confessionis sanctae fructificet opere.
( M2327pn) Confessorum offerentium vel quiescentium, recitatis vocabulis, te Deum immensae exposcimus pietatis, ut Confessorum exoratus suffragiis, et gratiam vivis, et refrigerium iubeas largiri defunctis.
( M2328ap) Ineffabilis bonitatis auctor et Domine, qui Confessorum tuorum linguam imples confessione, et cor tua remuneras caritate. Dona nobis eorum meritis, ut tuum confitentes nomen in terris, pacem habeamus in diebus nostris.
( M2329il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui Verbum caro factum est ut habitaret in nobis. Ille quippe, cum Verbum sit Dei Patris, linguam nostram admovens carnis, ad confessionem sui nominis verba format in nobis. Nam sicut ex illo datur Martyribus dimicandi fiducia, ita per illum Confessoribus confessionis conceditur gratia. Ut qui non subeunt ex sanguinis effusione victoriam, habeant saltem ex confessione coronam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli, non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( M2330ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui es Martyrum vita, et Confessorum corona; confessionis collator, et confessorum remunerator. Quique eorum animas in sui nominis confessione suscepit, quos ante constitutionem mundi ad aeternam gloriam praedestinavit.
( M2331pp) Singularis victimae oblatione te, Deus, ut placeris exposcimus, quem Confessorum remuneratorem ore fatemur. Ut eorum obtentu, haec oblata sanctifices, quorum lingua te in veritate confessa est.
( M2332od) Omnipotens Deus, qui diversitates gratiarum in Ecclesia tua distribuens, alios martyriali excellentia consecras, alios gratia confessionis exornas. Dona nobis, ut qui Confessorum tuorum hodie sollemnia celebramus, tibi placere ex confessione nostrorum actuum mereamur. Ut rogaturi ea quae, Filio tuo docente, didicimus, exaudiamur cum clamaverimus:
( M2333bn) Christus Dominus qui iustificatorum decore et paenitentium confessione induitur, Confessorum suorum prece concedat vobis, ita per confessionem male gesta deflere, ut iustificationis fulgeatis decore. Quique se confitentem iustificat, vos per paenitentiam provehat ad coronam. Ut qui nunc, in Confessorum recordatione et vota promittis et lamenta in tribulatione, cum eis gaudia obtineatis perpetua.
( M2334cm) Bonitatem tuam, Domine, quam sanctificatricem nostram esse cognoscimus, petimus et rogamus, ut intervenientibus sanctis tuis N. et N. caelestibus, et ipse animas nostras repleas, et per mysterium corporis et sanguinis quod sumpsimus et potati sumus, peccata nostra solita miseratione dimittas.
( M2335pr) Induta es vestimentis gloriae, coronata es corona decoris et facta es speciosa, alleluia. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Et facta es speciosa, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et facta es speciosa, alleluia.
( M2336pg) Gloria nostra, Deus noster, qui carnis virginitatem servantibus fructum promittis repensare centessimum, intercessu virginis tuae ac martyris, solve nostrorum vincula peccatorum, ut qui carnis fragilitate deicimur, eius patrocinio sublevemur.
( M2337sc) Magna facta es et praeclara filia Sion, in universa terra, alleluia. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob; tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi tui. In universa terra, alleluia.
( M2338ad) Fortissimum auxiliatorem debellantium, aeternorum collatorem bonorum, Iesum Christum Dominum nostrum, continua supplicatione, fratres carissimi, imploremus, cui ad praestandum donum gloriae, nec exercituum adversitas, nec imbecillitas infirmantium, nec diversitas impedit sexum; sed consummatio tota praestandi in potestate ipsius redundat collatoris ac Domini. Qui ad caelorum regna conscendere nos provocans, tam castitatis munditiaeque doctrinam, quam martyrii nobis praebuit gloriosa exempla. Hic namque, ita ex utero virginali progressus, Matrem post suum egressum custodivit intactam; ut caro quae sancta foret perpetua, perpetuam, de qua processerat, Virginem servaret et sanctam, et quae sanctior utique futura erat post partum, sanctitatis antea in se haberet commercium. Cuius haec quoque sacrata caelebs, imitabilem cursum divino amore custodiens, vim virilem in suo pectore gestans, illi concupivit aequari virginitate, quae genuit eum qui corporali pro nobis interemptus est passione. Nos ergo, humiles et abiecti, qui nostrae fragilitatis incuria huius sumus impares dono, quibus de actu nulla est audacia, saltem de paenitentia, ut aliqua sit eius intercessione fiducia, flebili cordis affectu, Domino unanimes supplicemus, ut qui nos speramus de nostris malis suppliciorum perpeti poenam, de illius nobis sentiamus postulatione indultam esse criminum veniam; et qui nostrorum scelerum admissione premimur, per ipsius interventum apud Deum, cuius amore tormenta sustinuit, remissione peccatorum aliquantula sublevemur.
( M2339al) Domine Deus, Iesu Christi Domini nostri ante cuncta principia Genitor, et in fine saeculi demonstrator, te, supplices humili imploratione praecamur, ut nobis, in hunc diem sacratum virginis tuae N., collectis, nulla diabolicae fraudis illecebrosa irruptio subrepat, ut quae, vim suae carnis vincendo, sexum merui transgredi genitalem, nos quoque sua tibi faciat esse placabiles prece. Et quae, per carnis suae contemptum, amori connexa est tuo, nos suo associet, te miserante, consortio, quaeve triumphalem palmam adepta est sui sanguinis effusione, pro nobis apud te suffragetur in iudicii futuri examine, ut nos debita non puniamur ex poena, qui eius suffragio nostraque te placari credimus obsequella.
( M2340pn) Unigenite Dei Filius, qui beatissimam famulam tuam N. gemina muneris claritate vestisti, ut virginitatis enitesceret merito, et martyriali attoleretur triumpho, praebe eam suffragatricem esse mortalibus cunctis, quae merito sui laetatur in caelis. Quo per eam et vivis et defunctis commoda tribuas, per quam nobis exempla castitatis insinuas.
( M2341ap) Domine Iesu Christe, ineffabilis pulchritudo iustitiae, qui inter lilia pascis, et candidissimis delectaris virginum choris; qui desponsatam tibi N. fortissimam virginem tanto caritatis amore iunxisti, ut eam tibi, et virginem et martyrem consecrares, praesta, ut sicut illa in paradiso tuo immarcesibilibus sanctimoniae tuae atque martyrii sertis coronata triumphat, ita nos, assiduo eius patrocinio, a colluvionibus peccatorum et illecebris carnalibus abstrahas ac defendas, et sic tibi acceptos efficias, ut aeternae indulgentiae compotes reddas, et pacis tuae muneribus glorificandos attollas.
( M2342il) Dignum et iustum est, vere satis iustum et pulchrum est, nos semper te in tuis operibus collaudare, aeterne Deus, Pater omnipotens. Et cum non sit aequum ut pro sancta tua gloria a pollutis labiis nomineris, iustum tamen est, ut nec aetatis nec nexus infirmitas pro tuis immensis rebus a tuis unquam debeat conticescere laudibus. Qui inter omnia quae in huius mundi officium libens creasti, hominem solum gloriosis tuis manibus ita formare iussisti, ut tuae quoque similitudinis dignabili eum faceres pietate conformem; ut ille interior habitus, qui ea quoque similitudine est formatus, quem ipse voluisti esse intelligibilem sensum, exteriorem suum habitum tuo faceret oboedire praecepto; et nequaquam uterque de tua laude sileret affectus, dum utriusque in tua iussa servitutis consummaretur profectus. Quem utique interiorem sic tibi beata famula tua N. custodivit ut feceras, ut non in aliquo degenerari in se pateretur, nec minui quod crearas, Filioque tuo Christo Domino nostro se praeparans, in eius dilectione, quam semper habuit, roborata permansit; quia illi se maluit moriendo coniungi, cui se vivendo obtulerat consecrari. Ipsi sponsalicium custodivit pudorem, cuius semper concupivit habere amorem. Ipsi suam servavit fidem, cui se tota commisit devotione. Ipsius desideravit ornatum, cuius in se tenuit semper amplexum; quae parata ad nuptias venturum sperabat sponsum, adepta est caelestis thalami dignitatem per suum martyrium. Dumque eum quem diligebat, anima eius quaereret, ab eo, qui eam in promptuarium paradysi introducerat, inventa est perfectam in se Christi retinens caritatem. Sanguinem non trepidavit suum effundi in terram. Dum Creatorem suum interioribus oculis videret intenta, extenditur ligno, uritur flammis, laceratur ungulis. Stat mente immobilis, voce fortis, patientia laudabilis, de praeteritis gaudens, de futuris exsultans, de pollicitis non formidans. Contemnit temporalem poenam, dum gloriam, indubitata fide, sperat semper aeternam. Implentur sancto cruore ulcerosa laterum loca, et per sulcos cruentos, liquor decurrit immaculatus; dumque ad similitudinem crucis exaltatur ligno, animum immobiliter fixum tenet semper in caelo. Merito ergo per huius credimus intercessum, tuum adesse nobis placatum aspectum, quem nostris sceleribus facimus esse adversum. Per quod, rogamus te, ut malorum nostrorum non recorderis, dum pietate solita parcis, dumque ipsius semper ante te habes humillimas preces, quibus pro nobis incessabiliter exoraris. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, ante cuius conspectum sanctorum millia Angelorum, multitudo Martyrum, chorus Virginum, omnisque innumerabilis gloriosus exercitus beatorum non cessant clamare, ita dicentes:
( M2343ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui sanctae tuae N. virginis arcana possidens, ei, et virginitatis pudorem, et passionis ruborem tribuisti; dum et pudica in secreto et invicta in foro, et illic manet ut promereatur, et hic vincit ut a te coronetur. Annue igitur precibus eius, ut conscientiam nostram pudor possideat, nec deserat fortitudo; quo, per illud tranquilla maneat ne contaminetur, per hoc vincere studeat ut probetur.
( M2344pp) Accipe, sacra Dei Virgo, ob honorem tui nominis supplicantis populi precem, et cunctis congruum solamen attribue. Per te, virginum virginitas polleat; per te, corruptorum interimatur lascivia; per te, peccantibus venia; per te, sacrificantibus ipsisque sacrificiis, largiatur benedictio copiosa. Quo omnes qui exemplo virginitatis simul atque certaminis tui attollimur, deliciis quibus ipsa frueris, post transitum potiantur.
( M2345od) Deus, sanator noster, qui et virginum integritatem custodis, et corruptorum scissae carnis rupturam mira indulgentiae compositione resarcis; quique in hanc Virginem sic servasti collatum a te virginitatis unice donum, ut eam faceres ad destinatum pervenire martyrium, te, quaesumus, ut eius obtentu ita nos eluas libidinum incentivis, quo cunctis resistendo adversis, fiducialiter ad te proclamemus e terris:
( M2346bn) Dominus Iesus Christus, qui virginem suam N. casto sibi desponsavit amore, castitatis vos dono munificet. Et qui illam subarravit sibi annulo fidei, vos suae connectat indissolubiliter caritati. Ut eam pro vobis apud se suffragatricem admittat, quam sibi incorrupto amore assumpsit sponsam.
( M2347cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam N. in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( M2348pr) Inter medios cleros pennae columbae deargentatae, alleluia. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et supra scapulas suas in viriditate auri, alleluia, alleluia.
( M2349pg) Domine Iesu Christe, qui castimoniam diligis et virginitatem amplecteris; sancta virgine tua N. intercedente pro nobis, nostris ignosce piaculis. Et nobis ita in praesenti bonum tribue castitatis, ut laetemur in futuro cum Angelis sanctis.
( M2350sc) Sicut turris David aedificata es, et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia. Sicut columbae sedentes super abundantiam aquarum, et sicut phialae aromatum gignentes unguentoria, et sicut lilia distillantia myrrham, et sicut tornatilia aurea plena Tharsis; et sicut Libanus electus, et sicut cedrus, et sicut columnae marmoreae positae super bases aureas formosae. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo. Et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata, alleluia.
( M2351ad) Deus, qui sanctam virginem tuam N. igne succensam lumen praebere omnibus nationibus oblatione proprii corporis voluisti, concede, quaesumus, nobis, ut devictis vitiorum criminibus, perfecta cordium puritate tibi semper placere mereamur.
( M2352al) Deus, qui salutem tuis tribuis sanctis, praesta, ut qui virginis tuae N. celebramus sollemnia festa, eius, quaesumus, interventu liberemur ab omnibus malis.
( M2353pn) Auditis nominibus offerentium, pietatis Dominum depraecemur, ut per intercessionem beatissimae virginis suae N. nobis dignetur oratus assistere, adesse quaesitus, aperire pulsantibus.
( M2354ap) Impetret, quaesumus, Domine, fidelibus tuis auxilium oratio iustae virginis tuae N., ut in cuius hodie celebritate devoti sunt, in eius fiant pace participes.
( M2355il) Dignum et iustum est, aequum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui beatissimam virginem suam N. caelestibus muneribus cumulavit. Arguitur quidem multis tormentis, et corona ipsius diversis margaritis ornatur in caelum. Praestat enim divinus amor audaciam, qua ipsa victrix exstitit in pugna; in Confessorem Dei sententia mutatur, et, devicto saeculo, cum Patre et Filio et Spiritu Sancto in perpetuum gloriatur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( M2356ps) Vere sanctus, vere benedictus in excelsis, tu, Domine Deus noster, qui sanctae tuae N. arcana possidens, ei virginitatis pudorem tribuisti; dum et pudica in secreto, et illic manet ut te promereatur. Annue precibus eius, atque conscientiam nostram pudor possideat, nec deserat fortitudo.
( M2357pp) Rogamus te, omnipotens Deus, per intercessionem beatissimae virginis tuae N., ut his sacrificiis oblatis tuae benedictionis infundas gratiam; plebi quoque tuae benignus tribuas opulentiam.
( M2358od) Non agnoscentes, Domine, meritum, sed praeceptum, audemus dicere, te iubente, e terris:
( M2359bn) Dominus Iesus Christus qui virginem suam N. coronavit, ipse in vobis malae cupiditatis extinguat incendia. Et qui eius corpusculum nivei candoris velavit amictu, ipse vos purificet a delictis. Quique spiritum caelesti locavit in regno, praemium vobis tribuat sempiternum.
( M2360cm) Deus, largitor divitiarum caelestium, et mirabilis parator munerum aeternorum, qui beatissimam N. in saeculo pauperem elegisti, sed pro te certando aeternis operibus sublimasti; paupertatem spiritus nos sequi semper attribue, qua possimus tuae maiestati per omnia complacere.
( M2361pr) Afferentur Regi virgines post eam, proximae eius afferentur in laetitia et exsultatione. Adducentur in templum Regi Domino. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi. Adducentur in templum Regi Domino. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Adducentur in templum Regi Domino.
( M2362pg) Deus, qui virginalem pudicitiam et titulo sacrae passionis et vexillo beatas virgines et martyres tuas N. et N. glorificasti, da nobis, sic sacrae castitatis floribus exornari, ut cum fructu bonorum, superno beatitudinis consortium attingamus.
( M2363sc) Angelus Domini venit ad ostium tabernaculi et dixit: Ecce sponsus venit, exite obviam ei, alleluia. Aptaverunt decem virgines lampades suas et egressae sunt, euntes invenerunt Dominum stantem, et quae paratae erant introierunt cum eo ad nuptias. Ecce sponsus venit, exite obviam ei, alleluia.
( M2364ad) Inter beatissimorum Martyrum gloriosas et admirabiles passiones, maximum tenere locum sacras virgines et martyres Dei N. et N., gaudentes; ob honorem nominis Christi, fratres dilectissimi, veneremur, excolamus, atque laudemus. Quae, fragili sexu, inimici potentiam superantes, confessionis et virginitatis geminam rapuere coronam; dum non minus hostem pudicitiae quam fidei superantes, summum apud Dominum et virginitatis donum obtinuerunt et certaminis praemium. Unde nunc, hodierna die, in earum festivitate exsultantes, supplices deprecemur, ut eas suffragratrices petioni nostrae adhibeant et fidei, quo et fidem exemplis erigant et petitionem beneficiis suppleant. Ut non immemores in Ecclesia Dei quid fuerint, specialem obtineant virginibus sanctimoniam, viduis perseverantiam, continentiam coniugatis, atque omni populo generalem favorem impertiant; dum pro omnibus Christo Domino acceptabiles preces offerre non cessant.
( M2365al) Omnipotens, unigenite Christe, Filius Dei Patris, qui tam viris quam feminis trophaeo das triumphari certaminis, cum et in illis virile robur in certamine adiuvas, et in his minus valentem corporis fragilitatem exaltas, ut hoc per te validus sexus valeat quod infirmus. Praesta nobis, humillimis servis tuis, ut has Virgines quae sibi apud te obtinuerunt victoriae palmam, delictorum nobis impetrent veniam. Et quae iam suo sunt candidatae martyrio, delinquentes muniant niveo castitatis umbraculo; et quae tuo sunt indissolubiliter copulatae amori, indisrupta soliditate nos tibi copulent fidei. Ut, qui earum passionis diem integra devotione suscepimus, ipsarum obtentu inter mundi procellosas turbines gubernemur.
( M2366pn) Iesu, Redemptor noster et Domine, qui Virgo ex Virgine natus, virginitatem in virginibus remuneras incorruptam, in hoc festo tuarum Virginum, acceptabile facito quod offertur. Acceptans viventium vota, defunctos in pace refrigera; ut qui tuarum Virginum obsequimur patrociniis, earum nos sentiamus adiuvari suffragiis.
( M2367ap) Deus, qui sic virginitatem diligis, ut tamen virginitatem oderis in qua non fuerit caritatis integritas, dato nobis sic obtinere munditiam carnis, ut repleri possimus abundantia pacis. Quo, tuarum Virginum obtentu, et pax in nobis vera permaneat, et castitatis munditia coalescat.
( M2368il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, nos tibi semper laudes et gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Dominum nostrum Iesum Christum. Cuius munere, postquam Virgo de Virgine prodiit, sexus fragilis fit vir lis, fragilis efficitur fortis; ut in quo fuit peccandi facilitas, in eo sit vincendi felicitas, et sumat coronam quae meruit poenam. Sumat nempe in progenie quod perdidit in radice, ut captiva serpentis conterat nunc serpentem, et nunc victrix triumphet, quae dudum victa succubuit. Hoc per Christum Dominum, Filium Virginis, sanctae Virgines ac Martyres meruerunt, ut non Evae essent participes sed Mariae; nec corruptae parentis, sed incorruptae sociae Virginis in Christo maneant, Christum diligant et concipiant, Christum pariant et in Christo maneant. Quas ille implet utique, non corrumpit; fecundat, non vitiat; martyres matresque efficit, et integras servat. Quas in tantum, postquam virtus ex Virgine prodiit, fortes efficit, ut virili mente veternosi anguis superba colla impolluto vestigio calcent, ut ille hostis sub planta nunc Virginum gemat, qui primam virginem suadellis mortiferis supplantarat. Dum nihil nunc proficiat tormentis, qui prius praevaluerat blandimentis; nihil agat poenis, qui deceperat prius illecebris; dum sexum imbecillem inimicus non superat bellicosus; dum fragile corpusculum, quod non tormentis caederet sed magis vinceret, gemit, seseque totiens victum, victor antiquissimus obstupescit. Ob hoc, Domine, dum elatum adversarium ita prosternis, redemptum populum consolaris, cum inter numerosas sacratissimas Virgines tuas, has etiam virgines et martyres N. et N., de quarum triumpho gaudet Ecclesia, apud te habeamus in omnibus assertrices quas diaboli pariter et saeculi esse voluisti victrices. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes:
( M2369ps) Vere sanctus, vere benedictus et Rex regum est Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, cui oblatae Virgines placent de pudoris integritate, de opens consummatione, de passionis certamine, de dilectionis integritate. Ille quippe et virginitatis collator, et Virginum remunerator est, qui Virgo de Maria semper Virgine genitus, et Virginum integritatem remunerat, et corruptorum vulnera crucis suae vulnere sanat.
( M2370pp) Sacrarum Virginum excolentes sollemnia, haec tibi, Domine, offerimus holocausta tuam postulantes clementiam, ut qui saeptus virginum choris inter lilia pascis, super haec libamina Spiritum tuae dirigas sanctitatis; ut quod a nobis ob honorem virginum tuarum N. et N. acceperis, hoc nobis sumendum ad nostrum criminum indulgentiam largiaris.
( M2371od) Deus, qui virginum agmine saeptus, quocumque ieris ab eisdem prosequeris collaudandus, quae te illo virginitatis cantico laudant, quod electi ceteri audire queunt, promere nequeunt, te votis supplicibus imploramus, ut sic per ea, quae nos te exorare docuisti, emundes, et cantici ipsius canentium numerositati associes, ut per compunctionem hic deflendo quae gessimus, per dilectionem quoque te Patrem invocemus atque dicamus:
( M2372bn) Christus Dominus, qui martyres suas N. et N. casto sibi desponsavit amore, indissolubiliter vos sibi per caritatem associet. Quique in illis virginitatis contulit donum, conferat in vobis gratiae complementum. Ut qui virginitatis nunc claretis ex meritis, Virginum suarum intercessu potiamini gaudiis. Quo etsi sint vobis discretae mansiones per meritum una tamen vos habeat beatitudo post transitum.
( M2373cm) Deus, qui omnem Virginum gloriam filiarum utique Regis intrinsecus esse vis, ut testimonium alienae laudis non appetant quas virtus interna laetificat; annue nobis harum Virginum precibus, et humanas laudes fugere et boni opens intra nos testimonium reportare. Quo et virgines persistamus in fide, et incorruptam ex hoc capiamus hereditatem.
( M2374pr) In omni opere suo dedit confessionem sanctam, alleluia. Verbum gloriae, et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. Verbum gloriae, et in corde suo hymnum dixit, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Verbum gloriae, et in corde suo hymnum dixit, alleluia.
( M2375pg) Laudet te, Domine, lingua nostra, anuntiando iustitias tuas. Et exaltent labia nostra praeconia veritatis, ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis. Sicque tibi confitendo, remissis criminibus exsultemus, ut in congregatione iustorum sacro agmine, decantantes, vitae beatae efficiamur heredes.
( M2376sc) Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, confitebor eum coram Patre meo, alleluia. Et quicumque perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Coram Patre meo, alleluia.
( M2377ad) Deus, qui se invicem diligentibus, neque malum pro malo reddentibus; sed pro suis inimicis orantibus, et amandus approprias et videndus, praecamur, ut hodierni sacrificii clementer intendas libamina, quibus rite mundati, saecularium tentationum valeamus vitari discrimina. Talem gloriae coronam misericorditer accepturi, qualem in professionem famulae tuae N. fideliter praestitisti, postulamus igitur, omnipotens Deus, ut orationem eius pro nobis exaudias, et laetitiam generalem tuis famulis in hac, quaesumus, celebritate concedas.
( M2378al) Praedicetur, Domine, credentibus populis, beatae confessoris tuae N. fidelis patientia, cuius prius est persequentibus inimicis praedicata iustitia. Gloriemur omnes fideliter triumphare, eius natalitium celebrantes, ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta, gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem, dona constantiam, tribue caritatem. Atque quod corde credimus, ore confiteamur, ut cum tua confessor N. coronam iustitia fiducialiter exspectemus.
( M2379pn) Hilares, Domine, celebramus festa sollemnia confessoris tuae N. cuius fiducialis oratio superbum conterruit inimicum. Ob hoc, namque, in sede laetatur aeterna, et gaudet felix in patria gloriosa. Ipsius meritis concede fiducialiter, quaesumus, Domine, nobis aeternam caelestis patriae sedem, et hanc de nostris manibus suscipe placatus oblationem. Ut facta patrum, fratrum, carorumque nostrorum commemoratione, eos in aeternam digneris beatitudinem collocare.
( M2380ap) Omnipotens et immense Deus, qui N. placatus confessione, ad te animam eius arcersiri iussisti, in pace tu nos, et pia peccatorum confessione salva, et fraternae dilectionis unanimitate iustifica. Quo per hanc N., et confessionis dono a vitiis emundemur, et pacis unitate, tuae visionis solatio potiamur.
( M2381il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum. Qui est corona iustitiae, arbor vitae, palma victoriae. A quo Confessorum directa fides non discreta sed una martyriali promeretur decorari victoria. Cum, etsi non sint adepti, fuso sanguine, martyrii necem, non tamen discreti sunt a Martyribus in virtute. Dum hostem, quem illi patula dimicatione exsuperant, isti interius calcant. Et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt, hunc isti introrsus specialiter perimunt. Resistentes et colluctantes adversus principes tenebrarum, et illecebras aerium potestatum. Ut temporali tribulatione purgati, quod Martyres sanguine, hoc isti muneris ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hanc N. vere beatam plenissima egisse devotione, credimus et fatemur, te dilexit in vita, tenuit in conscientia, praedicavit doctrina. Confessorum retinens gradum, confessionis pervenit ad triumphum, labiorum suorum confessione laudando potentiam Unigeniti Filii tui, quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri, ipsum Dominum et Salvatorem nostrum, quem collaudant Angeli et Archangeli ita dicentes:
( M2382ps) Vere sanctus, pius et admirabilis es, Domine Deus noster. Qui hodierna die, et confessoris tuae N. innovas gloriam, et confitentium excitas vota. Ut cum eidem qui tibi confessione placuit confitentes obsequimur, nostrum potius excitemus affectum. Dum quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis. Has ergo hostias in tantae N. commemoratione offerentes, precamur, ut qui eius hodie animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
( M2383pp) Precibus confessoris tuae N., omnipotens Deus, hoc tibi oblatum a nobis sacrificium suscipe, et tuae benedictionis perlustra sanctificatione. Ut dum ex his sumpserimus, quidquid in confessione poposcerit lingua, praelargiri dignetur tua miseratio consueta.
( M2384od) Accipe, Deus, nostrorum confessionem labiorum, omniumque ligamenta solve facinorum. Quo, huius Confessoris tuae N. prece, et vitiis careamus, et muneribus ampliemur, cum ad te proclamaverimus e terris:
( M2385bn) Christus Dei Filius, qui in confessione sui nominis spiritum suscepit N., vestram accipiat fidelem remuneraturus devotionem. Quique Confessoris huius festum in canticis confessionum attollitis, donis a Deo remuneremini sempiternis. Ut illic, remuneratura perveniat devotio vestra, quo beatissimae N. confessio perducta est muneranda.
( M2386cm) Domine, Deus omnipotens, qui es vita et salus fidelium, quem venturum iudicem credimus verum, esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute, vel pro expiatione nostrorum peccatorum, in honorem sanctae confessoris N. tibi obtulimus, misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium, dono tui muneris, consequi mereamur praemium sempiternum.
( M2387ad) Preces nostras, quaesumus, Domine, propitiatus attende, et, ut digne tuo famulemur altario, Sanctorum tuorum nos intercessione custodias.
( M2388al) Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et suffragantibus Sanctorum tuorum meritis, ea, quibus nos evangelicis instruis praeceptis, implere concede.
( M2389pn) Munera populi tui, Domine, quaesumus dignanter assume, ut quotquot in honore sanctorum tuorum N. et N. venerabiliter exsequuntur, suae hoc sentiant saluti magis magisque proficere.
( M2390ap) Impetret, quaesumus, Domine, fidelibus tuis auxilium oratio iusta sanctorum, ut in quorum celebritate devoti sunt, in eorum fiant pace participes.
( M2391il) Dignum et iustum est, vere aequum et salutare est, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem, gratia tua revelante, cognovimus quantum apud te vita praeclara sit Martyrum, quorum etiam nos mors pretiosa laetificat et tuetur. Per eum quem tecum et cum Spiritu Sancto, unum Deum, collaudant Angeli omnesque supernae Virtutes sine intermissione, ita dicentes:
( M2392ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Deus noster, qui corona es Martyrum, et perpetua caritas Angelorum.
( M2393pp) Deus, qui sanctos tuos in placita tibi oblatione adsciscis, dum eis pro te moriendi ardorem contribuis, in oblata tibi sacrificia respice, et, Sanctorum tuorum sollemnia excolentibus, propitiatus indulge.
( M2394od) Tolle, Deus, gladium de manu diaboli persequentis, et pax tua abundet in sanctis. Non sinatur amplius vulnerare tentator, quibus talia remedia voluit providere Salvator; ut in domo pacis, inter filios pacis, exclamemus e terris:
( M2395bn) Sanctorum suorum vos Dominus muniat patrocinio, et expiet a peccato. Illorum vos efficiat suffragatione felices, quorum nunc estis sollemnitatibus obsequentes. Quo cum illis pariter mereamini caelum, quorum nunc in terra celebratis triumphum.
( D2396pr) Tu es portio mea, Domine, alleluia, in terra viventium, alleluia, alleluia. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. In terra viventium, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In terra viventium, alleluia, alleluia.
( D2397pr) Clamavi ad te, Domine, et dixi: Tu spes mea et portio mea in terra viventium. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. In terra viventium. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In terra viventium.
( D2398pg) Consolare, Domine, animam famuli tui episcopi N. patris nostri, pro cuius memoria obtulimus munera huius sacrificii; ut sicut Christo Filio tuo, Domino nostro, militavit in carne, cum Sanctis omnibus resurgat in gloriam sempiternam.
( D2399sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, alleluia, Deus meus. Cor mundum crea in me Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis. Deus meus.
( D2400sc) Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
( D2401ad) Deus, qui vita es, et mortuis vitam resurrectionis beneficio donas, te supplici precum intentione rogamus, ut hunc gregis tui temporalem pastorem, quem decursis vitae commeatibus, post praefinitas temporum metas, sanctionis tuae auctoritate de hoc ancipiti pugnae periculo evocasti, placida facias beatorum in requie amoenitate donari; et quem religiosa ecclesiarum sollicitudo quatiebat in corpore degentem, quies nunc et laetitia virentis paradisi suscipiat triumphantem. Et si quid vitii corporali fragilitate contraxit, quicquid minus incauta provisione peregit, hoc totum largifluis indulgentiarum muneribus iubeas expiari; ut, cum formidolosus resurrectionis adveneris dies, de imis terrae receptaculis suscitatum, aeternis censeas angelorum classibus sociari.
( D2402al) Obsecramus, piisime Pater, ut quidquid culparum famulo tuo N. lutei carceris angustias insolentis fragilitatis invexit illuvies, quaesumus, ut benignus omittas, minus strenue noscitur exsecutus, indulgentialis diluat tuae propitiationis affectus. Tu quippe nosti, Domine, qui cum quantalibet semetipsum in hoc studio unusquisque cautione custodiat, et huius vitae periculosissimum callem sollicitu gressu commeare contendat; nec certamen sine vulnere peragere, nec viam possit absque pulvere consummare. Superexaltantis igitur misericordiae tuae solatio subleatus, iudicis venturi laetus praestoletur examen; nec futurae retributionis metuat, sed diligat aequitatem. Cum autem dominicae fulserit claritatis adventus, et in voce Archangeli virtutes caelorum coeperint commoveri, receptoque spiritu, de monumentis praecedere iussa fuerit universa multitudo cadaverum, corpus eius, quod nunc animale ignobilitate corruptionis atque infirmitate peccati merito seminatum est, surgens in incorruptione gloriae, virtute animae laetantis spirituale reddatur. Cumque ante tribunal Christi manifestatus assisterit, dispensationis suae redditurus per omnia rationem, non te inveniat saevum iudicem, sed inveniat piissimum Patrem.
( D2403pn) Huius tibi, Domine, sacrificii libamen offerimus, ob accersionis tui antistitis diem, quem perfunctum sibi credite curae pastoralis officio, et de discriminosis huius vitae tandem exemptum ambagibus, ad paradisi tui amoena, quaesumus, facias via recta transire, ut in regno caelorum cum Sanctis mereatur Patriarchis et Prophetis omnibus exsultare. Sumpto igitur carnis domicilio, post soporem, duplam petimus, Domine, redeunti patrifamilias, creditorum talentorum exhibeat sumam; ut in gaudium Domini intrans, sumat boni dispensatoris optabilem palmam, quo floridam et immarcessibilem gloriae coronam mereatur accipere, dum princeps apostolorum coeperit apparere.
( D2404ap) Christe, Salvator noster et Domine, qui morte tua donasti mortuis vitam, famulum tuum patrem nostrum, temporalem tui gregis pastorem, aeterni rore perfunde, et laetaturum in pace caelestis Ierusalem admitte. Nobis quoque pacis et caritatis donum attribue, ut in illa nunc degustantes fruamur pace, qua eundem famulum tuum laetari exoptamus in veritate.
( D2405il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; ex quo, et per quem, et in quo, sanctorum animae feliciter vivunt, et exutae corporibus vitae detrimenta non sentiunt, sed beatitudinis augmenta conquirunt. Cuius gratia suffragante, iusti praesentis aevi curriculo subtrahatur, ut aeterni saeculi munera sortiantur, qui prius tibi fideliter servientes ab hoc humanis eximiis fatigatos curas languoribus, ut angelicis iungas glorificatos agminibus. Tibi cum gemitu lacrimas fundimus, te suppliciter internis fletibus exoramus, ut hunc famulum tuum, temporalem sacri agminis ducem, beatum patrem nostrum et sacerdotem N., pontificalis gloriosa spiritalis militiae vexilla portantem, atque ad aulam tuae caritatis peracto, huius vitae certamine redeuntem, angelicis coetibus iungas, et Abrahae gremio laetum triumphalemque constituas. Quia merito omnis Angelorum militia, ita proclamans atque dicens:
( D2406ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus Iesus Christus Filius tuus. Qui moriens pro mortuis destruxit dominium mortis, et resurgens fideles suos docuit non timere mortem, quos fecit ad aeternam vitam, deposita mortalitate, transire. Per quem tibi huius sacrificii libamen offerimus ob accersionis tui antistitis diem; pro quo te poscimus, omnipotens Deus, ut neque pro proprio, neque pro subditorum reatu confusus, apud clementiam tuam, cum tibi placitis sacerdotibus, inveniatur ascriptus.
( D2407pp) Propitiare, Domine, per hanc hostiam patri nostro famulo tuo N., qui suscepti regiminis curam, nec digne exercere, nec inculpabiliter valuit retinere. Proficiat proinde, quaesumus, haec illi oblatio ita ad consequendam beatitudinem summam, ut nec de alienis, nec de propriis, ante tuae maiestatis praesentiam criminibus erubescat.
( D2408cn) Requiem aeternam det tibi Dominus. Lux perpetua luceat tibi, et repleatur splendoribus anima tua, et ossa tua reviviscant de loco suo.
( D2409od) Precamur clementiam tuam, Domine, pro patre nostro famulo tuo N., quem in corpore degentem Christi tui ovibus dignatus es perficere ducem, et post mundi istius labores ad te praecepisti transire, ut ei cum primis sacerdotibus in duodecim thronis iudicii tribuas facultatem; quo eum tuis placitum efficiens occulis, nos purifices a delictis, cum ad te nunc proclamaverimus e terris:
( D2410bn) Ob recordationem diei famuli sui N. patris nostri, benedicat vobis omnipotens Dominus, et propitietur in omnibus. Illum paradisi amoenitate confoveat, et vos suae gratiae protectione custodiat. Illi tribuat consortium beatorum, et vobis omnibus indulgentiam peccatorum.
( D2411cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( D2412pr) Tu es portio mea, Domine, alleluia, in terra viventium, alleluia, alleluia. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. In terra viventium, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In terra viventium, alleluia, alleluia.
( D2413pr) Clamavi ad te, Domine, et dixi: Tu spes mea et portio mea in terra viventium. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. In terra viventium. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. In terra viventium.
( D2414pg) Consolare, Domine, animam servi tui sacerdotis, qui tibi sacris deservivit officiis; ut qui Christo Filio tuo militavit degens in corpore in hac mortalitatis aerumna, tecum et cum ipso eum vivere praestes in gloria sempiterna.
( D2415sc) Quid dignum offeram Domino? Curbabo genua mea Deo excelso, alleluia, alleluia. Indicabo tibi, homo, quid sit bonum aut quid Dominus quaerat ab te, ut facias iudicium, et diligas misericordiam et sollicite ambulare cum Deo tuo excelso. Curbabo genua mea Deo excelso, alleluia, alleluia.
( D2416sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( D2417ad) Ad benignitatis fontem, Dominum nostrum Iesum Christum, fratres carissimi concurrentes, preces ei fundamus cum lacrimis, ut nobis postulantibus dignetur edesse propitius. Tribuatque famulo suo N. sacerdoti, ad se de hoc saeculo redeunti beatitudinis locum, cui praesenti in aevo sacerdotii gerere concessit officium. Corpus quoque, quo nunc mortale deposuit atque corruptum, ipso ad iudicium veniente, resumere eum censeat incorruptionis atque inmortalitatis gloria indutum. Ille clemens suscipiat in numero sanctorum, et nobis omnibus impertiat indulgentiam peccatorum.
( D2418al) Iesu Dei Fili, Christe, qui, ut morte tua mortuis vitam redderes, morti te tradere voluisti, nostrorum omnium suscipe preces, et animam famuli tui N. presbyteri ab aeternis erue tormentis. Et qui, in hac aerumnosa peregrinatione degens, tua fretus misericordia, tibi in sanctuario tuo iugiter obtulit sacrificium, a te se percepisse gratulemur regnum sine fine mansurum.
( D2419pn) Priorum memoriam recolentes, supplices te quaesumus, omnipotens Deus, ut haec nomina quae tuo coram altario a nobis indignis inspicis oferri, in pagina libri vitae caelestis ascribas; quo te vivis conferendo postulatum remedium, defunctis omnibus fidelibus clemens impertias gaudium infinitum.
( D2420ap) Christe Iesu, Fili Dei Patris, qui es auctor caritatis et origo purae dilectionis, animam famuli tui N. presbyteri in regione vivorum suscipias cum electis. Nobis quoque indignis et peccatoribus tribue, ut cum omnibus hominibus dilectionem servantes in saeculo, electorum numero aggregati post transitum, regnum potiri mereamur aeternum.
( D2421il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui passione sua diabolum vicit, et morte propria omnibus in se credentibus vitam donavit. Per quem te petimus et rogamus, trina maiestas simplexque deitas, ut huius servuli tui N. animam ab omni sorde peccaminum diluas, et paradisi amoenitate confoveas. Ignosce ei, pie Pater, quicquid ex corporea fragilitate contraxit, aut quod humaniter deceptus actu, vel verbo seu cogitatione delinquit. Non eum punias pro delictis, sed misericorditer relaxando debita, cum tibi placitis sacerdotibus aeternam ei concede perfrui vitam; ut, inter agmina sanctorum Angelorum susceptus, caelestis regni stola amictus, hymnum dulcifluae modulationis tibi cum sanctis omnibus proclamet et dicat:
( D2422ps) Vere sanctus et gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui primo adventu suo mundum irradiavit, tenebrisque inferorum deputatis, salutare lumen effulsit, et iterum iudicare vivos et mortuos venturum se esse promisit. Per ipsum ergo te petimus ac rogamus, summe et inefabilis Trinitas Deus, ut hunc famulum tuum N., quem in brevitate vitae huius versantem, tibi in altario tuo militare fecisti, nunc facinorum mole dempto, ovantem suscipias caelesti in regno. Et quia tu es solus, Domine, scrutator mentium et inspector omnium secretorum, si quid famulus tuus culpabiliter quolibet casu tenetur obnoxius, pietas tua diluat ignoscendo propitius; ut, absolutus ab omni nexu peccaminum, laureatus in congregatione ingredi mereatur sanctorum.
( D2423pp) Domine, Deus omnipotens, dilector in te credentium animarum, spiritum famuli tui N. presbyteri, pro quo hanc tibi hostiam immolantes offerimus, in electorum numero sacerdotum iubeas deputare placatus; quo ita nunc sacrificium hoc tibi oblatum benedicendo acceptes, ut vivis veniam, et omnibus defunctis fidelibus requiem praestes aeternam.
( D2424cn) Ne recordaveris peccatum eius, Domine, quando veneris iudicare saeculum per ignem.
( D2425od) Indulgentissime dominator Domine, tuam imploramus misericordiam, ut lacrimas nostras clementer aspicias et famulo tuo N. presbytero requiem aeternitatis impertias. Pius indulgendo errata, benignus ignoscendo facinora, beatam ei concede apud te obtinere vitam. Illum cum electis sacerdotibus tibi associes in paradisi deliciis, nosque ad te exaudias proclamantes e terris:
( D2426bn) Christus Dominus, qui per effusionem sui sanguinis mundum lavavit a crimine transgressionis, exaudiat vos pro famulo suo N. supplicantes, et eum eruat ab aeternis suppliciis. Illi tribuat ut sedem beatitudinis possideat cum electis; et nobis, in hac aerumnosa peregrinatione, conversationem potioris vitae et remissionem tribuat criminis. Illum faciat inter agmina beatorum aeterna perfrui regna; et nobis omnibus delictorum omnium veniam, et gaudia largiatur aeterna.
( D2427cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( D2428pr) Anima mea velut terra sine qua, alleluia, defecit spiritus meus; Domine, exaudi me, alleluia, alleluia. Defecit in salutari, Domine. Domine, exaudi me, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Domine, exaudi me, alleluia, alleluia.
( D2429pg) Deus aeterne, quem in veritate fidei sunt animae nostrae sitientes velut terra, animam famuli tui (vel famulae tuae) N. caelestis roris prefusione refrigera; quo tristis loci habitatione mutata, supernae regionis mereamur iucundari et laetari in patria.
( D2430sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, Deus meus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Usquequo lava me ab iniustitia mea, et a peccato meo munda me. Deus meus.
( D2431ad) Deus clementiae et pietatis, qui vivorum dominaris et mortuorum, qui pietatem plus diligis quam iudicium requiris; quaesumus tuam ineffabilem bonitatem, omnipotens Deus, ut exaudias nostrorum humilium preces, et hunc famulum tuum N>
(vel hanc famulam tuam N.) pro cuius spiritu haec oblatio tibi a nobis offertur, solita pietate eum (vel eam) ab aeternis eruas poenis, et Abrahae sinu receptum (vel receptam) gaudeat se tanti viri habitaculo fuisse sociatum (vel sociatam) .
( D2432al) Misericordiam tuam, aeterne Deus, flagitantes petimus, ut famulo tuo (vel famula tua) N. requiem aeternam tribuas; et quidquid ex fragilitate corporis vel peccatorum vitiis culpa contraxit, tua propitiatione ei ignoscas.
( D2433pn) Offerentes famuli tui munera, piissime Deus, pro spiritu famuli tui (vel famulae tuae) N. pie suscipere dignare, et per intercessum Sanctorum tuorum occurrat ei misericordiae tuae donum, et animae eius dona requiem gloriosam sanctisque tuis tribue eum (vel eam) esse consortem, et aeternam ei concede felicitatem.
( D2434ap) Tribue nobis, omnipotens Deus, concordiae meritum et pacis praemium, famulo quoque tuo (vel famula quaque tua) N. requiem aeternam tribuas; et hanc oblationem quae a nobis tibi offertur, perfecta misericordia sanctifices nostrorumque omnium peccata deleas, et pacis concordiam nobis atribuas.
( D2435il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, nos tibi laudes et gratias agere, qui es ante saecula et manes in aeternum, qui nos Filii tui Domino nostri Iesu Christi pretioso sanguine redemisti. Supplices deprecamur, omnipotens Deus, ut famulum tuum (vel famulam tuam) N., quem viventem baptismi gratia redemisti, morientem etiam, consueta miseratione a peccatorum nexibus absolutum (vel absolutam) , in Sanctorum habitatione constituas. Per ipsum cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes:
( D2436ps) Vere sanctus, vere benedictus et gloriosus, pius atque misericors es Domine Iesu Christe; cuius magnitudo clementiae plerumque facilis erga indignos assistit, et ubique non merentibus propitiatrix occurrit. Propter quod te poscimus, sancte Deus, ut animam famuli tui (vel famulae tuae) ab omni criminum labe exutam caelesti luce eum (vel eam) adornes. Et si quae ei maculae de contagiis terrenis laeserunt, remissione misericordiae tuae gratiae abluantur.
( D2437pp) Credimus, Domine Iesu Christe, quia et tuo vescimur corpore et tuum effici vis fideles. Fac nobis in remissione peccatorum esse quod sumpserimus, ut caro spiritui subdita et in consensu pacifico subiugata obtemperet, non repugnet.
( D2438cn) Ne recordaberis peccatum eius, Domine, quando veneris iudicare saeculum per ignem.
( D2439od) Deus, qui individua divisione connecteris et in unum quod non solus es, approbaris triplex, exaudi supplices tuos benignus, et iniquitatis vinculis ligatum saltim gratia confessionis absolvat cum ad te proclamaverimus e terris:
( D2440bn) Te deprecamur, omnipotens Deus, pro spiritu famuli tui (vel famulae tuae) N. cuius hodie commemorationem facimus, ut et hoc famulos tuos benedicas et illi tribuas requiem aeternam. Te eum (vel eam) facias, Domine, in regno tuo cum sanctis patriarchis et prophetis omnibus exsultare. Remitte ei, Domine, omnes offensas, ut concessa plena indulgentia a te veniam se invenisse gaudeat.
( D2441cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab Incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria, satiemur.
( D2442pr) In loco viride, Domine, ibi me colloca. Super aquam refectionis educe me; anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Convertere anima mea in requiem tuam. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia.
( D2443pg) Suscipe propitius orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis, et quia tu solus es advocatus in caelis, piissimum Patrem interpella pro nobis.
( D2444sc) Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
( D2445ad) Domine Iesu Christe, qui ad redimendam humani generis conditionem, quam ipse cum Patre et Spiritu Sancto creaveras, humilis in hoc mundo venire dignatus es; obsecramus ineffabilem pietatem tuam, ut animam famuli tui (vel famulae tuae) N. huius parvuli ad te de hoc saeculo redeuntem in sinu Abrahae amici tui colloces ovantem; ut qui iam renatus exstat sacri baptismatis unda, ad te nunc se praecepisse gratuletur caelesti in regno gaudia sine fine mansura.
( D2446al) Christe Iesu, redemptor et reparator omnium in te credentium animarum, qui nostrae compatiendo fragilitati in tempore nasci dignatus es ex utero Virginis Mariae, cum sine tempore unitus semper et coaequalis apud Patrem esse cognoscaris, et qui infantiam suscipere non horruisti nostrae mortalitatis; nobis te praecantibus, huius parvuli (vel parvulae) N. animam clemens suscipere digneris in gremio tuae divinitatis.
( D2447pn) Obsecramus immensam pietatem tuam, aeterne omnipotens Deus, ut hunc famulum parvulum (vel ut hanc famulam parvulam) quem sacro rore baptismatis abluisti a primoplastorum delicto, placatus agglomerare iubeas innocentibus pueris in caelo; ut illum (vel illam) in amoenitate paradisi uniendo electis, defunctis omnibus requiem praestes.
( D2448ap) Fons pacis et origo sincerae dilectionis, Christe Iesu, salvator omnium Deus, praebe nobis cunctis famulis tuis tuam atque proximi caritatem ita servare in hoc saeculo, ut inter filios pacis mereamur annumerari post transitum caelesti in regno.
( D2449il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nos sui sanguinis pretio redemit et ab antiqui hostis imperio liberavit. Qui volens salvum facere quod perierat, humanam non est dedignatus assumere formam. Qui per sacri baptismatis undam generari et dimitti omnia dixit peccata per paenitentiam, ergo mundari promissit ex proprio. Per ipsum ergo te, Pater, invocamus, omnipotens, ut nobis semper invocatus assistas et hoc sacrificium propitiatus acceptes. Sit in conspectu tuo ratum quod a nobis indignis tibi conspicis esse oblatum. Animamque quoque parvuli tui (vel parvulae tuae) quam a saeculo ad te mundari et vocari iussisti, illorum bethlemiticorum consortio iunge, qui pro Iesu Christo Filio tuo Domino nostro occIsi, eum quocumque ierit sequuntur in albis. Ut cum nos tibi spiritus eius commendamus, nostrorum criminum apud te veniam impetremus. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, quem collaudant Angeli atque Archangeli et non cessant clamare, ita dicentes:
( D2450ps) Vere sanctus, et vere benedictus tu, Deus Pater omnipotens, et Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui nobis salutaris fontis gratiam tribuit et gloriam iteratae nativitatis indulsit, atque a diaboli laqueis exemptos, innocentes suis conspectibus reddit.
( D2451pp) Facientes commemorationem passionis, mortis et resurrectionis tuae, Christe Domine, Redemptor omnipotens, precamur, ut has hostias in commemorationem parvuli defuncti (vel parvulae defunctae) N. sancto altario tuo impositas, intendas propitius, sanctifices et benedicas. Quae et pro quo (vel qua) offeruntur Impetrent quietem, et nobis proficiant ad salutem.
( D2452cn) Ierusalem, civitas sancta, suscipe me; quia non novi saeculum, nec perpetravi malum de ventre matris meae qui concepit me, ut viderem laborem et dolorem.
( D2453od) Deus, probator conversationis et conditor, qui innocentes coronas et peccatores iustificas, praesta ut ab occultis nostris mundemur, et cum fiducia tibi proclamemus e terris:
( D2454bn) Ob recordationem diei fidelis parvuli sui (vel parvulae suae) , benedicat vos omnipotens Dominus et propitietur in omnibus. Illum paradisi amoenitate confoveat, et vos sua protectione custodiat. Illi tribuat consortium beatorum, et vobis omnibus indulgentiam peccatorum.
( D2455cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria, satiemur.
( D2456pr) In loco viridi, Domine, ibi me colloca. Super aquam refectionis educe me; anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia.
( D2457pg) Suscipe propitius orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis, et quia tu solus es advocatus in caelis, piissimum Patrem interpella pro nobis.
( D2458sc) Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
( D2459ad) Omnipotens aeterne Deus, et conditor elementorum et perpetua claritas angelorum, attende propitius et respice miseratus, et nostras orationes exaudi placatus. Et hanc oblationem, quam tibi offerimus in commemoratione famulorum tuorum quos post sacri baptismatis undam ad te innocentia sua mundos accersire iussisti, pius ac benignus accepta, nostraque delens facinora a malis actibus placatus emunda.
( D2460al) Tua sunt, Domine, omnia; qui animas amas, qui innocentia parvulos ad te vocas, et peccatores iustificas. Tuam ergo clementiam imploramus, ut eorum qui tibi placuerunt nos consortes facias. Ut animarum ad te viventium impetremus quietem, et nobis precantibus a te venia concedatur et gratia.
( D2461pn) Illabere, Domine, his hostiis tibi oblatis; et susceptis fidelium votis, requiem iube praerrogare defunctis.
( D2462ap) Pacem tuam, Domine, quam tenendam tuis commendasti apostolis, nobis concede servandam miseris servis tuis. Ut eorum nos iungas consortiis, quod ad te accersiri iussisti, cum omnibus sanctis illi glorientur in paradisi amoenitate, et nos quandoque ad te mereamur pervenire in pace.
( D2463il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, nos tibi semper gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nos sui sanguinis pretio redemit et ab antiqui hostis imperio liberavit. Qui volens salvum facere quod perierat, humanam non est dedignatus assumere formam. Qui per sacri baptismatis undam generari et dimitti omnia dixit peccata per paenitentiam, ergo mundari promissit ex proprio. Per ipsum ergo te, Pater, invocamus, omnipotens, ut nobis semper invocatus assistas et hoc sacrificium propitiatus acceptes. Sit in conspectu tuo ratum quod a nobis indignis tibi conspicis esse oblatum. Animasque quoque parvulorum tuorum quas a saeculo ad te mundari et vocari iussisti, illorum bethlemiticorum consortio iunge, qui pro Iesu Christo Filio tuo Domino nostro occisi, eum quocumque ierit sequuntur in albis. Ut cum nos tibi eorum spiritus commendamus, nostrorum criminum apud te veniam impetremus. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, quem collaudant Angeli atque Archangeli et non cessant clamare, ita dicentes:
( D2464ps) Vere sanctus, et vere benedictus tu, Deus Pater omnipotens, et Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui nobis salutaris fontis gratiam tribuit et gloriam iteratae nativitatis indulsit, atque a diaboli laqueis exemptos, innocentes suis conspectibus reddit.
( D2465pp) Facientes commemorationem passionis, mortis et resurrectionis tuae, Christe Domine, Redemptor omnipotens, precamur, ut has hostias in commemorationem parvulorum defunctorum N. N. sancto altario tuo impositas, intendas propitius, sanctifices et benedicas. Quae et pro quibus offeruntur Impetrent quietem, et nobis proficiant ad salutem.
( D2466cn) Ierusalem, civitas sancta, suscipe nos, quia non nobis saeculum obfuit, nec perpetravimus malum; de ventre matris nostrae continuit nos obitus ne videremus laborem et dolorem.
( D2467od) Deus, probator conversationis et conditor, qui innocentes coronas et peccatores iustificas, praesta ut ab occultis nostris mundemur, et cum fiducia tibi proclamemus e terris:
( D2468bn) Ob recordationem diei fidelium parvulorum suorum N. N., benedicat vos omnipotens Dominus et propitietur in omnibus. Illos paradisi amoenitate confoveat, et vos sua protectione custodiat. Illis tribuat consortium beatorum, et vobis omnibus indulgentiam peccatorum.
( D2469cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab Incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria, satiemur.
( D2470pr) Anima mea velut terra sine aqua, alleluia, defecit spiritus meus; Domine, exaudi me, alleluia, alleluia. Defecit in salutari, Domine. Domine, exaudi me, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Domine, exaudi me, alleluia, alleluia.
( D2471pg) Deus aeterne, quem in veritate fidei sunt animae nostrae sitientes velut terra, animam famuli tui (vel famulae tuae) N. caelestis roris prefusione refrigera; quo tristis loci habitatione mutata, supernae regionis mereamur iucundari et laetari in patria.
( D2472sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, Deus meus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Usquequo lava me ab iniustitia mea, et a peccato meo munda me. Deus meus.
( D2473ad) Deus, vera pietas, et pia veritas, invicta clementia, et bonitas sempiterna. Qui nos a morte volens eripere, Dominum nostrum Iesum Christum mortem fecisti subire, ut illius usque ad infernum descensus noster esset ad caelum ascensus; te suppliciter postulamus, ut spiritum famuli tui (vel famulae tuae) N., quem de huius saeculi aerumnosa ac peregrinatione praecepisti vocari, universa delictorum concessa remissione, in Abrahae gremio iubeas collocare.
( D2474al) Obsecramus, piissime Pater, ut famulum tuum (vel famulam tuam) N., quem superni fontis genitalis abluit unda, edax non audeat contingere flamma. Et quem Unigeniti tui cruor redemit effusus non sinatur vermis vorare perpetuus; sed caelici agminis deductione protectus (vel protecta) feralia ultricium poenarum ergastula transgrediatur illaesus (vel illaesa) , et paradisi tui potiatur suavitate securus (vel secura) .
( D2475pn) Offerentium nominibus recensitis, te Dominum summae poscimus pietatis, ut haec oblata nostra benigne suscipiens, et sincerae pacis dulcedinem tribuere vivis, et requiem iubeas praestare defunctis.
( D2476ap) Precamur, Domine, ut animam famuli tui (vel famulae tuae) carnis habitaculo absolutam, absolutionis suae in te propitiationem indulte obviantem cognoscat, et omnes sancti qui eam ab universis nequitiarum perturbationibus tueantur, occurrant; ut impiorum cruciatus evasisse se gaudeat, et collocata in sinu Abrahae, in refrigerium per ignem et aquam transiens, cum sanctis tuis spem futurae resurrectionis expectet. Nobisque indignis et peccatoribus concede, ut et in hoc mundo cum odientibus pacem pacifici, et in futuro saeculo cum filiis Ierusalem sancta confoederante concordia mereamur esse beati.
( D2477il) Dignum et iustum est, aequum vere et salutare est, omnipotens Deus, receptor animarum et indultor omnium criminum, tibi in commemorationem famuli tui (vel famulae tuae) N. gratias agere, hostiam laudis offerre. Unde tremendam maiestatis tuae indeficientemque quaesumus pietatem, ut famulus tuus (vel famula tua) N., cuius hodie facimus commemorationem, non tartareis tenebris aut tristi chao habitationem incurrat; sed his tabernaculis collocatus (vel collocata) , quibus gratiarum ubertas iucundo splendore illuminatur, aeternam beatitudinem possideat, ac sanctorum coetibus sociatus (vel sociata) futuri iudicii diem cum voto gratulationis expectet, et cum omnibus sanctis hymnum caelesti modulatione personet et dicat:
( D2478ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, qui mortem moriens superavit, et resurgendi nobis ianuam patefecit.
( D2479pp) Te, Iesu bone, venisse iam credimus, te venturum quoque fideliter praedicamus. Unde petimus et rogamus, ut famulus tuus (vel famula tua) N. ob cuius memoriam haec sacrificia veneranda litamus, quando superni examinis tempore angelicus clangor concusserit mundum, corpus quod corruptibile deposuit percipiat incorruptum; et quod mortalitate vestitum, glorificatae carnis trophaeum revehens, Domino venienti laetus occurrat, et inter victricium turmarum triumphales catervas coronatus (vel coronata) incedat; a dextris quoque misericordiam inventurus (vel inventura) assistat, et sanctorum tuorum consortio deputatus (vel deputata) , regnum caeleste sine fine possideat.
( D2480cn) Ne recordaberis peccatum eius, Domine, quando veneris iudicare saeculum per ignem.
( D2481od) Hostiam tibi, Domine, placationis pro famulo tuo (vel famula tua) N. offerimus, obsecrantes, ut sacri huius libaminis interventu propitius locum ei lucis et refrigerium beatae quietis indulgeas; nos quoque ad te proclamantes exaudias:
( D2482bn) Dominus Iesus Christus, qui se a peccatoribus exorari praecepit, ipse, quod rogetur, inspiret, et in hac speciali oblatione famulum suum (vel famulam suam) N. ab inferorum cruciatibus liberet. Illum paradisi amoenitate confoveat, et vos morum probitate componat. Illi post onera carnis locum beatitudinis conferat, et vobis in longaevitate peregrinationis indulgentiam tribuat criminis.
( D2483cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( D2484pr) In loco viride, Domine, ibi me colloca. Super aquam refectionis educe me; anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Anima mea ibi converte, alleluia, alleluia.
( D2485pg) Suscipe propitius orationem nostram, qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis, et quia tu solus es advocatus in caelis, piissimum Patrem interpella pro nobis.
( D2486sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, Deus meus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Usquequo lava me ab iniustitia mea, et a peccato meo munda me. Deus meus.
( D2487ad) Aeternam Dei Patris omnipotentis misericordiam, fratres carissimi, mentis intentione deprecemur pro spiritu et anima famuli (vel famulae) sui (vel suae) ; ut si quid in huius carnis fragilitate insidiante diabolo peccavit, pietas Domini nostri resolvere et condonare dignetur, ut in locum lucis ac refrigerii eum (vel eam) transire et constituere praecipiat.
( D2488al) Domine Deus omnipotens, tuam beatitudinem lamentabili et humili prece deposcimus, ut animam et spiritum famuli tui (vel famulae tuae) cuius hodie in conspectu tuo commemorationem facimus, in lege iustitiae tuae pia maiestate corrobores.
( D2489pn) Offerentium nominibus recensitis, te Deum summae poscimus pietatis, ut hanc oblationem nostram benignus suscipias, et sincerae pacis dulcedinem tribuere vivis et requiem iubeas praestare defunctis.
( D2490ap) Invocantes nomen sanctum tuum, Domine, deprecamur ut animam famuli tui (vel famulae tuae) in pace collocare digneris, cui soli licet augere merita, pacificare iurgia, et donare peccata.
( D2491il) Aequum et iustum est, nos tibi semper gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem te petimus, infinita Trinitas, Deus, ut animam famuli tui (vel famulae tuae) in pagina libri viventium ascribas. Non eum (vel eam) torqueat gehennae calamitas, non includat carcer horrificus inferorum; sed ad vicem Abrahae et Eleazari patriarcharum sinibus receptus (vel recepta) , cum ad iudicandum veneris, recepto corpore, obviam venienti Domino cum sanctis omnibus gratuletur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( D2492ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus, qui es rector animarum et indultor omnium peccatorum. Tibi enim in commemoratione famuli tui (vel famulae tuae) N. has offerimus hostias, ut ascribas in libro sanctorum et sortem primae resurrectionis obtineat.
( D2493pp) Obtemperantes talibus institutis, te poscimus, omnipotens Pater, ut ad sanctificationem huius hostiae spiritualis Spiritum Sanctum quem Filius tuus promisit, immitas; ut per eum sanctificati, uuius divinitatis mereamur percipere Trinitatem, ut cum iustus advenerit iudex, eos in nobis fructus quibus gloriae praeparatur, inveniat.
( D2494cn) Ne recordaberis peccatum eius, Domine, quando veneris iudicare saeculum per ignem.
( D2495od) Te deprecamur, omnipotens Deus, ut propitius orationum nostrarum vota respicias, et famulo tuo (vel famulae tuae) N. refrigerium miserationis infundas. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui nos docuit orare et dicere e terris:
( D2496bn) Summus excelsus Dominus, qui vitam et mortis potestatem dispensat, ipse et vivis conversationem corrigat, et defuncto (vel defunctae) pro quo (vel qua) supplicamus requiem tribuat. Illis in carne contracta omnia peccata dimittat; illi autem inspiramine suo viam salutis aperiat. Illis in resurrectione concedat gloriam; isti etiam suam sine confusione praesentiam.
( D2497cm) Post communionem sacramentorum tuorum, Domine, fiat in nobis remissio peccatorum; ut ubi haec pura et sacra ingressa sunt sacramenta, ibi penitus delictorum nostrorum nulla remaneat macula.
( D2498pr) Fac cum servis tuis, Domine, misericordiam, alleluia, alleluia. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in caelis. Misericordiam, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Misericordiam, alleluia, alleluia.
( D2499pr) Veniat super nos, Domine, misericordia tua, salutare tuum et eloquium tuum. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. Salutare tuum et eloquium tuum. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Salutare tuum et eloquium tuum.
( D2500pg) Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servis tuis fidelibus defunctis misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiant vicem, qui tuam in votis tenuerunt fidei veritatem. Ut sicut hic vera fides iunxit eos fidelium turmis, ita eos illic tua miseratio consociet angelicis choris.
( D2501sc) Offerimus tibi, Domine, sacrificium pro peccatis eorum qui cum pietate dormitionem acceperunt, ut optimam habeant repositam apud te gratiam, alleluia. Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis et orare. Ut optimam habeant repositam apud te gratiam, alleluia.
( D2502sc) Offerte Domino mundum sacrificium. Offerte Domino gloriam et honorem. Mundum sacrificium.
( D2503ad) Domine Iesu Christe, qui pro reparatione humani generis in hunc mundum a Deo Patre venire dignatus es; deprecamur sanctam clementiam tuam per hoc sanctum sacrificium, quod tibi a nobis offerre docuisti, ut animas et spiritus famulorum tuorum N. N., quos tibi commendamus, ab aeterna poena interitu eruas. Et si quid in hoc corpore positi delictorum sunt lapsibus maculati, pietate solita eis indulgeas, et in requie electorum tuorum manere eos praecipias et omni populo tuo placatus veniam peccatorum concedas.
( D2504al) Omnipotentiam tuam, Domine Iesu Christe, apud quem multae sunt mansiones imploramus; ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. ab aestuantis ignis ardoribus eruas, atque in locum lucis et refrigerii, post dimissa crimina, heredes constituas.
( D2505pn) Miserator et misericors Domine Iesu Christe, qui cum Deo Patre in sempiterna gloria permanes, gloriam tuam per huius sacrificii interventum deposcimus, ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. Sancti Spiritus consolatione reficias, et omnibus defunctis in pace tua quiescentibus requiem largiaris aeternam.
( D2506ap) Pax aeterna, Domine Deus noster, pacis nobis copiam placatus concede atque fructum laetitiae sempiternae irradia; ut famulis tuis N. et N., et omnibus fidelibus defunctis, pro quibus hodie hanc tibi hostiam immolantes offerimus, consolationis tuae beneficia conferas, nostrorumque omnium peccata deleas, et pacis concordiam nobis attribuas.
( D2507il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, et spiritualia sacrificia celebrare, Domine, sancte Pater, omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui pietate summa humanitatem praestitit mundo, et morti exstitit morsus, et multorum sanctorum animas eruit de inferno. Per ipsum te, Pater omnipotens, deprecamur, ut hoc sacrificium, quod pro remedio famulorum tuorum N. et N. tibi offerimus, suscipere digneris propitius. Ut per intercessionem Sanctae Mariae Virginis et omnium sanctorum tuorum, eos constituere iubeas in dexterae tuae partem, et nos omnes, qui te Deum confitemur in Trinitate, miserationis tuae sentiamus opem. Quia tibi omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( D2508ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Iesu Christe, qui vivis praestas salutem et defunctos perducis ad requiem. Te ergo poscimus mentis intentione, ut hoc sacrificium acceptans digneris sanctificare, et famulorum tuorum N. et N., pro quibus tibi holocaustum offerimus, locum lucis aeternae tribuas possidere; nobis quoque te orantibus praesentis temporis concedas salutem, et defunctis fidelibus aeterna fac perfrui luce.
( D2509pp) Credimus, te, Domine Iesu Christe, omnium esse virtutem; rogamus te, Deus piissime, ut precem nostram iubeas exaudiri propitius, et omnibus in te credentibus peccata iubeas dimitti, et huius sacrificii munera per manus sancti Angeli tui iubeas sanctificari. Defunctorum quoque famulorum tuorum N. et N., qui in te credentes ab hac discesserunt luce, locum tribue electorum in regione vivorum.
( D2510cn) Orietur in tenebris lumen vobis; et tenebrae vestrae erunt sicut meridies, et requiem vobis dabit Dominus semper.
( D2511od) Deus, te scimus vitam esse viventium et requiem defunctorum, preces nostras placatus suscipe, et cuncta nobis peccata dimitte; defunctis famulis tuis N. et N. requiem tribue, et nos ad te collaudandum idoneos effice ut fiducialiter praeconio oris et vocis proclamaverimus e terris:
( D2512bn) Benedicat vos Dominus noster Iesus Christus, qui cunctorum est auctor mirificus. Precibus vestris occurrat placatus, et bona, quae poscitis, de sede maiestatis suae conferat pius. Vobis vivis veniam tribuat pro vestris peccatis, et defunctis fidelibus impertiri dignetur locum perpetuae lucis.
( D2513cm) Precamur, Domine Iesu Christe, ut expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritualis vitae alimentum ab Incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis cum tua apparuerit gloria, satiemur.
( D2514pr) Fac cum servis tuis, Domine, misericordiam, alleluia, alleluia. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in caelis. Misericordiam, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Misericordiam, alleluia, alleluia.
( D2515pr) Veniat super nos, Domine, misericordia tua, salutare tuum et eloquium tuum. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Salutare tuum et eloquium tuum. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Salutare tuum et eloquium tuum.
( D2516pg) Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servis tuis fidelibus defunctis misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiant vicem, qui tuam in votis tenuerunt fidei veritatem. Ut sicut hic vera fides iunxit eos fidelium turmis, ita eos illic tua miseratio consociet angelicis choris.
( D2517sc) Averte, Domine, faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, Deus meus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Usquequo lava me ab iniustitia mea, et a peccato meo munda me. Deus meus.
( D2518ad) Memores, dilectissimi fratres, omni humano generi praesentis vitae meritorum in morte discretionem disparem, temporum finem esse communem, pro requie fidelium defunctorum, et pro nostrorum societate membrorum deprecandi Dominum, quo possumus conatu, sumamus affectum. Ut, sicut conditionis eius est factum, a se animas hominum esse perpetuas, ita pietatis eius sit se confessas esse securas; et quod habent te creante esse non deficiant, eodem parcente habeant non esse quod lugeant. Detur permansuris gaudere quod sint, non cruciandi flere quod fuerint; hoc translatae mereantur a mundo, ne se deletas doleant esse post mundum; et quae aeternaliter vivunt, non poenaliter moriantur. Hanc quoque oblationem, oblatam pro vivis ac mortuis, ut eam Christus acceptet supplici devotione precemur; ut recedentes mansionis iucunditas concessa delectet, et superstites credulitas, tristitia cedente, laetificet. Illos indulgentia remissionis confoveat, hos patientia conversionis componat. In id quod praeventi sunt illi non sentiant, ut praeveniant eum isti non neglegant. Absolvat pietas arcessitos, corrigat religiositas secuturos; opereturque in utrosque gratia Redemptoris, ut sibi poena nihil vindicet in illis, si debuit; istis non debeat.
( D2519al) Deus, cuius solum potestati hominem nec mors tollit, quia tibi et ipsa subiecta sit; Deus, apud quem bonus gaudebit se vitam invenisse post mortem, malus dolebit se mortem invenisse post vitam, dum et hunc affecturus sit cruciatus legis, et illum refecturus sit transitus temporalis. Te, pro requie fidelium defunctorum N. N., praesentium immolatione obsecramus libaminum; ut eos a quocumque reatu in quo carnali crimine decepti incurrerunt, fides quae te agnoverunt, crediderunt, rogaverunt, a laqueis diaboli illos liberet, et hoc sacrificium a mortalibus culpis reos mortalitatis excuset. Ac si eos pro modo animadversionis sententia vindicandis obnoxiet, et quod praeceptum tuum occupati mundum erroribus non impleverunt, hoc saltim eis, misericordia parcente, aeternum subveniat ad remedium, quo te in veritate Deum unum in Trinitate confessi sunt.
( D2520pn) Deus caelestium, terrestrium et infernorum, qui superna contines et infera moderaris, adesto oranti et deprecanti maiestatem tuam populo tuo; et da ut haec piae oblationis officia, et beatitudinis vivis, et remissionem mortuis consequantur.
( D2521ap) In hac commemoratione defunctorum fidelium, pro qua tibi, Deus, hoc sacrificium laudis offerimus, clementiam tuam supplices exoramus; ut illis ita beatorum gaudia cum sanctis dones praemia indeficentia, et nobis inviolatae pacis concordiam conferas observandam.
( D2522il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, nos tibi pro nostra, et pro conviventium temporali vita, atque illa quae defunctis aeterna est, mixtas gratiarum actionum preces cum laudibus exhibere, et illam ineffabilem in omni opere vel iudicio tuo gloriosae sententiae potestatem in quantum accipientibus datur effari. Quia cum hominem ex finito et infinito constare feceris, apud te procul dubio servantur in perpetuo qui migrantur a saeculo. Nobis sublati, in se translati, ad te prolati, tuo iure vivunt, qui nostro tempore defecerunt. Sed, quoniam iusti iudicis aequitate decretum est, ut qui non moriuntur crimini, moriantur in crimine, si tamen liceat non esse qui sint gravius semper esse, ne habeant finem poenae, qui non habuerunt finem luxuriae: nescituri in suppliciis terminum qui peccatis terminum non dederunt. Ergo, quia te, Domine, propheta dicente: Omnes mortui non laudabunt, neque hi qui in infernum descendunt dabunt gloriam nomini tuo, qui perdiderunt causas peccato suo. Ob hoc te, Domine, pro defunctis fidelibus patribus vel fratribus nostris postulamus prostrati, ac nimium supplices deprecamur, qui te per baptismum renati agnoverunt, qui corpus Filii tui ac sanguinem, cum pro hoc remissionem sperarent, acceperunt; qui Ecclesiam tuam catholicam, cum in te crederent, non relinquerunt; qui tibi cum peccarent, ingemuerunt; qui sibi ut parcerentur, orarunt, de resurrectione non dubii, de iudicio non saecuri, de conscientia trepidi, de misericordia non diffisi; qui quotiens victi, totiens fortasse compucti, conscium pectus manibus illiserunt, et voce cordis miseros se clamaverunt, fragilitate obnoxii, non fidei. His, tu, Domine, Mediatoris tui ac nostri miserere per gratiam, ut liberati a culpa, laetificati a venia, inter creaturae prioris nobilitatem et sequentis indulgentiae libertatem, plus te laudent quod evaserint, quam possent laudare quod fuerint. Te praestante, cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie, ita dicentes:
( D2523ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Deus noster, auctor vitae et conditor; qui futurae resurrectionis es redditor ac indultor; qui promissae immortalitatis dispensator es atque largitor; qui posuisti praesentis vita terminum, ut aeternitatis reseres introitum, et per finem praesentium principia panderes futurorum. Qui necessitatem animarum recedentibus a corporibus non interitum voluisti esse, sed somnium, et dissolutio dormiendi roboraret fiduciam resurgendi, dum in te credentium vivendi usus non amittitur, sed transfertur, et fidelium tuorum mutatur vita, non tollitur. Cuius institutionem nulla diversitas mortis, nullum indicium indictae mortalitatis includit, et ita opera tuorum digitorum perire non pateris; ut quidquid hominum per mortis varietatem tempus labefecerit, aura dissoluerit, ignis consumpserit, avis rapuerit, fera discerpserit, terra obsorbuerit, pulvis involuerit, gurgis immerserit, piscis exesserit, vel quidquid in vetustissimum mare fuerit redactum, te iubente, terra redivivum restituat, induatque incorruptionem, deposita corruptione. Te exoramus, ac supplices petimus, ne spiritus fidelium sepultorum, aut tristibus abyssi tenebris, aut ignitis gehennae caminis, aut perpetuis tartari frigoribus deputati, poenalis locus ad habitandum accipiat; sed in sinu Abrahae et in gremio patriarcharum requiescentes, tempus resurrectionis diemque cum gaudio secuturae immortalitatis exspectent.
( D2524pp) Domine Iesu Christe, qui vera es vita credentium, tibi pro defunctis fidelibus patribus vel fratribus nostris seu amicis, sacrificium istud offerimus; obsecrantes ut regenerationis fonte purgatos, et temptationibus mundi exemptos, beatorum numero inserere digneris; et quos fecisti esse adoptionis participes, iubeas hereditatis tuae esse consortes.
( D2525cn) Orietur in tenebris lumen vobis; et tenebrae vestrae erunt sicut meridies, et requiem vobis dabit Dominus semper.
( D2526od) Praesta, Domine, supplicantibus nobis, ut per haec piae oblationis libamina, animae defunctorum, et a tartareis vinculis absolvantur, et aeternae quietis amoenitate donentur; quo et sepultis refrigeria, et vivis impetrantes tutelam, ad te semper fiducialiter proclamemus atque dicamus:
( D2527bn) Christus Dominus, qui morte sua subvenit mortuis, orantes vos exaudiat pro defunctis. Ut vestris precibus exoratus, et vobis salutem optabilem praestet, et illis impetretis quietem. Quo fides, qua illis simul Domino creditis, et vos iustificet a delictis, et illos liberet a suppliciis.
( D2528cm) Refecti Christi corpore, sanguineque pariter sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus; ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic, in futuro saeculo gloriam percipiamus.
( V2529pr) A labiis iniquiis et a lingua dolosa libera nos, Domine, alleluia. Memento congregationis tuae, quam creasti ab initio. Et a lingua dolosa libera nos, Domine, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et a lingua dolosa libera nos, Domine, alleluia.
( V2530pg) Libera nos, Domine, a labiis iniquis et a lingua dolosa, et praesta, ut nec peccatori accusanti auditum praebeat, nec plebs tua eius disciplinis acquiescat, nec iram tuam suggestio fallax commoveat. Sed tua, quaesumus, ipsum inimicum humani generis callidum insidiatorem framea divina concide et pro miseris pauperum succurre Inclita bonitate.
( V2531sc) Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
( V2532ad) Deum, qui contritorum non despicit gemitum, et maerentium non aspernatur affectum, lacrimosis precibus, fratres dilectissimi, supplicemus, ut hanc singularis victimae hostiam, quam pro tribulatis servis tuis fidenter offerimus, dignetur acceptare propitius; tribuatque, ut quidquid contra eos diabolica atque humana molivit adversitas, ad nihilum redigat et consilio pietatis allidat. Ut in nullo de adversis laesi, eidem mereantur illaesi offerre sacrificium.
( V2533al) Domine Iesu Christe, qui nos per multas tribulationes perducis ad regnum tuum, erudiens nos adversitatum iaculis, adversantium acuens machinamentis, oblatam tibi hanc oblationem, quam tibi Ecclesia tua pro liberatione et consolatione servorum tuorum offert, serenus accepta. Non eos fraus humana deiciat. Non tua deitas ex iudicio puniat. Non iniquitas propria, non adversitas arguat aliena; si quid tibi delinquunt, ignosce; si quid offendunt, omnibus tu dimitte; submove ab eis cruciatus mentis, simul aegritudines cordis et corporis. Ut te compuncti corde requirant et ad te tacti non doleant, per te sustentati adversa despiciant et a te correcti diligenter exquirant.
( V2534pn) Offerentium tibi, Deus, nominibus recitatis, postulamus misericordiam pietatis tuae, ut servis tuis in pressuris interesse digneris. Non quo eos videndo damnes, sed quo eos patiendo salvifices; ut tuo roborati auxilio gratiae, ab imminenti liberentur oppresione; his quoque a nobis hostiis invocatus, et defunctis concedas requiem, postulamus.
( V2535ap) Caritas illa quae per Spiritum Sanctum nostris est difussa visceribus, te, Deus Pater, gemebunda lacrimatione exurat, ut famulos tuos ab omni periculo, cruciatu vel necesitate exemptos, nobiscum facias in tranquillitate et pace semper manere statutos.
( V2536il) Dignum et iustum est nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum; qui consolatur non in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, de illo fidentes, et per illum in tentatione non deficientes. Ille nos armis iustitiae, ille galea salutis munit atque circumdat, ne attollamur in prosperis, ne deiciamur in adversis; ne immundorum spirituum iaculis, ne adversantium nobis penetremur sagittis. Ut pressurae saeculi nos ad aeternam pertrahant gloriam, ut tribulationes mundi dona nobis exaptent caelestia. Per quem te, summe Deus, rogamus, ut precem Ecclesiae tuae attendere, et propitiabili dignatione ad haec munera respicere iubeas, quae tibi pro visitatione et relevatione pressurae servis tuis offerimus. Iam iam, Domine, respice super eos vultu placabili et misericordia singulari. Remove ab eis, quod saevitia maioris promittit, quod inimicorum pravitas intulit, quod pravorum in consiliis adversitas alligavit. Quod ex iudicio imminet, quod ex sententia pendet. Quod conspiratione machinatum, quod accusatione convictum, quod propriis iniquitatibus gestum, quod alienis est fictionibus alligatum. Quod pressuris deicitur, quod cruciatibus premitur, quod coangustiis angustiatur. Non iustitiam tuam iniustitia eorum exerceas, sed potius pietatem tuam in eorum iniustitia manifesto. Non in flagello prosternas, non per mumurationem abicias, non per tolerantiam perdas; sed per misericordiam rege. Quo per te ab inimicorum iaculis tecti, ac praesenti tribulatione exempti, Deum in Trinitate consona voce proclamantes, atque ita dicentes:
( V2537ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus. Qui sic nos hic tribulationum censura contundit, adversarium stimulis erudit, lacerantium adversitatibus frangit, ut post dolores veniamus ad requiem; post labores inveniamus mercedem. Hic tibi, Pater omnipotens, haec sacrificia inferat, hic tibi haec commendabilia reddat; hic nostris precibus faveat, hic servos tuos pro quibus haec tibi offerimus dona, ab omnis pressuris absolvat ac redimat, et gratiae eisdem quantocius multiplex solamen impertiat.
( V2538pp) Deus, qui tribulatos corde sanas, et maestificatos actu iustificas, hanc propitius hostiam dignanter attende, quam tibi pro servorum tuorum offerimus liberatione. Tu et haec benignus accepta, et illorum, pro quibus offertur, sana discrimina. Tribulationum eorum attende miseriam, et coangustiarum illorum submove pressuram, ut exuti ab omnibus, quibus quatiuntur, malis, in tuis semper delectentur iudiciis.
( V2539cn) Domine, non ponas mala mea coram occulis tuis, quia gravia sunt onera mea; precor te, Domine, miserere mei.
( V2540od) Dimitte, Deus, peccata nostra, et tribue nobis misericordiam tuam. Quo oris nostri alloquio deprecantium servorum tuorum humilitatem attendas, vincula solvas, delicta deleas, tribulationem inspicias, adversitatum pellas affectum e caelis, cum ad te nunc proclamaverimus e terris:
( V2541bn) Christus Dominus, qui vos praecepto suo oboedientes, pro servis suis liberationem coram se inspicit gemere, faciat et vos illatis tribulationibus non perire. Frangat inimicorum vestrorum audaciam, et tribulatione atque adversitate vobiscum eos perducat ad caelestia regna. Ut pressuris saeculi cum illo carentes, et hic et in futuro mereamini esse felices.
( V2542cm) Reple, Domine, cor nostrum laetitia, qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam; ut qui escarum perceptione reficimur, spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur.
( V2543pr) Miserere mihi, Domine, alleluia, quoniam infirmus sum. Sana me, Domine, alleluia, alleluia. Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? Quoniam infirmus sum. Sana me, Domine, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Quoniam infirmus sum. Sana me, Domine, alleluia, alleluia.
( V2544pg) Miserere, Domine, famulo tuo (vel famula tua) misericors, et ab omni aegritudine cordis et corporis sana propitius; sicque corporali correptione eum (vel eam) clementer in praesente erudias, ut ablutum (vel ablutam) a colluvionibus cunctis futuro in regno tuo tecum sine fine feliciter vivere concedas.
( V2545sc) Deprecatus est populus ante faciem Dei et exaudivit illum Dominus. Et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis, alleluia. Et exaudivit illum Dominus.
( V2546ad) Valde quidem pavescimus, Domine, ne illata nobis temporalis ad purgationem non expiet ultio, dum murmurare non pertimescimus in flagello. Sed quia peccatis ingruentibus obcaecamur, tu corda nostra irradia afflatu intimae visionis, quo et iuste nobis a te credamus poenas infligi, et crucitiatione illati supplicii ab omnibus mereamur criminibus expiari. Specialiter quoque te quaesumus, omnipotens Deus, pro famulo tuo (vel famula tua) N., ut quia culpas atque errata sua ante altare tuum aperit, criminis beneficium sentiat corrigendi.
( V2547al) Iesu, Salvator humani generis, qui corpus in te suscipiens nostrae mortalitatis, alios ad purgationem feriendo castigas, alios ad damnationem flagellando reservas; te suppliciter quaesumus, et humili devotione precamur, ut famulum tuum (vel famulam tuam) N., quem (vel quam) aegritudinis molestia quassat, pietatis tuae miseratio resecatum (vel resecatam) absolvat. Da ei, Domine, quidquid pietati tuae deliquit in saeculo, totum in eo puniat illata correptio. Dolorum eius ac febrium ita sana discrimina, ut cum his etiam eius aboleantur piacula. Non indurando poena coerceat reum, sed absolvat miseratio iam prostratrum. Mitiga in eo (vel ea) , Pater et Domine, aestus febrium, putredines ulcerum, contractiones nervorum atque cunctarum cruciationes infirmitatum. Sit in eo (vel ea) , quaesumus, ita respectus pie parcentis, ut nec infirmitatum ulterius saucietur stimulis, nec poenam post transitum sentiat de commissis.
( V2548pn) Deus, in cuius libro sunt vocabula renotata mortalium, concede nobis omnibus veniam delictorum. Et praesta nobis famulis tuis, ut famulum tuum (vel famulam tuam) N., quem (vel quam) immensus languor excruciat, miseratio tua reparet ad medelam. Et cui ambitio piaculi adduxit dolorem, adducat etiam confessio salutis optabilem sanitatem.
( V2549ap) Pacem tuam, quaesumus, Domine, infunde in visceribus nostris, qui eam discipulis tuis commendasti ascensurus in caelos. Quo ita cor nostrum satietate tuae abundet dulcedinis, ut caritate Sancti Spiritus affluentes, tolerabiliter sustineamus in hoc corpore pro nostris criminibus illata flagella, cum te recogitaverimus sustinuisse pro impiis crucis dura exitia.
( V2550il) Dignum et iustum est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, qui sic humanum genus et in hoc corpore tribulationis censura conteris, ut in aedificio illo patriae caelestis nec securis habeat quod remordeat, nec ascia quod contundat. Non tribulatio quod exurat, non infirmitas quod excoquat. Non attritio quod deprimat, non molestia quod consumat. Non periculum quod perimat, non adversitas quod distendat. Non casus quod diruat, non coangustatio quod obstrudat. Quod hic diversis est adversitatibus extra contusus, atque expiatus homo ab erroribus, merito iam ibi purus, purum videat Deum. Quo ornamentis civitatis ipsius mereatur affigi post transitum, habens locum sibi a Deo solius gloriae praeparatum. Pro quo te poscimus, sancte Pater, omnipotens Deus, ut famuli tui (vel famulae tuae) N. culparum nodositates expurges, et cunctas aegrimoniarum molestias expies. Removeantur ab eo (vel ab ea) febres corporum ad salutem, et moriantur in eo (vel in ea) voluntates propriae ad libidinis evacuandam perniciem. Expelle ab eo (vel ab ea) ferocissimos corporum morbos, aegrimoniarum virulenta pericula, contractiones febrium, atque universarum molestiarum perniciosa discrimina. Sicque cum eo (vel cum ea) misericordia consiliis age, et ut hic illum (vel illam) infirmitas a lapsibus vitiorum expurget, et reparatio visitationis tuae quantocius corroboret ad salutem. Expolietur criminibus in attritione flagelli, et vestiatur virtutibus in expiatione delicti. Da ei, Domine, ut quidquid temporaliter flagellatur in corpore, perpetuam ei proficiat ad salutem. Da ei tolerandi tuis in persecutionibus votum, ut tolerantiae suae perficiat fructum. Sitque ei amabilius pro admissis criminibus in carne sustinere penuriam, dum hoc sibi opitulari crederit ad coronam. Ut feliciter peragens huius vitae excursum, ad te perveniat in ablutione peccaminum, sortemque capiat in terra viventium. Praeconia tibi depromat laudum cum omni militia Angelorum, ita proclamans atque dicens:
( V2551ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui ideo delinquentibus occasionem tribuit corrigendi, ut non sit in eis quod puniat censura Ob hoc te per ipsum, pie Pater, exposcimus, ut hoc accipias pro sacrificio laudis, quod famulus tuus (vel famula tua) N. atteritur virga correctionis.
( V2552pp) Sana, quaesumus, Domine, vulnera famuli tui (vel famulae tuae) N.; aegritudinem perime, peccata dimitte, oblationem suscipe; et sic eum (vel eam) flagella in saecula, ut post transitum sanctorum mereatur adiuvari consortio.
( V2553cn) Domine, si vis, potes me salvare.
( V2554od) Deus, in cuius manu est correctionis iudicium et salvationis ac misericordiae votum, quique flagellas peccatores ut redeant, et occasionem admonendi tribuis ne recedant. Praesta nobis, quaesumus, supplicibus tuis, ut eo momento famulo tuo (vel famulae tuae) N. integritas salutis a te dirigatur e caelis, qua fide, quo momento nos proclamaverimus e terris:
( V2555bn) Omnipotens Deus, qui fidelissimum famulum suum (vel famulam suam) N. corporali corripit vulnere, ipse vos et illum (vel illam) a corporis mentisque aegritudinis expiet. Quique nostram in se suscepit infirmitatem, ipse vobis et illi tribuat tolerantiae sine fine mercedem. Sicque omnes in commune eius pietas foveat, ut nec correptione nostra salus desaeviat, nec desperatione infirmitas illata succumbat.
( V2556cm) Confirma in visceribus nostris misericordiae tuae munera, omnipotens Deus, ad augendam fidem nostram, ad corroborandam spem, ad illuminandam scientiam, ad multiplicandam caritatem, ad conservandam corporis et animae sanitatem.
( V2557pr) Salvos nos faciat dextera tua, alleluia, et exaudi nos, Domine Deus noster, alleluia, alleluia. Ad te levamus occulos nostros, qui habitas in caelis. Et exaudi nos, Domine Deus noster, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et exaudi nos, Domine Deus noster, alleluia, alleluia.
( V2558pg) Concede, Domine, ut tuo nobis salus perficiatur in nomine, nosque in virtute tua libera, quos propriis infirmitatibus praepeditos agnoscis; ut tuum sit omne quod vivimus, qui fecisti ex nihilo ut essemus.
( V2559sc) Ingressus Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem, alleluia, et tetigit manu eius et dimissit eam febris, alleluia, et glorificabat Deum Israel, alleluia, alleluia. Exiebant multi qui habebant varios infirmos et adducebant ad Iesum ac ille singulis manus imponens curabat eos. Et glorificabat Deum Israel, alleluia, alleluia.
( V2560ad) Domine Iesu Christe, qui es verus medicus et medicina caelestis, propitiare nobis, et fer opem nobis. Sana, Domine, omnem languorem et omnem infirmitatem in populo, Aufer a nobis et animarum et corporum, morbos, pestes, et valetudines universas absterge causisque etiam vulnerum propitiatus occurre, ut dum iniquitates avertis, aegritudines cures.
( V2561al) Corripe nos, Domine, in misericordia et non in furore; qui et corripiendo parcis, et parcendo remittis, et miserando convertis. Ut et correctione tua corrigamur, et indulgentia consolemur; ut et disciplina erudiamur, et medicina sanemur. Ut et fervore castiguemur, et pietate salvemur. Placeat ergo tibi, Domine, liberare hos famulos tuos (vel famulas tuas) N. N., et parcendo eos (vel eas) corrigere ac corripiendo non perdere.
( V2562pn) Recursis nominibus offerentium, fratres dilectissimi, preces fundamus ad Dominum, ut oblatio, quae offertur in sanctis, proficiat ad salutem infirmis baptismate recreatis. Tuam vero, Domine, clementiam exoramus, ut omnes metu territos, inopia aflictos, tribulatione vexatos, morbis obrutos, suppliciis deditos, debitis obligatos, indulgentia tuae pietatis absolvat.
( V2563ap) Miserere nobis, Domine, miserere nobis, dum non miseria miseros consumere, sed misericordia liberare festinas. Necdum delicta absorbere, sed expiare peccatores intendas. Sentiamus, Domine, manum tuam medentem potius quam percutientem, foventem magis quam ferientem, ut sic praesentia adhibeas flagella, ut supplicia arceas sempiterna. Atque famulos tuos (vel famulas tuas) N. N. pietate paterna corripias, non abicias; erudias, non confundas. Tribuasque propitius cunctis, peccatorum ac temporum pacem, et aegris integerrimam ac plenissimam sanitatem.
( V2564il) Dignum et iustum est, aequum et salutare est, nos tibi gratias agere, Domine, sancte Pater, aeterne omnipotens Deus, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum, cuius vulnere sancti sumus. Cuius attactu vis febrium mox recessit, cuius sermone confestim surdus audivit, cuius iussu mutus fari non distulit, claudus cucurrit, caecus vidit, aegrotus relevatur, debilis stetit, surdus sincere audit, laxavit nervos aridus, aquosam alvum dessicavit hydropicus, lectulum in quo iacebat detulit paralyticus, luridam cutem amisit leprosus, surrexit de sepulcro quatriduanus. Per ipsum te ergo, Domine, cum lacrimis postulamus, ut sacrificii huius oblationem placatus acceptes, et peccantibus veniam, et languentibus conferas medicinam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare, ita dicentes:
( V2565ps) Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui languores nostros ipse portavit, et medicamentum nobis ex crucis suae confixione adhibuit. Quique solus valet fovere languida, exhilarare tristia, et sanare infirma.
( V2566pp) Credimus, Iesu Christe, te esse salvatorem. Ob hoc petimus, ut sacrificia nostra placatus accipias. Et aegritudinum morbos propitiabili medicina repellas.
( V2567cn) Virtus nostra, Domine, esto firmamentum infirmis, esto refugium et liberator oppresis. Esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. Esto refugium et liberator oppresis.
( V2568od) Christe Domine, qui es medicus salutaris, tribue languidis famulis tuis subsidium medicinae caelestis. Ut dum corde vel corpore valemus, incolumes cum fiducia tibi proclamemus e terris:
( V2569bn) Salutiferam vobis Dominus de regnis caelestibus dirigat medicinam. Precibus vestris optimus suffragator occurrat, vestraque desideria pius in bono suscipiat. Omnia mala a nobis auferat, et quaecumque sunt bona vobis vestrisque concedat.
( V2570cm) Confirma in visceribus nostris misericordiae tuae munera, omnipotens Deus, ad augendam fidem nostram, ad corroborandam spem, ad illuminandam scientiam, ad multiplicandam caritatem, ad conservandam corporis et animae sanitatem.
( V2571pr) Sana, Domine, omnes languores nostros, alleluia, et redime de interitu animas nostras, alleluia, alleluia. Pone, Domine, lacrimas nostras in conspectu tuo, sicut in repromissione tua, alleluia, alleluia. Et redime de interitu animas nostras, alleluia, alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen. Et redime de interitu animas nostras, alleluia, alleluia.
( V2572pg) Sana nos, Domine Deus noster, et ne iniquitatum nostrarum multitudo afferat nobis mortem, sana nos, Domine, et omnes infirmos, ac redime de interitu vitam nostram. Ut sanata de culpa, sit tranquilla per gratiam. Effunde medicinam aegrotis, et veniam praesta delictis.
( V2573sc) Ingressus Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem, alleluia, et tetigit manu eius et dimissit eam febris, alleluia, et glorificabat Deum Israel, alleluia, alleluia. Exiebant multi qui habebant varios infirmos et adducebant ad Iesum ac ille singulis manus imponens curabat eos. Et glorificabat Deum Israel, alleluia, alleluia.
( V2574ad) Omnipotentem Deum, ob accedentem plebis suae ex diversa corporeae fragilitatis occasione languorum, universitas sancta imploret, eumque ad auxilium eorum Ecclesia studio maternae pietatis invitet. Ad eum carorum vita studio religiosae devotionis acclament, eumque spe metuque confusus propinquorum interpellet affectus. Solum velle eius quaeramus, quem totum posse confidimus. Summa expectemus remedii in auctoritate praecepti; id est enim apud eum agere quos iubere, nec eget medicaminis potentia profutura sermonis, quia verbum sui oris est res salutis. Hoc erit in perfectione miraculi, quod fuerit in significatione mandati. Consequens dictum implevit effectum. Moram, eo imperante, non faciet, et discessus aegritudinis, et redditus sanitatis, quia facile valet curare languidos, qui potens est vivificare defunctos.
( V2575al) Tu, Domine, singulorum fidelium medicus, tu cunctorum evidenter unde languores curentur, intelligis, qui indubitanter unde oriantur, agnoscis. Si per ipsum experientia agitur fidei, si infirmatur poena peccati, si discordia luctatur elementi, si patientia imbuitur sustinendi, tu dona quod confortet, tu tempera quod exercet, tu compone quod dissidet, tu obliviscere quod offendit. Adsit potens indulgentia, quae nos et morbis eripiat et delictis. Nec infirmitas nos faciat miseros, nec sanitas habeat vitiosos. Tribuat pietas tua melius vivere, ne contingat deterius sustinere. Sit iugis misericordia, non offensa. Deficere noverit noxa, non venia. Semper te parcere optamus, cum laedere non vitemus. De praesentibus medela, de consequentibus sit tutela. Detur non iterare quod agitur, et evadere quod timemus.
( V2576pn) Accipe, Deus, offerentium oblationes, et infirmorum omnium sana languores; quo ad salutem perpetuam et infirmitas illata proficiat, et sanitas optata proveniat. Dona etiam nobis exoratus per haec sacrificia defunctorum requiem sempiternam.
( V2577ap) Deus, qui tantum optas supplicum misereri, ut desideres exorari; qui ut poscaris rogas, ut quaereris invitas; quia nos et disciplina tua corrigis, et indulgentia foves, dum percutiendo sanas, et sanando corroboras; da familiae tuae, ut omnium morborum adversitate repulsa, fide te poscat, spe accedat, caritate perveniat, perpetua pace fruatur. Concede te ab obsecrantibus inveniri, qui te non quaerentibus obtulisti.
( V2578il) Dignum et iustum est, omnipotens Deus, tibi gratias agentes pro infirmorum remediis supplicare, cui singulare ius est naturas condere, sanare, convertere, dilatare. Cui soli debent facta principium, curata remedium, correcta meritum, amplificata profectum. Cuiusque sit si firma non corrumpantur, si corrupta firmentur, si incolumnia vigeant, si debilia convalescant, si positum nascendi vivendique tempus peccati poena non breviet, si praefixam moriendo necessitatem novo spatio aetas producta linginquet. Deus, apud quem solum tot sunt curationum genera, quod apud nos sunt infirmitatum incommoda, ut, sicut nihil posset esse vitiabile post peccatum, ita nihil non sanabile possit esse post vitium. Quibusque corruptae naturae contagia transmitterent culpae traducis, desideratae remedia medicinae conferret misericordia conditoris; ne humanae posteritatis inimicus gauderet auctori eripere quod fecerat, si in pristinum statum videret quod ipse enfecerat non redire. Sit auxilium periclitantium pius Redemptor adveniens, omnia sanaturus damna vitae, qui ipsa dignatus est vulnera sanare naturae. Unde merito tibi, uni Deo in Trinitate regnanti, angelicae potestates non cessant clamare, ita dicentes:
( V2579ps) Vere sanctus, vere benedictus es, Domine Deus noster, qui percutis et sanas, vulneras et mederis. Quique nos sic castigas verbere, ut foveas pietate, sic languoribus tungis, ut sanitatibus consoleris.
( V2580pp) Sanctifica, Domine, hoc sacrificium pro infirmorum tibi relevatione libatum; quo per hoc obtineant et validi gratiam et languidi medicinam.
( V2581cn) Salus nostra in manu tua est, Domine; respiciat nos misericordia tua ut securi serviamus tibi.
( V2582od) Deus, qui nos infirmitate relevas, et in pressuris exaltas, dona precantibus nobis in tuam plebem evenire optabilem sanitatem, ut quos infirmitas curbat, pietas erigat; quos culpa in languorem duxit, miseratio in salutem restituat; quo, animorum vel corporum repulsis morbis, te nobiscum possint exorari e terris:
( V2583bn) Christus Dominus, qui est vera redemptio, sanet omnem languorem et omnem infirmitatem in populo suo. A corporibus eorum morbos, et ab animis procul effugiat dolos. Ut, abstersis cunctis incommodis, ad eum sanati et corporibus et animis, pervenire possitis.
( V2584cm) Confirma in visceribus nostris misericordiae tuae munera, omnipotens Deus, ad augendam fidem nostram, ad corroborandam spem, ad illuminandam scientiam, ad multiplicandam caritatem, ad conservandam corporis et animae sanitatem.