The Text      



{N: 1}
Da nobis, omnipotens deus, ut sicut adoranda filii tui natalitia praeuenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES IN UIGILIIS NATALIS DOMINI AD NONAM - LIBER I. I.]


{N: 2}
Praesta, misericors deus, ut ad suscipiendum filii tui singulare natiuitatis mysterium et mentes credentium praeparentur et non credentium corda subdantur: per
[ORATIONES ET PRAECES IN UIGILIIS NATALIS DOMINI AD NONAM - LIBER I. I.]


{N: 3}
Tanto nos, domine, quesomus, prumtiore seruitio huius sacrificia praecurrere concide solempnia, quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis ostendis: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN UIGILIIS NATALIS DOMINI AD NONAM secreta - LIBER I. I.]


{N: 4}
Huius nos, domine, sacramenti semper natalis instauret, cuius nobilitas singularis humanam repulit uetustatem: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN UIGILIIS NATALIS DOMINI AD NONAM post communionem - LIBER I. I.]


{N: 5}
Deus, qui hanc sacratissimam noctem ueri luminis fecisti inlustratione clariscere, da, quesumus, ut cuius lucis mysterium in terra cognouimus, eius quoque gaudiis in caelo perfruamur: per.
[ITEM DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE - LIBER I. II.]


{N: 6}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut unigeniti tui noua per carnem natiuitas liberet, quos sub peccati iugo uetusta seruitus tenet: per.
[ITEM DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE - LIBER I. II.]


{N: 7}
Munera nostra, domine, quaesumus, natiuitatis hodiernae mysteriis apta perueniant, ut sicut homo genitus id est praefulsit et deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod diuinum est: per.
[ITEM DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE secreta - LIBER I. II.]


{N: 8}
Uere dignum et iustum est, aequum et salutare: cuius diuinae natiuitatis potentiam ingenitam uirtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper filium. et ante tempora aeterna generatum, quia tibi pleno atque perfecto aeternae patris nomen non defuit, praedicamus. Uerum etiam honore maiestate atque uirtute aequalem tibi cum sancto spiritu confitemur, dum trino uocabulo unicam credimus maiestatem. Quem laudant angeli.
[ITEM DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE - LIBER I. II.]


{N: 9}
Laeti, domine, frequentamus salutis humanae principia, quia trina celebratio beatae conpetit mysterium trinitatis: per dominum nostrum.
[ITEM DE UIGILIA DOMINI IN NOCTE post communionem - LIBER I. II.]


{N: 10}
Deus, qui per beatae Mariae sacrae uirginis partum, sine humana concupiscentia percreatum, in filii tui membra uenientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri: praesta, quesumus, ut huius creaturae nouitate suscepta uetustates antiqui contagiis exuamur: per eundem dominum.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA - LIBER I. III.]


{N: 11}
Respice nos, omnipotens et misericors deus, et mentibus clementer humanis nascente Christo summae ueritatis lumen infunde: per.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA - LIBER I. III.]


{N: 12}
Da nobis, domine, ut natiuitatis domini nostri Iesu Christi sollemnia, quae praesentibus sacrificiis praeuenimus, sic noua sint nobis ut continuata permaneant, sic perpetua perseuerent ut per suo miraculo noua semper existant: per eundem.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA secreta - LIBER I. III.]


{N: 13}
Cuncta, domine, quaesumus, his muneribus a nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus: per.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA secreta item alia - LIBER I. III.]


{N: 14}
Uere dignum: nos sursum cordibus erectis diuinum adorare mysterium, quo humana conditio ueteri terrenaquae lege cessante noua caelestisquae substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno dei munere geritur, magnis ecclesiae gaudiis caelebretur: per.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA - LIBER I. III.]


{N: 15}
Concede nobis, domine, quaesumus, ut sacramenta quae sumpsimus, quicquid in nostra mente uiciosum est, ipsius medicationes dono curetur: per
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA post communionem - LIBER I. III.]


{N: 16}
Populum tuum, domine, quaesumus, tueantur sanctificent et gubernent aeternumque perficiant tam deuotionibus acta sollempnibus, quam natalitiis agenda diuinis. Iesu Christi domini nostri.
[ITEM IN UIGILIA DOMINI MANE PRIMA ad populum - LIBER I. III.]


{N: 17}
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem per incarnationem uerbi tui et per partum beatae uirginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hanc caelebritate iustitiae, ut et qui tua gratia sunt redempti tua adoptione sint filii: per dominum.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE - LIBER I. IIII.]


{N: 18}
Praesta, misericors deus, ut natus hodie saluatar, sicut diuinae generationis est auctor, ita et inmortalitatis sit ipse largitor: per.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE - LIBER I. IIII.]


{N: 19}
Oblatio tibi sit, domine, hodierna festiuitatis accepta, quia et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et diuini cultus nobis est indita plenitudo Iesu Christi domini nostri: qui tecum uiuit.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE secreta - LIBER I. IIII.]


{N: 20}
Uere dignum: tui laudis hostiam iugiter immolantes, cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebrauit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed uerus agnus, aeternus pontifex, hodie natus Christus impleuit. Et ideo cum angelis.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE - LIBER I. IIII.]


{N: 21}
Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, in quo incontaminata uirginitas huic mundo edidit saluatorem, Iesum Christum dominum nostrum: sed et memoriam.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE infra actionem - LIBER I. IIII.]


{N: 22}
Da nobis, domine, quaesumus, ipsius recensita natiuitate vegitare, cuius caelesti mysterio et pascimur et potamur, Iesu Christi domini nostri filii tui: qui tecum uiuit.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE post communionem - LIBER I. IIII.]


{N: 23}
Praesta, quaesumus, deus noster, ut familia tua, quae filii tui domini nostri Iesu Christi est natiuitate saluata, eius etiam sit perpetua redemptione secura: per dominum.
[ITEM IN NATALE DOMINI IN DIE ad populum - LIBER I. IIII.]


{N: 24}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et populum tuum, qui te factore conditus teque est reparatus auctore, te etiam iugiter operante saluetur: per dominum.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 25}
Largire, quesumus, domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui de natiuitate domini nostri resu Christi gloriantur, et aduersa mundi te gubernante non senciant, et que temporaliter caelebrare desiderant sine fine percipiant: per dominum.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 26}
Deus, qui populo tuo plene prestitisti redempcionis effectum, ut non solum unigeniti tui natiuitate corporea, sed etiam et crucis eius patibulum saluaretur: huius, quaesumus, fidei famulis tuis tribuae firmitate, ut usque ad promissum gloriae praemium ipso quoque gubernante perueniant: per.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 27}
Deus, qui humanae substantiae dignitate et mirabiliter condedisti et mirabilius reformasti: da, quesumus, ut eius efficiamur in diuina consortes, qui nostrae humanitatis fieri dignatus est particeps, Christus filius tuus: per eundem dominum nostrum.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 28}
Omnipotens sempiternae deus, creator humanae reformatorqui naturae, quam unigenitus tuus in utero perpetuae uirginitatis adsumpsit: respice nos propicius, ut filii tui incarnacione suscepta inter ipsius mereamur membra numerare: per eundem.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 29}
Deus, qui natiuitatis tuae exordio pro nostra necessarium saluacione duxisti, respice nos propitius et quos similes ad imaginem tuam fecisti, similiores obseruatione perfice mandatorum: per.
[ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD UESPEROS SIUE MATUTINOS - LIBER I. V.]


{N: 30}
Omnipotens aeternae deus, qui primitias martyrum in sancti leuitae Stephani sanguinem dedicasti, tribuae, quaesumus, ut pro nobis intercessor adsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicauit: per.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VI.]


{N: 31}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sicut diuina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius praecibus adsequamur: per.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VI.]


{N: 32}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Stephanus leuita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae prumptus adiutor: per.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VI.]


{N: 33}
Grata tibi sint, domine, munera, quaesumus, deuotionis hodiernae, quae beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit: per.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS secreta - LIBER I. VI.]


{N: 34}
Gratias agimus, domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et filii tui natiuitatae nos saluas et beati martyris Stephani depraecatione sustentas: per.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS post communionem - LIBER I. VI.]


{N: 35}
Beatus martyr Stephanus, domine, quaesumus, pro fidelibus tuis suffragator accedat, qui dum bene sit tibi placitus, pro his etiam prosit auditor: per dominum.
[IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANUARIAS ad populum - LIBER I. VI.]


{N: 36}
Deus, qui per os beati apostoli tui Iohannis euangelistae uerbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentia conpetentes eruditione capiamus: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VII.]


{N: 37}
Deus, qui beati Iohannis euangelistae praeconiis principii sempiterni secreta reserasti, da, quaesumus, ut ad intellegentiam uerbi eius per quen nobis splendit suffragiis accedamus:per dominum.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VII.]


{N: 38}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut excellentiam uerbi tui, quam beatus euangelista Iohannes adseruit, et conuenienter intellegere ualeamus et ueraciter confitere: per.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VII.]


{N: 39}
Supplicationibus apostolicis beati Iohannis euangeliste, quaesumus, aecclesiae tuae, domine, commendetur oblatio, cuius magnificis praedicationibus eruditur: per.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS secreta - LIBER I. VII.]


{N: 40}
Beati aeuangelistae Iohannis nos, domine, quaesumus, merita prosequantur et tuam nobis indulgentiam semper inplorent: per.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS post communionem - LIBER I. VII.]


{N: 41}
Adsit aecclesiae tuae, domine, quaesumus, beatus euangelista rohannes, ut cuius perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator: per.
[IN NATALE SANCTI IOHANNIS EUANGELISTAE. VI KALENDAS IANUARIAS ad populum - LIBER I. VII.]


{N: 42}
Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyris non loquendo, sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis uiciorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus uita fateatur: per dominum.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIII.]


{N: 43}
Deus, qui bonis tuis infantium quoque nescia sacramenti corda praecedis, tribuae, quaesumus, ut in nostra constientia fiducia non habentes indulgentia semper copiosa perueniat: per.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIII.]


{N: 44}
Adiuua nos, domine, quaesumus, eorum depraecatione sanctorum, qui filium tuum humana necdum uoce profitentes caelcsti sunt pro eius natiuitate gratia coronati: per.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIII.]


{N: 45}
Adesto, domine, muneribus. Innocentum festiuitate sacrandis et praesta, quesumus, ut eorum sinceritate possimus imitare, quorum tibi decanda ueneramur infantia: per.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS secreta - LIBER I. VIII.]


{N: 46}
Ipsi nobis, domine, quaesumus, postolent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie sollempniter caelebramus: per dominum.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS post communionem - LIBER I. VIII.]


{N: 47}
Discat aecclesia tua, deus, Infantum quos hodie ueneramur exemplum sinceram tenere pietatem, quae prius uitam praestitit sempiteram, quam possit nosse praesentem: per dominum nostrum.
[IN NATALE INNOCENTIUM. V KALENDAS IANUARIAS ad populum - LIBER I. VIII.]


{N: 48}
Deus qui bonis nati saluatoris diem celebrare concedis octauum, fac, quaesumus, nos esse perpetua diuinitate munere, cuius sumus carnali conmercio reparati: per.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIIII.]


{N: 49}
Omnipotens sempiterne deus, qui unigenito tuo nouam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis uetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia: per.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIIII.]


{N: 50}
Praesta, quaesumus, domine, ut per hanc munera, qui domini Iesu Christi arcanae natiuitatis mysterio gerimus, purificate mentes intellegentiam consequamur: per dominum.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS secreta - LIBER I. VIIII.]


{N: 51}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Cuius hodie octauas nati celebrantes tua, domine, mirabilia ueneramur, quia qui peperit, et mater et uirgo est; qui natus est, et infans et deus est. Merito caeli locuti Sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, regis turbati, paruoli gloriosa passione coronati. Lacta, mater, cybum nostrum, lacta panem de caelo uenientem, in praesepio positum uelut piorum cybaria iumentorum. Illic namque agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui, circumcisio scilicet et praeputium. Quod etiam saluator et dominus noster a Symione susceptus in templo plenissimae dignatus est adimplere. Et ideo cum angelis et archangelis.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS - LIBER I. VIIII.]


{N: 52}
Praesta, quaesumus, domine, ut guod saluatoris nostri iterata solempnitate percipimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam: per.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS post communionem - LIBER I. VIIII.]


{N: 53}
Omnipotens sempiterne deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere conuiuio, da, quaesumus, plebi tuae, ut gustum mortiferae profanitatis abiecto puris mentibus ad aepulas aeternae salutis accedat: per.
[ITEM IN OCTABAS DOMINI. KALENDAS IANUARIAS ad populum - LIBER I. VIIII.]


{N: 54}
Omnipotens sempiterne deus, da nobis uoluntatem tuam et fideli mente retenere et pia conuersatione depromere, ut aecclesia tua a profanis uanitatibus expiata non aliut profiteatur uerbis aliud exerceat actione: per dominum.
[PROHIBENDUM AB IDOLIS - LIBER I. X.]


{N: 55}
Ut tibi grata sint, domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagione peruersitatis emunda; nec falsis gaudiis inherere patiaris, quos ad diuersitatis tuae praemia uenire promittis:per.
[PROHIBENDUM AB IDOLIS secreta - LIBER I. X.]


{N: 56}
Mysteriis tuis ueneranter adsumptis, quaesumus, domine, ut contra nostrae conditionis errorem et contra diabolicis armemur insidiis: per.
[PROHIBENDUM AB IDOLIS post communionem - LIBER I. X.]


{N: 57}
Corda nostra, quaesumus, domine, uenturae festiuitatis splendor inlustret, quo mundi huius tenebras carere ualeamus, et perueniamus ad patriam claritatis aeterne: per.
[IN UIGILIIS DE THEOPHANIA - LIBER I. XI.]


{N: 58}
Tribuae, quaesumus, domme, ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus, quem uenturae sollempnitatis pia munera praeloquuntur: per.
[IN UIGILIIS DE THEOPHANIA secreta - LIBER I. XI.]


{N: 59}
Uere dignum: quia cum unigenitus tuus in substantiae nostrae mortalitatis apparuit, in nouam nos immortalitatis suae lucem reparauit: per quem laudant angeli.
[IN UIGILIIS DE THEOPHANIA - LIBER I. XI.]


{N: 60}
Inlumina, quaesumus, domine, populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende, ut saluatoris mundi stella famulante manifestata natiuitas mentibus eorum et reueletur semper et crescat: per.
[IN UIGILIIS DE THEOPHANIA post communionem - LIBER I. XI.]


{N: 61}
Omnipotens sempiterne deus, qui uerbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indicasti, quod uidentes magi oblatis maiestatem tuam muneribus adorarent: concide, ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae et noster in tua sit confessione thesaurus: per.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE - LIBER I. XII.]


{N: 62}
Deus, cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum quem similem nobis foras agnouimus intus reformare mereamur: per dominum nostrum.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE - LIBER I. XII.]


{N: 63}
Deus inluminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudire et illud lumen splendidum infundae cordibus nostris, quod trium magorum mentibus aspersisti: per.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE - LIBER I. XII.]


{N: 64}
Hostias tibi, domine, pro nati tui filii apparitione deferimus suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ipse sit misericors et susceptor, Iesus Christus dominus noster: qui tecum uiuet.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE secreta - LIBER I. XII.]


{N: 65}
Uere dignum: te laudare mirabilem deum in omnibus operibus tuis, quibus regni tui mysteria reuelasti. Hancque enim festiuitatem index puerpera uirginalis stella praecessit, quae natum in terra caeli dominum magis stupentibus nuntiaret, ut manifestandus mundo deus et caelesti denuntiaretur inditio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE - LIBER I. XII.]


{N: 66}
Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, quo unigenitus tuus in tua tecum gloria sempiternus in ueritate nostrae carnis natus magis de longinquo uenientibus uisibilis et corporalis apparuit: sed et memoriam.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE infra actionem - LIBER I. XII.]


{N: 67}
Caelesti lumen, quaesumus, domine, semper et ubique nos praeueni, ut mysterium cuius nos participes esse uoluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu: per.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE post communionem - LIBER I. XII.]


{N: 68}
Deus, qui per huius caelebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae redemptoris sui plenum cognuscere fulgorem, ut ad perpetuam claritatem per eius incrimenta peueniat: per.
[ITEM IN THEOPHANIA IN DIE ad populum - LIBER I. XII.]


{N: 69}
Deus, qui per ineffabilem obseruantiam sacramenti famulorum tuorum praeparas uoluntates, donis gratiae tuae corda nostra purifica, ut quo sancta est deuotione tractandum, senceris mentibus exequamur: per dominum.
[IN SEPTUAGESIMA - LIBER I. XIII.]


{N: 70}
Concede, quaesumus, omnipotens, deus, fragilitati nostre sufficientiam conpetentem, ut sui reparationis affectum et pia conuersatione recenseat et cum exultatione suscipiat: per.
[IN SEPTUAGESIMA - LIBER I. XIII.]


{N: 71}
Concede nobis, misericors deus, et dignae tuis seruire semper altaribus et eorum perpetua participatione saluari: per.
[IN SEPTUAGESIMA secreta - LIBER I. XIII.]


{N: 72}
Sacrae nobis, quaesumus, domine, mensae libatio et piae conuersationis augmentum et tuae protectionis continuo praestit auxilio: per.
[IN SEPTUAGESIMA ad populum - LIBER I. XIII.]


{N: 73}
Tuere, quaesumus, domine, plebem tuam, et sacram solempnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere, ut uisibilibus adiuta solatiis ad inuisibilia bona prumptior incitetur: per dominum nostrum.
[IN SEXAGESIMA - LIBER I. XIIII.]


{N: 74}
Adiuua nos, deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue uenire gaudentes: per.
[IN SEXAGESIMA - LIBER I. XIIII.]


{N: 75}
Intende, quaesumus, domine, hostias familiae tuae, quam sacris muneribus facis esse participes, tribuas ad eam plenitudinem peruenire: per.
[IN SEXAGESIMA secreta - LIBER I. XIIII.]


{N: 76}
Sit nobis, quaesumus, domine, cibus sacer potusque salutaris, qui et temporalem uitam muniat et praestet aeternam: per.
[IN SEXAGESIMA post communionem - LIBER I. XIIII.]


{N: 77}
Rege, quaesumus, domine, populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non distituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis: per.
[IN SEXAGESIMA ad populum - LIBER I. XIIII.]


{N: 78}
Exaudi, domine, preces nostras et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentiae tuae miseratio absoluat: per.
[ORATIONES ET PRAECES SUPER PAENITENTES - LIBER I. XV.]


{N: 79}
Praeueniat hunc famulum tuum, quaesumus, domine, misericordia tua, et omnes iniquitates eius caeleri indulgentia deleantur: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES SUPER PAENITENTES - LIBER I. XV.]


{N: 80}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris, nec sit ab hoc famuio tuo clementiae tuae longinqua miseratio; sana uulnera eiusquae remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus tibi semper domino ualeat adherere: per.
[ORATIONES ET PRAECES SUPER PAENITENTES - LIBER I. XV.]


{N: 81}
Domine deus noster, qui offensionem nostram non uinceris, sed satisfactionem placaris, respice, quaesumus, ad hunc famulum tuum, qui se tibi peccasse grauiter confitetur. Tuum est ablutionem criminum dare et ueniam prestare peccantibus, qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem. Concede ergo, domine, hoc, ut et tibi paenitentiam excopias caelebret ut correctis actibus suis conferre tibi ad te sempiterni gaudia caelebretur: per.
[ORATIONES ET PRAECES SUPER PAENITENTES - LIBER I. XV.]


{N: 82}
Praecor, domine, clementiam tuae maiestatis ac nominis, ut huic famulo tuo peccata et facinora sua confitenti ueniam dare et praeteritorum criminum debita relaxare digneris. Qui humeris tuis ouem perditam reduxisti ad caulas, qui publicani precibus uel confessione placatus es, tu etiam, domine, et huic famulo tuo placare, tu eum praecibus benignus adsiste, ut in confessione fleuili permanens clementiam tuam caeleriter exoret et sanctis ac sacris altaribus restitutus spei rursus aeternae et caelestis gloriae reformetur: per.
[ORATIONES ET PRAECES SUPER PAENITENTES - LIBER I. XV.]


{N: 83}
Suscipis eum IIII feria mane in capite quadragesimae et cooperis eum cilicio, oras pro eo et inclaudis usque ad Caenam domini. Qui eodem die in gremio praesentatur acclesiae, et prostrato eo omni corpore, in terram, dat orationem pontifex super eum ad reconciliandum in quinta feria Caenae domini, sicut ibi continetur.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENTIAM - LIBER I. XVI.]


{N: 84}
Aufer a nobis, domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire: per.
[ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 85}
Perfice, domine, benignus in nobis obseruantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognouimus, te operante impleamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 86}
Sacrificium, domine, obseruantiae paschalis exerimus: praesta, quaesumus, ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae prumptiores: per.
[ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA secreta - LIBER I. XVII.]


{N: 87}
Repleti sumus, domine, donorum participationem caelestium; praesta, quaesumus, ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA post communionem - LIBER I. XVII.]


{N: 88}
De multitudine misericordiae tuae, domine, populum tibi protege confitentem, et corporaliter gubernatum pie mentis affectum tuis muneribus adsequendis effice prumptiorem: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES A QUINQUAGESIMA USQUE QUADRAGENSIMA ad populum - LIBER I. XVII.]


{N: 89}
Inquoata ieiunia, quaesumus, domine, benigno fauore prosequere, ut obseruantiam quam corporaliter exercimus, mentibus ualeamus implere senceris: per.
[IN IEIUNIO PRIMA STATIONE. FERIA IIII - LIBER I. XVII.]


{N: 90}
Fac nos, quaesumus, domine, salutis nostrae causas et deuotis semper frequentare seruiciis et deuotius recolere principaliter inquoatas: per.
[IN IEIUNIO PRIMA STATIONE. FERIA IIII - LIBER I. XVII.]


{N: 91}
Fac nos, quaesumus, domine, hiis muneribus offerendis conuenienter aptare, quibus ipsius uenerabilis sacramentum uentumm caelebremus exordium: per.
[IN IEIUNIO PRIMA STATIONE. FERIA IIII secreta - LIBER I. XVII.]


{N: 92}
Tribue nobis, omnipotens deus, ut dona caelestia, quae debito frequentamus obsequium, sencera professione sentiamur: per.
[IN IEIUNIO PRIMA STATIONE. FERIA IIII post communionem - LIBER I. XVII.]


{N: 93}
Respice, domine, quaesumus, super famulos tuos et in tua misericordia confitentes caelesti protege benignus auxilium: per.
[IN IEIUNIO PRIMA STATIONE. FERIA IIII ad populum - LIBER I. XVII.]


{N: 94}
Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis ieiuniis paschalibus conuenienter aptari, ut suscepta sollempniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum: per.
[FERIA VI IN QUINQUAGESIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 95}
Adiuua nos, deus salutaris noster, ut quae conlata nobis honorabiliter recensimus, deuotis mentibus adsequamur: per.
[FERIA VI IN QUINQUAGESIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 96}
Praepara nos, quaesumus, domine, huius precipue festiuitatis officiis, ut haec sacrificia subriis mentibus caelebremus: per.
[FERIA VI IN QUINQUAGESIMA secreta - LIBER I. XVII.]


{N: 97}
Salutare munere, domine, satiati supplices depraecamur, ut cuius laetamur gustu, reparemur effectu: per dominum nostrum.
[FERIA VI IN QUINQUAGESIMA post communionem - LIBER I. XVII.]


{N: 98}
Praesta famulis tuis, domine, habundantiam protectionis et gratiae, da salutem mentis et corporis, da continua prosperitatis augmenta, et tibi semper fac esse deuotos: per dominum nostrum.
[FERIA VI IN QUINQUAGESIMA ad populum - LIBER I. XVII.]


{N: 99}
Obseruationis huius annua caelebritate laetantes, quaesumus, domine, ut paschalibus actionibus inherentibus plenis eius effectibus gaudeamus: per.
[FERIA VII IN QUINQUAGESIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 100}
Adesto, domine, supplicationibus nostris, et hoc sollemne ieiunium, quod animis corporibusque curandis sa]ubriter institutum est, deuoto seruitio caelebremus: per.
[FERIA VII IN QUINQUAGESIMA - LIBER I. XVII.]


{N: 101}
Suscipe, domine, sacrificium, cuius te uoluisti dignanti immolatione placare; praesta, quaesumus, ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum: per.
[FERIA VII IN QUINQUAGESIMA secreta - LIBER I. XVII.]


{N: 102}
Caelestis uitae munere uegitati quaesumus, domine, ut quod est nobis in praesenti uita mysterium, fiat aeternitatis auxilium: per.
[FERIA VII IN QUINQUAGESIMA post communionem - LIBER I. XVII.]


{N: 103}
Fidelibus tuis, domine, perpetua dona firmentur, ut eadem percipiendum te quaerant et querendo sine fine percipiant: per.
[FERIA VII IN QUINQUAGESIMA ad populum - LIBER I. XVII.]


{N: 104}
Concede nobis, omnipotens deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum et affectus eius digna conuersatione sectemur: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM - LIBER I. XVIII.]


{N: 105}
Omnipotens sempiterne deus, qui nobis in obseruatione ieiunii et aelimosinarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concide nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotos: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM - LIBER I. XVIII.]


{N: 106}
Sacrificium, domine, quadragesimali initii sollemniter immolamus te, domine, depraecantes, ut cum aepularum restrictione carnalium a noxiis quoque uoluptatibus temperemur: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 107}
Praesta nobis, omnipotens deus, ut uiuificationis tuae gratiam consequentis in eius munere semper gloriemur: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 108}
Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio cupiosa discendat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA INCOANTIS INICIUM ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 109}
Sanctifica, domine, quaesumus, nostra ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum: per dominum.
[FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO - LIBER I. XVIII.]


{N: 110}
Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutare et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et aeterna: per.
[FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO - LIBER I. XVIII.]


{N: 111}
Accepta tibi sit, domine, nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obteneat: per dominum nostrum.
[FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 112}
Quaesumus, omnipotens deus, ut inter eius numeremur membra, cuius corpore communicamus et sanguinem: per.
[FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 113}
Esto, domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere: per.
[FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 114}
Da quaesumus, domine, nostrae affectus ieiuniis salutare ut castigatio carnalis adsumpta ad nostrarum uegitationem transeat animarum: per dominum.
[FERIA TERTIA - LIBER I. XVIII.]


{N: 115}
Cordibus nostris, quaesumus, domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamur, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excesso: per.
[FERIA TERTIA - LIBER I. XVIII.]


{N: 116}
Suscipe, creator omnipotens deus, que ieiunantes de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro temporali nobis conlata presidia ad uitam conuerte propitiatus aeternam: per.
[FERIA TERTIA secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 117}
Sumpsimus, domine, caelebritatis annuae uotiva sacramenta; praesta, quaesumus, ut temporalis uitae nobis remedio praeueniant et aeterna: per.
[FERIA TERTIA post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 118}
Respice, domine, propicius ad plebem tuam et quam diuinis tribues proficere sacramentis, ab omnibus absolue peccatis: per dominum nostrum.
[FERIA TERTIA ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 119}
Praecamur, omnipotens deus, ut de transituriis operibus abstenentis ea potius operemur, quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas: per dominum.
[FERIA QUARTA - LIBER I. XVIII.]


{N: 120}
Pacem nobis tribuae, domine, quaesumus, mentis et corporis, ut per ieiunium nostrae fragilitatis et manifesti subieceantur hostis et inuisibilis excludantur: per.
[FERIA QUARTA - LIBER I. XVIII.]


{N: 121}
Sacrificia, domine, propitius ista nos saluent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis: per
[FERIA QUARTA secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 122}
Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis, et renoua sempiternis: per.
[FERIA QUARTA post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 123}
Da, quaesumus, domine, populis christianis et quos prouidentur agnuscere et caelesti munus diligere quod frequentant: per.
[FERIA QUARTA ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 124}
Huius nobis parsimoniae, quaesumus, domine, praebe mensuram, ut quod Iicentiae carnis auferimus, salutare nobis fructum mentis adquirat: per.
[FERIA SEXTA - LIBER I. XVIII.]


{N: 125}
Da, quaesumus, nobis, omnipotens deus, ieiuniorum magnificae sacramenti et dignae semper tractare mysteria et conpetenter honorare primordia: per.
[FERIA SEXTA - LIBER I. XVIII.]


{N: 126}
Suscipe, quaesumus, domine, deuotorum munera famulorum et tuis diuinis purifica seruientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes: per dominum.
[FERIA SEXTA secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 127}
Praesta, quaesumus, domine, spiritalibus gaudiis nos replere, ut quae actu gerimus, mente sectemur: per.
[FERIA SEXTA post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 128}
Plebs tua, domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet et obtata repereat: per.
[FERIA SEXTA ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 129}
Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positus iam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista qua uiuimus nos uita guberna, ut ad illam in qua ipse es luce perducas: per dominum nostrum.
[FERIA SEPTIMA - LIBER I. XVIII.]


{N: 130}
Reparet nos, quaesumus, domine. semper et innouet tuae prouidentiae pietatis, que fragilitatem nostram et inter mundi tempestates protegat et gubernet et in portum perpetuae salutis inducat: per.
[FERIA SEPTIMA - LIBER I. XVIII.]


{N: 131}
Haec, quae nos reparent, quaesumus, domine, beata mysteria suo munere dignus efficiant: per dominum.
[FERIA SEPTIMA secreta - LIBER I. XVIII.]


{N: 132}
Perpetuo, domine, fauore prosequere, quos reficis diuino mysterio; et quos inbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis: per.
[FERIA SEPTIMA post communionem - LIBER I. XVIII.]


{N: 133}
Fideles tuos, domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua uoluntate nunquam faciat discrepare et tuis semper indulgeant beneficiis gratulare: per.
[FERIA SEPTIMA ad populum - LIBER I. XVIII.]


{N: 134}
Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec conuertantur et uiuant: debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende uendictam et praesta propitius, ne dissimolatio comulet ultionem, sed potius per ieiunium emendatio prosit ad ueniam: per dominum nostrum.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 135}
Omnium nostrorum domine, quaesumus, ad te corda conuerte, et ab his quibus offenderis abstinentes non iram tuam sed misericordiam sentiamus: per.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 136}
Ieiunia, quaesumus, domine, nos sacrata letificent, ut inbicillitate nostrae tribuantur auxilium et mentibus desideratus uirtutum succedat affectus: per dominum.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 137}
Adesto, quaesumus, omnipotens deus, ad ieiunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum: per dominum.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 138}
Da nobis obseruantiam, domine, legitimam deuotione perfectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae sancta tibi conuersatione placeamus: per.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 139}
Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam subpliciter exoramus, ut piae ieiunantium precatione placatus et temporalia subsidia nobis tribuas et aeterna: per.
[ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE. ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA - LIBER I. XVIIII.]


{N: 140}
Mensis primi, IIII, VII et X sabbatorum die in XII lectiones ad sanctum Petrum, ubi Missas caelebrantur, postquam antephonam ad introitum dixerint, data oratione adnuntiat pontifex in populo dicens.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT - LIBER I. XX.]


{N: 141}
Auxiliante domino deo et saluatore nostro Iesu Christo iterum dicit: Auxiliante domino deo et saluatore nostro Iesu Christo elegimus in ordine diaconi siue praesbyterii illum subdiaconum siue diaconum de titulum illum. Si quis autem habet aliquid contra hos uiros, pro deo et propter deum cum fiducia exeat et dicat. Uerum tamen memor sit communionis suae.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT - LIBER I. XX.]


{N: 142}
Et post modicum interuallum mox incipiunt omnes Kyrie eleison cum laetania. Hac expleta ascendunt ipsi electi ad sedem pontifices, et benedicit eos a quo uocati sunt, et discendunt. Stant in ordines suos benedictione percepta. Per dominum. Sequitur oratio de benedictione. Require ipsam in quarto aut x mense.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT - LIBER I. XX.]


{N: 143}
Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad praesbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet, et que eius dignatione suscipiunt, eius exequantur auxilio: per dominum.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT ad ordinandus praesbyteros. - LIBER I. XX.]


{N: 144}
Exaudi nos, deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti spiritus et gratiae sacerdotalis effunde uirtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consegrandos, perpetua muneris tui largitate consequantur: per.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT ad ordinandus praesbyteros - LIBER I. XX.]


{N: 145}
Domine sanctae pater omnipotens aeternae deus, honorum omnium dignitatum quae tibi militant distributor; per quem proficiunt uniuersa; per quem cuncta firmantur, amplificates semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotalis gradus et officia laeuitarum sacramentls misticis instituta creuerunt; ut cum pontificis sumus regendis populis praeficissis, ad eorum societates et operis adiumentum sequentes ordinis uiros et secundae dignitatis elegeris. Sic in herimo per lxx uirorum prudentium mentis Moyse spiritu propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernauit. Sic et Heleazaro et Ithamar, filiis Aaron, paterne plenitudinis habundantiam transfudisti, et ad hostias salutaris et frequentioris officia sacramenta sufficeret meritum sacerdotum. Ac providentiae, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addedisti, quibus illis orbem totum secundis praedicatoribus impleuerunt.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT consecratio - LIBER I. XX.]


{N: 146}
Quapropter infirmitate quoque nostrae, domine, quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his plurius indigimus. Da, quaesumus, omnipotens pater, in hos famulos tuos praesbiterii dignitatem. Innoua in uisceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum ad te, deus, secundum meriti munus obteneant, censuramquae murum exemple suae conuersationis insinuent. Sint prouidi cooperatores nostri ordinis. Luceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationes sibi credite reddituri aeternae beatitudinis premia consequantur: per.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT consecratio - LIBER I. XX.]


{N: 147}
Sit nobis, fratres, communis oratio, ut hii qui in adiutorium et utilitatem uestrae salutis eleguntur, praesbyteratus benedictionem deuinae indulgentiam muneris consequantur, ut sancti spiritus sacerdotalia dona priuilegio uirtutum, ne inparis loco depraehendantur, obteneant: per suum: per.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT consummacio praesbyteri - LIBER I. XX.]


{N: 148}
Sanctificationum omnium auctor, cuius uera consecratio, cuius plena benedictio est: tu, domine, super hos famulos tuos, quos praesbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut grauitate actuum et censura uidendi probent se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit: ut in lege tua die ac nocte, omnipotens, meditantes quod elegerent et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur; iustitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant et exemplo probent, admonitionem confirment: ut purum adque inmaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tue corpus et sanguinem filii tui inmaculata benedictione transformentur, et inuiolabile caritate in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iustitiae aeternae iudicii constantia pura, fide plena, spiritu sancto pleni persoluant: per.
[ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT item benedictio - LIBER I. XX.]


{N: 149}
Sicut qui inuitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus remouendus, sic que ultro ambit, uel inportunus se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscindere, quid agit, nisi ut crescendo discrescat? Quur non perpenditur, quia benedictio illi in maledicto conuertitur, qualiter ad hoc ut fiat heredicus promouetur: per.
[CAPITULUM SANCTI GREGORII PAPAE - LIBER I. XXI.]


{N: 150}
Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconatus uocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationes adulte propitius dona conseruet. Oremus.
[AD ORDINANDOS DIACONOS - LIBER I. XXII.]


{N: 151}
Domine deus, preces nostras clementer exaudi, ut quaersumusl nostro sunt gerenda seruitio, tuo benignus prosequaris auxilio; et quos sacris ministeriis exequendis pro nostram intellegentiam credimus offerendos, tua potius electione iustifices: per.
[AD ORDINANDOS DIACONOS sequitur oratio - LIBER I. XXII.]


{N: 152}
Adesto, quaesumus, omnipotens deus, honorum datum, ordinum distributorum, officiorumquae dispositor. Qui in te manens innouas omnia et cuncta disponis per uerbum uirtutem sapientiamquae tuam Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, sempiternam prouidentiam praeparas et singulis quibusque temporalium aptanda dispensas. Cuius corpus, ecclesiam tuam caelestium gratiarum uarietate distincta suorumque conexa discrecione membrorum, per legem totius mirabilem conpagis unitam, in augmentum templi tui crescere delatarequae largiris; sacri muneris seruientem trinis gradibus ministrorum nomine tuo militare constituens, electis ab initio Leui filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excupies permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possederent.
[AD ORDINANDOS DIACONOS consecratio - LIBER I. XXII.]


{N: 153}
Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, domine, plagatus intende, quos tuis sacris seruiturus in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines diuini sensus et summe rationis ignare horum uitam quantum possumus aestimamus. Te, aeterne domine, quae a nobis sint ignota non transeunt, te nota non fallunt. Tu cognitor pectorum, tu scrutator es animarum, tu ueraciter in eis caeleste potes adhibere iudicium et uelut indignis donare que poscimus.
[AD ORDINANDOS DIACONOS consecratio - LIBER I. XXII.]


{N: 154}
Emitte in eos, quaesumus, domine, spiritum sanctum quo in opus ministerii fideliter exequendi muneri septiformis tuae gratiae roborentur. Habundet in eis totius forma uirtutis, auctoritas modesta, pudor constans innocentiae et spiritalis obseruantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut sui castitates exemplo imitatione sanctae plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentis in Christo firmi et stabiles perseuerent, dignusque successibus de infereori gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur: per.
[AD ORDINANDOS DIACONOS consecratio - LIBER I. XXII.]


{N: 155}
Commune uotum communis oratio prosequatur, ut hii totius ecclesiae praece, qui in diaconatus ministerio praeparantur, laeuiticae benedictionis ordine clarescant et spiritali conuersatione praefulgentes gratia sanctificationis eluceant: per.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA - LIBER I. XXIII.]


{N: 156}
Domine sanctae spei fidei gratiae et profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elimenta uoluntatis tuae defundas affectum: hos quoque famulos tuos nostri speciali dignare inlustrare aspecto, ut tuis obsequiis expediti sanctis altaribus ministri puri adcrescant; et indulgentiam puriores eorum gradu, quos apostoli tui in septinarium numerum beato Stephano duce adque praeuio sancto spiritu auctore elegerunt, digni existant; et uirtutibus uniuersis, quibus tibi seruire oportit, instructi conplaceant: per.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA sequitur benedictio - LIBER I. XXIII.]


{N: 157}
Exaudi, domine, supplicum praeces et deuoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis perturbationibus inpediti liberem seruitutem tuis semper exhibeamus officiis: per.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA - LIBER I. XXIIII.]


{N: 158}
Tuis, domine, quaesumus, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus: per.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA secreta - LIBER I. XXIIII.]


{N: 159}
Uere dignum: qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris herudire, et nec castigationem deficiant nec prosperitatibus insolescant, sunt hoc potius fiat eiusi gloriosa deuotio, quo nullis aduersitatibus obruta superetur: per quem maiestatem tuam.
[ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA - LIBER I. XXIIII.]


{N: 160}
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulis tuis, quos ad presbyterii uel diaconatus gradus promouere dignatus es, quaesumus, domine, placatus suscipias: et quod eis diuino munere contulisti, in eis propitius tua dona custodi: per Christum dominum nostrum. Quam.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA infra actionem - LIBER I. XXIIII.]


{N: 161}
Hos quos reficis, domine, sacramentis adtolle benignus auxiliis, et tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus: per.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA post communionem - LIBER I. XXIIII.]


{N: 162}
Da quaesumus domine populis christianis et quos profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant. Per dominum.
[AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA ad plebem - LIBER I. XXIIII.]


{N: 163}
Praesta nobis, omnipotens deus, ut quia uiciis subiacit nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet et potentia tuaeatur: per dominum.
[SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA - LIBER I. XXV]


{N: 164}
Praesta nobis, misericors deus, ut plagationem tuam promtis mentibus exoremus, et peccatorum ueniam consequentis a noxios liberemur incursibus: per.
[SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA - LIBER I. XXV]


{N: 165}
Ecclesiae tuae, domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium: per.
[SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA secreta - LIBER I. XXV]


{N: 166}
Refecti, domine, panae caelesti, ad uitam, quaesumus, nutriamur aeternam: per.
[SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 167}
Familiam tuam, quaesumus, domine, propitiatus inlustra, ut beneplacitis inherendo cuncta quae bona sunt mereatur accipere: per.
[SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 168}
Tuis, quaesumus, domine, adesto supplicibus, et inter mundanae prauitates insidias fragilitatem nostram sempiterna pietatem prosequere: per dominum.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 169}
Ecclesiam tuam, domine, perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbidinis constituta et praesenti iocunditate respiret et aeternae beatitudinis dona percipiat: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 170}
Concede nobis haec, quaesumus, domine, frequentare mysteria, quia quotiens huius hostiae caelebratio commemoratur opus nostrae redemptionis exercitum: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA II secreta - LIBER I. XXV]


{N: 171}
Praecepta, domine, sancta nos adiuuent et suis repleant institutis: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA II post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 172}
Populum tuum, domine, quaesumus, ad te toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tueris sincera mente deuotos: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA II ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 173}
Deus, qui ob ammarum medillam ieiunii deuotione castigare corpora praecipisti, concede, ut corda nostra ita pietates tuae ualeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis: per.
[FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA - LIBER I. XXV]


{N: 174}
Inploramus, domine, clementiam tuam, ut haec diuina ieiuniorum subsidia a uiciis expiatus ad festa uentura nos praeparent: per.
[FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA - LIBER I. XXV]


{N: 175}
Praesentibus sacrificiis, domine, ieiunia nostra sanctifica ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur: per.
[FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA secreta - LIBER I. XXV]


{N: 176}
Dilitias, domine, mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus ieiunando copiosius saginamur: per.
[FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 177}
Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operibus perducantur: per.
[FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 178}
Deus, qui per uerbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, presta, quaesumus, ut sancto ieiunio et tibi toto simus corde subiecti et in tua nobis efficiamus praece concordes: per dominum.
[FERIA QUARTA EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 179}
Praesta nobis, domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut ieiuniis et orationibus conuenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis: per.
[FERIA QUARTA EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 180}
Praesenti sacrificio nomine tuo nos, domine, ieiunia decata sanctificent, et quod obseruantia nostra profitehlr extrinsecus, interius operetur effectus: per.
[FERIA QUARTA EBDOMADA II secreta - LIBER I. XXV]


{N: 181}
Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et sacre nos deditos faciat seruituti et tuam nobis opem semper adquirat: per.
[FERIA QUARTA EBDOMADA II post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 182}
Adesto, domine, famulis tuis et opem tuam largire poscentibus, ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur, et grata restaures et restaurata conserues: per.
[FERIA QUARTA EBDOMADA II ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 183}
Ad hostes nostros, domine, superandos praesta, quaesumus, ut auxilium tuum ieiuniis tibi placitis et bonis operibus inpetremus: per dominum.
[FERIA VI EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 184}
Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutare corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium praecatione placatus et temporalia nobis subsidia praebeas et eterna: per.
[FERIA VI EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 185}
Efficiatur haec hostia, domine, quaesumus, sollempnibus grata ieiuniis, ut et tibi fiat acceptior, purificatis mentibus immolemur: per.
[FERIA VI EBDOMADA II secreta - LIBER I. XXV]


{N: 186}
Preueniant nobis, domine, quaesumus, diuina tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu: per.
[FERIA VI EBDOMADA II post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 187}
Adesto, domine, propicius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere: per.
[FERIA VI EBDOMADA II ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 188}
Subueni, domine, seruis tuis pro sua iugiter iniquitate gementibus, mentesque nostras terrenis affectibus praegrauatas medicinalibus tribue exhonerare ieiuniis, et corporis affectionem corrobora: per dominum.
[FERIA VII EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 189}
Deus, qui profundo consilio prospiciendo mortalibus sancta instituisti ieiunia, quibus corda languentium salubriter curarentur: tu animam nostram corpusque castifica, corporis animaeque saluator, aeternae felicitatis benigne largitur: per dominum.
[FERIA VII EBDOMADA II - LIBER I. XXV]


{N: 190}
Domine deus noster, in cuius spiritalibus castris militat laudanda subrietas, abstinentia fructuosa et casti pectoris opulenta frugalitas: ieiunantium uota clementer adsume et fidelibus postulatis consueta pietate succurre: per.
[FERIA VII EBDOMADA II secreta - LIBER I. XXV]


{N: 191}
Sacrae nobis, quaesumus, domine, mense libatio et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestet auxilium: per dominum nostrum.
[FERIA VII EBDOMADA II post communionem - LIBER I. XXV]


{N: 192}
Inplorantes, domine, misericordiam fideles populos propitius intuere; qui praeter te alium non nouerunt, tuis semper beneficiis glorientur: per.
[FERIA VII EBDOMADA II ad populum - LIBER I. XXV]


{N: 193}
Da, quaesumus, domine, electis nostris dignis adque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitate pristinae quam originali transgressione perdiderant, per tuam gloriam reformentur: per.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR - LIBER I. XXVI]


{N: 194}
Miseracio tua, deus, ad haec percipienda misteria famulos tuos, quaesumus, et praeueniat conpetenter et deuota conuersatione perducat: per.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 195}
Memento domine, famulorum famularumquae tuarum, qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui, et omnium circumadstantium. Et tacis. Et recitantur nomina uirorum et mulierum, qui ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras: Quorum tibi fides cognita.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR infra canone, ubi dicit - LIBER I. XXVI]


{N: 196}
Hanc igitur oblationem, domine, ut propitius suscipias deprecamur, quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam uitam et beatum gratiae tuae dinumerare elegere atque uocare dignatus es: per Christum.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR item infra actionem - LIBER I. XXVI]


{N: 197}
Et recitantur nomina electorum. Postquam recensita fuerint, dicis: Hos, domine, fonte baptismatis innouandos splritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudine poscimus praeparari: per.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR item infra actionem - LIBER I. XXVI]


{N: 198}
Adesto, domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut quos sacramentis aeternitatis institues, eosdem protegas dignanter aptandos: per.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 199}
Suppliciter, domine, sacra familia munus tuae miserationes expectat; concede, quaesumus, ut quod te iubente desiderat, te largiente percipiat: per.
[TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 200}
Conserua, domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare subsidiis, ut ad superna perducas dona propitius: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 201}
Da, quaesumus, omnipotens deus, + ut abstinentiae nostrae restaurationis exordiis conpetentem dignis praecurramus officiis: per. +
[FERIA SECUNDA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 202}
Haec nos beata mysteria, deus, principia sua aptos efficiant recensire: per.
Infra actionem ut supra. Sequitur
[FERIA SECUNDA EBDOMADA III secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 203}
Quos ieiunia uotiua castigant tua, domine, sacramenta purificent, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA III post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 204}
Gratias tibi referat, domine, corde subiecto tua semper aecclesia; et consequenter obteneat, et obseruationis antiquas iugiter recensendo proficiat in futurum: per.
[FERIA SECUNDA EBDOMADA III ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 205}
Prosequere nos, omnipotens deus, et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque uiciis cessare concede: per dominum.
[FERIA III EBDOMADA TERTIA - LIBER I. XXVI]


{N: 206}
Da, quaesumus, domine, rex aeternae cunctorum, ut sacrae nos purificatos ieiunio senceris quoque mentibus ad tua sancta uentura facias peruenire: per.
[FERIA III EBDOMADA TERTIA - LIBER I. XXVI]


{N: 207}
Ut accepta sint, domine, nostra ieiunia, praesta nos, quaesumus, huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre: per.
[FERIA III EBDOMADA TERTIA secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 208}
Sacramenti tui, domine, ueneranda peremptio et mistico nos mundet effectu et perpetua uirtute defendat: per.
[FERIA III EBDOMADA TERTIA post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 209}
Concede, misericors deus, ut deuotus tibi populus semper existat et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obteneat: per.
[FERIA III EBDOMADA TERTIA ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 210}
Deus, qui nos formam humilitatis ieiunando et orando unigeniti tui domini nostri imitatione docuisti, concede, quaesumus, ut quod ille iugi ieiuniorum continuatione conpleuit, nos quoque per partes dierum facias adimplere: per.
[FERIA IIII EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 211}
Da nobis, domine, quaesumus, obseruantiam legitima deuotione perfectam, ut refrenatione carnalis alimoniae sancta tibi conuersatione placeamus: per.
[FERIA IIII EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 212}
Deus, de cuius gratiae rore discendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus, ut in eorum traditione sollemniter honoranda conpedens deferamus obsequium:
[FERIA IIII EBDOMADA III secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 213}
Percipientes, domine, gloriosa mysteria referimus gratias, quod in terris positus iam caelestium praestas esse particepes: per.
[FERIA IIII EBDOMADA III post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 214}
Defende, domine, familiam tuam ut toto tibi corde prostrata et ab hostium tuere formidine; nec bona tua difficulter inueniant, pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates: per.
[FERIA IIII EBDOMADA III ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 215}
Praesta, quaesumus, domine, ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 216}
Concede, quaesumus, domine, fragilitate nostrae sufficientiam conpetentem, ut suae reparationis effectum et pia conuersatione recenseat et cum exultatione suscipiat: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 217}
Accepta tibi sint, domine, quaesumus, nostri dona ieiunii, quae expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA III secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 218}
Hos, domine, quos reficis sacramentis, adtolle benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA III post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 219}
Super populum tuum, domine, quae sumus, benedictio copiosa discendat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA III ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 220}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut dignitas conditionis humane per inmoderantiam sauciata medicinalis parssimoniae studio reformemur: per dominum.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 221}
Auge fidem tuam, domine, quaesumus, miseratus in nobis, qualiter pietatis tuae subsidia non negabis, quibus integre contuleris firmitatem: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA III - LIBER I. XXVI]


{N: 222}
Domine deus noster, qui in his potius craeaturis, quas ad fragilitatis nostrae subsidium condedisti, tuo quoque nomine munera iussisti decanda constitui: tribue, quaesumus, ut et uite nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA III secreta - LIBER I. XXVI]


{N: 223}
Quod ore sumpsimus, domine, mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA III post communionem - LIBER I. XXVI]


{N: 224}
Esto, quaesumus, domine, propitius plebi tuae, ut quae tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum: per dominum.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA III ad populum - LIBER I. XXVI]


{N: 225}
Omnipotens sempiterne deus, aecclesiam tuam spiritali iocunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestis: per.
[QUARTA DOMINICA PRO SCRUTINIO II - LIBER I. XXVII]


{N: 226}
Remedii sempiterni munera, domine, laetantes offerimus suppliciter exorantes, ut eadem nos et digni uenerari et pro sa]uandis congruenter exhibere perficias: per. Infra canone ut supra. Sequitur
[QUARTA DOMINICA PRO SCRUTINIO II secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 227}
Tu semper, quaesumus, domine, tuam adtolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, tu guberna perpetua bonitate saluandam: per.
[QUARTA DOMINICA PRO SCRUTINIO II post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 228}
Tu famulis tuis, quaesumus, domine, bonis moris placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint et tua ualeant beneficia promereri: per.
[QUARTA DOMINICA PRO SCRUTINIO II ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 229}
Sacre nobis, quaesumus, domine, obseruationis ieiunia et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis continuum prestent auxilium: per.
[FERIA II EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 230}
Proficiat, quaesumus, domine, plebi tibi decata pie deuotionis affectus, ut sacris actionibus herudita, quanto maiestati tuae fit gratior, tanto donis potiora augeatur: per.
[FERIA II EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 231}
Cunctis nos, quaesumus, domine, reatibus et periculis propitiatus absolue, quos tantis mysteriis tribues esse consortes: per dominum.
[FERIA II EBDOMADA IIII secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 232}
Diuini satiati muneris largitate quaesumus, domine deus noster, ut in huius semper participatione uiuamus: per.
[FERIA II EBDOMADA IIII post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 233}
Tueatur, quaesumus, domine, dextera tua populum deprecantem et purificatum dignanter herudiat, ut consolationem praesenti ad futura bona proficiat: per.
[FERIA II EBDOMADA IIII ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 234}
Da, nostrae summe conditionis reparator, ut semper declinemus a malis et omne quod bonum est prumta uoluntate sectemur: per dominum.
[FERIA III EBDOMADA QUARTA - LIBER I. XXVII]


{N: 235}
Exercitatio ueneranda, domine, ieiunia salutaris pupuli tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat pascale mysterium et continuate deuotionis sumat augmentum: per.
[FERIA III EBDOMADA QUARTA - LIBER I. XXVII]


{N: 236}
Purifica nos, misericors deus, ut aecclesiae tuae praeces, quae tibi grate sunt pia munera deferentis, fiant expiatis mentibus gratiores: per.
[FERIA III EBDOMADA QUARTA secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 237}
Caelestia dona capientibus, quesumus, domine, non ad iudicium peruenire paciaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti: per.
[FERIA III EBDOMADA QUARTA post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 238}
Populi tui, deus, institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper tibi placatus et tuo munimen sit securus: per.
[FERIA III EBDOMADA QUARTA ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 239}
Omnipotens sempiterne deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui ueniam praebis, miserire supplicibus, parce peccantibus: ut reatus nostri confessio indulgentiam ualeat percipere dilictorum: per dominum nostrum.
[FERIA IIII EBDOMADA QUARTA - LIBER I. XXVII]


{N: 240}
Concede, misericors deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi defferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae praebe benignus auxilium: per.
[FERIA IIII EBDOMADA QUARTA - LIBER I. XXVII]


{N: 241}
Accepta tibi sit, domine, nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam tuae consolationis obteneat: per.
[FERIA IIII EBDOMADA QUARTA secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 242}
Sacramentorum benedictione saciati quaesumus, domine, ut per haec semper mundemur a uiciis: per.
[FERIA IIII EBDOMADA QUARTA post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 243}
Da plebi tuae, domine, pie semper deuotionis affectum, ut quae praua sunt respuens sancta conuersatione firmetur et a peccatis libera nullis aduersitatibus adteratur: per.
[FERIA IIII EBDOMADA QUARTA ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 244}
Praesta, quaesumus, domine, ut salutaribus ieiuniis heruditi noxiis etiam viciis abstenentes propiationem tuam facilius impetremus: per.
[FERIA VI EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 245}
Prosequere, quaesumus, omnipotens deus, ieiuniorum sacra mysteria, et quos ab escis carnalibus praecipis temperare, a noxiis quoque uiciis cessare concede: per.
[FERIA VI EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 246}
Haec sacrificia nos, omnipotens deus, potente uirtute mundatus ad suum faciant puriores uenire principium: per.
[FERIA VI EBDOMADA IIII secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 247}
Sancta tua nos, domine, quaesumus, et uiuificando renouent er renouando uiuificent: per.
[FERIA VI EBDOMADA IIII post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 248}
Adesto, domine, populis qui sacra mysteria contingerunt, ut nullis periculis afligantur, qui te protectore confidunt: per dominum.
[FERIA VI EBDOMADA IIII ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 249}
Deus, omnium misericordiarum ac totius bonitatis auctor, qui peccatorum remidia ieiuniis orationibus et aelymosinis demonstrasti: respice propitius in hanc humilitatis nostrae confessionem, ut qui inclinamur consciencia nostra, tua semper misericordia eregamur: per.
[FERIA VII EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 250}
Tua nos, domine, quaesumus, gratia et sanctis exerceat ueneranda ieiuniis et caelestibus mysteriis efficiat aptiores: per.
[FERIA VII EBDOMADA IIII - LIBER I. XXVII]


{N: 251}
Offerimus tibi, domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium et remedium inmortalitatis operentur: per.
[FERIA VII EBDOMADA IIII secreta - LIBER I. XXVII]


{N: 252}
Percepta nobis, domine, praebeant tua sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medillam: per dominum.
[FERIA VII EBDOMADA IIII post communionem - LIBER I. XXVII]


{N: 253}
Plebem tuam, domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non uis delectationibus inpedire, spiritali facias uegere proposito; et sic rebus foueas transituriis, ut tribuas potius inherere perpetuis: per.
[FERIA VII EBDOMADA IIII ad populum - LIBER I. XXVII]


{N: 254}
Concede, domine, electis nostris, ut sanctis edocti mysteriis et renouentur fonte baptismatis et inter ecclesiae tuae membra numerentur: per.
[QUINTA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR - LIBER I. XXVIII]


{N: 255}
Exaudi nos, omnipotens deus, et famulos tuos, quos fidei christiane primitiis inbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundare: per. Infra canone ubi supra. Sequitur
[QUINTA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 256}
Concurrat, domine, quaesumus, populus tuus et toto tibi corde subiectus obtineat, ut ab omni perturbatione securus et saluationis suae gaudia prumtus exerceat et pro regenerandis benignos exoret: per.
[QUINTA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 257}
Deus, qui cum salute hominum semper opcraris, nunc tamen populum tuum gratia habundantiore multiplicas: respice propitius ad electionem tuam, ut paternae protectionis auxilio et regenerandos munias et renatos: per.
[QUINTA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR ad populum - LIBER I. XXVIII]


{N: 258}
Deus, qui ad imaginem tuam conditos ideo das temporalia, ut largiaris aeterna: ecclesiam tuam spiritali fecunlditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione celestis: per dominum.
[FERIA II EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 259}
Adiuua nos deus salutaris noster et in sacrificio ieiuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribuas uenire gaudentes: per.
[FERIA II EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 260}
Exaudi nos, omnipotens deus, et famulos tuos quos fidei christiane primitiis inbuisti, huius sacrifici tribuas operatione mundare: per.
[FERIA II EBDOMADA V secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 261}
Sanctificent nos, domine, sumpta mysteria et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribuant facultatem: per.
[FERIA II EBDOMADA V post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 262}
Benedictio, domine, quaesumus, in tuos fideles cupiosa discendat, et quam subiectis cordibus expedunt, largiter consequantur: per.
[FERIA II EBDOMADA V ad populum - LIBER I. XXVIII]


{N: 263}
Praesta, quaesumus, domine, ut obseruationes sacras annua, deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente: per.
[FERIA III EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 264}
Fiat, quaesumus, domine, per gratiam tuam fructuosus nostrae deuotionis affectus, quia tunc nobis proderint suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietate: per.
[FERIA III EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 265}
Concede nobis, domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem: per.
[FERIA III EBDOMADA V secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 266}
Vegitet nos, domine, semper et innouet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernat et protegat et in portum perpetuae salutis inducat: per.
[FERIA III EBDOMADA V post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 267}
Libera, domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem, ut in sancta conuersatione uiuentes nullis efficiantur aduersis: per dominum.
[FERIA III EBDOMADA V ad populum - LIBER I. XXVIII]


{N: 268}
Ieiunia, quaesumus, domine, quae sacris exequimur institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant, et tuam nobis iustitiam faciant esse placatam: per dominum.
[FERIA IIII EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 269}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut quos ieiunia uotiua castigant ipsa quoque deuotio sancta laetificet, ut terrenis effectibus mitigatis facilius caelestia capiamus: per
[FERIA IIII EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 270}
Praesta, omnipotens deus, ut ieiuniorum placatus sacrificiis remissionis tuae nos uenia prosequaris: per.
[FERIA IIII EBDOMADA V secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 271}
Adesto, domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserua periculis: per.
[FERIA IIII EBDOMADA V post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 272}
Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praecioso sanguine filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerare: per.
[FERIA IIII EBDOMADA V ad populum - LIBER I. XXVIII]


{N: 273}
Tribue nobis, quaesumus, domine, indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur: per:
[FERIA SEXTA EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 274}
Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut qui mala nostra semper praeuenis miserendo, facias nos tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 275}
Sanctifica nos, quaesumus, domine, his muneribus offerendis et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribue facultatem: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA V secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 276}
Da, quaesumus, domine, ut tanti mysterii munus indultum non condemnatio sed sit medicina sumentibus: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA V post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 277}
Protege, domine, populum tuum et in sanctorum tuorum patrocinio confitentem perpetua defensione guberna: per.
[FERIA SEXTA EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 278}
Omnipotens sempiterne deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus et praesentia nobis subsidia prebeas et futura: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 279}
Sanctificata hoc ieuinium tuorum corda fidelium, deus miserator, inlustra et quibus deuotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA V - LIBER I. XXVIII]


{N: 280}
Sacrificia, domine, propensius ista restaurent, quae medicinabilibus sunt instituta ieiuniis: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA V secreta - LIBER I. XXVIII]


{N: 281}
Supplices te rogamus, domine deus noster, ut sicut nos filii tui corporis et sanguinis I sacrosancti pascis alimonio, ita nos et diuinae nature eius facias esse consortes: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA V post communionem - LIBER I. XXVIII]


{N: 282}
Uisita, quaesumus, domine, plebem tuam et corda sacris decata mysteriis pietate tuere peruigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat: per.
[FERIA SEPTIMA EBDOMADA V ad populum - LIBER I. XXVIII]


{N: 283}
Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri diuinitus instruantur, inminere cognuscite. Ideoque solicita deuotione succidente sequente illa feria circa oram diei sexta conuenire dignimini, ut caeleste mysterium, quo diabulus cum sua pompa distruetur et ianua regni caelestis aperitur, inculpabilem deo iubante ministerio peragere valeamus: per dominum nostrum Iesum Christum, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia saecula seculorum. Amen.
[DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO QUOD TERTIA HEBDOMADA IN QUADRAGESIMA SECUNDA FERIA INITIARUM - LIBER I. XXVIIII]


{N: 284}
Ut autem uenerint ad ecclesiam, scribuntur nomina infantum ab accolyto, et uocantur in ecclesia per nomina, sicut scripti sunt. Et statuuntur masculi in dexteram partem, faeminae in sinistram, Et dat orationem praesbiter super eos.
[DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO QUOD TERTIA HEBDOMADA IN QUADRAGESIMA SECUNDA FERIA INITIARUM - LIBER I. XXVIIII]


{N: 285}
Omnipotens sempiterne deus, pater domini nostri Iesu Christi: respicere dignare super hos famulos tuos, quos ad ruclimenta fidei uocare dignatus es. Omnem caecitatem cordis ab eis expelle, disrumpe omnes laqueos satanae quibus fuerant conligati, aperi eis, domine, ianuam pietatis tuae; et signum sapienciae tuae inbuti omnium cupiditatum fedoribus careant, et suaui odore praeceptorum tuorum laeti tibi in aecclesia deseruiant, et proficiant de die in diem, ut idonii efficiantur accedere ad graciam baptismi tui perceptae medicinae: per dominum nostrum.
[ORATIONES SUPER ELECTOS AD CATICUMENUM FACIENDUM - LIBER I. XXX]


{N: 286}
Praeces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et hos electos tuos crucis dominicae, cuius inpraessione signamur, uirtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta seruantes per custodiam mandatorum tuorum ad regeneracionis peruenire gloriam mereantur: per
[ORATIONES SUPER ELECTOS AD CATICUMENUM FACIENDUM - LIBER I. XXX]


{N: 287}
Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis eciam reformator: propiciare populis adoptiuis ut nouo testamento sobolem noui prolis adscribe, ut filii promissionis, quod non potuerint adsequi per naturam, gaudeant se recipisse per graciam: per dominum nostrum.
[ORATIONES SUPER ELECTOS AD CATICUMENUM FACIENDUM - LIBER I. XXX]


{N: 288}
Exorcizo te, creatura salis, in nomine dei patris omnipotentis et in caritate domini nostri Iesu Christi et in uirtute spiritus sancti. Exorcizo te per deum uiuum et per deum uerum, quae te ad tutelam humani generis procreauit, et populo ueniente ad credulitatem per seruos suos consecrare praecepit. Proinde rogamus te, domine Deus noster, ut haec creatura salis in nomene trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Quem tu, domine, sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in uisceribus eorum: in nomine domini nostri Iesu Christi, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[BENEDICTIO SALIS DANDUM CATICUMINIS - LIBER I. XXXI]


{N: 289}
Post hanc orationem pones sal in ore infantis et dicis: Accipe ille sal sapiencie propiciatur in uitam aeternam.
[BENEDICTIO SALIS DANDUM CATICUMINIS - LIBER I. XXXI]


{N: 290}
Deus patrum nostrorum, deus uniuersae conditor ueritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum respicere digneris propicius, ut hoc primum pabulum salis gustantem non deucius esurire permittas, quo minus gybo expleatur caeleste, quatenus sit semper, domine, spiritu feruens, spe gaudens, tuo semper nomine serviens. Perduc eum ad nouae regeneracioni lauacrum, ut cum fide libus tuis promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur: per dominum.
[BENEDICTIO POST DATAM SALE - LIBER I. XXXII]


{N: 291}
Quos acolyti inposita manu super eos dici debent. Deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, deus qui Moysi famulo tuo in monte Synai apparuisti et filios Israhel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis angelum.pietatis tuae, qui custudiret eos die ac nocte: te quaesumus, domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, ut similiter costodiat et hos famulos tuos et perducat eos ad gratiam baptismi tui.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS - LIBER I. XXXIII]


{N: 292}
Ergo, maledicte diabule, recognusce sententiam tuam et da honorem deo uiuo et uero, et da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, et recede ab his famulis dei, qula istos sibi deus dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis donum uocare dignatus est. Per hoc signum sanctae crucis, frontibus eorum quem nos damus, tu maledicte diabule numquam audeas uiolare.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS - LIBER I. XXXIII]


{N: 293}
Deus caeli, deus terre, deus angelorum, deus archangelorum, deus prophetarum, deus martyrum, deus omnium bene uiuentium, deus cui omnis lingua confitetur caelestium terrestrium et infernorum: te inuoco, domine, ut has famulas tuas perducere et custodire digneris ad gratiam baptismi tui. Ergo maledicti ut supra.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS item super faeminas - LIBER I. XXXIII]


{N: 294}
Audi, maledicte satanas, adiuratus per nomen aeterne dei et saluatoris nostri fili dei: cum tua uictus inuidia tremens gemensque discede. Nihil tibi sit commune cum seruis dei iam caelestia cogitantibus, renuntiatoribus tibi a saeculo tuo, et beate inmortalitatis victoris. Da igitur honorem adueniente spiritui sancto, qui ex summa caeli archae discendens, perturbatis fraudibus tuis, diuino fonte purgata pectora id est sanctificata deo templum et habitum perficiat, et ab omnibus paenitus noxiis praeteritorum criminum liberati serui dei gratias perenni deo referant semper et benedicant nomen elus sanctum in saecula saeculorum: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS item super masculos - LIBER I. XXXIII]


{N: 295}
Deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, deus, qui tribus Israhel monuisti et Susanna de falso crimine liberasti: te supplex deprecor, domine, ut liberes et has famulas tuas et perducere eas digneris ad gratiam baptismi tui. Ergo maledicte ut supra.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS item super faeminas - LIBER I. XXXIII]


{N: 296}
Exorcizo te, inmunde spiritus, in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut exeas et recedas ab his famulis dei. Ipse enim tibi imperat maledicte, damnate, qui pedibus super mare ambulauit et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo maledicte sicut supra.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS - LIBER I. XXXIII item super masculos]


{N: 297}
Exorcizo te, inmunde spiritus, per patrem et filium et spiritum sanctum, ut exeas et recedas ab his famulabus dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui ceco nato oculos aperuit et quatriduanum Lazarum de monumento suscitauit. Ergo maledicte ut supra.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS item super faeminas - LIBER I. XXXIII]


{N: 298}
Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, domine, sancte pater omnipotens aeterne deus luminis et ueritatis, super hos famulos et famulas tuas, ut digneris eos inluminare lumen intellegentiae tuae. Munda eos et sanctifica; da eis scientiam ueram, ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui. Teneant firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut apti sint ad percipiendam gratiam tuam: per.
[ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS sequitur oracio quam sacerdos dici debet - LIBER I. XXXIII]


{N: 299}
Primitus enim procedunt de sacrario IIII diaconi cum quattuor euengelia, praecedentibus duo candilabra cum turabulis, et ponuntur super IIII angulos altaris. Et tractat praesbiter, antequam aliquis eoruna legat, his uerbis.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 300}
Aperturi uobis, filii karissimi, euangelia, id est gesta diuina, prius ordinem insinuare debemus, quid est euangelium, et unde discendat, et cuius in eo verba ponantur, et quare quattuor sint qui haec iesta scripserunt, uel qui sunt ipsi quattuor qui diuino spiritu adnuntiante propheta signati sunt: ne forte sine ac ordines ratione uel causa stuporem uobis in mentibus relinquamus; et quia ad hoc uenistis, ut aures uobis aperiantur: nec incipiat sensus uester obtundi. Euangelium dicitur proprie bona adnuntiatio. Quae utique adnunciatio est Iesu Christi domini nostri. Discendit autem euangelium ab eo, quod adnuntiet et ostendat, quod his qui per prophetas loquebatur uenit in carnem, sicut scriptum est: Qui loquebar ecce adsum.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 301}
Explicantes autem breviter, quid sit euangelium, uel qui sint hii quattuor qui per prophetam ante monstrati sunt, nunc sua quaeque nomina singulis adsignemus indiciis. Ait enim propheta Hiezechihel: Et similitudo uultus eorum ut facies hominis et facies leonis a dextris illius, et facies uituli et facies aquilae ad sinistris illius. Hii quattuor has figuras habentes euangelistas esse non dubium est. Sed nomina eorum qui euangelia scripserunt haec sunt Matheus, Marcus, Lucas, Ioannes.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 302}
Et adnuntiat diaconus dicens: State cum silentio, audientes intente. Et incipiens legi initium euangelii secundum Matheum usque Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 303}
Postquam legerit, tractat praesbiter his uerbis: Filii karissimi, ne diucius ergo uos teneamus, exponamus uobis, quam rationem et quam figuram unusquisque in se conteneat; et quare Matheus in se figuram hominis habeat: quia in initio suo nihil aliud agit., nisi natiuitatem saluatoris pleno ordine generationis enarrat. Sic enim coepit: Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham. Uidetis, quia non inmerito huic hominis adsignata persona est, quando ab hominis natiuitate initium cong praehendit; nec inmerito, ut diximus, huic mysterio adsignata est Mathei persona.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 304}
Item adnuntiat diaconus ut supra: State cum silentio, audientes , intente. Et legit initium euangelii secundum Marcum usque: Ego baptico uos aqua, ille uero baptizauit uos spiritu sancto.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 305}
Et sequitur praesbiter his verbis: Marcus euangelista leonis gerens figuram a solitudine incipit dicens: Uox clamantis in deserto: parate uiam domini. Siue, quia regnat inuictus, huius leonis multifariae inuenimus exempla, ut non uacet dictum illud: Iuda filius meus catulus leonis, de germine mihi ascendisti; recubans dormiuit ut leo et sicut catulus leonis, quis excitauit eum?
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 306}
Item adnuntiat diaconus ut supra. Et legit initium euangelii secundum Lucam usque Parare domino plebem perfectam.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 307}
Et prosequitur praesbiter his verbis: Lucas euangelista uituli speciem gestat, ad cuius instar saluator noster est immolatus. Hic enim Christi euangelium loquuturus sic coepit de Zacharia et Elisabeth, de quibus Iohannis Baptista in summa natus est senectute; et ideo Lucas uitulo conparatur: quia duo cornua duo testamenta, et quattuor pedum ungulas quattuor euangelii quasi tenera firmitate nascentia in se plenissima contenebat.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 308}
Item adnuntiatur a diacono ut supra. Et legit initium evangelii secundum Iohannem usque Plenum gratia et ueritatis.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 309}
Iterum prosequitur praesbiter his verbis: Iohannis habet similitudinem aquilae eo, quod nimis alta petierit; ait enim: In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud deum. Et Dauid dicit de persona Christi: Renouabitur sicut aquilae iuuuentus tua, id est Iesu Christi domini nostri, qui resurgens a mortuis ascendit in caelos. Unde iam uobis conceptis prignans gloriatur ecclesia omnem festiuitatem uotorum, ad noua tendere christiane legis exordia: ut adueniente die uenerabilis paschae, lauagro baptismatis renascentis, sicut sancti omnes mereamini fideli munus infantiae a Christo domino nostro percipere: qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.
[INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS - LIBER I. XXXIIII]


{N: 310}
Id est, antequam dicas symbulum, his uerbis prosequeris: Dilectissimi nobis, accepturi sacramenta baptismatis et innouam creaturam sancti spiritus procreandi fidem, quam credentes iustificandi estis, toto corde concipite et animis uestris ueram conuersationem mutatis ad deum, qui mentium nostrarum est inluminator, accedite suscipientes euangelicae symbuli sacramentum, a domino inspiratum, ab apostolis institutum, cuius pauca quidem uerba sunt sed magna mysteria. Sanctus etenim spiritus, qui magistris ecclesiae ista dictauit, tali eloquio talique breuitate saluti feram condidit fidem, ut quod credendum uobis est semperque prouidendum, nec intellegentiam possit latere nec memoriam fatigare. Intentis itaque animis symbulum discite, et quod uobis sicut accipimus tradimus, non alicui materie qui corrumpi potest, sed paginis uestri cordis ascribite. Confessio itaque fidem quam suscipistis hoc incoatur exordio.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 311}
Post haec accipiens acolytus unum ex ipsis infantibus masculum, tenens eum in sinistro brachio, ponens manum super caput eius. Et interrogat ei praesbiter: Qua lingua confitentur dominum nostrum Iesum Christum? Respondet: Graecae. Iterum dicit praesbiter: Adnuntia fidem ipsorum qualiter credunt. Et dicit acolytus symbolum Graecae decantando, tenens manum super caput infantis, in his uerbis:
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 312}
Credo (Pisteuo) in unum (hisena) deum (theon) patrem omnipotentem (pathera panhocratoran) factorem (pyetin) caeli (uranu) et terrae (kaegis), uisibilium (oraton) omnium (kaepanton) et inuisibilium (kaeauraton). Et (kae) in unum (hisena) dominum (kyrion) Iesum (Ihm) Christum (Xpm) filium dei (tonion tutheu) unigenitum (tonmonogenin), de patre (tonectupatros) natum (genitenta) ante omnia (propanton) saecula (toneonon) lumen de lumine (fos ec fotos) deum (theon) uerum (alithin) de deo (ec theu) uero (alithinu), natum (genithenta) non factum (upyithenta) consubstantialem (omoysion) patris (tupatri), per quem omnia (diutapanta) facta sunt (egenon).
Qui (ton) propter nos (tondihimas) homines (tus antrophus) et propter (kaediatin) . nostram (himeteran) salutem (soterian) descendentem (kateltonta) de (ecton) caelis (uranon), et (kae) incarnatum de spiritu sancto (sarcotenta ecpneuma tos agiu) et Maria (kaeMarias) uirgene (tispartenu) et (kae) humanatum (inantropisanta) crucifixum (staurotentha) etiam pro (deyper) nobis (imon) sub (epi) Pontio (pontio) Pilato (pilatu) et (kae) passum (pathonta) et (kae) sepultum, (tapenta) et (kae) resurgentem (anastenta) tercia (trititi) die (himera) secundum (kata) scripturas (tas graphas) et ascendentem (kae anelthonta) in (histus) caelis (uranus) et sedentem (kaekatezomeno) ad dexteram (endexia) patris (tupatros) et iterum (kaepalin) uenturum (ercomenon) cum gloria (metadoxis) iudicare (crine) uiuos (zontas) et mortuos, (kaenecrus) cuius (utis). regni (basilias) non erit (ucestin) fines (thelos).
Et in (kae histo) spiritu (pneuma) sancto (toagion) dominum (tonkyrion) et uiuificatorem (kae zoopyon) ex patre (tonec tu patros) procedentem (emporegomenon) qui cum (ton syn) patre (patri) et (kae) filio (yion) simul (synpros) adoratum (kynumenon) et (kaesyn) conglorificatum (doxazomen) qui locutos est (tolalesas) per prophetas. (dia ton prophiton) In unam (hismian) sanctam (agian) catholicam et (catholicin kae) apostolicam (apostolocin) ecclesiam. (eclesian) Confiteor (omologo) unum ( en) baptisma (baptisma) in remissionem (hisapes) peccatorum. (inamartion) Spero (prosdogo) resurrectionem (anastas) mortuorum (sinnecron) et (kae) vitam (zoin) futuri (tumellos) saeculi (tos aeonas). Amen. (Amin).
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 313}
Fili karissimi: audistis symbulum graecae, audi et latinae.
Et dicis: Qua lingua confitentur dominum nostrum Iesum Christum?
Respondet: Latinae. Adnuntia fidem ipsorum qualiter credunt.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 314}
Ponens manum acolytus super caput infantis, et dicit symbulum decantando his uerbis:
Credo in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, uisibilium omnium et inuisibilium. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, de patre natum ante omnia saecula, lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum non factum, consubstantialem patris, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendentem da caelis, et incarnatum de spiritu sancto et Maria uirgine et humanatum, crucifixum etiam pro nobis sub Pontio Pilato et passum et sepultum, et resurgentem tertia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis, et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in spiritu sancto dominum et uiuificatorem ex patre procedentem, qui cum patre et filio simul adoratum et conglorificatum, qui locutus est per prophetas. In unam sanctralm catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuorum et uitam futuri saeculi. Amen.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 315}
Hoc expleto sequitur presbiter his verbis:
Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi nobis, haec uerba sunt symbuli, non sapientiae humano sermone I facta, sed uera diuinitus ratione disposita. Quibus conpraehendendis adque seruandis nemo non idoneus, nemo non aptus. Hic dei patris et filii una aequalis pronuntiatur potestas. Hic unigenitus dei de Maria uirgine et spiritu sancto secundum carnem natus ostenditur. Hic eiusdem crucifixo et sepultura ac die tertia resurrectio praedicatur. Hic ascensio ipsius super caelos et confessio in dextera paterne maiestatis agnoscitur, uenturusque ad iudicandos uiuos et mortuos declaratur. Hic spiritus sanctus in eadem qua pater et filius deitate indiscretus accipitur. Hic postremo ecclesiae uocatio, peccatorum remissio et carnis resurrectio perducitur.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 316}
Uos itaque, dilectissimi, ex uetere homine in nouum reformamini, et de carnalibus spiritales, de terrenis incipitis esse caelestes. Secura et constanti fide credite resurrectione, quae facta est in Christo, etiam in nobis omnibus est conplenda, et hoc secuturus in toto corpore, quod praecessit in capite. Quoniam et ipsum, quod praecepturi estis, baptismi sacramentum huc spei expremit formam. Ibi quaedam enim ibi mors et quaedam resurrectio celebratur. Uetus homo deponitur et nouus sumitur. Peccator aquas ingreditur et iustificatus egrediditur. Ille abicitur qui traxit ad mortem, et suscepitur ille qui reduxit ad uitam, per cuius gratiam uobis confertur, ut filii dei sitis, non carnis uoluntate editi, sed sancti spiritus uirtute generati.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 317}
Et ideo hanc breuissimam plenitudinem ita debetis uestris cordibus inherere, ut omni tempore praesidio huius confessionis utamini. Inuicta est enim semper talium armorum potestas, contra omnes insidias inimici ad bonam Christi miliciam profuturis. Diabulus, qui hominem temptare non desinit, munitos uos hoc symbulo semper inueniat: ut deuicto aduersario cui renunciatis, gratiam domini incorruptam et inmaculatam usque in finem, ipso quem confitemini protegenti, seruetis: ut in quo peccatorum remissionem accipitis, in eo gloriam resurrectionis habeatis.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 318}
Ergo, dilectissimi, praefatum symbulum fidei catholicae in praesente cognouistis: nunc euntes edocimini nullo mutato sermone. Potens est enim dei misericordia, quae et uos ad baptismi fidem currentes perducat, et nos qui uobis mysteria tradimus, una uobiscum ad regna caelestia faciat peruenire: per eundem dominum nostrum Iesum Christum, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
[INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS - LIBER I. XXXV]


{N: 319}
Et admonentur a Diacono ut supra
Dominus et saluator noster Iesus Christus inter cetera salutaria praecepta discipulis suis petentibus, quemadmodum orare deberent, eam formam eis orationis concessit, quam etiam lectione praesenti et uos plenius cognouistis. Audiat nunc dilectio uestra, quemadmodum doceat discipulos suos orare deum patrem omnipotentem: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secreta illi soli patere commemorat. Et clauso ostio deum adorare debere, id est, ut a mala cogitacione pectus nostrum mistica claue claudamus, ac labiis clausis incorrupta mente deo loquamur. Deus autem noster fidei et non uocis auditor est.
Claudatur ergo claue fidei pectus nostrum contra insidias aduersarii et soli deo pateat, cuius templum esse cognoscitur, ut cum habitat in cordibus nostris, ipse sit aduocatus in praecibus nostris. Ergo dei sermo et dei sapientia, Christus dominus noster, hanc orationem nos docuit, ut ita oremus:
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 320}
Post hoc intras et dicis: PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS
Haec libertatis uox est et plena fiducia. Ergo his uobis moribus est uiuendum, ut et filii dei et fratres Christi esse possitis. Nam patrem suum deum quam temeritate dicere praesumit, qui ab eius uoluntate degenerat? Unde uos, dilectissimi, dignos exibete adoptione diuina, quoniam scriptum est: Quodquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 321}
SANCTIFICETUR NOMEN TUUM Id est: non quod deus nostris sanctificetur orationibus qui semper est sanctus; sed petimus, ut nomen eius sanctificetur in nobis, ut qui in baptismate eius sanctificemur, in id quod esse incipimus perseueremur.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 322}
ADUENIAT REGNUM TUUM Deus namque noster quando non regnat, maxime cuius regnum est inmortale? Sed cum dicimus: Ueniat regnum tuum: nostrum regnum petimus aduenire, a deo nobis promissum, Christi sanguinem et passionem quaesitum.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 323}
FIAT UOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ET IN TERRA Id est: in eo fiat uoluntas tua, ut quod tu uis in caelo, hoc nos in terra positi inrepraehensibiliter faciamus.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 324}
PANEM NOSTRUM COTIDIANUM DA NOBIS HODIE Hic spiritalem cybum intellegere debemus. Christus enim panis est noster qui dixit: Ego sum panis uiuus qui de caelo discendi. Quem cotidianum dicimus, quod ita nos semper inmunitatem petere debemus peccati, ut digni simus caelestibus alimentis.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 325}
ET DEMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT ET NOS DEMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS Hoc praecepto significans, non nos aliter peccatorum posse ueniam promereri, nisi prius nos in nobis delinquentibus aliis relaxemus, sicut in euangelio dominus dicit: Nisi demiseretis peccata hominibus, nec uobis pater uester demittit peccata uestra.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 326}
ET NE NOS INDUCAS IN TEMPTACIONEM Id est: ne nos patiaris induci ab eo qui temptat, prauitatis auctore. Nam dicit scriptura: deus enim intemptatur malorum est. Diabulus uero est temptator. Ad quem euincendum dominus dicit: uigilate et orate, ne intretis in temptacionem.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 327}
SED LIBERA NOS A MALO. Hoc ideo ait, quia dixit apostolus: Nescitis, quid uos oporteat orare. Unus deus omnipotens ita a nobis orandus, ut quicquid humana fragilitas cauere et uitare non praeualet, hoc ille ut possimus propitius nobis conferre dignetur Iesus Christus dominus noster, qui uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 328}
Item adnuntiat diaconus ut supra. State cum disciplina et cum silentio, audientes intente. Audistis, dilectissimi, dominicae orationis sancta mysteria: nunc euntes ea uestris cordibus innouate, ut ad exoranda ac praecipienda dei misericordia perfecti in Christo esse possitis. Potens est dominus deus noster, et uos qui ad fidem curretis ad lauacrum aquae regenerationis perducat, et non qui uobis misterium fidei catholicae una tradidimus uobiscum ad caelestia regna faciat peruenire: qui uiuit et regnat cum deo patre in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum.
[ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE - LIBER I. XXXVI]


{N: 329}
Deus, qui humano genere ad imitandum humilitatis exemplum saluatorem nostrum et carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propitius, ut et pacientiae eius habere documentum et resurrectionis eius consortia mereamur, Christi domini nostri: qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti: per.
[DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI - LIBER I. XXXVII]


{N: 330}
Deus, quem diligere et amare iusticia est, ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica; ut qui fecisti nos morte filii tui sperare quod credimus, fac nos eodem resurgenti peruenire quod tendimus: per.
[DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI - LIBER I. XXXVII]


{N: 331}
Ipsa maiestati tuae, domine, fidelis populus conmendit oblatio, qui per filium tuum reconciliauit amicus, Iesum Christum dominum nostrum: qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum.
[DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI secreta - LIBER I. XXXVII]


{N: 332}
Sacro munere saciati supplices te, domine, depraecamur, ut qui debite seruitutis caelebramus officio, saluationis tuae suscipiamus augmentum: per.
[DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI post communionem - LIBER I. XXXVII]


{N: 333}
Purifica, quaesumus, domine, familiam tuam, et ab omnibus contagiis prauitatis emunda, ut redempta uasa sui domini passione non spiritus inmundus rursus inficiat, sed saluatio sempiterna possideat: per.
[DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI - LIBER I. XXXVII]


{N: 334}
Reminiscere miserationum tuarum, domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium: per dominum nostrum.
[FERIA II EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 335}
Excita, domine, tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter adpraehendant: per.
[FERIA II EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 336}
Respice, domine, propicius sacra mysteria quae gerimus, et quod ad nostra euacuanda periudicia misericors prouidisti, uitam nobis tribue fructificare perpetuam: per.
[FERIA II EBDOMADA VI secreta - LIBER I. XXXVII]


{N: 337}
Sancta tua nos, domine, quaesumus, et uiuificando semper renoluent et renouando uiuificent: per.
[FERIA II EBDOMADA VI post communionem - LIBER I. XXXVII]


{N: 338}
Populum tuum, domine, quaesumus, toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tueris et sencera mente deuotos: per.
[FERIA II EBDOMADA VI ad populum - LIBER I. XXXVII]


{N: 339}
Da, misericors deus, ut quod in tui filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter senciamus: per.
[FERIA III EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 340}
Fac, omnipotens deus, ut quae ueraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur: per.
[FERIA III EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 341}
Intende, quaesumus, domine, hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eius plenitudinem peruenire: per.
[FERIA III EBDOMADA VI secreta - LIBER I. XXXVII]


{N: 342}
Repleti, domine, sacri muneris gratia supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci ueneratione contegimus, dulciora mentibus sentiamus: per.
[FERIA III EBDOMADA VI post communionem - LIBER I. XXXVII]


{N: 343}
Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati stlnt permanentes ad nouam uitam his operibus perducamur: per.
[FERIA III EBDOMADA VI ad populum - LIBER I. XXXVII]


{N: 344}
Omnipotens sempiterne deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserua in nobis opera misericordiae tuae, ut in huius caelebritate mysterii perpetua deuotione uiuamus: per.
[FERIA IIII EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 345}
Praesta, quaesumus, ormnipotens et misericors deus, ut sicut in condempnatione filii tui salus omnium. fuit piaculus perfidorum, ita et per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium: per.
[FERIA IIII EBDOMADA VI - LIBER I. XXXVII]


{N: 346}
Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis affectibus consequamur: per.
[FERIA IIII EBDOMADA VI secreta - LIBER I. XXXVII]


{N: 347}
Caelestis doni benedictione praecepta supplices te, domine, depraecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis: per.
[FERIA IIII EBDOMADA VI post communionem - LIBER I. XXXVII]


{N: 348}
Auxiliare, domine, populo tuo, ut sacris et deuotionem proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertingat te docere consortium: per.
[FERIA IIII EBDOMADA VI ad populum - LIBER I. XXXVII]


{N: 349}
Eodem die non psallitur nec salutat, id est non dicit Dominus uobiscum, et RECONCILIATIO PAENITENTIS
Omnipotens sempiterne deus, da, quaesumus, uniuersis famulis tuis plenius adque perfectius omnia festi paschalis introire mysteria, ut incunctanter pia corda cognoscant, quantum debeant de confirmata in Christo renascentium glorificatione gaudere: per.
[ORATIONES IN QUINTA FERIA - LIBER I. XXXVIII]


{N: 350}
Concede credentibus, misericors deus, saluum nobis de Christi passione remedium, et humanae fragilitatis praeteritae culpae laquaeos aeternae suffragio plebs absoluat: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN QUINTA FERIA - LIBER I. XXXVIII]


{N: 351}
Omnipotens sempiterne deus, qui uitam humani generis pro nobis filio tuo moriente saluasti, praesta, quaesumus, ut in hac populi tui deuocione fructus praeueniat gaudiorum: per dominum.
[ORATIONES IN QUINTA FERIA - LIBER I. XXXVIII]


{N: 352}
Egreditur paenitens de loco ubi paenitentiam gessit, et in gremio praesentatur aeclesiae prostrato omni corpore in terra. Et postolat in his verbis diaconus:
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 353}
Adest, o uenerabilis pontifex, tempus acceptum, dies propitiationis diuine et salutis humane, qua mors interitum et uita accepit aeterna principium, quando in vinia domini sabaoth sic nouorum plantatio facienda est, ut purgetur et curatio uetustatis. Quamuis enim a diuitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis uacet, nunc tamen et largirtlor est per indulgentiam remissio peccatorum et cupiosior per gratiam adsumptio renascentum. Augemur regenerandis, crescimus reuersis. Lauant aquae, lauant lacrimae. Inde gaudium de adsumptione uocatorum, hinc laeticiae de absolutione paenitencium. Inde est quod supplex tuus, postea quam in uarias formas criminum neclecto mandatorum caelestium et morum nprobabilium transgressione caecidit, humiliatus atque prostratus prophetica ad deum uoce clamat dicens:
Peccaui, impie egi, iniquitatem feci, miserere mei domine, euangelicam uocem non frustratoria aure capiens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Manducauit, sicut scriptum est, panem doloris, lacrimis stratum rigauit, cor suum luctu, corpus adflixit ieiuniis, ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem. Unicum itaque est paenitentiae suffragium, quod et singulis prodest et omnibus in commune succurrit.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 354}
Hic ergo, dum ad paenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemiscentis aeclesiae, uenerabilis pontifex, protestatur et dicit: Iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper. Auerte faciem tuam a peccatis meis, domine, et omnes iniquitates meas dele. Redde mihi laeticiam salutaris tui et spiritu principale confirma me. Quo ita supplicanti et misericordiam dei adflicto corde poscenti, redintegra in eo apostolicae pontifex, quicquid diabulo scindente corruptum est, et orationum tuarum patrocinantibus meritis per diuinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum deo, ut qui antea in suis peruersitatibus displicebat, nunc iam placere se domino in regione uiuorum cum deuicto mortis suae auctore gratuletur: per dominum
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 355}
Post hoc admonitur ab episcopo siue alio sacerdote, ut quod paenitendo diluit, iterando non reuocet. Inde uero has dicit orationes sacerdos super eum:
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 356}
Adesto, domine, supplicationibus nostris, et me qui etiam misericordiam tuam primus indigeo, clementer exaudi ut quem non electio, meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis huius ministrum; da fiduciam tui muneris exequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare: per.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 357}
Praesta, quaesumus, domine, huic famulo tuo dignum paenitentiae fructum, ut ecclesiae tuae sanctae, a cuius integritate deuiarat peccando, admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius: per dominum.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 358}
Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime formator, qui hominem inuidia diabuli ab aeternitate deiectum unici tui filii sanguine redemisti: uiuifica itaque quem tibi nullatenus mori desideras, et qui non derelinquis deuium, adsume corruptum. Moueat pietatem tuam, quaesumus, domine, huius famuli tui lacrimosa suspiria. Tu eius medere uulneribus. Tu iacenti manum porrige salutarem, ne aeclesia tua aliqua sui corporis porcione uastetur nec grex tuus detrimentum susteneat, ne de fami]iae tuae damno inimicus exultet, ne renatum lauacro salutari mors secunda possedeat.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 359}
Tibi ergo, donaine, supplices praeces, tibi fletum cordis effundimus. Tu parce confitenti ut imminentibus paene sentenciae quae futuri iudicii te mlserante non Incedat. Nesciat quod territ in tenebris, quod.stridit in flammis, atque ab erroris uia ad iter reuersus iusticiae nequaquam ultra nouis uulneribus saucietur, sed integrum sit ei atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformauit: per.
[ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 360}
Omnipotens sempiterne deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa, ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad paenam quam indulgentia tuae pietatis ad ueniam: per dominum.
[ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 361}
Omnipotens et misericors deus, qui peccatorum indulgenciam ad confessione caeleri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, magnitudo tuae pietatis absoluat: per.
[ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 362}
Deus, qui confitentium tibi corda purificas et accusantes suas conscientias ab omni uinculo iniquitatis absoluis, da indulgentiam reis et medicina tribue vulneratis, ut per accepta remissione omnium peccatorum senceram deinceps deuotione permaneant et nullum redempcionis aeternae susteneant detrimentum: per.
[ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 363}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeterne deus, respice super hunc famulum tuum qui ab infesta saeculi tempestate demersus fleuili lamentacione suos accusat excessus, ut fletus ac gemitus eius piae suscipias eumque de tenebris ad lumen reuoces, et medellam confitenti, salutem paenitenti, et uulnerato auxilium sanitatis indulgeas. Nec ultra inimicus in eius habeat animam potestatem, cuiusque confessionem libenter ammittens aeclesiae tuae purificatum restituae ac tuo altario repraesenta, ut ad sacramentum reconciliationis ammissum una nobiscum sancto nomini tuo gratias agere mereatur: per.
[ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM - LIBER I. XXXVIII]


{N: 364}
Deus misericors, deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitencium deles et praeteritorum criminum culpas venia remissionis euacuas, respice super hunc famulum tuum et remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem depraecatus exaudi. Renoua in eo, piissime pater, quicquid terrena fragilitate corruptum est, uel quicquid diabolica fraude uiolatum est; in unitatem corporis aecclesie tuae membrum perfecta remissione restitue. Miserere, domine, gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum reconciliacionis admitte: per.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 365}
Maiestatem tuam, domine, supplices depraecamur, ut huic famulo tuo longo squalore paenitenciae macerato miserationes tuae ueniam largire digneris ut nuptiale ueste recepta ad regalem mensam, unde eiectus fuerat, mereatur intrare: per.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 366}
Maiestatem tuam quaesumus, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, qui non mortem sed peccatorum uitam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, adtende prostratum, eiusque planctum in gaudium tua miseracione concede. Scinde delictorum saccum et indue eum laeticiam salutarem, ut post longa peregrinationis famae de sanctis altaribus tuis satietur, ingressus cubiculum regis in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper: per dominum.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 367}
Deus misericors, deus clemens, qui indulgentiam tuam nullurr. temporum lege concludis, sed pulsantis misericordiae tuae ianuam aperis, paenitentis etiam sub ipso uitae huius terminum non relinquis: respice propicius super hunc famulum tuum remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem. Renoua in eum, piissime pater, quod actione, quod uerbo, quod ipsa denique cogitacione diabolica fraude uiciatum est, et unitate corporis aeclesiae membrum tuae redemptionis adnecte.
Miserere gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in misericordia tua ad sacramentum reconciliationis admitte, quia nullius animae in hoc corpore constituti difficilis apud te aut tarda curatio est. Fidelis enim es in uerbis tuis, qui conuersum peccatorem non longa temporum spatia differendum, sed mox ut in te gemuisset dixisti esse saluandum: per.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 368}
Deus, qui confitencium tibi corda purificas et accusantes se conscientias ab omni uinculo iniquitatis absolues, da indulgentiam reis et medicinam tribue uulneratis, ut percepta remissionem omnium peccatorum in sacramentis tuis sencera deinceps deuocione permaneat et nullum redemptionis aeternae susteneat detrimentum: per. Post haec offert plebs, et confitiuntur sacramenta
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM. ORATIONES POST RECONCILIATIONEM UEL POSTEAQUAM COMMUNICAUERIT. - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 369}
Uirtutum caelestium deus, de cuius gratiae rore discendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus, ut in eorum tradicione sollempniter honorum tibi placitum deferimus obsequium: per.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM secreta - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 370}
Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, quo traditus est dominus noster Iesus Christus: sed et memoriam.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM infra actionem - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 371}
Hanc igitur oblationem, domine, cunctae familiae tuae, quam tibi offerunt ob die ieiunii caenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus, domine, placatus intende: ut per multa curricula annorum salua et incolumes munera sua tibi domine mereatur offerre: diesque nostros in tua pace disponas.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM item infra - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 372}
Item infra canone, ubi dicimus Qui pridie quam pateretur, in hu,ius diei processione dicimus: Qui ac die, antequam traderetur, accepit panem in suis sanctis manibus, eleuatis.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 373}
Concede, quaesumus, domine, ut percepti noui sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente: per.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM post communionem - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 374}
Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praecioso sanguine filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerare: per dominum.
[RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM - LIBER I. XXXVIIII]


{N: 375}
Domine deus, qui in regenerandis plebibus tuis ministerium uteris sacerdotum, tribue nobis persuerantem in tua uoluntate famulatum, ut dono gratiae tuae in diebus nostris ut merito et numero sacratus tibi populus augeatur: per dominum.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 376}
Da nobis, omnipotens deus, remedia condicionis humane et sencero tractare seruicio et cum perfecto salutis implere: per.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 377}
Huius sacrificii potencia, domine, quaesumus, et uetustatem nostram clementer abstergat et nouitatem nobis augeat et salutem: per.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS secreta - LIBER I. XL]


{N: 378}
Uere dignum: clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut spiritalis lauacri baptismum renouandis creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis uitaeque confirmes, ut sanctificatione unctionis infusa, corruptionis primae natiuitatis absorpta, sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis uitae innocens odor redolescat; ut secundum constitucionis tuae sacramentum regio et sacerdotali propheticoquae honore perfusi uestimento incorrupti muneris induantur: per quem maiestatem tuam.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 379}
Infra actionem Communicantes ut supra.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 380}
Hanc igitur oblationem famulorum famularumquae tuarum, quam tibi offerunt ob die, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut per multa curricula annorum salui et incolumes munera sua tibi domino mereantur offerre: diesque nostros.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 381}
Ad populum in his uerbis: Istud oleum ad unguendos infirmos. Ut autem ueneris Nobis quoque peccatoribus famulis tuis et reliqua usque ad Per Christum Dominum nostrum. Et intras:
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 382}
Emitte, quaesumus, domine, spiritum sanctum paraclytum de caelis in hac pinguidine olei, quam de uiride ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni unguenti, gustanti, tangenti tutamentum corporis animae et spiritus, ad euacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem egritudinem mentis et corporis, unde uncxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres, chrisma tuum perfectum, a te, domine, benedictum, permanens in uisceribus nostris: in nomine domini nostri Iesu Christi: per quem haec omnia, domine, semper bona creas. Et cetera.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 383}
Expleto enim canone dicit: Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Sequitur oratio dominica. Et iterum subsequitur alia oratio Libera nos, quaesumus, domine. Ipsa expleta confrangis et tegis de sindone altaris munera et ascendis ad sedem. Ibique oblato a diacono alio oleo ad benedicendum et dicis: Dominus uobiscum. Respondetur: Et cum spiritu tuo. Dicit: Oremus. Et intras:
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 384}
Deus incrimentorum et profectuum spiritalium munerator, qui uirtute sancti spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas: te oramus, domine, ut uenturis ad beatae regenerationis lauacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si quae illis aduersantium spirituum inherere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullis spiritalibus nequitiis locus, nulla refugiis uirtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licencia relinquatur, sed uenientibus ad fidem seruis tuis et sancti splritus operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem, quam etiam per caelestis regenerationis natiuitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 385}
Iterum dicis: Dominus uobiscum. Respondetur: Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Respondetur: Habemus a domino. Gratias agamus domino deo nostro. Respondetur: Dignum et iustum est.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 386}
Uere dignum et iustum est, aequum et salutare nos tibi semper hic et ubique gratias agere, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti, inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deseruiret. Nam David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, uultos nostros in oleo exhilarandos esse cantauit. Et cum mundi crimina diluuio quondam expiarentur effuso, in similitudinem futuri muneris columba demonstrans per oliuae ramum pacem terris redditam nunciavit.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 387}
Quod in nouissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio uultos nostros iocundos efficiat ac serenos. Inde eciam Moysen famulo tuo mandata dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusione huius unguenti constituerit sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum filius tuus, dominus noster Iesus Christus, lauare a Iohanne undis Iordanicis exigisset, et spiritu sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum, in quo tibi optime conplacuisse testimonio subsequentis uocis ostenderis, hoc illud esse manifestissime conprobaris, quod eum oleo laeticiae prae consortibus suis ungendum Dauid propheta caecinisset.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 388}
Te igitur depraecamur, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, ut huius creaturae pinguidinem sanctificare tua benedictione digneris et in sancti spiritus inmiscere uirtutem: per potenciam Christi tui, a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit, unde uncxisti sacerdotes reges prophetas et martyres tuos, ut sit his qui renati fuerint ex aqua et spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae uitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes: per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 389}
Hoc loco miscis balsamum cum oleo et sequitur hoc exorcismum. Exorcizo te, creatura olei, in nomine dei patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi filii eius et spiritus sancti, ut in hanc inuocationem trinae potestatis atque uirtutem deitatis, ornnis nequissima ilirtus aduersarii, omnis inueterata malicia diabuli, omnis uiolenciae occursio, omne confusum et caecum fantasma: eradicare et effugare et discide a creatura huius olei ad utilitatem hominum constituta, ut fiat haec unctio diuinis sacramentis purificata in adoptione carnis et spiritus eis, que ex eo unguere habent, in remissionem omnium peccatorum, ut efficiatur in eis cor porum ad omnem gratiam spiritalem sanctificatum: per eundem Iesum Christum dominum nostrum, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem: per dominum.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS. ITEM OLEI EXORCIZATI CONFECTIO. - LIBER I. XL]


{N: 390}
Uere dignum, omnipotens aeternae deus. Qui mysteriorum tuorum secreta reuelans nemus ore columbae testatum Noe oculis ostendisti, ut discerent habitatores archae per spiritum sanctum et oliuae chrisma mundo liberationis gloriam reuersuram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
Hoc autem expleto uenies ante altare, ponis in ore calicis de ipsa hostia; non dicis Pax Domini nec faciunt pacem; sed communicant, et reseruant de ipso sacrificio in crastinum unde communicent.
[ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS - LIBER I. XL]


{N: 391}
Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur: per dominum.
[ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM secreta - LIBER I. XL]


{N: 392}
Vere dignum et iustum est. Per Christum dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras aepulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit, sed apostolorum derelicto consortio sanguinis praecium a Iudeis accepit, ut uitam perderet quam distraxit. Caenauvit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu saluatoris exiturus accepit, ut saginatum cybo maior poena constringeret, quem nec sub praemia pietas ab scelere reuocaret. Patitur itaque dominus noster Iesus Christus filius tuus cum hoste nouissimo participare conuiuium, a quo se nouerat continuo traditurum, ut exemplum innocenciae mundo relinqueret et passionem suam pro saeculi redemptiornel suppleret. Pascit igitur mitis deus barbarum Iudam et sustinet in mensam crudelem conuiuam, donec se suo laqueo perderet qui de magistri sanguine cogitaret.
O dominum per omnia patientem! O agnum inter suas aepulas mitem! Adhuc cybum eius Iudas in ore ferebat, et ad lanianda membra eius Iudeos carnifices aduocabat. Sed filius tuus dominus noster tamquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit et peccatum quod mundus commiserat relaxauit. Per ipsum te, domine, supplices depraecamur, supplici confessione dicentes.
Infra canone ut supra.
[ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM - LIBER I. XL]


{N: 393}
Concede, quaesumus, domine ut perceptum noui sacramenti mysterium et corpore senciamus et mente: per.
[ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM post communionem - LIBER I. XL]


{N: 394}
Praesta, quasumus, domine, ut sicut de praeteritis ad nouam transimus, ita uetustate deposita sanctificatis mentibus innouemur: per.
[ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM ad populum - LIBER I. XL]


{N: 395}
Ora nona procedunt omnes ad aecclesiam; et ponitur sancta crux super altare. Et egreditur sacerdos de sacrario cum sacris ordinibus cum silentio nihil canentes, et ueniunt ante altare, postolans sacerdos pro se orare et dicit: Oremus. Et adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Et post paulolum dicit: Leuate. Et dat Orationem:
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 396}
Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiacionis effectum, ut sicut passione sua Christus dominus noster diuersa utrisque intulit suspendia meritorum, ita nobis ablato uetustatis: errore resurrectionis suae gratiam largiatur: qui tecum uiuit.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 397}
Ista oratione expleta uadit retro altare et legitur lectio. Deinde sequitur responsorium.
Iterum dicit sacerdos: Oremus. Et adnuntiat diaconus ut supra, et sequitur alia oratio.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 398}
Deus, qui peccati ueteris hereditaria morte, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui domini nostri passione soluisti: dona, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni naturae necessitate portauimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus, Christi domini nostri: qui tecum uiuit.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 399}
Item sequitur lectio et responsurium. Inde uero legitur passio domini. Ipsa expleta incipit sacerdus orationes solempnes quae sequuntur.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 400}
Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro ecclesia sancta dei, ut eam deus et dominus noster pacificare adunare et custodire dignetur per uniuersum orbem terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis tranquillam et quietem uitam degentibus glorificare deum patrem omnipotentem. Oremus.
Adnuntiat diaconus: Flectamur genua. Iterum dicit: Leuate.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 401}
Omnipotens sempiterne deus, qui gloriam tuam in omnibus in Christo gentibus reuelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut aecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessionem tui nominis perseueret: per dominum.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 402}
Oremus et pro famulo dei papa nostro sedis apostolicae Illo et pro antestite nostro Illo, ut deus omnipotens qui elegit eos in ordine episcopatus, saluos et incolumes custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum dei. Oremus.
Item adnuntiat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 403}
Omnipotens sempiterne deus, cuius aeterno iudicio uniuersa fundantur, respice propicius ad praeces nostras et electos a te nobis antestites tua pietate conserua, ut christiana plcbs quae talibus gubernatur auctoribus sub tantos pontifices credulitatis suae meritis augeatur: per.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 404}
Oremus et pro omnibus episcopis, praesbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolytis, exorcistis, lectoribus, hostiariis, confessoribus, uirgenibus, uiduis, et pro omni populo sancto dei. Oremus.
Item adnuntiat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 405}
Omnipotens sempiterne deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro uniuersis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus fideliter seruiatur: per.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 406}
Oremus et pro christianissimo imperatore uel rege nostro Illo, ut deus omnipotens subditas illis faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. Oremus.
Item adnuntiat diaconus ut supra.
{N: 407}
Item adnuntiat diaconus ut supra. Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice propicius ad romanum sive Francorum benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt dexterae tuae potentia conprimantur: per.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 408}
Oremus et pro caticuminis nostris, ut deus et dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum genuamque misericordiae, ut per lauacrum regenerationis accepta remissionem omnium peccatorum digni inueniantur in Christo Iesu Domino nostro. Oremus.
Adnuntiat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 409}
Omnipotens sempiterne deus, qui aeclesiam tuam noua semper prole fecundas, auge fidem et intellectum caticuminis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis adgregentur: per.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 410}
Oremus, dilectissimi nobis, deum patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, uincula dissoluat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis indulgeat. Oremus. Adnuntiat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 411}
Omnipotens sempiterne deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perueniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium., ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse: per dominum.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 412}
Oremus et pro heredicis et scismaticis, ut deus et dominus noster eruat eos ab erroribus uniuersis et ad sanctam matrem aeclesiam catholicam atque apostolicam reuocare dignetur: per. Oremus.
Adnunciat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 413}
Omnipotens sempiterne deus, qui omnes saluas et niminem uis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heredica peruersitate depulsa errancium corda resipiscant et ad ueritatis tuae redeant firmitatem: per dominum.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 414}
Oremus et pro perfidis iudaeis, ut deus et dominus noster auferat uelamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant Christum Iesum dominum nostrum. Oremus.
Adnunciat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 415}
Omnipotens sempiterne deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi praeces nostras, quas tibi pro illius populi obcaecationem deferimus, ut agnita ueritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur: per dominum.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 416}
Oremus et pro paganis, ut deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum et relictis idolis suis conuertantur ad deum uerum et unicum filium eius Iesum Christum dominum nostrum: cum quo uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti. Oremus.
Adnuntiat diaconus ut supra.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 417}
Omnipotens sempiterne deus, qui non mortem peccatorum sed uitam semper inquiris, suscipe propicius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et adgrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui: per
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XLI]


{N: 418}
Istas orationes supra scriptas expletas ingrediuntur diaconi in sacrario. Procedunt cum corpore et sanguinis domini quod ante die remansit et ponunt super altare. Et uenit sacerdos ante altare adorans crucem domini et osculans. Et dicit: Oremus. Et sequitur Praeceptis salutaribus moniti et oratio dominica. Inde Libera nos domine quaesumus. Haec omnia expleta adorant omnes sanctam crucem et communicant.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI - LIBER I. XL]


{N: 419}
Mane reddunt infantes symbulum. Prius catacizas eos, inposita super capita eorum manu, his verbis: Nec te latet, satanas, inminere tibi poenas, inminere tibi tormenta, inminere tibi diem iudicii, diem supplicii, diem qui uenturus est uelut clibanus ardens, in quo tibi atque uniuersis angelis tuis aeternus ueniat interitus. Proinde, damnate, da honorem deo uiuo et uero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, in cuius nomine atque uirtute praecipio tibi, ut exeas et recedas ab hoc famulo dei, quem hodie dominus deus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono uocare dignatus est, ut fiat eius templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum: in nomine domini nostri Iesu Christi, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 420}
Inde tanges ei nares et aures de sputo, et dicis ei ad aurem:
Effeta, quod est adaperire, in odorem suauitatis. Tu autem effugare, diabule, adpropinquauit enim iudicium dei.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 421}
Postea uero tangis ei pectus et inter scapulas de oleo exorcisato, et uocato nomine singulis dicis: Abrenuncias satanae? Respondet: Abrenuncio.
Et omnibus oberibus eius? Respondet: Abrenuncio
Et omnibus pompis eius? Respondet: Abrenuncio.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 422}
Inde uero dicis simbulum inposita manu super capita ipsorum. Postea uero dicitur eis ab archidiacono:
Orate, electi, flectite genua. Complete orationem uestram in unum et dicite Amen. Et respondet omnes: Amen.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 423}
Iterum admonentur ab archidiacono his uerbis: Caticumini recedant. Omnes cadicuminis exeat foris.
Iterum dicit diaconus:
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 424}
Fili carissimi reuertimini locis uestris et expectantes horam qua possit circa uos dei gratia baptismum operari.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SABBATORUM DIE - LIBER I. XLII]


{N: 425}
Primitus enim uiiia hora diei mediante procedunt ad ecclesiam et ingrediuntur in sacrario et induunt se uestimentis sicut mos est. Et incipit clerus laetania et procedit sacerdos de sacrario cum ordinibus sacris. Ueniunt ante altare stantes inclinato capite usquedum dicent Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere. Deinde surgens sacerdos ab oratione uadit retro altare, sedens in sede sua. Deinde ueniens archidiaconus ante altare, accipiens de lumine quod VI feria absconsum fuit, faciens crucem super cereum et inluminans eum, et conpletur ab ipso benedictio caerei.
[SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. - LIBER I. XLII]


{N: 426}
Deus, mundi conditor, auctor luminis, siderum fabricator, deus qui iacentem mundum in tenebras luce perspicua retexisti, deus, per quem ineffabili potentia omnia claritas sumpsit exordium: te in tuis operibus inuocantes, in ac sacratissima noctis uigilia de donis tuis caereum tuae suppliciter offerimus maiestati, non adipe carnis pollutum, non profana unctione uiciatum, non sacrilego igne contactum, sed cera oleo atque papiro constrictum in tui nominis honore succensum, obsequio relegiosae deuotionis offerimus. Magnum igitur mysterium et noctis huius mirabile sacramentum dignis necesse est laudibus cumulari.
In quo dominicae resurrectionis miraculo diem sibi introductum tenebrae inueteratae senserunt, et mors quae olim fuerat aeterna nocte damnata, inserto uiri fulgoris lumine captiuam se trahi dominicis triumphis obstipuit, et quod praeuaricante primoplaustro tenebrosa praesumptione fuerat in seruitute damnatum, huius noctis miraculo splendore libertatis inradiat.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. - LIBER I. XLII]


{N: 427}
Ad huius ergo festiuitatis reuerentiam feruore spiritus descendentes, quantum deuotio humana exigit, tibi deo fulgore flammarum placida luminaria exibemus, ut dum haec fide integra persoluuntur, creaturae tuae etiam praeconia extolluntur. Flammae lux quippe dicenda est, per quem potestas deitatis Moyse apparere dignata est, quae de terra seruitutis populo exeunti salutifero lumine ducatum exibuit, quae tribus pueris in camino sentencia tyranni depositis uitam blandimentis mollioribus reseruauit. Nam ut praecedente huius luminis gratia tenebrarum horror excluditur, ita, domine, luciscente maiestati tuae imperro peccatorum sarcinae deluantur.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. - LIBER I. XLII]


{N: 428}
Cum igitur huius substanciae miramur exordium, apium necesse est laudemus originem. Apes uero sunt frugalis in sumptibus, in procreatione castissimae. Aedificant cellulas caereo liquore fundatus, quarum humanae peritiae ars magistra non quoequat. Legunt pedibus flores et nullum damnum in floribus inuenitur. Partus non aedunt, sed ore legentes concepti faetus reddunt examina, sicut exemplo mirabili Christus ore paterno processit. Fecunda est in his sine partu uirginitas, quam utique dominus sequi dignatus, carnalem se matrem habere uirginitatis amore constituit. Talia igitur, domine, dignae sacris altaribus tuis munera offeruntur, quibus te laetari relegio christiana non ambigit.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. - LIBER I. XLII]


{N: 429}
Ueniat ergo, omnipotens deus, super hunc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem, inuisibilis regnator, intende, ut non solum sacrificium quod ac nocte litatum est archana luminis tui admixtione refulgeat, sed quocumque loco ex huius aliquid sanctificationis fuerit mysterio deportatum, expulsa diabolicae fraudis nequitia uirtus tuae maiestatis adsistat: per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. BENEDICTIO SUPER INCENSUM - LIBER I. XLII]


{N: 430}
Post hoc surgens sacerdos a sede sua et dicit orationes de uigilia paschae, sicut in sacramentorum continetur.
[INCIPIT ORDO DE FERIA VI SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR. - LIBER I. XLII]


{N: 431}
Deus, qui diuicias misericordiae tuae in ac praecipuae nocte largiris, propiciare uniuerso ordini sacerdotalis officii, et omnes grados famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offendi: per.
Sequitur lectio: In principio fecit deus.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 432}
Deus inconmutabilis uirtus, lumen aeternum, respice propicius ad tocius aeclesiae tuae mirabile sacramentum et opus salutis humane perpetuae disposicionis effectu tranquillus operare, totusque mundus experiatur et uideat deiecta erigi, inueterata nouari, et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpseret principium: per.
Sequitur de Noe
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 433}
Omnipotens sempiterne deus, qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabllis es, intellegant redempti tui non fuisse excellentius quod inicio factus est mundus, quam quod in finem saeculorum pascha nostrum immolatus est Christus: per eundem dominum.
De Abraham tertia
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 434}
Deus, fidelium pater summe, qui in toto orbem terrarum promissionis tuae filios diffusa adoptione multiplicas et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum uniuersarum, sicut iurasti, gencium efficis patrem: da populis tuis digne ad graciam tuae uocationis intrare: per.
In Exodo quarta cum cantico: Cantemus domino.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 435}
Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis curruscare sentimus, dum quod uni populo a persecutione aegyptia liberando dexterae tuae potencia contulisti, id in salute gentium per aquam regenerationis operaris: praesta, ut et in Abrahae filios et in israheliticam dignitatem tocius mundi transeat plenitudo: per.
In Esaia v
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 436}
Omnipotens sempiterne deus, multiplica in honore nominis tui quod patrem fidei spondisti et promissionis filios sacra adoptione delata, ut quod priores sancti non dubitauerunt futurum, ecclesia tua magna iam parte cognoscat impletum: per.
In Ezechihel vi
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 437}
Deus, qui nos ad caelebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis inbuisti, da nobis intellegere misericordias tuas, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum: per.
vii in Esaia cum cantico. Uinea domini.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 438}
Deus, qui in omnibus aeclesiae tuae filiis sanctorum prophaetarum uoce manifestasti in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum et electorum palmitum esse cultore: tribue populis tuis qui et uinearum apud te nomine censentur et segitum, ut spinarum et tribulorum squalore resecato digni efficiantur fruge fecundi: per.
Item in Exodo viii
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 439}
Deus, qui diuersitatem omnium gentium in confessione tui nominis unum esse fecisti, da nobis et uelle et posse quod praecepis, ut populo ad aeternitatem uocato una sit fides mentium et pietas actionum: per.
VIIII In Deuteronomio cum cantico
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 440}
Deus, celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen puerum tuum ita erudire populos tuos sacri carminis tui decantatione uoluisti, ut illa legis iteracio fieret etiam nostra directio: excita in omnem iustificatarum gencium plenitudinem potentiam tuam, et da laeticiam mitigando terrorem, ut omnium peccatis tua remissione deletis quod denuntiatum est in ultionem transeat in salutem: per.
In Danihelo x
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 441}
Omnipotens sempiterne deus, spes unica mundi, qui prophaetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui uota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proueniunt quarumlibet incrimenta uirtutum: per.
Oratio post psalmum xli
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 442}
Omnipotens sempiterne deus, respice propitius ad deuocionem populi renascentis, qui sicut ceruus aquarum expectat fontem, et concede propitius, ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet: per
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 443}
Inde procedunt ad fontes cum laetania ad baptizandum. Baptismum expletum consignantur ipsi infantes ab episcopo, dum accipiunt septem dona gratia spiritus sancti, et mittit chrisma in frontibus eorum. Postea uero se sacerdos reuertit cum omnibus ordinibus in sacrario. Et post paulolum incipiunt tercia laetaniam, et ingrediuntur ad missas in uigilia, ut stella in caelo apparuerit. Et sic temperent, ut in trinitate numero ipsae laetaniae fiant.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO - LIBER I. XLIII]


{N: 444}
Omnipotens sempiternae deus, adesto magne pietatis tuaemysteriis, adesto sacramentis et ad creandos nouos populos, quostibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae uirtutisconpleatur effectus: per
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 445}
Deus, qui inuisibili potentia tua sacramentorum tuorum mirabiliter operaris affectum, et licet nos tantis misteriis exequentis simus indigni, tu tamen gratiae tuae dono non deseres etiam ad nostras praeces aures tuae pietatis inclina: deus, cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc uirtutem sanctificationis aquarum natura conciperet: deus, qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluuii effusione signasti, ut unius eiusdemque elimenti mysterio et finis esset uiciis et origo uirtutum: respice, domine, in faciem aeclesiae tuae et multiplica in ea generationes tuas, quae gratiae tuae effluentis impetum laetificas ciuitatem tuam, fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innouandis, ut tuae maiestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de spiritu sancto.
Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatum archano sui luminis admixtione fecundet, ut sanctificatione concepta ab immaculato diuini fontis utero in nouam renatam creaturam progenies caelestis emergat, et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore, omnis in una pareat gratia mater infantia. Procul ergo hinc iubente te, domine, omnis spiritus inmundus abscidat, procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat, nihil hic loci habeat contrariae uirtutis ammixtio, non insidiando circumuolet, non latendo subripiat, non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu, et tocius nequitiae purgata discessu. Sit fons uiuus, aquae regenerans, unda purificans, ut omnis hoc lauacro salutifero diluendi operanti in eis spiritu sancto perfecti purgationis indulgentiam consequantur.
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS. item consecratio fontis. - LIBER I. XLIIII]


{N: 446}
Hic signas. Unde benedico te, creatura aquae, per deum uiuum, per deum sanctum, per deum qui te in principio uerbo separauit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit, qui te in deserto amaram suauitatem inditam fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui te in Channa Gallileae signo ammirabili sua potencia conuertit in uinum, qui pedibus super te ambulauit et a lohanne in lordane in te baptizatus est, qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit, ut credentes baptizarentur in te dicens: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 447}
Hic sensum mutabis. Haec nobis praecepta seruantibus tu, deus omnipotens, clemens adesto, tu benignus aspira, tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam lauandis possunt adhiberi corporibus, sint eciam purificandis mentibus efficaces.
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 448}
Discendat in hanc plenitudinem fontis uirtus spiritus tui et totam huius aquae substantiam regenerandis fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur. Hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principiis cunctis uetustatis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in uera innocentia noua infantia renascatur: per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 449}
Inde benedicto fonte baptizas unumquemque in ordine suo sub has interrogationes:Credis in deum patrem omnipotentem? Respondet: Credo.
Credis et in Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum natum et passum? Respondet: Credo.
Credis et in spiritum sanctum, sancta aecclesia, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? Respondet: Credo.
Deinde per singulas uices mergis eum tertio in aqua.Postea cum ascenderit a fonte infans, signatur a praesbitero in cerebro de chrismate his verbis:
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 450}
Deus omnipotens, pater domini nostri lesu Christi, qui te regenerauit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrisma salutis in Christo Iesu domino nostro in uitam aeternam.
Respondet: Amen.
Deinde ab episcopo datur eis spiritus septiformis. Ad consignandum inponit eis manum in his uerbis:
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 451}
Deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui regenerasti famulos tuos ex aqua et spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: tu domine, inmitte in eos spiritum sanctum tuum paraclytum et da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritum timoris dei: in nomine domini nostri Iesu Christi, cum co uiuis et regnas deus semper cum spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.
Postea signat eos in fronte de chrismate dicens:
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 452}
Signum Christi in uitam aeternam. Respondet: Amen.
Pax tecum. Respondet: Et cum spiritu tuo.
Inde uero cum laetania ascendit ad sedem suam et dicit:Gloria in excelsis deo.
[INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS - LIBER I. XLIIII]


{N: 453}
Omnipotens sempiterne deus, qui hanc sacratissimam noctem per uniuersa mundi spatia gloriae dominicae resurrectionis inlustras, conserua in nouam familiae tuae progeniem sanctificationis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renouati puram tibi animam et purum pectus semper exhibeant: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE - LIBER I. XLV]


{N: 454}
Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloriosae dominicae resurrectionis inlustras, conserua, in noua familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renouati puram tibi exhibeant seruitutem: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE - LIBER I. XLV]


{N: 455}
Suscipe, quaesumus, domine, et plebis tuae et tuorum hostias renatorum, ut et confessione tui nominis et baptismate renouati sempiternam beatitudinem consequantur: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE secreta - LIBER I. XLV]


{N: 456}
Suscipe, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medillam te operante proficiant: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE item alia secreta - LIBER I. XLV]


{N: 457}
Uere dignum et iustum est, aequum et salutare: adest enim nobis optatissimum tempus, et desideratae noctis lumen aduenit. Quid enim maius vel melius inuenire poterit, quam domini resurgentis praedicare uirtutem? Hic namque inferorum claustra disrumpens, carissimam nobis hodie suae resurrectionis vixillam suscepit atque hominem remeahs inuidia inimici deiectum mirantibus intulit astris. O noctis istius mystica et ueneranda conmercia! O sanctae matris aecclesiae pia sempiterna beneficia! Non uult habere quod perimat, sed cupit inuenire quod redimat. Exultauit Maria in sacratissimam puerperi, exultat ecclesia in filiorum suorum generationis speciem. Sic fons ille beatus qui dominico latere circumfulxit, molis excepit uiciorum, ut his sacris altaribus uitales escas perpetua uita conferat renatorum. Et ideo cum angelis
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE - LIBER I. XLV]


{N: 458}
Uere dignum: te quidem omni tempore, sed in hac potentissimam noctem gloriosius praedicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim uerus est agnus qui abstulit peccata mundi; qui mortem nostram moriendo distruxit et uitam resurgendo reparauit. Propterea profusis paschalibus gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et supernae uirtutes atque angelicae concinunt potestates hymnum gloriae tuae sine fine dicentes.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE - LIBER I. XLV]


{N: 459}
Communicantes, et noctem sacratissimamcaelebrantes resurrectionis domini nostri Iesu Christi secundumcarnem: sed et memoriam.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE infra actionem - LIBER I. XLV]


{N: 460}
Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro hisquoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ut inuenires eos inChristo Iesu domino nostro, quaesumus, domine, placatus accipias.Pro quibus maiestati tuae supplices fundimus praeces) ut nominaeorum ascribi iubeas in libro uiuentium: diesque nostros.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE item infra actionem - LIBER I. XLV]


{N: 461}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus,ut diuino munere satiati et sacris mysteriis innouemur et moribus:per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE post communionem - LIBER I. XLV]


{N: 462}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut paschalispercepcio sacramenti continuata in nostris mentibus perseueret: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE post communionem item alia - LIBER I. XLV]


{N: 463}
Deus, qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, da nobis, quesumus, ut qui resurrectionis sollempnia colimus, per innouatione tui spiritus a morte animae resurgamus: per dominum.
[DOMINICUM PASCHAE - LIBER I. XLVI]


{N: 464}
Deus, qui nos resurrectionis, dominicae annua solempnitate laetificas, concide propicius, ut per temporalia festa quae agimus peruenire ad gaudia aeterna mereamur: per dominum.
[DOMINICUM PASCHAE - LIBER I. XLVI]


{N: 465}
Suscipe, domine, propicius munera famulorum tuorum ut confessione tui nominis et baptismate renouati sempiternam beatitudinem consequantur: per dominum.
[DOMINICUM PASCHAE secreta - LIBER I. XLVI]


{N: 466}
Uere dignum: te quidem omni tempore, sed in hoc praecipue die laudare benedicere et praedicare, quod pascha nostrum immolatus est Christus. Per quem in aeternam uitam filii lucis oriuntur, fidelibus regni caelestis atria reserantur et beati lege conmercii diuinis humana mutantur. Quia nostrorum omnium mors cruce Christi redempta est et in resurrectione eius omnium uita resurrexit. Quem in susceptione mortalitatis deum maiestatis agnoscimus et in diuinitatis gloriam deum et hominem confitemur. Qui mortem nostram moriendo distruxit et ultam resurgendo restituit, Iesus Christus dominus noster. Et ideo cum angelis.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur
[DOMINICUM PASCHAE - LIBER I. XLVI]


{N: 467}
Omnipotens sempiterne deus, qui ad aeternam uitam in Christi resurrectione nos reparas, custodi opera misericordiae tuae et suauitatem corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi unigeniti filii tui nostris infunde pectoribus: per dominum.
[DOMINICUM PASCHAE post communionem - LIBER I. XLVI]


{N: 468}
Paschale mysterium recensentes, apostolorum, domine, beatorum praecibus foueamur, quorum magisterium cognouimus exequendum: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA - LIBER I. XLVII]


{N: 469}
Deus aeclesiae tuae redemptor atque perfector, fac, quaesumus, ut apostolorum praecibus paschalis sacramenti dona capiamus, quorum nobis ea tribuisti magisterio praedicare: per
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA - LIBER I. XLVII]


{N: 470}
Sacrificia, domine, paschalibus gaudiis immolamus, quibus ecclesia tua mirabiliter renascitur et nutritur: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA secreta - LIBER I. XLVII]


{N: 471}
Uere dignum: nos praecare clementiam tuam, ut ad caelebrandum dignae paschale mysterium beatorum apostolorum praecibus adiuuemur et quorum praedicatione haec credenda suscepimus, eorum patrociniis fideliter exequamur: per Christum dominum. Infra actionent ut supra in nocte sancta. Sequitur
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA - LIBER I. XLVII]


{N: 472}
Impleatur in nobis, quaesumus, domine, sacramenti paschalis sancta libatio nosque de terrenis affectibus ad caelestem transferat institutum: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA post communionem - LIBER I. XLVII]


{N: 473}
Deus, qui, paschalia nobis remedia contulisti, populum tuum caelesti dono prosequere, ut inde post in perpetuum gaudeat, unde nunc temporaliter exultat: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA - LIBER I. XLVIII]


{N: 474}
Deus, qui solempnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris, annua festiuitatis huius dona prosequere, ut obseruantia temporalis ad uitam proficiat sempiternam: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA - LIBER I. XLVIII]


{N: 475}
Hostias, domine, quaesumus, placatus adsume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro adcaeleratione caelestis auxilii: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA secreta - LIBER I. XLVIII]


{N: 476}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Qui oblatione sui corporis remotis sacrificiis carnalium uictimarum seipsum tibi pro salute nostra offerens idem sacerdos et sacer agnus exibuit. Quem laudant.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA - LIBER I. XLVIII]


{N: 477}
Adesto, domine, quaesumus, nostri redemptionis affectibus, ut quos sacramentis aeternitatis institues, isdem protegas dignanter aptandos: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA post communionem - LIBER I. XLVIII]


{N: 478}
Digne nos tui nominis quaesumus, domine, famulari salutaris cybus et sacer potus instituat, ut renouationem condicionis humane, que mysterio continet, in nostris iugiter sensibus operentur: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA TERTIA - LIBER I. XLVIII]


{N: 479}
Deus, qui pro salute murnldi sacrificium paschale fecisti, propitiare supplicationibus nostris, ut interpellans pro nobis pontifex summus, quos per id quod nostri est similis reconciliatur, per id quod tibi est aequalis absoluat, Iesus Christus dominus noster, qui tecum uiuit et regnat.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUARTA - LIBER I. XLVIIII]


{N: 480}
Deus, qui omnes in Christo renatos genus regnum et sacerdotale fecisti, da nobis et uelle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem uocato una sit fides cordium et pietas actionum: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUARTA - LIBER I. XLVIIII]


{N: 481}
Suscipe, quaesumus, domine hostias redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus: per dominum nostrum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUARTA secreta - LIBER I. XLVIIII]


{N: 482}
Uere dignum: circumdantes altaria tua, domine uirtutum, et in ipsius agni immaculati agnicione gloriantes, qui seipsum pro nobis obtulit immolandum, ut corpore eius in sanguine quo a peccatis redempti sumus, ad aeternam uitam sacrificiii caelestibus pascamur: per Christum dominum.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUARTA - LIBER I. XLVIIII]


{N: 483}
Adesto, domine, quaesomus, nostri redemptionis affectibus, ut quos sacramentis aeternitatis institues, isdem protegas dignanter aptandos: per dominum nostrum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUARTA post communionem - LIBER I. XLVIIII]


{N: 484}
Deus, qui multiplicas sobolem renascentum, fac eos gaudere propitius de suorum uenia peccatorum: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUINTA - LIBER I. L]


{N: 485}
Deus, qui humanam naturam supra primae originis praeparas dignitatem, respice ad pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut quos regenerationis mysterii dignatus es innouare, in his dona tuae perpetuae gratiae benedictionisque conserua: per dominum nostrum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUINTA - LIBER I. L]


{N: 486}
Concede, quaesumus, domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetua nobis fiat causa laeticiae: per dominum nostrum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUINTA secreta - LIBER I. L]


{N: 487}
Uere dignum: quia uetustate distructa renouantur uniuersa deiecta et uitae nobis in Christo reparatur integritas. Quem laudant angeli.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUINTA - LIBER I. L]


{N: 488}
Purifica, domine, quaesumus, mentes nostras benignus et renoua caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA QUINTA post communionem - LIBER I. L]


{N: 489}
Deus, qui ad caeleste regnum nonnisi renatis ex aqua et spiritu sancto pandis introitum, auge semper super famulos tuos gratiae tuae dona, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis fraudentur promissis: per dominum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEXTA - LIBER I. LI]


{N: 490}
Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innouasti, hanc renatis in Christo eoncede custodiam, ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEXTA - LIBER I. LI]


{N: 491}
Paschalis hostias recensentes quaesumus, domine, ut quod frequentamus actu, conpraehendamus effectum: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEXTA secreta - LIBER I. LI]


{N: 492}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Qui secundum promissionis suae incommutabilem ueritate caelestis pontifex faetus in aeternum solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit, sed potius peeeatum mundi iciem uerus agnus abstersit. Et ideo eum angelis.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEXTA - LIBER I. LI]


{N: 493}
Inmortalitatis alimonia conseeuti quaesumus, domine, ut quod ore percipimus, mente sectemur: per dominum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEXTA post communionem - LIBER I. LI]


{N: 494}
Deus, qui nos exultantibus animis pascha tuum caelebraretribuisti, fac, quaesumus, nos et temporalibus gaudere subsidiis etaeternitatis effeetibus gratulari: per dominum.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEPTIMA - LIBER I. LII]


{N: 495}
Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda famulorum, ut quos de infidelitatis tenebris liberasti, numquam a tuae ueritatis luce discedant: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEPTIMA - LIBER I. LII]


{N: 496}
Suscipe munera, quaesumus, domine, exultantis eeelesiae, et cui causam tanti gaudii praestetisti, perpetuum fructum concede laeticiae: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEPTIMA secreta - LIBER I. LII]


{N: 497}
Uere dignum: nos te suppliciter obsecrare, et Iesu Christi domini nostri, euius muneris pignus accepimus, manifesta dona conpraehendere ualeamus, et quae nobis feliciter speranda paschale contulit sacramentum, adtingere mereamur resurrectionis dominicae firmitatem. Et ideo cum angelis.
Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEPTIMA - LIBER I. LII]


{N: 498}
Exuberet, quaesumus, domine, mentibus nostris paschalis gracia sacramenti, ut donis suis ipsi nos dignos efficiat: per.
[INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SEPTIMA post communionem - LIBER I. LII]


{N: 499}
Deus, qui renatis baptismate mortem adimis et uitam tribuis sempiternam, concede, quaesumus, ut quorum nunc regenerationis sacrae diem caelebramus octauum, ita corpora eorum animasque custodias, ut gratiam se catholicae fidei percipisse pietatis tuae defensione cognoscant: per.
[OCTABAS PASCHAE DIE DOMINICO - LIBER I. LII]


{N: 500}
Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, respice propicius ad electionem tuam, ut qui sacramento baptismatis sunt renati, regni caelestis mereantur introitum: per.
[OCTABAS PASCHAE DIE DOMINICO - LIBER I. LII]


{N: 501}
Suscipe, quaesumus, domine, oblationes familiae tuae, ut sub tuae protectionis auxilio et colata non perdant et ad aeterna dona perueniant. per.
[OCTABAS PASCHAE DIE DOMINICO secreta - LIBER I. LII]


{N: 502}
Uere dignum: nos clemenciam tuam suppliciter exorare, ut filius tuus dominus noster Iesus Christus, qui se usque in finem saeculi suis permisit fidelibus adfuturum, et praesentiae corporalis misterii non deserat quos redemit, et maiestatis suae beneficiis non relinquat. Et ideo cum.
Infra actionem ut supra. Sequitur
[OCTABAS PASCHAE DIE DOMINICO - LIBER I. LII]


{N: 503}
Maiestatem tuam, domine, supplices exoramus, ut quos uiam fecisti perpetuae salutis intrare, nullis permittas errorum laquaeis inplicare: per
[OCTABAS PASCHAE DIE DOMINICO post communionem - LIBER I. LII]


{N: 504}
Deus, per cuius prouidentiam nec praeteritorum momenta deficiunt nec ulla superest expectacio futurorum, tribue permanentem peractae quae recolimus solemnitatis effectum, ut quod recordatione percurrimus, semper in opere teneamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA - LIBER I. LIII]


{N: 505}
Deus, qui renatis fonte baptismatis delictorum indulgentia tribuisti, praesta misericors, ut recolentibus huius natiuitatis insignia plenam adoptionis gratiam largiaris: per.
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA - LIBER I. LIII]


{N: 506}
Clementiam tuam, domine, suppliciter exoramus, ut paschalis muniris sacramentum, quod fide recolimus et spe desideramus intenti, perpetua dileccione capiamus: per dominum
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA secreta - LIBER I. LIIII]


{N: 507}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum: redemptionis nostrae festa recolere, quibus humana substancia uinculis praeuaricaciones exuta, spem resurrecciones accepit per renouatam originis dignitatem: per quem maiestatem.
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA - LIBER I. LIIII]


{N: 508}
Hanc igitur oblacionem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt annua recolentes mysteria quibus eos tuis adoptasti regalibus institutis, quaesumus, domine, plagatus intende. Pro quibus supplicis praeces effundimus, ut in eis et conlata cus odias, ut promissae beatitudinis praemia largiaris: diesque nostros.
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA infra accionem - LIBER I. LIIII]


{N: 509}
Tua nos, quaesumus, domine, quae sumpsimus sancta purificent et operacionis suae remedio nos perficiat esse placatus: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES DE PASCHA ANNOTINA post communionem - LIBER I. LIIII]


{N: 510}
Deus, qui humani generis es et reparator et rector, da, quaesumus, aecclesiam tuam et noua prole semper augeri et deuocionis cunctorum crescere filiorum: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA - LIBER I. LV]


{N: 511}
Renouatur, domine, fontes ac spiritus tui potencia in hereditarium populum clementer adnumera, ut qui a multitudine purgati sunt criminum, inuisibilium etiam mereantur copia praemiorum: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA - LIBER I. LV]


{N: 512}
Offerimus tibi, domine, laudes et munera et pro concessis beneficiis exhibentes gracias pro concedendis suppliciter depraecamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA secreta - LIBER I. LV]


{N: 513}
Uere dignum: nos te suppliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter inpendas, quo et paschalia capiant sacramenta et desideranter expectent uenturum, ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operantibus perducantur. Et ideo cum angelis.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA - LIBER I. LV]


{N: 514}
Adiuuet nos, quaesumus, domine, sanctum istud paschale mysterium et ut deuotis hoc mentibus exequamur obteneat: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA post communionem - LIBER I. LV]


{N: 515}
Populus tuus, quaesumus, domine, renouata semper exultet animae iuuentute, ut qui ante peccatorum ueternoso in mortis uenerat senio, nunc laetetur in pristinam se gloriam restitutum: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN PAROCHIA ad populum - LIBER I. LV]


{N: 516}
Deus, qui ad aeternam uitam in Christi resurreccione nos reparas, imple pietatis tue ineffabile sacramentum, ut cum in maiestate sua saluator noster aduenerit, quos fecisti baptismo regenerare, facias beata inmortalitate uestiri: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 517}
Paschalibus nobis, quaesumus, domine, remediis dignanter inpende, ut terrena disideria respuentes discamus iniare caelestia: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 518}
Quaesumus, omnipotens deus: iam non teneamur obnoxiis sentenciae damnacionis humanae, cuius nos uinculis haec redempcio paschalis absoluit: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 519}
Concede, misericors deus, ut quod paschalibus exequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 520}
Multiplica fidem, quaesumus, domine, populi tui, ut cuius per te sumpsit inicium, per te consequatur augmentum: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 521}
Praesta nobis, omnipotens deus, ut percipientes paschali munere ueniam peccatorum deinceps peccata uitemur: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 522}
Deus, per quem nobis et redemptio uenit et praestatur adoptio, respice in opera misericordiae tuae, ut in Christo renatis et aeternam tribuatur hereditas et uera libertas: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 523}
Deus, qui per unigenitum tuum deuicta morte aeternitates nobis aditum reserasti, erige ad te tuorum corda credencium, ut omnis generacio adpraehendat meritis quod suscipit mysteriis: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 524}
Omnipotens sempiterne deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut spiritu sancto renatos regnum tuum tribuas introire, atque in ea perueniat humilitas gregis quo processit fortitudo pastoris: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 525}
Deus, qui renatis per aquam et spiritu sancto caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam quam dedisti, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis priuentur promissis: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 526}
Dele, quaesumus, domine, conscriptum peccati lege cyrografum, quod in nobis pascali mysterio per resurrectionem tui filii uacuasti: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 527}
Fac, omnipotens deus, ut qui paschalibus remediis innouasti similitudinem terraeni parentis aeuasimus, ad formam caelestis transferamus auctores: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 528}
Da, misericors deus, ut in resurrectionem domini nostri Iesu Christi inueniamus et nos ueraciter portionem: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 529}
Adesto, quaesumus, domine, tuae adesto familiae et dignanter inpende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 530}
Exaudi nos, omnipotens deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismi graciam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptis aeternam: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 531}
Conserua in nobis, quaesumus, domine, misericordiam tuam, et quos ab erroris liberasti caligine, ueritatis tuae firmius inherere facias docimentum: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 532}
Sollicita, quaesumus, domine, quos lauasti pietate custodi, ut quia tua sunt passione redempti, tua resurrectione laetentur: per dominum nostrum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 533}
Christianam, quaesumus, domine, respice plebem, et quam, aeternis dignatus es renouare misteriis, a temporalibus culpis dignanter absolue: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 534}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut quae diuina sunt iugiterambientes doms semper mereamur caelestibus propinquare: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 535}
Omnipotens sempiterne deus, propensius his diebus tuam misericordiam consequamur, quibus eam plenius te largiente cognouimus: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 536}
Concede, misericors deus, ut deuotus tibi populus tuus existat et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obteneat: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 537}
Deus, qui sensos nostros terrenis actionibus perspicis retardari,concede, quaesumus, ut tuo potius munere tuis aptemur remediis: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 538}
Tribue, quaesumus, domine, ut illuc semper tendat christianae deuotionis affectus, quo tecum est nostra substantia: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 539}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut ecclesia tua et in suorum firmitate membrorum et in noua semper fecunditate letetur: per.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 540}
Largere, quaesumus, aecclesiae tuae, deus, et a suis semper et ab alienis abstinere delictis, ut pura tibi mente deseruiens pietatis tuae remedia sine cessatione percipiat: per dominum.
[INCIPIUNT ORATIONES PASCHALES UESPERTINALES - LIBER I. LVI]


{N: 541}
Deus, qui in filii tui humilitatem iacentem mundum erexisti, laetitiam concede fidelibus tuis, ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias sempiternis perfruere: per.
[ORATIONES ET PRECES DOMINICUM POST OCTABAS PASCHAE - LIBER I. LVII]


{N: 542}
Deus, in cuius praecipuis mirabilibus est humana reparatio, solue opera diabuli et mortifera peccati uincula disrumpe, ut distructa malignitate quae nocuit uincat misericordia quae redemit: per.
[ORATIONES ET PRECES DOMINICUM POST OCTABAS PASCHAE - LIBER I. LVII]


{N: 543}
Benedictionem, domine, nobis conferat salutarerssacra semper oblatio, ut quod agit misterio uirtute perficiat: per.
[ORATIONES ET PRECES DOMINICUM POST OCTABAS PASCHAE secreta - LIBER I. LVII]


{N: 544}
Uere dignum: nos tibi semper et ubique gratias agere et supplictier exorare sic nos bonis tuis instrui sempiternis, ut temporalibus consoleris; sic praesentibus refoueri, ut ad gaudia nos mansura perducas: per Christum dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRECES DOMINICUM POST OCTABAS PASCHAE - LIBER I. LVII]


{N: 545}
Praesta nobis, omnipotens deus, ut uiuificationis tuae gratiae consequentis in tuo semper munere gloriemur: per:
[ORATIONES ET PRECES DOMINICUM POST OCTABAS PASCHAE post communionem - LIBER I. LVII]


{N: 546}
Deus, qui errantes ut in uia possent redire ueritatis tuae lumen ostendes, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari: per dominum.
[ITEM II DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIII]


{N: 547}
Tibi placitam, deus noster, populo tuo tribuae uoluntatem quia tunc illi prospera cunrclta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis: per dominum.
[ITEM II DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIII]


{N: 548}
His nobis, domine, misteriis conferatur, quo terrena desideria mitigantes discamus habere caelestia: per.
[ITEM II DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE secreta - LIBER I. LVIII]


{N: 549}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Qui humanis miseratus erroribus per uirginem nasci dignatus est, et per passionem mortis a perpetua nos morti liberauit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit uitam. Quem laudant angeli.
[ITEM II DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIII]


{N: 550}
Sacramenta quae sumpsimus, quaesumus, domine, et spiritalibus nos expient alimentis et corporalibus tueantur auxiliis: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ITEM II DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE post communionem - LIBER I. LVIII]


{N: 551}
Deus, qui fidelium mentes unius efficis uoluntati, da populis tuis id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut inter mundanas uarietates ibi nostra fixa sint corda ubi uera sunt gaudia: per.
[TERTIA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIIII]


{N: 552}
Exaudi, domine, praeces nostras, ut quod tui Uerbi sanctificationem promissum est euangelico ubique conpleatur effectu, et plenitudo adoptionis obteneat quod praedixit testificatio ueritatis: per dominum.
[TERTIA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIIII]


{N: 553}
Deus, qui nos per huius sacrificii ueneranda commercia unius summe diuinitatis participes efficisti, presta, quaesomus, ut sicut tuam cognouimus ueritatem, sic eam dignis moribus adsequamur: per.
[TERTIA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE secreta - LIBER I. LVIIII]


{N: 554}
Uere dignum: de tuo munere postolantes, ut tempora quibus post resurrectionem dominus noster Iesus Christus cum discipulis corporaliter habitauit pia deuotione tractemus: per dominum.
[TERTIA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LVIIII]


{N: 555}
Adesto, domine deus noster ut per haec quae fideliter sumpsimus, et purgemur a viciis et a periculis omnibus exuamur: per dominum nostrum.
[TERTIA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE post communionem - LIBER I. LVIIII]


{N: 556}
Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus, ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus: per.
[QUARTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LX]


{N: 557}
Deus, qui misericordiam ianuam fidelibus patere uoluisti, respice in nos et miserere nostri, ut qui uoluntatis tuae uiam te donante sequimur, a uitae numquam semitis deuiemur: per.
[QUARTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LX]


{N: 558}
Praesta, domine, quaesumus, ut illius salutis capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimur: per dominum.
[QUARTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE secreta - LIBER I. LX]


{N: 559}
Uere dignum: ut, quia primum tuae pietatis indicium est, si tibi nos facias toto corde subiectos, tu spiritum nobus tante deuotionis infundas, ut propicius largiaris consequenter auxilium: per.
[QUARTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LX]


{N: 560}
Tribue nobis, domine, caelestis mensaeuirtute satiatis et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere: per.
[QUARTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE post communionem - LIBER I. LX]


{N: 561}
Omnipotens sempiterne deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere uoluntatem et maiestati tuae sencero corde seruire: per.
[QUINTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXI]


{N: 562}
Deus, uita fidelium, gloria humilium, beatitudo iustorum, propitius suscipe supplicum praeces, ut animae quae promissiones tuas sitiunt, de tua semper habundantia repleantur: per dominum nostrum.
[QUINTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXI]


{N: 563}
Oblatio nos, domine, tuo nomini decata purificet et de die in diem ad caelestis uitae transferat actionem: per dominum.
[QUINTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE secreta - LIBER I. LXI]


{N: 564}
Uere dignum: tu mentes nostras bonis operibus semper informes, quia sic erimus praeclari muneris prumpta sinceritate cultores, si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium stu deamus habere perpetuum: per quem maiestatem.
[QUINTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXI]


{N: 565}
Repleti, domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus: per.
[QUINTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE post communionem - LIBER I. LXI]


{N: 566}
Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propitius inuocationibus nostris, et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium gratiae tuae, ut in exequendis mandatis tuis et uoluntate tibi et actione placeamus: per dominum.
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXII]


{N: 567}
Deus spei luminis sincerum mentium luxque perfecta beatorum, qui uere es lumen aecclesiae tuae, da cordibus nostris et dignam tibi orationem persoluere et te semper praeconiorum munere conlaudare: per.
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXII]


{N: 568}
Hostias nostras, domine, tibi decatas placatus adsume, et ad perpetuum nobis tribue peruenire subsidium: per.
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE secreta - LIBER I. LXII]


{N: 569}
Uere dignum: qui aecclesiae tuae filios sicut herudire non cessas, ita non desinas adiuuare, ut recte faciendi uoluntatem cognoscant et possibilitatem capiant exequendi: per Christum.
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE - LIBER I. LXII]


{N: 570}
Tantis, domine, repleti muneribus, praesta quaesumus, ut salutaria dona capiamus et a tua nunquam laude cessemus: per.
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE post communionem - LIBER I. LXII]


{N: 571}
Fideles tuos, domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua uoluntate numquam faciat discrepare et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari: per
[SEXTA DOMINICA POST CLAUSUM PASCHAE ad populum - LIBER I. LXII]


{N: 572}
Deus, qui ad declaranda tua miracula maiestatis post resurrectionem a mortuis hodie in caelos apostolis adstantibus ascendisti, concede nobis tuae pietatis auxilium, ut secundum tuam promissionem et tu nobiscum semper in terris et nos tecum in caelo uiuere mereamur: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXIII]


{N: 573}
Praesta, quasumus, omnipotens pater, ut nostrae mentes intentio quo solempnitas hodiernae gloriosus auctor ingressus est semper intendat, et quo fide pergit conuersatione perueniat: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXIII]


{N: 574}
Sacrificium, domine, pro filii tui supplices uenerabili nunc ascensione deferimus; praesrtal, quaesumus, ut et nos per ipsum his comerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI secreta - LIBER I. LXIII]


{N: 575}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Qui saluti humanae subuenire dignatus est: nascendo etenim nobis donauit gloriam, patiendo diabulum uicit, resurgendo a mortuis uitae aeternae aditus praestitit, ascendendo ad patrem caelestis ianuas reparauit. Quem laudant angeli.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXIII]


{N: 576}
Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, quo dominus noster unigenitus filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera conlocavit sed et memoria.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI infra actionem - LIBER I. LXIII]


{N: 577}
Inde uero modicum ante expleto canone benedices fruges nouas. Sequitur. Benedic, domine, et hos fruges nouos fabae, quos tu, domine, rore caelesti et inundantia pluuiarum ad maturitatem perducere dignatus es, ad percipiendum nobis cum gratiarum actione: in nomine domini nostri Iesu Christi: per quem haec omnia, domine, semper bona usque expleto canone.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI benedictio - LIBER I. LXIII]


{N: 578}
Deus, cuius filius in alta caelorum potenter ascendens capituitatem nostram sua duxit uirtute captiuam, tribue, quaesumus, ut dona quae suis participibus contulit, largiat et nobis. per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI post communionem - LIBER I. LXIII]


{N: 579}
Erectis sensibus et oculis cordis ad sublimia eleuantes quaesumus, ut quae in praecum uota detulimus, ad inpetrandi fiduciam referamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ad populum - LIBER I. LXIII]


{N: 580}
Adesto, domine, supplicationibus nostris, ut sicut humani generis saluatorem consedere tecum in tua maiestate confidemus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER I. LXIIII]


{N: 581}
Tribue, quaesomus, omnipotens deus, ut munere festiuitatis odiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quod in tuo unigenitus tecum est nostra substantia: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER I. LXIIII]


{N: 582}
Sacrificia nos, domine, inmaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent uigorem: per dominum
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER I. LXIIII]


{N: 583}
Uere dignum: in hac praecipuae die, quo Iesus Christus filius tuus dominus noster diuino consummato fine misterii dispositionis antique manus expleuit, ut scilicet et diabolum, caelestis operis inimicus, per hominem quem subiugarat elideret et umanam reduceret ad superna dona substantiae. Et ideo cum angelis.
Infra actionem ut supra. Sequitur
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER I. LXIIII]


{N: 584}
Tribuae, quaesumus, domine, ut per haec sacra guem sumpsimus illuc tendat nostrae deuotionis affectus, quo tecum est nostra substantia: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER I. LXIIII]


{N: 585}
Da, quaesumus, omnipotens deus, illuc subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principiumque praecessit: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN ASCENSA DOMINI ITEM ALIA MISSA ad populum - LIBER I. LXIIII]


{N: 586}
Sanctae nominis tui, domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tuam gubernationem distitues, quos in soliditate tuae dilectionis institues: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXV]


{N: 587}
Deus, qui te rectis ac senceris manere pectoribus adseris, da nobis tua gratia tales existere, in quibus habitare digneris: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXV]


{N: 588}
Oblatio nos, domine, tuo nomine decanda purificet et de die in diem ad caelestis uitae transferat actionem: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI secreta - LIBER I. LXV]


{N: 589}
Uere dignum: cuius hoc mirificum opus ac salutare misterium fuit, ut perditi dudum adque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam uocaremur, quia nunc genus electum sacerdotumque regale, populus adquisitionis et sancta gens uocaremur. Agentes igitur indefessas gratias sanctumque munificentiam praedicantes maiestati tuae haec sacra deferimus, quae nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. Quem laudant angeli.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI - LIBER I. LXV]


{N: 590}
Sumptis muneribus, domine, quaesumus, tuam frequentationem mysterii crescat nostrae salutis affectus: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI post communionem - LIBER I. LXV]


{N: 591}
Benedic, domine, familiam tuam in caelestibus et reple eam donis tuis spiritalibus: concede eius caritatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, mansuetudinem, spem, fidem, continentia: ut repleti omnibus donis tuis desiderantes ad te peruenire mereantur: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA POST ASCENSA DOMINI ad populum - LIBER I. LXV]


{N: 592}
Innumeras medillae tuae curas depraecamur, domine, sanctae pater, omnipotens aeterne deus, quas distribuit humanis infirmitatibus Christus: erige famulum tuum egretudinis languore depraessum, et omnem sensum est dignare tuis uisitationibus refouere, quatenus adoptionem tuam possit cum gaudio sanitatis percipere. Expelle itaque ab eo cuncta contrariae ualitidinis tela, ut ad gratiam tuam gradanter occurrat. Releua quem redemere gloriaris, ut baptismi sit in illo palma non mortis et gloriosum semper baiulet quod accipit signaculum crucis: per Christum dominum nostrum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. EGROTANTI CATICUMINO INPOSITA MANUUM - LIBER I. LXVI]


{N: 593}
Omnipotens sempiterne deus, a cuius facie caeli distillant, montes sicut cera liquescunt, terra tremit, cui patent abysi, quem infernus pauescit, quem omnis irarum motus aspiciens humiliatur: te supplex depraecor, dominator domine, ut inuocatione nominis tu ab huius famuli tui uexatione inimicus confusus abscedat, et ab huius possessione anima liberata ab auctore suae salutis recurrat, liberatoremque suo diabolico fetore depulso et odore suauissimo spiritus sancti percepto sequatur: per.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM INPOSITIO MANUS ENERGUMENUM CATICUMINUM - LIBER I. LXVII]


{N: 594}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeterne deus, uirtutem tuam totis exoro gemitibus pro huius a diabolo opraessa infantia. Qui etiam indignis inter praessuras donas praesidium, exurge pro infancia debellata et noli diu retinere uindictam, nec ante conspectum tuum ueniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem nec pro patrem promisisti filium iudicare. Auxiliare, quaesumus, inimici furore uexato, ne sine baptismate facias eius animam a diabulo possideri, sed potius tenera aetas malignis opraessiornilbus libera tibi referat gratias sempiternas: Per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM ALIA PRO PARUULO ENERGUMINUM - LIBER I. LXVIII]


{N: 595}
Famulum tuum, domine, ad tui baptismi gratiam recurrentem respicere et conseruare dignare, ut in tui nominis signo, quicquid in eo per originalis peccati transgressione poenae obnoxium diabulus detenebat, sacris fontis indulgenciam resoluatur; ueteris hominis exrclubias deponat et nouae uitae indutus amictu resurgat. Omnes nequissimi spiritus ab eo uenena depelle ct salutare baptissmi tui gratia adimple, ut tui muneris praeceptione in aeternam uita ualeat exultare: per dominum.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ORATIO SUPER CATICUMINUM INFIRMUM - LIBER I. LXVIIII]


{N: 596}
Si fuerit baptizendus, accedens sacerdos dicit ei orationem et symbulum, et catacizat eum his uerbis, inposita manu capiti eius. Deinde dicit hanc orationem super eum: Nec te lateat, satanas, sicut scriptum est in sabbato.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. - LIBER I. LXX]


{N: 597}
Te, domine, supplices exoramus, ut uisitacioni tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne aduersario liceat usque ad temptacionem animae peruenire; sed sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima huius sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ, domine, exitum mortis et spacium uitae distende. Releua quem perducas ad baptismi sacramenti, ne redemptione tuae inferas damnum. Tolle ocansionem diabulo triumphandi et reserua quem triumphis conparis Christi, ut sanus tibi in aeclesia tua gratia baptismatis renascatur, facturus cuncta quae petimus: per.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. - LIBER I. LXX]


{N: 598}
Gentilem hominem cum susceperis, in primis catacias eum diuinis sermonibus et das ei monita, quemadmodum post cognitam ueritatem ueuere debeat. Post haec facis eum caticuminum: exsufflas in faciem eius et facis ei crucem in fronte; inponis manum super caput eius his uerbis:
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM AD CATICUMINUM EX PACANO FACIENDUM - LIBER I. LXXI]


{N: 599}
Accipe signum crucis tam in fronte quam in corde; sume fidem caelestium praeceptorum; talis esto moribus, ut templum dei esse iam possis; ingressusque ecclesiam dei euasisse te laquaeos mortis laetus agnosce; horresce idola, respue simulacra; cole deum patrem omnipotentem et Iesum Christum filium eius, qui uiuit cum patre et spiritu sancto per omnia saecula saeculorum.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM AD CATICUMINUM EX PACANO FACIENDUM - LIBER I. LXXI]


{N: 600}
Te depraecor, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculo huius nocte uacatur incertus et dubius, uiam ueritatis et agnicionis tuae iubeas demonstrare, quatenus reseratis oculis cordis sui te unum deum patrem in filio et filium in patre cum sancto spiritu recognoscat atque huius confessionis fructum et hic et in futuro saeculo percipere mereatur: per.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM AD CATICUMINUM EX PACANO FACIENDUM sequitur oratio - LIBER I. LXXI]


{N: 601}
Inde uero, postquam gustauerit medicinam salis et ipse se signauerit, benedicis eum his uerbis: Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, qui es et eras et permanes usque in finem, cuius origo nescitur nec finis conprehendi potest: te, domine, supplices inuocamus super hunc famulum tuum, quem liberasti de errore gentilium et conuersatione turpirslsima. Dignare exaudire eum, qui tibi ceruices suas humiliat; perueniat ad lauacri fontem, ut renatus ex aqua et spiritu sancto expoliatus ueterem hominem induatur nouum, qui secundum te creatus est; accipiat uestem incorruptam et inmaculatam tibique domino nostro seruire mereatur: per dominum.
[Sabbato pentecosten caelebrabis baptismum sicut in nocte sanctae paschae. ITEM AD CATICUMINUM EX PACANO FACIENDUM - LIBER I. LXXI]


{N: 602}
Si baptisandus fuerit, accedens sacerdos dicit super eum orationes quae supra scriptae sunt; et tradit ei symbulum et orationem; et catacizat eum his uerbibus: Nec te lateat, satanas et reliqua, sicut super in nocte sancta scriptum est. Inde saliuo oris sui cum digito tangit nares et aures et dicit ei:
Effeta, quod est adaperire, in odorem suauitatis. Tu autem effugare, diabule, adpropinquabit enim iudicium dei. Deinde tangit ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato sub has interrogationes:
Abrenuntias satanae? Respondet: Abrenuntio. Et omnibus operibus eius? Respondet: Abrenuntio. Et omnibus pompis eius? Respondet: Abrenuntio.
[ITEM AD SUCCURRENDUM INFIRMUM CATICUMINUM - LIBER I. LXXII]


{N: 603}
Exaudi nos, omnipotens deus, et in huius aquae substantiam tua inmitte uirtutem, ut abluendus per eam et sanitatem simul et uitam mereatur aeternam: per.
[CUM AUTEM EXPOLIATUR INFIRMUS, BENEDICIT FONTEM Incipit oratio - LIBER I. LXXIII]


{N: 604}
Exorcizo te, creatura aquae, per deum uiuum, per deum sanctum, per deum totius dulcidinis creatorem, qui te in principio uerbo separauit a terra et in quattuor fluminibus diuidens totam terram rigare praecepit. Adiuro te per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum, ut efficiaris in eo qui in te baptizandus erit fons aquae sallientis in uitam aeternam, regenerans eum deo patri et filio et spiritui sancto: qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et omne saeculum per ignem.
[CUM AUTEM EXPOLIATUR INFIRMUS, BENEDICIT FONTEM Item benedictio aquae ad succurrendum - LIBER I. LXXIII]


{N: 605}
Adesto, domine, tuis adesto muneribus, ut quod nostro est gerendum seruitio, tuo impleatur auxilio: per dominum.
[ITEM ALIA AD CUCCURRENDUM - LIBER I. LXXIIII]


{N: 606}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, aquarum spiritalium sanctificator, te suppliciter depraecamur, ut ad hoc ministerium I humilitatis nostrae respicere digneris, et super has abluendis aquis et uiuificandis hominibus preparatas angelum sanctitatis emittas, quo peccatis uitae prioris abluti reatuque deturso, purum sancto spiritui habitaculum in regeneratis procuret: per dominum nostrum.
[ITEM ALIA AD CUCCURRENDUM sequitur benedictio - LIBER I. LXXIIII]


{N: 607}
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine dei patris omnipotentes et in nomine Iesu Christi filii eius et spiritus sancti. Omnis uirtus aduersarii, omnis incursio diaboli, omnes fantasma: eradicare et effugare ab hac creatura aquae, ut fiat fons salientis in uitam aeternam, et cum baptizatus fuerit, fiat templum dei uiui in remissione peccatorum: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et saeculum per ignem.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 608}
Et antequam perfundas eum aqua, interrogas ei uerba symbuli et dicis:
Credis in deum patrem omnipotentem? Respondet: Credo. Credis et in Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum natum et passum? Respondet: Credo. Credis et in spiritum sanctum, sancta ecclesia, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? Respondet: Credo.
Et cum interrogas, per singulas uices mergis eum tertio in aqua.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 609}
Postea, cum ascenderit a fonte, infans signatur a praesbitero in cerebro de chrismate his uerbis:
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 610}
Deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui te regenerauit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te lineat chrismati salutis in Christo Iesu in uitam aeternam.
Respondet: Amen.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 611}
Postea, si fuerit oblata, agendae sunt missae, et communicat; sin autem, dabis ei tantum sacramenta corporis et sanguinis Christi dicens:
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 612}
Corpus domini nostri Iesu Christi sit tibi in uita aeterna.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 613}
Et dat ei orationem ita dicens:
Omnipotens sempiternae deus, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et spiritu sancto quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tribuae ei continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae ueritatem; per dominum nostrum.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 614}
Omnipotens et misericors deus, maiestatem tuam supplices depraecamur, ut famulum tuum digneris serenis aspectibus praesentari, et cui donasti baptismi sacramentum, longeua tribuas sanitatem: per dominum nostrum.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 615}
Deinde consignatur ab episcopo in his uerbis:
Deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et spiritu sancto quique dedisti ei remissione omnium peccatorum: tu, domine, emitte in eum spiritum sanctum tuum paraclytum et da ei spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eum spiritum timoris dei et domini nostri Iesu Christi; et iube eum consignari signum crucis in uitam aeternam: per eundem dominum nostrum Iesum Christum, cum quo uiuis et regnas in unitate spiritus sancti.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 616}
Postea signat eum in fronte de crismate dicens:
Signum Christi in uitam aeternam. Respondit: Amen.
Pax tecum. Respondet: Et cum spiritu tuo.
[ITEM ALIA BENEDICTIO - LIBER I. LXXV]


{N: 617}
Exorcizo te, creatura olei, per deum omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Omnis uirtus aduersarii, omnis exercitus diabuli, omnis incursus, omnes fantasma satanae: eradicare et effugare ab hac creatura olei, ut fiat omnibus qui ex eo ungendi sunt in adoptione filiorum per spiritum sanctum: in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Iesu Christi domini nostri, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[AD SUCCURRENDUM. BENEDICTIO OLEI EXORCIZATO - LIBER I. LXXVI]


{N: 618}
Da nobis, quesomus, domine, per gratiam spiritus sancti nouam tui paraclyti spiritalis obseruantiae disciplinam, ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores: per dominum nostrum.
Sequitur lectio in Genesis
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVII]


{N: 619}
Omnipotens sempiternae deus, indeficiens lumen, qui spiritum tuum sanctum, cum super aquas in mundi creationis exordio fereretur, humani declarasti salutis auctorem: praesta quesomus, ut idem spiritus ueritatis aecclesiae tuae dona multiplicet: per dominum.
Item de cantico Exodi
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVII]


{N: 620}
Deus, qui primis temporibus impleta miracula noui testamenti luce reserasti, quod mare rubrum forma sacre fonti existeret, et liberata plebs ab aegyptia seruitute christiani populi sacramenta praeferret: da, ut omnes gentes Israhelis priuilegium meritum fidei consecuti spirltus tui participatione regenerentur: per.
Item de cantico Deuteronomii cum lectione
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVII]


{N: 621}
Deus, gloriatio fidelium et uitae iustorum, qui per Moysen famulum tuum nos quoque modolatione sacri carminis erudisti: in uniuersis gentibus misericordiae tuae munus operare tribuendo beatitudinem offerendo terrorem, ut quod praenuntiatum est ad supplicium, in remedium trasferatur aeternum: per dominum.
Item de cantico Esaiae cum lectione
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVII]


{N: 622}
Omnipotens sempiterne deus, qui per unicum filium tuum aecclesiae tuae demonstrasti te esse cultorem, ut omnem palmitis fructum in eodem Christo tuo, qui uera uitis est, efferentem elementer excolens, fructos afferat ampliores: fidelibus tuis, quos uelut uineam ex Aegypto per fontem baptismi pertulisti, nullae peccatorum spinae praeualeant, ut Spiritus tui sanctificatione muniti perpetua fruge ditentur: per.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXX]


{N: 623}
Domine deus uirtutum, qui, conlapsa reparas et reparata conseruas, auge populos in tui nominis sanctificatione renouandos, ut omnes qui diluintur sacro baptismate, tua semper inspiratione dirigantur: per.
[ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO PENTECOSTEN - LIBER I. LXX]


{N: 624}
Deus, qui ecclesiam tuam nouo semper foetu multiplicas, concede famulis tuis, ut sacramentum tuum uiuendo teneant, quod fide perciperint: per.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA - LIBER I. LXXVIII]


{N: 625}
Deus, cuius spiritu totum corpus aecclesiae multiplicatur et regitur, conserua in nouam familiae tuae progeniem sanctificationis gratiam quam dedisti, ut corpore et mente renouati in unitatem fidei feruentes tibi, domine, seruire mereantur: per.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA - LIBER I. LXXVIII]


{N: 626}
SECRETA. Uirtute sancti spiritus, domine, munera nostra continge, ut quod solemrp'nitatem praesente suo nomine dedicauit,et intelligibile nobis faciat et aeternum: per.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA - LIBER I. LXXVIII]


{N: 627}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam, promissum spiritum sanctum in filios adoptionis effudit. Unde laetantes inter altaria tua, domine uirtutum, hostias tibi laudes offerimus: per Christum Dominum. Quem laudant
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA - LIBER I. LXXVIII]


{N: 628}
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecosten praeuenientes, quo spiritus sanctus apostolis plebemque credencium praesenciae suae maiestatis impleuit, sed et memoriam.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA infra actionem - LIBER I. LXXVIII]


{N: 629}
Hanc igitur dicis sicut et in nocte sancta, et de creaturis benedicendis.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA item infra accionem - LIBER I. LXXVIII]


{N: 630}
Concede quaesumus, omnipotens deus, ut paschalis perfeccio sacramenti mentibus nostris continua perseuerent: per dominum.
[ITEM IN UIGILIA DE PENTECOSTEN AD MISSA post communionem - LIBER I. LXXVIII]


{N: 631}
Concede nobis, domine, praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut contra spiritales nequicias pugnari continenciae muniamur auxiliis: per.
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 632}
Da nobis, quaesumus, domine, per graciam sancti spiritus nouam tui paraclyti spiritalis obseruanciae disciplinam, ut mentes nostrae sacro purificatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus apciores: per dominum.
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 633}
Hostias populi tui, quaesumus, domine, miseratus intende, et ut tibi reddantur acceptae, consciencias nostras sancti spiritus salutaris emundet aduentus: per
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN secreta - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 634}
Uere dignum: qui sacramentum paschale consummans, quibus per unigeniti tui consortium filius adopcionis esse tribuisti, per sanctum spiritum largiris dona graciarum, et sue coheredibus redemptoris iam nunc supernae pignos hereditatis inpendis, ut tanto se cretius ad eam confidant esse uenturos, quanto in eius participationem proficerint. Propterea.
Infra actionem ut supra.
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 635}
Sacris caelestibus, domine, uitia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari: per.
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN item post communionem - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 636}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut spiritus adueniens maiestatem nobis filii tui manifestando clarificet: per eundem.
[ITEM ALITER IN UIGILIA PENTECOSTEN item post communionem - LIBER I. LXXVIIII]


{N: 637}
Omnipotens sempiterne deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum uoluisti mysterio contineri, praesta, ut gencium facta dispersio diuisiones linguarum ad unae confessione tui nominis caeleste munere congregentur. per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN - LIBER I. LXXX]


{N: 638}
Deus, qui sacramentum festiuitatis hodiernae uniuersam aecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem spiritus tui sancti dona defunde, ut quod inter ipsa euangelicae praedicationis exordia operata est diuina dignatio, nunc quoque per credentium corda defunde: per.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN - LIBER I. LXX]


{N: 639}
Mentes nostras, quaesumus, domine, spiritus sanctus diuinis praeparet sacramentis, quia ipse est omnium remissio peccatorum: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN secreta - LIBER I. LXXX]


{N: 640}
Purificet nos, quaesumus, domine, muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN secreta - LIBER I. LXXX]


{N: 641}
Uere dignum: quia hodie sancti spiritus caelebramus aduentum. Qui principiis nascentis aecclesiae cunctis gentibus inbuendis et deitatis scientiam indedit et loquellam, in diuersitate donorum mirabelis operatur unitatis, uariarumque graciarum tributor id est et unus effector, et praedicancium dispensator ipse linguatur. Quem laudant angeli.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN - LIBER I. LXXX]


{N: 642}
Communicantes, et diem pentecosten sacratissimum caelebrantes, quo spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae maiestatis impleuit: sed et memoriam.
Hanc igitur oblationem dicis sicut in nocte sancta.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN infra actionem - LIBER I. LXXX]


{N: 643}
Sacris caelestibus, domine, uicia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari: per
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN post communionem - LIBER I. LXXX]


{N: 644}
Praesta, quaesumus, domine, ut a nostris mentibus et carnales amoueat spiritus sanctus affectus et spiritalia nobis dona potenter infundat: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN ad populum - LIBER I. LXXX]


{N: 645}
Adesto, domine, quasumus, populo tuo et quem mysteriis caelestibus satiasti, ab hostium incursione defende: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES DOMINICA PENTECOSTEN ad populum - LIBER I. LXXX]


{N: 646}
Deus, qui discipulis tuis spiritum sanctum paraclytum in ignis feruore tui amoris mittere dignatus es, da populis tuis in unitate fidei esse feruentes, ut in tua semper dilectione permanentes et in fide inueniantur stabiles et in opere efficaces: per
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 647}
Omnipotens sempiterne deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire adque in ea perueniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris: per.
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 648}
Adsit nobis, quaesumus, domine, uirtus spiritus sancti, qui et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur aduersis: per dominum.
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 649}
Mentes nostras, domine, spiritus paraclytus qui a te procedit inluminet et inducat in omnem sicut tuus promisit filius ueritatem: per.
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 650}
Sancti spiritus, domine, corda nostra mundit infusio et sui roris ubertate fecundet: per dominum nostrum.
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 651}
Concede nobis, misericors deus, ut sicut nomine patris et filii deuino generis intellegimus ueritatem, sic in spiritu sancto tocius cognoscamus substanciam trinitatis: per.
[ITEM ORACIONES AD UESPEROS INFRA OCTABAS PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXI]


{N: 652}
Anniuersaria, fratres karissimi, ieiunii puritatem, qua et corpuris adquiritur et animae sanctitas, nos commonet illius mensis instaurata deuocio. Quarta igitur ct sexta feria, solliciti conuenientes occursu, offeramus deo spiritale ieiunium; die uero sabbati apud beatum Petrum, cuius nos intercessionibus credemus adiuuandos, sanctas uigilias christiana pietate caelebrimus: ut per hanc institutionem salutiferam peccatorum sordes, quas corporis fragilitate contraimus, ieiuniis et elymosinis abluamus: auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia saecula saeculorum.
[DENUNTIATIO IEIUNIORUM QUARTI SEPTIMI ET DECIMI MINSIS - LIBER I. LXXXII]


{N: 653}
Illius mensis ieiunia in hac nobis sunt ebdomatae tenenda; ideoque ortamur sanctam fidem uestram, ut quarta sexta uel septima feria ieiunemus, quatenus diuinis inherendo mandatis propiciationem dei nostri perseuerantiam deuitae seruitutis obteneat: per.
[DENUNTIATIO IEIUNIORUM QUARTI SEPTIMI ET DECIMI MINSIS item aliter - LIBER I. LXXXII]


{N: 654}
Concede nobis, domine, praesidia miliciae christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut contra spiritales nequitias pugnare continentiam muniamur auxiliis: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII - LIBER I. LXXXIII]


{N: 655}
Omnipotens et misericors deus, apta nos tuae propicius uoluntati, quoniam sicut eius praeteriuntes tramitem deuiamus, sic integro tellore diricamur ad illius semper ordinem recurrentes: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII - LIBER I. LXXXII]


{N: 656}
Da nobis mentem, domine, quae tibi sit placita, quia talibus iugiter quicquid est prosperum ministrabis: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII - LIBER I. LXXXIII]


{N: 657}
Solemnibus ieiuniis expiatos suos nos, domine, mysterio congruentes hoc sacro munus efficiat, quia tanto nobis salubrius aderit, quanto id deuotius sumpserimus: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII secreta - LIBER I. LXXXIII]


{N: 658}
Uere dignum: post illos enim laetitiae dies, quos in honore domine a mortuis resurgentis et in caelos ascendentis exigimus, postquam perceptum sancti spiritus donum necessaria etenim nobis ieiunia sancta prouisa sunt, ut pura conversacione uiuentibus que diuinitus sunt aecclesiae conlata permaneant: per Christum dominum nostrum.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII - LIBER I. LXXXIII]


{N: 659}
Quos ieiunia uotiua castigant tua, domine, sacramenta uiuificent, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII post communionem - LIBER I. LXXXIII]


{N: 660}
Gratias tibi referat, domine, corde subiecto tua semper aecclesia, et consequenter obteneat, et obseruationes antiquas iugiter recensendum proficiat in futurum: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA IIII ad populum - LIBER I. LXXXIII]


{N: 661}
Ut nobis, domine, terrenorum frugum trirbuas ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitatem fecundas: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA SEXTA - LIBER I. LXXXIII]


{N: 662}
Fiant tua gratia, domine, fructuosius nostrae deuotionis affectus, quiactu nobis proderint suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati: per dominum.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA SEXTA - LIBER I. LXXXIII]


{N: 663}
Omnipotens sempiterne deus, qui non sacrificiorum ambitione placaris, sed studio piae deuotionis intendis, da familiae tuae spiritum rectum et habere cor mundum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, humilitas oblata commendet: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA SEXTA secreta - LIBER I. LXXXIII]


{N: 664}
Annuae, quaesumus, omnipotens deus, ut sacramentorum tuorum iesta recolentes et temporali securitate releuemur et erudiamur legalibus institutis: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA SEXTA post communionem - LIBER I. LXXXIII]


{N: 665}
Fideli populo, domine, misericordiam tuam placatus inpende et praesidia corpcris copiosa tribue supplicanti: per.
[INCIPIUNT ORACIONES ET PRAECES MENSIS QUARTI FERIA SEXTA ad populum - LIBER I. LXXXIII]


{N: 666}
Praesta, domine, quaesumus, famulis tuis talesque nos concede fieri tuae graciae largitate, ut bona tua et fiducialiter imploremus et sine difficultate sumamus: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 667}
Da, nobis, domine, quaesumus, regnum tuum iustitiamque semper inquirere, ut quibus indigere nos perspicis, clementer facias habundare: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 668}
Deus, qui nos de praesentibus adiumentis esse uoluisti sollicitos, tribuae, quaesumus, ut piis sectando quae tua sunt uniuersa nobis salutaria condonentur: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 669}
Deus, qui misericordiam tuam praeuenis non petentes, da nobis affectum maiestatem tuam iugiter depraecandi, ut pietate perpetua supplicibus potiora defendas: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 670}
Deus, qui non dispicis corde contritos et adflictos miseriis, populum tuum ieiunii ad te deuotione clamantem propitiatus exaudi, ut quos humiliauit aduersitas, adtollat reparationis tuae prosperitas: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 671}
Deus, cuius adorandae potentiam maiestatis flammae seuientes incendium sanctis tribus pueris in splendore demutatum est animarum, aecclesiae tuae similibus adesto remediis, ut de grauioribus mundi huius aduersitatibus propitiatione caelesti populus tuus ereptus exultet: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES item post benedictionem - LIBER I. LXXXIII]


{N: 672}
Domine deus noster, qui in his pocius creaturis, quas ad fragilitatis nostrae praesidium condedisti, tuo quoque nomine munera iussisti dedicanda constitui: tribuae, quaesumus, ut et uitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES secreta - LIBER I. LXXXIII]


{N: 673}
Uere dignum: tibi sanctificare ieiunium quod nos ad aedificationem animarum et castigatione corporum seruare docuisti, quia strictis corporibus animae saginantur; in quo exterlor homo noster affligitur, dilatatur interior. Memento, domine, ieiunii nostri et misericordiarum I tuarum, quas peccatoribus pie semper ieiunantibus contulisti, ut non solum a cibis, sed a peccatis omnibus abstinentes deuotionis tibi ieiunio placeamus. Et ideo cum angelis.
[SABBATO IN XII LECTIONES - LIBER I. LXXXIII]


{N: 674}
Sumptum, quaesumus, domine, uenerabile sacramentum et praesentes uitae subsidiis nos foueat et aeternae: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES post communionem - LIBER I. LXXXIII]


{N: 675}
Proficiat, domine, quaesumus, plebs tibi decata pie deuociones affectu, ut sacris actibus eruditi, quanto maiestati tuae fit gracior, tanto donis potioribus augeatur: per.
[SABBATO IN XII LECTIONES ad populum - LIBER I. LXXXIII]


{N: 676}
Timentium te, domine, saluator et custus, auerte ab aecclesia tua mundanae sapientiae oblectamenta fallaciae, ut spiritus tui eruditione forma nobis prophetica et apostolica potius instituta quam filosophiae uerba delectent, ne uanitas mendatiorum decipiat quos erudicio ueritatis inluminat: per.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN - LIBER I. LXX]


{N: 677}
Sensibus nostris, domine, spiritum tuum sanctum benignus infunde, ut tibi semper simus deuoti, cuius sapientiae creati sumus et prouidentia gubernamur: per.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 678}
Omnipotens et misericors deus, ad cuius beatitudinem sempiternam non fragilitate carnis sed alacritate mentis ascenditur, fac nos atria supernae ciuitatis et te inspirante semper ambire et tua indulgentia fideliter introire: per.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 679}
Remotis obumbrationibus carnalium uictimarum spiritalem tibi, sume pater, hostiam supplici seruitute deferimus, quae miro et ineffabilique mysterio et immolatur semper et eadem semper offertur, pariterque et deuotorum munus et remunerantes est praemium: per.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN secreta - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 680}
Uere dignum: qui cum unigenito filio tuo et sancto spiritu unus es deus, unus es dominus, non in unius singularitate personae, sed in unius trinitatis substantiae. Quod enim de tua gloria reuelante te credimus, hoc de filio tuo, hoc de spiritu sancto sine differentia discritione sentimus, ut in confessione uerae sempiternique deitatis et in personis proprietas et essentiae unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quem laudant angeli.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 681}
Laetificet nos, quaesumus, domine, sacramenti ueneranda solemnitas, pariterque mentes nostras et corpora spiritali sanctificatione fecundet, et castis gaudiis semper exerceat: per.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN post communionem - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 682}
Ecclesia tua, domine, caelesti gratiae repleatur et crescat atque ab omnibus uitiis expiata percipiat sempiternae redemptionis augmentum, ut quod in membris suis copiosae temporum praerogatione ueneratur, spiritali capiat largitate donorum: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECIS IN DOMINICA OCTAUORUM PENTECOSTEN ad populum - LIBER I. LXXXIIII]


{N: 683}
Domine deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui dignatus es famulus et famulas tuas ab herrore et mendacio hereseos Arrianae eruere et ad ecclesiam tuam catholicam eos perducere: tu, domine, mitte in eos spiritum paraclytum sanctum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudines, spiritum scienciae et pietatis, et adimple eos, domine, spiritum timoris dei, in nomine Iesu Christi dei saluatoris nostri: per quem et cum quo est tibi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
[BENEDICTIO SUPER EOS QUI DE ARRIANA AD CATHOLICAM REDEUNT UNITATEM - LIBER I. LXXXV]


{N: 684}
Sancte Pater, omnipotens deus, qui famulum tuum ab errore hereseorum dignatus es eruere et ad sanctam aecclesiam catholicam reuocare: quaesumus te, domine: inmitte in eum paraclytum spiritum tuum sanctum septiformem, spiritum sapienciae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis; adimple famulum tuum spiritum timoris dei: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ITEM PRO EOS QUI DE DIUERSIS HERESIBUS UENIUNT - LIBER I. LXXXVI]


{N: 685}
Omnipotens pater misericordiarum et deus consolationis, qui per unigenitum tuum dominum nostrum Iesum Christum ita regenerationis humane consecrasti mysterium, ut nec in eis, qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate discedunt, nulla possit iteratione recensendi; quia cum geminatura sacrae legis non uirtus inditae consecrationis excluditur, sed iniuria fidei sacramentis manentibus inrogatur; ideo cum ad ueram matrem aeclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes apostate redeunt, non quod amiserunt baptismum recipiunt, sed quod in se permanenti fecerint contumeliam, ueraces paenitenciae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam, pater sanctae, supplices exoramus, ut hunc famulum tuum ad sancta tua quae reliquerat atria reuertentem inmensa benignitate suscipias et piissima propitiacione saluifices, ut qui ruinae suae lapsum anathemando nunc Arrium iugi lamentacione castigat, digne paenitenciae fructus te miserante perficiat.
Tuo quippe respectu satisfaccionis sumpsit inicium, tuum munere de perdicionis se iam senciat longinquitatem regressum; longius enim a te tam conlatae fidei negacione quam operum prauitate disceditur. Unde quaesumus, ut secundum multitudinem miseracionum tuarum inmanissima supplices tui remittatur impietas et aberrantem longius ab itinere salutis aeterna tua dignetur reuocare maiestas.
[RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HEREDICIS - LIBER I. LXXXVII]


{N: 686}
Nos autem sicut in exequendis mysteriis tuis probamur indigne, ita de tua sumus miseracione certissimi; et ob hoc non audemus reuertenti atquae pulsanti reconciliacionis ianuam claudere, cui ad reuertendum cordis oculos te confidimus reuellasse; et licet accione paenitenciae metas temporum preficiamus, tamen quia non solum diem mortis, sed et qualitatem pectoris ignoramus, sic eum ad spem reconciliacionis amittimus, ut affectum iugis paenitudinis non omittat, sed perenni timore continua lamentacione redeuiuus et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus: per.
[RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HEREDICIS - LIBER I. LXXXVII]


{N: 687}
Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti, respice propicius super hunc famulum tuum, et quidquid ignoranciae ipsius heredica prauitas inrepsit, indulgenciam tuae pietatis ignosce, ut quod in eo diabuli fraude commissum est et nequicia Arrianae perfidiae nocuit, non ei reputetur ad culpam, sed membrom aeclesiae catholicae remissiones tua clemencia reformetur, ut ad altaribus sacris recepta ueritatis tuae communione reddatur: per.
[RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HEREDICIS alia minore aetate - LIBER I. LXXXVII]


{N: 688}
Deus humani generis conditor et redemptor, deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum diuicias bonitatis in id reparas quod creasti: respice propicius super hunc famulum tuum, ut quidquid ignoranciae ipsius necessitas hostilitatis influxit, indulgencia tuae pietatis ignosce, ut in eo cui adhuc intelligencia integra non suppetit, nihil reputetur ad culpam, sed aeclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur: per.
[RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HEREDICIS item alia minore aetate - LIBER I. LXXXVII]


{N: 689}
Deus, qui loca nomine tuo decata sanctificas, effunde super hanc oracionis domum graciam tuam, ut ab omnibus hic inuocantibus te auxilium tuae misericordiae senciatur: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 690}
Deus, sanctificacionum omnipotens dominator, cuius pietas sine fine sentitur, Deus, qui caelestia simul et terrena conplecteris, seruans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae: exaudi praeces seruorum tuorum, ut sint oculi tui aperti super domum istam die hac nocte hancque basilicae in honorem sancti illius sacris misteriis institutam clementissimus dedica, miserator inlustra, proprio splendore clarifica, omnemque hominem uenientem adorare in hoc loco plagadus admitte, propicius dignare respicere; et propter nomen tuum magnum et manu forte et brachium excelsum in hoc habitaculo supplicantes libens protege, dignanter exaudi, aeterna defensione conserua: ut semper felices semperque tua relegione laetantes constanter in sanctae trinitatis fide catholica perseuerant: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE consecracio basilicae - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 691}
Creator et conseruator humani generis, dator graciae spiritalis, largitor aeternae salutis: tu permitte spiritum tuum super uinum cum aqua mixtum, ut armata uirtute caelestis defensionis ad consecracionem huius aeclesiae uel altaris proficiat: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE oratio super aquam et vinum ad consecracionem altaris - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 692}
Primitus enim ponis super cornu altaris digito tuo uinum cum aqua mixtum; et asperges altare septem uicibus, reliquum autem fundes ad basem. Et offeris incensum super altare odorem suauissimum domino.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE sequitur praefacio consecracionis altaris - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 693}
Dei patris omnipotentis misericordiam, dilectissimi fratres, depraecemur, ut hoc altare sacrificiis spiritalibus consecrandum uocis nostrae exorandus officio praesenti benediccione sanctificet, ut in eo semper oblationes famulorum suorum studio suae deuocionis inpositas benedicere et sanctificare dignetur, et spiritali plagatus incensu praecanti familiae suae prumptus exauditor adsistat: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE benedictio altaris - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 694}
Deus omnipotens, in cuius honore altare sub inuocacione tui nominis consecramus, climens et propicius preces nostrae humilitatis exaudi et praesta, ut in hac mensa sint tibi libamina accepta, sint grata, sint pingua et spiritus sancti tui semper rore perfusa, ut omni tempore in hoc loco supplicantes tibi familiae tuae auxilietates releues, egretudines cures, praeces audias, uota suscipias, desiderata confirmes,postolata concedas: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE benediccio altaris siue consecracionem - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 695}
Domine deus omnipotens, sicut ab inicio hominibus uitalia et necessaria creasti et quemadmodum uestimenta pontificalia sacerdotibus et laeuitis ornamenta quae et linteamina fieri famulo tuo Moysi per quadraginta dies docuisti, siue etiam ea quae Maria texuit et fecit in usum ministerii tabernaculi faederis: sanctificare benedicere consecrareque digneris haec lenteamina in usum altaris tui ad tegendum inuoluendumque corpus et sanguinem filii tui domini nostri Iesu Christi, qui tecum uiuit et regnat deus.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE praefacio lentiaminum - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 696}
Consecramus et sanctificamus hanc patenam ad conficiendum in ea corpus domini nostri Iesu Christi pacientes crucem pro salute nostra omnium: qui cum patre et spiritu sancto, qui uiuit et regnat deus per omnia saecula saeculorum.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ad consecrandam patenam - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 697}
Inde facis signum crucis de oleo sancto super patenam, et dicis hanc orationem:
Consecrare et sanctificare digneris, domine, patenam hanc per istam unccionem et nostram benediccionem: in Christo Iesu Domino nostro, qui uiuit et regnat.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ad consecrandam patenam - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 698}
Oremus, dilectissimi fratres, ut dominus deus noster calicem suum in ministerio consacratum caelestis graciae inspiracione sanctificet et ad humanam benediccionem plenitudinem diuini fauoris accommodet: per dominum.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ad calicem benedicendum - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 699}
Dignare, domine, calicem istum in usum ministerii tui pia famuli tui deuocione formatum ea sanctificacione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti, et quod arte uel metallo officii non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benediccione praeciosum: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ad calicem benedicendum itam alia - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 700}
Dignare, domine deus omnipotens, rex regum et dominus dominancium, sacerdos omnium, pontifex uniuersorum, per quem una cum patre sanctoque spiritu facta sunt uniuersa, Christe Iesu: benedicere consecrare et sanctificare digneris uasa haec cum hoc altare lentiaminibus ceterisque uasis; et quemadmodum sanctificasti officia tabernaculi testimonii olim cum arca, oraculo, cherubin, alosis, uelis, columnis, candilabra, altare, argenteis basibus, tabulis deauratis, holochaustis, hostiis, aereo altare cum aeneis uasis, tenturiis, funibus, oleo unccionis et ceteris aliis in figura nostri, per manus sanctorum sanctificasti sacerdotum: ita nunc manens in aeternum summi sacerdos sacerdotum secundum ordinem Melchisedech, ut diximus, patenam hanc et calicem hunc et homnia instrumenta altaris huius aeclesiae siue basilicae, quae inter nostras palmas habentur, corde praecamur: ut benedicas purifices consecres et consummes, quibus inter nos et aeternam unitatem in supraemo meatu sine fine constare credimus: per.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE item benediccio ad omnia in usum basilice - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 701}
Oremus, fratres karissimi, ut deus omnipotens hoc ministerium corporis filii sui domini nostri Iesu Christi gerolum benediccione, sanctificacionis tutamine, defensionis donaciones implere dignetur orantibus nobis: per dominum.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE praefacio chrismalis - LIBER I. LXXXXVIII]


{N: 702}
Omnipotens deus, trinitas inseparabilis, manibus nostris opem tuae benediccionis infunde, ut per nostram benediccionem hoc uasculum sanctificetur et corporis Christi nouum sepulcrum spiritus sancti gracia perficiatur: per dominum.
[ORATIONES IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE praefacio chrismalis item alia - LIBER I. LXXXVIII]


{N: 703}
Deus, qui sacrandorum tibi auctor es munerum, ad sanctificacionem loci huius propicius adesse dignare, ut qui haec in honorem tui nominis condiderunt, protectorem te habere in omnibus mereantur: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 704}
Magnificare, domine deus noster, in sanctis tuis et hoc in templo aedificacionis appare, ut qui omnia in filiis adopciones operaris, ipse semper in tua hereditate laudaris: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 705}
Omnipotens sempiterne deus, qui gregalium deferencias hostiarum in unius huius sacrificii perfecciones sancxisti, respice propicius de throno gloriae tuae et super hoc altare benediccionis tuae munus effunde, ut in eo sic temporales hostiae consecrentur, ut perpetuae uitae sumentibus procurent substancia: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE secreta - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 706}
Uere dignum: qui cum ubique sit totus et uniuersa tua maiestate conteneas, sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta uoluisti, ut ipse oracionum domus supplicum mentes ad inuocacionem tui nominis incitarent: effunde super huns locum graciam tuam et omnibus in te sperantibus auxilium tui munus ostende, ut hic et sacramentorum uirtus et uotorum obteneatur effectus: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 707}
Hanc igitur oblacionem famulum tui vel famulae tuae illius, quam tibi offerunt hanc dedicantes aecclesiam, quesumus, domine, plagatus accipias nostrasque praeces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte, templumque hoc in honore beatorum martirum tuorum illorum uel illarum sanctarum et confessorum sacris mysteriis institutum clementissimus dedica, miserator inlustra, propicius splendore clarifica; cunctam familiam tuam ad aulae huius suffragia concurrentem benignus exaudi, eiusdemque conditorum omnia desideria cordis conplacita tibi pius adimple uotisque. responde; augmenta eis annos uitae et temporum felicitatem, ut per spacia longeua uiuentes melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat: diesque nostros.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE infra accionem - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 708}
Copiosa beneficia, quaesumus, domine, christianus populus adsequatur, ut qui in odore sanctorum sacrandis tibi luminibus deuotus occurrit, et uitae subsidia praesentis accipiat et graciam sempiternae redemptionis inueniat: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE post communionem - LIBER I. LXXXVIIII]


{N: 709}
Deus, qui sacrandorum tibi auctor es munerum, effunde super hanc oraciones domum benediccionem tuam, ut ab omnibus inuocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium senciatur: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA - LIBER I. XC]


{N: 710}
Deus, qui ex omni coaptacione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum, de aedificacionis tuae incrementa caelestia, et quorum hic reliquias pio more conplectemur, eorum semper meritis adiuuemur: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA - LIBER I. XC]


{N: 711}
Omnipotens sempiterne deus, effunde super hunc locum graciam tuam et omnibus te inuocantibus auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum uirtus omnium fidelium corda confirmet: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER I. XC]


{N: 712}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum: per quem te supplices deprecamur, ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicacione sanctifices, et sicut Melchisedech sacerdotis praecipuae oblacionem dignacione mirabili suscepisti, ita inposita nouo huic altare munera super accepto ferre digneris, ut populus tuus in hac aecclesiae domum sanctam conueniens per haec pura libamina caelesti sanctificacione saluatus animarum quoque suarum salute perpetua consequatur: per quem maiestatem.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA - LIBER I. XC]


{N: 713}
Hanc igitur oblacionem famuli uel famulae tuae uel illae, quam tibi in huius templi sanctificacionem offerint immolandas, quaesumus, domine, dignanter intende, ut aulam, que beati martyris tui ille meritis aequipetere non possit, tuae claritatis uultus inlustret fiatque tua propiciacione tuis sacris sanctisque digna mysteriis. Sit aeternae lucis habitaculum temporalem, nihil hic mundanae sordis obscuritatisque possedeant, ut ueniens hic populus tuus suae consequatur oraciones effectum dignaque locum hunc tuae senciat maiestate, dum ad te postolata fuerint consecutus; sitque aedificantibus in praecio delictorum, dum ad te non pro sui operis quantitate, sed per offerentum fuerat deuocione suscepta: diesque nostros.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA infra accionem - LIBER I. XC]


{N: 714}
Sanctorum tuorum, domine, praecibus confitentes, quaesumus, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE NOUAE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER I. XC]


{N: 715}
Deus, qui loca nomini tuo dedicata sanctificas, et benediccionibus tuis decanda praecedis, praesta, quesumus, ut quod beato apostolo tuo illo et sanctis martiribus illis famulus tuus ille in hoc aedificio deputauit, digno praeparetur officio: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE QUAE CONDITOR NON DEDICATA RELIQUID - LIBER I. XCI]


{N: 716}
Omnipotenciam tuam, quaesumus, domine, sanctus tuus ille interuentor exoret, ut eius meritis hanc aecclesiam deputatam clementer inlustres; quoniam quicquid sanctis honoris inpenditor, tuae respicit insignia maiestatis: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE QUAE CONDITOR NON DEDICATA RELIQUID - LIBER I. XCI]


{N: 717}
Concede, quaesumus, domine, ut sicut famulus tuus ille oblatis optauit muneribus, beatorum martyrum tuorum illorum hic semper merita celebrentur: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE QUAE CONDITOR NON DEDICATA RELIQUID secreta - LIBER I. XCI]


{N: 718}
Uere dignum: qui tribuis, et tibi fideles tui quod te inspirante deuouerunt impleantur. Ideoque huius basilicae dedicacione, quam beato apostolo tuo illo et sanctis martyribus tuis illis famulus tuus offerre instituit, pio praeuenientes officio dignas maiestati tuae laudes offerimus: per quem maiestatem tuam.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE QUAE CONDITOR NON DEDICATA RELIQUID - LIBER I. XCI]


{N: 719}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut diuino munere saciati, et, sicut famulus tuus ille pro suae animae requie deputauit, in huius consummacionis requiem beati apostoli tui illis et sanctorum martyrum illorum gloriam tuam plebrs deuota ueneretur: per.
[ORATIONES ET PRAECES AD MISSAS IN DEDICACIONE BASILICAE QUAE CONDITOR NON DEDICATA RELIQUID post communionem - LIBER I. XCI]


{N: 720}
Deus fidelium receptor animarum, praesta, quaesumus, ut famulus tuus ille et in perpetua luce quiescat et quod de hoc loco desiderauit obteneat: per dominum nostrum.
[IN DEDICACIONE BASILICAE IN EIUSDEM CONDITORIS AGENDIS - LIBER I. XCII]


{N: 721}
Pro anima famuli tui illius, domine, tibi sacrificium deferentes supplices exoramus, ut ad tuam misericordiam conferendam perpetuam dignanter eius uota perficias: per.
[IN DEDICACIONE BASILICAE IN EIUSDEM CONDITORIS AGENDIS secreta - LIBER I. XCII]


{N: 722}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius domine, quaesumus, plagatus intendas, et ut fructum boni operis consequatur, quae in his locis christiana promisit mente perficias: diesquae nostros.
[IN DEDICACIONE BASILICAE IN EIUSDEM CONDITORIS AGENDIS infra accionem - LIBER I. XCII]


{N: 723}
Largire, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illius plenam capiat de huius aecclesiae perfeccione mercedem: per dominum nostrum.
[IN DEDICACIONE BASILICAE IN EIUSDEM CONDITORIS AGENDIS post communionem - LIBER I. XCII]


{N: 724}
Deus, qui absque ulla temporis mutabilitate cuncta disponis et ad meliorandam perducis quae elegis esse mutanda, respice super hanc basilicam in honore beati illius nomini tuo decatam, ut uetustate iudaici errores expulsa huic loco sancti spiritus nouitatem aecclesiae conferas ueritatem: per dominum nostrum.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA - LIBER I. XCIII]


{N: 725}
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc locum, iudaici supersticionis foeditate detersa in honore beati illius aecclesiae tuae dignatus es pulchritudinem decorare, per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA - LIBER I. XCIII]


{N: 726}
Praesta, quaesumus, domine, ut illa fides hic fulgeat, quae . signo crucis erecta mortem subegit et salutem nobis contulit et triumphum: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA - LIBER I. XCIII]


{N: 727}
Deus, uita credencium et origo uirtutum reple, quaesumus, hoc templum tuae gloria maiestatis; in honore beati illius fiat domus oracionis quod perditum fuerat ante latibulum, et quia infidelium turba in isto loco conueniebat aduersa, populus tuus oblacionibus suis te hic semper mereatur inuenire propicium: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA secreta - LIBER I. XCIII]


{N: 728}
Gracias tibi referimus, domine, sacro munere uegitate tuam misericordiam depraecantes, ut dignus eius nos participacione perficias: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA post communionem - LIBER I. XCIII]


{N: 729}
A plebe tua, quaesumus, domine, spiritales nequiciae repellantur et aeriarum discedat malignitas potestatum: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE LOCI ILLIUS UBI PRIUS FUIT SINAGOGA ad populum - LIBER I. XCIII]


{N: 730}
Omnipotens sempiterne deus, hoc baptisterium caelesti uisitacione dedicatum spiritus tui inlustracione sanctifica, ut quoscumque fons iste lauaturus est, trina ablucione purgati indulgenciam omnium delictorum tuo munere consequantur: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS - LIBER I. XCIII]


{N: 731}
Omnipotens sempiterne deus, fons omnium uirtutum et plenitudo graciarum, dignare eadem sacro baptismati praeparata maiestatis tuae praesenciam consecrare, ut qui ubique totus est, etiam hic adesse te in nostris praecibus senciamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS - LIBER I. XCIII]


{N: 732}
Suscipe, quaesumus, domine, praeces nostras cum oblacionibus supplicantum et concede propicius, ut quidquid hic nouum regenerandi per spiritum sanctum acceperint, tua gracia fiat aeternum: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS secreta - LIBER I. XCIII]


{N: 733}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum: per quem nobis regeneracionis exortus est, ut qui per carnalem originem mortales in hoc saeculo ueneramus, ad spem uitae aeternae ex aqua et spiritu sancto renasceremur. Quod sacramentum pietatis tuae, domine, ut hoc loco tota graciae tuae potencia caelebretur, subplices tibi hoc sacrificium laudis offerimus obsecrantes misericordiam tuam, ut huic fonti uirtutem spiritus tui indesinenter praesedere concedas, cooperante omnes qui in haec fluenta descenderint, ab uniuersorum crimenum contagiis emundati et perpetua sanctificacione purgati libro beatae uitae mereantur adscribit: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS - LIBER I. XCIII]


{N: 734}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi offerimus in huius consecracione baptisterii, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut quoscumque fons iste lauaturus est omnium criminum abolicione purgentur; atque famulis tuis conditoribus mercedem tanti operis promissae retribucionis inpendas. Quam oblacionem tu deus.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS infra accionem - LIBER I. XCIII]


{N: 735}
Multiplica, domine, benediccionem tuam et per spiritum tui muneris fidem nostram conrobora, ut qui in haec fluenta discenderint, eos in libro uitae adscribi iubeas regno tibi deo patri in resurreccione tradendos: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS post communionem - LIBER I. XCIII]


{N: 736}
Propiciare, domine, familiae tuae et benignus humilitatis nostrae uota sanctifica ut omnes in hoc fonte regenerandos uniuersali adopcione custodi: per.
[ORATIONES ET PRAECES IN DEDICACIONE FONTIS ad populum - LIBER I. XC]


{N: 737}
Haec autem singulis gradibus obseruanda sunt tempora. Si ab infancia aeclesiasticis ministris nomen dederit, inter lectores usque in uicissimum aetatis annum continuata obseruacione perduret. Si maiori aetati iam accesserit, ita tamen, ut post baptismum aetatem si diuinae miliciae desiderat mancipari, siue inter lectores siue inter exorcistas quinquennio teneatur, et exinde acolytus uel subdiaconos quattuor annis stet, et sic ad benediccionem. diaconatus si meretur accedat. In quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, herere debet; exinde subfragantibus meretis stipendiis per tot gradus, datis propriae fidei documentis, praesbiteriis sacerdocium poterit promereri. De quo loco si illum exaccior ad bonos mores uita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit.
Hac tamen lege seruata, ut neque bigamus neque paenitens ad hos grados possit admitti; sane ut eciam defensoris aeclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruacione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus:
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 738}
Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant euangeliorum codicem super caput eius; et unus super eum fundente benediccionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput eius tangeant.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 739}
Praesbiter cum ordinatur, episcopum eum benedicentem, eciam omnes presbiteri qui praesentes sunt manus suas iuxta manum episcopi super caput illius teneant.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 740}
Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit, manum super caput illius ponat; reliqui uero sacerdotes iuxta manum episcopo caput illius ponant, quia non ad sacerdocium sed ad ministerium consecratur.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 741}
Subdiaconus cum ordinatur, qui manuum inposicionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat uacuam et calicem uacuum; de manu uero archidiaconi accipiat orciolum cum aqua et aquimanile ac manutergio.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 742}
Acolytus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, qualiter se in officio suo agere debeat; sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda luminaria aecclesiae mancipari; accipiat et ortiolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistia corporis Christi
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 743}
Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicentes sibi episcopo:
Accipe et commenda, et habeto potestatem inponendi manum super inerguminum, siue baptizatum siue caticuminum.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 744}
Lector cum ordinatur, faciat de illum verbum episcopus ad plebem, indicans eius fdem atque ingenium. Post haec spectante plebe tradat ei codicem, de quo lecturus est, dicens ad eum:
Accipe et esto uerbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleueris officium, partem cum his, qui uerbum dei ministrauerunt.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 745}
Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo dei debeat conuersari, a suggescione archidiaconi tradat ei episcopus claues aeclesiae de altare dicens ei:
Sic age quasi redditurus deo racionem pro his rebus, quaeque istis clauibus recluduntur.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 746}
Psalmista, id est cantor, potest absque sciencia episcopi, sola iussione praesbiteri, officium suscipere cantandi dicente sibi praesbitero:
Uide, ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, operibus probes.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 747}
Sanctaemonialis uirgo cum ad consecracionem sui episcopi offertur, in talibus uestibus applicetur, qualibus semper usura est, professione et sanctaemoniae aptis.
[INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDIS - LIBER I. XCV]


{N: 748}
Deum patrem omnipotentem suppliciter deprecamur, ut hunc, famulum suum nomine ille benedicere dignetur quem in officium hostiarii elegere dignatus es, ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinccionem horarum certarum ad inuocandum nomen domini: per dominum.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT - LIBER I. XCVI]


{N: 749}
Domine, sancte pater, omnipotens aeternae deus, benedicere digneris hunc famulum tuum hostiarium nomine illi, ut inter ianitores aecclesiae paret obsequia, et inter electos tuos partem mereatur habere mercedis: per.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT item benediccio eiusdem - LIBER I. XCVI]


{N: 750}
Elegunt te fratres tui, ut sis lector in domo dei tui; ut agnoscas officium tuum, ut impleas illud; potens est enim deus, ut augeat tibi graciam: per.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO LECTORIS - LIBER I. XCVI]


{N: 751}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, benedicere digneris famulum tuum nomine illum in officio lectoris, ut assiduitate leccionum distinctus atque ornatus curis modulis spiritali deuocione resonet aeclesiae: per dominum.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO LECTORIS benediccio lectoris - LIBER I. XCVI]


{N: 752}
Deum patrem omnipotentem supplices depraecemur, ut hunc famulum suum nomine illo benedicere dignetur in officium exorcistae, ut sit spiritalis imperator ad abiciendos daemones de corporibus, obsessis cum omni nequicia eorum multiformem: per.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO EXORCISTAE - LIBER I. XCVI]


{N: 753}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum in officio exorcistam, ut per inposicionis manuum et oris in officium eum elegere digneris, et imperium habeat spirituum inmundorum cohercendo, et probabilis sit medicus aecclesiae tuae, graciae curacionum uirtute confirmatus: per dominum.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO EXORCISTAE benediccio exorcistae - LIBER I. XCVI]


{N: 754}
Oremus deum ac dominum nostrum, ut super seruum suum nomine illi, quem ad subdiaconatus officium euocare dignatus est, infundat benediccionem et graciam suam, ut in conspectu suo fideliter seruiens distinata sanctis praemia consequatur: per.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO ORDINANDI SUBDIACONI - LIBER I. XCVI]


{N: 755}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, benedicere digneris famulum tuum huic nomine illum, quem ad subdiaconatus officium dignatus es elegere: ut eum sacrario tuo sancto strinuum sollicitumque caelesti miliciae instituas, et sanctis altaribus fideliter subministret, et requiescat super eum spiritus sapienciae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scienciae et pietatis; repleas eum spiritum timoris tui, ut eum ministerio diuino confirmes, ut obediens adque dicto parens tua gracia consequatur: per.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO ORDINANDI SUBDIACONI benedictio subdiaconi - LIBER I. XCVI]


{N: 756}
Consecrentur manus istae per istam unccionem et nostram benediccionem, ut quaecumquae benedixerint benedicta sint, et quecumque sanctificauerint sanctificentur: per dominum nostrum.
[ITEM BENEDICCIONES SUPER EOS QUI SACRIS ORDINIBUS BENEDICENDI SUNT PRAEFACIO ORDINANDI SUBDIACONI consecracio manuum - LIBER I. XCVI]


{N: 757}
Ad praeces nostras, quaesumus, domine, propiciatus intende, ut leuitae tuae sacris altaribus seruientes et fidei ueritatem fundati et mentes sint spiritale conspicui: per dominum.
[IN NATALE CONSECRACIONIS DIACONI - LIBER I. XCVII]


{N: 758}
Suscipe, quaesumus, domine, hostias famuli et laeuitae tuae illius quibus mentium nos tui nomine deuotarum et a terrenis contagiis expiari et caelestibus contulisti propinquare consortes: per dominum nostrum.
[IN NATALE CONSECRACIONIS DIACONI secreta - LIBER I. XCVII]


{N: 759}
Hanc igitur oblacionem famuli tui illius quam tibi offerimus ob diem, quo eum in laeuitarum sacrarii ministeriis contulisti, quaesumus, domine, placatus accipias, eique propiciatus concedas, ut cui donasti laeuitae ministerii facultatem, tribuas sufficientem graciam ministrandi. Quam oblacionem.
[IN NATALE CONSECRACIONIS DIACONI infra accionem - LIBER I. XCVII]


{N: 760}
Praesta, quesumus, domine, ut et de nostrae gaudeamus profeccionis augmento et de congruo sacramenti paschalis obsequio: per dominum.
[IN NATALE CONSECRACIONIS DIACONI post communionem - LIBER I. XCVII]


{N: 761}
Deus, cuius arbitrio omnium caelorum ordo decurrit, respice propicius a nostri temporis aetatem, ut tibi seruitus nostra conplaceat et misericordiae tuae in nobis dona concedas: per dominum.
[IN NATALE CONSECRATIONIS PRAESBITERI QUALITER SIBI MISSAM DEBEAT CELEBRARE - LIBER I. XCVIII]


{N: 762}
Muneribus nostris, domine, praecibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi: per dominum.
[IN NATALE CONSECRATIONIS PRAESBITERI QUALITER SIBI MISSAM DEBEAT CELEBRARE secreta - LIBER I. XCVIII]


{N: 763}
Uere dignum: aequum et salutare. Quia in saeculorum saecula, domine, permanet laudacio tua. Uox haec populi tui fideliter concinentes, ut maiestati tuae placens atque iocunda sit, depraecamur. Simul eciam illud supplex quaeso, ut haec sacrificia, quarn tibi indignus offerre praesumo ob diem, quo me sacris altaribus sacerdote consecrare iussisti, de excelsa troni tui respicere digneris, benediccione tua impleas sanctificacione tua sanctifices: per Christum dominum.
[IN NATALE CONSECRATIONIS PRAESBITERI QUALITER SIBI MISSAM DEBEAT CELEBRARE - LIBER I. XCVIII]


{N: 764}
Hanc igitur oblacionem quam tibi offero ego tuus famulus hodie ob diem, quo me nullius dignum meritis, sed solo tuae misericordiae dono ad hunc locum perducere dignatus es praesbiterii, quaeso placatus accipias, maiestatem tuam suppliciter depraecans, ut sicut me sacris altaribus tua dignacio sacerdotalis seruire praecepit officio, ita et dignum prestit et meritum. Quam oblationem.
[IN NATALE CONSECRATIONIS PRAESBITERI QUALITER SIBI MISSAM DEBEAT CELEBRARE infra accionem - LIBER I. XCVIII]


{N: 765}
Purifica nos, domine, caelestis exequcio sacramenti et ad tuam magnificenciam capiendam diuinis affectibus semper instauret: per.
[IN NATALE CONSECRATIONIS PRAESBITERI QUALITER SIBI MISSAM DEBEAT CELEBRARE post communionem - LIBER I. XCVIII]


{N: 766}
Oremus, dilectissimi nobis, ut his uiris ad utilitatem aecclesiae prouidendis benignitas omnipotentis dei graciae suae tribuat largitatem: per.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS - LIBER I. XCVIIII]


{N: 767}
Exaudi, domine, supplicum praeces, ut quod nostro gerendum est ministerio, tua propicius uirtute firmetur: per.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS - LIBER I. XCVIIII]


{N: 768}
Propiciare, domine, supplicacionibus nostris, et inclinatos super hos famulos tuos cornu graciae sacerdotalis benediccionis tuae in eos effunde uirtutem: per dominum.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS - LIBER I. XCVIIII]


{N: 769}
Deus honorum omnium, deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus, deus qui Moysen famulum tuum, secreti familiaris affectu, inter cetera caelestis documenta culturem de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mistico amicto uestire inter sacra iussisti, ut intellegenciae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne erudicio doctrinae tuae ulli deesset aetate; cum et apud ueteres reuerenciam ipsam significacionum species obteneret, et apud nos cerciora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdocii anteriores habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalis gloriae non iam nobis honorem commendat uestium sed splendorem animarum: quia et illa, quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus, ea pocius quae in ipsis erant intellegenda poscebant.
Et idcirco his famulis tuis, quos ad sumi sacerdocii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, domine, graciam largiaris, ut quicquid illa uelamina in fulgore auri, in nitore gemmarum et multimodi operis uarietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clariscat.
Comple, domine, in sacerdotibus tuis ministerii tui summam, et ornamentis tocius glorificacionis instructus caelestis unguente flore sanctifica. Hoc, domine, copiosae in eorum caput influat, hoc in oris subiecta decurrat, hoc in tocius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus uirtus et interiorum ora repleat et exteriora circumtegat. Habundet in his constancia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes horum ad euangelizandum pacem, ad euangelizandum bona tua.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS consecracio - LIBER I. XCVIIII]


{N: 770}
Da eis, domine, ministerium reconciliacionis in uerbo et in factis et in uirtutes signorum et prodigiorum. Sit sermo eorum et praedicacio non in persuasibilibus humanae sapienciae uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis. Da eis, domine, clauis regni caelorum; utantur nec glorientur potestatem quam tribues in aedificacionem, non in destruccionem. Quodcumque ligauerint super terram, sint ligata et in caelis; et quodcumquae soluerint super terram, sint soluta et in caelis. Quorum retenuerint peccata, detenta sint; et quorum demiserint, tu demittas. Qui benedixerit eis, sit benedictus; et qui maledixerit eis, malediccionibus repleatur Sint fideles serui prudentes, quos constituas tu, domine, super familiam tuam, ut dent illis cibum in tempore necessario, ut exhibeant omnem hominem perfectum.
Sint sollicitudinem inpigri, sint spiritum feruentes. Odiant superbiam, diligant ueritatem, nec eam umquam deserant aut lassitudinem aut timore superati. Non ponant lucem ad tenebras nec tenebris lucem, non dicant malum bonum nec bonum malum. Sint sapientibus et insipientibus debitores et fructum de profectu omnium consequantur.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS consecracio sequitur - LIBER I. XCVIIII]


{N: 771}
Tribuas eis, domine, cathedram episcopalem ad regendam aecclesiam tuam et plebem uniuersam. Sis eis auctoritas, sis eis potestas, sis eis firmitas. Multiplices super eos benediccionem et graciam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idonei, tua gracia possent esse deuoti: per.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS consecracio sequitur - LIBER I. XCVIIII]


{N: 772}
Suscipe, domine, munere quae tibi offerimus pro famulo tuo Illo, et propicius in eodem tua dona custodi: per dominum.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS secreta - LIBER I. XCVIIII]


{N: 773}
Plenum, quesomus, domine, in nobis remedium tuae miseracionis operare et tales nos esse perficere, ut propicius fouere digneris: per.
[ORATIONES DE EPISCOPIS ORDINANDIS post communionem - LIBER I. XCVIIII]


{N: 774}
Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabili graciae largitate me familiae tuae praeesse iussisti, tribue tibi digne persoluere ministerium sacerdotalis officii, et aecclesiasticis conuenienter seruire ministeriis, plebemque commissam te in omnibus protegente gubernare concede: per.
[ITEM MISSA QUAM PRO SE EPISCOBUS DIE ORDINATIONIS SUAE CANTAT - LIBER I. C]


{N: 775}
Deus, mundi creator et rector, ad humilitatis meae praeces placatus adtende et me famulum tuum, quae nullis suffragantibus meritis sed inmensa largitate clemenciae tuae caelestibus mysteriis seruire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea celebranda uoce depromitur, tua sanctificacione firmetur: per.
[ITEM MISSA QUAM PRO SE EPISCOBUS DIE ORDINATIONIS SUAE CANTAT - LIBER I. C]


{N: 776}
Ad gloriam, domine, tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii hostiam tibi laudes offerimus suppliciter exorantes, ut cuius ministerii uice tibi seruimus inmeriti, suffragiis eius reddamur acceptis: per.
[ITEM MISSA QUAM PRO SE EPISCOBUS DIE ORDINATIONIS SUAE CANTAT secreta - LIBER I. C]


{N: 777}
Hanc quoque oblacionem, quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem, in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro, domine, placatus suscipias; unde maiestatem tuam supplex exoro, ut quod in me largire dignatus es, propitius custodire digneris: per Christum dominum nostrum. Quam oblacionem.
[ITEM MISSA QUAM PRO SE EPISCOBUS DIE ORDINATIONIS SUAE CANTAT infra accionem - LIBER I. C]


{N: 778}
Repleantur consolacionibus tuis, domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, pariterquae etiam et de aecclesiae praesule et de suorum uotorum plenitudinem gratiarum referant actiones: per.
[ITEM MISSA QUAM PRO SE EPISCOBUS DIE ORDINATIONIS SUAE CANTAT post communionem - LIBER I. C]


{N: 779}
Praesta, quaesumus, omnipotens sempiterne deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum eisque nos similiter spiritum sanctum diligendi benignus infunde: per.
[ITEM IN NATALICIO EPISCOPI SI INFIRMUS AUT ABSENS FUERIT QUALITER PRAESBITER DEBEAT CELEBRARE MISSAM - LIBER I. CI]


{N: 780}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut in tua spe et caritate sencera sacrificium tibi placatum deferamus et plebi et praesolis: per.
[ITEM NATALICIO EPISCOPI SI INFIRMUS AUT ABSENS FUERIT QUALITER PRAESBITER DEBEAT CELEBRARE MISSAM secreta - LIBER I. CI]


{N: 781}
Hanc igitur oblationem sancti patris nostri illius episcopi, quam tibi offerimus ob diem, quo eum pontificali benedictione ditasti, quaesumus, domine, placatus accipias. Praebe ei, quaesumus, aetatis spacia prolixiora, cuius sacerdocii nobis tempora dignatus es donare praecipua. Quam oblacionem.
[ITEM NATALICIO EPISCOPI SI INFIRMUS AUT ABSENS FUERIT QUALITER PRAESBITER DEBEAT CELEBRARE MISSAM infra accionem - LIBER I. CI]


{N: 782}
Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refeccio uitam conferat sempiternam: per.
[ITEM NATALICIO EPISCOPI SI INFIRMUS AUT ABSENS FUERIT QUALITER PRAESBITER DEBEAT CELEBRARE MISSAM post communionem - LIBER I. CI]


{N: 783}
Deus, qui dierum nostrorum numerus mensurasque temporum maiestatis tuae potestate dispensas, ad humilitatis nostrae propicius respice seruitutem et tuae pacis habundancia tempora nostra et episcopi nostri tua gratia benignus adcomula: per.
[ITEM MISSA PRO ALIO SACERDOTE - LIBER I. CII]


{N: 784}
Respice, quaesumus, domine, nostram propicius seruitutem, et haec oblacio nostra sit tibi munus acceptum, sit fragilitatis nostrae subsidium sempiternum: per.
[ITEM MISSA PRO ALIO SACERDOTE secreta - LIBER I. CII]


{N: 785}
Hanc igitur oblacionem famuli tui et antestites tui illius quam tibi offeret ob deuocionem mentis suae, quaesumus, domine, placatus accipias, tuaque in eo munera ipse custodias donisque ei annorum spacia, ut aecclesiae tuae filiciter praesidendo te omnia in omnibus operante sic utatur temporalia, ut praemia mereatur aeterna: diesque nostros.
[ITEM MISSA PRO ALIO SACERDOTE infra accionem - LIBER I. CII]


{N: 786}
Da, quaesumus, domine, ut tanti mysterii munus indultum non condemnacio, sed sit medicina sumentibus: per.
[ITEM MISSA PRO ALIO SACERDOTE post communionem - LIBER I. CII]


{N: 787}
Respice propicius, domine, super hanc famulam tuam, ut uirginitatis sanctae propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat: per.
[CONSECRACIO SACRAE UIRGINIS QUAE IN EPIPHANIA VEL SECUNDA FERIA PASCHAE AUT IN APOSTOLORUM NATALICIO CAELEBRATUR sequitur oratio - LIBER I. CIII]


{N: 788}
Deus, castorum corporum benignus habitator et incorruptarum, deus, amator animarum: deus, qui humanam substanciam in primis hominibus diabolica fraude uiciatam, ita in uerbo tuo per quod omnia facta sunt reparas, ut eam non solum ad primi originis innocenciam reuoces, sed etiam ad experienciam quorundam bonorum, quae in nouo seculo sunt habenda perducas; et obstrictos adhuc condicionem mortalium iam ad similitudinem proueas angelorum: respice, domine, super hanc famulam tuam, quae in manu tua continenciae suae propositum conlocans tibi deuocionem suam offeret, a quo ipsa uota adsumpsit. Quando enim animus mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licenciae, uim consuitudinis et stimulus aetatis euinceret, nisi tu per liberum arbitrium hunc amorem uirginitatis clementer accenderis, tu hanc cupiditatem in earum corde benignus aleris, tu fortitudinem ministraris?
[CONSECRACIO SACRAE UIRGINIS QUAE IN EPIPHANIA VEL SECUNDA FERIA PASCHAE AUT IN APOSTOLORUM NATALICIO CAELEBRATUR item benedictio
{N: 789}
Effusa namquae in omnes gentes gracia tua, ex omni nacione quae est sub caelo in stillarum innumerabilem numerum noui testamenti heredibus adoptatis, inter ceteras uirtutes quas filiis tuis non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed de tuo spiritu genitis indedisti: etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honore nupciarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum coniugium inicialis benediccio permaneret, existerent tamen sublimiores animae, que in uiri ac mulieris copola fastidirent conubium, concupiscerent sacramento, nec imitarentur quod nupciis agitur, sed dilegelent quod nupciis praenotatur.
Agnouit auctorem suum beata uirginitas, et aemula integritatis angelicae illius thalamo, illius cobiculo se deuouit, qui sic perpetuae uirginitatis est sponsus, quemadmodum perpetuae uirginitatis est filius. Inploranti ergo auxilium tuum, domine, et confirmari se benediccionis tuae consecracione cupienti da proteccionis tuae munimen et regimen; ne hostis antiquus, qui excellenciora stodia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfecte continenciae palmam per aliqua mentis serpat incuriam, et rapiat de proposito uirginum, quod etiam moribus decet inesse nupciarum.
[CONSECRACIO SACRAE UIRGINIS QUAE IN EPIPHANIA VEL SECUNDA FERIA PASCHAE QUT IN APOSTOLORUM NATALICIO CAELEBRATUR item benedictio - LIBER I. CIII]


{N: 790}
Sit in ea, domine, per donum spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, graues lenitas, casta libertas. In caritate ferueat et nihil extra te diligat; laudabiliter uiuat laudarequae non appetat. Te in sanctitate corporis, te in animi sui puritate glorificet. Amore te timeat, amore tibi seruiat. Tu ei honor sis, tu gaudium, tu uoluntas, tu in merore consolatio, tu in ambiguitate consilium, tu in iniuria defensio, in tribulacione paciencia, in paupertate habundancia, in ieiunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeat omnia, quem dilegere appetat super omnia. Et quod est professa custodiat scrutatori pectorum non corpore placitura sed mente.
Transeat in numerum sapiencium puellarum, ut caelestem sponsum accensis lampadibus cum oleo praeparacionis expectet, nec turbata inprouisi regis aduentu sequitura cum lumine, ut praecidencium choro iungatur occurrat nec excludatur cum stultis. Regalem ianuam cum sapientibus uirginibus licenter introeat, et in agni tui perpetuo comitatu probabilis mansura castitate permaneat: per dominum.
[CONSECRACIO SACRAE UIRGINIS QUAE IN EPIPHANIA VEL SECUNDA FERIA PASCHAE AUT IN APOSTOLORUM NATALICIO CAELEBRATUR item benedictio - LIBER I. CIII]


{N: 791}
Deus, aeternorum bonorum fidelissimi promissor, certissimril persolutor, qui uestimentum salutare et indumentum iocunditatis tuis fidelibus promisisti: clemenciam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptu mundi significancia, quibus famuli tui sancto uisibiliter sunt informandae, propicius propositum benedicas, ut beatae castitatis habitum, quem te spirante suscipiunt, te protegente custodiant; et quas uestibus uenerandae promissionis induis temporaliter, beata facias inmortalitatem uestiri: per dominum nostrum.
[CONSECRACIO SACRAE UIRGINIS QUAE IN EPIPHANIA VEL SECUNDA FERIA PASCHAE AUT IN APOSTOLORUM NATALICIO CAELEBRATUR benediccio vestimentorum uirginum - LIBER I. CIII]


{N: 792}
Te inuocamus domine, sancte pater, omnipotens aeternae Deus, super has famulas tuas, qui tibi uoluerint seruire puris mentibus mundoque corde, ut eas sociare digneris inter illa centum quadraginta quattuor milia infantum, qui uirginis promanserunt et se cum mulieribus non coinquinauerunt, in quorum hore dolus inuentus non est: ita et has famulas tuas facias permanere inmaculatas usque ad finem: per inmaculatum Iesum Christum dominum nostrum, cum quo uiuis et regnas deus in unitate spiritus sancti per omnia seccula.
[ITEM ORACIO SUPER ANCILLAS DEI QUIBUS CONUERSIBUS UESTIMENTA MUTANTUR - LIBER I. CIIII]


{N: 793}
Da, quaesumus, domine, famulae tuae, quam uirginitatis honore dignatus es decorare, inquoati operis consummatum effectum, et ut perfectam tibi offerat plenitudinem, inicia sua perducere mereatur ad finem: per.
[ITEM ORACIONES AD MISSAS EIUSDEM - LIBER I. CV]


{N: 794}
Oblatis hostiis, domine, quaesumus, praesenti famulae tuae perseueranciam perpetuae uirginitatis adcomoda, ut apertis ianuis summi regis aduentu cum laeticia mereatur intrare: per.
[ITEM ORACIONES AD MISSAS EIUSDEM secreta - LIBER I. CV]


{N: 795}
Hanc igitur oblacionem famulae tuae illae quam tibi offeret ob diem natalis sui, in quo eam tibi socians sacro uelamine protegere dignatus es, quaesumus, domine, propiciatus sanctifica, uttibi domino ac sponso suo uenienti cum lampade suo inextinguibili placitllra occurrere mereatur: per.
[ITEM ORACIONES AD MISSAS EIUSDEM infra accionem - LIBER I. CV]


{N: 796}
Respice, domine, famulae tuae tibi deditam seruitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta nullis aduersitatibus obprimatur, quae de tua proteccione confidit: per.
[ITEM ORACIONES AD MISSAS EIUSDEM - LIBER I. CV]


{N: 797}
Deus, castitatis amator et continenciae conseruator, supplicacionem nostram benignus exaudi et hanc famulam tuam propicius intuere; et quae protimore tuo continenciae pudiciciam uouit, tuo auxilio conseruetur, ut sexagisemum fructum continenciae uitam aeternam te largiente percipiat: per.
[ITEM ALIA EIUSDEM - LIBER I. CVI]


{N: 798}
Munera, quaesumus, domine, famulae et sacratae tuae illius, quae tibi ob consecracione sui corporis offeret, simul ad eius animae medilla proficiant: per dominum nostrum.
[ITEM ALIA EIUSDEM secreta - LIBER I. CVI]


{N: 799}
Bonorum, deus, operum institutor, famulae tuae Illius corda purifica, ut nihil in ea quod punire, sed quod coronare possis inuenias: per.
[ITEM ALIA EIUSDEM post communionem - LIBER I. CVI]


{N: 800}
Praeces famulae tuae illius, quaesumus, domine, benignus exaudi, ut adsumptam castitatis graciam te auxiliante custodiat: per.
[ITEM ALIA EIUSDEM - LIBER I. CVII]


{N: 801}
Uotiuis, quaesumus, domine, famulae tuae illius adesto muneribus, ut de custode seruata hereditatem benediccionis aeternae percipiat: per.
[ITEM ALIA EIUSDEM seccreta - LIBER I. CVII]


{N: 802}
Hanc igitur oblacionem famulae tuae illius, quam tibi offerimus ob diem natalis eius, quo eam sacro uelamine protegere dignatus es, quaesumus, domine, placatus accipias. Pro qua maiestati tuae supplices fundemus preces, ut in numero eam sanctarum uirginum transite praecipias, ut tibi sponso uenienti cum lampade suo inextinguibile possit occurrere atque intra regna caelestia claustra gracias tibi referat choris sanctarum uirginum sociata. Quam oblacionem.
[ITEM ALIA EIUSDEM infra accionem - LIBER I. CVII]


{N: 803}
Deus, qui habitaculum tuum in corde pudico fundasti, respice super famulam tuam, et quae casticacionibus adsiduis postolat, tua consolacione percipiat: per.
[ITEM ALIA EIUSDEM post communionem - LIBER I. CVII]


{N: 804}
Nouerit uestra deuocio, sanctissimi fratres, quod beati martyris illius anniuersarius dies intrat, quod diaboli temptaciones exuberans uniuersitatis creatori gloriosa passione coniunctus est. Item pluraliter Quo diabuli temptamenta uincentes uniuersitatis creatori gloriosa passione coniuncti sunt: Ideoque dominum conlaudemus, qui est mirabilis in sanctis suis, ut qui illis uictoriae coronam contulit, nobis eorum meritis delictorum indulgencia largiatur. In illo igitur loco uel in illa uia: illa feria hanc eadem festiuitatem solita deuocione caelebremus.
[DENUNCIACIO NATALICII UNIUS MARTYRIS - LIBER II. I]


{N: 805}
Dilectissimi fratres, inter cetera uirtutum solemnia, quae ad gloriam pertinent Christi domini nostri hoc quoque praestetit martiribus, qui pro nomine eius confessionem morte suscepta caelestia praemia meruerunt, ut fidelium uotis eorum praeclaris reliquiis conlocatis integritas sancti corporis esse credatur. Et ideo commonemus dileccionem uestram, quoniam illa feria illo loco reliquiae sunt sancti illius martyris conlocandae; quaesumus, ut uestram praesenciam nobis admonentibus non negetis.
[DENUNCIACIO CUM RELIQUIAE PONENDAE SUNT MARTYRUM - LIBER II. I]


{N: 806}
Sancti Felicis, domine, confessio recensita conferat nobis pie deuocionis augmentum, qui in confessione tui nominis perseuerans meruit honorari: per.
[IN NATALE SANCTI FILICIS CONFESSORIS XVIIII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. II]


{N: 807}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut qui beatus Filix donis tuis extitit gloriosus, apud te nostris existat nominibus idoneus interuentor: per.
[IN NATALE SANCTI FILICIS CONFESSORIS XVIIII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. II]


{N: 808}
Hostias tibi, domine, pro commemoracione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter depraecantes, ut sicut ille praebuisti sacri fidei largitatem, sic nobis largiaris et pacem: per dominum.
[IN NATALE SANCTI FILICIS CONFESSORIS XVIIII KALENDAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. II]


{N: 809}
Sanctorum praecibus confitentis quaesumus, domine, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus: per.
[IN NATALE SANCTI FILICIS CONFESSORIS XVIIII KALENDAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. II]


{N: 810}
Exaudi, domine, praeces nostras, quas in sancti confessoris tui adque pontificis Marcelli solempnitate deferimus, ut qui tibi digne meruit famulari, eius intercidentibus meritis ab omnibus nos absolue: peccatis: per dominum nostrum Iesum Christum.
[IN NATALE SANCTI MARCELLI CONFESSORIS XVII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. III]


{N: 811}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Marcellus tibi placito fulgeat sorte pontificatus et pietate tua nos pia supplicacione commendet: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTI MARCELLI CONFESSORIS XVII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. III]


{N: 812}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut qui beati Marcelli confessoris tui adque pontificis solemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiubemur: per.
[IN NATALE SANCTI MARCELLI CONFESSORIS XVII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. III]


{N: 813}
Sancti Marcelli confessoris tui adque pontificis, quaesumus, domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos; per haec piae oblacionis officia et illum beata retribucio comitetur et nobis graciae tuae dona conciliet.: per dominum.
[IN NATALE SANCTI MARCELLI CONFESSORIS XVII KALENDAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. III]


{N: 814}
Deus, fidelium remunerator animarum, praesta, ut beati Marcelli confessoris tui adque pontefecis, cuius uenerandam caelebramus festuitatem, praecibus indulgenciam consequamur: per dominum.
[IN NATALE SANCTI MARCELLI CONFESSORIS XVII KALENDAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. III]


{N: 815}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum martyrum tuorum, quorum celebramus uictorias, participemur et praemiis: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM MARTIRUM SEBASTIANI MARIAE MARTAE AUDIFAX ET ABACUC. XIII KALENDAS FEBRUARIS - LIBER II. IIII]


{N: 816}
Praesta, quaesumus, domine, ut intercedente beato Sebastiano martire tuo et a cunctis auersitatibus muniamur in corpore et a prauis cogitacionibus mundemur in corde: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARTIRUM SEBASTIANI MARIAE MARTAE AUDIFAX ET ABACUC. XIII KALENDAS FEBRUARIS - LIBER II. IIII]


{N: 817}
Sanctum Sebastianum interuenientem, domine, tibi seruitus noster conplaceat et obsequia munerum fiant praesidia deuotorum: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARTIRUM SEBASTIANI MARIAE MARTAE AUDIFAX ET ABACUC. XIII KALENDAS FEBRUARIS secreta - LIBER II. IIII]


{N: 818}
Caelesti munere saciati quaesumus, domine deus noster, ut haec nos dona martyris tui Sebastiani depraecacione sanctificent: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARTIRUM SEBASTIANI MARIAE MARTAE AUDIFAX ET ABACUC. XIII KALENDAS FEBRUARIS post communionem - LIBER II. IIII]


{N: 819}
Adsit nobis, domine, quaesumus, sancta praecacio beati pontificis et martyris tui Fabiani, quae nos et a terrenis affectibus incessanter expediat et caelestia desideria perficiat: per dominum.
[IN NATALE SANCTI FABIANI. ITEM XIII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. V]


{N: 820}
Intercessio, quaesumus, domine, pontificis et martyris tui Fabiani munera nostra conmendet nosque eius ueneracio tuae maiestati reddat acceptos: per.
[IN NATALE SANCTI FABIANI. ITEM XIII KALENDAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. V]


{N: 821}
Sumpsimus, domine sancti Fabiani solemnitate caelestia sacramenta, cuius suffragiis, quaesumus, largitatis, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur: per.
[IN NATALE SANCTI FABIANI. ITEM XIII KALENDAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. V]


{N: 822}
Crescat, domine, semper in nobis, sanctae iocunditatis affectus, et beatae Agnae uirginis adque martire tue ueneranda festiuitas augeatur: per.
[IN NATALE SANCTAE AGNETIS UIRGINIS DE PASSIONE SUA XII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. VI]


{N: 823}
Praesta, quaesumus, domine, mentibus nostris cum exultacione peruectu, ut beatae Agnes martyris tuae, cuius diem passionis annuae deuocione recolimus, etiam fidei constanciam subsequamur: per.
[IN NATALE SANCTAE AGNETIS UIRGINIS DE PASSIONE SUA XII KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II.]


{N: 824}
Hodiernum, domine, sacrificium laetantes exequimur, quo beatae Agnes caelestem uictoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos adquisisse gaudemus suffragia gloriosa: per.
[IN NATALE SANCTAE AGNETIS UIRGINIS DE PASSIONE SUA XII KALENDAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. VI]


{N: 825}
Sumentis, domine, gaudia sempiterna de participacione sacramenti festiuitatis sanctae martyris Agnes suppliciter depraecamur, ut quae sidula seruitate donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus: per.
[IN NATALE SANCTAE AGNETIS UIRGINIS DE PASSIONE SUA XII KALENDAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. VI]


{N: 826}
Adesto nobis, omnipotens deus, beatae Agnes festa repetentibus; quam hodierne festiuitatis ploratam exortu ineffabile munere subleuasti: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM DE NATIUITATE. V KALENDAS FEBRUARIAS - LIBER II. VII]


{N: 827}
Grata tibi sint, quaesumus, domine, munera, quibus sanctae Agnetis magnifica solemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui usque in finem beati certaminis extetit gloriosa ut eius nec inicium debeamus praeterire nec finem: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM DE NATIUITATE. V KALENDAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. VII]


{N: 828}
Adiuuent nos, quaesumus, domine, haec mysteria sancta quae sumpsimus, et beatae Agnae intercessio ueneranda: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM DE NATIUITATE. V KALENDAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. VII]


{N: 829}
Deus, qui in hodierna die unigenitus tuus in nostra carne quam adsumpsit pro nobis in templo est praesentatus, praesta, ut quem redemptorem nostrum laeti suscipimus, uenientem quoque iudicem securi uideamus: per eundem dominum nostrum.
[ORATIONES IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE IIII NONAS FEBRUARIAS - LIBER II.]


{N: 830}
Accepta tibi sit, domine, quaesumus, hodiernae festiuitatis oblacio, et tua gracia largiente per haec sacrosancta conmercia in illa inueniamur forma, in qua tecum est nostra substancia: per.
[ORATIONES IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE IIII NONAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. VIII]


{N: 831}
Concede nobis, domine, quaesumus, ut sacramenta quae sumpsimus, quicquid in nostra mente uulneratum est, ipsius miseracionis dono curetur: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE IIII NONAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. VIII]


{N: 832}
Indulgenciam nobis, domine, beatae Agathae martyrae tuae inploret, quae tibi grata extitit uirtutem martirii et merito castitatis: per dominum.
[IN NATALE SANCTAE AGATHAE. NONAS FEBRUARIAS - LIBER II. VIIII]


{N: 833}
Fiant, domine, tua grata conspectui munera supplicantes aecclesiae, et ut nostrae salutis proficiant, adsit intercessio beatae tuae martyrae Agathae: per.
[IN NATALE SANCTAE AGATHAE. NONAS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. VIIII]


{N: 834}
Exultamus pariter et de percepto pane iusticiae et de tuae, domine, festiuitate martyrae Agathae, qualiter interuencionibus tibi placencium confidimus nobis ad perpetuam uitam profutura quae sumpsimus: per.
[IN NATALE SANCTAE AGATHAE. NONAS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. VIIII]


{N: 835}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctae Soteris, cuius humanitatis caelebramus exordia, martyris beneficia senciamus: per.
[IN NATALE SANCTI SOTERIS. IIII IDUS FEBRUARIAS - LIBER II. X]


{N: 836}
Praeces nostras, quaesumus, domine, propiciatus admitte, et decatum tibi sacrificium beatae Soteris commendet: per.
[IN NATALE SANCTI SOTERIS. IIII IDUS FEBRUARIAS secreta - LIBER II. X]


{N: 837}
Sanctae Soteris praecibus confidentes quaesumus, domine, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus: per.
[IN NATALE SANCTI SOTERIS. IIII IDUS FEBRUARIAS post communionem - LIBER II. X]


{N: 838}
Tuorum nos, domine, quaesumus, praecibus tuere sanctorum, ut festa martyrum tuorum Ualentini Uitalis et Feliculae sine cessacione uenerantes et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo: per.
[ORATIONES IN NATALE UALENTINI UITALIS ET FILICULAE XVI KALENDAS MARCIAS - LIBER II. XI]


{N: 839}
Ad martirum tuorum Ualentini Uitalis et Filiculae, domine, festa uenientes cum muneribus nomine tuo decatis occurrimus, ut illis reuerenciam deferentes nobis ueniam inpetremus: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE UALENTINI UITALIS ET FILICULAE XVI KALENDAS MARCIAS secreta - LIBER II. XI]


{N: 840}
Protege, domine, plebem tuam, et festiuitatem martyrum tuorum Ualentini Uitalis et Filiculae, quam nohis tradis assiduae, debita tibi persolui praecibus concede sanctorum: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE UALENTINI UITALIS ET FILICULAE XVI KALENDAS MARCIAS post communionem - LIBER II. XI]


{N: 841}
Omnipotens sempiterne deus, qui elegis infirma mundi, ut forcia quaeque confundas, da nobis in festiuitate sanctae martyrae tuae Iulianae congrua deuocione gaudire, ut et potenciam tuam in eius passione laudemus et prouisum nobis percipiamus auxilium: per.
[IN NATALE SANCTAE IULIANAE. XIII KALENDAS MARCIAS - LIBER II. XII]


{N: 842}
In sanctae martyrae tuae Iulianae passionem praeciosa te, domine, mirabilem praedicantes munera uotiua deferimus praesta, quaesumus, ut sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostra seruitutis accepta reddantur officia: per.
[IN NATALE SANCTAE IULIANAE. XIII KALENDAS MARCIAS secreta - LIBER II. XII]


{N: 843}
Libantes, domine, mensae tuae beata misteria quesumus, ut sanctae Iulianae martyrae tuae interuencionibus temporalem et praesentem nobis misericordiam conferant et aeternam: per.
[IN NATALE SANCTAE IULIANAE. XIII KALENDAS MARCIAS post communionem - LIBER II. XII]


{N: 844}
Da nobis, domine deus noster, sanctorum martyrum palmas incessabili ueneracione uenerari, ut quos digna mente non possumus caelebrare, humilibus saltim frequentibus obsequiis ueneremus: per.
[IN NATALE SANCTAE PERPETUAE ET FELICITATIS NONAS MARCIAS - LIBER II. XIII]


{N: 845}
Intende, domine, munera, quaesumus, altaribus tuis pro sanctarum tuarum Felicitatis Perpetuae commemoracione proposita, ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, nobis indulgenciam largiaris: per.
[IN NATALE SANCTAE PERPETUAE ET FELICITATIS NONAS MARCIAS secreta - LIBER II. XIII]


{N: 846}
Praesta nobis, domine, quaesumus, intercedentibus sanctis, ut quae ore contingimus, pura mente capiamus: per.
[IN NATALE SANCTAE PERPETUAE ET FELICITATIS NONAS MARCIAS post communionem - LIBER II. XIII]


{N: 847}
Exaudi nos, domine, sanctae pater, omnipotens aeterne deus, qui per beatae Mariae sacri uteri diuinae graciae obumbracionem uniuersum mundum inluminare dignatus es; maiestatem tuam supplices exoramus ut quod nostris meritis non ualemus obtinere, eius adepisci praesidiis mereamur: per.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS - LIBER II. XIIII]


{N: 848}
Te quaesumus, domine, famulantes, praece humile auxilium implorantes, et beatae semper uirginis Mariae nos gaudia comitentur solemniis, cuius praeconia ac meritis nostra deleantur cyrographa peccatorum, adque rubiginem scelerum moliuiciorum igne conpunctionis tui amore mundemur incursu: per.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS - LIBER II. XIIII]


{N: 849}
Oblaciones nostras, quaesumus, domine, propiciatus intende, quas in honore beatae et gloriosae semper uirginis dei genetricis Mariae annua solempnitate deferimus, et quoaeternus spiritus sanctus tuus, qui illius uiscera splendore suae graciae ueritatis repleuit, nos ab omni facinore delictorum emundet benignus: per.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS secreta - LIBER II. XIIII]


{N: 850}
Quos caelesti, domine, alimento saciasti, intercedente beata et gloriosa semperquae uirgine dei genetrice Maria ab omni nos, quaesumus, aduersitate custodi: per dominum.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS post communionem - LIBER II. XIIII]


{N: 851}
Beatae et gloriosae semperquae uirgenis dei genetricis Mariae nos, domine, quaesumus, merita prosequantur et tuam nobis indulgenciam semper inplorent: per dominum.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS oraciones ad uesperum - LIBER II. XIIII]


{N: 852}
Beatae et gloriosae semperquae uirginis dei genetricis Mariae, quaesumus, omnipotens deus, intercessio nos gloriosa protegat et ad uitam perducat aeternam: per dominum.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS oraciones ad uesperum - LIBER II. XIIII]


{N: 853}
Porrege nobis, deus, dexteram tuam et per intercessione beatae et gloriosae semperquae uirginis dei genetricis Mariae auxilium nobis superne uirtutis inpende: per.
[IN ADNUNCIACIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS oraciones ad uesperum - LIBER II. XIIII]


{N: 854}
Concede nobis, omnipotens deus, sanctae martyris Eufimiae et exultare meritis et beneficia referre suffragiis: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS - LIBER II. XV]


{N: 855}
Annue, quaesumus, domine, ut sanctae martyris Eufimiae tibi placitis depraecationibus adiuuemur: per.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS - LIBER II. XV]


{N: 856}
Foueat nos, domine, sanctae martyris Eufimiae iocunda solemnitas et pietati tuae commendare non desinat: per.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS - LIBER II. XV]


{N: 857}
Muneribus, domine, te magnificamus oblatis, quibus in sanctae nobis solemnitatibus Eufimiae et gaudia superna concilias et patrocinia sempiterna largiaris: per.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS secreta - LIBER II. XV]


{N: 858}
Benedictio tua, domine, larga discendat, quae munera nostra deprecante beatae Eufimiae tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat: per.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS item alia secreta - LIBER II. XV]


{N: 859}
Sanctae nos martyris Eufimiae praecatio tibi, domine, grata comitetur et tuam nobis indulgenciam poscere non desistat: per.
[IN NATALE SANCTAE EUFIMIAE. IDUS APRILIS post communionem - LIBER II. XV]


{N: 860}
Deus, qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem beatorum apostolorum Plilippi et lacobi martirio consacrasti, da aecclesiae tuae de natalicia tantae festiuitatis laetare, ut apud misericordiam tuam et exemplis eorum et meritis adiuuemur: per.
[IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLIS KALENDAS MADIAS - LIBER II. XVI]


{N: 861}
Quaesumus, omnipotens deus, ut sancti nos Iacobi laetificet ac Philippi festiua solemnitas, et quorum suffragiis nitimur, nataliciis gloriemur: per.
[IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLIS KALENDAS MADIAS - LIBER II. XVI]


{N: 862}
Respice, domine, munera quae in sanctorum apostolorum tuorum Philippi et Iacobi commemoracione deferimus, ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua: per.
[IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLIS KALENDAS MADIAS secreta - LIBER II. XVI]


{N: 863}
Uere dignum: quia tibi est operis tuaequae uirtutis, et beatorum apostolorum Iacobi et Philippi gloriosa confessio usque in finem saeculi nobis capiat regni caelestis augmentum: per Christum.
[IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLIS KALENDAS MADIAS praefatio - LIBER II. XVI]


{N: 864}
Beatorum apostolorum, domine, quaesumus, intercessione nos adiuua, pro quorum solemnitate percipimus tua sancta laetantes: per.
[IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLIS KALENDAS MADIAS post communionem - LIBER II. XVI]


{N: 865}
Beati nos, quaesumus, domine, Iuuenalis et confessio semper prosit et meritum: per.
[IN NATALE SANCTI IUUENALIS. V NONAS MADIAS - LIBER II. XVII]


{N: 866}
Annuae, quaesumus, domine, ut merita tibi placita sancti confessoris et episcopi tui Iuuenalis pro gregibus, quos sincero ministerio gubernauit, pietatem tuam semper exoret: per.
[IN NATALE SANCTI IUUENALIS. V NONAS MADIAS - LIBER II. XVII]


{N: 867}
Hostias nostras, quaesumus, domine, sancti pontifex Iuuenalis nomine tuo reddat acceptas, qui eas tibi digne conplacuit offerendas: per.
[IN NATALE SANCTI IUUENALIS. V NONAS MADIAS secreta - LIBER II. XVII]


{N: 868}
Laeti, domine, sumpsimus sacramenta caelestia, quae nobis intercedente beato Iuuenali confessore tuo atque pontifice uberius confidemus profutura: per.
[IN NATALE SANCTI IUUENALIS. V NONAS MADIAS post communionem - LIBER II. XVII]


{N: 869}
Deus, qui in praeclara salutifere crucis inuencione passionis tuae miracula suscitasti, concide, ut uitalis ligni praecio aeternae uitae suffragia consequamus: per.
[DE INUENCIONE SANCTAE CRUCIS. ITEM V NONAS MAIAS - LIBER II. XVIII]


{N: 870}
Deus, cui cuncta oboediunt creatura et omnia in uerbo tuo fecisti in sapiencia, supplices quaesumus ineffabilem clemenciam tuam, ut quos per lignum sanctae crucis filii tui pio cruore es dignatus redemere, tu qui es lignum uitae, paradisi reparator, omnibus intercedentibus dira serpentis uenena extingui et per graciam spiritus sancti poculum salutis semper infunde: per.
[DE INUENCIONE SANCTAE CRUCIS. ITEM V NONAS MAIAS - LIBER II. XVIII]


{N: 871}
Sacrificium, domine, quod immolamus placatus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequicia et per uixillum sanctae crucis filii tui ad conterendas potestates aduersariorum insidias nos in tuae proteccionis securitate constituat: per.
[DE INUENCIONE SANCTAE CRUCIS. ITEM V NONAS MAIAS secreta - LIBER II. XVIII]


{N: 872}
Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus, omnipotens deus, ut ab hoste maligno defendas, quos per ligno sanctae crucis filii tui, arma iusticiae pro salutem mundi, triumphare iussisti: per.
[DE INUENCIONE SANCTAE CRUCIS. ITEM V NONAS MAIAS post communionem - LIBER II. XVIII]


{N: 873}
Semper nos, domine, martyrum tuorum Nerei et Achillei foueat, quaesumus, beata solemnitas et tuo dignos reddat obsequio: per.
[IN NATALE SANCTORUM NEREI ET ACILLEI FRATRUM ET SANCTI PANCRATI. IIII IDUS MADIAS - LIBER II. XVIIII]


{N: 874}
Sanctorum tuorum, domine, Nerei et Achillei tibi grata confessio et munera nostra conmendet et tuam nobis indulgenciam semper imploret: per.
[IN NATALE SANCTORUM NEREI ET ACILLEI FRATRUM ET SANCTI PANCRATI. IIII IDUS MADIAS secreta - LIBER II. XVIIII]


{N: 875}
Quaesumus, domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei deprecacionibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placacionis augmentum: per.
[IN NATALE SANCTORUM NEREI ET ACILLEI FRATRUM ET SANCTI PANCRATI. IIII IDUS MADIAS post communionem - LIBER II. XVIIII]


{N: 876}
Laetetur aeclesia tua, deus, martyrum tuorum Petri et Marcellini confisa suffragiis adque eorum praecibus gloriosis et deuota permaneat et secura consistat: per.
[IN NATALE SANCTORUM PETRI ET MARCELLINI. IIII NONAS IUNIAS - LIBER II. XVIIII]


{N: 877}
Uotiua, domine, munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini martyrum passione et tuam magnificenciam ueneramus et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium: per.
[IN NATALE SANCTORUM PETRI ET MARCELLINI. IIII NONAS IUNIAS secreta - LIBER II. XX]


{N: 878}
Quaesumus, domine, ut salutaribus repleti mysteriis, quorum solemnia caelebramus, oracionibus adiuuemur: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTORUM PETRI ET MARCELLINI. IIII NONAS IUNIAS post communionem - LIBER II. XX]


{N: 879}
Intercidentibus sanctis tuis, domine, plebi tuae praesta subsidium, ut ab omnibus noxiis expedita cuncta sibi profutura percipiat: per.
[IN NATALE SANCTORUM PETRI ET MARCELLINI. IIII NONAS IUNIAS - LIBER II. XX]


{N: 880}
Sanctorum Cyrini Naboris et Nazari, quaesumus, domine, natalicia nobis uota resplendeant, et quod illis contulit excelenciam sempiternam, fructibus nostrae deuocionis crescat: per dominum.
[ITEM IN NATALE SANCTORUM CYRINI NABORI ET NAZARI PRIDIE IDUS IUNIAS - LIBER II. XXI]


{N: 881}
Pro sanctorum Cyrini Naboris et Nazari sanguine uenerando hostias tibi, domine, solemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quam talis est perfecta uictoria: per.
[ITEM IN NATALE SANCTORUM CYRINI NABORI ET NAZARI PRIDIE IDUS IUNIAS secreta - LIBER II. XXI]


{N: 882}
Semper, domine, sanctorum martyrum Cyrini Naboris et Nazari solemnia caelebramus et eorum patrocinia iugiter senciamus: per.
[ITEM IN NATALE SANCTORUM CYRINI NABORI ET NAZARI PRIDIE IDUS IUNIAS post communionem - LIBER II. XXI]


{N: 883}
Da ecclesiae tuae, domine, quaesumus, sancto Uiti intercedente superbe non saperet, sed tibi placita humilitate proficere, ut proterua dispiciens quaecumque matura sunt libera exerceat caritate: per.
[IN NATALE SANCTI UITI. XVII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXII]


{N: 884}
Sicut gloriae diuinae potenciae munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum, domine, tuae saluationis inpendant: per.
[IN NATALE SANCTI UITI. XVII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXII]


{N: 885}
Refecti, domine, benedictione solemni quaesumus, ut per intercessionem sancti Uiti medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus: per.
[IN NATALE SANCTI UITI. XVII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXII]


{N: 886}
Sanctorum tuorum nos, domine, Marci et Marcelliani natalicia tueantur, quia tanto fiducialius tuo nomine supplicamus, quanto frequencius martyrum benedictionibus confouemur: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI XIIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXIII]


{N: 887}
Suscipe, domine, munera tuorum populorum uotiua et sanctorum Marci et Marcelliani tibi praecibus esse grata concide, pro quorum solemnitatibus offeruntur: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI XIIII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXIII]


{N: 888}
Libantes, domine, mensae tuae beata misteria quaesumus, ut beatorum interuencione sanctorum Marci et Marcelliani et temporalem nobis misericordiam conferant et aeternam: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI XIIII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXIII]


{N: 889}
Martirum tuorum, domine, Gerbasi et Protasi natalicia praeeuntes supplices te rogamus, ut quos caelesti gloria sublimasti, tuis adesse concide fidelibus: per.
[IN UIGILIA SANCTORUM MARTYRUM GERBASI ET PROTASI ITEM XIIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXIIII]


{N: 890}
Sanctorum Gerbasi et Protasi suffragiis imploremus, ut a cunctis, domine, liberemur offensis: per.
[IN UIGILIA SANCTORUM MARTYRUM GERBASI ET PROTASI ITEM XIIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXIIII]


{N: 891}
Sacrificium, domine, quod pro sanctis martyribus Gerbasi et Protasi praeuenit nostra deuocio, eorum merita nobis augeat te donante suffragium: per.
[IN UIGILIA SANCTORUM MARTYRUM GERBASI ET PROTASI ITEM XIIII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXIIII]


{N: 892}
Sumpti sacrificii, domine, perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat: per.
[IN UIGILIA SANCTORUM MARTYRUM GERBASI ET PROTASI ITEM XIIII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXIIII]


{N: 893}
Sanctorum martyrum nos, domine, Gerbasi et Protasi confessio beata communiat et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret: per.
[ITEM IN NATALE UT SUPRA. XIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXIIII]


{N: 894}
Concede nobis, omnipotens deus, ut his muneribus, quae pro sanctorum martyrum Gerbasi et Protasi honore deferimus, et te placemus exhibitis et nos uiuificemur acceptis: per.
[ITEM IN NATALE UT SUPRA. XIII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXIIII]


{N: 895}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut mysteriorum uirtute sanctorum Gerbasi et Protasi uita nostra firmetur:
[ITEM IN NATALE UT SUPRA. XIII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXIIII]


{N: 896}
Praesta, quaesumus, domine, ut populus tuus ad plene deuocionis effectum beati baptistae Iohannis nataliciis praeparetur, quem praemisisti filio tuo parare plebem perfectam, Iesum Christum.
[IN UIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXV]


{N: 897}
Beati Iohannis baptistae nos, domine, praeclara comitetur oracio, et quem uenturum esse praedixit, poscat nobis facere placatum: per.
[IN UIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXV]


{N: 898}
Munera populi tui, domine, propiciatus intende, et beati baptistae Iohannis, cuius nos tribuis praeire solemnia, fac gaudire suffragiis: per.
[IN UIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXV]


{N: 899}
Da, quaesumus, misericors Deus, ut misticis aecclesiae tuae beati baptistae Iohannis exordiis et sacris erudita praeconiis ad iram uenturi iudicii declinandam dignos salutis fructus iugiter operetur: per.
[IN UIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXV]


{N: 900}
Beati nos, domine, baptistae Iohannis oracio et intellegere Christi tui mysterium postulet et mereri: per.
[IN UIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXV]


{N: 901}
Deus, qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Iohannis natiuitatem fecisti, da populis tuis spiritalium graciam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in uiam salutis et pacis: per dominum.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA - LIBER II. XXVI]


{N: 902}
Omnipotens sempiterne deus, qui instituta legalia et sanctorum praeconia prophetarurm in diebus beati baptistae Iohannis inplesti, praesta, quaesumus, ut cessantibus significacionum figuris ipsa sui manifestacione ueritas eloquatur, Iesus Christus dominus noster: qui tecum.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA - LIBER II. XXVI]


{N: 903}
Tua, domine, muneribus altaria comulamus sancti Iohannis natiuitate honore debito caelebrantes, qui saluatorem mundi et caecinit adfuturum et adesse monstrauit, Iesum Christum.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA secreta - LIBER II. XXVI]


{N: 904}
Sumat aecclesia tua, deus, beati Iohannis baptistae generacionis laeticiam, per quaem suae regeneracionis cognouit auctorem: per.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA post communionem - LIBER II. XXVI]


{N: 905}
Sancti Iohannis natalicia caelebrantes supplices te, domine, depraecamur, ut hoc idem nobis semper et indulgenciae causa sit et salutis: per.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA - LIBER II. XXVI]


{N: 906}
Beati Iohannis baptistae nos, quaesumus, domine, praeclara comitetur oracio, et quem uenturum esse praedixit, poscat nobis ab eo sempiternum remedium: per.
[ITEM IN NATALE UNDE SUPRA ista in umilia Sancti Iohannis - LIBER II. XXVI]


{N: 907}
Beatorum martyrum Iohannis et Pauli natalicia ueneranda, quaesumus, domine, aecclesia tua deuota suscipiat et fiat magnae glorificacionis amore deuocior: per.
[IN UIGILIA MARTYRUM IOHANNIS ET PAULI. VII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXVII]


{N: 908}
Beatorum martyrum tuorum Iohannis et Pauli nos, domine, merita prosequantur et tuam nobis indulgenciam semper implorent: per.
[IN UIGILIA MARTYRUM IOHANNIS ET PAULI. VII KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXVII]


{N: 909}
Sint tibi, quaesumus, domine, nostri munera grata ieiunii, qualiter tunc eadem in sanctorum tuorum lohannis et Pauli digna commemoracione deferimus, si actus illorum pariter subsequamur: per dominum.
[IN UIGILIA MARTYRUM IOHANNIS ET PAULI. VII KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXVII]


{N: 910}
Protege, domine, plebem tuam, et quam martyrum tuorum Iohannis et Pauli adsidua tribuis festiuitatem deuotam, tibi semper placitam fieri praecibus concede iustorum: per.
[IN UIGILIA MARTYRUM IOHANNIS ET PAULI. VII KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXVII]


{N: 911}
Quaesumus, omnipotens deus, ut nos geminata laeticia hodiernae festiuitatis excipiat, quae de beatorum Iohannis et Pauli glorificacione procedit, quos eandem fides et passio fecit esse germanos: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. VI KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXVIII]


{N: 912}
Hostias altaribus tuis, domine, placacionum inponemus potenciam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando et per eos nobis inplorando ueniam peccatorum: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. VI KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II. XXVIII]


{N: 913}
Sumpta munera, domine, nostra sanctificacione proficere tuorum praecibus concede sanctorum: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. VI KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II. XXVIII]


{N: 914}
Caelesti munere saciati quaesumus, domine deus noster: ut haec nos dona martyrum tuorum rohannis et Pauli deprecacione sanctificent: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. VI KALENDAS IULIAS - LIBER II. XXVIII]


{N: 915}
Deus, qui nobis apostolorum beatorum Petri et Pauli natalicia gloriosa praeire concedis, tribue, quaesumus, eorum nos semper et beneficiis praeueniri et oracionibus adiuuari: per.
[IN UIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXVIIII]


{N: 916}
Munera, domine, tuae glorificacionis offerimus, quae tibi pro nostris grata ieiuniis sanctorum apostolorum, quaesumus, depraecacio, quorum solemrplnia praeuenimus, efficiat: per.
[IN UIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXVIIII]


{N: 917}
Beatorum Petri et Pauli honore continuo plebs tua semper exultet, et his praesolibus gubernetur, quorum doctrinis gaudet et meritis: per dominum.
[IN UIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXVIIII]


{N: 918}
Deus, qui beato apostolo tuo Petro conlatisclauibus regni caelestis animas legandi adque soluendi pontificium tradedisti, concede, ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXX]


{N: 919}
Ecclesiae tuae, quaesumus, domine, praeces et hostias beati Petri apostoli conmendet oracio, ut quod pro illius gloria caelebramus, nobis prosit ad ueniam: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II XXX]


{N: 920}
Laetificet nos domine, munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabile praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgenciae largitatem: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II XXX]


{N: 921}
Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da aecclesiae tuae toto terrarum orbe diffusae eorum semper magisterio gubernare, per quos sumpsit relegionis exordium: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXXI]


{N: 922}
Largiente te, domine, beatorum Petri et Pauli natalicium nobis lumen effulsit; concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis sicut illis magnificenciam tribuit sempiternam, ita nobis munimen operetur perpetuum: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXXI]


{N: 923}
Oblaciones populi tui, domine, quaesumus, beatorum apostolorum Petri et Pauli passio beata conciliet, et quae nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita tuorum depraecacione iustorum: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II XXXI]


{N: 924}
Uere dignum: apud quem cum beatorum apostolorum continuata festiuitas et aeterna caelebritas adque triumphi caelestis perpetuus sit natalis, nos tamen beatae confessionis inicia recolentis frequenti tribuas deuocione gaudere, ut crebrior honor sacratissimae passioni repensus maiorem nobis retribucionis graciam largeatur: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS praefacio - LIBER II XXXI]


{N: 925}
Sumtis, domine, remediis sempiternis tuorum mundentur corda fidelium, ut apostolice Petri et Pauli natalis insignia, quae corporalibus officiis exsequentur, pia cordis intellegencia conpraehendant: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II XXXI]


{N: 926}
Sumpsimus, domine, pignus salutis aeterna caelebrantes apostolorum Petri et Pauli uotiua solemnia et perpetua merita uenerantes: per.
[IN NATALE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III KALENDAS IULIAS item alia post communionem - LIBER II XXXI]


{N: 927}
Deus, qui multitudinem gencium beati Pauli apostoli praedicacionis docuisti, da nobis, quaesumus, ut qui eius natalicia colimus, eius apud te patrocinia senciamus: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PAULI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXXII]


{N: 928}
Maiestatem tuam, domine, supplices exoramus, ut sicut aecclesiae tuae sanctus apostolus Paulus extetit praedicator, ita sit pro nobis perpetuus suffragator: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PAULI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS - LIBER II XXXII]


{N: 929}
Praeueniant nobis, domine, quaesumus, apostoli tui desiderata conmercia, ut quorum perpetuam dignitatem sacro mysterio frequentamus in terris, et praesencia nobis subsidia postulent et aeternam: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PAULI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS secreta - LIBER II XXXII]


{N: 930}
Perceptis, domine, sacramentis subdito corde rogamus et petimus, ut intercedente beato Paulo apostolo tuo nobis proficiat ad medillam, quae pro illius gesta sunt passionum: per.
[ITEM IN NATALE SANCTI PAULI PROPRIAE. III KALENDAS IULIAS post communionem - LIBER II XXXII]


{N: 931}
Deus, qui legandi soluendiquae lecenciam tuis apostolis contulisti, da, quaesumus, ut per ipsos a terrenis uiciis expediti liberi possumus caelestibus interesse mysteriis: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 932}
Omnipotens sempiterne deus, qui nos beatorum apostolorum Petri et Pauli multiplici facis caelebritate gaudire, da, quaesumus, ut eorum sepius iterata solemnitas nostrae sit tuitionis augmentum: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 933}
Apostolicis nos, domine, quaesumus, beatorum Petri et Pauli adtolle praesidiis, ut quanto fragiliores sumus, tanto ualidioribus auxiliis foueamur: per dominum.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 934}
Concede, quaesumus, domine, apostolis tuis interuenire pro nobis, quia tunc nos saluare posse confidimus, si eorum praecibus tua gubernetur aecclesia, quibus utitur te constituente principibus: per dominum.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 935}
Omnipotens sempiternae deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti caelebritate uenerari, quaesumus, ut caelereter nobis tuae propiciationis habundanciam multiplicatis intercessoribus largiaris: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 936}
Exaudi nos, deus salutaris noster et apostolorum tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 937}
Solemnitates apostolicae multiplicacione gaudentes clemenciam tuam depraecamus, omnipotens deus, ut tribuas iugiter nos eorum et confessione benedici et patrociniis corlfoueri: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 938}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut qui iugiter apostolica defensionum munimur, nec succumbamus uiciis nec obpraemamur aduersis: per.
[ORACIONES AD UESPERUM - LIBER II XXXIII]


{N: 939}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut sicut apostolorum tuorum illorum gloriosa natalicia preuenimus, sic ad tua beneficia pramerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeueniant: per.
[ITEM DE UIGILIA OMNIUM APOSTOLORUM - LIBER II XXXIIII]


{N: 940}
Muneribus nostris, domine, apostolorum illorum festa praecidimus, ut quae conscienciae nostrae praepediuntur obstaculiis, illorum meritis grata reddantur: per.
[ITEM DE UIGILIA OMNIUM APOSTOLORUM secreta - LIBER II XXXIIII]


{N: 941}
Sumpto, domine, sacramento suppliciter depraecamur, ut intercedentibus beatis apostolis, quod temporaliter gerimus ad uitam capiamus aeternam: per.
[ITEM DE UIGILIA OMNIUM APOSTOLORUM post communionem - LIBER II XXXIIII]


{N: 942}
Deus, qui nos per beatos apostolos ad cognicionem tui nominis nenire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et perficiendo caelcbrare et caelebrandral proficere: per.
[ITEM IN NATALE OMNIUM APOSTOLORUM - LIBER II XXXV]


{N: 943}
Gloriam, domine, sanctorum apostolorum perpetuam praecurrentes quaesumus, ut eandem sacris mysteriis expiati dignius caelebremus: per dominum.
[ITEM IN NATALE OMNIUM APOSTOLORUM secreta - LIBER II XXXV]


{N: 944}
Uere dignum: qui aecclesiam tuam sempiternam pietatem non deseres, per apostolos tuos iugiter eam et herudis et protegis. Et ideo cum angelis.
[ITEM IN NATALE OMNIUM APOSTOLORUM praefacio - LIBER II XXXV]


{N: 945}
Perceptis, domine, sacramentis suppliciter rogamus, ut intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum ueneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medillam: per.
[ITEM IN NATALE OMNIUM APOSTOLORUM post communionem - LIBER II XXXV]


{N: 946}
Deus, cuius dextera Petrum apostolum ambulantem in fluctibus ne mergeret erexit et quo apostolum eius Paulum tercio naufragantem de profundo pelagi liberauit, concede propicius, ut amborum meritis aeternam trinitatis graciam consequamur: per.
[IN OCTABAS APOSTOLORUM. PRIDIE NONAS IULIAS - LIBER II XXXVI]


{N: 947}
Offerimus sacrificium, domine, quod pro reuerentia apostolorum Petri et Pauli maiestati tuae iugiter et reddimus et debemus: per dominum nostrum.
[IN OCTABAS APOSTOLORUM. PRIDIE NONAS IULIAS secreta - LIBER II XXXVI]


{N: 948}
Uere dignum: suppliciter exorantes, ut gregem tuum, pastor aeternae, non deseras et per beatos apostolos continua proteccione custodias, ut isdem rectoribus dirigantur, quos operis, tui uicarios isdem contulisti praeesse pastores: per.
[IN OCTABAS APOSTOLORUM. PRIDIE NONAS IULIAS - LIBER II XXXVI]


{N: 949}
Pignus aeternae uitae capientes humiliter inploramus, ut apostolicis fulti patrociniis, quod imaginem contingimus sacramenti manifesta percepcione sumamus: per.
[IN OCTABAS APOSTOLORUM. PRIDIE NONAS IULIAS post communionem - LIBER II XXXVI]


{N: 950}
Praesta, domine, quaesumus, ut sicut populus christianus martyrum tuorum Simplici Faustini et Uiatricis temporale solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna; et quod uotis caelebrat, conpraehendat effectu: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM SIMPLICI FAUSTINI ET UIATRICIS V KALENDAS AGUSTAS - LIBER II XXXVII]


{N: 951}
Hostias tibi, domine, pro sanctorum martyrum Simplici Faustini et Uiatricis commemoracione deferimus, simpliciter obsecrantes, ut et indulgenciam nobis pariter conferant et salutem: per.
[IN NATALE SANCTORUM SIMPLICI FAUSTINI ET UIATRICIS V KALENDAS AGUSTAS secreta - LIBER II XXXVII]


{N: 952}
Praesta, quesumus, omnipotens deus, ut sanctorum tuorum Simplici Faustini et Uiatricis caelestibus mysteriis caelebrata solemnitas indulgenciam nobis tuae propiciacionis adquirat: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM SIMPLICI FAUSTINI ET UIATRICIS V KALENDAS AGUSTAS post communionem - LIBER II XXXVII]


{N: 953}
Sancti tui nos, domine, Abdo et Senis piis oracionibus prosequantur et ab huius uitae periculis iugiter postulent expediri: per.
[IN NATALE ABDO ET SENIS. III KALENDAS AGUSTAS - LIBER II XXXVIII]


{N: 954}
Praesta, quaesumus, domine, ut aecclesia tua et martyrum tuorum Abdo et Senis confisa suffragiis deuota permaneat et eorum praecibus gloriosis secura consistat: per.
[IN NATALE ABDO ET SENIS. III KALENDAS AGUSTAS - LIBER II XXXVIII]


{N: 955}
Munera tibi, domine, pro sanctorum martyrum Abdo et Senis occisione deferimus, qui dum finiuntur in terris, facti sunt caelesti luce perpetui: per.
[IN NATALE ABDO ET SENIS. III KALENDAS AGUSTAS secreta - LIBER II XXXVIII]


{N: 956}
Populum tuum, domine, perpetua municione defende, nec deficultas quod piae quod iuste postolat consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur: per.
[IN NATALE ABDO ET SENIS. III KALENDAS AGUSTAS post communionme - LIBER II XXXVIII]


{N: 957}
Deus, qui in sanctis habitas et pia corda non deseris, suscipe propicius oracionem nostram et tribue misericordiam tuam, ut te custode seruati ab omnibus uitae huius periculis liberemur: per dominum.
[IN NATALE MACHABEORUM. KALENDAS AGUSTAS - LIBER II XXXVIIII]


{N: 958}
Fiant, domine, tuo grata conspectui munera supplicantis aecclesiae, et ut nostrae proficiant saluti, adsit intercessio beatorum sanctorum tuorum: per.
[IN NATALE MACHABEORUM. KALENDAS AGUSTAS secreta - LIBER II XXXVIIII]


{N: 959}
Caelesti munere satiati quaesumus, domine deus noster, ut haec nos dona martyrum tuorum deprecacione sanctificent: per.
[IN NATALE MACHABEORUM. KALENDAS AGUSTAS post communionem - LIBER II XXXVIIII]


{N: 960}
Beati Sixti, domine, tui sacerdotis et martyris annua festa recolentes, quaesumus, ut quae tuorum nobis sunt instrumenta praesencium, fiant aeternorum patrocinia graciarum: per.
[IN NATALE SANCTI SYXTI. VIII IDUS AGUSTAS - LIBER II XL]


{N: 961}
Sancti Sixti, domine, frequentata solemnitas et de sacerdotalibus nos instruat te miserante doctrinis et de gloriam martyrii foueat ubique suffragiis: per dominum.
[IN NATALE SANCTI SYXTI. VIII IDUS AGUSTAS - LIBER II XL]


{N: 962}
Suscipe, domine, munera propiciatus oblata, quae maiestati tuae beatus Syxtus sacerdos commendat et martyr: per
[IN NATALE SANCTI SYXTI. VIII IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II XL]


{N: 963}
Repleti sumus, domine, munere solemnitatis optate, qua beati Systi et caelebritate iubamur et praecibus: per.
[IN NATALE SANCTI SYXTI. VIII IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II XL]


{N: 964}
Adesto, domine, praecibus nostris, quas in sancti confessoris et episcopi tui Donati commemoracione deferimus, ut qui nostrae iusticiae fiduciam non habemus, eius qui tibi placuit meritis adiuuemur: per dominum.
[IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDUS AGUSTAS - LIBER II XLI]


{N: 965}
Deus, tuorum gloria sacerdotum, praesta, quaesumus, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati cuius festa gerimus senciamus auxilium: per.
[IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDUS AGUSTAS - LIBER II XLI]


{N: 966}
Praesta, quaesumus, domine, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati, quem ad laudem nominis tui decatis muneribus honoramus, piae nobis deuocionis fructus adcrescat: per.
[IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II XLI]


{N: 967}
Uotiva, domine, pro beati confessoris tui et episcobi Donati commemoratione dona percipimus; quaesumus, ut eius praecibus et praesentis uitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium: per dominum.
[IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II XLI]


{N: 968}
Da, quaesumus, omnipotens deus, ut beati Laurenti martyris tui quam praeuenimus ueneranda solemnitas et deuocionem nobis augeat et salutem: per.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS - LIBER II XLII]


{N: 969}
Quaesumus, omnipotens deus, ut nostra deuocio quae natalicia beati Laurenti martyris antecedit, patrocinia nobis eius accomulet: per.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS - LIBER II XLII]


{N: 970}
Beati Laurenti martyris tui, domine, geminata gracia nos refoueat, quam glorificacionis eius et optatis praeimus officiis et desideranter expectemus aduentum: per.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS - LIBER II XLII]


{N: 971}
Magnifica, domine, beati Laurenti solemnia recensimus, quae prumptis cordibus ambientes oblatis munerlbus et suscipimus et praeimus: per.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II XLII]


{N: 972}
Vere dignum: gloriosi Laurenti martyris pia certamina praecurrendo, cuius honorabilis annua recursione solemnitas et perpetua semper et noua est, quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum praeciosa iustorum et restaurata incrimenta laeticiae, con felicitatis aeterna recoluntur exordia. Et ideo cum angelis.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS - LIBER II XLII]


{N: 973}
Sancta tua, domine, beati Laurenti martiris praeciosa passione et solempnia quam praeimus nos refouent, quibus et iugiter sociamur et semper desideramus expleri: per.
[IN VIGILIA SANCTI LAURENTI. V IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II XLII]


{N: 974}
Deus, cuius caritatis ardore beatus Laurencius edaces incendii flammas contemto persequutore deuicit, concede propicius, ut omnes qui martyrii eius merita ueneramur, proteccionis tuae auxilio muniamur: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS - LIBER II XLIII]


{N: 975}
Deus, qui mundi creator et rector es et qui hunc diem in lae uitae tui Laurenti martyrio consecrasti, concide propicius, ut omnes qui martyrii eius merita ueneramur, intercessionibus eius ab aeternis gehennae incendiis liberemur: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS - LIBER II XLIII]


{N: 976}
Praesta, quaesumus, domine, ut beati sancti Laurenti suffragiis in nobis tua munera tuearis, propricius honoranda confessione hostias tibi laudis offerimus: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II XLIII]


{N: 977}
Uere dignum: in die solemnitatis hodiernae, qua beati Laurenti hostiam tibi placitam et castam corpore glorioso certamine suscipisti. Prunis namque superposita stridebant membra uiuencia, nec tamen erat poena pacientis, sed piae confessionis incessus, neque terreno liberato cruciatum martyr optabat, sed coronari depraecabatur in caelis: per Christum dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS - LIBER II XLIII]


{N: 978}
Uotiua, domine, pro beati martyris tui Laurenti passione dona percipimus; quaesumus, ut eius praecibus et praesentis uitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II XLIII]


{N: 979}
Sancti Laurenti nos, domine, sancta praecacio tueatur, et quod nostra consciencia non meretur, eius nobis qui tibi placuit oracione donetur: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS orationes ad uesperum - LIBER II XLIII]


{N: 980}
Adsit nobis, domine, quaesumus, sancti Laurenti martyris in tua glorificacione benedictio, cuius nobis est hodie facta suffragium in tua uirtute confessio: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS orationes ad uesperum - LIBER II XLIII]


{N: 981}
Praesta, quaesumus, domine, ut semper nobis beati Laurenti laetificent uotiua martyria, quae semper esse non desinunt admiranda: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. IIII IDUS AGUSTAS orationes ad uesperum - LIBER II XLIII]


{N: 982}
Omnipotens sempiterne deus, qui nos sancti martyris tui Tiburti festiuitate laetificas, praesta, ut cuius commemoracione gaudemus, praesidio muniamur: per.
[IN NATALE SANCTI TIBURTI. III IDUS AGUSTAS - LIBER II. XLIIII]


{N: 983}
Respice, domine, munera quae in sancti Tiburti commemoracione deferimus, ut cuius honore sunt grata, eius nobis fiant intercessione perpetua: per.
[IN NATALE SANCTI TIBURTI. III IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II. XLIIII]


{N: 984}
Prosit nobis, domine, sancti Tiburti caeIebrata solemnitas, quia quanto fragiliores sumus, tanto placencium tibi praesidiis indigemus: per.
[IN NATALE SANCTI TIBURTI. III IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II. XLIIII]


{N: 985}
Sancti Ypoliti martyris, domine, quaesumus, ueneranda festiuitas salutaris auxiliii nobis praestet augmentum: per.
[IN NATALE SANCTI YPOLITI. IDUS AGUSTAS - LIBER II. XLV]


{N: 986}
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens deus, ut nostrae humilitatis oblacio et pro tuorum grata sit honore sanctorum et nos corpore pariter et mente purificet: per
[IN NATALE SANCTI YPOLITI. IDUS AGUSTAS secreta - LIBER II. XLV]


{N: 987}
Sumptis, domine, sacramentis quaesumus, ut intercidente beato martyre tuo Ypolito ad redempcionis aeternae proficiamus augmentum: per.
[IN NATALE SANCTI YPOLITI. IDUS AGUSTAS post communionem - LIBER II. XLV]


{N: 988}
Beati Laurenti nos faciat, domine, passio ueneranda laetantes et ut eam sufficienter recolamus efficiat: per.
[IN OCTABAS SANCTI LAURENTI. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II XLVI]


{N: 989}
Iterata festiuitate beati Laurenti natalicia ueneramur, quae in caelesti beatitudine fulgere nouimus sempiterna: per.
[IN OCTABAS SANCTI LAURENTI. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II XLVI]


{N: 990}
Beati Laurenti martyris honorabilem passionem muneribus, domine, geminatis exequimur, quae licet propriis sit memoranda principiis, indesinenter tamen permanet gloriosa: per.
[IN OCTABAS SANCTI LAURENTI. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II XLVI]


{N: 991}
Uere dignum: quoniam tanto iucunda sunt, domine, beati Laurenti martyris crebrius repetita solemrplnia, quanto nobis eius sine cessacione praedicanda sunt merita. Et ideo cum angelis.
[IN OCTABAS SANCTI LAURENTI. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II XLVI]


{N: 992}
Solempne nobis intercessio beati Laurenti martyris, quaesumus, domine, praestet auxilium, ut caelestis mensae participacio quae sumpsimus tribuat aecclesiae tuae recensita laeticia: per.
[IN OCTABAS SANCTI LAURENTI. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II XLVI]


{N: 993}
Deus, qui spe salutis aeternae beatae Mariae uirginitate fecunda humano generi praemia praestetisti, tribuae, quaesumus, ut ipsam pro nobis aput te intercedere senciamus, per quam meruemus auctorem uitae nostrae suscipere: per dominum.
[IN ADSUMPTIONE SANCTAE MARIAE. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II XLVI]


{N: 994}
Omnipotens sempiterne deus, qui terrenis corporibus uerbi tui ueritatis filii unigeniti per uenerabilem ac gloriosam semper uirginem Mariam ineffabile mysterium coniungere voluisti, petimus inmensam clemenciam tuam, ut quod in eius ueneracione deposcimus, te propiciante consequi mereamur: per.
[IN ADSUMPTIONE SANCTAE MARIAE. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II XLVI]


{N: 995}
Accipe munera, domine, quae in beatae Mariae iterata solempnitate deferimus, quia ad tua praeconia recurrit ad laudem, quod uel talis adsumpta est: per.
[IN ADSUMPTIONE SANCTAE MARIAE. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II XLVI]


{N: 996}
Caelesti munere saciati quaesumus, omnipotens deus, tua nos proteccione custodi ut castimoniae pacem mentibus nostris atquae corporibus intercedente sancta Maria propiciatus indulge, et ueniente sponso filio tuo unigenito accensis lampadibus eius digni praestulemur occursum: per.
[IN ADSUMPTIONE SANCTAE MARIAE. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II XLVI]


{N: 997}
Sancti martyris Agapiti merita nos, domine, praeciosa tueantur, in quibus tuae maiestatis opera praedicantes et praesens capiamus adiutorium et futurum: per.
[IN NATALE SANCTI AGAPITI. XV KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. XLVIII]


{N: 998}
Munera tibi, domine, pro sancti martiris Agapiti passione deferimus, qui dum finitur in terris, factus est caelesti sede perpetuus: per.
[IN NATALE SANCTI AGAPITI. XV KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. XLVIII]


{N: 999}
Sumpti sacrificii, domine, perpetua nos tuicio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat: per.
[IN NATALE SANCTI AGAPITI. XV KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. XLVIII]


{N: 1000}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris, et intercedente beato martyre tuo Magno ab hostium nos defende propiciatus incursu: per.
[IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. XLVIIII]


{N: 1001}
Grata tibi sint munera nostra, domine, quae et tuis sint instituta praeceptis et beati Magni festiuitas gloriosa commendet: per.
[IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. XLVIIII]


{N: 1002}
Tua sancta sumentis quaesumus, domine, ut beati Magni nos foueant continuata praesidia: per.
[IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. XLVIIII]


{N: 1003}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et beati Ruffi intercessionibus confidentes nec moenis aduersancium nec ullo conturbemur incursu: per.
[IN NATALE SANCTI RUFFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. L]


{N: 1004}
Intercessio, quaesumus, domine, sancti tui Ruffi munera nostra commendet nosque in eius ueneracione tuae maiestatis reddat acceptos: per.
[IN NATALE SANCTI RUFFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. L]


{N: 1005}
Sumentis gaudia sempiterna de participacione sacramenti et festiuitate beati martyris tui Ruffi suppliciter depraecamur ut quae sedula seruitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus: per dominum.
[IN NATALE SANCTI RUFFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. L]


{N: 1006}
Sancti nos, quaesumus, domine, Hermis natalicia uotiua laetificent et suae beneficiis intercessionis adtollant: per dominum.
[IN NATALE SANCTI HERMIS. V KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. LI]


{N: 1007}
Munera nostra, quaesumus, domine, propiciatus adsume, et ut digne tuis famulemur altaribus sancti tui nos Hermis intercessione custodi: per.
[IN NATALE SANCTI HERMIS. V KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. LI]


{N: 1008}
Exultet, quaesumus, domine, populus tuus in sancti tui commemoracione Hermis, et cuius uotiua laetatur officio, suffragio releuetur optato: per.
[IN NATALE SANCTI HERMIS. V KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. LI]


{N: 1009}
Sancti Iohannis baptistae et martyris tui, domine, quaesumus, ueneranda festiuitas salutaris auxilii nobis praestet effectum: per.
[IN DIE PASSIONIS SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. LII]


{N: 1010}
Perpetuis nos, domine, sancti Iohannis baptistae tuere praesidiis, et quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis adtolle suffragiis: per.
[IN DIE PASSIONIS SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. LII]


{N: 1011}
Munera tibi, domine, pro sancti martyris Iohannis baptistae passione deferimus, quia dum finitur in terris, factus est caelestis sede perpetuus: per.
[IN DIE PASSIONIS SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. LII]


{N: 1012}
Conferat nobis, domine, sancti Iohannis utrumque solemnitas ut magnifica sacramenta quae sumpsimus significata ueneremur et in nobis pocius aedita gaudeamus: per dominum.
[IN DIE PASSIONIS SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. LII]


{N: 1013}
Omnipotens sempiterne deus, fortitudo certancium et martirum palma, solempnitatem hodierni diei propicius intuere et aecclesiam tuam continua fac caelebritate laetare, et intercessione beati martiris Prisci omnium intercedencium uota proficias: per.
[IN NATALE SANCTI PRISCAE. KALENDAS SEPTEMBRIS - LIBER II. LIII]


{N: 1014}
Eius tibi praecibus, domine, quaesumus, grata reddatur oblacio, pro cuius est festiuitate immolanda: per.
[IN NATALE SANCTI PRISCAE. KALENDAS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. LIII]


{N: 1015}
Praesta, quaesumus, domine, ut sacramenti tui participacione uegitati sancti quoque martiris Prisci praecibus adiuuemur: per.
[IN NATALE SANCTI PRISCAE. KALENDAS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. LIII]


{N: 1016}
Adiuuet nos, quaesumus, domine, sanctae Mariae gloriosa intercessio, cuius etiam diem quo filix eius est inquoata natiuuitas meminimus: per.
[IN NATIUITATE SANCTAE MARIAE. VI IDUS SEPTEMBRIS - LIBER II. LIV]


{N: 1017}
Suscipe, domine, quesumus, hostias placacionis et laudis, quas tibi offerimus pro natiuitate beatae et gloriosae semperquae uirginis dei genetricis Mariae, et sanctis eius intercessionibus cunctis nobis proficiant ad salutem: per.
[IN NATIUITATE SANCTAE MARIAE. VI IDUS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. LIV]


{N: 1018}
Adesto, quaesumus, domine, fidelibus tuis, ut quae sumpserunt fideliter et mente sibi et corpore beatae Mariae intercessione costodiat: per.
[IN NATIUITATE SANCTAE MARIAE. VI IDUS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. LIV]


{N: 1019}
Sumptis, domine, sacramentis intercedente beata et gloriosa semperquae uirgine dei genetrice Maria ad redempcionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum: per.
[IN NATIUITATE SANCTAE MARIAE. VI IDUS SEPTEMBRIS post communionem item alia - LIBER II. LIV]


{N: 1020}
Sanctus, domine, Gurgonius sua nos intercessione laetificet et pia faciat solempnitate gaudere: per dominum.
[IN NATALE SANCTI GURGONI. V IDUS SEPTEMBRIS - LIBER II. LV]


{N: 1021}
Grata sit tibi, domine, nostrae seruitutis oblacio, pro qua sanctus Gurgonius martyr interuenit: per.
[IN NATALE SANCTI GURGONI. V IDUS SEPTEMBRIS secreta - LIBER II. LV]


{N: 1022}
Familiam tuam, deus, suauitas illa contingat et uegitet, qua in martyre tuo Gurgonio Christi tui bono iugiter odore poscatur: per dominum.
[IN NATALE SANCTI GURGONI. V IDUS SEPTEMBRIS post communionem - LIBER II. LV]


{N: 1023}
Deus, qui nos hodierna die exaltacione sanctae crucis annua solemnitate laetificas, praesta, ut cuius mysterium in terra cognouimus, eius redempcionis praemia consequamur: per
[IN EXALTACIONE SANCTAE CRUCIS. XVIII KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVI]


{N: 1024}
Deuotas, domine, humilitatis nostrae praeces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium, et salutem quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio, ligni rursum fides aperiat: per dominum.
[IN EXALTACIONE SANCTAE CRUCIS. XVIII KALENDAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LVI]


{N: 1025}
Adesto familiae tuae, quaesumus, clemens et misericors deus; in aduersis et prosperis praeces exaudias et nefas aduersariorum per auxilium sanctae crucis digneris conterere, ut portum salutis tuae ualeant adpraehendi: per.
[IN EXALTACIONE SANCTAE CRUCIS. XVIII KALENDAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LVI]


{N: 1026}
Beatorum martyrum pariterquae pontifecum Corneli et Cypriani nos, domine, quaesumus, festa tueantur et eorum commendet oracio ueneranda: per.
[IN NATALE SANCTORUM CORNELI ET CIBRIANI. ITEM XVIII KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVII]


{N: 1027}
PIebis tuae, domine, munera benignus intende, quae maiestate tua pro sanctorum martyrum Corneli et Cypriani solemnitatibus sunt decata: per.
[IN NATALE SANCTORUM CORNELI ET CIBRIANI. ITEM XVIII KALENDAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LVII]


{N: 1028}
Sacro munere uegitato sanctorum martyrum Corneli et Cypriani natalicia nos tibi, domine, quaesumus, commendet oracio: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM CORNELI ET CIBRIANI. ITEM XVIII KALENDAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LVII]


{N: 1029}
Magnificet te, domine, sanctorum Cosme et Damiani beata solempnitas, quia et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabile prouidencia contulisti: per.
[IN NATALE SANCTORUM COSMAE ET DAMIANI. V KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVIII]


{N: 1030}
In tuorum domine, praeciosa morte iustorum sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium: per.
[IN NATALE SANCTORUM CORNELI ET CIBRIANI. ITEM XVIII KALENDAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LVIII]


{N: 1031}
Sit nobis, domine, sacramenti tui certa saluacio, quae beatorum martyrum tuorum Cosme et Damiani meritis inploratur: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM CORNELI ET CIBRIANI. ITEM XVIII KALENDAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LVIII]


{N: 1032}
Da nobis, omnipotens deus, beati archangeli Michahelis eotenus honore proficere, ut cuius in terram gloriam praedieamus, praecibus adiuuemur in caelis: per.
[ORACIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVIIII]


{N: 1033}
Beati archangeli Michahelis interuencione suffulti supplices te, domine, depraecamur, ut quos honore prosequimur, contingamus et mente: per.
[ORACIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVIIII]


{N: 1034}
Perpetuum nobis, domine, tuae miseracionis praesta subsidium, quibus et angelica praestetisti suffragia non deesse: per.
[ORACIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LVIIII]


{N: 1035}
Munus populi tui, domine, quaesumus, dignanter adsume, quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michahelis depraecacione sit gratum: per.
[ORACIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III KALENDAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LVIIII]


{N: 1036}
Adesto plebi tuae, misericors deus, et ut graciae tuae beneficia pociora percipiat. beati Michahelis archangeli fac supplicem depraecacionibus subleuari: per.
[ORACIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III KALENDAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LVIIII]


{N: 1037}
Praesta, quasumus, domine, fidelibus tuis, ut ieiuniorum ueneranda solempmia et congrua pietate suscipiant et secura deuocione procurant: per.
[ORACIONES IN IEIUNIO MENSIS SEPTIMI - LIBER II. LX]


{N: 1038}
Deus, qui te sinceris asseris manere pectoribus, da nobis tua gracia talis existere, in quibus habitare digneris: per.
[ORACIONES IN IEIUNIO MENSIS SEPTIMI - LIBER II. LX]


{N: 1039}
Deus, qui de his terrae fructibus tua sacramenta constare uoluisti, praesta, quaesumus, ut opem nobis et praesentis uitae conferas et futurae: per.
[ORACIONES IN IEIUNIO MENSIS SEPTIMI secreta - LIBER II. LX]


{N: 1040}
Salutari tuo munere, domine, saciasti supplices te depraecamur, ut cuius laetamur gustu, renouemur effectu: per dominum.
[ORACIONES IN IEIUNIO MENSIS SEPTIMI post communionem - LIBER II. LX]


{N: 1041}
Inchoata ieiunia, domine, quaesumus, benigno fauore prosequere, et sicut ab alimentis in corpore, ita a uiciis ieiunemus in mente:per.
[IN SEXTA FERIA MENSIS SEPTIMI - LIBER II. LX]


{N: 1042}
Huius te, domine, muneris oblacione placemus et perpetuae uitae participes huius operacione reddamur: per.
[IN SEXTA FERIA MENSIS SEPTIMI secreta - LIBER II. LX]


{N: 1043}
Caelestis mensae, quaesumus, domine, sacrasancta libacio corda nostra purget semper et pascat: per.
[IN SEXTA FERIA MENSIS SEPTIMI post communionem - LIBER II. LX]


{N: 1044}
Tribue, quaesumus, domine, fidelibus tuis, et ieiunium mensis septimi conuenienter aptentur, et suscepta solempniter castigacio corporalis ad fructum cunctarum transeant animarum: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1045}
Praesta, quaesomus, omnipotens deus, ut qui se adfligendo carnem ab alimentis abstenit, sectando iusticiam culpa ieiunet: per dominum nostrum.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1046}
Deus, humane salutis operator, da nobis exercere ieiunia congruenter, quibus nostrae substanciae sempiternae remedia prouidisti: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1047}
Suscipe, domine, praeces populi supplicantes et nostris uota ieiunii salutaris tui perfice sacramentum: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1048}
Omnipotens tua, domine, prumta mente laudantes ieiunia tibi sacrata deferimus, ut dum ingrati de praeceptis existimus, efficiamur percipiendis fructibus graciores: per dominum.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1049}
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas igneas, concede, quaesumus, ut nos famulos tuos non exurat flamma uiciorum: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1050}
Haec hostia, domine, quaesumus, et uincula nostrae iniquitatis absoluat et tuae nobis misericordiae dona conciliet: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1051}
Perficiant in nobis, domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut quae nunc specie gerimus, rerum ueritate capiamus: per.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI - LIBER II. LX]


{N: 1052}
Auxiliare, domine, populo tuo, ut sacrae deuocionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redempcionis aeternae perteneat te docente consorcium: per dominum.
[IN XII LECCIONES DIE SABBATI ad populum - LIBER II. LX]


{N: 1053}
Sanctorum tuorum nos, domine, Marcelli et Apulei beata merita prosequantur et suo semper ficiant amore feruentes: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARCELLI ET APULEI. NONAS OCTOBRIS - LIBER II. LXI]


{N: 1054}
Maiestatem tuam nobis, domine, quaesumus, haec hostia reddat immolanda placatum tuorum digna postolacione sanctorum: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARCELLI ET APULEI. NONAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LXI]


{N: 1055}
Sacramentis, domine,muniamur acceptis et sanctorum tuorum Marcelli et Apulei contra omnis nequicias inruentes armis caelestibus protigamur: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTORUM MARCELLI ET APULEI. NONAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LXI]


{N: 1056}
Annua martyrum tuorum, domine, uota recurremus maiestatem tuam suppliciter depraecantes, ut cum temporalibus incrementis prosperitati aeternae Coronatorum capiamus augmentis: per.
[IN NATALE SANCTORUM QUATTUOR CORONATORUM COSTIANI CLAUDI CASTORI SIMPRONIANI. VI IDUS NOVEMBRIS - LIBER II. LXII]


{N: 1057}
Hostias tibi, domine, pro martyrum tuorum Coronatorum commemoracione deferimus supplicantes, ut indulgenciam nobis pariter conferant et salutem; per.
[IN NATALE SANCTORUM QUATTUOR CORONATORUM COSTIANI CLAUDI CASTORI SIMPRONIANI. VI IDUS NOVEMBRIS secreta - LIBER II. LXII]


{N: 1058}
Sanctorum tuorum Coronatorum, quaesumus, domine, semper nos letificent festa et maiestati tuae perpetua placacione commendent: per.
[IN NATALE SANCTORUM QUATTUOR CORONATORUM COSTIANI CLAUDI CASTORI SIMPRONIANI. VI IDUS NOVEMBRIS post communionem - LIBER II. LXII]


{N: 1059}
Sanctae martyrae tuae Caeciliae domine, supplicacionibus tribue nos fouere, ut cuius uenerabilem solempnitatem peruenimus obsequio, eius intercessionibus commendemur: per dominum.
[IN NATALE SANCTAE CAECILIAE. XI KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXIII]


{N: 1060}
Suscipe, domine, sacrificium placacionis et laudis, quod nos interueniente sancta tua Caecilia cuius festiuitatem peruenimus, et perducat ad ueniam et in perpetua graciarum constituat accionem: per.
[IN NATALE SANCTAE CAECILIAE. XI KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXIII]


{N: 1061}
Libantes, domine, mensae tuae beata misteria quaesumus, ut martyre interuencione sanctae Caeciliae et praesentis nobis misericordiam conferant et aeternam: per.
[IN NATALE SANCTAE CAECILIAE. XI KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXIII]


{N: 1062}
Omnipotens sempiterne deus, qui elegis infirma mundi, ut forcia quaeque confundas: da nobis in festiuitate sanctae martyrae tuae Caeciliae congrua deuocione gaudire, ut et potenciam tuam in eiusdem passione laudemus et prouisum nobis percipiamur auxilium: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. X KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LXIIII]


{N: 1063}
Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut sicut de sanctae Caeciliae festiuitate gaudemus, ita piae deuocionis erudiamur effectu: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. X KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LXIIII]


{N: 1064}
Crescat, domine, semper in nobis sanctae iocunditatis affectus et beatae Caeciliae martyrae tuae ueneranda festiuitas augeatur: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. X KALENDAS OCTOBRIS - LIBER II. LXIIII]


{N: 1065}
Quaesumus, uirtutum caelestium domine, ut sacrificia pro sanctae Caeciliae solempnitate delata desiderium nos temporalem doceant habere contemptum et ambere dona faciant caelestium gaudiorum: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. X KALENDAS OCTOBRIS secreta - LIBER II. LXIIII]


{N: 1066}
Haec nos, domine, gracia tua, quaesumus, semper exerceat, ut diuinis instauret nostra corda mysteriis et sanctae Caeciliae martyrae tuae commemoracione laetificet: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. X KALENDAS OCTOBRIS post communionem - LIBER II. LXIIII]


{N: 1067}
Natalem beati Clementis sacerdotis et martyris tui natalicia ueneranda, quaesumus, domine, aecclesia tua deuota suscipiat et fiat magnae glorificacionis amore deuocior: per.
[IN NATALE SANCTI CLEMENTIS. VIIII KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXV]


{N: 1068}
Sacrificium tibi, domine, laudes offerimus pro sancti caelebritate Clementis, ut propiciacionem tuam quam nostris operibus non meremur, pii suffragatoris intercessionibus adsequamur: per.
[IN NATALE SANCTI CLEMENTIS. VIIII KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXV]


{N: 1069}
Beati Clementis, domine, natalicio fidelibus tuis munere suffragetur et que tibi placuit nobis imploret auxilium: per dominum nostrum.
[IN NATALE SANCTI CLEMENTIS. VIIII KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXV]


{N: 1070}
Intercessio nos, quaesumus, domine, sanctae Felicitatis martyrae tuae uotiua confoueat, ut eius sacrata natalicia et temporaliter frequentemus et conspiciamus aeterna: per.
[IN NATALE SANCTAE FELICITATIS. ITEM VIIII KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVI]


{N: 1071}
Munera tibi, domine, pro sanctae Felicitatis gloriosa commemoracione deferimus, quae nobis huius solempnitatis effectu et confessionem dedicauit et sanguinem: per.
[IN NATALE SANCTAE FELICITATIS. ITEM VIIII KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXVI]


{N: 1072}
Praesta, domine, quaesumus, ut sacramenti tui participatione uegitati sanctae Felicitatis quoque martyris praecibus adiuuemur: per.
[IN NATALE SANCTAE FELICITATIS. ITEM VIIII KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXVI]


{N: 1073}
Beatorum martyrum, domine, Saturnini et Crisanti adsit oracio, ut quos obsequio ueneramur, pio iugiter experiamur auxilio: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM SATURNINI CRISANTI MAURI DARIE ET ALIORUM. III KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVII]


{N: 1074}
Populi tui, domine, quaesumus, tibi grata sit hostia, quae nataliciis sanctorum martirum tuorum Saturnini et Crisanti solempnitatibus immolatur: per.
[IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM SATURNINI CRISANTI MAURI DARIE ET ALIORUM. III KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXVII]


{N: 1075}
Mysteriis, domine, repleti sumus uotis et gaudiis; praesta, quaesumus, ut per intercessionem sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Crisanti, quae corporaliter agimus spiritaliter consequamur: per dominum.
[IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM SATURNINI CRISANTI MAURI DARIE ET ALIORUM. III KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXVII]


{N: 1076}
Tuere nos, misericors deus, et beati Andreae apostoli tui cuius natalicia praeuenimus, semper guberna praesidiis: per.
[IN UIGILIA SANCTI ANDREAE. III KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVIII]


{N: 1077}
Apostolicae reuerenciae culmen offerimus sacris mysteriis inbuendum; praesta, domine, quaesumus, ut beati Andreae suffragiis cuius natalicia praeimus, hic plebs tua semper et sua uota depromat et desiderata percipiat: per dominum.
[IN UIGILIA SANCTI ANDREAE. III KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXVIII]


{N: 1078}
Uere dignum: reuerrenlciae tuae decato ieiunio gratulantes, quo apostolica beati Andreae merita desideratis praeuenimus officiis et ad eandem caelebrandam solempniter praeparemus: per.
[IN UIGILIA SANCTI ANDREAE. III KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVIII]


{N: 1079}
Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, domine, et beati Andreae apostoli tui intercessione ad perpetuae ducant saluacionis effectum: per.
[IN UIGILIA SANCTI ANDREAE. III KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXVIII]


{N: 1080}
Maiestatem tuam, domine, suppliciter exoramus, ut sicut aecclesiae tuae sanctus Andreas apostolus extitit praedicator et rector, ita sritl pro nobis perpetuus suffragator: per dominum nostrum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVIIII]


{N: 1081}
Beatus Andreas pro nobis, domine, quaesumus, imploret apostolus, ut et nostris reatibus absoluti cunctis etiam periculis eruamur: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVIIII]


{N: 1082}
Sacrificium nostrum tibi, domine, quaesumus, beati Andreae precacio sancta conciliet, ut cuius honorem solempniter exhibetur; meritis efficiatur acceptum: per.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXVIIII]


{N: 1083}
Uere dignum: qui aecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis; de quorum collegio beati Andreae solempnia caelebrantes tua, domine, praeconia non tacemus. Et ideo cum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS - LIBER II. LXVIIII]


{N: 1084}
Beati Andreae apostoli tui, domine, quaesumus, intercessione nos adiuua, pro cuius solemrplnitate percipimus tua sancta laetantes: per dominum.
[ITEM IN NATALE EIUSDEM. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXVIIII]


{N: 1085}
Protegat nos, domine, saepius beati Andreae apostoli repetita solempnitas, ut cuius patrocinia sine intermissione recolimus, perpetua defensione senciamus: per.
[IN OCTABAS SANCTI ANDREAE APOSTOLI. VII IDUS DECEMBRIS - LIBER II. LXX]


{N: 1086}
Indulgenciam nobis praebeant haec munera, quaesumus, domine, largiorem, quae uenerabilis Andreae suffragiis offeruntur: per.
[IN OCTABAS SANCTI ANDREAE APOSTOLI. VII IDUS DECEMBRIS secreta - LIBER II. LXX]


{N: 1087}
Adiuuet familiam tuam tibi, domine, supplicando uenerandus Andreas apostolus tuus, et pius interuentor efficiat, qui tui nominis extitit praedicator: per dominum.
[IN OCTABAS SANCTI ANDREAE APOSTOLI. VII IDUS DECEMBRIS post communionem - LIBER II. LXX]


{N: 1088}
Da nobis, quaesumus, domine, beati apostoli Thomae solempnitatibus gloriari, ut eius semper et patrociniis subleuemur et fidem congrua deuocione sectemur: per.
[IN NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI. XII KALENDAS IANUARIAS - LIBER II. LXXI]


{N: 1089}
Debitum, domine, nostrae reddimus seruitutis suppliciter exoranter, ut suffragiis beati apostoli Thomae in nobis tua munera tueraris, cuius honorando confessionem laudis tui hostias immolamus: per.
[IN NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI. XII KALENDAS IANUARIAS secreta - LIBER II. LXXI]


{N: 1090}
Conserua, domine, populum tuum et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adiuuare, perpetuis tribuae gaudire remediis: per.
[IN NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI. XII KALENDAS IANUARIAS post communionem - LIBER II. LXXI]


{N: 1091}
Exaudi, domine, populum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut temporalis uitae nos tribuas pace gaudere et aeternae reperire subsidiis: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM - LIBER II. LXXII]


{N: 1092}
Praeces, domine, tuorum respice oblacionesquae fidelium, ut et tibi grata sint perpetuo festiuitate sanctorum et nobis conferant tuae propiciacionis auxilium: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM secreta - LIBER II. LXXII]


{N: 1093}
Sanctorum tuorum, domine, intercessione placatus praesta, quaesumus, ut quae temporali caelebramus accione, perpetua saluacione capiamus: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM post communionem - LIBER II. LXXII]


{N: 1094}
Praesta, domine, quaesumus, ut sicut sanctorum tuorum nos natalicia caelebranda non deserunt, ita iugiter suffragiis comitentur: per
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXIII]


{N: 1095}
Adesto domine, populo tuo cum sanctorum patrocinio supplicante, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragancium meritis consequamur: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXIII]


{N: 1096}
Salutaris sacrificio, domine, populis tuus semper exultet, quod et debitus honor sacris martyribus exhibetur et sanctificacionis tuae munus adquiritur: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXIII]


{N: 1097}
Et nataliciis sanctorum, domine, et sacramenta munere uegitati quaesumus, ut bonis, quibus per tuam graciam nunc fouemur, perfruamur aeternis: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXIII]


{N: 1098}
Sancti tui, quaesumus, domine, iugiter nobis a te et ueniam postulent et profectu: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXIIII]


{N: 1099}
Deus, qui nos et sanctorum martyrum solemrplnitatibus et confessorum gloria circumdas et protegis, praesta nobis eorum semper et imitacione proficere et emundacione fulgere: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXIIII]


{N: 1100}
Haec hostia, domine, quaesumus, solempniter immolanda pro tuorum commemoracione iustorum consciencias nostras semper et mundet et protegat: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXIIII]


{N: 1101}
Uotiua, domine, dona percipimus, quia sanctorum nobis praecibus et praesentis, quaesumus, uitae pariter et aeternae tribuae conferre praesidium: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXIIII]


{N: 1102}
Fac nos, domine, quaesumus, sanctorum tuorum semper festa sectari, quorum suffragiis proteccionis tuae dona sentimus: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXV]


{N: 1103}
Fiat, domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis preciosi caelebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet, et sanctorum tibi uota conciliet famulorum: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXV]


{N: 1104}
Quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum caelestibus misteriis caelebrata solempnitas indulgenciam nobis tuae propiciacionis adquirat: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM. ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXV]


{N: 1105}
Maiestati tuae nos, domine, martyrum supplicacio beata conciliet, ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus, iustorum praecibus expiemur: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVI]


{N: 1106}
Martyrum tuorum nos, domine, semper festa laetificent, et quorum caelebramus meritum, expiemur auxilium: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVI]


{N: 1107}
Accepta tibi sit, domine, sacratae plebis oblacio pro tuorum honore sanctorum, quorum meritis semper coepisse in tribulacione agnoscit auxilium: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXVI]


{N: 1108}
Iugiter nos, domine, sanctorum tuorum uota laetificent et patrocinia nobis martyrum ipse semper festiuitatis exhibeant: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXVI]


{N: 1109}
Magnificantes, domine, clemenciam tuam suppliciter exoramus, ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis nataliciis interesse, perpetuis tribuas gaudire consortes: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVII]


{N: 1110}
Da nobis, omnipotens deus, in sanctorum tuorum te semper commemoracione laudare, quia refouere curabis, quos in honore tuo perseuerari concedis: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVII]


{N: 1111}
Accepta tibi sit in conspectu tuo, domine, nostrae deuocionis oblacio, et eorum nobis fiat supplicacione salutaris, pro quorum solempnitate defertur: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXVII]


{N: 1112}
Ad defensione fidelium, domine, quaesumus, dextera tuae maiestatis extende, et ut perpetua pietatis tuae protecione muneantur, intercessio pro his non desit martirum continuata sanctorum: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXVII]


{N: 1113}
Fraterna nos, domine, martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeant incitamenta uirtutum, et multiplici nos suffragio consolentur: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVIII]


{N: 1114}
Praesta, quaesumus, domine, ut sicut nobis indiscreta pietas horum martyrum beatorum indiuiduae caritatis praebet exemplum, sic spiritum graciae tuae quo iugiter muniamur semper imploret: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVIII]


{N: 1115}
Iterata misteria, domine, pro sanctorum martyrum deuota mente tractamus, quibus nobis et praesidium crescit et gaudium: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXVIII]


{N: 1116}
Caelesti munere saginati quaesumus, domine deus noster, ut haec nobis dona martyrum tuorum duplicacio beata sanctificet: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXVIII]


{N: 1117}
Domine deus noster, multiplica super nos graciam tuam, et quorum caelebramus gloriosa certamina, tribuae subsequi in sancta professione uictoria per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXVIIII]


{N: 1118}
Suscipe, domine, quaesumus, munera populi tui pro martyrum festituitate sanctorum et sincero nos corde fac eorum nataliciis interesse: per.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXVIIII]


{N: 1119}
Sacramenti tui, domine, quaesumus, sumpta benediccio corpora nostra mentesquae sanctificet et perpetuae misericordiae nos praeparet ascribendos: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE PLURIMORUM SANCTORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXVIIII]


{N: 1120}
Excita, domine, potenciam tuam et ueni, et quod aecclesiae tuae usque in finem saeculi promisisti, clementer operare: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI - LIBER II. LXXX]


{N: 1121}
Excita, domine, potenciam tuam et magna nobis uirtute succurre, ut per auxilium gloriae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgenciae tuae propiciacionis acceleret: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI - LIBER II. LXXX]


{N: 1122}
Placare, domine, quaesumus, humilitatis nostrae praecibus et hostiis, et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgenciae succurre praesidiis: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI secreta - LIBER II. LXXX]


{N: 1123}
Uere dignum: deus: cui proprium est ac singulare quod bonus es et nullam umquam ad te es commutacione diuersus. Propiciare supplicacionibus nostris et aecclesiae tuae misericordiam tuam quam confitentur ostende, manifestans plebi tuae unigeniti tui mirabile sacramentum, ut in uniuersitate nacionum perficiatur quod per uerbi tui euangelium promisisti, et habeat plenitudo adopcionis quod pertulit testificacio ueritatis: per Christum dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI - LIBER II. LXXX]


{N: 1124}
Repleti cibo spiritali alimoniae supplices te depraecamur, omnipotens deus, ut huius participacione mysterii doceas nos terraena dispicere et amare caelestia, adque omni nexu mortifere cupiditatis exutos regno perpetuae libertatis consortes efficias: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI post communionem - LIBER II. LXXX]


{N: 1125}
Excita, domine, quaesumus, corda nostra ad praeparandas unigeniti tui uias, ut per eius aduentum purificatis tibi seruire mentibus mereamur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXI]


{N: 1126}
Praeueniat nos, quaesumus, omnipotens deus, tua gracia semper et subsequatur, ut cum aduentum unigeniti tui quem summo cordis desiderio sustenimus, et praesentis uitae subsidia et futurae etiam consequamur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXI]


{N: 1127}
Consciencias nostras, quaesumus, omnipotens deus, cotidie uisitando purifica, ut ueniente domino filio tuo paratam sibi in nobis inueniat mansionem: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXI]


{N: 1128}
Fac nos, quaesumus, domine deus noster, peruigiles atque sollicitos aduentum expectare Christi filii tui domini nostri, ut dum uenerit pulsans, non dormientis peccatis sed uigilantes et in suis inueniat laudibus exultantes: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXI]


{N: 1129}
Sacrificium tibi, domine, caelebrandum placatus intende, quod et nos a uiciis nostrae condicionis emundet et tuo nomine reddat acceptos: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXXI]


{N: 1130}
Sumptis muneribus, domine, quaesumus, ut cum frequentacione mysterii crescat nostrae salutis effectus: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXXI]


{N: 1131}
Praecinge, quaesumus, domine deus noster, lumbos mentis nostrae diuina tua uirtute potencium, ut uenientem dominum nostrum resum Christum filium tuum digni inueniamur aeternae uitae conuiuio et uota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXII]


{N: 1132}
Adiuua, domine, fragilitatem plebis tuae, ut ad uotiuo magnae festiuitatis effectu et corporaliter gubernata percurrat et ad perpetuam graciam deuota mente perueniat: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXII]


{N: 1133}
Grata tibi sint, domine, munera, quibus mysteria caelebrantur nostrae libertatis et uitae: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXXII]


{N: 1134}
Animae nostrae, quaesumus, omnipotens deus, hoc pocientur desiderio, ut a tuo spiritu inflammentur, ut sicut lampadas diuino munere saciati ante conspectum uenientis Christi filii tui uelut clara lumina fulgeamus: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXXII]


{N: 1135}
Festina, quaesumus, ne tardaueris, domine, et praesidium nobis tuae pietatis inpende, ut oportunis consulacionibus subleuentur qui in tua miseracione confidunt: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIII]


{N: 1136}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, hanc graciam plebi tuae aduentum unigeniti tui cum summa uigilancia expectare, ut sicut ipse auctor noster salutis docuit, uelut fulgentes lampadas in eius occursum nostras animas praeparemus: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIII]


{N: 1137}
Uoci nostrae, quaesumus, domine, aures tuae pietatis accomoda et cordis nostri tenebras lumine tuae uisitacionis inlustra: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIII]


{N: 1138}
Sacrificiis praesentibus, domine, quaesumus, intende placatus, ut et deuocione nostrae proficiant et saluti: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXXIII]


{N: 1139}
Da, quaesumus, omnipotens deus, cunctae familiae tuae hanc uoluntatem in Christo filio tuo domino nostro uenienti in operibus iustis aptos occurrere, et eius dexterae sociati regnum mereantur possidere caelesti: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXXIII]


{N: 1140}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut redempcionis nostrae uentura solempnitas et praesentis nobis uitae subsidia conferat et aeternae uitae beatitudinis praemia largiatur: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1141}
Excita, quaesumus, domine, potenciam tuam et ueni, ut hii qui in tua pietate confidunt, ab omni cicius aduersitatebus liberentur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1142}
Exultemus, quaesumus, domine deus noster, omnis recti corde in unitate fidei congregati, ut uenienti te saluatore nostro filio tuo inmaculati occurramus illi in eius sanctorum comitatu: per eundem dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1143}
Fac nos, domine, quaesumus, mala nostra toto corde respuere, ut uenienti filio tuo domino nostro bona eius capere ualeamus: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1144}
Deuocionis nostrae tibi, domine, quaesumus, hostia iugiter imoletur, quae et sacrae peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1145}
Praeces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut qui de aduentu unigeniti tui secundum carnem laetantur, in secundo, cum uenerit in maiestate sua, praemium aeternae uitae percipiat: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1146}
Indignos, quaesumus, domine, famulos tuos quia acciones propie culpa contristat, unigeniti tui nos aduentu laetifica: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1147}
Quaesumus, omnipotens deus, praeces nostras respice et tuae super nos uiscera pietatis inpende, ut qui ex nostra culpa adfligimur, saluatore nostro adueniente respiremur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1148}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut qui sub peccati iugo ex debito depraemimur. expectata unigeniti tui noua natiuitate liberemur: per
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1149}
Excita, domine, potenciam tuam et ueni, ut tua propiciacione saluemur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1150}
Festina, ne tardaveris, domine deus noster, et a diabolicos furores nos potenter elibera: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1151}
Porrege nobis, domine dexteram tuae ueneracionis et ueni et peccata nostra propiciatus absolue: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1152}
Deus, qui prospicis, quia ex nostram prauitatem adfligimur, concide propicius, ut ex tua uisitacione consolemur: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1153}
Festinantes, omnipotens deus, in occursum filii tui domini nostri nulla inpediant opera actus terrini, sed caelestis sapienciae erudicio faciat nos eius esse consortes: per dominum.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1154}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut filii tui uentura solempnitas et praesentis nobis uitae remedia conferat et praemia aeterna concedat: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1155}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut quia pro peccatis nostris meremur aflige per aduentum filii tui a cunctis aduersitatibus liberemur: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1156}
Deus, qui nos redempcionis nostrae annua expectacione laetificas, praesta, ut unigenitum filium tuum quem redemptorem laeti suscipimus, uenientem quoque iudicem securi uideamus: per.
[ORATIONES DE ADVENTUM DOMINI ITEM ALIA MISSA - LIBER II. LXXXIIII]


{N: 1157}
Deus, qui conspicis, quia in tua pietate confidemus, concede propicius, ut de caeleste semper proteccione gaudeamus: per.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII - LIBER II. LXXXV]


{N: 1158}
Subueniat nobis, domine, misericordia tua, et ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur uenienti saluari: per.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII - LIBER II. LXXXV]


{N: 1159}
Ecclesiae tuae, domine, munera placatus adsumae, quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficias transire misterium: per.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII secreta - LIBER II. LXXXV]


{N: 1160}
Uere dignum: referentis graciarum de praeteritis muneribus deuocionum, prumpcius quae uentura sunt praestanda confidemus; nec est nobis seminum disperanda fecunditas, cum per supplicacionibus nostris annua deuocione uenerandus etiam matri uirgine fructu salutaris interuenit Christus dominus noster. Quem laudent.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII - LIBER II. LXXXV]


{N: 1161}
Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis et renoua sempiternis: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII post communionem - LIBER II. LXXXV]


{N: 1162}
Esto, domine, plebi tuae sanctificator et custus, et beatae Mariae munita praesidiis et conuersacio tibi placeat et secura deseruiat: per dominum.
[ORATIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI FERIA IIII ad populum - LIBER II. LXXXV]


{N: 1163}
Huius nobis parsimoniae, quaesumus, domine, praebe mensuram, ut quod licenciae carnis auferimus, saluatorem nobis fructum mentis adquirat: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA - LIBER II. LXXXV]


{N: 1164}
Deus, qui nos conspicis semper infirmitatem distitui, aduentus tui nos uisitacione costodi: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA - LIBER II. LXXXV]


{N: 1165}
Adesto, quaesumus, omnipotens deus, adque in cunctis accionibus nostris et aspirando nos praeueni et adiuuando costodi: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA - LIBER II. LXXXV]


{N: 1166}
Praesta, domine, quaesomus, ut decato munere congruentem nostrae deuocionis offeramus affectum: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA secreta - LIBER II. LXXXV]


{N: 1167}
Refecti uitalibus alimentis quaesomus, domine, ut quod tempore nostrae mortalitatis exequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA post communionem - LIBER II. LXXXV]


{N: 1168}
Respice, domine, quaesumus, propicius ad plebem tuam, et quam diuinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolue peccatis: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI IN SEXTA FERIA ad populum - LIBER II. LXXXV]


{N: 1169}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et praesentis uota ieiunii placita tibi deuocione exhibere concede: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES - LIBER II. LXXXV]


{N: 1170}
Conuerte nos, deus salutaris noster, et ut nobis ieiunium corporale proficiat, mentes nostras caelestibus institue disciplinis: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES - LIBER II. LXXXV]


{N: 1171}
Deus, qui pro animarum expiacione nostrarum sacri ieiunii instituta mandasti, fragilitati nostrae adiumenta concede et effectum caelestium mandatorum benignus inspira: per dominum.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES - LIBER II. LXXXV]


{N: 1172}
Miseracionum tuarum, domine, quaesomus, praeueniamur auxilio et in huius solempnitate ieiunii omnium tibi sit deuocio grata fidelium: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES - LIBER II. LXXXV]


{N: 1173}
Praeces populi tui, quaesumus, deus, clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris adfligemur, pietatis tuae uisitacionis consolemur: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES - LIBER II. LXXXV]


{N: 1174}
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas igneum, concede, quaesomus, ut nos famulos tuos non exurat flamma uiciorum: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES post benedictionem - LIBER II. LXXXV]


{N: 1175}
Ecclesiae tuae, domine, munera sanctifica et concede, ut per haec ueneranda misteria pane caelesti refeci mereamur: per
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES secreta - LIBER II. LXXXV]


{N: 1176}
Prosit nobis, domine, sumpta mysteria pariterquae nos et a peccatis exuant et praesidiis tuae propiciacionis adtollant: per.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES post communionem - LIBER II. LXXXV]


{N: 1177}
Ueniat domine, quaesumus, populo tuo supplicanti tuae benediccionis infusio, quae diabolicas ab eodem repellat insidias, quae fragilitatem mundet et protegat, quae inopem sustentet et foueat: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORACIONES ET PRAECES MENSIS DECIMI SABBATO IN XII LECIONES ad populum - LIBER II. LXXXV]


{N: 1178}
Deus, qui diligentibus te bona inuisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omni disiderio superant consequamur: per dominum nostrum.
[INCIPIT LIBER TERCIUS. A +
{N: 1179}
Deus, qui in sanctis habitas et pia corda non deseris, libera nos a terrenis desideriis I et cupiditate carnali ut nullo in nobis regnante peccato tibi soli domino liberis mentibus seruiamus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS collectio - LIBER III. I]


{N: 1180}
Propiciare, domine, supplicacionibus nostris et has oblaciones famulorum famularumquae tuarum benignus adsume, ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS - LIBER III. I]


{N: 1181}
Quos caelesti, domine, dona saciasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis: per dominum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS - LIBER III. I]


{N: 1182}
Deus uirtutum, cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis et praesta, ut et nobis relegionis augmentum quae sunt bona nutrias ac uigilantia studium quaesomus nutrita custodias: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. II]


{N: 1183}
Da nobis, domine, quaesumus, ut in tua gracia ueraciter confidentes et quae digna sunt postulemus et iugiter postolata sumamus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. II]


{N: 1184}
Propiciare, domine, supplicacionibus nostris et has populi tui oblaciones benignus adsume, ut nullius sit irritum uotum et nullius uacua postulacio, praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. II]


{N: 1185}
Repleti sumus, domine, muneribus tuis; tribue, quaesumus, ut eorum et mundemur affectu et muniamur auxilio: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. II]


{N: 1186}
Deus, cuius prouidencia in sui disposicione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoueas et omnia nobis profutura concedas: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. III]


{N: 1187}
Custodi nos, domine, in tuo seruicio constitutos, ut quibus famulatum esse uis sincere; propicius largire quod praecipisti: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. III]


{N: 1188}
Deus, qui legalium diferentias hostiarum unius sacrificii perfectione sancsisti, accipe sacrificium a deuotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel iusti sanctifica, ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. III]


{N: 1189}
Cotidianis, domine, quaesumus, munera sacramenti perpetuae nobis tribue salutis augmentum: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. III]


{N: 1190}
Largire nobis, domine, quaesumus, semper spiritum cogitandi quae recta sunt propicius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te quaerere ualeamus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. IIII]


{N: 1191}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut uiam tuam deuota mente currentis subripientium delictorum laquaeos euadamus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. IIII]


{N: 1192}
Suscipe munera, quaesumus, domine, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante uirtute praesentis uitae nos conuersacione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. IIII]


{N: 1193}
Sit nobis, domine, reparacio mentis et corporis caelestis mysterium, ut cuius exequimur actionem, senciamus affectum: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. IIII]


{N: 1194}
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut inter, huius uitae caliginis non ignorancia fallente mergamur nec praecipiti studeamus uoluntate peccare; sed cui fiducia sperandae pietatis indulgis, optatuae misericordiae praesta benignus effectum: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. V]


{N: 1195}
Pateant aures misericordiae, domine, precibus supplicancium, ut et petentibus desiderata concedas, fac tibi eos quae sunt placita postulare: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. V]


{N: 1196}
Concede nobis haec, quaesumus, domine, frequentare mysteria, quia quociens huius hostiae commemoracio caelebratum, opus nostrae redempcionis exercitum: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. V]


{N: 1197}
Quaesumus, domine deus noster, ut quos diuinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. V]


{N: 1198}
Deus, qui omnipotenciam tuam parcendo maximae et miserando manifestas, multiplica super nos graciam tuam, ut a tua promissa currentes caelestium bonorum facis esse consortes: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VI]


{N: 1199}
Tibi, domine, sacrificia decata reddantur, quae sic ab honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. VI]


{N: 1200}
Quaesumus, domine deus noster, ut quos diuinis reparare non desinis sacramentis, tuis non distituas benignus auxiliis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. VI]


{N: 1201}
Omnipotens sempiterne deus, qui habundanciam pietatis tuae et meritis supplicum excedis et uota, effunde super nos misericordiam tuam, ut demittas quae conscientia metuit et adicias quod oracio non praesumit: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VII]


{N: 1202}
Omnipotens sempiterne deus, a quo sola sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera, da seruis tuis illam quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita et tempora sint tua protectione tranquilla: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VII]


{N: 1203}
Respice, domine, quaesumus, nostram propicius seruitutem, ut quod offerimus, sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitatis subsidium: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. VII]


{N: 1204}
Sentiamus, domine, quaesumus, tuae perceptionem sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque saluati caelestis remedii plenitudine gloriemur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. VII]


{N: 1205}
Omnipotens sempiternae deus, per quem coepit esse quod non erat et factum est uisibile quod latebat, stulticia nostri cordis emunda et quae in nobis sunt uitiorum secreta purifica, ut possimus tibi domine pura mente seruire: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VIII]


{N: 1206}
Omnipotens et misericors deus, de cuius munere uenit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter seruiatur: tribue, quaesumus, nobis, ut a promissionibus tuis sine offensione curramus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VIII]


{N: 1207}
Hostias, quaesumus, domine, propitius intende quas sacris altaribus exhibemus, ut nobis indulgentiam largiaris, tuo nomine dent honorem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. VIII]


{N: 1208}
Uiuificet nos, quaesumus, domine, huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiacionem tribuat et munimen: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. VIII]


{N: 1209}
Omnipotens sempiterne deus, da nobis fidei spei et caritatis augmentum, et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VIIII]


{N: 1210}
Omnipotens sempiterne deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere uoluntatem et maiestatem tuam sencero corde seruire: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. VIIII]


{N: 1211}
Oblatio nos, domine, tuo nomine decata purificet et de die in diem ad caelestis uitae transferat actionem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. VIIII]


{N: 1212}
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiat augmentum: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. VIIII]


{N: 1213}
Custodi, domine, quaesumus, aecclesiam tuam propitiacione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. X]


{N: 1214}
Praesta nobis, misericors deus, ut placacionem tuam prumptis mentibus exoremus et peccatorum ueniam consequentis a noxiis liberemur incursibus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. X]


{N: 1215}
Concede nobis, domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiacio potestatis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. X]


{N: 1216}
Purificent nos, domine, sacramenta quae sumpsimus et a cunctis efficiant uiciis absolutis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. X]


{N: 1217}
Sancta tua nos, domine, sumpta uiuificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. X]


{N: 1218}
Ecclesiam tuam, domine, miseracio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salua consistere, tuo semper munere gubernetur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XI]


{N: 1219}
Da, quaesumus, domine; hanc mentem populo tuo, ut quia ad te placandum necessitate concurrit, maiestati tuae fiat etiam uoluntate deuotus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XI]


{N: 1220}
Tua nos, domine, sacramenta custodiant et contra I diabolicos tueantur semper incursus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XI]


{N: 1221}
Mentes nostras et corpora possedeant, domine, quaesumus, doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis sunt iugiter eius praeueniant effectus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XI]


{N: 1222}
Fac nos, domine, quaesumus, prumpta uoluntate subiectos et ad supplicandum tibi nostras semper excita uoluntates: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XII]


{N: 1223}
Fac nos, domine, quaesumus, tuis oboedire mandatis, quia tunc nobis prospera cuncta praeueniant, si totius uitae sequamur auctorem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XII]


{N: 1224}
Munda nos, domine, sacrificiis praesentis effectu et perfice miseratus in nobis, ut eius mereamur esse participes: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XII]


{N: 1225}
Purifica, domine, quaesumus, mentes nostras benignus et renoua caelestibus sacramentis, ut consequentur et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XII]


{N: 1226}
Da, quaesumus, domine, populo tuo diabolica uitare contagia et te solum dominc puro corde sectare: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XIII]


{N: 1227}
Custodi nos, omnipotens dcus, ut tua dextera gubernante nec nostra nobis praeualeant nec aliena peccata: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA. - LIBER III. XIII]


{N: 1228}
Maiestatem tuam, domine, suppliciter depraecamur, ut haec sancta quae gerimus et praeteritis nos delictis exuant et futuris: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XIII]


{N: 1229}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut diuino munere saciati et sacris mysteriis innouemur et moribus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XIII]


{N: 1230}
Dirigat corda nostra, domine, quaesumus, tuae miserationes operatio, quia tibi sine te placere non possimus: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XIIII]


{N: 1231}
Tuis, domine, quaesumus, adesto supplicibus et inter mundane prauitatis insidias fragilitatem nostram sempiternam pietatem prosequere: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XIIII]


{N: 1232}
Deus, qui nos per huius sacrificii ueneranda commercia unius summeque diuinitatis participes efficisti, praesta, quaesumus; ut sicut tuam cognoscimus ueritatem, sic eam dignis moribus et mentibus adsequamur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XIIII]


{N: 1233}
Gratias tibi referimus, domine, sacro munere uigitati tuam misericordiam depraecantes, ut dignos eius nos participatione perficias: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XIIII]


{N: 1234}
Omnipotens et misericors deus, uniuersa nobis aduersantia propitiationis exclude, ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exequamur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XV]


{N: 1235}
Da, quaesumus, omnipotens deus, sic nostram ueniam prornereri, ut nostros corrigamus excessos; sic fatentibus relaxare delictum, ut coerceamus in suis prauitatibus obstinatos: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XV]


{N: 1236}
Haec munera, quaesumus, domine, quae oculis tuae maiestatis offeremus, salutaria nobis esse concede: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XV]


{N: 1237}
Quaesumus, omnipotens deus, ut munere diuino quod sumpsimus salutari nobis prosit effectu: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XV]


{N: 1238}
Largire, quaesumus, domine, fidelibus tuis indulgenciam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deseruiant: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XVI]


{N: 1239}
Delicta nostra, domine, quibus aduersa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XVI]


{N: 1240}
Caelestem nobis praebeant haec mysteria, quaesumus, domine, medicinam et uicia nostri cordis expurgernlt: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XVI]


{N: 1241}
Auxilientur nobis, domine, sumpta mysteria, et sempiterna protectione confirment: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XVI]


{N: 1242}
Sursum corda.
Respondetur: Habemus ad Dominum.
Gratias agamus dominum deo nostro.
Respondetur: Dignum et iustum est.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1243}
Uere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, domine, sancte pater, omnipotens aeternae deus, per Christum dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, caeli caelorumque uirtutes ac beata syrafin sotia exultatione concaelebrant. Cum quibus et nostras uoces ut admitti iubeas depraecamur supplice confessione dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus sabaoth. Pheni sunt caeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui uenit in nomine domini. Osanna in excelsis.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1244}
Te igitur, clementissime pater, per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas + haec dona +, haec munera +, haec sancta + sacrificia inlibata +, inprimis quae tibi offerimus pro aecclesia tua sancta catholica, quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo et antestite nostro illo episcopo.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1245}
Memento, domine, famulorum famularumquae tuarum et omnium circum/adstantium, quorum tibi fides cognita est et nota deuotio; qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis: pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suae tibi reddunt uota sua aeterno Deo uiuo et uero.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1246}
Communicantes et memoriam uenerantis inprimis gloriosae semper uirginis Mariae genetricis dei et domini nostri lesu Christi, sed et beatorum apostulorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomei Matthei Simonis et Taddei Lini Cleti Clementis Xysti Corneli Cybriani Laurenti Crisogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani Dionysii Rustici et Eleutherii Helarii Martini Agustini Gregorii Hieronimi Benedicti et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis praecibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio: per Christum dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1247}
Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, domine, ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripe et in electorum tuorum iubeas grege numerari: per Christum dominum nostrum
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1248}
Quam oblationem tu, deus, in omnibus, quaesumus, benedictam ascriptam ratam rationabilem acceptabilemquae facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini dei nostri Iesu Christi.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1249}
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac uenerabiles manus suas eleuatis oculis in caelum ad te deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Semile modo posteaquam caenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac uenerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibete ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei noui et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro uobis et pro multis effundetur in remissione peccatorum. Haec quotienscumque feceretis, in mei memoriam faciaetis.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1250}
Unde et memores sumus, domine, nos tui serui sed et plebs tua sancta Christi filii tui domini dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclare maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam inmaculatam, panem sanctum uitae aeternae et calicem salutis perpetuae.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1251}
Supra que propitio ac sereno uultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, inmaculatam hostiam.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1252}
Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuine maiestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpseremus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur: per Christum dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1253}
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam sotietatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Iohanne Stephano Matthia Barnaban Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agathae Lucia Agnem Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortia non stimamur meritis sed ueniam, quaesumus, largitor admitte: per Christum dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1254}
Per quem haec omnia, domine, semper bona creas sanctificas uiuificas benedicis et praestas nobis.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1255}
Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1256}
OREMUS. Praeceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati audemus dicere:
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1257}
Pater noster qui es in caelis. Sed libera nos a malo.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1258}
Libera nos, quaesumus, domine, ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris, et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque uirgine dei genetrice Maria et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andreas da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccatis simus liberi semper et ab omni perturbatione securi: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1259}
Pax domini sit semper uobiscum.
Respondetur: Et cum spiritu tuo.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1260}
Post haec commonenda p plebs pro ieiunii quarti septimi et decimi mensis temporibus suis, siue pro scrutiniis, uel aurium apertionum, siue orandum pro infirmis uel adnuntiandum natalitia sanctorum. Post haec communicat sacerdos cum ordinibus sacris cum omni populo.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1261}
Quos caelesti, domine, alimento satiasti, apostolicis intercessionibus ab omni nos, quaesumus, aduersitate custodi: per dominum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1262}
Laeti, domine, sumpsimus sacramenta caelestia; intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque uirgine dei genetrice Maria ad uitam nobis proficiant sempiternam: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1263}
Augeatur in nobis, domine, quaesumus, tuae uirtutis operatio, ut diuinis uegitati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1264}
Omnipotens deus, fac nobis tibi semper deuotam gerere uoluntatem et maiestati tuae sincero corde famulari: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1265}
Mysteria nos, domine, sancta purificent et suo munere tueantur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1266}
Quos tantis, domine, largiris uti mysteriis, quaesumus, ut effectibus nos eorum ueraciter aptare digneris: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1267}
Mensa tua nos, deus, a delectationibus terrenis expediat et caelestibus semper instruat alimentis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1268}
Tui nobis, domine, communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1269}
Tua sancta nobis, omnipotens deus, et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis inpendant: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1270}
Tua nos, domine, medecinalis operatio et a nostris peruersitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inherere mandatis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1271}
Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, deus, et ad perpetuae ducant saluationis effectum: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1272}
Quaesumus, omnipotens deus, ut munere diuino quod sumpsimus salutari nobis prosit effectu: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS INCIPIT CANON ACCIONIS - LIBER III. XVII]


{N: 1273}
Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, de habundantia misericordiarum tuarum famulos et famulas tuas praesta locupletes, praesta securus: ut confirmati benedictionibus tuis habundent in omni gratiarum actione teque perpetua exultatione benedicant: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1274}
Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praetiosa sanguine redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari: per
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1275}
Benedic, domine, hanc familiam tuam in caelestibus et reple eam donis tuis spiritalibus; concede eis caritatem gaudium pacem pacientiam bonitatem mansuetudinem spem fidem continentiam, et repleti omnibus castitatem donis tuis desiderantes ad te peruenire mereantur: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1276}
Benedicat uos deus omni benedictione caelesti sanctosque puros efficiat in conspectu suo, superhabundent in uos diuitiae gloriae eius, uerbo ueritatis instruat et euangelio salutis erudiat omniumque sanctorum caritate locupletet: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1277}
Plebi tuae, quaesumus, domine, ad te semper corda conuerte, et quam tantis facis patrociniis adiuuare, perpetuis non desinas gubernare praesidiis: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1278}
Propitiare populo tuo, deus, ut a suis prauitatibus liberatus et toto tibi corde deseruiat et sub tua semper protectione consistat: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1279}
Tuere, quaesumus, domine, familiam tuam et spiritalibus instrue disciplinis: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1280}
Familia tua, deus, et ad caelebranda principia suae redemptionis desideranter occurrat et eius dona perseueranter adquirat: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1281}
Fideles tuos, domine, quaesumus, corpore pariter et mente purifica, ut tua inspiratione conpuncti noxias delectationes uitare praeualeant, atque ut earum non capiantur inlecebris, tua semper suauitate pascantur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1282}
Propitiare, domine, populo tuo et ab omnibus absolue peccatis, ut quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1283}
Adesto, domine, subplicibus tuis et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabilem miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua consecret largitas inuicta donorum: per dominum nostrum.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1284}
Da, quaesumus, domine, populo tuo et mentem quam tibi deuotus existat, et intellectum quo iusta deposcat, et propitiationem tuam qua pie desiderantibus quae sint profutura proficiat: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1285}
Plebem nomini tuo subditam, domine, propitius intuere eique consolationes tuas iugiter per caelestem gratiam dignanter operari: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1286}
Familiam tuam, domine, peruigili protectione conserua et perpetuis defende praesidiis, ut omni semper inordinatione seclusa tua iugiter prouidentia dirigatur: per.
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1287}
Respice, domine, propicius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis inuicte pietatis attolle: per
[ORACIONES ET PRAECES CUM CANONE PER DOMINICIS DIEBUS ITEM BENEDICTIONES SUPER POPULUM POST COMMUNIONEM - LIBER III. XVII]


{N: 1288}
Perpetua, quaesumus, domine, pace custodi, quos in te sperare donasti: per dominum nostrum.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS - LIBER III. XVIII]


{N: 1289}
Adesto nobis, misericors deus, et tuae pietatis in nobis propitius dona concede: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS - LIBER III. XVIII]


{N: 1290}
Munera, domine, tibi decata, quaesumus, sanctifica et per eadem nos placatus intende: per
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS secreta - LIBER III. XVIII]


{N: 1291}
Mysteria sancta nos, domine, et spiritalibus expleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS post communionem - LIBER III. XVIII]


{N: 1292}
Exaudi nos, miserator et misericors deus, et continentiae salutaris propicius nobis dona concede: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XVIIII]


{N: 1293}
Plebis tuae, deus, ad te corda conuerte, ut tuo munere talis existat, cui tu perpetua beneficia largiaris: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XVIIII]


{N: 1294}
Mistica nobis, domine, prosit oblatio, quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua I saluatione confirmet: per dominum.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XVIIII]


{N: 1295}
Sancta tua nos, domine, quaesumus, et a peccatis exuant et a caelestis uitae uigore confirment: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XVIIII]


{N: 1296}
Quaesumus, omnipotens deus, ut plebs tua toto tibi corde deseruiens et beneficia tua iugiter mereatur et pacem: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XX]


{N: 1297}
Miserere nostri, deus, et tuae nobis pietatis effectus potenti bonitate largire: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XX]


{N: 1298}
Suscipe, domine, quaesumus, hostiam redemptionis humane et salutem nobis mentis et corporis operare placatus: per
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XX]


{N: 1299}
Tui nobis, domine, communio sacramenti et purificacionem conferat et tribuat unitatem: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XX]


{N: 1300}
Rege nostras, domine, propitius uoluntates, ut nec propriis iniquitatibus implicentur nec subdantur alienis: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXI]


{N: 1301}
Da famulis tuis, deus, indulgentiam peccatorum, consolacionem uitae gubernacionemque perpetuam, qua tibi fideliter seruientes ad tuam iugiter misericordiam peruenire mereantur: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXI]


{N: 1302}
Tua sacramenta nos, deus, circumtegant et reforment simulque nobis temporalem remedium conferant et aeternum: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXI]


{N: 1303}
Tua sancta nobis, omnipotens deus, quae sumpsimus, et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis inpedant: per dominum.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXI]


{N: 1304}
Conprimae, domine, quaesumus, noxios semper incursos et salutare temporibus nostris propitius da quietem: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXII]


{N: 1305}
Tu, domine, semper a nobis omnem remoue prauitatem et ad tuam nos propitius conuerte iusticiam: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXII]


{N: 1306}
In tuo conspectu, domine, quaesumus, talia nostra I munera efficiantur, quae et placere te ualeant et nos tibi prllacere perficiant: . per. .
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXII]


{N: 1307}
Tua nobis, domine, medicinalis operatio et a nostris peruersitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXII]


{N: 1308}
Ab omnibus nos defende, quaesumus, domine, semper aduersis et continues tuere praesidiis: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXIII]


{N: 1309}
Conserua populum tuum, deus, et tui nomine fac deuotum, ut diuinis subiectis officiis et temporalis uiriliter et aeternae donae perficiat: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXIII]


{N: 1310}
Haec nos oblatio, deus, mundet et renouet, gubernet et protegat: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXIII]


{N: 1311}
Caelestibus, domine, pasti deliciis quaesumus, ut semper eadem quo ueraciter uiuemus adpetamus: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXIII]


{N: 1312}
Adsit, domine, fidelibus tuis sacrae benedictionis effectus, qui mentes omnium spiritali uegitatione disponat, ut pro opera pietatis tuae muneribus impleantur: per.
[ORATIONES COTIDIANIS DIEBUS AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXIII]


{N: 1313}
Adesto, domine, subplicationibus nostris et uiam famuli tui illius in salutis tuae prosperitatis dispone, ut inter omnes uitae huius uarietatis tuo semper protegatur auxilio: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE - LIBER III. XXIIII]


{N: 1314}
Deus qui diligentibus te misericordiam tuam semper inpendis et a seruientibus tibi in nulla es regione longinquus, dirigi uiam famuli tui illius in uoluntate tua, ut te protectore et te perduci per iusticiae semitas sine offensione gradiat: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE - LIBER III. XXIIII]


{N: 1315}
Exaudi, domine, praeces nostras et profectione famuli tui illi misericordiam tuam qui semper es ubique praetende, ut ab omnibus aduersitatibus tua opitulatione defensus iustorum desideriorum potiatur effectibus: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE - LIBER III. XXIIII]


{N: 1316}
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulo tuo illo, benignus adsume, ut uiam illius et praecedente gracia tua dirigas et subsequente comitare digneris, ut de actu atque incolomitate eius secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE secreta - LIBER III. XXIIII]


{N: 1317}
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offeret ob desiderium animae suae commendans tibi deo iter suum, placatus suscipias depraecamur. Cui tu, domine, angelum pacis mittere digneris, angelum tuum sanctum, sicut misisti famulo tuo Tubiae Rafahel angelum, qui eum saluum atquae incolomem perducat usque ad loca distinata et iterato tempore oportuno omnibus rite perfectis reduci eum faciat in tua sancta aecclesia et laetus tibi seruiat et nomine tuo gratias referat: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE infra actionem - LIBER III. XXIIII]


{N: 1318}
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offeret pro salute famuli tui illius, placatus suscipias depraecamur. Pro quo maiestati tuae fundimus praeces, ut cum confirmata pacis foedera cum omni gaudio ad nos quantotius facias remeare: per. Quam oblationem.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE item infra actionem - LIBER III. XXIIII]


{N: 1319}
Deus infinitae misericordiae et maiestatis inmensae, quem nec spatia locorum nec interualla temporum ab his quos tueris abiungunt, adesto famulis tuis in te ubique fidentibus et per omnem quam acturi sunt uiam dux eis et comis esse dignare: nihil illius aduersitatis noceat, nihil difficultatis obsistat, cuncta eis salubria, cuncta sint prospera: ut sub ope dexterae tuae, quidquid iusto expetierunt desiderio, caeleri consequantur effectu: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE post communionem - LIBER III. XXIIII]


{N: 1320}
Deus, qui ad uitam ducis et confitentes in te paterna protectione custodis, quaesumus, ut praesenti famulo tuo a nobis egrediente angelicum tribuas comitatu, ut eius auxilio protectus nulla mali concuciatur formidine, nullo conpraematur aduersistatis angore, nullus inruentis inimici molestetur insidiis; sed spaciis necessarii itineris prospero gressu peractus propriisque locis feliciter restitutus uniuersos reperiat sospites ac debitas exsoluat tuo nomine gratis: per.
[ORATIONES AD PROFICISCENDUM IN ITINERE item alia post communionem - LIBER III. XXIIII]


{N: 1321}
Deus, vere beatitudinis auctor atque largitor, dirige nos in eam quam inmaculati ambulant uiam, ut testimonia legis tuae piis eordibus exquirentes perseueremus et diligere quod praecipiunt, et desiderare quo ducunt: per.
[ITEM ORATIONES AD ITER AGENTIBUS - LIBER III. XXV]


{N: 1322}
Deus qui sanctorum tuorum diriges gressos, amoue a nobis iniquitatis uiam et nostri tua lege miserere, ut non obliti iudicia tua uiam mandatorum dilatato corde curramur: per.
[ITEM ORATIONES AD ITER AGENTIBUS - LIBER III. XXV]


{N: 1323}
Deus, qui diligentibus te facias cuncta prodesse, da eordibus nostris inuiolabilem caritatis effectum, ut desideria de tua insperatione concepta nulla possint temptacionum mutari: per.
[ORATIONES PRO CARITATE - LIBER III. XXVI]


{N: 1324}
Deus, qui iustitiam tuam elegis in cordibus credentium digito tuo scribis, da nobis fidei et spei caritatisque augmentum, et ut mereamur adsequi quod promittis, fae nos amare quod praecipisti: per.
[ORATIONES PRO CARITATE - LIBER III. XXVI]


{N: 1325}
Deus, qui nos ad imaginem tuam sacramenti renouas et praeceptis, perfice gressos nostros in semitis tuis, ut caritatis donum quod fecisti a nobis sperare, per haec quae offerimus facias sacrificia adpraehendi: per.
[ORATIONES PRO CARITATE secreta - LIBER III. XXVI]


{N: 1326}
Libera nos, domine, ab omni malo propiciusque concede, ut quae nobis poscimus relaxari, ipsi quoque proximis remitamus: per.
[ORATIONES PRO CARITATE post communionem - LIBER III. XXVI]


{N: 1327}
Deus, largitor pacis et amator caritatis, da seruis tuis ueram cum tua uoluntate concordiam, ut ab omnibus quae nos pulsant temptacionibus liberemur: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXVII]


{N: 1328}
Deus, qui cum omnes creaturas diligens feceris, in eam indulgentiam hominum, ut etiam illum ab impietatibus redemeris, condedisti: da seruis tuis hanc caritatis affectum, ut bona pro malis rependere tuo incitentur exemplo: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXVII]


{N: 1329}
His, domine, sacrificiis, quaesumus, concede placatus, ut qui propriis oramus absolue delictis, non grauemur externis: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXVII]


{N: 1330}
Spiritum nobis, domine, tuae caritatis infunde, ut quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXVII]


{N: 1331}
Da aecclesiae tuae, domine, non superbi sapere sed tibi placita humilitate proficere, ut proterua dispiciens et matura quaeque desiderans exerceat libera caritate: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA ad populum - LIBER III. XXVII]


{N: 1332}
Confirma, domine, quaesumus, tuorum corda fidelium et gratiae tuae uirtutae conrobora, ut et in tua sint supplicatione deuoti et mutua dilectione sinceris: per.
[ORATIONES PRO CARITATE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXVII]


{N: 1333}
Ineffabilem misericordiam tuam, domine, nobis clementer ostende, ut simul nos et a peccatis exuas et a paenis quas pro his meremur eripias: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE - LIBER III. XXVIII]


{N: 1334}
Parce, domine, parce peccantibus, et ut ad propitiacionem tuam possemus accedere, spiritum nobis tribue corrigendi: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE - LIBER III. XXVIII]


{N: 1335}
Quaesumus, domine, nostris placare muneribus, quoniam tu eadem tribuis ut placeris: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE secreta - LIBER III. XXVIII]


{N: 1336}
Sumpti sacrificii, domine, perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE post communionem - LIBER III. XXVIII]


{N: 1337}
Adesto, domine, fidelibus, tuis, et quibus supplicandi tribues miseratus affectum, concede benignissime consolationis auxilium: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXVIIII]


{N: 1338}
Da nobis, quaesumus, domine, de tribulatione laeticiam, ut qui diu pro nostris peccatis afficimur, interuenientibus sanctis tuis caelerius in tua misericordia respiremus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXVIIII]


{N: 1339}
Suscipe, quaesumus, domine, praeces populi tui com oblationibus hostiarum et tua mysteria caelebrantes ab omnibus defende periculis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXVIIII]


{N: 1340}
Uiuificet nos, domine, sacra participacionis infusio et perpetua protectione defendat: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXVIIII]


{N: 1341}
Parce, domine, parce peccatis nostris, et quamuis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur, praesta, quaesumus, ut quod ad perpetuum meremur exitium, transeat ad correptionis auxilium: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXX]


{N: 1342}
Memor esto, domine, fragilitatis humanis, et qui iuste uerberas peccatores, parce propitiatus afflictis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXX]


{N: 1343}
Propitiare, domine, populi tui propiciatus muneribus, ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postolata concedas: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXX]


{N: 1344}
Uicia cordis humani haec, domine, quaesumus, medicina conpescat, quae mortalitatis nostrae uenit curare languores: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXX]


{N: 1345}
Domine deus, qui ad hoc irasceris ut subuenias, ad hoc minaris ut parcas, lapsis manum porrige et rlalborantibus multiplice miseratione succurre, et qui per te redempti sunt ad spem uitae aeternae, tua moderatione seruentur: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXI]


{N: 1346}
Adesto, domine, inuocationibus nostris et non sit a nobis clementiae tuae longinqua miserecordia; sana uulnera, remitte peccata: ut nullis iniquitatibus a te separati tibi semper adherere possimus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXI]


{N: 1347}
Sacrificia, domine, tibi cum aecclesiae praecibus immolanda, quaesumus, corda nostra purificent et indulgentiae tuae nobis dona concilient et de aduersis prospera sentire perficiant: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXI]


{N: 1348}
Caelestis donae benedictione percepta supplicis te, deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem et sacramenti nobis causa sit et salutis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXI]


{N: 1349}
Omnipotens et misericors deus, qui peccantium non uis animas perire sed culpas, contine quam meremur iram et quam praecamur effunde clementiam, ut de merore in gaudium per tuam misericordiam transferamus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXII]


{N: 1350}
Deus, refugium pauperum, spes humilium salusque miserorum, supplicationes populi tui clementer exaudi, ut quos iustitia uerberum fecit afflictos, habundantia remediorum faciat comsolatus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXII]


{N: 1351}
Suscipe, domine, propitiatus hostias, quibus et te placare uoluisti et nobis salutem potenti pietate restitui: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXII]


{N: 1352}
Quos munere, domine, caelesti reficis, diuino tuere praesidio, ut tuis mysteriis perfruentes nullis subdamur aduersis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXII]


{N: 1353}
Deus, qui offensionebus seruorum tuorum et iuste irasceris et clementer ignoscis, praesta supplicibus indulgentiam peccatorum, ut reparato statu tibi subdite libertatis et correptio ab iniquitate et cessatio fiat a uerbere: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXIII]


{N: 1354}
Parce, domine, parce supplicibus; da propitiationis auxilium, qui praestas etiam per ipsa flagella remedium; nec haec tua correptio, domine, sit negligentibus maior causa poenarum, sed fiat eruditio paterna correptis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXIII]


{N: 1355}
Oblationibus, domine, placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius uoluntates: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXIII]


{N: 1356}
Sit nobis, quaesumus, domine, medicina mentes et corporibus, quod de sanctis altaris tui benedictione percipimus, ut nullis aduersitatibus perfruamur, qui tanti remedii participatione munimur: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXIII]


{N: 1357}
Deus infinitae misericordiae et bonitatis inmensae, propitiare iniquitatibus nostris, et omnibus animarum nostrarum medere languoribus, ut miserationum remissione percepta semper in tua benedictione laetemur: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXIIII]


{N: 1358}
Tuere nos, domine, diuinis propicius sacramentis, et ut his congruae famulemur, eorum praesta potenter effectu: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXIIII]


{N: 1359}
Muniat, quaesumus, domine, fideles tuos sumpta uiuificatio sacramenti et a uitiis omnibus expeditos in sancta faciat deuotione currentes: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXIIII]


{N: 1360}
Deus sub cuius oculis omne contrepitat et omnes conscientiae pauescunt, propitiare omnium gemituum et cunctorum medere uulneribus, ut sicut nemo nostrum liber a culpa est, ita nemo sit a]ienus a uenia: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXV]


{N: 1361}
Omnipotens sempiterne deus, qui timore sentiris, dilectione coleris, confessione placaris: misericordiam tuam effunde supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXV]


{N: 1362}
Sacrificia nos, domine, caelebranda purificent et caelestibus inbuant institutis: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXV]


{N: 1363}
Praesta, domine, quaesumus, ut terraenis affectibus expiatis a superni plenitudinem sacramenti cuius libauimus sancta tendamus: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXV]


{N: 1364}
Deus, humilium consolator et fidelium fortitudo, propitius esto subplicibus, ut humana fragilitas, quae per se procliuis est ad labendum, per te semper muniatur ad standum; et quae per se prona est ad offensam, per te semper reparetur ad ueniam: per.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVI]


{N: 1365}
Suscipe, misericors domine, supplicum praeces et secundum multitudinem indulgentiarum tuarum ab omnibus nos absolue peccatis, ut ad omnia pietatis opera re parcende reparemur, et quos uenia feceris innocentes, auxilio facias efficaces: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVI]


{N: 1366}
Haec hostia, domine, quaesomus, et ab occultis ecclesiam tuam reatibus semper expediat et manifestis conuenienter expurget: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXVI]


{N: 1367}
Purificent nos, domine, sacramenta quae sumpsimus et a cunctis efficiant uiciis absolutos: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXVI]


{N: 1368}
Si iniquitates nostras obseruaberis, domine, quis sustinebit? Praecamur ergo clementiam tuam, ut ubi nulla fiducia suppetit actionum, gratia tua cupiosa resplendeat et cum delicta remittit indignis et cum beneficia praestit inmeretis: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVII]


{N: 1369}
Misericors et miserator domine, qui nos parcendo sustentas et ignoscendo sanctificas, da ueniam peccatis nostris et sacramentis caelestibus seruientes ab omni culpa liberos esse concede: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVII]


{N: 1370}
Hostias tibi, domine, placationis, offerimus, ut et delicta nostra miseratus absoluas et notantia corda tu dirigas: per dominum nostrum Iesum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXVII]


{N: 1371}
Supplices te rogamus, deus, ut quos tuis reficis sacramentis, et tibi placitis moribus dignanter informaes: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES IN TRIBULATIONE ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXVII]


{N: 1372}
Deus, cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, respice propitius ad me famulum tuum, quem ad ordinem presbyterii promouere dignatus es; et ut tibi mea seruitutis placeat, tua in me misericorditer dona conserua: per.
[ORATIONES IN NATALE PRESBYTERI QUALTER SIBI MISSAS DEBEAT CELEBRARE - LIBER III. XXXVII A]


{N: 1373}
Domine deus noster, uerax promissor, propitiare operi tuo et mihi famulo tuo seruienti tibi tribuas perseuerantem in tua uoluntate famulatum, ut diebus nostris ut merito et numero populus tibi seruiens augeatur: per.
[ORATIONES IN NATALE PRESBYTERI QUALTER SIBI MISSAS DEBEAT CELEBRARE - LIBER III. XXXVII A]


{N: 1374}
Perfice, domine, quaesumus, benignus in nobis, ut que sacris misteriis profitemur, piis actionibus exequamur, per.
[ORATIONES IN NATALE PRESBYTERI QUALTER SIBI MISSAS DEBEAT CELEBRARE super oblata - LIBER III. XXXVII A]


{N: 1375}
Hanc igitur oblationem, domine, seruitutis meae quam tibi offero ego famulus tuus et sacerdos pro eo quod me elegere dignatus es in ordinem presbiterii, ut sacrificiis tuis ac diuinis altaribus deseruirem: pro hoc reddo tibi vota mea deo uero et uiuo, maiestatem tuam suppliciter inplorans, ut opera manuum tuarum in me ipso custodias et idoneum me pro omnia ministrum tuae voluntatis efficias: per.
[ORATIONES IN NATALE PRESBYTERI QUALTER SIBI MISSAS DEBEAT CELEBRARE - LIBER III. XXXVII A]


{N: 1376}
Munerum tuorum, domine, largitate sumentes supplices deprecamur, ut quibus donasti huius ministerii servitutem, exequendi gratiae tuae tribuas facultatem: per dominum.
[ORATIONES IN NATALE PRESBYTERI QUALTER SIBI MISSAS DEBEAT CELEBRARE post communionem - LIBER III. XXXVII A]


{N: 1377}
Deus, qui non mortem, sed paenitenciam desideras peccatorum, populum tuum, quaesumus, ad te conuerte propicius, ut dum tibi deuotus exteterit, iracundiae flagella amoueas: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS - LIBER III. XXXVIII]


{N: 1378}
Populum tuum, quaesumus, omnipotens deus, ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate, ut qui tuae maiestatis flagella formidant, de tua mereantur uenia gratulare: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS - LIBER III. XXXVIII]


{N: 1379}
Subueniat nobis, domine, quaesumus, sacrificii praesentis operatio, quae nos et ab erroribus uniuersis potenter absoluat et a tocius eripiat perdicionis incursu: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS secreta - LIBER III. XXXVIII]


{N: 1380}
Tui nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentes et ab omni propicius iniquitate defende: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS post communionem - LIBER III. XXXVIII]


{N: 1381}
Ecclesiae tuae, quaesumus,omnipotens deus, placatus intende conuentum, et misericordia tua nos pocius quam ira praeueniat; quia si iniquitates nostras obseruare uolueris, nulla poterit creatura subsistere; sed amirabile pietate qua nos fecisti ignosce: peccantibus, ut opera manuum tuarum non facias interire: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVIIII]


{N: 1382}
Exaudi, domine, praeces nostras et ne uellis cum seruis tuis adire iudicium; quia sicut in nobis nulla iusticia reperitur de qua praesumere ualeamus, ita te fontem pietatis agnoscimus, a quo et a peccatis nostris nos ablue et a necessitatibus liberari confidemus: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XXXVIIII]


{N: 1383}
Per haec, quaesumus, ueniat, domine, sacramenta nostrae redemciones effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XXXVIIII]


{N: 1384}
Huius operatio nos, domine, sacramenti, quaesumus, purificet semper et muniat: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XXXVIIII]


{N: 1385}
Deus, cuius misericordiam caelestium quoque uirtutum indigent potestates et in cuius conspectu nullus est hominum absquae sorde et poena peccati, delicta populi tui, quaesumus, auerte propiciatus, ut quos propriae conscienciae reatus accusat, bonitatis tuae pacientia faciat uenia promereri: per dominum nostrum.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XL]


{N: 1386}
Deus, cuius tanta est excellencia pietatis, ut uno peccatore conuerso maximum gaudium facias in caelis habere: respice in exigua populi porcione, ut omni uexacione depulsa hereditas tua in numero augeatur et deuocione perficiat: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XL]


{N: 1387}
Protegat nos, domine, quaesumus, hostia salutaris, et quae ad honorem tui nominis immolatur, nobis prosit ad ueniam: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XL]


{N: 1388}
Sancta tua nos, domine, sumpta uiuificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos: per dominum nostrum.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XL]


{N: 1389}
Exaudi, domine, quaesumus, populum tuum de tua misericordia malorum suorum ueniam subplicantem, et quia potens es peccata demittere, supplicia quae nostris meremur operibus potenciae tuae pietatis auerte: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLI]


{N: 1390}
Iram tuam, quaesumus, domine, a populo tuo miseratus auerte, quam nostris quidem meremur operibus, sed humana fragilitate sustinere non possumus; illa nos itaquae contine pietate, qua prestare solis indignis: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLI]


{N: 1391}
Concide nobis, domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propiciacio potestatis: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XLI]


{N: 1392}
Plebem nomini tuo subditam, domine, propicius intuere eique tuas consolaciones iugiter per caelestem graciam dignanter operare: per.
[ORACIONES TEMPORE QUOD ABSIT MORTALITATIS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XLI]


{N: 1393}
Deus, qui laboribus hominum eciam de mutis animalibus solacia subrogasti, supplicis te rogamus, ut sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire: per dominum.
[ORATIONES PRO MORTALITATE ANIMALIUM - LIBER III. XLII]


{N: 1394}
Deus, qui humane fragilitate necessaria prouidisti misericors admoenicola iumentorum, quaesumus: eadem miseris consolendo non subtrahas, et quorum nostris meritis seuit interitus, tua nobis parcendo clemencia cessare iubeas uastitatem: per.
[ORATIONES PRO MORTALITATE ANIMALIUM - LIBER III. XLII]


{N: 1395}
Sacrificiis, domine, placatus oblatis opem tuam nostris temporibus clementer impende: per.
[ORATIONES PRO MORTALITATE ANIMALIUM secreta - LIBER III. XLII]


{N: 1396}
Benediccionem tuam, domine, populus fidelis accipiat, quae corpore saluatus ac mente et congruam tibi semper exhibeat seruitutem et propiciacionis tuae beneficia semper inueniat: per.
[ORATIONES PRO MORTALITATE ANIMALIUM post communionem - LIBER III. XLII]


{N: 1397}
Auerte, domine, quaesumus, a fidilibus tuis cunctis miseratus errores et seuiencium morborum depelle perniciem, ut quos merito flagellas deuios, foueas tua miseracione correctos: per.
[ORATIONES PRO MORTALITATE ANIMALIUM - LIBER III. XLII]


{N: 1398}
Sempiternae pietatis tuae habundanciam, domine, supplicis inploramus, ut nos beneficiis quibus non meremur anticipans benefacere cognoscaris indignis: per.
[ORATIONES DE STERILITATE - LIBER III. XLIII]


{N: 1399}
Da nobis, quaesumus, domine, piae supplicacionis effectum et pestilenciam famemque propiciatus auerte, ut mortalium corda cognoscant et te indignante talia flagella producere et te miserante cessare: per.
[ORATIONES DE STERILITATE - LIBER III. XLIII]


{N: 1400}
Deus, qui humani generis utramque substanciam praesencium munerum et a]imentum uegitas et renouas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporihus nostris subsidium non desit et mentibus: per.
[ORATIONES DE STERILITATE secreta - LIBER III. XLIII]


{N: 1401}
Guberna, quaesumus, domine, temporalibus adiumentis, quos dignaris aeternis informare misterlis: per dominum nostrum.
[ORATIONES DE STERILITATE post communionem - LIBER III. XLIII]


{N: 1402}
Deus, in quo uiuimus mouimur et sumus, pluuiam nobis tribue congruentem, ut presentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus: per.
[ORATIONES AD PLUUIAM POSTOLANDAM - LIBER III. XLIIII]


{N: 1403}
Terram tuam, domine, quam uidemus nostris iniquitatibus tabescentem, caelestibus aquis infundeadque inriga beneficiis graciae sempiternae: per.
[ORATIONES AD PLUUIAM POSTOLANDAM - LIBER III. XLIIII]


{N: 1404}
Delicta, domine, quaesumus, miseratus absolue et aquarum subsidia praebe caelestium, quibus terrena condicio uegitata subsistat: per dominum nostrum.
[ORATIONES AD PLUUIAM POSTOLANDAM - LIBER III. XLIIII]


{N: 1405}
Oblatis, domine, plagare muneribus et oportunum tribue nobis pluuiae sufficientis auxilium: per.
[ORATIONES AD PLUUIAM POSTOLANDAM secreta - LIBER III. XLIIII]


{N: 1406}
Tuere nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentis et ab omnibus propitius absolue peccatis: per.
[ORATIONES AD PLUUIAM POSTOLANDAM post communionem - LIBER III. XLIIII]


{N: 1407}
Omnipotens sempiterni deus, cuius munere elimenta omnia recreantur, reminiscere miseracionum tuarum et salutiferos ymbres humano generi concide propicius, quatenus fecunditatis tuae alimoniis omnis terra laetetur: per.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLV]


{N: 1408}
Omnipotens sempiternae deus, petimus diuinam clemenciam tuam, ut faciem tocius terrae largioris ymbribus inrigare digneris auresque salubres tribuas atque aegris restituas pristinam sanitatem, et animae quae promissiones tuas sitiunt, de tua semper caritate habundancia repleantur: per.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLV]


{N: 1409}
Deus, qui ad mutandam aeris qualitatem operis caelum nubibus et paras terrae pluuiam, apere fontem benignitatis tuae et terram squalidam et ariditatem pulueream laeto ymbre fecunda, ut recipisse nos uenia peccatorum cessante iam correpcione laetemur: per.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLV]


{N: 1410}
Placare, domine, muneribus semper acceptis et diuturna tempora diffusis nubibus siccitatem: per.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XLV]


{N: 1411}
Praecibus populi tui, domine, quaesumus, placatus adspira, ut ueniam tribuas humanis excessibus et opem miseris benignus impende: per dominum nostrum.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XLV]


{N: 1412}
Da nobis, domine, quaesumus, pluuiam salutarem et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde: per.
[ORATIONES AD PLUUVIAM POSTOLANDAM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XLV]


{N: 1413}
Ad te nos, domine, clamantes exaudi et aeris serenitatem nobis tribuae supplicantes, ut qui pro peclcatis nostris iuste adfligimur, misericordia tua praeueniente clemenciam senciamus: per.
[ORATIONES AD POSCENDAM SERENITATEM - LIBER III. XLVI]


{N: 1414}
Deus, qui fidelium praecibus flecteris et humilium confessione placaris, conuersis a te propiciare supplicibus, et quos fecisti iram intellegere castigantes, fac misericordiam sentire parcentis: per.
[ORATIONES AD POSCENDAM SERENITATEM - LIBER III. XLVI]


{N: 1415}
Deus, qui omnium rerum tibi seruiencium natura per ipsos modos aeris ad cultum tuae maiestatis institues, tranquillitatem nobis misericordiae tuae remotis largire terroribus, ut cuius iram expauimus, clemenciam sentiamus: per.
[ORATIONES AD POSCENDAM SERENITATEM - LIBER III. XLVI]


{N: 1416}
Praeueniat nos, quaesumus, domine, gracia tua semper et subsequatur et has oblaciones, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferemus, benignus adsume, ut per intercessione sanctorum tuorum cunrcltis nobis proficiant ad salutem: per.
[ORATIONES AD POSCENDAM SERENITATEM secreta - LIBER III. XLVI]


{N: 1417}
Plebs tua, domine, capiat sacrae benediccionis augmentum et copiosis beneficiorum tuorum subleuetur auxiliis, quae tantis intercessionum deprecacionibus adiuuatur: per.
[ORATIONES AD POSCENDAM SERENITATEM post communionem - LIBER III. XLVI]


{N: 1418}
Magnificenciam tuam, domine, praecamus suppliciter inplorantes, ut quia nos eminentibus periculis exuisti, a peccatis quoquae benignus absoluas, ut et beneficia nobis maiora concedas et tuis nos facias parere mandatis: per.
[ORATIONES POST TEMPORA ET FULGORA - LIBER III. XLVII]


{N: 1419}
A domo tua, quaesumus, domine, spiritalis nequiciae pellantur et aeriarum discedat malignitas potestatum: per.
[ORATIONES POST TEMPORA ET FULGORA - LIBER III. XLVII]


{N: 1420}
Offerimus, domine, laudes et munera pro concessis beneficiis gracias referentis et pro concedentis semper suppliciter depraecantes: per.
[ORATIONES POST TEMPORA ET FULGORA secreta - LIBER III. XLVII]


{N: 1421}
Omnipotens sempiterne deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conseruas, praesta supplicibus tuis, ut et tranquillitatis huius optate consolacionis laetemur et dona tuae pietatis semper utamur: per.
[ORATIONES POST TEMPORA ET FULGORA post communionem - LIBER III. XLVII]


{N: 1422}
Oremus, dilectissimi nobis, omnipotenti deo pro filio nostro illo, qui recolens diuina mandata de iustis laboribus suis uictum indigentibus subministrat, quatenus haec deuocio ipsius, sicut nobis est necessaria, ita sic sit deo semper accepta: per. Oremus.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT - LIBER III. XLVIII]


{N: 1423}
Sanctum ac uenerabilem retributorem bonorum operum dominum depraecamur pro filio nostro Illo, qui de suis iustis laboribus uictum indigentibus administrat, ut dominus caelestis sua misericordia terrenam aelymosinam conplenset et spiritales diuicias largiatur; tribuat ei magna pro paruis, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna: per.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT - LIBER III. XLVIII]


{N: 1424}
Deus, qui post baptismi sacramentum secundum ablucionem peccatorum elimosinis indidisti, respice propicius super famulum tuum illum, cuius operibus tibi graciae referuntur; fac eum praemio beatum, quem fecisti pietate deuotum: per.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT ITEM ORATIONES AD MISSAS - LIBER III. XLVIIII]


{N: 1425}
Deus, qui hominem ad tuam imaginem facto eciam spiritalem alimoniam praeparasti, concide filio nostro famulo tuo illo, qui in pauperes tuos tua seminat dona, ut uerrilus metat suorum operum fructus et largitatis hodiernae conpensacio istirusl perpetua conferatur recipiatquae pro paruis magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna: per.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT ITEM ORATIONES AD MISSAS - LIBER III. XLVIIII]


{N: 1426}
Deus, qui tuorum corda fidelium per aelymosinam dixisti posse mundare, praesta, quaesumus, huius consortiis sacramenti, ut ad conscienciae suae fructum non grauare studeant miseros sed iuuare: per.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT ITEM ORATIONES AD MISSAS secreta - LIBER III. XLVIIII]


{N: 1427}
Hanc igitur oblacionem, domine, famuli tui illius, quam tibi offeret ob iustis elymosinis suis quod in pauperes tuos operatur placatus suscipias depraecamur. Pro quo maiestati tuae supplices fundimus praeces, ut adicias ei tempora uitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur atquae annua tibi uota persoluat: per Christum. Quam oblacionem: per.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT ITEM ORATIONES AD MISSAS infra accionem - LIBER III. XLVIIII]


{N: 1428}
Omnipotens sempiternae deus, respice propicius super hunc famulum tuum illum, qui in pauperes tuos operatur: uirtute custodi, potestate tuearis, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur: per dominum nostrum.
[ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT ITEM ORATIONES AD MISSAS post communionem - LIBER III. XLVIIII]


{N: 1429}
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilis magna solus, praetende super famulos tuos spiritum graciae salutaris, et ut in ueritate tibi conplaceant, perpetuum eis rorem tuae benediccionis infunde: per.
[MISSA IN MONASTERIO - LIBER III. L]


{N: 1430}
Fac, quesumus, domine, famulos tuos toto semper ad te corde concurrere, tibi subdita mente seruire, tua misericordia suppliciter implorare et tuis iugiter beneficiis gratulare: per.
[MISSA IN MONASTERIO - LIBER III. L]


{N: 1431}
Famulos tuos, quaesumus, domine, placatus intende pariterque eos et a peccatis absolue propicius et a cunctis eripe benignus aduersis: per dominum nostrum.
[MISSA IN MONASTERIO - LIBER III. L]


{N: 1432}
Hostias, domine, famulorum tuorum placatus intende, et quas in honore nominis tui deuota mente caelebrant, proficere sibi senciant ad medellam: per.
[MISSA IN MONASTERIO secreta - LIBER III. L]


{N: 1433}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum: qui dum confessores tuos tanta pietate glorificas, ut nullum aput te sanctum propositum doceas esse sine praemio, quanto magis duriora certamina sustenentes ad tuae quoque retribucionis munus inuitas. Et ideo.
[MISSA IN MONASTERIO - LIBER III. L]


{N: 1434}
Hanc igitur oblacionem, domine, famulorum tuorum, quam tibi offerunt ob deuocione mentis suae, pius ac propicius clementi uultu suscipias, tibiquae supplicantes libens protege, dignanter exaudi et aeterna eos proteccione conserua, ut semper in tua relegione laetantes instanter in sanctae trinitatis fide catholica perseuerent. Nobis haec quoque unianimiter et crebrae petentibus ipse praestabis, omnipotens deus: per Christum.
[MISSA IN MONASTERIO infra accionem - LIBER III. L]


{N: 1435}
Quos caelesti recreas munerae, perpetuo, domine, comitare praesidio: et quos fouere non desinis, dignus fieri sempiterna redempcione concede: per.
[MISSA IN MONASTERIO post communionem - LIBER III. L]


{N: 1436}
Tu famulis tuis, quaesumus, domine, bonos mores placatus instituae, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint et tua ualeant beneficia promerere: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1437}
Respice, quaesumus, domine, famulos tuos et in tua misericordia confidentes caeleste protege benignus auxilio: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1438}
Da famulis tuis, quaesumus, domine, in tua fide et sinceritate constanciam, ut in caritate diuina firmati nullis temtacionibus ab eius integritate uellantur: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1439}
Famulos tuos, quaesumus, domine, tua semper gracia benedicat et inculpabiles ad uitam perducat aeternam: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1440}
Famulos tuos, quaesumus, domine, benignus intende et eis dignanter pietatis tuae inpende custodiam: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1441}
Famulis tuis, quaesumus, domine, sperata concede et ab omnibus eos culpis excusa: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1442}
Adesto, domine, subplicacionibus nostris et famulos tuos assidua proteccione conserua, ut qui tibi iugiter famulantur, continua remuneracione ditentum: per.
[MISSA IN MONASTERIO ITEM ORATIONES MONACHORUM - LIBER III. LI]


{N: 1443}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et institutis tuis, quibus propagacione humani generis ordinasti, benignus adsiste, ut quod te auctore iungitur, te auxiliante seruetur: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1444}
Quaesumus, omnipotens deus, instituta prouidenciae tuae pio fauore comitare, et quos legitima societate connectis, longeua pace custodi: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1445}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et hanc oblacionem famularum tuarum illarum, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quam ad statum maturitatis et ad diem nupciarum perducere dignatus es, placidus ac benignus adsume, ut quod tua dislpositione expeditur, tua gratia conpleatur: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS secreta - LIBER III. LII]


{N: 1446}
Uere dignum: qui foedera nupciarum blando concordiae iugo et insolubile pacis vincolo nexuisti, ut multiplicandis adobcionum filii sanctorum conubiorum fecunditas pudica seruiret. Tua enim, domine, prouidencia tuaque gracia ineffabilibus modis utrumque dispensat, ut quod generacio ad mundi aededit ornatum, regeneracio ad aeclesiae perducat augmentum.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1447}
Hanc igitur oblationem famularum tuarum illi et illas, quam tibi offerunt pro famula tua illi, quaesumus, domine, placatus accipias: pro qua maiestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nupciis congruentem peruenire tribulsti, sic eam consorcio maritali tuo munere copolatam desiderata subolae gaudere proficias adque ad optatam seriem cum suo coniuge proueas benignus annorum: diesque nostris.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS infra accionem - LIBER III. LII]


{N: 1448}
Hanc igitur oblacionem, domine, famulorum tuorum illi et illas, quam tibi offeret ob diem trecesimum coniunctiones suae uel annua]em, quo die eos iugali uinculo sociare dignatus es, placatus suscipias depraecamur. Ob hoc igitur reddunt tibi uota sua deo uero et uiuo. Pro quibus traemendae piaetati tuae supplices fundimus praeces, ut pariter bene et pacifici senescant et uideant filios filiorum suorum usque in terciam et quartam progeniem et te benedicant omnibus diebus uitae suae: per Christum dominum nostrum. Quam oblacionem tu, deus.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS infra accionem ad trecesimum uel annualem nuptiarum - LIBER III. LII]


{N: 1449}
Perconpleis canonem plenariam et dicis oracionem dominicam et sic eam benedicis his verbis:
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1450}
Deus, qui mundi crescentis exordio multiplicata prole benedicis, propiciare supplicacionibus nostris et super hanc famulam tuam opem tuae benedictionis infunde, ut in iugali consortio affectu conpari, mente consimili, sanctitate mutua copulentur: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS incipit oracio - LIBER III. LII]


{N: 1451}
Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandi originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addedisti, cuius ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabile diuersitate signarent: hinc ad totius multitudinis incrimentum coniugalis thori iussa consorcia, quo totum inter se saeculum conligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi, domine,placitum, sic necessarium fuit, ut, quia longe est et infirmius, quod homine similem quem quod tibi deo feceras, additus forciorae sexus infirmior, ut unum efficeris ex duobus, et pari pignore soboles mixta maneret: tunc per ordinem flueret deiesta posteritas et priores uentura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam braeui termino, quamuis essent caduca, proponerent. Ad haec igitur date sint leges instituta uenturae.
Quapropter huius famulae tuae, pater, rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio leges aeterna iussa custodiat, memineretquae, domine, non tantum ad licenciam coniugalem,sed ad obseruanciam fidei sanctorum pignorum diligatam. Fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixquae sanctarum permaneat faeminarum. Sit amabilis ut Rachel uiro suo, sapiens ut Rebecca, longeua et fidelis ut Sarra. Nihil ex hac subsitiuus ille auctor praeuaricationes usurpet; nexa fidei mandatisquae permaneat faeminarum. Seruiens deo uero deuota muniat infirmitatem suam robore discipline. Uni thoro iuncta contactus uite inlicitus fugiat. Sit uerecunda grauis, pudore uenerabilis, doctrinis caelestibus erudita. Sit fecunda in suboles, sit probata et innocens, et ad beatorum requiem usque ad caelestia regna perueniat: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS incipit benedicito - LIBER III. LII]


{N: 1453}
Post haec dicis: Pax uobiscum. Et sic eos communicas. Deinde posteaquam communicauerint dicis super eos benedictionem his uerbis:
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1454}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, iteratis praecibus te supplices exoramus, pro quibus apud te supplicator est Christus: coniuctiones famulorum tuorum fouere digneris, benedictiones tuas excipere mereantur, ut filiorum successibus fecundentur; nupcias eorum sicut primi hominis confirmare dignare; auertantur ab eis inimici omnes insidiae, ut sanctitatem patrum etiam in ipso coniugio imitentur, qui prouidentia tua, domine, coniungi meruerunt: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS - LIBER III. LII]


{N: 1455}
Exaudi nos, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione pocius impleatur: per.
[INCIPIT ACCIO NUPCIALIS item post communionem - LIBER III. LII]


{N: 1456}
Omnipotens sempiternae deus, tocius conditor creaturae, praeces nostras clementer exaudi et annos famuli tui illius, quaem de maternis uisceribus in hac uita prodere iussisti, prosperos plurimosquae largire, ut omne tibi exigat placiturus aetate: per dominum nostrum.
[ORACIO IN NATALE GENUINUM - LIBER III. LIII]


{N: 1457}
Deus, qui saeculorum omnium cursum ac momenta temporum regis, exaudi nos propicius, et concede, ut famuli tui illius, cuius hodie natalem diuinae caelebramus consecracione mysterii, longeuam ei largiaris aetatem, quatenus fidei eius augmentum multisquae annorum curriculis haec solempnitatis deuotio perseueret: per.
[ORACIO IN NATALE GENUINUM - LIBER III. LIII]


{N: 1458}
Adesto, domine, supplicationibus nostris et hanc oblationem famuli tui illius, quam tibi offeret ob diem natalis sui genuinum, quo die cum de maternis uisceribus in hunc mundum nasci iussisti, placidus ac benignus adsume: per.
[ORACIO IN NATALE GENUINUM secreta - LIBER III. LIII]


{N: 1459}
Hanc igitur oblacionem, domine, famuli tui illius, quam tibi offeret ob diem natalis suis caelebrans genuinum, quo die cum de maternis uisceribus in hunc mundum nasci iussisti ad te cognoscendum deum uerum et uiuum, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddit tibi uota sua deo uiuo et uero. Pro quo maiestati tuae supplices fundimus praeces, ut adicias ei annos et tempora uitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua uota persoluat atque ad optatam perueniat senectutem et te benedicat omnibus diebus uitae suae: per.
[ORACIO IN NATALE GENUINUM infra accionem - LIBER III. LIII]


{N: 1460}
Deus, uita fidelium, timentium te saluator et custus, qui famuhlm tuum illum ad hanc diem natalis sui genuini exemto anno perducere dignatus es, gratiam in eo uite protectoris augmenta et dies eius annorum numerositate multiplica, ut te annuente per felicem prouectus aetatem ad principatum caelestium gaudiorum peruenire mereatur: per.
[ORACIO IN NATALE GENUINUM post communionem - LIBER III. LIII]


{N: 1461}
Deus, qui emortuam uuluam Sarrae ita per Abrahae semen fecundare dignatus es, ut ei etiam contra spem sobolis nasceretur: praeces famulae tuae illius pro sua sterilitate depraecantes propitius respice et ea iuxta tenorem praecidentium patrum et fecunditatem tribuas et filium que donaueris benedicas: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1462}
Deus, qui famulum tuum Isaac pro sterilitate coniugii sui te deprecante exaudire et conceptum Rebeccae donare dignatus es, praeces famulae tuae illius pro percipienda prole benignus exaudi, ut firmamentum spei quod in tua misericordia posuit, ea ex praecepto munere quod postolat confirmetur: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1463}
Deus, qui obprobrium sterilitatis a Rachel auferens, dum anxietate prolem quaereret, meruit fecundare: concede propicius, ut famula tua illa in earum faeminarum que tibi placuerunt sortem fecunditatis accipiat et quod fideliter a tua pietate deposcit obteneat: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1464}
Omnipotens sempiternae deus, qui continuum etiam post futuram ad te praecem gemitum Annae, dum eam fecundaris, in gaudium conuertisti: desiderium famulae tuae illius ut fecundetur propicius perfice et ad laudem gloriae tuae ab ea obprobrium sterilitatis benignus auerte: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1465}
Deus, cuius oculto consilio ideo Helisabeth sterelis uterus extitit, ut quandoque angelica pocius uoce fecundaretur: concede propicius, ut sicut illa in iudaico populo praecursorem domine, ita famula tua illa in filio qui ad credulitatem tibi huius populi pure deseruiat fecundetur: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1466}
Deus, qui anxietate sterelium pie respiciens in eis fecunditatem etiam in sua dispiratione mirabiliter operaris, concede propitius, ut famula tua illa de percipienda sobole, quod per se non ualet, serui tui Gregorii mereatur praecibus obtinere: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1467}
Omnipotens sempiterne deus, qui maternum affectum nec in ipsa sacra semper uirgene Maria qui redemptorem nostrum genuit denegasti, concede propitius, ut eiusdem dei genetris praecis famula tua illa esse genetrix mereatur: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM - LIBER III. LIIII]


{N: 1468}
Suscipe, domine, praeces nostras cum muneribus hostiarum, quas pro famula tua illa clementiae tuae supplici mente deferimus, ut quia affectum filiorum maximae in matrum uisceribus indidisti, merorem infecunditatis ab ea submoueas et ad concipiendam subolem misericorditer benedicas: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM secreta - LIBER III. LIIII]


{N: 1469}
Hanc igitur oblacionem seruitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine, ut placatus suscipias. Pro qua maiestate tuae supplices fundimus praeces, ut oracionem eius exaudias et eius uterum uinculum sterelitatis absoluens et prolem in qua nomen tuum benedicatur concedas: diesque nostros.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM infra accionem - LIBER III. LIIII]


{N: 1470}
Caelestis uitae munus accipientis quaesumus, omnipotens deus, quod pro famula tua illa depraecati sumus, ciementer a tua pietate exaudire mereatur: per.
[ORACIONES AD MISSAM PRO STERILITATE MULIERUM post communionem - LIBER III. LIIII]


{N: 1471}
Consolare, domine, hanc famulam tuam uiduitatis languoribus constrictam, sicut consolare dignatus es Sarapthenam uiduam per Heliam prophetam; concede ei pudicitiae fructum, ut antiquarum non memineat uoluptatum; nesciat etiam incentiua desideria, ut soli tibi subdat propria colla, quo possit pro laboribus tantis sexagisimum gradum perciperre munus delectabile sanctitatis: per.
[BENEDICTIO UIDUAE QUAE FUERIT CASTITATE PROFESSA - LIBER III. LV]


{N: 1472}
Deus a quo sancta desideria et recta sunt consilia et iusta sunt opera, da seruis tuis illam quam mundus dare non potest pacem, ut et corda mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla: per.
[ORACIONES PRO PACE - LIBER III. LVI]


{N: 1473}
Deus, conditor mundi, sub cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, adesto propitius inuocationibus nostris et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus, ut in laudibus misericordiae tuae incessabile exultatione laetemur: per.
[ORACIONES PRO PACE - LIBER III. LVI]


{N: 1474}
Deus, in te sperantium fortitudo, conserua in populis tuis quod es dignatus opperare, potentes misericordiae tuae ostende uirtutem, ut qui superba inpetimur hostium feritatem, tua mereamur pace gaudere: per.
[ORACIONES PRO PACE - LIBER III. LVI]


{N: 1475}
Deus, qui credentes in te populis nullis sinis nocere terroribus, degnare praecibus et hostiis decate tibi plebis suscipere, ut pax a tua pietate concessa Romanos fines ab omni hoste faciat esse securos: per.
[ORACIONES PRO PACE secreta - LIBER III. LVI]


{N: 1476}
Deus, auctor pacis et amator, quem nosse uiuere, cui seruire regnare est, protege ab omnibus inpugnationibus supplices tuis, ut qui defensione tua fidemus, nullius hostilitatis arma timeamus: per.
[ORACIONES PRO PACE post communionem - LIBER III. LVI]


{N: 1477}
Deus, qui misericordiae tuae potentis auxilium et prospera tribuis et aduersa depellis, uniucrsa obstacula qui seruis tuis aduersantur expugna, ut remoto terrore bellorum et libertas securae religio sit quieta: per.
[ORACIONES PRO PACE - LIBER III. LVI]


{N: 1478}
Deus, qui conteres bella et inpugnatores in te sperantium potentiae tuae defensionis expugnas, auxiliare inplorantibus misericordiam tuam, ut omnium gencium feritate conpraessa indefessa te gratiarum actione laudemur: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI - LIBER III. LVII]


{N: 1479}
Deus, regnorum omnium regumque dominator, qui nos et percutiendo sanas et ignoscendo conseruas, pretende nobis misericordiam tuam, ut tranquillitatem pacis tua potestate firmati ad remedia correctionis utamur: per dominum nostrum.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI - LIBER III. LVII]


{N: 1480}
Deus, cuius regnum est omnium saeculorum, supplicationes nostras claementer exaudi et romanorum regnum tibi subditum protege principatum, ut in tua uirtute fidentes et tibi placeant et super omnia regna praecellant: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI - LIBER III. LVII]


{N: 1481}
Sacrificium, domine, quod immolamur intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequicias et in tuae protectionis securitate constituat: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI secreta - LIBER III. LVII]


{N: 1482}
Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione uegitati supplices te rogamus, omnipotens deus, ut hoc remedio singulare ab omnium peccatorum nos contagione purifices et a periculorum munias incursione cunctorum: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI post communionem - LIBER III. LVII]


{N: 1483}
Contere, quaesumus, domine, hostes populi tui et delicta nostra quorum merito nobis dominantur emunda, ut cum te placito puritate mentibus nostris infunderis, largiaris et pacem: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III LVIII]


{N: 1484}
Hostium nostrorum, quaesumus, domine, elide superbiam et dexterae tuae uirtute prosterne: per dominum nostrum.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III LVIII]


{N: 1485}
Omnipotens deus, romani nominis inimicos uirtute, quaesumus, tuae conprime maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exultet: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III LVIII]


{N: 1486}
Huius, domine, quaesumus, uirtutem mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III LVIII]


{N: 1487}
Uiuificet nos, quaesumus, domine, participatio tua sancta misteriis et pariter nobis expiationem tribuat et munimen: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III LVIII]


{N: 1488}
Deus, qui regnis omnibus aeternis dominaris imperio, inclina ad praeces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae et romani regni adesto principibus, ut tua tranquillitatem clementei tua sint semper uirtute uictores: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LVIIII]


{N: 1489}
Propiciare, domine, in te sperantibus populis et a custodia romani nominis dexteram tuae protectionis ostende, ut regnum maiestatis tuae deditum tua semper sit uirtute defensum: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LVIIII]


{N: 1490}
Deus, qui sub tuae maiestatis arbitrio omnium regnorum contines potestatem, romani imperii propitiare principibus, ut qui tua expectant protectione defende, omnibus sint hostibus fortiores: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LVIIII]


{N: 1491}
Suscipe, domine, propicius hostia, quibus et te placare uoluisti et nobis salutem potentie pietate restitui: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. LVIIII]


{N: 1492}
Adesto, domine, populis qui sacra mysteria contigerunt, ut nullis periculis affligantur, qui te protectore confidunt: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. LVIIII]


{N: 1493}
Deus, qui prouidencia tua caelestia simul et terrena moderaris, propiciare romanis rebus et regibus, ut omnes hostium fortitudo te pro nobis pugnranlte frangatur: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LX]


{N: 1494}
Deus, seruientium tibi fortitudo regnorum, propicius romani nominis esto principibus, ut quorum tibi subiector est humilitas, eorum ubique excellentior sit potestas: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LX]


{N: 1495}
Deus, cuius regnum nulla saecula praeuenerunt nulla conclaudunt, supplicationes nostras clementer exaudi et romanorum regnum tibi subditum protege principatum, ut in tua uirtute fidentes omnibus sint hostibus fortiores: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LX]


{N: 1496}
Propitiare, domine, praeces et hostias famulorum tuorum et propter nomen tuum romani imperii defende rectores, ut salus seruientium tibi principatum pax tuorum possit esse populorum: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. LX]


{N: 1497}
Protege, domine, famulos tuos subsidiis pacis et corporis et spiritalibus enutriens alimentis a cunctis hostibus redde securos: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. LX]


{N: 1498}
Deus, in te sperantium salus et seruientium fortitudo, suscipe propitius praeces nostrae et romani imperii adestc rectoribus, ut tuis consiliis inspirati tua opitulatione muniti aduersum omnia resistere sibi arma prr1aeualeant: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXI]


{N: 1499}
Deus, et temporalis uitae auctor et aeternae, miserere, supplicum in tua protectione fidentium, ut per uirtute brachii tui omnibus qui nobis aduersantur reuictis nec in terrenis nec a caelestibus possimus excludi: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXI]


{N: 1500}
Omnipotens sempiterne deus, miserere supplicum in tua protectione fidentium et propter gloriam nominis tui barbarum gentium conpraeme feritatem, ut dexterae tuae uirtute defensae liberis tibi mentibus seruiamus: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXI]


{N: 1501}
Deus, qui subiectas tibi glorificas potestates, suscipe propicius oblationes nostras et romanis uiris adde principibus, ut qui se dextera tua expediunt protege, nulla possint aduersitate superari: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. LXI]


{N: 1502}
Fidelem populum, quaesumus, domine, potentiae tuae muniat inuicta defensio, ut pio semper tibi deuotus affecto et ab infestis liberetur inimicis et in tua iugiter gratia perseueret: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. LXI]


{N: 1503}
Populi tui, quaesumus, omnipotens deus, propitiare peccatis et totius hostilitatis a nobis erroris auerte, ut romani nominis secura libertas in tua deuocione semper exultet: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA post communionem item alia - LIBER III. LXI]


{N: 1504}
Protector noster aspice, deus, et ab hostium nos defende periculis, ut omne perturbatione submota liberis tibi mentibus seruiamus: per dominum.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXI]


{N: 1505}
Deus, regnorum omnium et romani maximae protector imperii, da seruis tuis regibus nostris illis triumphum uirtutis tuae scienter excolere, ut cuius constitutione sunt principes, eius semper munere sint potentes: per.
[ORATIONES PRO TEMPORE BELLI ITEM MISSA PRO REGIBUS - LIBER III. LXII]


{N: 1506}
Deus, in cuius manu corda sunt regum, inclina ad praeces humilitas nostrae aures misericordiae tuae ut principibus nostris famulis tuis illis regimen tuae adpone sapientiae, ut austis de tuo fonte consiliis et tibi placeant et super omnia regna praecellant: per.
[ORATIONES TEMPORE BELLI ITEM MISSA PRO REGIBUS - LIBER III. LXII]


{N: 1507}
Suscipe, domine, praeces et hostias aecclesiae tuae pro salute famuli tui illius subplicantes et protectione fidelium populorum antiqua brachi tui operare miracula, et superatis pacis inimicis secura tibi seruiat romana Iibertas: per.
[ORATIONES TEMPORE BELLI ITEM MISSA PRO REGIBUS secreta - LIBER III. LXII]


{N: 1508}
Hanc igitur oblacionem, domine, famuli tui illius, quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus, pro eo quod in ipsum potestatem imperii conferre dignatus es, propicius et benignus adsume; et exoratus nostra obsecratione concede, ut maiestatis tuae protectione confidens et euo augeatur et regno: per.
[ORATIONES TEMPORE BELLI ITEM MISSA PRO REGIBUS infra accionem - LIBER III. LXII]


{N: 1509}
Deus, qui praedicando aeterni regni euangelio romanum imperium praeparasti, praetende famulis tuis illis principibus nostris arma caelestia, et pax aecclaesiarum nullo turbetur tempestate bellorum: per dominum.
[ORATIONES TEMPORE BELLI ITEM MISSA PRO REGIBUS post communionem - LIBER III. LXII]


{N: 1510}
Ecclesiae tuae, domine, praeces placatus admitte et distitutis aduersitatibus uniuersis secura tibi seruiat libertate: per.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS - LIBER III. LXIII]


{N: 1511}
Protege nos, domine, quaesumus, tuis misteriis seruientes, ut diuinis rebus et corpore famulemur et mente: per.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS secreta - LIBER III. LXIII]


{N: 1512}
Quaesumus, domine deus noster, ut quos diuina tribues participatione gaudere, humanis non sinas subiecere periculis: per dominum.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS post communionem - LIBER III. LXIII]


{N: 1513}
Praesta, domine, quaesumus, ut toto tibi corde subiecti timentium uoluntatum respuamus affectus: per.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXIIII]


{N: 1514}
Hostias, domine, quaesumus, quas immolamus, placatus adsume et pro nostris expiatione peccati et pro aceleratione caelestis auxilii: per.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXIIII]


{N: 1515}
Da plebi tuae, domine, piae semper deuotionis affectum, ut que praua sunt respuens sancta conuersatione firmetur et a peccatis libera nullis aduersitatibus adteratur: per
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXIIII]


{N: 1516}
Praesta, quaesumus, domine, ut aecclesia tua prumta tibi uoluntate deseruiat, quia propinsius audire poterit et defende, cum ea tibi digne praesteteris famulare: per.
[MISSA CONTRA IUDICES MALE AGENTIBUS ITEM ALIA MISSA- LIBER III. LXIIII]


{N: 1517}
Omnipotens sempiterne deus, qui superbis resistis et gratiam praestas humilibus, tribue quaesumus, ut non indignationem tuam prouocemus elati, sed propitiationis tuae capiamus dona subiecti: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS - LIBER III. LXV]


{N: 1518}
Concede nobis, misericors deus, et studia peruersa deponere et sanctam semper amare iustitiam: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS - LIBER III. LXV]


{N: 1519}
Ab omni reatu nos, domine, sancta quae tractamus absoluant et ad eadem muniant ad tocius prauitatis incursu: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS secreta - LIBER III. LXV]


{N: 1520}
Quos refecisti, domine, caelesti mysterio, propriis alienisque, quaesumus, propiciatus absolue delictis, et diuino munere purificatis mentibus perfruamur: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS post communionem - LIBER III. LXV]


{N: 1521}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exequamur et factis: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXVI]


{N: 1522}
Deus, qui unianimis nos in domo tua praecipis hahitare, dissensionum causas placatus depelle nostrum, ut conpetentibus adiuti subsidiis te largiente possimus esse concordes: per.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXVI]


{N: 1523}
Concede nobis, omnipotens deus, ut dispectis falsitatibus iniquarum quae animae nostrae conueniunt rationabilia exequamur: per dominum.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS ITEM ALIA MISSA - LIBER III. LXVI]


{N: 1524}
Suppliciter te rogamus, domine deus noster, ut huius operationem mysterii et uicia nostra purgentur et iusta desideria conpleantur: per dominum.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. LXVI]


{N: 1525}
Sanctificationem tuam nobis, domine, his mysteriis placatus operare, que nos et a terrenis purgent uiciis et ad caelestia dona perducant: per dominum.
[ORATIONES IN CONTENCIONE AD MISSAS ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. LXVI]


{N: 1526}
Praesta, quaesumus, domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium sed eadem prauitate calcata exoramus, ut nec terrere nos lacerationibus pateris iniustis nec captiosis adulationibus inplicari, sed potius amare quae praecipls: per.
[ORATIONES AD MISSAM CONTRA OBLOQUENTES - LIBER III. LXVII]


{N: 1527}
Conspirantes, domine, contra tuae plenitudinis firmamentum dexterae tuae uirtute prosterne, ut iusticiae non dominetur iniquitas, sed subdatur semper falsitas ueritati: per.
[ORATIONES AD MISSAM CONTRA OBLOQUENTES - LIBER III. LXVII]


{N: 1528}
Oblatio, domine, tuis aspectibus immolanda quaesumus, ut et nos in omnibus uiciis potenter absoluat et a cunctis defendat inimicis: per.
[ORATIONES AD MISSAM CONTRA OBLOQUENTES secreta - LIBER III. LXVII]


{N: 1529}
Praesta, domine, quaesumus, ut per haec sancta que sumpsimus, desimulatis lacerationibus inproborum eadem gubernante quae recta sunt cautius exequamur: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ORATIONES AD MISSAM CONTRA OBLOQUENTES post communionem - LIBER III. LXVII]


{N: 1530}
Deus, qui fidelium deuotione laetaris, populum tuum, quaesumus, sanctis tuis fac esse deuotum, ut qui ab eorum offitia impia prauitate mentis abscedunt, per tuam conuersi gratiam diabuli quibus capti tenentur laqueis resepiscant: per.
[ORATIONES AD MISSAM PRO IN RELIGIOSIS - LIBER III. LXVIII]


{N: 1531}
Deus, qui infideles deseris et iuste indeuotis irasceris, populum tuum, quaesumus, conuerte propicius, ut qui te per duritiam inrelegiosae mentis semper offendunt, ad sanctorum beneficia promerenda tuae miserationes gratia inspirante conuertas: per.
[ORATIONES AD MISSAM PRO IN RELIGIOSIS - LIBER III. LXVIII]


{N: 1532}
Cor populi tui, quaesumus, domine, conuerte propitius, ut ab his muneribus non recedant, quibusquae maiestatem tuam magnificare deposcimus: per.
[ORATIONES AD MISSAM PRO IN RELIGIOSIS secreta - LIBER III. LXVIII]


{N: 1533}
Da nobis, quaesumus, domine, ambire quae recta sunt et uitare quae noxia, ut sancta quae capimus non ad iudicium nobis sed potius proficiant ad medillam: per.
[ORATIONES AD MISSAM PRO IN RELIGIOSIS post communionem - LIBER III. LXVIII]


{N: 1534}
Adesto, domine, supplicationibus nostris et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabile miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua conferat largitas inuicta donorum: per.
[ORATIONES AD MISSAM PRO IN RELIGIOSIS ad populum - LIBER III. LXVIII]


{N: 1535}
Deus, qui facturae tuae pio semper dominaris affectum, inclina aurem tuam supplicationibus nostris et famulum tuum ex aduersam ualitudinem corporis laborante placidus respice et uisita in salutari tuo et caelestis gratiae praesta medicina: per.
[ORATIO SUPER INFIRMUM IN DOMO - LIBER III. LXVIIII]


{N: 1536}
Deus, qui humani generis et salutis remedii uitae aeternae munera contulisti, conserua famulo tuo tuarum dona uirtutum et concede, ut medellam tuam non solum in corpore sed etiam in anima sentiat: per.
[ORATIO SUPER INFIRMUM IN DOMO - LIBER III. LXVIIII]


{N: 1537}
Uirtutum caelestium deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et omnem infirmitatem praeccpti tui potestate depellis, adesto propitius huic seruo tuo, ut fugatis infirmitatibus et uiribus reuocatis nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat: per.
[ORATIO SUPER INFIRMUM IN DOMO - LIBER III. LXVIIII]


{N: 1538}
Domine sanctae pater, omnipotens aeternae deus. qui fragilitatem conditionis nostrae infusa uirtutis tuae dignatione confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et melllbra uegitentur: super hunc famulum tuum propitiatus intende, ut omne necessitate corporea infirmitatis exclusa gratia in eo pristine sanitatis perfecta reparetur: per.
[ORATIO SUPER INFIRMUM IN DOMO - LIBER III. LXVIIII]


{N: 1539}
Omnipotens sempiternae deus, salus aeternae credentium, exaudi nos pro famulis tuis illis pro quibus misericordiae tuae inploramus auxilio, ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in aecclesia tua referant actionem: per.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO INFIRMUM - LIBER III. LXX]


{N: 1540}
Omnipotens sempiterne deus, qui egritudinis et animorum depellis et corporum, auxilii tui super infirmos nostros ostende uirtutem. ut ope misericordiae tuae ad omnia pietatis tuae reparentur officia: per.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO INFIRMUM - LIBER III. LXX]


{N: 1541}
Deus, sub cuius nutibus uitae nostrae momenta decurrunt, suscipe praeces et hostias famulorum et famularumquae tuarum pro quibus misericordiam tuam egrotantibus imploramus, ut de quorum praericulo metuimus, de eorum salute laetemur: per.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO INFIRMUM secreta - LIBER III. LXX]


{N: 1542}
Deus, infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos nostros ostende uirtutem, ut ope misericordiae tuae adiute aecclaesiae tuae sanctae repraesentare mereantur: per dominum nostrum.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO INFIRMUM post communionem - LIBER III. LXX]


{N: 1543}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, qui benedictionis tuae graciam egris infundendo corporibus facturam tuam multiplicas pietatem custodis, ad inuocationem nominis tui benignus adsiste et hunc famulum tuum liberatam egritudinem et sanitate donatam dextera tua erigas, uirtute confirmes, potestate tuearis, ecclesiae tuae sanctisquae altaribus tuis cum omni desiderata prosperitate restituas: per dominum nostrum.
[ORATIO PRO REDDITA SANITATEM - LIBER III. LXXI]


{N: 1544}
Adesto, domine, supplicationibus nostris et famulos tuos, quos caritatis uisitamus officiis, gratiae tuae largitate locuplita, ut in eorum prosperitate continua gaudeamus: per dominum.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO - LIBER III. LXXII]


{N: 1545}
Exaudi nos, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, et humilitatis nostrae officiis gratiae tuae uisitationis admisce, ut quorum adimus habitacula, tu in eorum tibi cordibus facias mansionem: per dominum nostrum.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO - LIBER III. LXXII]


{N: 1546}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et hanc domum serenis oculis tuae piaetatis inlustra; discendat super habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio, ut his manufactis cum salubritate manentibus ipsi tuum semper sint habitaculum: per dominum.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO - LIBER III. LXXII]


{N: 1547}
Exaudi nos, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, ut si qua sunt aduersa, si qua contraria in hac domo famuli tui illius auctoritate maiestatis tuae pellantur: per dominum nostrum.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO - LIBER III. LXXII]


{N: 1548}
Protector in te sperantium, deus, et subditarum tibi mentium custus, habitantibus in hac domo famulis tuis propicius adesse dignare; ueniat super eos spirante a te benedictionis ubertas, et pietatis tuae repleti muneribus in tua gracia et in tuo nomine laeti semper exultent: per.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS - LIBER III. LXXIII]


{N: 1549}
Protector fidelium, deus, et subditarum tibi mentium frequentator, habitantibus in hac domo famlllis tuis propitius adesse digneris, ut quos nos humana uisitamus sollicitudine, tu diuina munias potestate: per.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS - LIBER III. LXXIII]


{N: 1550}
Suscipe, domine, quaesumus, praeces et hostias famulorum tuorum et muro custodiae tuae hanc domum circumda, ut omni aduersitate depulsa sit hoc semper domicilium incolomitatis et pacis: per.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS secreta - LIBER III. LXXIII]


{N: 1551}
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offert pro uotis et disideriis suis atque et pro incolomitate domus, suae, placatus suscipias depraecamur; pro quo in hac habitatione auxilium tuae maiestatis deposco, ut mittere ei digneris angelum tuum sanctum ad custodiendos omnes in hac habitatione: per.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS infra actionem - LIBER III. LXXIII]


{N: 1552}
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super hos famulos degentes in hac domo spiritum gratiae salutaris, et ut conplaceant tibi, deus, in ueritate tua, perpetuum eis rorem tuae benedictionis effunde: per
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS post communionem - LIBER III. LXXIII]


{N: 1553}
Omnipotens sempiterne deus, insere te officiis nostris et in hanc manentibus domus, praesentiae tuae concede custodiam, ut familiae tuae defensor ac totius harbiltaculi huius habitator appareas: per.
[ORATIO INTRANTIBUS IN DOMO SIUE BENEDICTIO ITEM ORATIONES AD MISSAS - LIBER III. LXXIII]


{N: 1554}
Deus, humilium uisitator, qui nos fraterna dignatione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos in quibus habitas tuumque nobis senciamus aduentum: per.
[ORATIONES SUPER UENIENTES IN DOMO - LIBER III. LXXIIII]


{N: 1555}
Deus, qui nobis in famulis tuis praesentiae tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum caritatis, ut in aduentu fratrum conseruorumquae nostrum gratia nobis tuae largitatis augeatur: per dominum.
[ORATIONES SUPER UENIENTES IN DOMO - LIBER III. LXXIIII]


{N: 1556}
Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substancia condedisti, adesto inuocationibus nostris et elimento huic multimodis purificationibus praeparato uirtutem tuae benedictionis infunde, ut creatura mysteriis tuis seruiens ad abieciendos daemones morbusque pellendos diuinae gratiae sumat effectus: ut quicquid in loci uel in domibus fidelium haec unda resperserit, careat inmunditia, liberetur a noxia; non illic resedeat spiritus pestilens, non aura corrumpens; abscidant omnes insidiae latentes inimici et si quid est quod incolomitate habitancium inuidet aut quieti, aspersione huius aquae effugiat: ut salubritas per inuocationem tui nominis expedita ab omne sit inpugnatione defensa: per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO - LIBER III. LXXV]


{N: 1557}
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine dei patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi filii eius et spiritus sancti. Omnis uirtus aduersarii, omnis incursio diaboli, omne fantasma, omnem inimici potestatem: eradicare et effugare ab hac creatura aquae. Unde exorcizo te, creatura aquae, per deum uerum et per deum uiuum, per deum sanctum et per dominum nostrum Iesum Christum, ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta: ut ubicumquae effusa fueris, uel aspersa, siue in domo, siue in agro, effuges omnem fantasiam, omnem inimici potestatem. Spiritus sanctus habitet in domo hac: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO ITEM ALIA - LIBER III. LXXVI]


{N: 1558}
Exaudi nos, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, et mittere dignare angelum tuum sanctum de caelis, qui custodiat, foueat, protegat, uisitet et defendat omnes habitantes in hunc habitaculum famuli tui illi; et praesta, quaesumus, ut sanctificacio I sit domui huius nostre introitus: donet cunctis intra eum habitu constitutos diuinarum beatitudine largitatem, dominis ac familiae gubernaculum ad custodiendam oboedientiam et inrepraehensibilem disciplinam, infantibus bonae indolis gratiam, adultis inmaculatam aduliscentiam, senibus sanctam seriae conuersationis aetatem omnibusquae longam ac sibi placitam senectutem; et ita patrocinantibus sanctis perenni domui huic beatitudinem praestet, ut iugi super eam angelicae protectionis custodia perseveret: per dominum.
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO ITEM ALIA item ad consparsum faciendum - LIBER III. LXXVI]


{N: 1559}
Post haec benedicet sal et dicet: Exorcizo te, creatura salis, in nomine patris et filii et spiritus sancti, qui te per Heliseum in aqua mitti iussit ut sanaretur sterelitas, qui diuini oris sui uoce discipulis ait: Uos estis sal terrae, et per apostolum inquid: Cor uestrum sale sit conditum. Ideoquae efficere sale exorcizatum, ut omnes qui te sumpserint, sis eis animae tutamentum atque huic domui in remissione peccatorum, in sanitate mentis, in protectione animae, in confirmatione salutis, ad expellendas et excludendas omnes daemonum temptaciones: in nomine dei patris omnipotentis et Iesu Christi filii eius, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem: per.
Deinde mittis ipsum sal in aqua et exsufflas in ea et dicis:
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO ITEM ALIA - LIBER III. LXXVI]


{N: 1560}
Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substancia condedisti et cetera sicut superius scriptum est.
Hic mittis uinum in ipsa aqua et benedicis eam dicens:
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO ITEM ALIA - LIBER III. LXXVI]


{N: 1561}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, exaudi praecem meam, sicut exaudire dignatus es famulum tuum Moysen in mare rubro, hoc quod farao in populo tuo exercebat, ipse marinus exercitus negaretur. Sic et Heliseus sacerdos, cum populus tuus aquam gustare non posset eo quod esset amara, salem accepit et proiecit ad exitus aquarum et benedixit eam et dixit: Sanauit dominus aquas istas; non erit ex eis moriens neque infirmans; et sanatae sunt aquae illae. Ita tu, domine, dignare sanare aquas istas, ut ubicumque adparsae fuerint per angulos domus, ubi inimicus celatus fuerit, statim areptus effugiat et sit illi, domine, hanc aquam adsparsionis uelut clybanus ardens ignis inextinguibilis. Sit nobis, domine, hanc aquam adsparsiones aqua uirtutis, aqua refrigerans, diabuli ritu ut liberati hospitalis agamus tibi, domine, pater omnipotens, laudes et gratias: per dominum nostrum.
Post haec mittis oleo sanctificato in aqua et sic aspargis ea cum hysopo per domus.
[BENEDICTIO AQUAE SPARGENDAE IN DOMO ITEM ALIA - LIBER III. LXXVI]


{N: 1563}
Deum omnipotentem, fratres karissimi, in cuius domum mansiones multae sunt, supplices deprecaemur, ut habitaculum istum una eum habitatoribus benedicere atque custodire dignetur, tenebras ab ea repellat, lumen infundat, nullam seuiente aduersario tribuat potestatem; sed propria deo decata sit domus, ut nullam in ea inimicus licentiam habeat nocendi: per uirtutem et nomen domini nostri Iesu Christi, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem: per dominum.
[ORATIONES PRO ASPERSIONE AQUE - LIBER III. LXXVI]


{N: 1564}
Benedic huic domui, domine, benedic dominis domus huius; respice de caelo et uide oculos misericordiae tuae; aperi aures pietatis tuae et inclina super habitaculo isto atque habitatoribus suis et mitte custodem angelum in circuito supplicantum, qui in lateribus domus istius iugiter excubet et ad custodiam illius perpetuo perseueret, cuius sit obumbratio salus omnium et patrocinium beatitudo cunctorum: per dominum nostrum.
[ORATIONES PRO ASPERSIONE AQUE - LIBER III. LXXVI]


{N: 1565}
Benedic, domine, hanc domum et omnes habitantes in ea, sicut benedicere dignatus es domum Abraham Isaac et Iacob, ut in his parietibus angelus lucis inhabitet; senciant in ea commanentes rore caeli habundantiam et per indulgentiam laetentur pacifici atque securi; mittas ad eos angelum pacis, qui introitum nostrum exitumquae custodiat: per.
[ORATIONES PRO ASPERSIONE AQUE - LIBER III. LXXVI]


{N: 1566}
Omnipotens sempiterne deus, parce metuentibus et propitiare supplicibus, ut post noxios ignis nubium et uim procellarum in materiam transeat laudis communicatio potestatis: per dominum.
[ITEM ORATIONES PRO FULGORIBUS - LIBER III. LXXVII]


{N: 1567}
Deus, sub cuius imperio nihil non uerbo regitur, nihil non oratione mutatur, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut post innoxios ignis nubium et turbinis procellarum in materia transeat laudis comminatio potestatis: per.
[ITEM ORATIONES PRO FULGORIBUS - LIBER III. LXXVII]


{N: 1568}
Exorcizo te, creatura salis et aqua, in nomine domini nostri Iesu Christi Nazareni filii dei uiui, ut sis purgatio et purificatio in his locis in quibus aspersa fueris, ad effugandos immundos et erraticos spiritus omnemque nefariam uim diaboli pellendam et omnes figuras et minas fantasmatis satanae exterminandas; et fulgora et sidera quae missa uidentur in hanc arborem non hominibus aut pecoribus aut frugibus noceant, sed abscidant et fugiant per inuocationem nominis domini nostri Iesu Christi et spiritus sancti: qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et omnem saeculum per ignem: per
[BENEDICTIO AQUE EXORCIZATAE AD FULGORA - LIBER III. LXXVII]


{N: 1569}
Omnipotens sempiterne deus, multiplica super nos misericordiam tuam et praeces nostras benignus exaudi, ut in hac area famuli tui illius spiritum tuum sanctum paraclitum mittere digneris et ueniat sperate benedictionis ubertas, ut repleti de frugibus tuis in tuo nomine et in tua gratia laeti semper exultent: per dominum.
[ORATIONES IN ARAEA NOUA - LIBER III. LXXVIIII]


{N: 1570}
Multiplica, domine, super nos misericordiam tuam et praeces nostras propitius exaudire dignare, sicut exaudisti famulum tuum regem David, qui te in area hostias offerendo placuit, iram auertit, indulgentiam impetrauit. Ita ueniat, quaesumus, sperate benedictionis ubertas, ut repleti frugibus tuis de tua semper misericordia gloriemur: per dominum.
[ORATIONES IN ARAEA NOUA - LIBER III. LXXVIIII]


{N: 1571}
Deus qui renuntiantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae huius congregationis habitaculum temporalem caelestibus bonis, ut fraternitate teneant conpagine caritatis, unanimiter continentiae tuae praecepta custodiant; subrii simplices et quieti gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant; concordet illorum uita cum nomine, professio sentiatur in opere: per.
[ITEM ORATIONES IN MONASTERIO - LIBER III. LXXX]


{N: 1572}
Suscipe, domine, praeces nostras et muro custodiae tuae hoc sanctum ouile circumda, ut omne aduersitate depulsa sit hoc semper domicilium incolomitatis et pacis: per dominum nostrum Iesum Christum.
[ITEM ORATIONES IN MONASTERIO - LIBER III. LXXX]


{N: 1573}
Ingredientis, domine, in hunc tabernaculum ancillarum tuarum tibi seruientium angelo tuo uisitante custodias et ab huius saeculi aduersitatibus defendas. Dona eis propositum mentis, ut tibi exhibeant pudicitiam castitatis; adiuua contra uicia certantes, et uicturiae summa coronam ad te peruenientes: per.
[ORATIO IN DOMO ANCILLARUM DEI - LIBER III. LXXXI]


{N: 1574}
Praesta, domine, quaesumus, famulis tuis renunciantibus saecularibus pompis gratiae tuae ianuas aperire, qui dispecto diabulo confugiunt sub titulo Christi. Iube uenientes ad te saereno uultu suscipere, ne de eis inimicus ualeat triumphare. Tribue eis brachium infatigabilem auxilii tui, mentes eorum fidei lurica circumda, ut felici muro uallati mundum se gaudeant euasisse: per.
[ORATIO PRO RENUNTIANTIBUS SAECULO - LIBER III. LXXXII]


{N: 1575}
Deus, cuius prouidentiam creatura omnes crementes adulta congaudet, propitius super hunc famulum tuum iuuenilia aetatis decorem laetantem et florem primis auspiciis adtundentem adesto; in omnibus tuae protectionis muniatur auxilium, aeuo longiore prouectus et praesentis uitae praesidiis gaudeat et aeternis: per dominum nostrum.
[ORATIO PRO EO QUI PRIUS BARBAM TUNDIT - LIBER III. LXXXIII]


{N: 1576}
Gratias tibi agimus, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, qui nos transacto noctis spatio ad matutinis horis perducere dignatus es; quaesumus, ut donis nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad uesperum gratias referamus: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1577}
Exsurgentes de cubilibus nostris auxilium gratiae tuae matutinis, domine, praecibus inploramus, ut discussis tenebris uiciorum ambulare mereamur in luce uirtutum: per dominum.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1578}
Matutina supplicum uota, domine, propitius intuere et occultis cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut desideria tenebrosa non teneant, quos lux caelestis gratia reparauit: per dominum nostrum.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1579}
Te lucem ueram et lucis auctorem, domine deprecamur, ut digneris a nobis tenebras depellere uiciorum etclareficare nos luce uirtutum: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1580}
Auge, in nobis, domine, quaesumus, fidem tuam et spiritus sancti lucem in nos semper accende: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1581}
Deus, qui diem discernis a nocte, actos nostros a tenebrarum distinguae caligine, ut semper quae sancta sunt meditantes in tua iugiter laude uiuamus: per dominum.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1582}
Emitte, quaesumus, domine, lucem tuam in cordibus nostris et mandatorum tuorum luce perpetua, et in uia tua ambulantes nihil patiamur errorem. per dominum.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1583}
Ueritas tua, quaesumus, domine, luceat in cordibus nostris et omnis falsitas destruatur inimici: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1584}
Gratias agimus inenarrabile pietati tuae, omnipotens deus, qui nos depulsa noctis caligine ad diei huius principium perduxisti et abiecta ignorantiae caecitatem ad cultum tui nominis atque scientiam reuocasti; inlabe sensibus nostris, omnipotens pater, ut in preceptorum tuorum lumine gradientes te ducem sequamur et principem: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1585}
Deus, qui tenebras ignorantiae uerbi tui luce depellis, auge in cordibus nostris uirtutem fidei quam dedisti, ut ignis quem gratia tua fecit accendi, nullis temptacionibus possit extingui: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1586}
Sensibus nostris, quaesumus, domine, lumen sanctum tuum benignus infunde, ut tibi semper simus deuoti, cuius sapientia creati sumus et prouidentia gubernamur: per.
[ORATIONES AD MATUTINAS - LIBER III. LXXXIIII]


{N: 1587}
Omnipotens sempiterne deus, uespere et mane et meridiae maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebras ad ueram lucem quae Christus est nos fatias peruenire: per dominum nostrum.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1588}
Deus, qui inluminas noctem et lumen post tenebras facis, concide nobis, ut hanc noctem sine inpedimento satane transeamus atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes tibi deo gratias referamus: per dominum.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1589}
Inlumina, quaesumus, domine, tenebras nostras et tocius noctis insidiis repelle propicius: per.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1590}
Tuus est dies, domine, et tua est nox: concede solem iusticiae permanere in cordibus nostris ad repellands tenebras cogitacionum iniquarum: per dominum.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1591}
Uespertinae laudis officia persoluentes clemenciam tuam, domine, humile praece deposcimus, ut nocturnis insidiatoris fraude te protegente uincamus: per.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1592}
Propiciare, domine, uespertinis supplicationibus nostris et fac nos sine ullu reatu matutinis tibi laudes praesentare: per dominum nostrum
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1593}
Oreatur, domine, nascentibus tenebras aurora iusticiae, ut peracto diei tibi suppliciter gratias agentes etiam mane dignanter respicias uota soluentes: per.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1594}
Gracias tibi agemus, domine, custodisti per diem, gratias tibi exsoluimur custodiendi per noctem; repraesenta nos, quasumus domine, matutinis horis incolumes, ut nos omni tempore habeas laudatores: per.
[ORATIONES AD UESPERUM - LIBER III. LXXXV]


{N: 1595}
Refice nos, domine, donis tuis et opulenciae tuae largitate sustenta: per.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1596}
Reficiamus, domine, de donis et datis tuis et tua benedictione satiemur: per.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1597}
Protege nos, domine deus noster et fragilitati nostrae necessariam praebe substanciam: per dominum nostrum.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1598}
Benedic, domine, dona tua, quae de tua largitate sumus sumpturi: per.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1599}
Deus, qui nos ad delicias spiritales semper inuitas, da benedictionem super dona tua, ut ea quae in tuo nomine sunt aedenda, sanctificata percipere mereamur: per dominum.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1600}
Tua nos, domine, dona reficiant et tua gratia consoletur: per dominum nostrum.
[ORATIONES ANTE CIBUM - LIBER III. LXXXVI]


{N: 1601}
Saciati, domine, opulentiae tuae donis tibi gratias agimus pro his quae te largiente suscipimus obsecrantes misericordiam tuam, ut quid corporibus nostris necessarium fuit, mentibus non sit honerosum: per.
[ORATIONES POST CIBUS - LIBER III. LXXXVII]


{N: 1602}
Satiati sumus, domine, de tuis donis ac datis; reple nos de tua misericordia, qui es benedictus: qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas deus per omnia saecula saeculorum.
[ORATIONES POST CIBUS - LIBER III. LXXXVII]


{N: 1603}
Benedic, domine, hos fructos nouos uuae siue fabae, quos tu, domine, per rorem caeli et inundantiam pluuiarum et tempora serena atquae tranquilla ad maturitatem perducere dignatus es, ad percipiendum nobis cum gratiarum actione: in nomine domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia, domine semper bona.
[ORATIO AD FRUGES NOUAS BENEDICENDAS - LIBER III. LXXXVIII]


{N: 1604}
ITEM ALIA. Oremus pietatem tuam, omnipotens deus, ut has primicias creaturae tuae, quas aeris et pluuiae temperamento nutrire dignatus es, benedictionis tuae ymbre perfundas et fructos terrae tuae usque ad maturitatem perducas tribuasquae populo tuo de tuis muneribus tibi semper gratias agere, ut a fertilitate terrae aesurientium animas bonis affluentibus repleas et aegenus et pauper laudent nomen gloriae tuae: per.
[ORATIO AD FRUGES NOUAS BENEDICENDAS item alia - LIBER III. LXXXVIII]


{N: 1605}
Te deprecamur, omnipotens deus, ut benedicas hunc fructum nouum pomorum, ut qui aesu interdictae arboris laetalis pummi in protoparente iustae funeris sententiae multati sumus, per inlustratione unici filii tui redemptoris dei ac domini nostri Iesu Christi et spiritus sancti benedictione sanctificata omnia atque benedicta, depulsis atque abiectis uetusti hostis atque primi facinoris intentoris insidiis, salubriter ex huius diei anniuersaria solempnitate diuersis terrae aedendis germinibus sumamus: qui uiuis et regnas in unitate.
[BENEDICTIO POMORUM - LIBER III. LXXXVIIII]


{N: 1606}
Deus, qui hanc arboris pumma tua iussione et prouidencia progenitam esse uoluisti, nunc etiam eandem benedicere et sanctificare digneris praecamur, ut quicumque ex ea sumpserint, incolumes esse ualeant: per.
[BENEDICTIO ARBORIS - LIBER III. LXL]


{N: 1607}
Pio recordationis affectu, fratres karissimi, commemoratione faciamus cari nostro illo, quem dominus de temptacionibus huius sacculi adsumpsit, obsecrantes misericordiam dei nostri, ut ipse ei tribuere dignetur placitam et quietem mansionem, remittat omnes lubricae temeritatis offensas, ut concessa uenia plenae indulgenciae, quicquid in hoc saeculo proprius error adtulit, totum ineffabili pietate ac benignitate sua conpensit: per.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1608}
Diri uulneris nouitate perculsi et quodammodo cordibus sauciati misericordiam tuam, mundi redemptor, fleuilibus uocibus inploramus, ut cari nostri illius animam ad te datorem proprium reuertentem blande leniterquae suscipias, et si quas illa ex hac carnali commoratione contraxit maculas, tu, deus, inoleta bonitatc clementer deleas, pie indulgeas, obliuione in perpetuum tradas, atque hanc eandem laudes tibi cum ceteris reddituram et ad corpus quandoquae reuersuram sanctorum tuorum coetibus adgregare praecipias: per dominum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1609}
Tu nobis, domine, auxilium praestare digneris, tu opem, tu misericordiam largiaris; spiritum eciam famuli tui ille ac cari nostri uinculis corporalibus liberatum in pace sanctorum tuorum recipias, uti locum paenalem et gehenne ignem flammamquae tartari in regione uiuencium euadat: per eum qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1610}
Suscipe, domine, animam serui tui ille ad te reuertentem de Aegypti partibus proficiscentem ad te. Emitte angelos tuos sanctos in obuiam illius et uiam iusticiae demonstra ei. Aperi ei portas iusticiae et repelle ab ea principes tenebrarum. Agnosce depositum fidelem quod tuum est. Suscipe, domine, creaturam tuam non ex diis alienis creatam, sed a te deo solo uero et uiuo, quia non est deus praeter te solum et non est secundum opera tua. Laetifica, domine, animam serui tui ille, clarifica, domine, famulum tuum. Ne memineris iniquitatum eius antiquarum et ebrietatem, quae suscitauit furor male desiderii; licet enim peccauit, patrem et filium et spiritum sanctum tamen non negauit sed credidit et zelum dei habuit et deum fecisse omnia adorauit: Per.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1611}
Suscipe, domine, animam serui tui ille reuertentem ad te; uestem caelestem indue eam et laua eam sanctum fontem uitae aeternae, ut inter gaudentes gaudeat, et inter sapientes sapiat, et inter martires coronatos consedeat, et inter patriarchas et prophetas proficiat, et inter apostolos Christum sequi studeat, et inter angelos et archangelos claritatem dei peruideat, et inter paradysi rutulus lapides gaudium possideat, et noticiam mysteriorum agnoscat, et inter cherubin et syraphin claritatem dei inueniat, et inter uiginti quattuor seniores cantica canticorum audiat, et inter lauantes stolas in fonte luminis uestem lauet, et inter pulsantes pulsans portas caelestis Hierusalem apertas reppereat, et inter uidentes deum facie ad fatiem uideat, et inter audientes auditu caelesti caelestem sonum exaudiat.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1612}
Suscipe, domine, seruum tuum illum in aeternum habitaculum et da ei requiem et regnum id est Hierusalem caelestem, ut in sinibus patriarcharum nostrorum id est Abraham Isaac et Iacob collocare digneris; et habeat partem in prima resurrectione, et inter surgentes resurgat, et inter suscipientes corpora in die resurrectionis corpus suscipiat, et cum benedictis ad dexteram dei patris uenientibus ueniat, et inter possidentes uitam aeternam possideat: per dominum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1613}
Antiqui memores chyrographi, fratres karissimi, qui primi hominis peccato et corruptioni addicta est humana condicio, sub cuius lege sibi unusquisque formidat quod aliis accedisse uideat, omnipotentis dei misericordiam depraecemur pro spiritu cari nostri illius, cuius hodie depositio celebratur, ut eum in aeterna requie suscipiat et beatae resurrectione repraesentet: per dominum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1614}
Deus, qui iustis supplicationibus praesto es, qui pia uota dignaris intueri, da famulo tuo illi, cuius deposicionis hodie officia pia praestamus, cum sanctis atque electis tuis beati muneris porcionem: per dominum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1615}
Dic capitulum: In memoria aeterna. Item orationes antequam ad sepulchrum deferatur.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1616}
Deum iudicem uniuersitatis, deum caelestium et terrestrium et infernorum dominum depraecemur pro spiritu cari nostri illius, uti eum dominus in requiem collocare dignetur et in parte primae resurrectionis resuscitet: per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1617}
Te domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, supplices deprecamur pro spiritu famuli tui illius, quem ab originibus huius saeculi ad te arcessire praecipisti, ut digneris, domine, dare ei locum lucidum, locum refrigerii et quietis. Liceat ei transire portas infernorum et uias tenebrarum maneatque in mansionibus sanctorum et in luce sancta, quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Nullam laesionem susteneat anima eius, sed cum magnus dies ille resurrectionis ac remunerationis aduenerit, resuscitare eum digneris, domine, una cum sanctis et electis tuis; dones ei delicta atque peccata usque ad nouissimam quadrantem tecumque inmortalitatis uitam et regnum consequatur aeternum: per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1618}
Omnipotentis dei misericordiam, dilectissimi fratres, depraecemur, cuius iudicio aut nascimur aut finimur, ut animam fratri nostri illius, quem domini pietas de incolatu mundi huius transire praecipit, requies aeterna suscipiat et eam beata resurrectione praesentet et in sinibus Abrahae Isaac et Iacob collocare dignetur: per.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1619}
Deus, qui uniuersorum creator et conditor es, qui cum sis tuorum beatitudo sanctorum, praesta nobis petentibus, ut animam fratri nostri illius corporis nexibus absolutam in prima sanctorum tuorum resurrectione fatias praesentari: per. Item orationes ad sepulchrum, priusquam sepiliatur.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1620}
Oremus, fratres karissimi, pro anima cari nostri illius, quem dominus de laqueo huius saeculi liberare dignatus est, cuius corpusculum hodie sepulturae traditur, ut eum domini pietas inter sanctos et electos suos id est in sinu Abrahae et Isaac et Iacob collocare dignetur et partem habeat in prima resurrectione quam facturus est orantibus sanctis: per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1621}
Opus misericordiae tuae est, pater omnipotens, aeternae deus, rogare pro aliis, qui nobis non sufficimus. Suscipe, domine, animam serui tui illius reuertentem ad te. Adsit ei angelus testamenti tui Michahel. Libera eam, domine, de principibus tenebrarum et de locis poenarum, ne iam ullis primae natiuitatis uel ignoranciae confundatur erroribus. Agnoscatur a tuis et misericordia bonitatis tuae ad locum refrigerii et quietis in sinu transferatur Abrahae: per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1622}
Redemptor animarum, deus, aeternitatem concide defunctis; neque uacuari passionis triumphum mundi morte paciaris: qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas in saecula saeculorum. Item orationes post sepulturam.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1623}
Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more conplentes deum cui omnia uiuunt fideliter depraecemur, ut hoc corpus a nobis in infirmitate sepultum in uirtute et ordine sanctorum resuscitet et eius animam sanctis et fidelibus iubeat adgregari, cuique in iudicio misericordiam tribuat, quemque morte redemptum, debitis solutum, patri reconciliatum, boni pastoris humeris reportatum in comitatu aeterni regis perenni gaudio et sanctorum consortio perfrui concedas; per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1624}
Omnipotens aeternae deus, qui humano corpori ad te ipso animam inspirare dignatus es, dum te iubente puluis pulueri rursum redditur, tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus precipias sociari: per dominum nostrum.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1625}
Obsequiis autem rite celebratis, membris ex feretro depositis, tumulo ex more conposito, post Israhelis exitu ex Aegypto deprecemur clemenciam dei patris pro anima cari nostri illius, quem dominus de laqueo huius mundi liberauit lucubris laetali, cuique possis ubique est et potestas innumirabilis habens diuicias spiritales. Animae huius subueniat sublimis dominus, ut ardore careat aeternae ignis adeptura perpetui regni refugium. Coram suo rege gratificet in gaudio genetali, in sublimi solio patrum praeelectorum, in medio iustorum in splendoribus sanctorum, in sede maiestatis, magno in lumine, in regione uiuorum: per.
[ORATIONES POST OBITUM HOMINIS - LIBER III. XCI]


{N: 1626}
Commendamus tibi, domine, animam fratri nostri illius; praecamur, propter quam ad terras tua pietate discenderas, patriarcharum tuorum senibus insinuare non rennuas sed miserere; migranti in tuo nomine de hac instabili et tam incerta sempiternam illam uitam ac leticiam in caelestibus praesta, saluator mundi: qui cum patre uiuis dominator et regnas deus in unitate spiritus sancti in secula.
[COMMENDACIO ANIMAE - LIBER III. XCI]


{N: 1627}
Deus, apud quem omnia moriencia uiuunt, cui non periunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius, te supplices deprecamur, ut suscipi iubeas animam famuli tui illius per manus sanctorum angelorum deducendam in sinu amici tui patriarchae Abrahae, resuscitandam in die nouissimo magne iudicii; et si quid de regione mortali tibi contrarium contraxit fallente diabulo, tua pietate ablue indulgendo: per.
[COMMENDACIO ANIMAE ITEM ALIA - LIBER III. XCI]


{N: 1628}
Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum pontificale fecisti dignitatem uegere, praesta, quaesumus, ut eorum quoque et perpetuo adgregetur consorcio: per.
[ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE - LIBER III. XCII]


{N: 1629}
Praeces nostras, quaesumus, domine, quas in famuli tui illi deposicione deferimus, propiciatus exaudi, ut qui nomini tuo ministerium fideli dependit, perpetua sanctorum societate laetetur: per.
[ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE - LIBER III. XCII]


{N: 1630}
Suscipe, quaesumus, domine, pro animam famuli et sacerdotes tui illi quas offerimus hostias ut cui pontificale donasti meritum, donis et premium: per dominum.
[ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE secreta - LIBER III. XCII]


{N: 1631}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi pro deposicione famuli et sacerdotes tui illius deferimus, quaesumus, domine, placatus intende; pro qua maiestati tuae supplices fundimus praeces ut eum in numero tibi placencium censire facias sacerdotem: per.
[ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE infra actionem - LIBER III. XCII]


{N: 1632}
Propiciare, domine, supplicationibus nostris et animam famuli tui illi episcopi in uiuorum regione aeternis gaudiis iubeas sociare: per dominum.
[ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE post communionem - LIBER III. XCII]


{N: 1633}
Praesta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius episcopi quam in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, caelesti sede gloriosa semper exultet: per dominum nostrum.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE - LIBER III. XCIII]


{N: 1634}
Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe pro anima famuli tui illi episcopi praeces nostras et lucis ei laeticiaeque in regione sanctorum tuorum societate concide: per.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE - LIBER III. XCIII]


{N: 1635}
Suscipe, domine, quaesumus, hostias pro anima famuli tui illi episcopi, ut cui pontificale donasti praemium, donis et meritum: per dominum.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE secreta - LIBER III. XCIII]


{N: 1636}
Hanc igitur oblacionem seruitutis nostrae, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illi episcopi, quaesumus, domine, placatus accipias, et cum praesolibus apostolicae dignitatis, quorum est secutus officium, habere tribuas sempiternae beatitudinis porcionem: diesque nostros.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE infra actionem - LIBER III. XCIII]


{N: 1637}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illius episcopi in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem: per dominum nostrum.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE post communionem - LIBER III. XCIII]


{N: 1638}
Deus, qui famulum tuum illum sacerdotem atque abbatem et sanctificas unctionem misericordiae tuae et adsumpsisti consumatione felice, suscipe propicius praeces nostras et praesta, ut sicut ille tecum est meritis, ita a nobis non recedat exemplis: per dominum.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIUE ABBATE - LIBER III. XCIIII]


{N: 1639}
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut famulo tuo illo abbate atque sacerdote, quem in requiem tuam uocare dignatus es, donis sedem honorificatam et fructum beatitudinis sempiternae, ut ea quae in oculis nostris docuit et iessit, non iudicium nobis pareat, sed profectum attribuai: ut per quo nunc in te gaudemus in terris, cum eodem apud te exultare mereamur in caelis: per.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIUE ABBATE - LIBER III. XCIIII]


{N: 1640}
Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illi abbatis atque sacerdotis per haec sancta misteria in tuo conspectu semper clara consistat, que fideliter ministrauit: per.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIUE ABBATE secreta - LIBER III. XCIIII]


{N: 1641}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi pro anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis offerimus, quaesumus, domine, placatus intende; pro qua maiestati tuae supplices fundimus praeces, ut eam in numero sanctorum tuorum tibi placentium facias dignanter adscribi: diesque nostros.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIUE ABBATE infra actionem - LIBER III. XCIIII]


{N: 1642}
Prosit, quaesumus, domine, animae famuli tui illi sacerdotis misericordiae tuae inplorata climencia, ut eius, in quo sperauit et credidit, aeternum capiat te miserante consorcium: per dominum.
[ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIUE ABBATE post communionem - LIBER III. XCIIII]


{N: 1643}
Beati martyris tui illius, domine, quaesumus, intercessione nos protege et anima famuli tui illius sacerdotis sanctorum tuorum iunge consorciis: per.
[ORATIONES AD MISSA IN NATALE SANCTORUM SIUE AGENDA MORTUORUM - LIBER III. XCV]


{N: 1644}
Adiuua nos, domine deus noster, beati tui illius praecibus exoratus et anima famuli tui illi sacerdotis in beatitudinis sempiternae lucis constituae: per.
[ORATIONES AD MISSA IN NATALE SANCTORUM SIUE AGENDA MORTUORUM - LIBER III. XCV]


{N: 1645}
Suscipe, quaesumus, domine, hostias placacionis et laudis, quas tibi in honore sancti martyris tui illius nomini tuo consecrandas deferimus et pro requie famuli tui illi sacerdotis tibi suppliciter immolamus: per.
[ORATIONES AD MISSA IN NATALE SANCTORUM SIUE AGENDA MORTUORUM secreta - LIBER III. XCV]


{N: 1646}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi in honore sancti martiris tui illi uel pro requie famuli tui illi sacerdotis offerimus, quaesumus, domine, placatus intende; pro qua maiestati tuae supplices fundimus praeces, ut eam in numero sanctorum tibi placencium facias dignanter adscribi. Quam oblationem.
[ORATIONES AD MISSA IN NATALE SANCTORUM SIUE AGENDA MORTUORUM infra actionem - LIBER III. XCV]


{N: 1647}
Ascendant ad te, domine, praeces nostras et anima famuli tui illius gaudia aeterna suscipiant, ut quem fecisti adopcionem participem, iubeas hereditati tuae esse consortem: per dominum.
[ORATIONES AD MISSA IN NATALE SANCTORUM SIUE AGENDA MORTUORUM post communionem - LIBER III. XCV]


{N: 1648}
Deus, qui ad caeleste regnum non nisi renatis per aquam et spiritum sanctum pandis introitum, multiplica super animam famuli tui illius misericordiam tuam, et cui donasti celerem et incontaminatum transitum post babtismi sacramentum, da ei et aeternorum plenitudinem gaudiorum: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI - LIBER III. XCVI]


{N: 1649}
Deus, qui omne meritum uocatorum donis tuae bonitatis anticipas, propiciare animae famuli tui illius, quae in finem istius uitae regeneracionis unda mundauit, et quem fecisti non timere de culpa, fac gaudere de gracia: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI alia - LIBER III. XCVI]


{N: 1650}
Propiciare, domine, supplicacionibus nostris pro anima famuli tui illius, pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum coetibus consociare digneris: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI secreta - LIBER III. XCVI]


{N: 1651}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi offerimus, domine, pro anima famuli tui iliius, benignus adsume eumque regeneracionis fontem purgatum et pericolis uitae huius exutum beatorum numero digneris inserere spirituum. Quam oblationem.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI infra actionem - LIBER III. XCVI]


{N: 1652}
Propiciare, domine, anima famuli tui illius, ut quem in finem istius uitae regeneracionis fonte mundasti, ad caelestis regni beatitudinem facias peruenire: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI post communionem - LIBER III. XCVI]


{N: 1653}
Deus, cuius bonitatis nullus est numerus, quia semper misericordia tibi est causa miserendi, exaudi pro illius famuli tui animam supplicantes, ut illum gracia tua sicut donauit baptismo, ita donet et regno: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XCVII]


{N: 1654}
Deus, qui caelestis regni nonnisi renatis pandis introitum, auge super anima famuli tui illius graciae tuae dona, ut quae ab omnibus est purgata peccatis, a nullis sit aliena promissis: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI ITEM ALIA MISSA - LIBER III. XCVII]


{N: 1655}
Oblaciones nostras, quaesumus, domine, propiciatus intende, quas tibi offerimus pro anima famuli tui illius; et cui donasti baptismi sacramentum, da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. XCVII]


{N: 1656}
Ascendant ad te, domine, praeces nostras et anima famuli tui illius gaudea aeterna suscipiant, ut quem fecisti adopcionis participem, iubeas hereditatis tuae esse consortem: per.
[MISSA PRO DEFUNCTI NUPER BABTIZATI ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. XCVII]


{N: 1657}
Si quis poenitenciam petens, dum sacerdos uenit, fuerit officium linguae priuatus, constitutum est, ut si idonia testimonia hoc dixerunt et ipse per motus aliquos satisfacit, sacerdos inpleat omnia circa paenitentem, ut moris est.
[ORATIONES AD MISSA PRO DEFUNCTIS CUIUS DESIDERANTIBUS PENITENCIAM ET MINIMUM CONSECUTUS - LIBER III. XCVIII]


{N: 1658}
Omnipotens et misericors deus, in cuius humana condicio potestate consistit, anima famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolue peccatis, ut paenitenciae fructum quem uoluntas eius optauit, praeuentus mortalitatis non perdat: per.
[ORATIONES AD MISSA PRO DEFUNCTIS CUIUS DESIDERANTIBUS PENITENCIAM ET MINIMUM CONSECUTUS ITEM AD MISSAS - LIBER III. XCVIII]


{N: 1659}
Satisfaciat tibi, domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius, sacrificii praesentis oblacio et peccatorum ueniam quam quesiuit inueniat; et quod officio linguae implere non potuit, desiderante poenitenciae conpensacione percipiat: per dominum.
[ORATIONES AD MISSA PRO DEFUNCTIS CUIUS DESIDERANTIBUS PENITENCIAM ET MINIMUM CONSECUTUS ITEM AD MISSAS secreta - LIBER III. XCVIII]


{N: 1660}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi offeret famula tua illa pro anima famuli tui illius, cuius deposicionis diem illum caelebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias, et ineffabili pietate concedas, ut quod exequi praeuentus condicione mortali ministerio linguae non potuit, mereatur indulgenciam sempiternam, que in eius mente non defuit poenitendi. Quam oblationem.
[ORATIONES AD MISSA PRO DEFUNCTIS CUIUS DESIDERANTIBUS PENITENCIAM ET MINIMUM CONSECUTUS ITEM AD MISSAS infra actionem - LIBER III. XCVIII]


{N: 1661}
Deus, a quo speratur humani corporis omne quod bonum est, tribue per haec sancta, quaesumus, ut sicut animae famuli tui illius poenitenciae uelle donasti, sic indulgenciam tribue miseratus optatam: per.
[ORATIONES AD MISSA PRO DEFUNCTIS CUIUS DESIDERANTIBUS PENITENCIAM ET MINIMUM CONSECUTUS ITEM AD MISSAS post communionem - LIBER III. XCVIII]


{N: 1662}
Omnipotens sempiternae deus, cui nunquam sine spe misericordiae supplicatur, propiciare anima famuli tui illius, ut qui de hac uita in tui nominis confessione decessit, sanctorum tuorum numero facias adgregare: per.
[ORATIONES PRO DEFUNCTIS LAICIS ITEM UNIUS DEFUNCTI - LIBER III. XCVIIII]


{N: 1663}
Propiciare quaesumus, domine, animae famuli tui illius, pro qua tibi hostias placationis offerimus; et quia in hac luce fide mansit catholica, ei in futura uita eius retribucio condonetur: per.
[ORATIONES PRO DEFUNCTIS LAICIS ITEM UNIUS DEFUNCTI secreta - LIBER III. XCVIIII]


{N: 1664}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi pro requiem et anima famuli tui illius offerimus, quaesumus, domine, placatus accipias, et tua pietate concede, ut mortalitatis nexibus absolutam inter fideles tuos habere constituas portionem: per.
[ORATIONES PRO DEFUNCTIS LAICIS ITEM UNIUS DEFUNCTI infra actionem - LIBER III. XCVIIII]


{N: 1665}
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illi ab angelis lucis susceptam in praeparatis habitaculis deduci facias beatorum: per.
[ORATIONES PRO DEFUNCTIS LAICIS ITEM UNIUS DEFUNCTI post communionem - LIBER III. XCVIIII]


{N: 1666}
Praesta, quaesumus, domine, animabus famulorum famularumque tuarum misericordiam sempiternam, ut mortalibus nexibus expeditas lux eas aeterna possedeat: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM - LIBER III. C]


{N: 1667}
Deus, cui soli compedit medicina praestare post mortem, tribue, quaesumus, ut animae famulorum famularumque tuarum ab omnibus exuitae peccatis in electorum tuorum societatibus adgregentur: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ALIA - LIBER III. C]


{N: 1668}
Hostias tibi, domine, humili placationem deferimus, ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placacionis officia perpetuam misericordiam consequantur: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM secreta - LIBER III. C]


{N: 1669}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi pro requiem et animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, domine, propicius intuere, et concede, ut et mortuis prosit ad ueniam, quod cunctis uiuentibus praepararc dignatus es ad medillam. Quam oblacionem.
[IN AGENDA PLURIMORUM infra actionem - LIBER III. C]


{N: 1670}
Inueniant, quaesumus, domine, animae: famulorum famularumquae tuarum omnium in Christo quiesciencium lucis aeternae consorcium, qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM post communionem - LIBER III. C]


{N: 1671}
Fidelium deus omnium conditor et redemptor, animarum famulorum famularunquae tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgenciam quam semper optauerunt, piis supplicacionibus consequantur: per dominum.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. CI]


{N: 1672}
Maiestatem tuam, domine, supplices exoramus, ut animae famulorum famularumquae tuarum ab omnibus quae per humanitatae conmiserunt exute, in tuorum censeantur sorte iustorum: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. CI]


{N: 1673}
Hostias, quaesumus, domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumquae tuarum offerimus, propiciatus intende et quibus fidei christianae meritum contulisti, donis et praemium: per dominum.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. CI]


{N: 1674}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi pro commemoracione animarum in pace dormiencium suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias, et tua pietate concede, ut et nobis proficiat huius pietatis affectus et illis impetret beatitudinem sempiternam: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA infra actionem - LIBER III. CI]


{N: 1675}
Animabus, quaesumus, domine, famulorum famularumquae tuarum illorum oracio proficiat supplicancium, ut eas et a peccatis exuas et tuae redemptionis fatias esse participes: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. CI]


{N: 1676}
Animabus, quaesumus, domine, famulorum famularumquae tuarum misericordiam concede perpetuam, ut eis proficiat in aeternum, quod in te sperauerunt et crediderunt: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA - LIBER III. CII]


{N: 1677}
His, quaesumus, domine, placatus intende muneribus et quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgenciam proficiat defunctorum: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA secreta - LIBER III. CII]


{N: 1678}
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro animas famulorum famularumquae tuarum uenerantes deferimus, quaesumus, domine, placatus intende; et tua dignatione concede, ut mortis uinculis absoluti transitum mereantur ad uitam: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA infra actionem - LIBER III. CII]


{N: 1679}
Supplices, quaesumus, domine, pro animabus famulorum tuorum praeces effundimus sperantes, ut quicquid conuersatione contraxerunt humana, et clementer indulgeas et in tuorum sede laetantium constituas redemptorem: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA post communionem - LIBER III. CII]


{N: 1680}
Deus, cuius miseratione amnimae fidelium requiescunt, famulis tuis illis et illis uel omnibus hic quiescentibus da propitius ueniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absolutis sine fine laetentur: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS - LIBER III. CIII]


{N: 1681}
Omnipotens sempiternae deus, annue praecibus nostris ea quae poscimus, et dona omnibus quorum hic corpora requiescunt refrigerii scdem, quietis beatitudinem, luminis claritatem; et qui peccatorum suorum pondere praegrauantur, eis supplicacio commendet aecclesiae: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS ALIA - LIBER III. CIII]


{N: 1682}
Pro animabus famulorum tuorum illorum et illorum et hic omnium dormiencium hostiam, domine, suscipe benignus oblatam, et hoc sacrificio singulare uinculis horrendae mortis exutae uitam mereantur aeternam: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS secreta - LIBER III. CIII]


{N: 1683}
Hanc igitur oblacionem, quam tibi offerimus, domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illi et illi et omnium fidelium catholicorum ortodoxorum in hac basilica in Christo quiescencium et qui in circuitu huius ecclesiae tuae requiescunt, quaesumus, domine, placatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur: diesquae nostros: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS infra actionem - LIBER III. CIII]


{N: 1684}
Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicacionibus nostris et da omnibus quorum corpora hic quiescunt refrigerii sedem, quietem beatitudinem, luminis claritatem: per dominum.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS post communionem - LIBER III. CIII]


{N: 1685}
Adesto, quaesumus, domine, pro animabus famulorum famularumquae tuarum et omnium hic quiescencium, ut si que carnales maculae in eis de terrenis contagiis inheserunt, miseracionis tuae uenia deleantur: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS - LIBER III. CIIII]


{N: 1686}
Inclina, quaesumus, domine, aures tuas ad praeces nostras, pro quibus misericordiam tuam supplices exoramus, ut animas famulorum famularunquae tuarum in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum iubeas esse consortes: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS - LIBER III. CIIII]


{N: 1687}
Munera, quaesumus, domine, quae tibi pro requie et animabus famulorum famularumquae tuarum omnium in Christo quiescencium offerimus, ad earum redempcione proficiant: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS secreta - LIBER III. CIIII]


{N: 1688}
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro defunctis offerimus, quaesumus, domine, propiciatus accipias, et miseracionis tuae largitate concedas, ut ab omnibus quae per terrenam conuersacionem traxerunt, his sacrificiis emundentur: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS infra actionem - LIBER III. CIIII]


{N: 1689}
Multiplica, domine, super animas famulorum famularumquae tuarum misericordiam tuam, et cui donasti baptismi sacramentum, da eis aeternorum plenitudine gaudiorum: per.
[IN AGENDA PLURIMORUM ITEM ALIA MISSA IN CYMITERIIS post communionem - LIBER III. CIIII]


{N: 1690}
Adesto, quaesumus, domine, pro anima famuli tui illi, cuius in deposicione sua officium commemoracionis inpendimus, ut si qua eum saecularis macula inuasit aut uicium mundiale infecit, dono tuae pietatis indulgeas et extergeas: per dominum nostrum.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM - LIBER III. CV]


{N: 1691}
Quaesumus, domine, ut famulo tuo cuius septimum obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum largire consorcium et rore misericordiae tuae perennis infunde: per.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM - LIBER III. CV]


{N: 1692}
Deus, indulgenciarum domine, da famulo tui illo, cuius anniuersarium deposicionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem largiaris: per.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM - LIBER III. CV]


{N: 1693}
Adesto, domine, supplicacionibus nostris et hanc oblacionem, quam tibi offerimus ob diem depositionis VII uel XXX pro anima famuli tui illius, placitus ac benignus adsume: per.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM secreta - LIBER III. CV]


{N: 1694}
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius deposicionis diem VII uel XXX celebramus, quod deposito corpore animam tibi creatori reddidit quam dedisti; pro quo petimus diuinam clemenciam tuam, ut mortis uinculis absolutus transitum mereatur ad uitam: per.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM infra actionem - LIBER III. CV]


{N: 1695}
Omnipotens sempiterne deus, conlocare dignare corpus et anima et spiritu famuli tui illius, cuius diem VII uel XXX mum siue deposicione celebrauimus, in sinibus Abrahae Isaac et Iacob, ut cum dies agnicionis tuae uenerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitare praetipias: per.
[ITEM MISSA IN DEPOSICIONE DEFUNCTI TERCII SEPTIMI XXX MI DIERUM UEL ANNUALEM post communionem - LIBER III. CV]


{N: 1696}
Praetende, domine, misericordiam tuam famulis et famulabus tuis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et quae dignae postolant adsequantur: per.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO SALUTE UIUORUM - LIBER III. CVI]


{N: 1697}
Propitiare domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumquae tuarum, quam tibi pro incolomitate eorum offerimus, benignus adsume; ut nullius sit irritum uotum nulliru1s uacua postolacio, praesta, quaesumus, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur: per.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO SALUTE UIUORUM secreta - LIBER III. CVI]


{N: 1698}
Hanc igitur oblationem, domine, famulorum famularumquae tuarum, quam tibi offerimus ob deuotionem mentis eorum, pius ac propicius clementi uultu suscipias; tibi supplicantes libens protege, dignanter exaudi et aeterna eos protectione conserua, ut semper in tua relegione laetantes instanter in sanctae trinitatis confessione fide catholica perseuerent: diesque nostros.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO SALUTE UIUORUM infra actionem - LIBER III. CVI]


{N: 1699}
Da famulis et famulabus tuis, quaesumus, domine, in tua fide et sinceritate constanciam, ut in caritate diuina firmati nul]is temptacionibus ab eius integritate uellantur: per dominum.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO SALUTE UIUORUM post communionem - LIBER III. CVI]


{N: 1700}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum. Per quem salus mundi, per quem uita omnium, per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te, domine, suppliciter deprecamur, ut anima famuli tui illius, cuius diem illum celebramus, indulgenciam largire perpetuam digneris atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae saluacionis partem restituas. Cum angelis et archangelis.
[ITEM ORATIONES AD MISSAM PRO SALUTE UIUORUM contestacio - LIBER III. CVI]


{N: 1701}
Dicis psalmum ui totum. Et iterum dicit: Oremus. Et incipis psalmum cii usque Renouabitur sicut aquile iuuentus. Dicis deinde psalmum Lmum. Post hoc oracio sequitur.
[INCIPIT AD PAENITENCIAM DANDAM - LIBER III. CVII]


{N: 1702}
Deum omnipotentem ac misericordem, qui non uult mortem peccatorum sed ut conuertantur et uiuant, fratres karissimi, supplices deprecemur, ut conuerso ad uiam rectam famulo suo illo misericordiae suae ueniam propiciatus indulgeat; et si qua sunt culparum suarum omnium uulnera, quae post sacri lauacri unda contraxit, ita in hac publica confessione delicta sanentur, ut nulla in eum ultra cicatricum signa remanenat: per dominum nostrum.
[INCIPIT AD PAENITENCIAM DANDAM - LIBER III. CVII]


{N: 1703}
Deus, iustorum gloria, misericordia peccatorum, da huic famulo tuo illo plenam indulgenciae ueniam et paenitenciae loco exoratus indulge, ut qui praeterita peccata deplorat, futura mala non senciat neque iam ulterius lugenda committat. Demitte ei, domine, omnia crimina et in semitas eum iusticiae placatus reinstaura, ut securus mereatur deinceps inter tuos bene meritis currere et ad pacis aeternae premia peruenire: per dominum nostrum Iesum Christum.
[INCIPIT AD PAENITENCIAM DANDAM - LIBER III. CVII]


{N: 1704}
Domine deus omnipotens sempiternae, qui peccatorum indulgenciam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, miseracio tuae pietatis absoluat: per dominum.
EXPLICIT LIBER SACRAMENTORUM. DEO GRACIAS.
SICUT NAUIGANTIBUS DULCIS EST PORTUS
SIC SCRIPTORI NOUISSIMUS UERSUS.
[INCIPIT AD PAENITENCIAM DANDAM - LIBER III. CVII]


{N: 1705}
Deus caelorum, deus angelorum, deus archangelorum, deus patriarcharum, deus prophetarum, deus apostolorum, deus martyrum, deus confessorum, deus uirginum, deus omnium sanctorum, deus Abraham, deus Isaae, deus Iacob, deus qui dedisti uitam post mortem, domine deus sancte pater omnipotens: te inuocor, quia tu dignus es inuocare. Ego pono manum meam carnalem, tu tuam sanctam de caelis spiritalem supermitte super famulo tuo illo, ut non lateat hic serpens inimicus. Sic percuciatur in uirtute claritatis tuae, quomodo percussisti duas ciuitates Sodomam et Gomorram. Sic percutiatur hic maledictus seductor saeculi, exprobrator gencium, laqueus mortis, filius tenebrarum.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1706}
Audi tanta uirtute, tanta maiestate, per quem te adiuro. Adiuro te per regem caelorum, per Christum creatorem, per Iesum saluatorem animarum nostrarum. Per illum te adiuro, damnate, non per aurum neque per argentum neque per lapidibus praeciosis. Per deum te adiuro, qui Petrum mergentem manum porrexit, et te inuenit in monumentum latere et tu eum Drostratus adorasti et dixisti et: Quid nobis et tibi, Iesus Nazareni, fili dei altissimi? Ante tempus uenisti perdere nos? Et si nos perdere uis, mitte nos in gre gem porcorum et ubicumque nomen tuum audierimus, gementes et trementes exibimus et dabimus honorem. Da illi honorem, maledicte satanas. Illuc te collige in profundum maris, in gregem porcorum, in deserta loca, ubi non aratur nec seminatur nec nomen illius potens inuocatur. Illuc te collige, damnate.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1707}
Cessent nequiciae.tuae, cessent fallaciae tuae, cessent conpaginaciones tuae, cessent machinae tuae, cessent pestilenciae tuae, cessent et fantasiae tuae. Sepera te ab hanc plasma, quomodo seperatum est caelum a terra, lux a tenebras, iusticia ab iniquitate, uita a morte, sic te et tu sepera, damnate. Non cummunicabis in eseam, non in putum, non uigilantem nec dormientem nec sedentem nec ambulantem nee tacentem nec in publicum nec in priuatum non communicabis. Non facies cotidianas, non tercianas, non quartanas; non adgrediens in biuio, non in triuio, non in quatruuio; non occupauis linguam nec guttorem nec sub gutture nec intestinum minimum nec in maiorem, damnate. Interdicitur tibi duodecem oras diei et duodicem hore noctes, in quibus non facias quod ad tuis uoluntatibus perteneat.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1708}
Sanguilappie, multis formis persuasor malorum, accusator ueritatis, umbra uacua, inflate inanis, filius tenebrarum, angelorum iniquitas. Proiectus es de caelo, maledicti satanas, meritis tuis, inmundissimi daemoniorum. Uictus es, damnate. Uincit te qui uinci non potest. Uincit te A et Û. Uincit te ille qui scit numerum capillorum famulorum famularumque suarum, qui nouit numerum stillarum. Uincit te qui firmauit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1709}
Ille tibi imperat, non caro et sanguis nec pompa saeculi. Deus tibi imperat, pater et filius et spiritus sanctus. Ille tibi imperat qui ieiunauit XL diebus et XL noctibus, et quartum diem Lazarum de monumento suscitauit, qui dixit ad discipulos suos: Ite in nomine meo, manus inponite, daemonia expellite, paralyticos curate, mortuos suscitate, surdi audiant, claudi ambulent, et omnem ualitudinem curate, quod gratis accepistis gratis date. Nulla tibi gracia aguntur. Iam conpleti sunt sex milia annorum in co oportit tibi, inmundissime daemoniorum, finem habere. In gregem porcorum, in deserta loca, ubi non aratur nec seminatur, uentrem tuum et pectore. Tu terribilis non euadebis poenas quas tihi praeparatae sunt. Occurrunt te a quattuor cardinibus mundi.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1710}
In illius uirtutibus impero, qui aperit quod nemo claudit, et claudit quod nemo aperit. In illius uirtutibus te adiuro qui fecit caelum et terram, caecum inluminantem, surdum audientem, mutum loquentem. Ille tibi imperat, inmundissime spiritus, a quo hl dixisti, ut tibi fierint panes de lapidibus, et ille tibi dixit: Non in solo pane uiuit homo, sed in omne uerbo dei. Ille tibi imperat maledicti satanas, qui aqua uinum fecit in Canna Gallilea, qui pauit in heremo quinque milia uirorum extra numero mulierum et infantum de quinque panibus et duobus piscibus, unde exsuperauerunt duodecem cophani fragmentorum, quod est typus XII apostolorum.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1711}
Audi tanta uirtute, tanta maiestate, per quem te adiuro. Adiuro te per regem caelorum, per Christum creatorem, per Iesum saluatorem, animarum nostrarum. Per illum te adiuro, damnate, non per aurum neque per argentum neque per lapidibus praeciosis. Per deum te adiuro, qui Petrum mergentem manum porrexit. Tanta gloria, tanta claritate adiurasse te, maledicti satanas, apparisce, inlebisce. Angustiaris quomodo angustiatur saeculus, exorcidiaris, non cantaueris, non tibi canticacantentur. Per trea testimonia te adiuro: adiuro te per patrem et filium et spiritum sanctum, ut citius hinc exorcizatus abscedas.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1712}
Ubi ergo tu latebis, quando dominus noster Iesus Christus discendit cum multitudinem angelorum? Quattuor tubae canebunt a quattuor cardinibus mundi. Totus mundus ardebit ab oriente usque ad occidentem, dominus de caelo discendit confringere terram, et tunc apparebunt corpora sanctorum, petrae mouebuntur de loca ipsorum et sol in sanguinem conuertitur, dominus caelum plicauit tamquam librum in manu sua, et tu, ubi latebis, maledicte satanas? Numquid hoc dicturus eris, quod tibi hoc non fuerit imperatum? Hoc tibi signum erit in diem iudicii, quod tu non dissipauis in aeternum. Inuentum uenisti, inuentum exi. Integra relinque.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1713}
Exi ab eo, quomodo exiuit coruus de arca Noe: sic exiit et non rediit, sic tu exi, maledicte satanas. Hic locum non habebis nec refrigerium. Tibi tormenta super tormenta, poenas super paenas, plagas super placas. Ferriculi calentes praeparati sunt te flagellis calentibus castigare, maledicte satanas, meritis tuis. Inmundissime daemoniorum, non facias nec pauore nec tremore, nec transuaricabis nec impedis competentem uitam, uitam aeternam. Non persuadebis hominem ad malum faciendum, non moechaberis, non uiolabis, non mortem tradas. Non permittas septem nequitioreS tibi, qui peius faciant quam tu. Non deuersis languoribus doloribus in illius membrorum non occupauis quod tuum non est, non habites ubi spiritus sanctus habitat. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum te adiuro, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuus et saeculum per ignem.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1714}
Domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, osanna in excelsis, pater domini nostri Iesu Christi, qui illum refugam tyrannum gehennae deputasti, qui unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum rugientem leonem contereret: uelociter adtente et accelera, ut eripias hominem tuis formatum manibus a ruina et daemonio meridiano. Da, domine, terrorem tuum super bestiam quae externinat uineam tuam. Da fiduciam seruis tuis contra nequissimum draconem fortiter stare, ne contempnat sperantes in te nec dicat, sicut in Faraone iam dixit: Deum non noui nec Israel demitto. Urguat illum, domine, dextera tua potens discedere a famulis tuis, ne diucius praelsumat captiuum tenere hominem, quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1715}
Adiuro te ergo, serpens antique, per iudicem uiuorum et mortuorum, per factorem mundi, per eum qui habit potestatem mittere te in gehennam, ut ab hoc famulo dei illo qui ad aecclesiae praesepia concurrit, cum exercito furoris tui festinos discedas. Coniuro te non meam infirmitatem sed uirtute spiritus sancti, ut desinas ab his, quos omnipotens deus ad imaginem suam fecit. Cede, cede non mihi sed mysteriis Christi. Illius enim te perurguet potestas, qui te adfigens cruce suae subiugauit. Illius brachium contremisce, qui diuictis gemitibus inferni animas ad lucem produxit. Sit tibi terrlror corpus hominis, sit tibi formido imago dei, nec resistas nec moreris discedere ab homine, quoniam rconlplacuit Christo, ut in hominem habitaret.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1716}
Et ne me infirmissimum condemnandum putes: imperat tibi dominus, imperat tibi maiestas Christi, imperat tibi deus pater, imperat tibi filius et spiritus sanctus. Imperat tibi apostolorum fides, sancti Petri et Pauli et ceterorum apostolorum. Imperat tibi martyrum sanguis, imperat tibi indulgencia confessorurn. Imperat tibi sacramentum crucis, imperat tibi mysteriorum uirtus. Exi, transgressor, exi, seductor, pleni omni dolo et fallacia, ueritates inimici, innocencium persecutor.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1717}
Da locum durissime, da locum impiissime. Da locum Christo, in quo nihil inuenisti de operibus tuis, qui te expoliauit, qui regnum tuum distruxit, qui te uinctum ligauuit et uasa tua disrupit, qui te proiecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erat praeparatus interitus. Sed quid nunc, turbolente, recogitas; quid, temerarie, retractas? Reus omnipotente deo cuius statuta transgressus es, reus filio eius Iesu Christo quem et temptare ausus es et crucefigere praesumsisti, reus humano generi cui mors tuis persuasionibus uenit.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1718}
Adiuro ergo te, draco nequissime, in nomine agni inmaculati, qui ambulat super aspidem et basiliscum, qui conculcat leonem et draconem: ut discedas ab homine, discedas ab aecclesia dei. Contremisce et effuge inuocato nomen domini illius, quem inferi trement, cui uirtutes caelorum et potestatis et dominaciones subiectae sunt, quem cerubin et seraphin indeffessis uocibus laudant.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1719}
Imperat tibi uerbum caro factum, imperat tibi natus ex uirgine, imperat tibi Iesus Nazarenus, qui te, cum discipulis contempneris, elisum et prostratum exire iussit ab homine, quo praesente, cum te ab homine seperasset, nec porcorum grege praesumebas contingere. Recide ergo nunc adiuratus in nomine eius ab homine quem ipse plasmauit. Durum tibi est Christo uelle resistere, durum tibi est contra stimulum calcitrare; quia quicquid tardius exis, supplicium tum crescit, quoniam non hominem contempnis, sed illum, qui dominator uiuorum et mortuorum est, cui uniuersitas tacit, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem: per.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1720}
Nec te lateat, satanas, inmineri tibi poenas, inmineri tibi tormenta, diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem qui uenturus est uelut clybanus ardens, in quo tibi atque angelis tuis sempiternus est praeparatus interitus. Et ideo pro tua nequicia, damnate atque damnandae, da honore deo uiuo, da honore Iesu Christo filio eius, da honore spiritui sancto paraclyto, in cuius uirtute praecipio tibi, quicumque es, spiritus inmundi, ut exias et recidas ab hoc famulo dei illo et eum deo suo reddas, quoniam dominus noster Iesus Christus eum ad suam graciam et benedictionem uocare dignatus est!
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1721}
Te, domine, supplices exoramus, ut uisitacione tua sancta erigas famulum tuum illum nec aduersario liceat usque ad animae temptacionem Sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima ista incipiat triumphare!
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1722}
Unde ergo, maledicte, recognosce sentenciam tuam et da honore deo uiuo et uero et recede ab hoc famulo dei illo. Tibi ergo praecipio, maledicte inmunde spiritus, hostis humani generis, per deum patrem omnipotentem inuisibilem et incunpraehensibelem atque inmortalem, qui fecit caelum et terram mare etomnia quae in eis sunt, ut omnes uirtus aduersarii, omnes exercitus diaboli, omnis incursus inimici, omnis fantasma satane: eradicare et effugare ab hoc famulo dei illo, ita ut in eo ultra locum non habiat contrarii uirtutes admixtio!
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1723}
Sed tu, deus omnipotens, propicius adesto, ut corporibusdaemoniis obsessus, totam nequiciam diabolicam + tuam potenciam sint purgati per hoc signum sanctae crucis, quem nos damus, tu maledicti diabule, numquam audeas uiolare: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1724}
Domine, sancte pater, omnipotens aeternae deus, qui peccancium non uis animas perire sed culpas conteri, respice propicius super hunc famulum illum, qui peccatorum merito expulsus a facie tua potestati est subiectus satane. Reminiscere miseracionum tuarum, et expelle ab eo omnem inimici infestacionem atque angustias satane, mundatum ad pristinam sanitatem reforma puritatem. Sit illud pristinum templum sanctum quod fuit in baptismum., Inhabitet in eo spiritus sanctus: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem.
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1725}
Omnipotens et misericors deus, pater domini nostri Iesu Christi,te supplices depraecamur, impera diabulo, qui hunc famulum tuum illum detenet, ut ab eo recidat, et libera eos qui crediderunt in uerbum liberatorem dominum nostrum Iesum Christum, ut expurgati ab omni labe iniquitates maiestate tuae pura mente deseruiant consecuti graciam spiritus sancti: qui cum patre et filio uiuet et regnat in saecula saeculorum. Amen. Finit exorcismus contra energumenos
[EXORCISMUS CONTRA INERGUMINOS. - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1726}
Si quis uero homicidium casu fecerit, id est non uolens, UII annos peniteat, III ex ipsis in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1727}
Si quis ad homicidium faciendum consenserit et factus fuerit, UII annos paeniteat, III ex ipsis in pane et aqua; si autem uoluit et non potuit, III annos paeniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1728}
Si quis uero clericus homicidium uoluntariae fecerit, X annos exul paeniteat; post hos annos recipiatur in patria sua, si bene egerit paenitentiam in pane et aqua, testimonium conprobatus episcopis uel sacerdotibus, cum quos paenituit et cui conmissus fuit; satisfaciat parentibus eius quem occidit, uicium filii reddens: quaecumque uultis, faciam uobis. Si autem non satisfecerit parentibus illius, numquam recipiatur in patria sua, sed more Cain uacuus et profugus sit super terram.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1729}
Si quis uero coactus pro qualibet necessitate aut nesciens periurauerit, III annos peniteat, I ex his in pane et aqua
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1730}
Si quis periurauerit sciens aut per cubiditatem, UII annos peniteat et helimosinas iuxta uires et persona faciat et numquam iuret postea.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1731}
Si quis furtum capitale commiserit, id est quadrupede, uel casas effrigerit aut quolibet meliore praesidio furauerit, UII annos peniteat, III ex his in pane et aqua; qui uero de minoribus rebus furtum fecerit, III annos peniteat, et quod furauit si potest reddat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1732}
Si quis adulterium commiserit, id est cum uxorem alterius, aut sponsa uel uirginitate corruperit, si clericus, III annos peneteat, I ex his in pane et aqua; si diaconus, IIII, II ex his in pane et aqua; si praesbiter, UII, III ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1733}
Si quis furnicauerit cum sanctimoniale uel deo decata, cognoscat se adulterium perpetrasse; sicut in superiore sentencia unusquisque iuxta ordinem suum peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1734}
Si quis sepulcrum uiolauerit, U annos peniteat, III ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1735}
Si quis corpus uel sanguines domini neglexerit aut inde perdiderit, annum integrum peniteat in pane et aqua. Si per ebrietatem aut crapula illut euomerit, tribus quadragensimis in pane et aqua peniteat; si uero per infirmitate, una tantummodo ebdomada peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1736}
Si quis clericus uel uxor sua infante obpraesserint, III annos peniteant, I ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1737}
Si quis uero maledicus, id est emissor tempestati fuerit, UII annos peniteat, III ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1738}
Si quis se quolibet uoluntate membro truncauerit, III annos peniteat, I ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1739}
Si quis autem usuras undecumque exegerit, III annos peniteat, I ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1740}
Si quis per potestate aut quolibet ingenio res alienas malo ordine inuaserit uel tulerit, superiore sentencia similiter peniteat et elimosinas I multas faciat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1741}
Si quis sacrilegium fecerit, id est quos auruspicis uocant qui auguria colunt, si per aues aut quocumque malo ingenio auguriauerit, III annos peniteat in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1742}
Si quis auriolis, quos diuinis uocant, aliquas diuinaciones fecerit, quia et hoc daemonum est, U annos peniteat, III ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1743}
Si quis alium per ira percusserit et sanguinem fuderit, XL diebus peniteat, diaconus UI menses, praesbiter annum in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1744}
Si quis cupidus aut auarus fuerit aut superbus aut inuidus aut ebriosus, aut fratrem suum hodio habuerit, uel alia his similia quae denumerare longum est, III quadragesimas peniteat cum pane et aqua, et iuxta uires suas aelimosinas faciat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1745}
Si quis sortes quas sanctorum contra racionem uocant, uel alias sortes habuerit, uel pro qualecumque malo ingenio sortitus fuerit uel auguriauerit, III annos peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1746}
Si quis ad fontes uel ad arbores aut ad cancellus uel ubicumque, excepto in ecclesia aut in ipsius atria uota uouerit aut soluerit, III annos peniteat in pane et aqua, quia et hoc sacrilegrilum est uel daemonum. Qui uero ibidem aederit aut biberit, I annum in pane et aqua peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1747}
Si quis clericus, postquam se deo uouit, iterum ad alterum habitum sicut canes ad uomitum reuersus fuerit uel uxorem duxerit, X annos peniteant ambo, III ex his in pane et aqua, et numquam postea in coniugio copulentur. Quodsi noluerit, sancta senodus uel sedis apostolica separare eos a communione et conuiuio omnium catholicorum. Similiter et mulier, postquam se deo uouit, si tale scelus admiserit, pari sentencia subiaceat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1748}
Sic quis falsitatem commiserit, UII annos peniteat, III ex his in pane et aqua; qui autem consenserit, U annos peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1749}
Si quis uenaciones quascumque exercuerit, clericus annum, diaconus II, sacerdos III peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1750}
Si quis cum quadrupede furnicatus fuerit, clericus II annos peniteat, diaconus III, sacerdos U, tres ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1751}
Si quis, quod in Kalendas Ianuarias multi faciunt, in ceruolum quod dicitur aut uecula uadit, III annos peniteat, quia et hoc daemonum est.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1752}
Si qua mulier uoluntaria aborsum fecerit, III annos in pane et aqua peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1753}
Si quis matimathecus fuerit, id est per inuocacionem daemonum hominum mentes tulerit aut debacantes fecerit, U annos peniteat, III ex his in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1754}
Si quis uirginem uel uiduam raptus fuerit, III annos cum pane et aqua peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1755}
Si quis dilaturas fecerit quod detestabile est, superiora uersi sentencia accipiat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1756}
Si quis seruum aut quemcumque hominem qualibet ingenio in captiuitatem duxerit aut transmiserit, III annos in pane et aqua peniteat et precium reddat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1757}
Si quis domum uel aream cuiuscumque uoluntate igne cremauerit, parem superiorem sentenciam subiacet.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1758}
Si quis de ministerio sanctae aeclesiae uel qualecumque opus quolibet modo fraudauerit uel neglexerit, UII annos peniteat etquod tulit si potest reddat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1759}
Si quis sacerdos uel quislibet clericus aut cum sacrata deo puella inebrientur, si per ignoranciam, UII diebus; si per neglegenciam, XU diebus; si per contemptum, XL diebus in pane et aqua peniteat. Laici uero si per ignorancia, IIII diebus; si per neglegencia, UII diebus; si per contemptu, XU diebus in pane et acqua peniteant et elimosina faciant.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1760}
Et qui cogit hominem ut inebrietur, simili modo ut ebrius peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1761}
Si quis morticinum uel sanguinem commederit, si per ignoranciam, XX diebus; si per sciencia, XL diebus peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1762}
Si quis sacerdos aut diaconus aut monachus fornicauerit sicut Sodomitae fecerunt, X annos peniteant, III ex ipsis in pane et aqua, VII uero aliis absteneant se a uino et carnibus et non maneat cum alio in sempiterno; clerici uero saeculares uel laici, UII annos peniteant, II ex ipsis in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1763}
Qui concupiscit mentem furnicare sed non potuit, I annum peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1764}
Qui per turpiloquium uel aspectu tactu uel osculo quoinquinatus, id est pollutus fuerit, tamen non uoluit furnicare corporaliter, XX uel XL diebus iuxta qualitatem peniteat; si autem inpugnacione cogitaciones uiolenter quoinquinatur, UII diebus peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1765}
Qui in somnis uoluntate pollutus est, surgat canatque ienua flectendo UII psalmos, in craistino cum pane et aqua uiuat, uel XXX psalmos flectendo uniuscuiusque in fine canat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1766}
Uolens in somno peccare siue pollutus siue uoluntate, XU psalmos canat, peccans non pollutus XXIII psalmos.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1767}
Si quis laicus cum quadrupede furnicauerit, I annum si uxorem habit peniteat; si autem non habet, dimidio.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1768}
Sic et qui uxorem non habens et propriis membres seipsum uiolauerit, annum peniteat in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1769}
Si quis corpus suum titille in consurgendo furnicare, XL noctes peniteat, et si pollutus fuerit titillacione, LXX diebus et superpositus UII.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1770}
Qui patrem aut matrem suam inpulsauerit, impius aut sacrilegus iudicandus est; peniteat tempus quamdiu in impietate steterit.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1771}
Qui facit furnicacionem in aecclesia, penetencia eius omnibus diebus uitae suae praebeat obsequium domui dei.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1772}
Si cuius paruolus sine baptismo in negligencia mortuus fuerit, III annos peniteat, in primo anno cum pane et aqua, in duos alius sine dilicias.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1773}
Qui periurium fecerit, UII annos peniteat. Qui ducit alium in periurium ignorantem, UII annos peniteat, qui autem ductus in periurium ignorans et postea recognuscit, I annum peniteat. Qui uero suscipiatur quod in periurium deducitur, tamen iurat per consensu, II annos peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1774}
Si quis sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, I annum peniteat in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1775}
Si quis negligenciam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a uermibus consumatur, medio anno peniteat in pane et aqua.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1776}
Si quis sacerdus qui offerit sacrificium et si ei ceciderit sacrificium de manu illius usque ad terram et non inuenerit, omne quodcumque in loco ubi ceciderit conburet igne et abscondet cinere illa sub altare ita ut non conculcetur, et ipse peniteat medio anno; et si inuenerit, scupa mundetur et conburet igne et abscondat in terra similiter, et ipse XX diebus peniteat; si autem usque ad altare, uno die.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1777}
Clericus semel furnicans, I annum cum pane et aqua et duos alios absteneat se a uino et carne. Si autem in consuetudine multo tempore fuerit, IlI annos cum pane et aqua peniteat et officium clericatus amittat et quattuor alios absteneat se a uino et carne. Si autem filium genuerit, IIII annos peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1778}
Paruoli infantes furnicacione imitantes et inritantes se inuicem, I si non quoinquinantur pollucione, XX diebus penitenat; si uero frequenter, XL diebus peniteant.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1779}
Si quis puer qui peccatum cum pecode commiserit, C diebus peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1780}
Si quis puer paruulus obpraessus a seniori suo XX annos habens aetate, ebdomada peniteat; si consentit, XX diebus peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1781}
Uir per semetipsum inquinans C diebus peniteat, reiterrans annum peniteat.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1782}
Uiri inter faemora furnicantes I annum peniteant, reiterans II.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1783}
Si quis uero in terra furnicantes, si pueri sunt, II annos peniteant; si uiri, III; si iterauerint, UI; si autem in consuetudine uertunt, paenitencia addatur.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1784}
Si quis cum alio iram tenit in corde, homicida iudicetur; si non uult reconciliare fratri suo quem hodio habuit, tandiu in pane et aqua peniteat, usque dum reconcilietur ei.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1785}
De capitalibus autem peccatis, id est homicidium, adulterium, periurium, furnicacionem, inmundiciam, laici III annos peniteant, clerici U, subdiaconi UI, diaconi UII, praesbiteri X, episcopi XII.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1786}
De minoribus uero peccatis, id est furtum, falsum testimonium et ceteris similibus peccatis, laici annum, clerici II, subdiaconi III, diaconi IIII, praesbiteri U, episcopi UI. Finit iudicium paenitentiae. Amen.
[IUDICIUM PAENITENTIALE - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1787}
Simon, qui interpraetatur oboediens, Petrus agnoscens, filius Iohannis, frater Andreae, dicetur ortus uico Bethsaida, prouinciae Gallileae, qui propter Simonem magum, licet dei occulto nutu, Romam peruenit ibique praedicans euangelium XXU annorum eiusdem urbem tenuit pontificatum; UI autem et XXX anno post passionem domini sub Nerone Caesare, ut uoluit, cruci suspensus est; cuius natalicium III Kalendas Iulias celebratur.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1788}
Paulus, qui interpraetatur pius, ortus ex tribu Beniamin, apostolus gencium: hic II post ascensione domini anno baptizatus et sub Nerone Roma eodem die quo et Petrus capite truncatus ibique sepultus est.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1789}
Andreas, qui interpraetatur uirilis uel decorus, frater Petri: hic praedicauit Scitiam et Achaiam ibique in ciuitate Patras cruce suspensus occubuit pridie Kalendas Decembris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1790}
Iacobus: qui interpraetatur subplantator, filius Zebedei, frater Iohannis: hic Spaniae et occidentalia loca praedicatur et sub Herode gladio caesus occubuit; sepultus est in Achaiam marmarica, UIII Kalendas Decembris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1791}
Iohannis, qui interpraetatur gracia dei, apostolus et euangelista, filius Zebedei, frater Iacobi, delectus domini, praedicatur Asiae et in Effeso UI Kalendas Ianuarias sepultus est. Natalicia eius alia UIII Kalendas Iulias, quando et sancti Iohannis baptistae caelebratur.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1792}
Tomas, qui interpraetatur abysus, didimus, hoc est Christi similis: hic Partes et Medis praedicatur et distinans orientalem plagam ibique euangelium praedicauit. Lancea enim ibi transfixus occubuit in Calaminicae, Indiae ciuitatem, ibique sepultus est in honore XII Kalendas Ianuarias.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1793}
Philippus, qui interpraetatur os lampadis, a Bethsaida ciuitate ortus est, unde et Petrus, Galliis praedicauit Christum, deinde in Frigiae prouinciae crucefixus est et lapidatus obiit ibique cum filiabus suis quiescit; cuius natalicium Kalendas Madias caelebratur.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1794}
Iacobus, frater domini, Hierusolimorum primus episcopus; hic dum Hierusalem Christum dei filium pradicaret, de templo a Iudaeis praecipitatus lapidibusque obpremitur ibique iuxta templum humatur. Eius natalicium et ordinacio eius UI Kalendas Ianuarias colitur.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1795}
Bartholomeus apostolus nomen ex siria lingua suscipit et interpraetatur filius suspendentes aquas, Liconiam praedicauit; ad ultemum in Albano maiores Arminiae urbe uiuens a barbaris decoriatus atque per iussum reges Astrages decollatus, sicque terrae conditus UIII Kalendas Septembris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1796}
Matheus apostolus et euangelista, qui interpraetatur donatus: hic etiam ex tribu sua Leui sumpsit cognomentum, ex publicano a Christo elictus. Primum quidem in Iudaea euangelizauit, postmodum in Macidonia et passus in Persida requiescit in montibus Pastorum XI Kalendas Octobris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1797}
Simon zelotes, qui interpraetatur zelus: hic prius dictus est Cananeus, zelo dei feruens, par in cognomento Petri et similis in honore: hic accepit Aegypti principatum et post Iacobum iustum cathedram dicetur tenuisse Hierusolimorum. Post annos CXX meruit sub Adriano per crucem sustenire martyrium passiones; iacit in Porforo; eius natalicium calebratur U Kalendas Nouembris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1798}
Iudas, qui interpraetatur confessor, Iacobi frater, in Mesopotamia atque interioribus Ponti praedicauit; sepultus est in Merito Arminiae urbe; cuius festituitas caelebratur U Kalendas Nouembris.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1799}
Mathias de septuaginta discipulos unus et pro Iuda Scarioth XII inter apostolos subrogatus, elictus sorte et solus sine cognomento, cui datur euangelii pradicacio in Iudaea. Finit breuiarium apostolorum.
[INCIPIT BREUIARIUM APOSTOLORUM EX NOMINE UEL LOCIS UBI PRAEDICAUERUNT, ORTI UEL OBITI SUNT - PARIS, BIBLIOLTHEQUE NATIONALE, COD. LAT. 7193 FOLL. 41-56]


{N: 1800}
Deus, qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, erige nos ad consedentem dexteram tuam nostrae salutis auctorem, ut qui iudicandus aduenit, pro nobis iudicaturus adueniat: qui tecum.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1801}
Sacrificium, domine, pro filii tui supplices uenerabili nunc ascensione deferimus. Praesta, quaesumus, ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamur: qui tecum.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI super oblata - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1802}
Exaudi nos, domine, salutaris noster, ut per haec sacrosancta commercia in totius ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite: per eundem.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI alia super oblata - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1803}
Uere dignum: per Christum dominum nostrum: qui saluti humanae subuenire dignatus est: nascendo et nobis donauit gloriam, patiendo diabolum uicit, resurgendo a mortuis uitae aeternae aditum praestitit,...ascendendo ad patrem caelestes ianuas reserauit ... quem.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI praefactio - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1804}
Exultationem condicionis humanae substantiae respice, deus, ut tua dignatione mundati sacramentis magnae pietatis aptemur: per dominum nostrum.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI ad complendum - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1805}
Erectis sensibus et oculos cordis ad sublimia eleuantes quaesumus, ut quae in precum uota detulimus, ad impetrandi fiduciam referamus: per domimlm nostrum.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI alia ad complendum - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1806}
Sancti nominis tui, domine, timorem pariter et, amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destitues, quos in soliditate tuae dilectionis institues: per dominum.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI ad uesperos - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1807}
Deus, qui te rectis ac sinceris manere pectoribus adseris, da nobis tua gratia tales existere, in quibus habitare digneris: per.
[ORATIONES IN UIGILIA AD ASCENSIONEM DOMINI alia ad uesperos - DAS FRAGMENT BANNISTER]


{N: 1808}
Omnipotens sempiterne deus, apud quem nihil tenebrosum nihilque obscurum est: emitte lucem tuam in cordibus nostris, ut mandatorum tuorum lege percepta in uia tua ambulantes nihil patiamur erroris: per dominum nostrum.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1809}
Gratias tibi agimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui nos de transacto noctis spatio ad matutinas horas perducere dignatus es. Quaesumus, domine, ut dones nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad uesperum tibi gratias referamus: per dominum nostrum
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1810}
Exurgentes de cubilibus nostris auxilium gratiae tuae matutinis, domine, praecibus imploremus: ut discussis tenebris uitiorum ambulare mereamur in luce uirtutum: per dominum nostrum.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1811}
Matutina supplicum uota, domine, propitius intuere et occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut desideria tenebrosa non teneant, quos lux caelestis gratiae reparauit: per.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1812}
Te lucem ueram et lucis auctorem, domine, deprecamur: ut digneris a nobis tenebras depellere uitiorum et clarificare nos luce uirtutum: per dominum nostrum.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1813}
Deus, qui diei noctisque cursu iteratione discernis, ut tempora temporibus cedant: uisita nos hac nocte praesenti, ut deluculo surgentes gratias tibi agere mereamur: per.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1814}
Omnipotens sempiterne deus, uespere, mane, meridie maiestatem tuam suppliciter deprecamur: ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris ad ueram lucem quae Christus est nos facias peruenire: per.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]


{N: 1815}
Deus, qui inluminas noctem et lumen post tenebras facis: concede nobis, ut hanc noctem sine impedimento satanae transeamusadque matutinis horis ad altare tuum decurrentes tibi gratias refeamus: per.
[ORATIONES MATUTINALES ET UESPERTINALES - DAS FRAGMENT BAUMSTARK]




Made with Concordance