The Text      



1 Respice nos omnipotens et misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae ueritatis lumen infunde.
Per


2 Munera nostra Domine quaesumus natiuitatis hodiernae mysteriis apta proueniant, ut sicut homo genitus idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod diuinum est.
Per Dominum
[SECRETA]


3 Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festiuitatis oblatio, ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inueniamur forma, in quo te cum est nostra substantia. Per Dominum nostrum


4 VD. Cuius diuinae natiuitatis potentiam ingenitae uirtutis tuae genuit magnitudo, quem semper filium et ante tempora aeterna generatum, quia tibi plenum atque perfectum aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus; uerum etiam honore, maiestate atque uirtute aequalem tibi cum sancto Spiritu confitemur, dum trino uocabulo unicam credimus maiestatem quem laudant angeli


5 Communicantes et noctem sacratissimam caelebrantes, in qua incontaminata uirginitas huic mundo edidit saluatorem Iesum Christum Dominum nostrum, sed et memoriam uenerantes
[INFRA ACTIONEM.]


6 Da nobis Domine quaesumus Deus noster ut qui natiuitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conuersationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Per
[POST COMMVNIONEM.]


7 Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui beatae Anastasiae martyris tuae solemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per
{III. ITEM ALIA MISSA AD SANCTAM ANASTASIAM}


8 Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et, beatae Anastasiae suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium prouenire concede. Per Dominum
{III. ITEM ALIA MISSA AD SANCTAM ANASTASIAM}
[SECRETA.]


9 VD. Qui ut de hoste generis humani maior uictoria duceretur, non solum per uiros uirtute martyrii, sed de eo etiam per feminas triumphasti. Et ideo
{III. ITEM ALIA MISSA AD SANCTAM ANASTASIAM}


10 Saciasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interuentione nos refoue, cuius solemnia caelebramus. Per Dominum
{III. ITEM ALIA MISSA AD SANCTAM ANASTASIAM}
[POST COMMVNIONEM.]


11 Deus qui per beatae Mariae sacrae uirginis partum sine humana concupiscentia procreatum in filii tui membra uenientis in paternis fecisti praeiudiciis non teneri, praesta quaesumus ut huius creaturae nouitate suscepta, uetustatis antiquae contagiis exuamur. Per Dominum nostrum
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}


12 Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut qui noua incarnatione uerbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente. Per
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}


13 Cuncta Domine his muneribus a nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri redemptoris exordia purificatis mentibus caelebremus. Per
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}
[SECRETA.]


14 VD. Nos sursum cordibus erectis diuinum adorare mysterium quod humana conditio, ueteri terrena que lege cessante, noua caelestis que substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno Dei munere geritur, magnis ecclesiae gaudiis caelebretur. Per Christum Dominum nostrum
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}


15 VD. Quia nostri saluatoris hodie lux uera processit, quae clara nobis omnia et intellectu manifestauit et uisu. Et ideo
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}


16 Concede nobis Domine quaesumus ut sacramenta quae sumpsimus quicquid in nostra mente uitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. Per Dominum
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}
[POST COMMVNIONEM.]


17 Huius nos Domine sacramenti semper natalis instauret, cuius nobilitas singularis humanam reppulit uetustatem. Per
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}


18 Populum tuum Domine quaesumus tueantur, sanctificent et gubernent, aeternum que perficiant tam deuotionibus acta solemnibus, quam natalitiis agenda diuinis Iesu Christi Domini nostri qui cum Patre
{IIII. MISSA NATALIS DOMINI MANE PRIMA}
[AD POPVLVM.]


19 Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per incarnationem uerbi tui et per partum beatae uirginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hac caelebritate iusticiam ut qui tua gratia sunt redempti, tua adoptione sint filii. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


20 Praesta misericors Deus, ut natus hodie saluator mundi sicut diuinae nobis generationis est auctor, ita et inmortalitatis sit ipse largitor. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


21 Concede quaesumus omnipotens Deus ut nos unigeniti tui noua per carnem natiuitas liberet, quos sub peccati iugo uetusta seruitus tenet. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


22 Huius quaesumus fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae tuae premium ipso quoque gubernante perueniant. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


23 Oblatio tibi sit Domine hodiernae festiuitatis accepta, qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et diuini cultus nobis est indita plenitudo Iesu Christi Domini nostri qui tecum
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}
[SECRETA.]


24 VD. Tuae laudis hostiam iugiter immolantes, cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit, caelebrauit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed uerus agnus et aeternus pontifex hodie natus Christus impleuit; et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus cumque omni milicia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


25 Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes, in quo incontaminata uirginitas huic mundo edidit saluatorem Iesum Christum Dominum nostrum, sed et memoriam uenerantes
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}
[INFRA ACTIONEM.]


26 Da nobis Domine quaesumus ipsius recensita natiuitate uegitari, cuius caelesti mysterio et pascimur et potamur Iesu Christi filii tui Domini nostri qui tecum uiuit
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}
[POST COMMVNIONEM.]


27 Laeti Domine frequentamus salutis humanae principia, quia trina caelebratio beatae conpetit mysteria Trinitatis. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


28 Praesta quaesumus Deus noster ut familia tua, quae filii tui Domini nostri Iesu Christi est natiuitate saluata, eius etiam sit perpetua redemptione secura. Per Dominum
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}
[ AD POPVLVM.]


29 Praesta quaesumus misericors Deus, ut natus hodie saluator mundi, sicut diuinae nobis generationis est auctor, ita et inmortalitatis sit ipse largitor. Per
{V. IN NATALE DOMINI AD SANCTVM PETRVM IN DIE}


30 Adesto Domine supplicationibus nostris, et populum tuum qui te factore conditus te que est reparatus auctore, te etiam iugiter operante saluetur. Per
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


31 Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui de natiuitate Domini nostri Iesu Christi gloriantur, et aduersa mundi te gubernante non sentiant, et quae temporaliter caelebrare desiderant sine fine percipiant. Per Dominum
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


32 Deus qui populo tuo plenae praestitisti redemptionis effectum, ut non solum unigeniti tui natiuitate corporea sed etiam crucis eius patibulo saluaretur, huius quaesumus fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae tuae praemium, ipso quoque gubernante, perueniant. Per Dominum nostrum
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


33 Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti, da quaesumus ut eius efficiamur in diuina consortes, qui nostrae humanitatis fieri dignatus est particeps Christus filius tuus. Per
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


34 Omnipotens sempiterne Deus creator humanae reformator que naturae, quam unigenitus tuus in utero perpetuae uirginitatis adsumpsit, respice nos propitius ut filii tui incarnatione suscepta, inter ipsius mereamur membra numerari. Per eundem
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


35 Deus qui natiuitatis tuae exordia pro nostra necessario saluatione duxisti, respice nos propitius ut filii tui incarnatione suscepta, et quos similes ad imaginem tuam fecisti, similiores obseruatione perfice mandatorum. Per Dominum nostrum
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


36 Deus qui per beatae uirginis partum sine humana concupiscentia procreatum in filii tui membra uenientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri, praesta quaesumus ut huius creaturae nouitate suscepta uetustatis antiquae contagiis exuamur. Per
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


37 Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum noua caelorum luce mirabile quod ad salutem mundi hodierna festiuitate processit, nostris semper innouandis cordibus oriatur. Per Dominum
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


38 Omnipotens sempiterne Deus, qui in filii tui Domini nostri natiuitate tribuisti totius religionis initium perfectionem que constare, da nobis quaesumus in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit. Per
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


39 Da quaesumus Domine populo tuo inuiolabilem fidei firmitatem, ut qui unigenitum tuum in tua te cum gloria sempiternum in ueritate nostri corporis natum de matre uirgine confitentur, et a praesentibus liberentur aduersis, et mansuris gaudiis inserantur. Per
{ VI. ITEM ORATIONES DE NATALE DOMINI AD VESPEROS SIVE MATVTINAS}


40 Omnipotens sempiterne Deus qui primicias martyrum in sancti leuitae Stephani sanguine dedicasti, tribue quaesumus ut pro nobis intercessor adsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicauit. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}


41 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sicut diuina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius precibus adsequamur. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}


42 Da nobis quaesumus Domine imitare quod colimus, ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia caelebramus, qui nouit etiam pro persecutoribus exorare. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}


43 Grata sint tibi Domine munera quaesumus deuotionis hodiernae, quae beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}
[SECRETA.]


44 VD. Beati Stephani leuitae simul et martyris natalicia recolentes, qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis aegregiae, qui praedicationis mirabilis que constantiae, qui confessionis ac potentiae nobis exempla ueneranda proposuit. Et ideo natiuitatem filii tui merito pre ceteris passionis suae festiuitate prosequitur, cuius gloriae sempiternae primus martyr occurit. Per quem
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}


45 Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}
[POST COMMVNIONEM.]


46 Beatus martyr Stephanus Domine quaesumus pro fidelibus tuis suffragator accedat, qui dum bene sit tibi placitus pro his etiam possit audiri. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}
[AD POPVLVM. ]


47 Gratias agimus Domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et filii tui natiuitate nos saluas, et beati martyris Stephani depraecatione sustentas. Per Dominum.
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII}


48 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatus Stephanus leuita magnificus sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis innituit, ita sit fragilitatis nostrae prumptus adiutor. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII. ALIAS ORATIONES}


49 Deus qui nos unigeniti tui clementer incarnatione redemisti, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere ualeamus salutaris mysterii portionem. Per
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS. VII KALENDAS IANVARII. ALIAS ORATIONES}


50 Deus qui per os beati apostoli tui Iohannis euangelistae uerbi tui nobis archana reserasti, praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentia conpetenti eruditione capiamus. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}


51 Ecclesiam tuam Domine benignus inlustra, ut beati Iohannis euangelistae inluminata doctrinis ad dona perueniat sempiterna. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}


52 Supplicationibus apostolicis beati Iohannis euangelistae quaesumus ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio, cuius magnificis predicationibus eruditur. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}
[SECRETA. ]


53 Suscipe munera Domine quae in eius tibi solemnitate deferimus, cuius nos scimus patrocinio liberari. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}


54 VD. Beati apostoli tui euangelistae Iohannis ueneranda natalicia recensentes qui Domini nostri Iesu Christi filii tui uocatione suscepta terrenum respuit patrem, ut possit inuenire caelestem; adeptus in regno caelorum sedem apostolici culminis, qui tantum recia carnalia contempserat genitoris qui que ab unigenito tuo sic familiariter est dilectus et inmensae gratiae muneribus adprobatus, ut eum idem Dominus in cruce iam positus uicarium suae matri uirgini filium subrogaret quatenus beatae genetricis integritati probata dilecti uirginitas; nam et in caenae mysticae sacrosancto conuiuio super ipsum uitae fontem aeternum pectus scilicet recubuerat saluatoris; de quo perenniter manantia caelestis auriens fluenta doctrinae tam profundis ac mysticis est reuelationibus inspiratus, ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et euangelica uoce proferret quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. Per Christum
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}


55 Beati euangelistae Iohannis nos Domine quaesumus merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent.
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}
[POST COMMVNIONEM.]


56 Refecti cibo potu que caelesti Deus noster te supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}


57 Adsit ecclesiae tuae Domine quaesumus beatus euangelista Iohannes, ut cuius perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII}
[ AD POPVLVM. ]


58 Deus qui beati Iohannis euangelistae preconiis principii sempiterni secreta reserasti, da quaesumus ut ad intellegentiam uerbi eius, per quem nobis resplendet suffragiis, accedamus. Per Dominum
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII. ITEM ALIAS ORATIONES. }


59 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut excellentiam uerbi tui, quam beatus euangelista Iohannes adseruit, et conuenienter intellegere ualeamus et ueraciter confiteri. Per
{VIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTAE. VI KALENDAS IANVARII. ITEM ALIAS ORATIONES. }


60 Deus cuius hodierna die preconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis uitiorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur, etiam moribus uita fateatur. Per Dominum nostrum
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}


61 Deus qui bonis tuis infantium quoque nescia sacramenti corda precedis, tribue quaesumus ut nostrae conscientiae fiduciam non habentes, indulgentia semper copiosa preueniat. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}


62 Adesto Domine muneribus innocentum festiuitate sacrandis, et praesta quaesumus ut eorum sinceritatem possimus imitare, quorum tibi dicandam ueneramur infantiam. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}
[SECRETA.]


63 VD. Preciosis enim mortibus paruulorum quos propter nostri saluatoris infantiam bestiali saeuitia Herodes funestus occidit, inmensa clementiae tuae dona cognoscimus; fulget namque sola magis gratia quam uoluntas, et clara est prius confessio quam loquilla, ante passio quam membra passioni existerent; testes Christi qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas, cum pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur, sed proprio cruore et salus generationis expletur, et inputatur corona martyrii. Per Christum
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}


64 Votiua Domine dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus uitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}
[POST COMMVNIONEM. ]


65 Discat ecclesia tua Deus infantum quos hodie ueneramur exemplo, sinceram tenere pietatem, quae illis uitam prius praestitit sempiternam quam possint nosse praesentem. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}
[AD POPVLVM.]


66 Deus qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, da nobis quaesumus in eorum caelebritate gaudere, qui filio tuo Domino nostro testimonium praehibuerunt etiam non loquentes. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}
[ ITEM ALIAS ORATIONES.]


67 Ipsi nobis Domine quaesumus postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie solemniter caelebramus. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}


68 Adiuua nos Domine quaesumus eorum deprecatione sanctorum, qui filium tuum humana necdum uoce profitentes caelesti sunt pro eius natiuitate gratia coronati. Per
{ VIIII. IN NATALE INNOCENTVM. V KALENDAS IANVARII}


69 Deus qui salutis aeternae beatae Mariae uirginitate fecunda humano generi praemia praestitisti, tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem uitae suscipere. Per
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}


70 Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut natiuitatem Domini nostri Iesu Christi | cuius solemnia ueneramur, eius semper muniamur auxilio. Per Dominum nostrum
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}
[]


71 Muneribus nostris quaesumus Domine precibus que susceptis, et celestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}
[SECRETA.]


72 VD. Nos sursum cordibus erectis diuinum adorare mysterium quod humana conditio, ueteri terrena que lege cessante, noua caelestis que substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno Dei munere geritur, magnis ecclesiae gaudiis caelebretur. Per Christum
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}


73 Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui natiuitatem Domini nostri Iesu Christi digne mysteriis frequentare gaudemus, ad eius mereamur pertinere consortium. Per
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}
[POST COMMVNIONEM.]


74 Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat, qua corpore saluatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat seruitutem, et propiciationis tuae beneficia semper inueniat. Per
{ X. DOMINICA PRIMA POST NATALEM DOMINI}
[AD POPVLVM.]


75 Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Siluestri confessoris tui atque pontificis ueneranda solemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem. Per
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}


76 Adesto Domine supplicationibus nostris, nec eos ullis mentis et corporis paciaris subiacere periculis, quos beati Siluestri pontificis tui munit gloriosa confessio. Per Dominum nostrum
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}


77 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de preceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus. Per Dominum nostrum
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}


78 Sancti tui nos quaesumus Domine ubique laetificent, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}
[SECRETA.]


79 VD. Confessionem sancti Siluestri memorabilem non tacere, qui nec hereticis blandimentis, nec sui status potuit diuersitatibus inmutari, inter utraque | discrimina ueritatis adsertor firmitatem tuae fidei non reliquit. Per Christum
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}


80 Quaesumus omnipotens Deus ut hodiernae munus solemnitatis acceptum intercedente beato Siluestro confessore, et corporibus nostris salutem praestet et mentibus. Per
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}
[POST COMMVNIONEM.]


81 Benedic Domine quaesumus plebem tuam et beati confessoris tui sancti Siluestri deprecationibus confidentem tribue consequi defensionis auxilium. Per Dominum
{ XI. IN NATALE SANCTI SILVESTRI. PRIDIE KALENDAS IANVARII}
[AD POPVLVM.]


82 Deus qui nobis nati saluatoris diem caelebrare concedis octauum, fac quaesumus nos eius perpetua diuinitate muniri, cuius sumus carnali commercio reparati. Per
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}


83 Omnipotens sempiterne Deus qui in unigenito tuo nouam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae, et ab omnibus nos maculis uetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inueniamur forma, in quo te cum est nostra substantia. Per
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}


84 Praesta quaesumus Domine ut per haec munera quae Domini nostri Iesu Christi archanae natiuitatis mysterio gerimus, purificatae mentis intellegentiam consequamur. Per
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}
[SECRETA.]


85 VD. Cuius hodie octabas natiuitatis caelebrantes, tua Domine mirabilia ueneramur; quia quae peperit et mater et uirgo est, quia qui natus est et infans et Deus est, merito caeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, reges turbati, paruoli gloriosa passione coronati; lacta mater cibum nostrum, lacta panem de caelo uenientem in presepio positum uelut piorum cibaria iumentorum; illic namque agnouit bos possessorem suum et asinus presepium Domini sui, circumcisio scilicet et prepucium; quod etiam saluator et Dominus noster a Simeone susceptus in templo plenissime dignatus est adimplere. Et ideo
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}


86 Praesta quaesumus Domine ut quod saluatoris nostri iterata | solemnitate percepimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. Per
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}
[POST COMMVNIONEM. ]


87 Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere conuiuio, da quaesumus plebi tuae ut gustu mortiferae profanitatis abiecto, puris mentibus ad aepulas aeternae salutis accedat. Per
{XII. KALENDAS IANVARII. OCTABAS DOMINI AD SANCTAM MARIAM}
[ AD POPVLVM.]


88 Omnipotens sempiterne Deus, da nobis uoluntatem tuam et fideli mente retinere et pia conuersatione depromere, ut ecclesia tua a profanis uanitatibus expiata, non aliud profiteatur uerbis, aliud exerceat actione. Per
[ XIII. MISSA PROHIBENDVM AB IDOLIS]


89 Vt tibi grata sint Domine munera populi tui, ab omni quaesumus eum contagione peruersitatis emunda, nec falsis gaudiis inherere patiaris, quos ad ueritatis tuae premia uenire promittis. Per
{ XIII. MISSA PROHIBENDVM AB IDOLIS}
[SECRETA.]


90 Mysteriis tuis ueneranter adsumptis, quaesumus Domine ut contra nostrae conditionis errorem et contra diabolicas armemur insidias. Per Dominum
{ XIII. MISSA PROHIBENDVM AB IDOLIS}
[POST COMMVNIONEM.]


91 Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti filii tui mereamur bonis operibus abundare. Per
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}


92 Propitiare misericors Deus supplicationibus nostris, et populum tuum peruigili protectione custodi, ut qui unigenitum tuum in carne nostri corporis Dominum natum esse fatentur, nulla possint diaboli falsitate corrumpi. Per Dominum
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}


93 Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis deuotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis adquirat. Per
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}
[SECRETA.]


94 VD. Qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exulantem pietatis indulgentia | ad ueniam uitam que reuocasti, mittendo nobis unigenitum tuum saluatorem nostrum. Per quem
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}


95 Per huius Domine operationem mysterii, et uitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur. Per
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}
[POST COMMVNIONEM.]


96 Respice propitius Domine ad debitam tibi populi seruitutem, et inter humanae fragilitatis incerta nullis aduersitatibus obprimatur, qui de tua protectione confidit. Per Dominum
{XIIII. ITEM ALIA DOMINICA}


97 Corda nostra quaesumus Domine uenturae festiuitatis splendor inlustret, quo mundi huius tenebras carere ualeamus, et perueniamus ad patriam claritatis aeternae. Per
{XV. NONIS IANVARII. VIGILIA THEOPHANIAE}


98 Tribue quaesumus Domine ut eum presentibus immolemus sacrificiis et sumamus, quem uenturae solemnitatis pia munera praeloquuntur. Per
{XV. NONIS IANVARII. VIGILIA THEOPHANIAE}
[SECRETA.]


99 VD. Te laudare mirabilem Deum in omnibus operibus tuis, quibus sacratissima regni tui mysteria reuelasti; hanc que enim festiuitatem index puerpera uirginalis stella praecessit, quae natum in terra caeli Dominum magis stupentibus nunciaret; ut manifestandus mundo Deus et caelesti denunciaretur indicio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo
{XV. NONIS IANVARII. VIGILIA THEOPHANIAE}


100 Inlumina quaesumus Domine populum tuum, et splendore gratiae tuae cor eius semper accende, ut saluatoris mundi, stella famulante, manifestata natiuitas mentibus eorum et reueletur semper et crescat. Per
{XV. NONIS IANVARII. VIGILIA THEOPHANIAE}
[POST COMMVNIONEM.]


101 Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus, stella duce, reuelasti, concede propitius ut qui iam te ex fide cognouimus, usque ad contemplandam | speciem tuae celsitudinis perducamur. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}


102 Omnipotens sempiterne Deus, qui uerbi tui incarnationem praeclaro testimonio sideris indicasti, quod uidentes magi oblatis maiestati tuae muneribus adorarunt, concede ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae, et noster in tua sit confessione thesaurus. Per Dominum nostrum
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}


103 Deus cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnouimus, intus reformari mereamur. Per


104 Hostias tibi Domine pro nati tui filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita ipse sit misericors et susceptor Iesus Christus Dominus noster
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}


105 Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere, quibus non iam aurum thus et myrra profertur, sed iisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}


106 VD. Nos te laudare omnipotens Deus, quia notam fecisti in populis misericordiam tuam, et salutare tuum cunctis gentibus declarasti, hodiernum eligens diem in quo ad adorandam ueri regis infantiam, excitatos de remotis partibus magos clarior ceteris sideribus stella perduceret, et caeli ac terrae Dominum corporaliter natum radio suae lucis ostenderet. Et ideo
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}


107 Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes, in quo unigenitus tuus in tua te cum gloria coeternus in ueritate nostrae carnis natus, magis de longinquo uenientibus uisibilis et corporalis apparuit; sed et memoriam. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[INFRA ACTIONEM.]


108 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae solemni caelebramus officio, purificatae mentis intellegentia consequamur. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[POST COMMVNIONEM.]


109 Deus qui per huius caelebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perueniat, per quem eadem sumpsit exordia. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[AD POPVLVM.]


110 Deus inluminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus asparsisti. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[ITEM ALIAS ORATIONES.]


111 Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, qui hanc solemnitatem electionis gentium primiciis consecrasti, imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[ITEM ALIAS ORATIONES.]


112 Da nobis quaesumus Domine digne caelebrare mysterium, quo in nostri saluatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur, et corporalibus incrementis manifestata designatur humanitas. Per
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[ITEM ALIAS ORATIONES.]


113 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut saluatoris mundi, stella duce, manifestata natiuitas mentibus nostris reueletur semper et crescat. Per Dominum nostrum
{XVI. THEOPHANIA AD SANCTVM PETRVM. VIII IDIBVS IANVARII}
[ITEM ALIAS ORATIONES.]


114 Votiua quaesumus Domine supplicantis populi tui caelesti pietate prosequere, ut quae agenda sunt uideant, et ad implenda quae uiderint conualescant. Per
{ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM}


115 Fac nos Domine Deus noster tuis oboedire mandatis, quia tunc nobis prospera cuncta prouenient, si te totius uitae sequamur auctorem. Per
{ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM}


116 Oblatum tibi Domine sacrificium uiuificet nos semper et muniat. Per Dominum nostrum
{ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM}
[SECRETA.]


117 VD. Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, in noua nos inmortalitatis suae luce reparauit. Et ideo
[ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM]


118 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deseruire concedas. Per
{ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM}
[POST COMMVNIONEM.]


119 Conserua quaesumus Domine familiam tuam, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. Per Dominum
{ XVII. DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIAM}
[SVPER POPVLVM.]


120 Deus cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnouimus, intus reformari mereamur. Per
{ XVIII. IN OCTABAS THEOPHANIA.}


121 SECRETA. Hostias tibi Domine pro nati tui filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita ipse sit misericors et susceptor Iesus Christus Dominus noster, qui te cum uiuit
{ XVIII. IN OCTABAS THEOPHANIA.}


122 POST COMMVNIONEM. Caeleste lumen quaesumus Domine semper et ubique nos praeueni, ut mysterium cuius nos participes esse uoluisti et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus effectu. Per
{ XVIII. IN OCTABAS THEOPHANIA.}


123 SVPER POPVLVM. Inlumina quaesumus Domine populum tuum, et splendore gratiae tuae cor eius semper accende, ut saluatorem suum incessanter agnoscat et ueraciter adprehendat. Per
{ XVIII. IN OCTABAS THEOPHANIA.}


124 Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem uitam sanctorum tuorum exempla nos prouocent, quatenus quorum solemnia agimus, etiam actus imitemur. Per
{ XVIIII. IN NATALE SANCTI FELICIS IN PINCIS. XVIIII KALENDAS FEBRVARII}


125 Da quaesumus omnipotens Deus ut quia beatus Felix donis tuis extitit gloriosus, apud te pro nostris existat nominibus idoneus interuentor. Per
{ XVIIII. IN NATALE SANCTI FELICIS IN PINCIS. XVIIII KALENDAS FEBRVARII}


126 SECRETA. Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus, suppliciter deprecantes ut sicut illi prebuisti sacrae fidei largitatem, sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. Per Dominum nostrum
{ XVIIII. IN NATALE SANCTI FELICIS IN PINCIS. XVIIII KALENDAS FEBRVARII}


127 VD. Confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere, qui nec heriticis blandimentis, nec sui status potuit diuersitatibus inmutari, inter utraque discrimina ueritatis adsertor firmitatem tuae fidei non reliquit. Per Christum Dominum nostrum
{ XVIIII. IN NATALE SANCTI FELICIS IN PINCIS. XVIIII KALENDAS FEBRVARII}


128 POST COMMVNIONEM. Sanctorum precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus. Per
{ XVIIII. IN NATALE SANCTI FELICIS IN PINCIS. XVIIII KALENDAS FEBRVARII}


129 Omnipotens sempiterne Deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus. Per
{XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM}


130 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris, et in tua misericordia confidentes, ab omni nos aduersitate custodi. Per
[XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM]


131 SECRETA. Oblata Domine munera sanctifica, nos que a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per Dominum
{XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM}


132 VD. Semper que uirtutes et laudes tuas labiis exultationis effari, qui nobis ad reuelandos istius uitae labores, diuersa donorum tuorum solatia et munerum salutarium gaudia contulisti, mittendo nobis Iesum Christum Dominum nostrum per quem
{XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM}


133 POST COMMVNIONEM. Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae uirtutis operatio, ut diuinis uegitati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere preparemur. Per
{XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM}


134 Auxiliare Domine populo tuo, ut sacrae deuotionis proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemptionis aeternae pertineat, te ducente, consortium. Per
{XX. DOMINICA II POST THEOPHANIAM}


135 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuuemur, cuius passione laetamur. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


136 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Marcelli confessoris tui atque pontificis solemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


137 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata, et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium peruenire concede. Per Dominum nostrum |
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


138 VD. Qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus premiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris, sed etiam sacra mysteria competentibus seruitiis exsequendis gaudio Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


139 POST COMMVNIONEM. Saciasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interuentione nos refoue, cuius solemnia caelebramus. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


140 ITEM ALIA MISSA. Exaudi Domine preces nostras, quas in sancti confessoris tui atque pontificis Marcelli solemnitate deferimus, ut qui tibi digne meruit famulari, eius intercedentibus meritis ab omnibus nos absolue peccatis. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


141 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatus Marcellus tibi placita fulgeat sorte pontificatus, et pietati tuae nos pia supplicatione conmendet. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


142 SECRETA. Sancti Marcelli confessoris tui atque pontificis quaesumus Domine annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos ut per haec piae oblationis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


143 POST COMMVNIONEM. Deus fidelium remunerator animarum, praesta ut beati Marcelli confessoris tui atque pontificis, cuius uenerandam caelebramus festiuitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per
{ XXI. IN NATALE SANCTI MARCELLI PAPAE. XVI KALENDAS FEBRVARII}


144 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus, et annua solemnitate laetemur, et tantae fidei proficiamur exemplo. Per
{ XXII. IN NATALE SANCTAE PRISCAE. XV KALENDAS FEBRVARII}


145 SECRETA. Hostias Domine quaesumus, quas in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et uincula nostrae prauitatis absoluant, et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per
{ XXII. IN NATALE SANCTAE PRISCAE. XV KALENDAS FEBRVARII}


146 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius solemnia caelebramus, eius orationibus adiuuemur. Per
{ XXII. IN NATALE SANCTAE PRISCAE. XV KALENDAS FEBRVARII}


147 Concede quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum martyrum tuorum, quorum caelebramus uictorias, participemur et premiis. Per
{ XXIII. IN NATALE BEATORVM MARIAE ET MARTE AVDIFAX ET ABBACVC. XIIII KALENDAS FEBRVARII}


148 Exaudi Domine populum tuum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut temporalis uitae nos tribuas pace gaudere, et aeternae repperire subsidium. Per
{ XXIII. IN NATALE BEATORVM MARIAE ET MARTE AVDIFAX ET ABBACVC. XIIII KALENDAS FEBRVARII}


149 SECRETA. Preces quaesumus Domine tuorum respice oblationes que fidelium, et ut tibi gratae sint pro tuorum festiuitate sanctorum, et nobis conferant tuae propiciationis auxilium. Per
{ XXIII. IN NATALE BEATORVM MARIAE ET MARTE AVDIFAX ET ABBACVC. XIIII KALENDAS FEBRVARII}


150 POST COMMVNIONEM. Sanctorum tuorum Domine intercessione placatus, praesta quaesumus ut quae temporali caelebramus actione, perpetua saluatione capiamus. Per Dominum
{ XXIII. IN NATALE BEATORVM MARIAE ET MARTE AVDIFAX ET ABBACVC. XIIII KALENDAS FEBRVARII}


151 Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus, ut quia nos pondus propriae actionis grauat, beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. Per
{XXIIII. IN NATALE SANCTI FABIANI MARTYRIS. XIII KALENDAS FEBRVARII}


152 Adsit nobis Domine quaesumus sancta precatio beati pontificis et martyris tui Fabiani, quae nos et a terrenis affectibus incessanter expediat, et caelestia desiderare perficiat. Per
{XXIIII. IN NATALE SANCTI FABIANI MARTYRIS. XIII KALENDAS FEBRVARII}


153 SECRETA. Intercessio quaesumus Domine sancti pontificis et martyris tui Fabiani munera commendet, nos que eius ueneratio maiestati reddat acceptos. Per
{XXIIII. IN NATALE SANCTI FABIANI MARTYRIS. XIII KALENDAS FEBRVARII}


154 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine sancti Fabiani solemnitate caelestia sacramenta, cuius suffragiis quaesumus largiaris ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per Dominum nostrum
{XXIIII. IN NATALE SANCTI FABIANI MARTYRIS. XIII KALENDAS FEBRVARII}


155 Refecti participatione muneris sacri, quaesumus Domine Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus affectum. Per
{XXIIII. IN NATALE SANCTI FABIANI MARTYRIS. XIII KALENDAS FEBRVARII}


156 Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum uirtute constantiae in passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo | prospera mundi dispicere, et nulla eius aduersa formidare. Per
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


157 Praesta quaesumus Domine ut, intercedente beato Sebastiano martyre tuo, et a cunctis aduersitatibus muniamur in corpore, et a prauis cogitationibus mundemur in corde. Per Dominum nostrum
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


158 SECRETA. Sancto Sebastiano interueniente, Domine tibi seruitus nostra conplaceat, et obsequia munerum fiant praesidia deuotorum. Per
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


159 VD. Quoniam martyris tui beati Sebastiani pro confessione nominis tui uenerabilis sanguis effusus, simul et tua mirabilia manifestat, quod perficis in infirmitate uirtutem et in nostris studiis dat profectum, et infirmis apud te praestet auxilium. Per Christum
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


160 POST COMMVNIONEM. Sacro munere satiati, supplices te Domine deprecamur ut quod debitae seruitutis caelebramus officio, intercedente beato Sebastiano martyre tuo, saluationis tuae sentiamus augmentum. Per Dominum
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


161 Caelesti munere saciati, quaesumus Domine Deus noster, ut haec nos dona martyris tui Sebastiani deprecatione sanctificent. Per
{ XXV. EODEM DIE. NATALE SANCTI SEBASTIANI}


162 Crescat Domine semper in nobis sanctae iocunditatis affectus, et beatae Agnetis uirginis atque martyrae tuae ueneranda festiuitas augeatur. Per
{ XXVI. IN NATALE SANCTAE AGNETIS VIRGINIS DE PASSIONE. XII KALENDAS FEBRVARII}


163 Praesta quaesumus Domine mentibus nostris cum exultatione profectum, ut beatae Agnis martyrae tuae, cuius diem passionis annua deuotione recolimus, etiam fidei constanciam subsequamur. Per
{ XXVI. IN NATALE SANCTAE AGNETIS VIRGINIS DE PASSIONE. XII KALENDAS FEBRVARII}


164 SECRETA. Hodiernum Domine sacrificium laetantes exsequimur quo beatae Agnis caelestem uictoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos adquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per Dominum nostrum
{ XXVI. IN NATALE SANCTAE AGNETIS VIRGINIS DE PASSIONE. XII KALENDAS FEBRVARII}


165 VD. Recensentes enim diem beatae Agnetis martyrio consecratam, quae terrena generositatis oblectamenta dispiciens caelestem meruit dignitatem, | societatis humanae uota contempnens aeterni regis est sociata consortio, et praeciosam mortem, sexus fragilitate calcata, pro Christi confessione suscipiens, simul est facta conformis et sempiternitati eius et gloriae. Per Christum
{ XXVI. IN NATALE SANCTAE AGNETIS VIRGINIS DE PASSIONE. XII KALENDAS FEBRVARII}


166 POST COMMVNIONEM. Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festiuitatis sanctae martyris Agnis, suppliciter deprecamur ut quae sedula seruitute, donante te, gerimus, dignis mentibus tuo munere capiamus. Per
{ XXVI. IN NATALE SANCTAE AGNETIS VIRGINIS DE PASSIONE. XII KALENDAS FEBRVARII}


167 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris, ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Vincentii martyris tui intercessione, liberemur. Per
{ XXVII. IN NATALE SANCTI VINCENTII. XI KALENDAS FEBRVARII}


168 SECRETA. Hostias tibi Domine beati Vincentii martyris tui dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per
{ XXVII. IN NATALE SANCTI VINCENTII. XI KALENDAS FEBRVARII}


169 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Vincentio martyre tuo, per haec contra omnia aduersa muniamur. Per Dominum
{ XXVII. IN NATALE SANCTI VINCENTII. XI KALENDAS FEBRVARII}


170 Intercedentibus sanctis tuis Domine, plebi tuae praesta subsidium, ut ab omnibus malis expedita, et hic et in aeternum cuncta sibi profutura percipiat. Per
{ XXVII. IN NATALE SANCTI VINCENTII. XI KALENDAS FEBRVARII}


171 Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. Per
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


172 Vox clamantis ecclesiae ad aures Domine quaesumus tuae maiestatis ascendat, ut percepta uenia peccatorum, te fiat operante deuota, te protegente secura. Per
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


173 SECRETA. Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta, et sacrificium caelebrandum subditorum tibi corpora mentes que sanctificet. Per
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


174 VD. Te benedicere in omni tempore, quia in te uiuimus et mouemur et sumus, et nullum tempus nullum que momentum est quod a beneficiis pietatis tuae uacuum transigamus; his autem diebus quos uariis solemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria signauit, uel innouante laetitia preteriti gaudii uel permanentis boni tempus agnoscimus. Per Christum
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


175 POST COMMVNIONEM. Quos tantis Domine largiris uti mysteriis, quaesumus ut effectibus nos eorum ueraciter aptare digneris. Per
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


176 AD POPVLVM. Adsit Domine quaesumus propiciatio tua populo supplicanti, ut quod te inspirante fideliter expetit, tua celeri largitate percipiat. Per
{ XXVIII. DOMINICA III POST TEOPHANIAM}


177 Maiestati tuae nos Domine martyrum supplicatio beata conciliet, ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus, iustorum precibus expiemur. Per
{ XXVIIII. X KALENDAS FEBRVARII. NATALE SANCTORVM EMERENTIANI ET MACHARII MARTYRVM}


178 Martyrum tuorum nos Domine semper festa laetificent, et quorum caelebramus meritum, experiamur auxilium. Per
{ XXVIIII. X KALENDAS FEBRVARII. NATALE SANCTORVM EMERENTIANI ET MACHARII MARTYRVM}


179 SECRETA. Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum meritis se percepisse in tribulatione cognoscit auxilium. Per
{ XXVIIII. X KALENDAS FEBRVARII. NATALE SANCTORVM EMERENTIANI ET MACHARII MARTYRVM}


180 POST COMMVNIONEM. Iugiter nos Domine sanctorum tuorum uota laetificent, et patrocinia nobis martyrum ipsae semper festiuitates exhibeant. Per
{ XXVIIII. X KALENDAS FEBRVARII. NATALE SANCTORVM EMERENTIANI ET MACHARII MARTYRVM}


181 Deus qui uniuersum mundum beati Pauli apostoli predicatione docuisti, da nobis quaesumus ut qui eius hodie conuersionem colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per
{ XXX. MISSA IN CONVERSIONE SANCTI PAVLI. VIII KALENDAS FEBRVARII}


182 SECRETA. Apostoli tui Pauli precibus Domine plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis. Per Dominum nostrum
{ XXX. MISSA IN CONVERSIONE SANCTI PAVLI. VIII KALENDAS FEBRVARII}


183 VD. Qui ecclesiam tuam in beati apostoli tui Pauli predicatione constantem, nulla sinis fallatia uiolari, quia nihil in uera religione manere censetur quod eius non conuenerit disciplinis, quem hodie uas factum electionis magistrum et doctorem gentium uocandarum mutato nomine collocasti. Per
{ XXX. MISSA IN CONVERSIONE SANCTI PAVLI. VIII KALENDAS FEBRVARII}


184 POST COMMVNIONEM. Sanctificati Domine salutari mysterio, quaesumus ut pro nobis eius non | desit oratio cuius donasti patrocinio gubernari. Per
{ XXX. MISSA IN CONVERSIONE SANCTI PAVLI. VIII KALENDAS FEBRVARII}


185 Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem, beati apostoli tui Pauli intercessione, a cunctis tribulationibus eruatur. Per
{ XXX. MISSA IN CONVERSIONE SANCTI PAVLI. VIII KALENDAS FEBRVARII}


186 Martyris tui Proiecti nos Domine quaesumus interuentio gloriosa commendet, ut quod nostris actibus non meremur, eius precibus consequamur.
{ XXXI. IN NATALE SANCTI PROIECTI MARTYRIS. VIII KALENDAS FEBRVARII}


187 SECRETA. Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superinpositis, et martyris tui Proiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas, et illam quae in eo flagrauit fortis dilectio in nobis adspira benignus. Per
{ XXXI. IN NATALE SANCTI PROIECTI MARTYRIS. VIII KALENDAS FEBRVARII}


188 VD. Tuam misericordiam deprecare, ut mentibus nostris beati martyris tui Proiecti in repetita solemnitate tribuas iugiter suauitatem, quam nobis Domine petimus benignus inpercias, et ut amemus eius meritum passionis, et indulgentiam nobis semper fidelis patronus martyr tuus Proiectus obteneat. Per Christum
{ XXXI. IN NATALE SANCTI PROIECTI MARTYRIS. VIII KALENDAS FEBRVARII}


189 POST COMMVNIONEM. Votiua Domine pro beati martyris tui Proiecti passione dona percepimus; quaesumus ut in eius precibus et presentis uitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre presidium. Per
{ XXXI. IN NATALE SANCTI PROIECTI MARTYRIS. VIII KALENDAS FEBRVARII}


190 Deus qui nos annua beatae Agne martyrae tuae solemnitate laetificas, da ut quam ueneramur officio, etiam piae conuersationis sequamur exemplo. Per
{ XXXII. IN NATALE SANCTAE AGNIS DE NATIVITATE. V KALENDAS FEBRVARII}


191 Adesto nobis omnipotens Deus beatae Agnis festa repetentibus, quam hodiernae festiuitatis prolatam exortu ineffabili munere subleuasti. Per
{ XXXII. IN NATALE SANCTAE AGNIS DE NATIVITATE. V KALENDAS FEBRVARII}


192 SECRETA. Grata sint tibi quaesumus Domine munera quibus sanctae Agnetis magnifica solemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui usque in finem beati certaminis extitit gloriosa, ut eius nec inicium debeamus preterire nec finem. Per
{ XXXII. IN NATALE SANCTAE AGNIS DE NATIVITATE. V KALENDAS FEBRVARII}


193 VD. Beatae Agnis natalicia geminantes, uere enim | honorandus est dies, quae sic terrena generatione processit, ut ad diuinitatis consortium perueniret. Per Christum
{ XXXII. IN NATALE SANCTAE AGNIS DE NATIVITATE. V KALENDAS FEBRVARII}


194 POST COMMVNIONEM. Adiuuent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus, et beatae Agnis intercessio ueneranda. Per
{ XXXII. IN NATALE SANCTAE AGNIS DE NATIVITATE. V KALENDAS FEBRVARII}


195 Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quae pro peccatis nostris patimur, te adiuuante uincamus. Per
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


196 Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut ab omni prauitate defensa bonis caelestibus prosequatur. Per
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


197 SECRETA. Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum, fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per Dominum nostrum
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


198 VD. Qui genus humanum preuaricatione sua in ipsius originis radice damnatum, per florem uirginalis uteri reddere dignatus es absolutum, et hominem quem unigenitum creaueras per eundem filium tuum Deum et hominem recreares, ut diabolum qui Adam in fragili carne deuicerat, conseruata iusticia, a Deo carne uinceretur adsumpta. Et ideo
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


199 POST COMMVNIONEM. Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instruant alimentis. Per
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


200 AD POPVLVM. Porrige dexteram tuam quaesumus Domine plebi tuam misericordiam postulanti, per quam et errores declinet humanos et solatia uitae mortalis accipiat et sempiterna gaudia conprehendat. Per
{XXXIII. QVARTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


201 Erudi quaesumus Domine plebem tuam, et quae extrinsecus annua tribuis deuotioni uenerari, interius adsequi gratiae tuae luce concede. Per Dominum nostrum
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


202 AD MISSAM. STATIO AD SANCTAM MARIAM. Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut sicut unigenitus filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est presentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus presentari. Per
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


203 Deus qui hodierna die unigenitus tuus in nostra carne quam adsumpsit pro nobis in templo est presentatus, praesta ut quem redemptorem nostrum laeti suscepimus, uenientem quoque iudicem securi uideamus. Per
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


204 SECRETA. Exaudi Domine preces nostras, et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis inpende. Per Dominum nostrum
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


205 Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festiuitatis oblatio, ut tua gratia largiente haec sacrosancta conmercia in illa inueniamur forma, in qua te cum est nostra substantia. Per
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


206 VD. Quia per incarnati uerbi mysterium noua mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit, ut dum uisibiliter Deum cognoscimus, per hunc inuisibilium amore rapiamur. Et ideo
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


207 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper uirgine Maria, et presens nobis remedium esse facias et futurum. Per Dominum nostrum
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


208 Concede nobis Domine quaesumus ut sacramenta quae sumpsimus quicquid in nostra mente uulneratum est, ipsius miserationis dono curetur. Per
{ XXXIIII. IIII NONAS FEBRVARII. SANCTI SYMEONI. COLLECTA AD SANCTVM ADRIANVM}


209 Indulgentiam nobis Domine beata Agathes martyra tua inploret, quae tibi grata extitit uirtute martyrii et merito castitatis. Per
{ XXXV. IN NATALE SANCTAE AGATHE. NONIS FEBRVARII}


210 SECRETA. Fiant Domine tuo grata conspectui munera supplicantis ecclesiae, et ut nostrae saluti proficiant, adsit intercessio beatae tuae martyrae Agathe. Per
{ XXXV. IN NATALE SANCTAE AGATHE. NONIS FEBRVARII}


211 VD. Pro cuius nomine poenarum mortis que contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti, ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam uirginem uictrice pacientia coronares; quae nec minis est territa, nec suppliciis superata; de diaboli saeuitia triumphauit, quia in tuae deitatis confessione permansit. Et ideo
{ XXXV. IN NATALE SANCTAE AGATHE. NONIS FEBRVARII}


212 POST COMMVNIONEM. Exultamus pariter et de percepto pane iusticiae et de tuae Domine festiuitate martyrae Agathe, quia interuentionibus tibi placentium confidimus nobis ad perpetuam uitam profutura quae sumpsimus. Per Dominum nostrum
{ XXXV. IN NATALE SANCTAE AGATHE. NONIS FEBRVARII}


213 Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi, ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur. Per Dominum nostrum
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


214 Deus qui solus es bonus et sine quo nullus est bonus, iube nos quaesumus tales fieri qui a tua non mereamur bonitate priuari. Per 
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


215 SECRETA. Hostias tibi Domine placationis offerimus, ut et delicta miseratus absoluas, et nutantia corda tu dirigas. Per
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


216 VD. Tibi istam immolationem offerre, quae est mira rursus et ineffabilis diuini gratia sacramenti, quae offertur a plurimis et unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur; singuli accipiant Christum Dominum et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se prebet in singulis; propterea ipsi qui sumimus communionem huius sancti panis et calicis, unum in Christo corpus efficiamur; per ipsius maiestatem tuam te supplices exoramus ut accepta habeas et benedicas haec superinposita munera, per quae nos ab omnibus emundes contagiis uetustatis. Et ideo
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


217 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accipimus. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


218 AD POPVLVM. Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus, et tuae dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserua. Per Dominum
{ XXXVI. QVINTA DOMINICA POST TEOPHANIAM}


219 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sanctae Sotheris cuius humanitatis caelebramus exordia, martyris beneficia sentiamus. Per
{ XXXVII. IIII IDVS FEBRVARII. NATALE SANCTAE SOTHERIS}


220 SECRETA. Preces nostras quaesumus Domine propitiatus admitte, et dicatum tibi sacrificium beatae Sotheris martyris commendet oratio. Per
{ XXXVII. IIII IDVS FEBRVARII. NATALE SANCTAE SOTHERIS}


221 POST COMMVNIONEM. Sanctae Sotheris precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus. Per
{ XXXVII. IIII IDVS FEBRVARII. NATALE SANCTAE SOTHERIS}


222 Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam, et quorum caelebramus gloriosa certamina, tribue subsequi in sancta professione uictoriam. Per 
{XXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ZOTICI ET IACINCTI ET HERENEI}


223 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munera populi tui pro martyrum festiuitate sanctorum, et sincero nos corde fac eorum nataliciis interesse. Per Dominum nostrum
{XXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ZOTICI ET IACINCTI ET HERENEI}


224 POST COMMVNIONEM. Sacramenti tui Domine quaesumus sumpta benedictio corpora nostra mentes que sanctificet, et perpetuae misericordiae nos preparet ascribendos. Per
{XXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ZOTICI ET IACINCTI ET HERENEI}


225 Conserua populum tuum Deus et tuo nomini fac deuotum, ut diuinis subiectus officiis, et temporalia uiriliter et aeterna dona percipiat. Per
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


226 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. Per Dominum nostrum
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


227 SECRETA. Haec nos oblatio Deus mundet et renouet, gubernet et protegat. Per Dominum nostrum
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


228 VD. Ad cuius inmensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus tua deitate  succurras, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium prouideres, et perditos quosque unde perierant inde saluares. Per Christum
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


229 POST COMMVNIONEM. Caelestibus Domine pasti deliciis, quaesumus ut semper eadem per quae ueraciter uiuimus, adpetamus. Per
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


230 AD POPVLVM. Adesto Domine fidelibus tuis, et quibus supplicandi tribuis miseratus affectum, concede benignissime consolationis auxilium. Per
{ XXXVIIII. DOMINICA VI POST TEOPHANIAM}


231 Tuorum nos Domine quaesumus precibus tuere sanctorum, ut festa martyrum tuorum Valentini Vitalis Feliculae et Zenonis sine cessatione uenerantes, et fideli muniamur auxilio, et magnifico proficiamur exemplo. Per
{XL. XV KALENDAS MARCII. NATALE SANCTORVM VALENTINI VITALIS FELICVLAE ET ZENONIS}


232 SECRETA. Ad martyrum tuorum Valentini Vitalis Feliculae et Zenonis Domine festa uenientes, cum muneribus nomini tuo dicatis offerimus, ut illis reuerentiam deferentes nobis ueniam impetremus.  Per Dominum nostrum 
{XL. XV KALENDAS MARCII. NATALE SANCTORVM VALENTINI VITALIS FELICVLAE ET ZENONIS}


233 POST COMMVNIONEM. Protege Domine plebem tuam, et festiuitatem martyrum tuorum Valentini Vitalis Feliculae et Zenonis, quam nobis tradis assiduae, debitam tibi persolui precibus concede sanctorum. Per
{XL. XV KALENDAS MARCII. NATALE SANCTORVM VALENTINI VITALIS FELICVLAE ET ZENONIS}


234 Omnipotens sempiterne Deus qui elegis infirma mundi ut fortia quaeque confundas, da nobis in festiuitate sanctae martyrae tuae Iulianae congrua deuotione gaudere, ut et potentiam tuam in eius passione laudemus, et prouisum nobis percipiamus auxilium. Per
{ XLI. XIIII KALENDAS MARCII. NATALE SANCTAE IVLIANAE}


235 SECRETA. In sanctae martyrae tuae Iulianae passione preciosa te Domine mirabilem predicantes, munera uotiua deferimus; praesta quaesumus ut sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostrae seruitutis accepta reddantur officia. Per Dominum
{ XLI. XIIII KALENDAS MARCII. NATALE SANCTAE IVLIANAE}


236 VD. In hac caelebritate gaudentes qua sancti Spiritus feruore praeclarus beatae martyris Iulianae sexus fragilitate preciosus sanguinis effloruit,  uirtute feminea rabiem diabolicae persecutione elidens, gaudia gloriae triumphalis uirginitas impleuit et passio. Per Christum
{ XLI. XIIII KALENDAS MARCII. NATALE SANCTAE IVLIANAE}
[]


237 POST COMMVNIONEM. Libantes Domine mensae tuae beata mysteria, quaesumus ut sanctae Iulianae martyrae tuae interuentionibus temporalem et presentem nobis misericordiam conferant et aeternam. Per
{ XLI. XIIII KALENDAS MARCII. NATALE SANCTAE IVLIANAE}


238 Deus qui beato apostolo tuo Petro, conlatis clauibus regni caelestis, animas ligandi atque soluendi pontificium tradidisti, concede ut intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per
{XLII. VIII KALENDAS MARCII. CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI}


239 SECRETA. Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio, ut quod pro illius gloria caelebramus, nobis prosit ad ueniam. Per Dominum
{XLII. VIII KALENDAS MARCII. CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI}


240 VD. Te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus glorificatus es uehementer; per ipsos unigeniti tui sacrum corpus exornans, et in ipsis  ecclesiae tuae fundamenta constituisti, quem in patriarchis fundasti, in prophetis preparasti, in apostolis condidisti; ex quibus beatum Petrum, ob confessionem unigeniti filii tui principem per os ipsius Domini Dei nostri uerbi tui uocatum in apostolatum, et inmutato nomine confirmatum in fundamentum domus tuae, caelestium claustrorum praesulem custodem que fecisti, diuino ei iure concesso, ut quae statuisset in terris, seruarentur in caelis; cuius honore uel gloria hodie maiestati tuae haec festa persoluimus, et gratiarum ac laudis hostiam immolamus. Per
{XLII. VIII KALENDAS MARCII. CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI}


241 POST COMMVNIONEM. Laetificet nos Domine munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. Per
{XLII. VIII KALENDAS MARCII. CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI}


242 AD POPVLVM. Benedic quaesumus Domine plebem tuam et beati Petri apostoli tui deprecationibus confidentem tribue consequi defensionis auxilium. Per Dominum
{XLII. VIII KALENDAS MARCII. CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI}


243 Da nobis Domine Deus noster sanctorum martyrum palmas incessabili ueneratione uenerari, ut quos digna mente non possumus celebrare,  humilibus saltim frequentemus obsequiis. Per
{XLIII. NONIS MARCII. NATALE SANCTARVM PERPETVAE ET FELICITATIS}


244 SECRETA. Intende Domine munera quaesumus altaribus tuis pro sanctarum tuarum Felicitatis et Perpetuae commemoratione proposita, ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, nobis indulgentiam largiaris. Per Dominum
{XLIII. NONIS MARCII. NATALE SANCTARVM PERPETVAE ET FELICITATIS}


245 POST COMMVNIONEM. Praesta nobis Domine quaesumus, intercedentibus sanctis, ut quae ore contigimus, pura mente capiamus. Per Dominum
{XLIII. NONIS MARCII. NATALE SANCTARVM PERPETVAE ET FELICITATIS}


246 Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui caelebrare mysteria, ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia, et aeternis effectibus adprehendant. Per
{ XLIIII. IIII IDVS MARCII. IN NATALE SANCTI GREGORII PAPAE}


247 SECRETA. Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio, per quam et nos expiari facias et defendi. Per Dominum nostrum
{ XLIIII. IIII IDVS MARCII. IN NATALE SANCTI GREGORII PAPAE}


248 VD. Quia sic tribuis ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere, ut eam semper illius et festiuitate laetifices, et exemplo piae conuersationis exerceas, grata que tibi supplicatione tuearis. Per Christum Dominum nostrum. Per
{ XLIIII. IIII IDVS MARCII. IN NATALE SANCTI GREGORII PAPAE}


249 POST COMMVNIONEM. Prosint nobis Domine quaesumus tua sancta presidia quae, interuenientibus beati Gregorii meritis, ab omnibus nos absoluant peccatis. Per
{ XLIIII. IIII IDVS MARCII. IN NATALE SANCTI GREGORII PAPAE}


250 Deus qui per ineffabilem obseruantiam sacramenti famulorum tuorum preparas uoluntates, donis gratiae tuae corda nostra purifica, ut quod sancta est deuotione tractandum, sinceris mentibus exsequamur. Per
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


251 Concede quaesumus omnipotens Deus fragilitati nostrae sufficientiam conpetentem, ut suae reparationis affectum et pia conuersatione recenseat, et cum exultatione suscipiat. Per
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


252 SECRETA. Concede nobis misericors Deus et digne tuis seruire semper altaribus, et eorum perpetua participatione saluari. Per
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


253 VD. Quia per ea quae conspiciuntur instruimur, quibus modis ad inuisibilia tendere debeamus; denique commonemur, anno ducente successu, de preteritis in futura, et ad nouitatem uitae de uetustate transire, ut terrenis sustentationibus expediti, caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem, ut per eum cibum qui beneficiis prerogatur alternis, perueniamus ad uictum sine fine mansurum. Per Christum
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


254 POST COMMVNIONEM. Sacrae nobis quaesumus Domine mensae libatio et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestet auxilium. Per Dominum
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


255 AD POPVLVM. Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Per
{XLV. INCIPIVNT ORATIONES IN SEPTVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM LAVRENTIVM}


256 Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus, concede propitius ut contra aduersa omnia doctoris gentium protectione muniamur. Per
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


257 Tuere quaesumus Domine plebem tuam, et sacram solemnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere, ut uisibilibus adiuta solatiis, ad inuisibilia bona prumtius incitemur. Per Dominum nostrum
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


258 Adiuua nos Deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue uenire gaudentes. Per
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


259 SECRETA. Intende quaesumus Domine hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eius plenitudinem peruenire. Per Dominum
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


260 VD. Qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis ad premia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris erudi, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat; sed haec potius fiat eius gloriosa deuotio, quo nullis aduersitatibus obruta superetur. Per
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


261 POST COMMVNIONEM. Sit nobis quaesumus Domine cibus sacer potus que salutaris, qui et temporalem uitam muniat et praestet aeternam. Per
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


262 AD POPVLVM. Rege quaesumus Domine populum tuum, et gratiae tuae in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non distituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis. Per
{ XLVI. IN SEXAGESIMA. AD SANCTVM PAVLVM}


263 Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi, atque a peccatorum uinculis absolutos, ab omni nos aduersitate custodi. Per Dominum nostrum
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


264 Perfice Domine benignus in nobis obseruantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognouimus, te operante impleamus. Per Dominum
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


265 Aufer a nobis Domine quaesumus iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire. Per
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


266 SECRETA. Sacrificium Domine obseruantiae paschalis offerimus; praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas, et continentiae prumptioris nobis tribuat facultatem. Per
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


267 VD. Vt modolum terrenae fragilitatis aspiciens non ira tua pro nostra prauitate nos arguas, sed inmensa clementia purifices, erudias, consoleris; quia cum sine te nihil possumus facere quod tibi sit placitum, tua nobis gratia sola praestabit ut salubri conuersatione uiuamus. Per
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


268 POST COMMVNIONEM. Repleti sumus Domine donorum participatione caelestium; praesta quaesumus ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus. Per
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


269 De multitudine misericordiae tuae Domine populum tibi protege confitentem et corporaliter gubernatum piae mentis affectum tuis muneribus adsequendis effice prumptiorem. Per Dominum nostrum
{ XLVII. IN QVINQVAGESIMA. AD SANCTVM PETRVM}


Suscipis eum quarta feria mane in capite quadragesimae et cooperis eum cilicio orans pro eo et includis usque ad caenam Domini; qui eodem die in gremio presentatur ecclesiae et prostrato eo omni corpore in terram dat orationem pontifex super eum ad reconciliandum in V feria caena Domini sicut ibidem continetur.
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


271 ORATIONES ET PRECES SVPER PAENITENTEM. Exaudi Domine preces nostras et confitentium tibi parce peccatis ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absoluat. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


272 Preueniat hunc famulum tuum quaesumus Domine misericordia tua, et omnes iniquitates eius celeri indulgentia deleantur. Per Dominum nostrum
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


273 Adesto Domine supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae tuae longinqua miseratio; sana uulnera eius que remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus, tibi semper Domine ualeat adherere. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


274 Domine Deus noster qui offensione nostra non uinceris sed satisfactione placaris, respice quaesumus ad hunc famulum tuum qui se tibi peccasse grauiter confitetur; tuum est ablutionem criminum dare et ueniam prestare peccantibus, qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem; concede ergo Domine hoc ut et tibi paenitentiae excubias caelebret, ut correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia caelebretur. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


275 Precor Domine clementiam tuae maiestatis ac nominis, ut huic famulo tuo peccata et facinora sua confitenti ueniam dare et preteritorum criminum relaxare digneris, qui humeris tuis ouem perditam reduxisti ad caulas, qui publicani precibus uel confessione placatus es; tu etiam Domine et huic famulo tuo placare, tu eius precibus benignus adsiste, ut in confessione flebili permanens, clementiam tuam celeriter exoret, et sanctis ac sacris altaribus restitutus, spei rursus aeternae et caelesti gloriae reformetur. Per XLVIIII. FERIA IIII. CAPVT DE IEIVNIIS. STATIO AD SANCTAM SAVINAM
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


276 AD COLLECTA. Concede nobis Domine presidia miliciae christianae sanctis inquoare ieiuniis, ut contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


277 AD MISSAM. Praesta Domine fidelibus tuis, ut ieiuniorum ueneranda solemnia et congrua pietate suscipiant, et secura deuotione percurrant. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


278 SECRETA. Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis conuenienter aptari, quibus ipsius uenerabilis sacramenti uenturum caelebramus exordium. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


279 VD. Qui corporali ieiunio uitia conprimis, mentem eleuas, uirtutem largiris et premia. Per
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


280 POST COMMVNIONEM. Percepta nobis Domine prebeant sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medellam. Per Dominum
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


281 AD POPVLVM. Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit aduersitas, si nulla dominetur iniquitas. Per Dominum nostrum
{270 XLVIII. ORDO AGENTIBVS PVBLICAM PENITENTIAM.}


282 Da quaesumus Domine fidelibus tuis ieiuniis paschalibus conuenienter aptari, ut suscepta solemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum. Per
{L. FERIA V INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM GREGORIVM}


283 Fac nos quaesumus Domine salutis nostrae causas et deuotis semper frequentare seruitiis, et deuotius recolere principaliter inchoatas. Per
{L. FERIA V INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM GREGORIVM}


284 SECRETA. Haec que nos reparent quaesumus Domine beata mysteria et suo munere dignos efficiant. Per
{L. FERIA V INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM GREGORIVM}


285 POST COMMVNIONEM. Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende, ut qui diuino munere sunt refecti, caelestibus semper nutriantur auxiliis. Per
{L. FERIA V INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTVM GREGORIVM}


286 Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno fauore prosequere, ut obseruantiam quam corporaliter exercemus, mentibus ualeamus implere  sinceris. Per Dominum
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


287 Adiuua nos Deus salutaris noster, ut quae conlata nobis honorabiliter recensemus, deuotis mentibus adsequamur. Per
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


288 SECRETA. Prepara nos quaesumus Domine huius precipuae festiuitatis officiis, ut haec sacrificia subriis mentibus celebremus. Per
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


289 VD. Qui uicit diabolum et paradysum restituit et uitae ianuas patefecit. Per Christum
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


290 POST COMMVNIONEM. Tribue nobis omnipotens Deus ut dona caelestia quae debito frequentamus obsequio, sincera professione sentiamus. Per
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


291 Praesta famulis tuis Domine abundantiam protectionis et gratiae, da salutem mentis et corporis, da continua prosperitatis augmenta, et tibi semper fac esse deuotos. Per
{ LI. FERIA VI INFRA QVINQVAGESIMA. STATIO AD SANCTOS IOHANNEM ET PAVLVM}


292 Obseruationis huius annuae caelebritate laetantes, quaesumus Domine, ut paschalibus actionibus inherentes, plenis eius effectibus gaudeamus. Per
{LII. SABBATO INFRA QVINQVAGESIMA}


293 Adesto Domine supplicationibus nostris, et hoc solemne ieiunium quod animis corporibus que curandis salubriter institutum est, deuoto seruitio caelebremus. Per
{LII. SABBATO INFRA QVINQVAGESIMA}


294 SECRETA. Suscipe Domine sacrificium cuius te uoluisti dignanter immolatione placare; praesta quaesumus ut huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. Per Dominum
{LII. SABBATO INFRA QVINQVAGESIMA}


295 POST COMMVNIONEM. Caelestis uitae munere uegitati quaesumus Domine, ut quod est nobis in presenti uita mysterium, fiat aeternitatis auxilium. Per
{LII. SABBATO INFRA QVINQVAGESIMA}


296 AD POPVLVM. Fideles tui Deus per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant, et querendo sine fine percipiant. Per
{LII. SABBATO INFRA QVINQVAGESIMA}


297 Deus qui ecclesiam tuam annua quadragesimali obseruatione purificas, praesta familiae tuae, ut quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis moribus exsequatur. Per Dominum nostrum
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


298 Concede nobis omnipotens Deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum, et effectus eius digna conuersatione sectemur. Per Dominum nostrum
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


299 Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis in obseruantia ieiunii et elimosinarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concede nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotos. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


300 SECRETA. Sacrificium Domine quadragesimalis initii solemniter immolamus, te Domine deprecantes, ut cum epularum restrictione carnalium, a noxiis quoque uoluntatibus temperemur. Per Dominum nostrum
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


301 VD. Qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc ieiunium non esuriens dedicauit, postea enim esuriit, non tam cibum hominum quam salutem; nec escarum saecularium aepulas concupiuit, sed animarum desiderauit potius sanctitatem; cibus enim eius est redemptio populorum, cibus eius est totius uoluntatis affectus, qui nos docuit operari non cibum qui terrenis dapibus apparatur, sed qui diuinarum scripturarum lectione percipitur. Per Christum
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


302 POST COMMVNIONEM. Praesta nobis omnipotens Deus, ut uiuificationis tuae gratiam consequentes, in tuo munere semper gloriemur. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


303 Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret, et a uetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


304 AD POPVLVM. Super populum tuum domine quaesumus benedictio copiosa discendat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


305 ORATIO AD VESPERVM. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, et aeternae promissionis gaudia quaerere, et quaesita citius inuenire. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


306 AD FONTES. Adesto Domine supplicationibus nostris, et in tua misericordia confidentes ab omni nos aduersitate custodi. Per
{LIII. IN QVADRAGESIMA. STATIO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS}


307 Conuerte nos Deus salutaris noster, et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


308 Sanctifica Domine quaesumus nostra ieiunia, et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum. Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


309 Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus, et presentia nobis subsidia prebeas et aeterna. Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


310 SECRETA. Accepta tibi sit Domine nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae consolationis obteneat.Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


311 VD. Qui das escam omni carni, nos quidem non solum carnalibus sed etiam spiritalibus escis reficis, ut non in solo pane uiuamus sed in omni uerbo tuo uitalem habeamus alimoniam; nec tantum epulando sed etiam ieiunando pascamur, nam ut dapibus et poculis corpora, sic ieiuniis et uirtutibus animae saginantur; magnam in hoc munere salubritatem mentis et corporis contulisti, quia ieiunium nobis uenerabile dedicasti, ut ad paradysum de quo non abstinendo cecidimus, ieiunando solemnius redeamus. Per Christum Dominum nostrum
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


312 POST COMMVNIONEM. Salutaris tui Domine munere saciati, supplices exoramus, ut cuius laetamur gustu, renouemur effectu. Per |
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


313 Quaesumus omnipotens deus, ut inter eius numeremur membra, cuius corpore communicamus et sanguine. Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


314 AD POPVLVM. Esto Domine propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere. Per
{LIIII. FERIA II EBDOMADA PRIMA}


315 Respice Domine familiam tuam, et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se carnis maceratione castigat. Per Dominum
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


316 Pacem tuam nobis tribue Domine quaesumus mentis et corporis, ut per ieiunium nostrae fragilitatis, et manifesti subiciantur hostes, et inuisibiles excludantur. Per
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


317 Da quaesumus Domine nostri affectus ieiunium salutare, ut castigatio carnalis adsumpta ad nostrarum uegitationem transeat animarum. Per
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


318 Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamur, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. Per
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


319 SECRETA. Oblatis Domine quaesumus placare muneribus, et a cunctis nos defende periculis. Per
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


320 VD. In quo ieiunantium fides alitur, spes prouehitur, caritas roboratur; ipse est enim panis uiuus et uerus, qui substantia aeternitatis et aesca uirtutis est, uerbum enim tuum in quo facta sunt omnia, non solum humanarum gentium, sed ipse panis est angelorum; hunc panem ministrare non desinis, et ut eum indesinenter esuriamus hortaris, cuius carne dum pascimur roboramur, et sanguinem dum potamur abluimur. Per Christum
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


321 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine caelebritatis annuae uotiua sacramenta; praesta quaesumus ut temporalis uitae nobis remedium preueniant et aeternae. Per
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


322 AD POPVLVM. Ascendant ad te Domine preces nostrae, et ab ecclesia | tua cunctam repelle nequitiam. Per Dominum nostrum
{ LV. FERIA TERTIA EBDOMADA PRIMA}


323 Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi, et contra cuncta nobis aduersantia dexteram tuae maiestatis extende. Per Dominum nostrum
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


324 Deuotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente. Per
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


325 SECRETA. Sacrificia Domine propitius ista nos saluent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


326 VD. Qui in alimento corporis humani frugum copiam producere iussisti, et in alimento animarum ieiunii nobis medicinam indidisti; te itaque supplices inuocamus, ut tibi sit acceptabile ieiunium nostrum, ut nos a peccatis ieiunantes absoluas. Per Christum
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


327 POST COMMVNIONEM. Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. Per
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


328 Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus attole presidiis, et renoua sempiternis. Per
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


329 AD POPVLVM. Da quaesumus Domine populis christianis, et quae profitentur agnoscere, et caeleste munus diligere quod frequentant. Per
{ LVI. FERIA IIII EBDOMADA PRIMA}


330 Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis in obseruatione ieiunii et elymosinarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concede nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotos. Per
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


331 Precamur omnipotens Deus, ut de transitoriis operibus abstinentes, ea potius operemur, quibus ad aeterna gaudia consequenda, et spes nobis subpetat et facultas. Per Dominum nostrum
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


332 SECRETA. Suscipe creator omnipotens Deus, quae ieiunantes de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro temporali | nobis conlata presidio, ad uitam conuerte propiciatus aeternam. Per
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


333 VD. Quia conpetenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta ieiunia, ut corporeae iocunditatis inmoderatas choerceamus inlecebras, et terrenae delectationis insolentia refrenata, purior atque tranquillior appetitus ad caelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum, laudes que tuas Domine fidenter intendas coniugere uocibus angelorum, qui gloriam tuam concinnunt sine fine dicentes: sanctus, sanctus, sanctus
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


334 POST COMMVNIONEM. Percipientes Domine gloriosa mysteria, referimus gratias, quod in terris positos, iam caelestium praestas esse participes. Per
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


335 Respice Domine propitius ad plebem tuam, et quam diuinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolue peccatis. Per
{ LVII. FERIA V EBDOMADA I AD SANCTVM LAVRENTIVM AD FORMOSVM}


336 Esto Domine propitius plebi tuae, et quam tibi facis esse deuotam, benigno refoue miseratus auxilio. Per
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


337 Da quaesumus nobis omnipotens Deus ieiuniorum magnifici sacramenti et digne semper tractare mysteria et conpetenter honorare primordia. Per Dominum nostrum
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


338 Huius nobis parsimoniae quaesumus Domine prebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum mentis atquirat. Per
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


339 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine deuotorum munera famulorum, et tuis diuinis purifica seruientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes. Per Dominum nostrum
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


340 VD. Tibi sanctificare ieiunium quod nos ab initio saeculi docuisti; magnam enim in hoc munere corporibus salubritatem et sanitatem mentibus contulisti; quod si illa humani generis mater interdicta sibi arbore custodisset, et inmortalitatem retenuisset et patriam; | sed peccatum matris antiquae, quod inlicita uetustate usurpatione commisit, in nostris oramus absolui ieiuniis, ut qui de paradyso non abstinendo cecidimus, ad eundem nunc ieiunando redeamus. Per Christum
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


341 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus Domine, spiritalibus gaudiis nos repleri, ut quae actu gerimus mente sectemur. Per
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


342 AD POPVLVM. Plebs tua Domine quaesumus benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet et optata repereat. Per
{ LVIII. FERIA VI. EBDOMADA PRIMA}


343 Deus qui nos gloriosis remediis, in terris adhuc positos, iam caelestium rerum facis esse consortes, tu quaesumus, in ista qua uiuimus nos uita guberna, ut ad illam in qua ipse es luce perducas. Per Dominum nostrum
{ LVIIII. FERIA VII. EBDOMADA PRIMA}


344 Reparet nos quaesumus Domine semper et innouet tuae prouidentia pietatis, quae fragilitatem nostram et inter mundi tempestates protegat et gubernet et in portum perpetuae salutis inducat. Per Dominum nostrum
{ LVIIII. FERIA VII. EBDOMADA PRIMA}


345 SECRETA. Haec que nos reparent quaesumus Domine beata mysteria suo que munere dignos efficiant. Per
{ LVIIII. FERIA VII. EBDOMADA PRIMA}


346 POST COMMVNIONEM. Perpetuo Domine fauore prosequere, quos reficis diuino mysterio, et quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis. Per
{ LVIIII. FERIA VII. EBDOMADA PRIMA}


347 AD POPVLVM. Fideles tuos Domine benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua uoluntate nunquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per Dominum
{ LVIIII. FERIA VII. EBDOMADA PRIMA}


348 Deus qui delinquentes perire non pateris donec conuertantur et uiuant, debitam quaesumus peccatis nostris suspende uindictam, et praesta propitius, ne dissimulatio comulet ultionem, sed potius per ieiunium emendatio prosit ad ueniam. Per Dominum nostrum
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


349 Omnium nostrorum Domine quaesumus ad te corda conuerte, et ab his quibus offenderis abstinentes, non iram tuam sed misericordiam sentiamus. Per Dominum nostrum
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


350 Ieiunia quaesumus Domine nos sacra laetificent, ut inbecillitati nostrae tribuatur auxilium et mentibus desideratus uirtutum succedat effectus. Per
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


351 Adesto quaesumus omnipotens Deus, et ieiunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum. Per
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


352 Da nobis obseruantiam Domine legitima deuotione perfectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae, sancta tibi conuersatione placeamus. Per
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


353 Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium praecatione placatus, et temporalia subsidia nobis tribuas et aeterna. Per Dominum nostrum
{ISTAE ORATIONES QVAE SECVNTVR PRIMO SABBATO IN PRIMO MENSE SVNT DICENDAE LX. ORATIONES AD MISSAM IN XII LECTIONIBVS MENSE PRIMO}


354 Populum tuum Domine quaesumus propitiatus respice, atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer auerte. Per
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


355 Protector noster aspice Deus, ut qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia libera tibi mente famulemur. Per Dominum
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


356 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris, ut esse, te largiente, mereamur et inter prospera humiles et inter aduersa securi. Per Dominum
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


357 Acciones nostras quaesumus Domine et aspirando preueni et adiuuando prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te accepta finiatur. Per
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


358 POST BENEDICTIONEM. Deus quem omnia opera benedicunt, quem caeli glorificant, angelorum multitudo conlaudat, quaesumus te, ut sicut tres pueros de camino ignis incendio non solum inlaesos, sed etiam tuis laudibus conclamantes liberasti, ita nos peccatorum nexibus obuolutos uelud de uoragine ignis eripias, ut dum te Deum patrem benedictione laudamus, criminum flammas operum que carnalium incendia superantes, hymnum tibi debitum iure merito que reddamus. Per
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


359 SECRETA. Presentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica, ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur. Per Dominum nostrum
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


360 VD. Inluminator et redemptor animarum nostrarum, qui nos per primum Adam, abstinentiae lege uiolata, paradyso eiectos forcioris ieiunii remedio ad antiquam patriam per gratiam reuocasti, ut non solum corpus a cybis, sed a delictis omnibus liberares. Per Christum
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


361 POST COMMVNIONEM. Perpetuo Domine fauore prosequere, quos reficis diuino mysterio, et quos inbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis. Per
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


362 AD POPVLVM. Fideles tuos Domine benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua uoluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per
{LXI. EODEM DIE. ALIAS ORATIONES}


363 Deus qui conspicis omni nos uirtute destitui, interius exterius que custodi, ut et ab omnibus aduersitatibus muniamur in corpore et a prauis cogitationibus mundemur in mente. Per Dominum nostrum
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


364 Praesta nobis misericors Deus ut placationem tuam prumtis mentibus exoremus, et peccatorum ueniam consequentes a noxiis liberemur incursibus. Per
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


365 Praesta nobis omnipotens Deus, ut quia uitiis subiecit nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet et potentia tueatur. Per
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


366 SECRETA. Ecclesiae tuae Domine munera placatus adsume, | quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per Dominum
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


367 VD. Maiestatem tuam supplicantes, ut mentibus nostris medicinalis obseruantiae munus infundas, et qui neglegentibus etiam subsidia ferre non desinis, beneficia praebeas potiora deuotis. Per Christum
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


368 POST COMMVNIONEM. Refecti Domine pane caelesti, ad uitam quaesumus nutriamur aeternam. Per
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


369 AD POPVLVM. Familiam tuam quaesumus Domine propitiatus inlustra, ut beneplacitis inherendo, cuncta quae bona sunt mereatur accipere. Per
{LXII. DIE DOMINICO VACAT}


370 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut familia tua, quae se affligendo carne ab alimentis abstinet, sectando iusticiam a culpa ieiunet. Per Dominum nostrum
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


371 Tuis quaesumus Domine adesto supplicibus, et inter mundanae prauitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. Per
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


372 Ecclesiam tuam Domine perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbidines constituta, et presenti iocunditate respiret et aeternae beatitudinis dona percipiat. Per
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


373 SECRETA. Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. Per Dominum
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


374 Concede nobis haec quaesumus Domine frequentare mysteria, quia quotiens huius hostiae celebratio commemoratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


375 POST COMMVNIONEM. Percepta Domine sancta nos adiuuent, et suis repleant institutis. Per Dominum nostrum
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


376 AD POPVLVM. Populum tuum Domine quaesumus ad te toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tueris sincera mente deuotos. Per
{LXIII. EBDOMADA II. FERIA II. AD SANCTVM CLEMENTEM}


377 Perfice quaesumus Domine benignus in nobis obseruantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognouimus, te operante impleamus. Per Dominum nostrum
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


378 Deus qui ob animarum medellam ieiunii deuotione castigare corpora praecepisti, concede ut corda nostra ita pietatis tuae ualeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis. Per
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


379 Imploramus Domine clementiam tuam, ut haec diuina ieiuniorum subsidia a uitiis expiatos, ad festa uentura nos praeparent. Per Dominum
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


380 SECRETA. Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus, operare quae nos et a terrenis purget uitiis et ad caelestia dona perducat. Per Dominum nostrum
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


381 POST COMMVNIONEM. Delicias Domine mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus ieiunando copiosius saginamur. Per
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


382 AD POPVLVM. Da quaesumus Domine fidelibus tuis, et sine cessatione capere pascalia sacramenta, et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad nouam uitam his operibus perducantur. Per
{LXIIII. FERIA III. EBDOMADA SECVNDA}


383 Deus qui per uerbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta quaesumus, ut sancto ieiunio et tibi toto simus corde subiecti et in tua nos efficiamur prece concordes. Per Dominum
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


384 Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae, ut ieiuniis et orationibus conuenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


385 SECRETA. Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice, et per haec sancta commercia, uincula peccatorum nostrorum absolue. Per
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


386 Praesenti sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent, et quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur effectus. Per
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


387 POST COMMVNIONEM. Gratia tua nos Domine quaesumus non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat seruituti et tuam nobis | opem semper adquirat. Per
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


388 AD POPVLVM. Populum tuum Domine propitius respice, et quos ab escis carnalibus precipis abstinere, a noxiis quoque uitiis cessare concede. Per Dominum nostrum
{ LXV. FERIA IIII. EBDOMADA SECVNDA}


389 Ecclesiam tuam Domine perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbidines constituta, et presenti iocunditate respiret et aeternae beatitudinis dona percipiat. Per
{ LXVI. FERIA V. EBDOMADA SECVNDA}


390 Adiuua nos Deus salutaris noster, et in sacrificio ieiuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue uenire gaudentes. Per Dominum nostrum
{ LXVI. FERIA V. EBDOMADA SECVNDA}


391 SECRETA. Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii, quae et expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per
{ LXVI. FERIA V. EBDOMADA SECVNDA}


392 POST COMMVNIONEM. Prebeant nobis Domine quaesumus diuinum tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
{ LXVI. FERIA V. EBDOMADA SECVNDA}


393 Adesto Domine famulis tuis et opem tuam largire poscentibus, ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur, et grata restaures et restaurata conserues. Per
[ LXVI. FERIA V. EBDOMADA SECVNDA]


394 Da quaesumus omnipotens Deus, ut sacro nos purificante ieiunio, sinceris mentibus ad sancta uentura facias peruenire. Per
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


395 Ad hostes nostros Domine superandos, praesta quaesumus, ut auxilium tuum ieiuniis tibi placitis et bonis operibus inpetremus. Per Dominum nostrum
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


396 Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium praecatione placatus, et temporalia nobis subsidia prebeas et aeterna. Per Dominum
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


397 SECRETA. Haec in nobis sacrificia Deus, et actione permaneant | et operatione firmentur. Per Dominum nostrum
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


398 Efficiatur haec hostia Domine quaesumus solemnibus grata ieiuniis, ut et tibi fiat acceptior et purificatis mentibus immoletur. Per Dominum nostrum
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


399 POST COMMVNIONEM. Fac nos Domine quaesumus, accepto pignore salutis aeternae, sic tendere congruenter ut ad eam peruenire possimus. Per
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


400 Prebeant nobis Domine quaesumus diuinum tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


401 AD POPVLVM. Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis, ut bonis operibus inherendo, tuae semper uirtutis mereatur protectione defendi. Per Dominum nostrum
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


402 Adesto Domine propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere. Per
{LXVII. FERIA VI. EBDOMADA SECVNDA}


403 Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem, ut castigatio carnis adsumpta ad nostrarum uegitationem transeat animarum. Per
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


404 Subueni Domine seruis tuis pro sua iugiter iniquitate gementibus, mentes que nostras, terrenis effectibus pregrauatas, medicinalibus tribue exonerare ieiuniis et corporis afflictione corrobora. Per
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


405 Deus qui profundo consilio prospiciendo mortalibus sancta instituisti ieiunia, quibus corda languencium salubriter curarentur, tu animam nostram corpus que sanctifica, corporis animae que saluator, et aeternae felicitatis benigne largitor. Per
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


406 SECRETA. His sacrificiis Domine concede placatus, ut qui propriis oramus absolui delictis, non grauemur externis. Per Dominum nostrum
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


407 Domine Deus noster, in cuius spiritalibus castris militat laudanda subrietas, abstinentia fructuosa et casti pectoris opulenta frugalitas, ieiunantium | uota clementer adsume et fidelibus postulatis consueta pietate succurre. Per Dominum
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


408 POST COMMVNIONEM. Sacramenti tui Domine diuina libatio penetralia nostri cordis infundat, et sui participes potenter efficiat. Per
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


409 Sacrae nobis quaesumus Domine mensae libatio, et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestet auxilium. Per Dominum
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


410 AD POPVLVM. Inplorantes Domine misericordiam tuam, fideles populos propitius intuere, qui preter te alium non nouerunt, tuis semper beneficiis glorientur. Per Dominum
{LXVIII. FERIA VII. EBDOMADA SECVNDA}


411 Quaesumus omnipotens Deus uota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. Per
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


412 Propitiare Domine supplicationibus nostris, et animarum nostrarum medere langoribus, ut remissione percepta, in tua semper benedictione laetemur. Per
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


413 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine nostris oblata seruitiis, et tua potius dona sanctifica. Per Dominum nostrum
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


414 VD. Suppliciter exorare, ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet inlicitos, et qui terrena felicitate carnalibus epulis abnegamus, humanae uoluntatis prauis intentionibus amputemus, ut ad sancta sanctorum fideliter salubriter que capienda, conpetenti ieiunio ualeamus aptari; tanto nobis certi propensius iugiter adfutura, quanto fuerimus eorum primis institutionibus gratiores. Per Christum
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


415 POST COMMVNIONEM. Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolue, quos tanti mysterii tribuis esse participes. Per
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


416 Subiectum tibi populum quaesumus Domine propiciatio caelestis amplificet, et tuis semper faciat seruire mandatis. Per
{ LXVIIII. TERTIA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


417 Da quaesumus Domine electis nostris, digne atque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitati pristine, quam originali transgressione perdiderant, per tuam gratiam reformentur. Per Dominum nostrum
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


418 SECRETA. Miseratio tua Deus ad haec percipienda mysteria famulos tuos quaesumus, et proueat conpetenter et deuota conuersatione perducat. Per
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


419 INFRA CANONE VBI DICIT memento Domine famulorum famularum que tuarum qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui et omnium circum adstantium. Et tacis et recitantur nomina uirorum ac mulierum qui ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras quorum tibi fides cognita est.
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


420 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine ut propitius suscipias deprecamur, quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam uitam et beatum gratiae tuae donum elegere atque uocare dignatus es. Per Christum Dominum nostrum
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


421 Quam oblationem tu Deus in omnibus. Et recitantur nomina electorum et postquam recitata fuerint dices: Hos Domine fonte baptismatis innouandos Spiritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudinem poscimus praeparari. Per Christum. Dies que nostros
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


422 POST COMMVNIONEM. Adesto Domine quaesumus redemptionis effectibus, ut quos sacramentis aeternitatis instituis, eosdem protegas dignanter aptandos. Per Dominum
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


423 AD POPVLVM. Suppliciter Domine sacra familia munus tuae miserationis expectat, concede quaesumus ut quod te iubente desiderat, te largiente percipiat. Per Dominum
{LXX. ORATIO AD MISSA QVAE PRO SCRVTINIO PRIMO CELEBRATVR.}


424 Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamur, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. Per Dominum nostrum
{LXXI. FERIA II. EBDOMADA TERCIA.}


425 Conserua Domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic presentibus consolare subsidiis, ut ad superna perducas dona propitius. Per Dominum
{LXXI. FERIA II. EBDOMADA TERCIA.}


426 SECRETA. Munus quod tibi Domine nostrae seruitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum. Per
{LXXI. FERIA II. EBDOMADA TERCIA.}


427 POST COMMVNIONEM. Quos ieiunia uotiua castigant, tua Domine sacramenta uiuificent, ut terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. Per
{LXXI. FERIA II. EBDOMADA TERCIA.}


428 AD POPVLVM. Gratias tibi referat Domine corde subiecto tua semper ecclesia, et consequenter obteneat, ut obseruationes antiquas iugiter recensendo, proficiat in futurum. Per
{LXXI. FERIA II. EBDOMADA TERCIA.}


429 Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. Per
{ LXXII. FERIA III. EBDOMADA III.}


430 Prosequere nobis omnipotens Deus ieiuniorum sacra mysteria, et quos ab aescis carnalibus precipis abstinere, a noxiis quoque uiciis cessare concede. Per
{ LXXII. FERIA III. EBDOMADA III.}


431 SECRETA. Per haec ueniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. Per
{ LXXII. FERIA III. EBDOMADA III.}


432 POST COMMVNIONEM. Sacris Domine mysteriis expiati, et ueniam consequamur et gratiam. Per
{ LXXII. FERIA III. EBDOMADA III.}


433 AD POPVLVM. Concede misericors Deus, ut deuotus tibi populus semper existat, et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obteneat. Per Dominum nostrum
{ LXXII. FERIA III. EBDOMADA III.}


434 Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis etiam uitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius inpetremus. Per
{ LXXIII. FERIA IIII. EBDOMADA III.}


435 Deus qui nos formam humilitatis ieiunando et orando unigeniti tui Domini nostri imitatione docuisti, concede quaesumus, ut quod ille iugi ieiuniorum continuatione compleuit, nos quoque per partes dierum facias adimplere. Per
{ LXXIII. FERIA IIII. EBDOMADA III.}


436 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria caelebrantes, ab omnibus nos defende periculis. Per
{ LXXIII. FERIA IIII. EBDOMADA III.}


437 POST COMMVNIONEM. Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mensa caelestis, et cunctis erroribus expiatos, supernis promissionibus reddat acceptos. Per
{ LXXIII. FERIA IIII. EBDOMADA III.}


438 AD POPVLVM. Defende Domine familiam tuam et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine, ne bona tua difficulter inueniant pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates. Per Dominum nostrum
{ LXXIII. FERIA IIII. EBDOMADA III.}


439 Da quaesumus Domine, rex aeterne cunctorum, ut sacro nos purificatos ieiunio, sinceris quoque mentibus ad tua sancta uentura facias peruenire. Per
{ LXXIIII. FERIA V. EBDOMADA III.}


440 Deus qui peccantium animas non uis perire sed culpas, contenere quam meremur iram, et quam precamur super nos effunde clementiam, ut de merore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur. Per
{ LXXIIII. FERIA V. EBDOMADA III.}


441 SECRETA. Deus de cuius gratiae rore discendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta quaesumus, ut in eorum traditione solemniter honoranda, conpetens deferamus obsequium. Per
{ LXXIIII. FERIA V. EBDOMADA III.}


442 POST COMMVNIONEM. Sacramenti tui Domine ueneranda perceptio, et mystico nos mundet effectu, et perpetua uirtute defendat. Per
{ LXXIIII. FERIA V. EBDOMADA III.}


443 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente seruiamus. Per
{ LXXIIII. FERIA V. EBDOMADA III.}


444 Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno fauore prosequere, ut sicut ab alimentis in corpore, ita a uitiis ieiunemus in mente. Per Dominum nostrum
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


445 Adesto quaesumus omnipotens Deus, et ieiunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


446 Praesta quaesumus Domine ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


447 Concede quaesumus Domine fragilitati nostrae sufficientiam conpetentem, ut suae reparationis effectum et pia conuersatione recenseat, et cum exultatione suscipiat. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


448 SECRETA. Respice Domine propitius ad munera quae sacramus, ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper existant. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


449 Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii, quae et expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per
[ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.]


450 POST COMMVNIONEM. Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine, et ad caelestia regna perducat. Per Dominum nostrum
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


451 Hos Domine quos reficis sacramentis, attole benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


452 AD POPVLVM. Super populum tuum Domine quaesumus benedictio copiosa descendat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per
{ LXXV. FERIA VI. EBDOMADA III.}


453 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut dignitas conditionis humanae per inmoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur. Per Dominum nostrum
{ LXXVI. FERIA VII. EBDOMADA III.}


454 Auge fidem tuam Domine quaesumus miseratus in nobis, quia pietatis tuae subsidia non negabis, quibus integre contuleris firmitatem. Per
{ LXXVI. FERIA VII. EBDOMADA III.}


455 SECRETA. Domine Deus noster, qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condedisti, tuo que nomini munera iussisti dicanda constitui, tribue quaesumus, ut et uitae nobis presentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. Per
{ LXXVI. FERIA VII. EBDOMADA III.}


456 POST COMMVNIONEM. Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per
{ LXXVI. FERIA VII. EBDOMADA III.}


457 AD POPVLVM. Esto Domine propitius plebi tuae, ut quae tibi non placent respuentes, tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. Per Dominum nostrum
{ LXXVI. FERIA VII. EBDOMADA III.}


458 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui ex merito nostrae actionis affligimur, tuae gratiae consolatione respiremus. Per
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


459 Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua uirtute saciasti, in huius quoque saeculi transeuntis excursu uictum nobis spiritalem ne deficiamus inpende. Per
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


460 SECRETA. Sacrificiis Domine quaesumus presentibus intende placatus, ut et deuotioni nostrae proficiant et saluti. Per
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


461 VD. Glorificantes et de preteritis creatorem et de uenturis fructibus exorantes, ut cum de perceptis non inuenimur ingrati, de percipiendis non iudicemur indigni, sed exhibita totius solemni deuotione ieiunii, cum subsidiis corporalibus profectum capiamus animarum. Per
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


462 POST COMMVNIONEM. Da nobis misericors Deus, ut sancta tua, quibus incessanter explemur, sinceris tractemur obsequiis et fideli semper mente sumamus. Per Dominum
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


463 AD POPVLVM. Tu semper quaesumus Domine tuam attolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, tu guberna perpetua benignitate saluandam. Per
{LXXVII. QVARTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA}


464 Omnipotens sempiterne Deus, ecclesiam tuam spiritali fecunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. Per
{ LXXVIII. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO SECVNDO CAELEBRATVR}


465 SECRETA. Remedii sempiterni munera Domine laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et digne uenerari et pro saluandis congruenter exhibere proficiant. Per. INFRA CANONEM VT SVPRA
{ LXXVIII. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO SECVNDO CAELEBRATVR}


466 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Tu semper quaesumus Domine tuam attolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, | tu guberna perpetua bonitate saluandam. Per
{ LXXVIII. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO SECVNDO CAELEBRATVR}


467 AD POPVLVM. Tu famulis tuis quaesumus Domine bonos mores placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint et tua ualeant beneficia promereri. Per
{ LXXVIII. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO SECVNDO CAELEBRATVR}


468 Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae deuotionis affectu, ut sacris actionibus erudita, quanto maiestati tuae fit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Per Dominum nostrum
{ LXXVIIII. FERIA II. EBDOMADA QVARTA.}


469 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis aduersantia, te adiuuante, superemus. Per
{ LXXVIIII. FERIA II. EBDOMADA QVARTA.}


470 SECRETA. Cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolue, quos tantis mysteriis tribuis esse consortes. Per Dominum
{ LXXVIIII. FERIA II. EBDOMADA QVARTA.}


471 POST COMMVNIONEM. Diuini saciati muneris largitate, quaesumus Domine Deus noster, ut in huius semper participatione uiuamus. Per
{ LXXVIIII. FERIA II. EBDOMADA QVARTA.}


472 AD POPVLVM. Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum deprecantem et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione presenti ad futura bona proficiat. Per
{ LXXVIIII. FERIA II. EBDOMADA QVARTA.}


473 Sacrae nobis quaesumus Domine obseruationis ieiunia et piae conuersationis augmentum et tuae propiciationis continuum praestent auxilium. Per
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


474 Da, nostrae summae conditionis reparator, omnipotens Deus, ut et semper declinemus a malis, et omne quod bonum est prumpta uoluntate sectemur. Per
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


475 Exercitatio ueneranda Domine ieiunii salutaris populi tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat paschale mysterium, et continuate deuotionis sumat augmentum. Per
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


476 SECRETA. Purifica nos misericors Deus, ut ecclesiae tuae preces | quae tibi gratae sunt pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. Per
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


477 POST COMMVNIONEM. Caelestia dona capientibus quaesumus Domine, non ad iudicium prouenire paciaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti. Per Dominum
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


478 AD POPVLVM. Miserere Domine populo tuo, et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. Per
{LXXX. FERIA III. EBDOMADA QVARTA.}


479 Omnipotens sempiterne Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui ueniam prebes, miserere supplicibus, parce peccantibus, ut reatus nostri confessio indulgentiam ualeat percipere delictorum. Per Dominum nostrum
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


480 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quos ieiunia uotiua castigant, ipsa quoque deuotio sancta laetificet, ut terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. Per
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


481 SECRETA. Supplices Domine te rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur, quia tunc ueram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. Per
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


482 Accepta tibi sit Domine nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae consolationis obteneat. Per
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


483 POST COMMVNIONEM. Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. Per Dominum
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


484 AD POPVLVM. Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium, et ut petentibus desiderata concedas, fac eos quae tibi sunt placita postulare. Per
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


485 Da plebi tuae Domine piae semper deuotionis affectum, ut quae praua sunt respuens, sancta conuersatione firmetur, et a peccatis libera, nullis aduersitatibus adteratur. Per Dominum nostrum
{ LXXXI. FERIA IIII. EBDOMADA IIII.}


486 Praesta quaesumus Domine, ut salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis etiam uitiis abstinentes, propiciationem tuam facilius inpetremus. Per Dominum nostrum
{ LXXXII. FERIA V. EBDOMADA IIII.}


487 Tua nos Domine protectione defende, et ab omni semper iniquitate custodi. Per Dominum
{ LXXXII. FERIA V. EBDOMADA IIII.}


488 SECRETA. Efficiatur haec hostia Domine quaesumus solemnibus grata ieiuniis, ut et tibi fiat acceptior purificatis mentibus immoletur. Per Dominum nostrum
{ LXXXII. FERIA V. EBDOMADA IIII.}


489 POST COMMVNIONEM. Sancta tua nos Domine quaesumus et uiuificando renouent et renouando uiuificent. Per Dominum nostrum
{ LXXXII. FERIA V. EBDOMADA IIII.}


490 AD POPVLVM. Populi tui Deus institutor et rector, peccata quibus inpugnatur expelle, ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. Per
{ LXXXII. FERIA V. EBDOMADA IIII.}


491 Deus qui ineffabilibus mundum renouas sacramentis, praesta quaesumus, ut ecclesia tua aeternis proficiat institutis, et temporalibus non distituatur auxiliis. Per
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


492 Omnipotens sempiterne Deus, qui sic hominem condidisti, ut meliorem temporalibus beneficiis conpetenter instructum ad caelestia dona proueheres, praesta quaesumus, ut sicut per inlicitos adpetitus de indultae beatitudinis regione decidimus, sic per alimoniam tuo munere distributam et transitoria sustentetur humanitas et amissa recuperetur aeternitas. Per
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


493 Prosequere nobis quaesumus omnipotens Deus ieiuniorum sacra mysteria, et quos ab escis carnalibus precipis temperare, a noxiis quoque uitiis cessare concede. Per
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


494 SECRETA. Haec sacrificia nos omnipotens Deus, potenti uirtute mundatos, ad suum faciant puriores uenire principium. Per
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


495 POST COMMVNIONEM. Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab | omnibus tueatur aduersis. Per Dominum
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


496 AD POPVLVM. Adesto quaesumus Domine populis qui sacra mysteria contigerunt, ut nullis periculis adfligantur qui te protectore confidunt. Per
{ LXXXIII. FERIA VI. EBDOMADA IIII.}


497 Deus omnium misericordiarum ac totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia ieiuniis, orationibus et elymosinis demonstrasti, respice propitius in hanc humilitatis nostrae confessionem, ut qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia erigamur. Per
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


498 Tua nos Domine quaesumus gratia, et sanctis exerceat ueneranda ieiuniis, et caelestibus mysteriis efficiat aptiores. Per
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


499 SECRETA. Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius uoluntates. Per
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


500 Offerimus tibi Domine munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium inmortalitatis operentur. Per
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


501 POST COMMVNIONEM. Tua nos quaesumus Domine sancta purificent, et operationis suae perficiant esse placatos. Per Dominum nostrum
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


502 Percepta nobis Domine prebeant tua sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medillam. Per Dominum
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


503 AD POPVLVM. Plebem tuam Domine quaesumus interius exterius que restaura, ut quam corporeis non uis delectationibus inpediri, spiritali facias uigere proposito, et sic rebus foueas transituris, ut tribuas potius inherere perpetuis. Per
{ LXXXIIII. FERIA VII. EBDOMADA IIII.}


504 Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice, ut te largiente regatur in corpore et te seruante custodiatur in mente. Per Dominum
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


505 Deus qui sperantibus in te miserere potius elegis quam irasci, da nobis digne flere quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam inuenire mereamur. Per
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


506 SECRETA. Munera nos Domine quaesumus oblata purificent, et te nobis iugiter faciant esse placatum. Per
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


507 VD. Maiestatem tuam propensius inplorantes, ut quanto magis dies salutiferae festiuitatis accedit, tanto deuotius ad eius digne caelebrandum proficiamus paschale mysterium. Per
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


508 POST COMMVNIONEM. Adesto nobis Domine Deus noster, et quos tuis mysteriis recreasti, perpetuis defende presediis. Per
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


509 AD POPVLVM. Da nobis quaesumus Domine perseuerantem in tua uoluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi seruiens augeatur. Per
{ LXXXV. QVINTA DOMINICA IN QVADRAGESIMA.}


510 Concede Domine electis nostris, ut sanctis edocti mysteriis, et renouentur fonte baptismatis et inter ecclesiae tuae membra numerentur. Per
{LXXXVI. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO TERTIO IN AVRIVM APERCIONE CAELEBRATVR}


511 SECRETA. Exaudi nos omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei cristianae primitiis imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari. Per. INFRA CANONEM VBI SVPRA
{LXXXVI. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO TERTIO IN AVRIVM APERCIONE CAELEBRATVR}


512 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Concurrat Domine quaesumus populus tuus, et toto tibi corde subiectus obteneat, ut ab omni perturbatione securus, et saluationis suae gaudia prumptus exerceat et pro regenerandis benignus exoret. Per
{LXXXVI. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO TERTIO IN AVRIVM APERCIONE CAELEBRATVR}


513 AD POPVLVM. Deus qui cum salutem hominum semper opereris, nunc tamen populum tuum gratia habundantiore multiplicas, respice propitius ad electionem tuam, ut paternae protectionis auxilio et regenerandos munias et renatos. Per
{LXXXVI. MISSA QVAE PRO SCRVTINIO TERTIO IN AVRIVM APERCIONE CAELEBRATVR}


514 Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia, et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. Per
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


515 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum. Per Dominum nostrum
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


516 Deus qui ad imaginem tuam condito ideo das temporalia ut largiaris aeterna, ecclesiam tuam spiritali fecunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. Per Dominum
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


517 Adiuua nos Deus salutaris noster, et in sacrificio ieiuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribuas uenire gaudentes. Per Dominum nostrum
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


518 SECRETA. Concede nobis Domine quaesumus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propiciatio maiestatis. Per
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


519 POST COMMVNIONEM. Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis prebeat et medellam. Per
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


520 Sanctificent nos Domine sumpta mysteria, et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribuant facultatem. Per Dominum
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


521 AD POPVLVM. Benedictio Domine quaesumus in tuos fideles copiosa descendat, et quam subiectis cordibus expetunt largiter consequantur. Per
{ LXXXVII. FERIA II. EBDOMADA V.}


522 Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia, quae nos et expiando gratiae tuae dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. Per Dominum
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


523 Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus, ut indulta uenia peccatorum, de tuis semper beneficiis gloriemur. Per Dominum nostrum
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


524 Praesta quaesumus Domine, ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per Dominum nostrum
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


525 Fiat quaesumus Domine per gratiam tuam fructuosius nostrae deuotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati. Per
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


526 SECRETA. Concede nobis Domine quaesumus, ut caelebraturi sancta mysteria, non solum abstinentiam corporalem, sed quod est potius habeamus mencium puritatem. Per
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


527 POST COMMVNIONEM. Da quaesumus omnipotens Deus ut quae diuina sunt iugiter exsequentes, donis mereamur caelestibus propinquare. Per Dominum nostrum
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


528 AD POPVLVM. Libera Domine quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem, ut in sancta conuersatione uiuentes nullis inficiatur aduersis. Per Dominum nostrum
{LXXXVIII. FERIA III. EBDOMADA V.}


529 Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miseratus inlustra, et quibus deuotionis praestas affectum, prebe supplicantibus pium benignus auditum. Per
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


530 Ieiunia quaesumus Domine, quae sacris exsequimur institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant, et tuam nobis iusticiam faciant esse placatam. Per
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


531 SECRETA. Annue misericors Deus, ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. Per Dominum
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


532 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos uenia prosequaris. Per Dominum nostrum
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


533 POST COMMVNIONEM. Caelestis doni benedictione percepta, supplices te Deus omnipotens deprecamur, ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. Per
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


534 Adesto Domine fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserua periculis. Per Dominum
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


535 AD POPVLVM. Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis, et qui de meritorum qualitate difidimus, non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. Per
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


536 Gregem tuum quaesumus Domine, pastor bone, placatus intende, et oues quas precioso sanguine filii tui redimisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per
{LXXXVIIII. FERIA IIII. EBDOMADA QVINTA.}


537 Tribue nobis quaesumus Domine indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. Per Dominum nostrum
{ XC. FERIA V. EBDOMADA QVINTA.}


538 Concede misericors Deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi deferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae prebeas benignus auxilium. Per
{ XC. FERIA V. EBDOMADA QVINTA.}


539 SECRETA. Concede nobis Domine quaesumus, ut caelebraturi sancta mysteria, non solum abstinentiam corporalem, sed quod est potius, habeamus mentium puritatem. Per
{ XC. FERIA V. EBDOMADA QVINTA.}


540 POST COMMVNIONEM. Vegitet nos Domine semper et innouet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. Per
{ XC. FERIA V. EBDOMADA QVINTA.}


541 AD POPVLVM. Succurre quaesumus Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera tibi mente deuoti, et presentis uitae remediis gaudeant et futurae. Per
{ XC. FERIA V. EBDOMADA QVINTA.}


542 Cordibus nostris Domine benignus infunde, ut peccata nostra castigatione uoluntaria cohibentes, temporaliter potius maceremur, quam suppliciis deputemur aeternis. Per Dominum
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


543 Omnipotens sempiterne Deus, clementiam tuam suppliciter exoramus ut qui mala nostra semper preuenis miserando, nos facias tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando. Per
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


544 SECRETA. Sanctifica nos quaesumus Domine his muneribus offerendis, et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribue facultatem. Per Dominum nostrum
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


545 POST COMMVNIONEM. Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


546 Da quaesumus Domine ut tanti mysterii munus indultum non condemnatio sed sit medicina sumentibus. Per
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


547 AD POPVLVM. Protege Domine populum tuum, et in sanctorum tuorum patrocinio confitentem perpetua defensione guberna. Per
{ XCI. FERIA VI. EBDOMADA V.}


548 Da nobis obseruantiam Domine legitimam, deuotionem perfectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae, sancta tibi conuersatione placeamus. Per
{ XCII. FERIA VII. EBDOMADA V.}


549 Omnipotens sempiterne Deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus, et presentia nobis subsidia prebeas et futura. Per
{ XCII. FERIA VII. EBDOMADA V.}


550 SECRETA. Sacrificia Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per
{ XCII. FERIA VII. EBDOMADA V.}


551 POST COMMVNIONEM. Supplices te rogamus Domine Deus noster, ut sicut nos filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et diuinae naturae eius facias esse consortes. Per
{ XCII. FERIA VII. EBDOMADA V.}


552 Visita Domine plebem tuam et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere peruigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percepit, te protegente custodiat. Per Dominum nostrum
{ XCII. FERIA VII. EBDOMADA V.}


553 Da nobis obseruantiam Domine legitimam, deuotionem perfectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae, sancta tibi conuersatione placeamus. Per
{XCIII. SABBATVM VACAT. EBDOMADA V. ELIMOSINA DATVR.}


554 Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis, afflicti populi lacrimas respice, et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus auerte. Per
{XCIII. SABBATVM VACAT. EBDOMADA V. ELIMOSINA DATVR.}


555 SECRETA. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut ieiuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos uenia prosequaris.Per Dominum nostrum
{XCIII. SABBATVM VACAT. EBDOMADA V. ELIMOSINA DATVR.}


556 POST COMMVNIONEM. Adesto Domine fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserua periculis. Per
{XCIII. SABBATVM VACAT. EBDOMADA V. ELIMOSINA DATVR.}


557 AD POPVLVM. Conserua quaesumus Domine populum tuum, et ab omnibus quibus meremur aduersis redde securum, ut tranquillitate percepta, deuota tibi mente deseruiat. Per
{XCIII. SABBATVM VACAT. EBDOMADA V. ELIMOSINA DATVR.}


558 Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum saluatorem nostrum et carnem sumere et crucem subire fecisti, concede nobis propitius, et pacientiae ipsius habere documentum, et resurrectionis eius consortia mereamur Christi Domini nostri
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


559 Deus quem diligere et amare iusticia est, ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica, ut qui fecisti nos morte filii tui sperare quod credimus, fac nos eodem resurgente peruenire quo tendimus. Per
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


560 SECRETA. Ipsa maiestati tuae Domine fideles populos commendet oblatio, quae per filium tuum reconciliauit inimicos Iesum Christum Dominum nostrum qui te cum uiuit
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


561 VD. Per quem nobis indulgentia largitur, et pax per omne saeculum predicatur; traditur cunctis credentibus disciplina, ut sanctificatos nos possit dies sanctus uenturus excipere. Per Christum
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


562 POST COMMVNIONEM. Sacro munere saciati, supplices te Domine deprecamur, ut quod debitae seruitutis caelebramus officio, saluationis tuae suscipiamus augmentum. Per
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


563 Praesta nobis omnipotens Deus, ut quia uitiis subiacet nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet et potentia tueatur. Per
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


564 AD POPVLVM. Purifica quaesumus Domine familiam tuam et ab omnibus contagiis prauitatis emunda, ut redempta uasa sui Domini passione non spiritus inmundus rursus inficiat, sed saluatio sempiterna possedeat. Per
{XCIIII. DOMINICA VI. IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI.}


565 Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui in tot aduersis ex nostra infirmitate defecimus, intercedente unigeniti filii tui passione respiremus. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


566 Da misericors Deus, ut quod in tui filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter senciamus. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


567 Excita Domine tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis, et intellegant quod sequantur, et sequendo fideliter adprehendant. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


568 SECRETA. Respice Domine propitius sacra mysteria quae gerimus, et quod ad nostra euacuanda preiudicia misericors prouidisti, uitam nobis tribue fructificare perpetuam. Per Dominum nostrum
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


569 POST COMMVNIONEM. Sacramentorum tuorum benedictione saciati, quaesumus Domine, ut per haec semper mundemur a uitiis. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


570 Sancta tua nos Domine quaesumus et uiuificando renouent et renouando uiuificent. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


571 AD POPVLVM. Populum tuum Domine quaesumus toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tuearis et sincera mente deuotos. Per
{ XCV. FERIA II. EBDOMADA VI.}


572 Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur. Per Dominum
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


573 Fac omnipotens Deus, ut quae ueraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur. Per
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


574 Da misericors Deus ut quod in tui filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter sentiamus. Per
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


575 SECRETA. Grata tibi sint Domine munera, quibus mysteria caelebrantur nostrae libertatis et uitae. Per Dominum
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


576 Intende quaesumus Domine hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eius plenitudinem peruenire. Per
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


577 POST COMMVNIONEM. Repleti Domine sacri muneris gratia, supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci ueneratione contigimus, dulciora mentibus senciamus. Per
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


578 AD POPVLVM. Reminiscere miserationum tuarum Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Iesus Christus filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. Per Dominum nostrum
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


579 Da quaesumus Domine fidelibus tuis, et sine cessatione capere paschalia sacramenta, et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad nouam uitam his operibus perducantur. Per
{XCVI. FERIA III. EBDOMADA VI.}


580 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui nostris excessibus incessanter affligimur, per unigeniti tui passionem liberemur. Per Dominum nostrum
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


581 Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus, ut sicut in condemnatione filii tui salus omnium fuit piaculum perfidorum, ita per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium. Per
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


582 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. Per Dominum
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


583 VD. Qui ut dilectam tibi nostri generis creaturam, de profundo mortis periculo liberatam, ad dignitatis tuae imaginem reformares, captiuitatem nostram Iesu Christi filii tui passione soluisti, ut diabolus per quem uicerat uinceretur; uerbum enim crucis pereuntibus stulticia est, his autem qui salui fiunt uirtus Dei est; uenundari se permisit a discipulo suo, cuius aduentus est redemptio mundi; conprehendi se permisit manibus impiorum, cui omnis minor est mundus; accepit in ore acetum et fontem fudit ex latere, suscepit uulnera et prebuit medicinam, gustauit fel qui dedit patribus nostris terram fluentem lac et mel; expoliari se permisit, ut nuditas quae primo homini facta fuerat tegeretur; crucem suscepit, contrarium nobis cyrographum delens, atque per eam signum salutis instituens, mortis claustra disrupit Iesus Christus Dominus noster. Per quem
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


584 POST COMMVNIONEM. Largire quaesumus sensibus nostris omnipotens Deus, ut per temporalem filii tui mortem, quam mysteria ueneranda testantur, uitam nobis dedisse perpetuam confidamus. Per
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


585 Auxiliare Domine populo tuo, ut sacrae deuotionis proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemptionis aeternae perteneat, te duce, consortium. Per
{ XCVII. FERIA IIII. EBDOMADA VI.}


586 Deus qui pro nobis filium tuum crucis patibulum subire uoluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur. Per
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


587 Omnipotens sempiterne Deus qui Christi tui beata passione nos reparas, conserua in nobis opera misericordiae tuae, ut in huius caelebritate mysterii, perpetua deuotione uiuamus. Per
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


588 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. Per
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


589 POST COMMVNIONEM. Caelestis doni benedictione percepta, supplices te Domine deprecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis. Per
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


590 AD POPVLVM. Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitauit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. Per
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


591 VD. Redeuntes post anni perhacti curriculum ad speciale remedium et animarum languentium spiritale medicamentum, quia nobis hoc singulare sacramentum suo instituit offere exemplo, te fusis precibus exoramus, ut defectis carnis inlecebris ita te adiuuante ualeamus ieiunii tempus exercere, ut carnis attinuatio fiat animae supplimentum, magis que sit holocaustum contritio cordium quam feneratio facultatum; cui rerum omnium cura maior est animarum et pro captiuis peccaminum elimosinarum commercium cum ieiuniorum solatio lacrimae fundantur in precium; quantum uero prosit elimosina, testis est illa mulier, quae duobus dedit nummolis larga fructificauit pecunia, quae cuncta regum uicit talenta; o quam diues paupertas uiduae, o fides gloriosa quid meruit; ecce pecunia uiduae latentis in angulo impleuit mundum transcendit et caelum; uota populi tui Domine supplices dignanter aduerte, ut qui dignatus est terras inlustrare per uirginem, tarthara laxare per crucem, latroni reditum ad salutem, Lazaro locum dedit ad requiem; praesta Domine quaesumus, cuius sacratissima instituta sacrificium tibi solemne quadraginsimalis initii clementissime Pater suppliciter offerimus, poscentes ut cum placabili pietate, sicut munera Abel et sacrificium Abrahae atque holocaustum Noe, benedicere et acceptare digneris. Per Christum Dominum nostrum per quem
{ORATIONES AD MISSAM IN FERIA IIII. EBDOMADA VI. HIC COMPLES SEPTIMVM SCRVTINIVM.}


592 VD. Inluminator et redemptor animarum nostrarum, qui nos per primum Adam, abstinentiae lege uiolata, paradyso eiectos fortioris ieiunii remedio ad antiquam patriam per gratiam reuocasti, ut non solum corpus a cybis, sed a delictis omnibus liberaris animam. Per
{SABBATO IN XII LECTIONES. EBDOMADA I IN QVADRAGESIMA. }


593 VD. Quem mundus non capit, pectus confitentis inflectit, quod cum omnia tempora tuis beneficiis militassent, tum magis cum supplicatio, iugi ieiunio roborata, clementissimas aures tuas pulsauit; testes est illa Moysi satis adtenta supplicatio, qui laborante exercitio ex illo confirmauit auxilio; quid Dauid fortissimus, cui dum uirtus nihil proderat, sola succurrunt lamenta, et cum delictum suum amissor agnuscerit ignouisti; quid illud Ezechiae, cui in solo fletu uitae remansit auxilium, quem cum iam finis clauderit uox lugubris reserauit; quid uero, quod Danihel besteis circumdatur nec tangitur, et indicet leoni oblata esca ieiunium contritioni redditur, qui morti ex zelo multabatur; quid quod utriusque sexus miseratione commotus, Heliam dum latebat in abditis consolaris, Hieremiae oculi pupillam clamantem respicis, Annae clausum murmor latenter intellegis, Hester squalentis horam, Iudit ieiunam non dispicis; cui tantum conplacet cor contritum, ut Paulo comitteris doctrinam post crimina, Petro caeli ianua post lamenta. Per quem
{FERIA V. EBDOMADA SECVNDA. }


594 VD. Quia tu quidem nobis ieiunia salubriter indedisti, quibus carnis lege sedata, purior animus emineret; sed cum in ipsis nostris obseruationibus a noxiis et inlicetis non uacamus, non hoc ieiunium diligisse prophetica uoce testaris; quoniam non solum prodesse non poterit castigatio corporalis, si spiritus noster nefandis cogitationibus inplicetur; sed hoc constet esse deterius, si etiam terrena conditione mitigata, mens ab iniquitatibus non quiescet; et ideo tu nobis Domine largire placatus, ut exterius parsimonia conuenienter adhibita, intrinsecus a prauis intentionibus temperemus, ut continentiam ualeamus exercere perfectam. Per quem
{FERIA VII EBDOMADA III. }


595 VD. Subueni Domine seruis tuis, qui profundo consilio sancta instituisti ieiunia, quibus corda languentium salubriter curarentur, quorum exemplo ieiunii auctoritate tribuisti testimonia preteritis, remedia presentibus, exempla uenturis; suppliciter exoramus, ut ecclesiam tuam oppressam, retunsa inimici seuitia, ad portum salutis Deus omnipotens adducas, ut quae nunc gentium sacrilegia, hereticorum uenena, phylosophorum mendatia, iudeorum obloquia, dissidentium scismata, superborum ludibria, regnantium potentias, potentium calumnias, calumniantium uiolentias, obloquentium insidias, insidiantium rapinas hostium pugnas, omnium que iniquitas dextera tua ab omnibus malis liberetur; et praesta, ut huius operatione mysterii ab omni peccato mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus ieiunium, quod non solum corpore a cybis, sed etiam animo a peccatis docuit abstinere;unde et gratiae spiritalis lauacrum, in suo baptismate consecratum, ieiunii sanctificatione firmauit, et predecessores nostros Moysen et Heliam XL diebus ac noctibus ieiunasse, ipse dierum noctium que ieiunator ostendit; pro quo instituto dominica auctoritate quadraginsimam annuis instaurare ieiuniis admonemur, hoc etiam deuotis mentibus poscimus, ut presentem sacrificium, maiestati tuae oblatum, pro continuatione ieiunii clementer digneris suscipere, et ieiunantium uiscera ab omni peccato purgare lege paschali et huius obsequii functione, sacrificia tibi deferimus quae patriarchae nostro Abrahae sancto Melchisedech sacerdote offerente, obsecrantes ut ea per omnium salute propitius et clemens digneris suscipere. Per quem
{FERIA VII. EBDOMADA QVINTA. }


596 VD. Cuius causas misericordiae iudaica duricia magis armauit inuidia quam medilla, cupientes obsequia peruersa pensare, pro caris cruenta reddere, pro medicatis uirulenta prebere, ut qui, et cui dederat iram, et acta aliis in poenam interim coram iudaeis redemptor non ambulat; illic caelesti cybo fit cena ubi Martha ministrat, Lazarus quoque accubat, Maria profert alabastra, lacrimis lauat uestigia, capillis tergitur planta, pistica funduntur unguenta, lambit membra per oscula, extringit pedes ad pectora, ducit talus ad lumina, amore Domini dedita lingua tergens fit spongia interea peccatricis, cum lacrimarum gutta cadebat et culpa, illa inrigans plantas suas purgabat maculas, luminis sui se nitiscet flumine, et oculorum suorum se lauat in fonte, sed creaturae proficit quod inpensum est in auctore; nam ueniente Domino Hierusolimis, occurit turba plurima eius recolendum miracula; hic namque ille dies est, in quo clamauerunt iudeorum caterua: benedictus qui uenit in nomine Domini, tunc cum humana lingua seruiuit arborea, cum sternitur palmis strata, et harenosa rami sui fuerunt itinera, de redemptore suo alter uestem tangere, alter uel uisum uult rapere, ut accedat de longe uel oculo, qui gressu turbis repellitur;fit fremitus in certamine, surgit totus clamor in laude, uoces currunt per nubila, hastra resonant: osanna, filium gentes predicant, pater ex alto clarificat, in commune gaudium concutitur plebs hominum, fragore commouebitur et caelum; cum hodierno die asellum sedens, Hierusolimam pergens, et multa hominum turba te, in humilitate positum, regem confiterentur et Deum clamantes atque dicentes: osanna filio Dauid, benedictus qui uenit, rex Israel, osanna in altissimis; quibus uocibus commota inuidia, moleste que ferens tuam confiteri gloriam; ut cum pueris in templo innocentiae ac iusticiae iura suffulta, tuam mereatur laudare clementiam, et tuis auxiliis subleuata, nostrorum uota tuis sint oculis accepta. Per quem
{DOMINICA VI IN PALMAS. }


597 VD. Redemptorem gentium in quo Caiphae pontificis uaticinium est impletum dicentis, ut unus occumberet, ne cuncti pariter interirent, ut dum unus tolleretur de numero spes multiplicaretur in fructu, cum peruersa turba Iudae procuranti mortis interitum cum turbis iudaeorum eum morti debitum indicaret; qui pro redemptione nostra Deus pater unigenitum filium tuum tradidisti in mortem; qui conprehensus est in peccatis nostris et pro nostris offensis factus est uictima, qui te cum manebat in gloria; cum ieiunio peracto preuaricator Iudas te festinaret uendere triginta argenteis, cum ad te auctorem pietatis quasi ad latronem turba ueniret cum gladiis, et cum impleret Iudas latronis negotium, deinde nocte per fraudolentum discipuli osculum, quo manibus iniectis perductum ad Caiphan dominatorem aequanimiter se pro nostra redemptione pertulit tradi in mortis periculo, cuius liuore sanati sumus; propinquante iam passionis die, dignatus est sui corporis et offerre sacrificium redemptionis et adimplere mysterium sacerdotis; supplices tantae hostiae indignationem quae pro mundi salute ceditur deprecemur, ut uenia peccatis nostris concessa, in illo nos ducat numero, pro quibus sanguis eius est effusus in precio, cuius uulnere captiuitas nostra resoluta est; dum enim occiditur Christus cuncta renata sunt, et dum moreretur omnia surrexerunt per ipsius maiestatem. Per
{FERIA IIII. EBDOMADA VI. }


598 Egreditur paenitens de loco ubi paenitentiam gessit et in gremio presentatur ecclesiae, prostrato omni corpore in terra.
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


599 SACERDOS VERO DICIT HAS ORATIONES. Omnipotens sempiterne Deus, da quaesumus uniuersis famulis tuis, plenius atque perfectius omnia festi paschalis introire mysteria, ut incunctanter pia corda cognoscant, quantum debeant de confirmata in Christo renascentium glorificatione gaudere. Per Dominum nostrum
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


600 Concede credentibus misericors Deus saluum nobis de Christi passione remedium, ut humanae fragilitatis preteritae culpae laqueis aeterno suffragio plebs absoluatur. Per Dominum
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


601 Omnipotens sempiterne Deus, qui uitam humani generis pro nobis filio tuo moriente saluasti, praesta quaesumus, ut in hac populi tui deuotione fructus proueniat gaudiorum. Per
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


602 INDE VERO POSTULAT DIACONUS HIS VERBIS: Adest, o uenerabilis pontifex, tempus acceptum, dies propiciationis diuinae et salutis humanae, qua mors interitum et uita accepit aeterna principium, quando in uinea Domini Sabaoth sic nouorum plantatio facienda est, ut purgetur et curatio uetustatis; quamuis enim a diuitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis uacet, nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum et copiosior per gratiam adsumptio renascentium; augemur regenerandis, crescimur reuersis; lauant aquae, lauant lacrimae; inde gaudium de adsumptione uocaturum, hinc laeticia de absolutione paenitentum; inde est quod supplex tuus postea quam in uarias formas criminum, neglecto mandatorum caelestium precepto et morum improbabilium transgressione cecidit, humiliatus atque prostratus prophetica ad Deum uoce clamat dicens: peccaui, impie egi, iniquitatem feci, miserere mei Domine, euangelicam uocem non frustratoria aure capiens:beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; manducauit, sicut scriptum est, panem doloris, lacrimis stratum rigauit, cor suum luctu corpus adflixit ieiuniis ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem; unicum itaque est paenitentiae suffragium quod et singulis prodest et omnibus in commune succurrit; hic ergo dum ad paenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemescentis ecclesiae, uenerabilis pontifex, protestatur et dicit: iniquitates meas ego cognosco et delictum meum contra me est semper; auerte faciem tuam a peccatis meis Domine et omnes iniquitates meas dele; redde mihi laeticiam salutaris tui et spiritu principali confirma me; quo ita supplicanti, et misericordiam Dei adflicto corde poscenti, redintegra in eo apostolice pontifex quicquid diabulo suadente corruptum est, et orationum tuarum patrocinantibus meritis, per diuinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum Deo, ut qui antea in suis peruersitatibus displicebat, nunc iam placere se Domino in regione uiuorum cum deuicto mortis suae auctore gratuletur. Per
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


603 POST HOC ADMONETUR AB EPISCOPO SIVE AB ALIO SACERDOTE UT QUOD PAENITENDO DILUITVR ITERANDO NON REVOCET. INDE VERO HAS DICIT ORATIONES SACERDOS SUPER EUM:
{ XCVIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM. SEQVITVR ORDO.}


604 Adesto Domine supplicationibus nostris et me, qui etiam misericordiam tuam primus indigeo, clementer exaudi, ut quem non electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti huius operis ministrum, da fiduciam tui muneris exsequendi, et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. Per Dominum nostrum
{ XCVIIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM.}


605 Praesta quaesumus Domine huic famulo tuo dignum paenitentiae fructum, ut ecclesiae tuae sanctae a cuius integritate deuiarat peccando, admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius. Per Dominum nostrum
{ XCVIIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM.}


606 Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime reformator, qui hominem inuidia diaboli ab aeternitate deiectum unici filii tui sanguine redemisti, uiuifica itaque quem tibi nullatenus mori desideras, et qui non derelinquis deuium, adsume correptum; moueant pietatem tuam quaesumus Domine huius famuli tui lacrimosa suspiria; tu eius medere uulneribus; tu iacenti manum porrige salutarem, ne ecclesia tua aliqua sui corporis portione uastetur, ne grex tuus detrimentum sustineat, ne de familiae tuae damno inimicus exultet, ne renatum lauacro salutari mors secunda possedeat; tibi ergo Domine supplices preces tibi fletum cordis effundimus; tu parce confitenti, ut inminentibus paenis sententiae que futuri iudicii te miserante non incidat; nesciat quod terret in tenebris, quod stridet in flammis, atque ab erroris uia ad iter reuersus iusticiae, nequaquam ultra nobis uulneribus saucietur, sed integrum sit ei atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformauit. Per Dominum nostrum
{ XCVIIII. ORATIONES IN V FERIA CAENA DOMINI AD RECONCILIATIONEM PENITENTIVM.}


607 Omnipotens sempiterne Deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa, ut non plus ei noceat conscientia reatus ad paenam quam indulgentia tuae pietatis ad ueniam. Per Dominum nostrum
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


608 Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succure lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit magnitudo tuae pietatis absoluat. Per
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


609 Deus qui confitentium tibi corda purificas et accusantes suas conscientias ab omni uinculo iniquitatis absoluis, da indulgentiam reis et medicinam tribue uulneratis, ut percepta remissione omnium peccatorum, sincera deinceps deuotione permaneant et nullum in sacramentis tuis damnationis aeternae sustineant detrimentum. Per
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


610 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, respice super hunc famulum tuum qui ab infesta saeculi tempestate dimersus flebili lamentatione suos accusat excessus, ut fletus et gemitus eius pie suscipias eum que de tenebris ad lumen reuoces et medellam confitenti, salutem paenitenti et uulnerato auxilium sanitatis indulgeas; nec ultra inimicus in eius habeat anima potestatem cuiusque confessionem libenter amittens, ecclesiae tuae purificatum restitue ac tuo altario representa, ut ad sacramentum reconciliationis amissus, una nobis cum sancto nomine tuo gratias agere mereatur. Per
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


611 SECRETA. Virtutum caelestium Deus, de cuius gratia rore discendit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta quaesumus, ut in eorum traditione solemniter honorem tibi placitum deferamus obsequium. Per
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


612 VD. Cuius passione cuncta commota sunt et euentum dominici uulneris elementa tremuerunt; expauit dies non solita nocte sed suas tenebras mundus inuenit, stetit sub incerto lumine dies inclausus, etiam lux ipsa uisa est mori cum Christo; dum enim occiditur Christus cuncta renata sunt, et dum moreretur omnia surrexerunt. per eius maiestatem, quem laudant angeli
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


613 INFRA ACTIONEM. Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes quo traditus est Dominus noster Iesus Christus, sed et memoriam
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


614 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine cunctae familiae tuae quam tibi offerunt ob diem ieiunii caenae dominicae in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus Domine placatus intende, ut per multa curricula annorum salua et incolumis munera sua tibi Domino mereatur auferre, dies que nostros in tua pace
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


615 ITEM INFRA ACTIONEM. Qui hac die antequam traderetur, accepit panem in suis sanctis manibus
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


616 POST COMMVNIONEM. Concede quaesumus Domine ut perceptum noui sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente. Per
{C. ITEM MISSA AD RECONCILIANDVM PENITENTEM}


617 Deus qui confitentium tibi corda purificas et accusantes suas conscientias ab omni uinculo iniquitatis absoluis, da indulgentiam reis et medicinam tribue uulneratis, ut percepta remissione omnium peccatorum, sincera deinceps deuotione permaneant et nullum damnationis aeternae sustineant detrimentum. Per
{CI. RECONCILIATIO PENITENTIS AD MORTEM}
[ ORATIO SVPER PENITENTEM POSTQVAM COMMVNICATVR. ]


618 Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata penitentium deles et preteritorum criminum culpas uenia remissionis euacuas, respice super hunc famulum tuum et remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi; renoua in eo, piissime pater, quicquid terrena fragilitate corruptum est uel quicquid diabolica fraude uiolatum est; in unitate corporis ecclesiae tuae membrum perfecta remissione restitue; miserere Domine gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum reconciliationis admitte. Per Dominum nostrum
{CI. RECONCILIATIO PENITENTIS AD MORTEM}


619 Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut huic famulo tuo longo squalore paenitentiae macerato, miserationis tuae ueniam largire digneris, ut nuptiali ueste recepta ad regalem mensam unde eiectus fuerat mereatur intrare. Per
{CI. RECONCILIATIO PENITENTIS AD MORTEM}


620 Maiestatem tuam Domine quaesumus sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui non mortem sed peccatorum uitam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, adtende prostratum, eius que planctum in gaudium tua miseratione concede; scinde delictorum saccum et indue eum laeticiam salutarem, ut post longam peregrinationis famem de sanctis altaribus tuis sacietur, ingressus cubiculum regis, in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per
{CI. RECONCILIATIO PENITENTIS AD MORTEM}


621 Deus misericors, Deus clemens, qui indulgentiam tuam nulla temporum lege concludis, sed pulsantibus misericordiae tuae ianuam aperis, paenitentes etiam sub ipso uitae huius termino non relinquis, respice propitius super hunc famulum tuum remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem; renoua in eum, piissime pater, quod actione, quod uerbo, quod ipsa denique cogitatione diabolica fraude uitiatum est, et unitate corporis ecclesiae membrum tuae redemptionis adnecte; miserere gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in misericordia tua ad sacramentum reconciliationis admitte, quia nullius animae in hoc corpore constitutae difficilis apud te aut tarda curatio est; fidelis enim es in uerbis tuis, qui conuersum peccatorem non longa temporum spatia differendum, sed mox ut ingemuisset dixisti esse saluandum. Per
{CI. RECONCILIATIO PENITENTIS AD MORTEM}


622 Eodem die non psallitur nec salutat, id est non dicit Dominus uobis cum ad alias missas nisi ad crisma conficiendum. Primitus enim dicit oremus et dicit diaconus flectamus ienua et postmodum, leuate
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


623 ET DAT ORATIONEM. Domine Deus qui in regenerandis plebibus tuis ministerium uteris sacerdotum, tribue nobis perseuerantem in tua uoluntate famulatum, ut dono gratiae tuae in diebus nostris et merito et numero sacratus tibi populus augeatur. Per Dominum nostrum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


624 Da nobis omnipotens Deus remedia condicionis humanae et sincero tractare seruitio et cum profectu salutis implere. Per Dominum nostrum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


625 SECRETA. Huius sacrificii potentia Domine quaesumus et uetustatem nostram clementer abstergat et nouitatem nobis augeat salutarem. Per Dominum nostrum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


626 VD. et iustum est clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut spiritalis lauacri baptismo renouandis creaturam chrismatis in sacramentum perfecte salutis uitae que confirmes, ut sanctificatione unctionis infusa, corruptione primae natiuitatis absorta, sanctum unius cuiusque templum acceptabilis uitae innocens odor redolescat; ut secundum constitutionis tuae sacramentum, regio et sacerdotali prophetico que honore perfusi, uestimento incorrupti muneris induantur. Per Christum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


627 INFRA ACTIONEM. Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes quo traditus est Dominus noster Iesus Christus, sed et memoriam
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


628 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine cunctae familiae tuae, quam tibi offerunt ob diem ieiunii caenae dominicae in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus Domine placatus intende, ut per multa curricula annorum salua et incolomis munera sua tibi Domino mereatur offerre, dies que nostros
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


629 Ubi dicimus qui pridie quam pateretur, in huius diei processione dicimus qui hac die antequam traderetur accepit panem in suis sanctis manibus eleuatis. UT AVTEM VENERIS nobis quoque peccatoribus et cetera usque per Christum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


630 ET INTRAS BENEDICTIONEM OLEUM PRO INFIRMIS SIVE PRO POPULO HIS VERBIS: Emitte quaesumus Domine Spiritum sanctum paraclytum de caelis in hac pinguedine olei, quam de uiridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis; et tua sancta benedictio sit omni unguenti, gustanti, tangenti tutamentum corporis, animae et spiritus, ad euacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem aegritudinem mentis et corporis, unde uncxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres, chrisma tuum perfectum nobis a te Domine benedictum permanens in uisceribus nostris, in nomine Domini nostri Iesu Christi; per quem haec omnia Domine semper bona
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


631 EXPLETO ENIM CANONE DICIT: OREMUS; praeceptis salutaribus; sequitur oratio dominica; libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis; ipsa expleta, confrangis, tegis de sindone altaris munera et ascendis ad sedem; ibi que oblato a diacono alio oleo ad benedicendum, et dicis Dominus uobis cum respondit et cum spiritu tuo, dicit oremus et intras
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


632 Deus, incrementorum et prophectuum spiritalium remunerator, qui uirtute sancti Spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas, te oramus Domine ut uenturis ad beatae regenerationis lauacrum tribuas per hunctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis; ut si quae illis aduersantium spirituum inhesere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant; nullus spiritalibus sit nequitiis locus, nulla refugis uirtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed uenientibus ad fidem seruis tuis et sancti Spiritus operatione mundandis, sit unctionis huius preparatio illis utilis ad salutem, quam etiam per caelestis regenerationis natiuitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi.  Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui uenturus est 
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


633 POST HOC miscis balsamum cum alio oleo et benedicis chrisma in his uerbis et dices Dominus uobis cum respondit et cum spiritu tuo; sursum corda, respondit habemus ad Dominum; gratias agamus Domino Deo nostro, respondit dignum et iustum est
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


634 VD. et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera, terram producere fructifera ligna iussisti; inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deseruiret; nam et Dauid prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, uultus nostros in oleo exhilarandos esse cantauit, et cum mundi crimina diluuio condam expiarentur effuso similitudinem diuini futuri muneris columba demonstrans, per oliuae ramum pacem terris redditam nunciauit;quod in nouissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio uultus nostros iocundos effecit ac serenos; inde etiam Moyse famulo tuo mandata dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius ungenti constitueret sacerdotem; accessit adhuc amplior honor cum filius tuus Dominus noster Iesus Christus lauari a Iohanne undis iordanicis exigisset, et Spiritu sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum in quo tibi optime conplacuisse testimonio subsequentis uocis ostenderes, et hoc illud esse manifestissime conprobaueris quod eum oleo laeticiae pre consortibus suis ungendum Dauid propheta cecinisset; te igitur deprecamur, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, ut huius creaturae pinguidinem sanctificare tua benedictione digneris, et sancti Spiritus inmiscere uirtutem per potentiam Christi tui, a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit; unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres tuos, ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eos que uitae aeternae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eundem Dominum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


635 BENEDICTIO OLEI EXORCIZATI CONFECTANDI. Exorcizo te creatura olei, in nomine Dei patris omnipotentis, et in nomine Iesu Christi filii eius, et Spiritus sancti, ut in hanc inuocationem trinae potestatis atque uirtutem deitatis, omnis nequissima uirtus aduersarii, omnis inueterata malicia diaboli, omnis uiolentiae incursio, omne confusum et caecum fantasma eradicare, effugare et discedere a creatura huius olei, ad utilitatem hominum constituta; ut fiat haec unctio diuinis sacramentis purificata in adoptione carnis et spiritus eis qui ex eo ungueri habent in remissionem omnium peccatorum, ut efficiatur in eis cor purum ad omnem gratiam spiritalem sanctificatum. Per eundem Dominum nostrum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


636 VD. Qui misteriorum tuorum secreta reuelans pacificum nemus ore columbae gestatum Noe oculis ostendisti, ut discerent habitatores archae per Spiritum sanctum et oliuae chrisma mundo liberationis gloriam reuersuram. Per Dominum nostrum
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


637 ET ITERUM uenies ante altare, pones in ore calicis de ipsa hostia, non dicis pax Domini, nec faciunt pacem, sed communicant et reseruant de ipso sacrificio in crastinum, unde communicent
{ CII. ITEM IN QVINTA FERIA CAENAE DOMINI. MISSA CHRISMALIS. }


638 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. Per Dominum nostrum
{ CIII. FERIA V. MISSA AD VESPERVM.}


639 VD. et iustum est, per Christum Dominum nostrum; quem in hac nocte inter sacras epulas conuiuantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit, sed apostolorum derelicto consortio, sanguinis precium a iudeis accepit, ut uitam perderet quam distraxit; cenauit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu saluatoris exiturus accepit, ut saginatum cibo maior poena constringeret, quem nec subprema pietas ab scelere reuocaret; patitur itaque Dominus noster Iesus Christus filius tuus cum hoste nouissimum participare conuiuium, a quo se nouerat continuo traditurum, ut exemplum innocentiae mundo relinqueret, et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret; pascit igitur mitis Deus barbarum Iudam, et sustinet in mensa crudelem conuiuam, donec se suo laqueo perderet, qui de magistri sanguine cogitaret; o Dominum per omnia pacientem! o agnum inter suas aepulas mitem! adhuc cibum eius Iudas in ore ferebat, et ad lanianda membra eius iudeos carnifices aduocabat; sed filius tuus Dominus noster, tamquam pia hostia, et immolari se tibi pro nobis pacienter permisit, et peccatum quod mundus conmiserat relaxauit; per ipsum te Domine supplices deprecamur, supplici confessione dicentes: SANCTVS
{ CIII. FERIA V. MISSA AD VESPERVM.}


640 INFRA CANONEM DICIT UBI SUPRA. POST COMMVNIONEM. Concede quaesumus Domine ut perceptum noui sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente. Per
{ CIII. FERIA V. MISSA AD VESPERVM.}


641 Praesta quaesumus Domine ut, sicut de praeteritis ad noua transimus, ita uetustate deposita sanctificatis mentibus innouemur. Per Dominum nostrum
{ CIII. FERIA V. MISSA AD VESPERVM.}
[AD POPVLVM. ]


642 Deus a quo et Iudas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut passione sua Iesus Christus Dominus noster diuersa utrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis ablato uetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur. Per
{CIIII. ITEM ALIA MISSA IN V FERIA.}


643 SECRETA. Ipse tibi quaesumus Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstrauit. Per
{CIIII. ITEM ALIA MISSA IN V FERIA.}


644 INFRA ACTIONEM. Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus, sed et memoriam
{CIIII. ITEM ALIA MISSA IN V FERIA.}


645 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus, ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus Domine ut placatus accipias
{CIIII. ITEM ALIA MISSA IN V FERIA.}


646 POST COMMVNIONEM. Refecti uitalibus alimentis, quaesumus Domine Deus noster, ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur. Per Dominum nostrum
{CIIII. ITEM ALIA MISSA IN V FERIA.}


647 Hora nona procedunt omnes ad ecclesiam, et ponitur sancta crux super altare; et egreditur sacerdos de sacrario cum sacris ordinibus, cum silentio nihil canentes, et ueniunt ante altare, postulans sacerdos pro se orari; et dicit oremus, et adnunciat diaconus flectamus genua, et post paululum dicit leuate, et dat sacerdos orationem
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


648 Deus a quo et Iudas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro premium sumpsit, concede nobis tuae propiciationis effectum, ut sicut passione sua Iesus Christus Dominus noster diuersa utrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis ablato uetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur; qui te cum uiuit et regnat Deus 
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


649 ISTA ORATIONE EXPLETA, uadit retro altare, et legitur lectio, deinde  sequitur responsorium; iterum dicit sacerdos oremus, et adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


650 ET SEQVITVR ALIA ORATIO. Deus qui peccati ueteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui Domini nostri passione soluisti, dona ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni naturae necessitate portauimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus, Christi Domini nostri qui te cum. ITEM SEQVITVR LECTIO ET RESPONSORIVM.
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


651 Inde uero legitur passio Domini; ipsa expleta incipit sacerdos orationes sollemnes quae secuntur
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


652 Oremus dilectissimi nobis in primis pro ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur per uniuersum orbem terrarum, subiciens ei principatus et potestates, det que nobis tranquillam et quietem uitam degentibus glorificare Deum patrem omnipotentem.
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


653 OREMVS. Et adnunciat diaconus flectamus genua et iterum dicit leuate
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


654 Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus reuelasti, custodi opera misericordiae tuae ut ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseueret. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


655 Oremus et pro famulo Dei papa nostro sedis apostolicae illo, et pro antestite nostro illo ut Deus omnipotens qui elegit eos in ordine episcopatus, saluos et incolumes custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


656 OREMVS. ITEM adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


657 Omnipotens sempiterne Deus, cuius aeterno iudicio uniuersa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electos a te nobis antestites tua pietate conserua, ut christiana plebs quae talibus gubernatur auctoribus, sub tantis pontificibus credulitatis suae meritis augeatur. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


658 Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolitis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, uirginibus, uiduis, et pro omni populo sancto Dei
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


659 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


660 Omnipotens sempiterne Deus, cuius Spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro uniuersis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter seruiatur. Per Dominum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


661 Oremus et pro christianissimo imperatore uel rege nostro illo, ut Deus omnipotens subditas illis faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


662 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


663 Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice propitius ad romanum siue francorum benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt, dexterae maiestatis tuae potentia conprimantur. Per Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


664 Oremus et pro caticuminis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures precordiorum ipsorum ianuam que misericordiae, ut per lauacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, digni inueniantur in Christo Iesu Domino nostro
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


665 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


666 Omnipotens sempiterne Deus, qui ecclesiam tuam noua semper prole fecundas, auge fidem et intellectum caticuminis nostris, ut renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis adgregentur. Per Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


667 Oremus dilectissimi nobis Deum patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, uincula dissoluat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis indulgeat
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


668 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


669 Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborancium fortitudo, perueniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


670 Oremus et pro hereticis et scismaticis, ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus uniuersis, et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam reuocare dignetur
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


671 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


672 Omnipotens sempiterne Deus, qui omnes saluas et neminem uis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heretica peruersitate depulsa, errantium corda resipiscant, et ad ueritatis tuae redeant firmitatem. Per Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


673 Oremus et pro perfidis iudaeis, ut Deus et Dominus noster auferat uelamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant Iesum Christum Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


674 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


675 Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita ueritatis tuae luce quae Christus est, a suis tenebris eruantur. Per Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


676 Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis conuertantur ad Deum uerum et unicum filium eius, Iesum Christum Dominum nostrum
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


677 OREMVS item adnunciat diaconus ut supra
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


678 Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum sed uitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura, et adgrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


679 ISTAS ORATIONES SVPERSCRIPTAS EXPLETAS, ingrediuntur diaconi in sacrario, et procedunt cum corpore et sanguine Domini qui ante diem remansit, et ponunt super altare; et uenit sacerdos ante altare, adorans crucem Domini et osculans, et dicit oremus, et sequitur preceptis salutaribus moniti, et oratio dominica; inde libera nos quaesumus Domine, haec expleta, adorant omnes sanctam crucem et communicant
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


680 POST COMMVNIONEM. Refecti uitalibus alimentis, quaesumus Domine ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}


681 AD POPVLVM. Adesto Domine propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere. Per
{CV. INCIPIT ORDO FERIAE VI. PASSIO DOMINI.}
[]


682 CVI. DENVNCIATIO PRO SCRVTINIO QVOD TERTIA EBDOMADA IN QVADRAGESIMA SECVNDA FERIA INICIAT


683 Scrutinii diem dilectissimi fratres quo electi nostri diuinitus instruantur inminere cognoscite; ideo que sollicita deuotione succedente. atque illa feria circa horam diei sextam, conuenire dignamini, ut caeleste mysterium quo diabolus cum sua pompa distruitur et ianua regni caelestis aperitur, inculpabili Deo iubente ministerio peragere ualeamus
{682 CVI. DENVNCIATIO PRO SCRVTINIO QVOD TERTIA EBDOMADA IN QVADRAGESIMA SECVNDA FERIA INICIAT}


684 Vt autem hora quinta uenerint ad ecclesiam scribantur nomina infantum ab acolito, et uocantur in ecclesia per nomina sicut scripti sunt; et statuuntur masculi in dexteram partem, feminae in sinistram; et adnunciat diaconus dicens: orate electi, flectite ienua, postquam orauerint dicit: leuate, complete orationem uestram in unum et dicite Amen, et respondent Amen; signate illos, accedite ad benedictionem, postquam se signauerint, dat orationem presbiter super eos his uerbis:
{682 CVI. DENVNCIATIO PRO SCRVTINIO QVOD TERTIA EBDOMADA IN QVADRAGESIMA SECVNDA FERIA INICIAT}


685 Exi spiritus immunde et da locum Spiritui sancto
{682 CVI. DENVNCIATIO PRO SCRVTINIO QVOD TERTIA EBDOMADA IN QVADRAGESIMA SECVNDA FERIA INICIAT}


686 Ex his tribus orationibus, unam, qualem uolueris, dices: Omnipotens sempiterne Deus, pater Domini nostri Iesu Christi, respicere dignare super hos famulos tuos quos ad rudimenta fidei uocare dignatus es, omnem caecitatem cordis ab eis expelle, disrumpe omnes laqueos satanae quibus fuerant conligati; aperi eis Domine ianuam pietatis tuae, et signum sapientiae tuae imbuti omnium cupiditatum foetoribus careant et ad suauem odorem preceptorum tuorum laeti tibi in ecclesia deseruiant et proficiant de die in diem, ut idonei efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui percepta medicina.
{CVII. ORATIONES SVPER ELECTOS AD CATICVMINVM FACIENDVM. }


687 Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi, et hos electos tuos crucis dominicae cuius impressione signamus uirtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta seruiantes, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis peruenire gloriam mereantur. Per
{CVII. ORATIONES SVPER ELECTOS AD CATICVMINVM FACIENDVM. }


688 Deus qui humani generis ita es conditor ut sis etiam reformator, propiciare populis adoptiuis et nouo testamento subolem noui prolis adscribe, ut filii promissionis quod non potuerunt adsequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per
{CVII. ORATIONES SVPER ELECTOS AD CATICVMINVM FACIENDVM. }


689 Exorcizo te creatura salis in nomine Dei patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Iesu Christi, et in uirtute Spiritus sancti; exorcizo te per Deum uiuum et per Deum uerum qui te ad tutelam humani generis procreauit, et populo uenienti ad credulitatem per seruos suos consecrari precepit; proinde rogamus te Domine Deus noster, ut haec creatura salis in nomine sanctae Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum; quam tu Domine sanctificando sanctificas, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in uisceribus eorum, in nomine Domini nostri Iesu Christi qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem
{CVIII. BENEDICTIO SALIS DANDVM CATICVMINIS}


690 POST HANC ORATIONEM (expleta haccipiat sacerdos de sale et po--- in ore in --- dicendo) Accipe ille sal sapientiae propitia(tus in uitam) aeternam
{CVIII. BENEDICTIO SALIS DANDVM CATICVMINIS}


691 Istam orationem quando unum caticuminum feceris si uolueris dices nam in scrutinio non dices. Deus patrum nostrorum, Deus uniuersae conditor ueritatis, te supplices exoramus ut hunc famulum tuum illum respicere digneris propitius, ut hoc primum pabulum salis gustantem non diutius esurire permittas quominus cibo expleatur caelesti, quatenus sit semper Domine spiritu feruens, spe gaudens, tuo semper nomini seruiens; perduc eum ad nouae regenerationis lauacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum aeterna premia consequi mereatur. Per
{CVIIII. BENEDICTIO POST DATVM SALE}


692 Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti et filios Israel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte, te quaesumus Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, ut similiter custodiat et hos famulos tuos et perducat eos ad gratiam baptismi tui. Ergo maledicte diabule, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo uiuo et uero, da honorem Iesu Christo filio eius et Spiritui sancto, et recede ab his famulis Dei, quia istos sibi Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontem que baptismatis uocare dignatus es; per hos signum sanctae crucis frontibus eorum (quem nos) damus, tu maledicte diabole numquam audeas uiolare.
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


693 ITEM SVPER FEMINAS. Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus martyrum, Deus uirginum, Deus omnium bene uiuentium, Deus cui omnis lingua confitetur et omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum, te inuoco Domine ut has famulas tuas perducere eas et custodire digneris ad gratiam baptismi tui. ERGO maledicte, ut supra. Item adnunciat diaconus ut supra
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


694 ITEM SVPER MASCVLOS. Audi maledicte satana, adiuratus per nomen aeterni Dei et saluatoris nostri filii Dei, cum tua uictus inuidia tremens gemens que discede; nihil tibi sit commune cum seruis Dei iam caelestia cogitantibus, renunciaturis tibi a saeculo tuo et beatae inmortalitatis uicturis; da igitur honorem aduenienti Spiritui sancto qui ex summa caeli archae descendens, pro turbatis fraudibus tuis, diuino fonte purgatum pectus id est sanctificatum Deo templum et habitum perficiat, et ab omnibus penitus noxiis preteritorum criminum liberati, serui Dei gratias perenni Deo referant semper, et benedicant nomen eius sanctum in saecula saeculorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


695 ITEM SVPER FEMINAS. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus qui tribus Israel monuisti et Susanna de falso crimine liberasti, te supplex deprecor Domine, ut liberes et has famulas tuas, et perducere eas digneris ad gratiam baptismi tui Ergo maledicte, ut supra; item adnunciat diaconus
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


696 ITEM SVPER MASCVLOS. Exorcizo te, inmunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ut exeas et recedas ab his famulis Dei; ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus supra mare ambulauit, et Petro mergenti dexteram porrexit Ergo maledicte, ut supra
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


697 ITEM SVPER FEMINAS. Exorcizo te, inmunde spiritus, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut exeas et recedas ab his famulabus Dei, ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui ceco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitauit Ergo maledicte, ut supra
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


698 ANTEQVAM acolitus manum inponat, adnunciat diaconus ut supra: orate electi, flectite ienua; postquam orauerint dicit diaconus: leuate, complete orationem uestram in unum et dicite amen; et respondent omnes: Amen
{CX. EXORCISMI SVPER ELECTOS QVOS DEBENT ACOLITI INPOSITA MANV SVPER EOS DICERE}


699 Primitus enim canunt antephonam ad introitum: dum sanctificatus fuero in uobis, sicut mos est; ipsa expleta dans orationem sacerdos et sedet in sede sua, et adnunciat diaconus dicens: caticumini procedant, et uocantur infantes ab acolito per nomina sicut scripta sunt, ita dicens ille puer, illa uirgo, et statuuntur masculi in dexteram partem, feminae in sinistram et stant in ordines suos sicut uocati sunt; et legitur lectio quae in capitulare commemoratur et sequitur responsorium; deinde sacerdos dans orationem aliam et iterum sequitur alia lectio cum responsorio; deinde adnuntiat diaconus ut orent electi sicut in superiore scrutinio scriptum est; post hoc ponens manum acolitus super capita infantum, crucem in frontibus eorum faciens cum exorcismis sicut in sacramentorum commemoretur et sequitur alius acolitus faciens similiter, sequitur et tertius faciens similiter; post unumquemque acolitum adnunciat diaconus ut supra. Nouissime sacerdos dans orationem super capita infantum his uerbis
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


700 Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus luminis et ueritatis, super hos famulos tuos et famulas tuas, ut digneris eos inluminare lumine intellegentiae tuae; munda eos et sanctifica, da eis scientiam ueram ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui; teneant firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam ut apti sint ad percipiendam gratiam baptismi tui. Per Dominum nostrum
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


701 INDE VERO procedunt de sacrario quattuor diaconi cum quattuor euangeliis precedentibus acolitis cum turibulis uel accensis cereis et ponuntur super quattuor angulos altaris ipsa euangelia et antequam incipiat primus legi, alloquitur sacerdos dicens:
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


702 Aperituri uobis, filii carissimi, euangelia id est gesta diuina, prius ordinem insinuare debemus quid est euangelium, et unde descendat, et cuius in eo uerba ponantur, et quare quattuor sint qui haec gesta conscripserint, uel qui sint ipsi quattuor qui diuino Spiritu, adnunciante propheta, signati sunt; ne forte sine hac ordinis ratione uel causa stuporem uobis in mentibus relinquamus, et quia ad hoc uenistis ut aures uobis aperiantur, ne incipiat sensus uester obtundi; euangelium dicitur proprie bona adnunciatio, quae utique adnunciatio est Iesu Christi Domini nostri; descendit autem euangelium ab eo quod adnunciet et ostendat, quod hic qui per prophetas suos loquebatur uenit in carne, sicut scriptum est: qui loquebar ecce adsum; explicantes autem breuiter quid sit euangelium, uel qui sint hii quattuor qui per prophetam ante monstrati sunt, nunc sua quaeque nomina singulis adsignemus indiciis; ait enim propheta Hiezechihel: et similitudo uultus eorum ut facies hominis et facies leonis a dextris illius, et facies uituli et facies aquilae a sinistris illius; hii quattuor has figuras habentes euangelistas esse non dubium est; sed nomina eorum qui euangelia scripserunt haec sunt: Mattheus, Marcus, Lucas et Iohannis
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


703 Et adnunciat diaconus: state cum silentio, audientes intente, et dicit diaconus: Dominus uobis cum et incipiens legit initium euangelii secundum Mattheum usque in eo loco: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, et postquam legerit alius diaconus dicit: state cum silentio, audientes intente, et tractat presbyter his uerbis:
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


704 Filii carissimi, ne diutius ergo uos teneamus, exponimus uobis quam rationem et quam figuram unusquisque in se conteneat, et quare Mattheus in se figuram hominis habeat; quia in initio suo nihil aliud agit, nisi natiuitatem saluatoris pleno ordine enarrat generationes; sic enim coepit: liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham; uidetis quia non inmerito huic hominis adsignata persona est, quando ab hominis natiuitate initium conprehendit, nec inmerito ut diximus huic mysterio adsignata est Matthei persona
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


705 Et dicit diaconus ut supra; et dicit alius diaconus: Dominus uobis cum et incipiens legit initium euangelii secundum Marcum usque in eo loco: tu es filius meus dilectus, in te conplacui; et postquam, alius diaconus dicit ut supra, et tractat presbyter his uerbis:
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


706 Marchus euangelista leonis gerens figuram a solitudine incipit dicens: uox clamantis in deserto, parate uiam Domini; siue quia regnat inuictus; huius leonis multifaria inuenimus exempla, ut non uacet dictum illud: Iuda filius meus, catulus leonis, de germine mihi ascendisti, recubans dormiuit ut leo et sicut catulus leonis, quis excitauit eum?
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


707 Item adnunciat diaconus ut supra, et dicit alius diaconus: Dominus uobis cum et incipiens legit initium euangelii secundum Lucam usque in eo loco: parare Domino plebem perfectam; et postquam legerit alius diaconus dicit ut supra et tractat presbyter his uerbis:
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


708 Lucas euangelista uituli speciem gestat, ad cuius instar saluator noster est immolatus; hic enim Christi euangelium locuturus, sic coepit de Zacharia et Helisabeth, de quibus Iohannes Baptista in summa natus est senectute; et ideo Lucas uitulo comparatur, quia duo cornua duo testamenta, et quattuor pedum ungulas quattuor euangelia, quasi tenera firmitate nascentia in se plenissime contenebat.
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


709 Item adnunciat diaconus ut supra, et dicit diaconus: Dominus uobis cum et incipiens legit initium euangelii secundum Iohannem usque in eodem loco: plenum gratiae et ueritatis; et postquam legerit, alius diaconus dicit ut supra et tractat presbyter his uerbis:
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


710 Iohannes autem habet similitudinem aquilae, eo quod nimis alta petierit; ait enim: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum; hoc erat in principio apud Deum; et Dauid dicit de persona Christi: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua, id est Iesu Christi Domini nostri qui resurgens a mortuis, ascendit in caelos; unde etiam uobis conceptis pregnans gloriatur ecclesia, omni festiuitate uotorum ad noua tendere christianae legis exordia; ut adueniente die uenerabilis paschae, lauacro baptismatis renascentes, sicut sancti omnes mereamini fidele munus infantiae a Christo Iesu Domino nostro percipere; qui uiuit et regnat
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


711 Item adnunciat diaconus ut supra
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


712 ITEM ADLOCVTIO AD ELECTOS. Dominus et saluator noster Iesus Christus, inter cetera salutaria praecepta, discipulis suis petentibus quemadmodum orare deberent, eam eis formam orationis concessit quam etiam lectioni praesenti, et uos plenius cognouistis; audiat nunc dilectio uestra quemadmodum doceat discipulos suos orare Deum patrem omnipotentem: tu autem cum oraberis, intra in cubiculum tuum et, clauso hostio, ora patrem tuum; cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secreta illi soli patere commemorat; et clauso hostio Deum orare debere, id est ut a mala cogitatione pectus nostrum mistica claue claudamus, ac labiis clausis incorrupta mente Deo loquamur; Deus autem noster, fidei et non uocis auditor est; claudatur ergo claue fidei pectus nostrum contra insidias aduersarii, et soli Deo pateat cuius templum esse cognoscitur, ut cum habitat in cordibus nostris, ipse sit aduocatus in precibus nostris; ergo Dei sermo, Dei sapientia, Christus Dominus noster hanc orationem nos docuit, ut ita oremus
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


713 POST HOC INTRAS ET DICES. Item adnunciat diaconus ut supra
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


714 Pater noster qui es in caelis; haec libertatis uox est et plena fiducia; ergo his uobis moribus est uiuendum, ut et filii Dei et fratres Christi esse possitis; nam patrem suum Deum quam temeritate dicere praesumit, qui ab eius uoluntate degenerat? unde uos dilectissimi, dignos exhibete adoptione diuina quoniam scriptum est: quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Sanctificetur nomen tuum; id est non quod Deus nostris sanctificetur orationibus, qui semper est sanctus, sed petimus ut nomen eius sanctificetur in nobis, ut qui in baptismate eius sanctificamur, in id quod esse incipimus perseueremus. Adueniat regnum tuum; Deus namque noster quando non regnat maxime, cuius regnum est inmortale? sed cum dicimus: ueniat regnum tuum, nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis promissum, Christi sanguine et passione quaesitum. Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra; id est in eo fiat uoluntas tua, ut quod tu uis in caelo, hoc nos in terra positi inreprehensibiliter faciamus.Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; hic spiritalem cibum intellegere debemus; Christus enim panis est noster, qui dixit: ego sum panis uiuus qui de caelo descendi; quem cotidianum, dicens ita nos semper inmunes precepit esse peccato ut ita digni simus caelestibus alimentis. Et demitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; hoc precepto significans non nos aliter peccatorum posse ueniam promereri, nisi prius nos in nobis delinquentibus aliis relaxemus, sicut in euangelio Dominus noster dicit: nisi dimiseritis peccata hominibus, nec uobis pater uester demittet peccata uestra. Et ne nos inducas in temptationem; id est ne nos paciaris induci ab eo qui temptat, prauitatis auctore; nam dicit scriptura: Deus enim intemptator malorum est; diabolus uero est temptator, ad quem euincendum Dominus dicit: uigilate et orate, ne intretis in temptationem. Sed libera nos a malo; hoc ideo ait, quia dixit apostolis: nescitis quid uos oporteat orare; unde Dominus omnipotens ita a nobis orandus est, ut quicquid humana fragilitas cauere et uitare non preualet, hoc ille ut possimus propitius nobis conferre dignetur Iesus Dominus noster qui uiuit et regnat in unitate
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


715 Item adnunciat diaconus: state cum disciplina et cum silentio, audientes intente
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


716 Audistis dilectissimi dominicae orationis sancta mysteria; nunc euntes ea uestris cordibus innouate, ut ad exorandam ac percipiendam Dei misericordiam, perfecti in Christo esse possitis qui uiuit et regnat cum Deo patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen
{CXI. INCIPIT ORDO IN AVRIVM APERTIONEM}


717 CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR. Item adnunciat diaconus ut supra
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


718 Dilectissimi nobis, accepturi sacramenta baptismatis, et in nouam creaturam sancti Spiritus procreandi, fidem quam credentes iustificandi estis toto corde concipite, et animis uestris uera conuersatione mutatis ad Deum qui mentium uestrarum est inluminator accedite, suscipientes euangelici symbuli sacramentum a Domino inspiratum, ab apostolis institutum, cuius pauca quidem uerba sunt, sed magna mysteria; sanctus etenim Spiritus, qui magistris ecclesiae ista dictauit, tali eloquio tali que breuitate salutiferam condidit fidem, ut quod credendum uobis est semper que profitendum, nec intellegentiam possit latere nec memoriam fatigare; intentis itaque animis, symbolum dicite, et quod uobis sicut accipimus tradimus, non alicui materiae quae corrumpi potest, sed paginis cordis uestri ascribite; confessio itaque fidei quam suscepistis hoc inquoatur exordio
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


719 Item adnunciat diaconus ut supra. INTERROGAT SACERDOS: Qua lingua confitentur Dominum nostrum Iesum Christum? Respondet diaconus: graecae. Iterum diaconus adnunciat fidem ipsorum qualiter credunt et intras et dices symbolum grecae
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


720 pisteuo is ena theon pantera pantocrateran, puithin uranu kae gis orathon kae panton kae aurathon; kae is ena kurion ieson cristhon ton ion thy theou ton monogenin, thon ex tu patros genitenta pro panton ten eonon, fos ec fothos, theon alithinon ec theu alithinu; genithema upuithenta, omousion to patri, diu ta panta egenethon, thon di himas tus anthropus, kae dia thin himetiran soterian catelthonta euc ton uranon; kae sarcothenta ec pneumatos agiu, kae marias tis parthenu, kae in antropisanta; staurothenta de upir imon epi ponciu pilatu, kae panthonta, kae taphenta; kae anastenta triti himera kata tas graphas; kae anelthotha his tus uranus, kae cathezomenos en dexia tu patros; kae palin ercomenos meta doxis crine zontas kae necrus, u tis basilias uc is telos; kae his to pneuma to agion, ton kurion, kae zopion, ton euc tu patros emporegomenon; to sin patri kae ios in proskynumenon, kae sindoxazomenon, to lalesas dia tin profiton; his mian, agian, catholicin, kae apostolicin ecclesian; ommolago en baptisma his apesin amartion; prosdogo anastasi necron, kae zoin tu melentos eonos. amin
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


721 FILII CARISSIMI AVDISTIS SYMBOLVM GRECE, AVDITE ET LATINVM. Et dicis: qua lingua confitentur Dominum nostrum Iesum Christum. RESPONDIT LATINE: ADNVNCIANT FIDEM IPSORVM
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


722 Credo in unum Deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, uisibilium omnium et inuisibilium; et in unum Dominum Iesum Christum, filium Dei unigenitum; de patre natum ante omnia saecula; lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero; natum non factum, consubstancialem Patris, per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatum de Spiritu sancto et Maria uirgine et homo natum, crucifixum etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passum et sepultum, et resurgentem tercia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis, et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos cuius regni non erit finis; et in Spiritum sanctum Dominum et uiuificatorem, ex patre procedentem; qui cum patre et filio simul adoratur et glorificatur, qui locutus est per prophetas; in unam sanctam, catholicam ecclesiam; confiteor unum baptisma in remissione peccatorum; spero resurrectionem mortuorum, et uitam futuri saeculi. Amen.
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


723 ET POSTEA ITEM. Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi nobis, haec uerba sunt symboli, non sapientia humano sermone facta, sed uera diuinitus ratione disposita; quibus conprehendendis atque seruandis nemo non idoneus, nemo non aptus; et hic Dei patris et filii una et aequalis pronunciatur potestas; hic unigenitus Dei de Maria uirgine et Spiritu sancto secundum carnem natus ostenditur; hic eiusdem crucifixo et sepultura ac die tercia resurrectio predicatur; hic ascensio ipsius super caelos et confessio in dextera paternae maiestatis agnoscitur, uenturus que ad iudicandum uiuos et mortuos declaratur; hic Spiritus sanctus in eadem qua pater et filius deitate indiscretus accipitur; hic postremo ecclesiae uocatio, peccatorum remissio et carnis resurrectio perdocetur.Vos itaque, dilectissimi, ex uetere homine in nouum reformamini et de carnalibus spiritales, de terrenis incipitis esse caelestes; secura et constanti fide, credite resurrectionem quae facta est in Christo, etiam in nobis omnibus esse conplendam, et hoc secuturus in toto corpore quod precessit in capite; quoniam et ipsum, quod percepturi estis, baptismi sacramentum huius spei expremit formam; quaedam enim ibi mors et quaedam resurrectio caelebratur; uetus homo deponitur, et nouus sumitur, peccator aquas ingreditur et iustificatus egreditur; ille abicitur qui traxit ad mortem et suscipitur ille qui reduxit ad uitam, per cuius gratiam uobis confertur ut filii Dei sitis, non carnis uoluntate editi sed sancti Spiritus uirtute generati.Et ideo hanc breuissimam plenitudinem ita debetis uestris cordibus inherere, ut omni tempore presidio huius confessionis utamini; inuicta est enim semper talium armorum potestas, contra omnes insidias inimici ad bonam Christi miliciam profuturis; diabolus qui hominem temptare non desinit, munitos uos hoc symbolo semper inueniat, ut deuicto aduersario cui renuntiastis, gratiam Domini incorruptam et inmaculatam usque in finem, ipso quem confitemini protegente, seruetis ut in quo peccatorum remissionem accipistis, in eo gloriam resurrectionis habeatis; ergo  dilectissimi, praefatum symbolum fidei catholicae in presente cognouistis, nunc euntes edocemini nullo mutato sermone; potens est enim Dei misericordia quae et uos ad baptismi fidem currentes perducat, et nos qui uobis mysteria tradimus, una uobis cum ad regna faciat peruenire. Per eundem
{CXII. ITEM PREFACIO AD ELECTOS DIE QVO SYMBOLVM EIS TRADITVR.}


724 Prius catazizas eos inposita super capita eorum manu his uerbis
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


725 Nec te latet, sathanas, inminere tibi poenas, inminere tibi tormenta, inminere tibi diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem qui uenturus est uelut clybanus ardens, in quo tibi atque uniuersis angelis tuis aeterne ueniet interitus; proinde damnate da honorem Deo uiuo et uero, da honorem Iesu Christo filio eius et Spiritui sancto, in cuius nomine atque uirtute precipio tibi, quicumque es spiritus inmundus, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei, quem hodie Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontem que baptismatis uocare dignatus est, ut fiat ei templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum, in nomine Domini nostri Iesu Christi qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


726 INDE VERO tangis ei nares et aures de sputo, et dicis ei ad aurem: EFFETA, quod est adaperire, in odorem suauitatis, tu autem effugare diabole adpropinquauit enim iudicium Dei
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


727 Postea uero tangis ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato, et uocato nomine, singulis dices: Abrenuncias Satanae, respondet Abrenuntio; Et omnibus operibus, eius, respondet Abrenuntio, Et omnibus pompis eius, respondet Abrenuntio
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


728 INDE VERO dicis symbolum, inposita manu super capita ipsorum et dicis: Credis in Deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae, respondet Credo; Credis et in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum, respondet Credo; Credis et in Spiritum sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et uitam aeternam, respondet Credo.
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


729 POSTEA VERO dicitur eis ab archidiacono Orate electi, flectite ienua, complete orationem uestram in unum et dicite Amen, et respondent omnes Amen; iterum admonentur ab archidiacono his uerbis Caticumini recedant, omnes caticumini exeant foras; iterum dicit diaconus filii carissimi reuertimini locis uestris et expectantes horam qua possit circa uos Dei gratia baptismum operare
{CXIII. SABBATORVM DIE MANE REDDVNT INFANTES SYMBOLVM. }


730 Primitus enim octaua hora diei mediante, procedunt ad ecclesiam et ingrediuntur in sacrario et induunt se uestimentis sacris sicut mos est; et incipit clerus laetania, et procedit sacerdos de sacrario cum ordinibus sacris; ueniunt ante altare, stantes inclinato capite usque dum dicent Agnus Dei qui tollis peccata mundi; deinde surgens sacerdos ab oratione uadit retro altare, sedens in sede sua; deinde ueniens archidiaconus ante altare, accipiens de lumine quod sexta feria absconsum fuit, faciens crucem super caereum et inluminans eum, et completur ab ipso benedictio cerei
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


731 Deus, mundi conditor, auctor luminis, siderum fabricator, Deus qui iacentem mundum in tenebris luce perspicua retexisti, Deus per quem ineffabili potentia omnis claritas sumpsit exordium, te in tuis operibus inuocantes, in hac sacratissima noctis uigilia de donis tuis caereum tuae suppliciter offerimus maiestati, non adipe carnis pollutum, non profana unctione uiciatum, non sacrilego igne contactum, sed caera, oleo atque papirio constructum, in tui nominis honore succensum, obsequio religiosae deuotionis offerimus; magnum igitur mysterium et noctis huius mirabile sacramentum, dignis necesse est laudibus comulari; in quo dominicae resurrectionis miraculo diem sibi introductum tenebrae inueteratae senserunt, et mors quae olim fuerat aeterna nocte damnata inserto ueri fulgoris lumine, captiuam se trahi dominicis triumphis obstupuit, et quod preuaricante primoplausto tenebrosa presumptione fuerat in seruitute damnatum, huius noctis miraculo splendore libertatis inradiat.Ad huius ergo festiuitatis reuerentiam feruore Spiritus descendentis, quantum deuotio humana exigit, tibi Deo fulgore flammarum placida luminaria exhibemus, ut dum haec fide integra persoluuntur, creaturae tuae etiam preconia extolluntur; flammae lux quippe dicenda est per quem potestas deitatis Moyse aparere dignata est, quae de terra seruitutis populo exeunti salutifero lumine ducatum exhibuit, quae tribus pueris in camino sententia tyranni depositis, uitam blandimentis mollioribus reseruauit; nam ut precedente huius luminis gratia, tenebrarum horror excluditur, ita Domine lucescente maiestatis tuae imperio, peccatorum sarcine diluuntur; cum igitur huius substantiae miramur exordium, apium necesse est laudemus originem.Apes uero sunt frugales in sumptibus, in procreatione castissimae; aedificant cellolos caereo liquore fundatas, quarum humanae peritiae ars magistra non quoaequat; legunt pedibus flores, et nullum damnum in floribus inuenitur; partus non edunt, sed ore legentes concepti foetus reddunt examina, sicut exemplo mirabili Christus ore paterno processit; faecunda est in his sine partu uirginitas, quam utique Dominus sequi dignatus, carnalem se matrem habere uirginitatis amore constituit; talia igitur Domine digna sacris altaribus tuis munera offeruntur, quibus te laetari religio christiana non ambigit. Veniat ergo omnipotens Deus super hunc incensum larga tuae benedictionis infusio, et hunc nocturnum splendorem, inuisibilis regnator, intende; ut non solum sacrificium quod hac nocte litatum est archana luminis tui admixtione refulgeat, sed quocumque loco ex huius aliquid sanctificationis fuerit mysterio deportatum, expulsa diabolica fraudis nequitia, uirtus tuae maiestatis adsistat. Per Dominum
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


732 ITEM DICTA BEATI AVGVSTINI EPISCOPI QVAM ADHVC DIACONVS CVM ESSET EDIDIT ET CECINIT FELICITER.
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


733 Exultet iam angelica turba caelorum; exultent diuina mysteria, et pro tanti regis uictoria tuba intonet salutaris; gaudeat se tantis illius inradiata fulgoribus, et aeterni regis splendore lustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem; laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgore, et magnis populorum uocibus haec aula resultet; quapropter adstantibus uobis, fratres carissimi, ad tam miram sancti huius luminis claritatem, una me cum quaeso Dei omnipotentis misericordiam inuocate, ut qui me non meis meritis intra leuitarum numerum dignatus est adgregare, luminis sui gratia infundente, caerei huius laudem implere precipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


734 EXPLICIT PRAEFATIO CONSECRATIO NVNC. Sursum corda; respondet habemus ad Dominum; gratias agamus Domino Deo nostro; dignum et iustum est. VD. et iustum est ut inuisibilem Deum omnipotentem patrem filium que unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et uocis ministerio personare, qui pro nobis aeterno patri Adae debitum soluit, et ueteris piaculi cautionem pio cruore detersit; haec sunt enim festa paschalia in quibus uerus ille agnus occiditur, eius que sanguis postibus consecratur, in qua primum patres nostros filios Israel educens de Aegypto, rubrum mare sicco uestigio transire fecisti; haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae inluminatione purgauit; haec nox est, quae hodie per uniuersum mundum in Christo credentes, a uitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddit gratiae, sociat sanctitati; haec nox est in qua distructis uinculis mortis, Christus ab inferis uictor ascendit; nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset; o mira circa nos tuae pietatis dignatio! o inestimabilis dilectio caritatis, ut seruum redimeres, filium tradidisti! o certe necessarium Adae peccatum nostrum, quod Christi morte deletum est!o felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem! o beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit; haec nox est, de qua scriptum est: et nox ut dies inluminabitur, et nox inluminatio in delitiis meis; huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lauat, et reddit innocentiam lapsis, maestis laeticiam fugat odia, concordia parat, et curuat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe sancte pater incensi huius sacrificium uespertinum, quod tibi in hac caerei oblatione solemni per ministrorum tuorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia; sed iam columnae huius preconia nouimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit;qui licet diuisus in partes, mutuati luminis detrimenta non nouit; alitur liquentibus caereis quas in substantiam praeciosae huius lampadis apis mater eduxit; apes ceteris quae subiecta sunt homini animantibus antecellet; cum sit minima corporis paruitate, ingentes animos angusto uersat in pectore, uiribus inbecillis, sed fortis ingenio; haec explorata temporum uice, cum caniciem pruinosa hiberna posuerint et glatiali senio uerni temporis moderata deterserint, statim prodeundi ad laborem cura succedit; dispersae que per agros libratis paululum pennis cruribus suspensis insidunt, parte ore legere flosculos oneratis uictualibus suis ad castra remeant; ibi que aliae inaestimabili arte cellolas tenaci glutino instruunt, aliae liquentiae mella stipant, aliae uertunt flores in ceram, aliae ore natos fingunt, aliae collectum e foliis nectar includunt; o uere beata et mirabilis apis, cuius nec sexsum masculi uiolant, foetus non quassat, nec filii distruunt castitatem! sicut sancta concepit uirgo Maria, uirgo peperit, et uirgo permansit; o uere beata nox, quae expoliauit aegyptios, ditauit hebreos; nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus te Domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus, ad noctis huius caliginem distruendam indeficiens perseueret et in odorem suauitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur; flammas que eius lucifer matutinus inueniat, ille inquam lucifer qui nescit occasum, ille qui regressus ab inferis humano generi serenus inluxit; praecamur ergo te Domine, ut nos famulos tuos, omnem clerum et deuotissimum populum, una cum patre nostro beatissimo uiro illo quiete temporum concessa in his paschalibus conseruare digneris. Per Dominum nostrum NVNC COLLECTA POST BENEDICTIONEM CEREI INCIPIT.
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


735 Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem nobis in beati Saturnini martiris tui adque pontificis passione consecrasti, concede propicius ut cuius martirii gloriam predicamus in terris et consortes fieri mereamur in celis. Per
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


736 Super oblata; Munera quaesumus Domine in sanctissimi martiris tui adque pontificis Saturnini sollemnitate deferimus, placatus suscipe et pro nostra propicius, ut et temporalis uitae subsidia conferat, et in aeterna beatitudine eiusdem patronis nostri consortes efficiant.
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


737 Ad communionem. Diuina Domine libantes misteria, quae pro huius sancti martiris tui Saturnini ueneracione tuae obtulimus maiestati praesta quaesumus, ut per ea ueniam mereamur peccatorum, et celestibus gratiae donis reficiamur
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


738 Sancte Domine omnipotens Deus qui ad nostrarum contemplationem tenebrarum haec in mundi huius obscuro luminaria emicare iussisti, praesta ut, dum ad illum aeternitatis diem unigeniti tui properamus occursum, ad hanc interim, quam tenebris nostris preparasti, lucernam, dum nox ista transcurritur, sine peccatorum offendiculo ambulemus. Per
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


739 COLLECTA POST HYMNVM CAEREI. Deus templum ignis aeterni, Deus uerae lucis habitaculum, Deus sedis perpetuae claritatis, uota tibi Domine solemnia diei consummationis et noctis inchoationis caelebramus ac luminibus altaris tui incensis temporalium lumen offerentes, ut famulis tuis uerum ac perenne lumen largiaris oramus. Per Dominum
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


740 POST HOC SVRGENS SACERDOS A SEDE SVA ET DICIT ORATIONES DE VIGILIA PASCHAE SICVT IN SACRAMENTORIO CONTINENTVR
{CXIIII. SEQVITVR ORDO QVALITER SABBATO SANCTO AD VIGILIAS INGREDIVNTVR}


741 Deus qui diuitias misericordiae tuae in hac precipue nocte largiris, propitiare uniuerso ordini sacerdotalis officii, et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offensae. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


742 SEQVITVR LECTIO IN PRINCIPIO FECIT DEUS. Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad gaudia aeterna peruenire. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


743 SEQVITVR DE NOE. II. Deus, incommutabilis uirtus, lumen aeternum, respice propitius ad totius ecclesiae tuae mirabile sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillus operare, totus que mundus experiatur et uideat deiecta erigi, inueterata nouari, et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpserint principium. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


744 DE ABRAHAM. III. Deus, fidelium pater summe, qui in toto orbe terrarum promissionis tuae filios diffusa adoptione multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum uniuersarum, sicut iurasti, gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae uocationis intrare. Per Dominum
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


745 IN EXODO. IIII. CVM CANTICO CANTEMVS DOMINO. Deus cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis corruscare sentimus, dum quod uni populo a persecutione aegyptia liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta ut et in Abrahae filios et in hisraheleticam dignitatem, totius mundi transeat plenitudo. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


746 IN ESAIA. V. HAEC EST HEREDITAS. Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honore nominis tui quod patrum fidei spopondisti, promissionis filios sacra adoptione dilata, ut quod priores sancti non dubitauerunt futurum, ecclesia tua magna iam ex parte agnoscat impletum. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


747 IN HIEREMIA. VI. AVDI ISRAHEL. Deus qui ecclesiam tuam semper gentium uocatione multiplicas, concede propitius, ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


748 IN EZECHIHELE. VII. FACTA EST SVPER ME MANVS DOMINI. Deus qui nos ad caelebrandum paschale sacramentum, utriusque testamenti paginis imbuisti, da nobis intellegere misericordias tuas, ut ex perceptione presentium munerum, firma sit expectatio futurorum. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


749 IN ESAIA. VIII. CVM CANTICO VINEA DOMINI. Deus qui in omnibus ecclesiae tuae filiis, sanctorum prophetarum uoce, manifestasti in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum et electorum palmitum esse cultorem, tribue populis tuis, qui et uinearum apud te nomine censentur et segetum, ut spinarum et tribulorum squalore resecato, digni efficiantur fruge fecundi. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


750 ITEM IN EXODO. VIIII. DIXIT QVOQVE DOMINVS AD MOYSEN. Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es, intellegant redempti tui non fuisse excellentius quod in initio factus est mundus, quam quod in finem saeculorum pascha nostrum immolatus est Christus. Per eundem
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


751 DE IONAM. X. Deus qui diuersitatem omnium gentium in confessione tui nominis unam esse fecisti, da nobis et uelle et posse quod precipis, ut populo ad aeternitatem uocato, una sit fides mentium et pietas actionum. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


752 IN DEVTERONOMIO. XI. CVM CANTICO ADTENDE CAELVM. Deus celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen puerum tuum, ita erudire populos tuos sacri carminis tui decantatione uoluisti, ut illa legis iteratio fieret etiam nostra directio, excita in omnem iustificatarum gentium plenitudinem potentiam tuam, et da laeticiam mitigando terrorem, ut omnium peccatis tua remissione deletis, quod denunciatum est in ultionem, transeat in salutem. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


753 IN DANIHEL. XII. NABVCODONNOSOR REX. Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum preconio presentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui uota placatus, quia in nullo fidelium, nisi ex tua inspiratione, proueniunt quarumlibet incrementa uirtutum. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


754 ORATIO POST PSALMVM XLI. Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad deuocionem populi renascentis, qui sicut ceruus aquarum expectat fontem, et concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpus que sanctificet. Per
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


755 INDE VERO PROCEDVNT AD FONTEM CVM LAETANIA AD BAPTIZANDVM. Baptismo expleto consignantur ipsi infantes ab episcopo dum accipiunt septem dona gratiae Spiritus sancti, et mittit chrisma in frontibus eorum; postea uero ipse sacerdos reuertitur cum omnibus ordinis in sacrario, et post paululum incipiunt secundam laetaniam, et post modicum interuallum cum tercia laetania ingrediuntur ad missas in uigilia, ut stella in caelo apparuerit, et sic temperent ut in trinitatis numero ipsae laetaniae fiant; INDE descendis cum laetania ad fontem
{CXV. ORATIONES PER SINGVLAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO}


756 Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis, et ad creandos nouos populos quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, ut quod humilitatis nostrae gerendum est, ministerio tuae uirtutis impleatur effectu. Per
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


757 ITEM CONSECRATIO FONTIS. Deus qui inuisibili potentia tua sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum, et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni, tu tamen gratiae tuae dona non deserens, etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclina; Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc uirtutem sanctificationis aquarum natura conciperit; Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluuii effusione signasti, ut unius eiusdem que elementi mysterio et finis esset uitiis et origo uirtutum; respice Domine in faciem ecclesiae tuae, et multiplica in ea generationis tuas, qui gratiae tuae affluente impetu laetificas ciuitatem tuam, fontem que baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innouandis, ut tuae maiestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de Spiritu sancto, qui hanc aquam regenerandis hominibus preparatam archano sui luminis admixtione fecundet, ut sanctificatione concepta, ab inmaculato diuini fontis utero in nouam renata creaturam progenies caelestis emergat, et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore, omnes in una pareat gratia mater infantia; procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus inmundus abscedat, procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat, nihil huius loci habeat contrariae uirtutis admixtio, non insidiando circumuolet, non latendo subripiat, non inficiendo corrumpat; sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu, et totius nequitiae purgata discessu; sit fons uiuus, aqua regenerans, unda purificans, ut omnes hoc lauacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu sancto, perfectae purgationis indulgentiam consequantur.Vnde benedico te creatura aquae, per Deum uiuum, per Deum sanctum, per Deum qui te in principio uerbo separauit ab arida, et in quattuor fluminibus totam terram rigare precepit, qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sicienti populo de petra produxit; benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum, qui te in Channa Galileae signo admirabili sua potentia conuertit in uinum, qui pedibus super te ambulauit, et a Iohanne in  Iordane in te baptizatus est, qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis iussit, ut credentes baptizarentur in te dicens: ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.HIC MVTAS SENSVM QVASI LEGENS Haec nobis precepta seruantibus, tu Deus omnipotens clemens adesto, tu benignus adspira; tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut preter naturalem emundationem quam lauandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. HIC MITTES CAEREOS IN FONTES. Discendat in hanc plenitudinem fontis uirtus Spiritus tui. HIC TER VICIBVS. INSVFFLAS IN AQVA. Et totam huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu; hic omnium peccatorum maculae deleantur; hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis uetustatis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus, in uerae innocentiae noua infantia renascatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui uenturus est in Spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


758 ACCIPIES CHRISMA ET FVNDES IPSVM IN CRVCE super ipsam aquam; inde benedicto fonte, baptizat unumquemque in ordine suo
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


759 CVM ASCENDERIT A FONTE DICIT SACERDOS HIS VERBIS: Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, qui te regenerauit ex aqua et Spiritu sancto, qui que dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrisma salutis in Christo Iesu Domino nostro in uitam aeternam. Respondent: Amen.
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


760 DEINDE AB EPISCOPO DATVR EIS SPIRITVS SEPTIFORMIS AD CONSIGNANDVM ET IMPONES EIS MANVM IN HIS VERBIS:
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


761 Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, qui regenerasti famulos tuos ex aqua et Spiritu sancto, qui que dedisti eis remissionem omnium peccatorum, tu Domine inmitte in eos Spiritum sanctum tuum paraclytum de caelis, et da eis Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, adimple eos Spiritu timoris Dei in nomine Domini nostri Iesu Christi, cum quo uiuis et regnas Deus semper cum Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


762 POSTEA signat eos in fronte de crismate dicens: signum Christi in uitam aeternam. Respondent: Amen. Pax te cum respondent et cum spiritu tuo. INDE VERO cum laetania ascendit ad sedem suam et dicit: gloria in excelsis Deo.
{CXVI BENEDICTIO FONTIS}


763 Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc sacratissimam noctem per uniuersa mundi spatia gloria dominicae resurrectionis inlustras, conserua in nouam familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renouati, puram tibi animam et purum pectus semper exhibeant. Per Dominum nostrum
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


764 Deus qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, da nobis quaesumus ut qui resurrectionis dominicae solemnia colimus, per innouationem tui Spiritus a morte animae resurgamus. Per
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


765 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine et plebis tuae et tuorum hostias renatorum, ut et confessione tui nominis et baptismate renouati, sempiternam beatitudinem consequantur. Per
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


766 VD. et iustum est, aequum et salutare; adest enim nobis optatissimum tempus et desideratae noctis lumen aduenit; quid enim maius uel melius inuenire poterit, quam Domini resurgentis predicare uirtutem? Hic namque inferorum claustra disrumpens, clarissimum nobis hodie resurrectionis uixillum suscepit, atque hominem remeans inuidia inimici deiectum mirantibus intulit astris; o noctis istius mystica et ueneranda conmercia! o sanctae matris ecclesiae pia sempiterna que beneficia! non uult habere quod perimat, sed cupit inuenire quod redimat; exultauit Maria in sacratissimo puerperio, exultat ecclesia in filiorum suorum generationis specie; sic fons ille beatus, qui dominico lateri circumfluxit, moles excipit uitiorum, ut his sacris altaribus uitales escas perpetua uita conferat renatorum. Et ideo cum angelis
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


767 VD. Te quidem omni tempore, sed in hanc potentissimam noctem gloriosius praedicare, cum pascha nostrum inmolatus est Christus; ipse enim uerus est agnus qui abstulit peccata mundi, qui mortem nostram moriendo destruxit et uitam resurgendo reparauit; propterea profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exultat; sed et supernae uirtutes atque angelicae concinnunt potestates, hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes: sanctus
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


768 INFRA ACTIONEM. Communicantes et noctem sacratissimam caelebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, sed et memoriam
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


769 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum in Christo Iesu Domino nostro, quaesumus Domine ut placatus accipias; pro quibus maiestati tuae supplices fundimus preces, ut nomina eorum ascribi iubeas in libro uiuentium, dies que nostros in tua pace
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


770 BENEDICTIO SVPER AGNVM IN PASCHA. Deus uniuersae carnis qui Noe et filiis suis de mundis et inmundis animalibus praecepta dedisti, qui que sicut holera herbarum humano generi quadrupedia munda edere permisisti, qui agnum in Aegypto Moyse et populo tuo in uigilia paschae comedere precipisti, in figura agni Domini nostri Iesu Christi cuius sanguine omnia primogenita tibi de mundo redemisti, et in nocte illa omne primogenitum in Aegypto percutere precipisti, seruans populum tuum agni sanguine prenotatum, dignare Domine omnipotens benedicere et sanctificare has ouium mundarum carnes, ut quicumque ex populis tuis fidelibus comederint, omni benedictione caelestis gratiae saturati, repleantur in bonis. Per quem omnia Domine
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


771 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut diuino munere saciati, et sacris mysteriis innouemur et moribus. Per
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


772 Digne nos tuo nomini quaesumus Domine famulari salutaris cibus et sacer potus instituat, ut renouationem conditionis humanae, quam mysterio continet, in nostris iugiter sensibus operetur. Per Dominum nostrum
{CXVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSAM IN NOCTE SANCTA}


773 Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, uota nostra quaesumus quae preueniendo aspiras, etiam adiuuando prosequere. Per Dominum nostrum
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


774 Deus qui paschale nobis remedium contulisti, populum tuum caelesti dono prosequere, ut inde post in perpetuum gaudeat unde nunc temporaliter exultat. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


775 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis, ad aeternitatis nobis medellam, te operante, proficiant. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


776 VD. Te quidem omni tempore, sed in hoc precipue die laudare, benedicere et predicare, quod pascha nostrum immolatus est Christus, per quem in aeternam uitam filii lucis oriuntur, fidelibus regni caelestis atria reserantur, et beatae legis conmercia diuinis humana mutantur; quia nostrorum omnium mors cruce Christi perempta est, et resurrectione eius omnium uita resurrexit; quem in susceptione mortalitatis Deum maiestatis agnoscimus, et in diuinitatis gloria Deum et hominem confitemur; qui mortem nostram moriendo destruxit, et uitam resurgendo restituit, Iesus Christus Dominus noster. Et ideo cum angelis
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


777 INFRA ACTIONEM. Communicantes et diem sacratissimum caelebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, sed et memoriam. HANC IGITVR VT SVPRA
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


778 POST COMMVNIONEM. Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde, ut quos sacramentis paschalibus saciasti, tua facias pietate concordes. Per Dominum nostrum
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


779 Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam uitam, in Christi resurrectione nos reparas, custodi opera misericordiae tuae, et suauitatem corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi unigeniti filii tui nostris infunde pectoribus. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


780 AD SANCTVM IOHANNEM AD VESPERVM. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui resurrectionis dominicae solemnia colimus, inuocatione tui Spiritus a morte animae resurgamus. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


781 AD FONTES. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui resurrectionis dominicae solemnia colimus, ereptionis nostrae suscipere laeticiam mereamur. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


782 AD SANCTVM ANDREAM. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnouimus, ipsi per amorem Spiritus a morte animae resurgamus. Per Dominum nostrum
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


783 Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa caelebrare, fac nos quaesumus in caelestia regna gaudere. Per
{CXVIII. DOMINICA SANCTA AD SANCTAM MARIAM AD PRESEPIVM}


784 Deus qui solemnitate paschali mundo remedia contulisti, populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere, ut et perfectam libertatem consequi mereatur, et ad uitam proficiat sempiternam. Per Dominum nostrum
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


785 Paschale mysterium recensentes, apostolorum Domine beatorum precibus foueamur quorum magisterium cognouimus exsequendum. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


786 SECRETA. Paschales hostias recensentes, quaesumus Domine, ut quod frequentamus actu conprehendamus affectu. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


787 VD. Nos precari clementiam tuam, ut ad caelebrandum digne paschale mysterium beatorum apostolorum precibus adiuuemur, et quorum predicatione haec credenda suscepimus, eorum patrociniis fideliter exsequamur. Per Christum. INFRA ACTIONEM VT SVPRA IN NOCTE SANCTA
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


788 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Impleatur in nobis Domine quaesumus sacramenti paschalis sancta libatio, nos que de terrenis affectibus ad caeleste transferat institutum. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


789 AD VESPERVM. Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, a cunctis malis inminentibus per haec paschalia festa liberemur. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


790 AD FONTES. Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae uenerando colimus, etiam uiuendo teneamus. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


791 AD SANCTVM ANDREAM. Deus qui populum tuum de hostis callidi seruitute liberasti, preces eius misericorditer respice, et aduersantes ei tua uirtute prosterne. Per
{CXVIIII. INCIPIVNT TOTIVS ALBAE ORATIONES ET PRECES. FERIA II.}


792 Deus qui ecclesiam tuam nouo semper foetu multiplicas, concede famulis tuis, ut sacramentum uiuendo teneant, quod fide perceperunt. Per Dominum nostrum
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


793 Deus ecclesiae tuae redemptor atque perfector, fac quaesumus, ut apostolorum precibus paschalis sacramenti dona capiamus, quorum nobis ea tribuisti magisterio predicari. Per
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


794 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine oblationes familiae tuae, ut sub tuae protectionis auxilio et conlata non perdant et ad aeterna dona perueniant. Per Dominum nostrum
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


795 VD. Qui oblatione sui corporis, remotis sacrificiis carnalium uictimarum, seipsum tibi pro salute nostra offerens idem sacerdos et sacer agnus exhibuit. Per. INFRA ACTIONEM VT SVPRA IN NOCTE SANCTA
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


796 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseueret. Per
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


797 AD VESPEROS. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui paschalis festiuitatis solemnia colimus, in tua semper sanctificatione uiuamus. Per
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


798 AD FONTES. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut per haec paschalia festa quae colimus, deuoti in tua semper laude uiuamus. Per
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


799 AD SANCTVM ANDREAM. Deus qui conspicis familiam tuam omni humana uirtute distitui, paschali interueniente solemnitate, tui eam brachii protectione custodi. Per
{ CXX. FERIA III. AD SANCTVM PAVLVM }


800 Deus qui nos resurrectionis dominicae annua solemnitate laetificas, concede propitius ut per temporalia festa, quae agimus, peruenire ad gaudia aeterna mereamur. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


801 Deus qui solemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris, annua festiuitatis huius dona prosequere, ut obseruantia temporalis ad uitam proficiat sempiternam. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


802 SECRETA. Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus, quibus ecclesia tua mirabiliter et pascitur et nutritur. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


803 VD. Circumdantes altaria tua Domine uirtutem, et in ipsius agni inmaculati agnitione gloriantes, qui se ipsum pro nobis obtulit inmolandum, ut corpore eius et sanguine, quo a peccatis redempti sumus, ad aeternam uitam sacrificiis caelestibus pascamur. Per Christum. INFRA ACTIONEM VT SVPRA IN NOCTE SANCTA
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


804 SEQVITVR. POST COMMVNIONEM. Ab omni nos quaesumus Domine uetustate purgatos, sacramenti tui ueneranda perceptio in nouam transferat creaturam. Per Dominum
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


805 AD VESPEROS. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut huius paschalis festiuitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat, et uitam conferat sempiternam. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


806 Deus qui nos per paschalia festa laetificas, concede propitius, ut ea quae deuote agimus, te adiuuante fideliter teneamus. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


807 AD SANCTVM ANDREAM. Tribue quaesumus omnipotens Deus, ut illuc tendat christianae deuotionis affectus, quo te cum est nostra substantia. Per
{CXXI. FERIA IIII. AD SANCTVM LAVRENTIVM.}


808 Deus qui diuersitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


809 Deus qui multiplicas subolem renascentium, fac eos gaudere propitius de suorum uenia peccatorum. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


810 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius, ut confessione tui nominis et baptismate renouati, sempiternam beatitudinem consequantur. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


811 VD. Quia uetustate destructa renouantur uniuersa deiecta, et uita nobis in Christo reparatur integritas, quem laudant. INFRA ACTIONEM VT SVPRA
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


812 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Exaudi Domine preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et uitae nobis conferant presentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


813 AD VESPEROS. Deus qui nobis ad caelebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestetisti, doce nos et metuere quod irasceris et amare quod precipis. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


814 AD FONTES. Da quaesumus omnipotens Deus, ut ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et noua semper fecunditate laetetur. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


815 AD SANCTVM ANDREAM. Multiplica quaesumus Domine fidem populi tui, ut cuius per te sumpsit initium, per te consequatur augmentum. Per
{CXXII. FERIA V. AD SANCTOS APOSTOLOS.}


816 Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut quod professione caelebramus, imitemur affectu. Per Dominum nostrum
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


817 Deus qui ad caeleste regnum nonnisi renatis ex aqua et Spiritu sancto pandis introitum, auge semper super famulos tuos gratiae tuae dona, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis fraudentur promissis. Per
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


818 SECRETA. Hostias quaesumus Domine placatus assume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. Per Dominum
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


819 VD. Per Christum Dominum nostrum; qui secundum promissionis suae incommutabilem ueritatem caelestis pontifex factus in aeternum, solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit, sed potius peccata mundi idem uerus agnus abstersit. Et ideo. INFRA ACTIONEM VT SVPRA IN NOCTE SANCTA
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


820 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Respice quaesumus Domine populum tuum, et quem aeternis dignatus es renouare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolue. Per
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


821 AD VESPEROS AD HIERVSALEM. Deus per quem et redemptio uenit et praestatur adoptio, respice in opera misericordiae tuae, ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et uera libertas. Per
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


822 AD FONTES. Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter inpende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam. Per
{CXXIII. FERIA VI. AD SANCTAM MARIAM AD MARTYRES }


823 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui festa paschalia uenerando egimus, per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. Per Dominum nostrum
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


824 Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda famulorum, ut quos de infidelitatis tenebris liberasti, numquam a tuae ueritatis luce discedant. Per
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


825 SECRETA. Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetua nobis fiat causa laetitiae. Per
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


826 VD. Nos te suppliciter obsecrare, et Iesum Christum Dominum nostrum ut cuius muneris pignus accepimus, manifesta dona conprehendere ualeamus, ut quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum, adtingere mereamur resurrectionis dominicae firmitatem. Et ideo. INFRA ACTIONEM VT SVPRA
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


827 SEQVITVR POST COMMVNIONEM. Redemptionis nostrae munere uegitati, quaesumus Domine, ut hoc perpetuae salutis auxilium, fides semper uera perficiat. Per
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


828 Deus, totius conditor creaturae, famulos tuos, quos fonte renouasti baptismatis quos que gratiae tuae plenitudine solidasti, in adoptionis sorte facias dignanter ascribi. Per
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


829 AD FONTES. Deus qui multiplicas ecclesiam tuam in subole renascentium, fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. Per Dominum nostrum
{CXXIIII. SABBATO AD SANCTVM IOHANNEM AD LATERANIS.}


830 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui festa paschalia peregimus, haec te largiente moribus et uita teneamus. Per
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


831 Deus qui renatis baptismate mortem adimis, et uitam tribuis sempiternam, concede quaesumus, ut quorum nunc regenerationis sacrae diem caelebramus octauum, ita corpora eorum animas que custodias, ut gratiam se catholicae fidei percepisse pietatis tuae defensione cognoscant. Per
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


832 SECRETA. Suscipe munera quaesumus Domine exultantis ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestetisti, perpetuum fructum concede laeticiae. Per Dominum
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


833 VD. Suppliciter obsecrantes, ne nos ad illum sinas redire actum, cui iure dominatur inimicus, sed in hac potius perficias absolutione persistere, per quam diabolus extitit filio tuo uincente captiuus. Per quem. HANC IGITVR VT SVPRA
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


834 POST COMMVNIONEM. Maiestatem tuam Domine supplices exoramus, ut quos uiam fecisti perpetuae salutis intrare, nullis permittas errorum laqueis inplicari. Per Dominum
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


835 Exuberet quaesumus Domine mentibus nostris paschalis gratia sacramenti, ut donis suis ipsa nos dignos efficiat. Per
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


836 AD VESPEROS AD SANCTOS COSMAM ET DAMIANVM. Deus qui nos exultantibus animis pascha tuum caelebrare tribuisti, fac quaesumus nos et temporalibus gaudere subsidiis, et aeternitatis effectibus gratulari. Per
{CXXV. DOMINICA POST ALBAS.}


837 Deus qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti, da nobis et uelle et posse quae precipis, ut populo tuo ad aeternitatem uocato una sit fides cordium et pietas actionum. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


838 Deus qui credentes in te fonte baptismatis innouasti, hanc renatis in Christo concede custodiam, ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis admittant. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}
[]


839 Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti, propitiare supplicationibus nostris, ut interpellans pro nobis pontifex summus, quos per id quod nostri est similis reconciliat, per id quod tibi est aequalis absoluat. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


840 Deus qui ad aeternam uitam in Christi resurrectione nos reparas, erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem, ut qui propter nos iudicandos aduenit, pro nobis iudicaturus adueniat. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


841 Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, respice propitius ad electionem tuam, ut qui sacramento baptismatis sunt renati, regni caelestis mereantur introitum. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


842 Omnipotens sempiterne Deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut quos regenerationis mysterio innouare dignatus es, in his dona tua perpetis gratiae protectione conserua. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


843 Praesta nobis omnipotens et misericors Deus, ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus ueraciter portionem. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


844 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut ueterem cum suis actionibus hominem deponentes, illius conuersatione uiuamus ad cuius nos substantiam paschalibus remediis transtulisti. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


845 Depelle quaesumus Domine conscriptum peccati lege cyrographum, quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem tui filii uacuasti. Per Dominum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


846 Deus qui ad aeternam uitam in Christi resurrectione nos reparas, imple pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut cum in maiestate sua saluator noster aduenerit, quos fecisti baptismo regenerari facias beata inmortalitate uestiri. Per Dominum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


847 Deus humani generis conditor et redemptor, da quaesumus, ut reparationis nostrae conlata subsidia te iugiter inspirante sectemur. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


848 Gaudeat Domine plebs fidelis, et cum propriae recolit saluationis exordia, eius promoueatur augmentis. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


849 Deus qui renatis ex aqua et Spiritu sancto caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam quam dedisti, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis priuentur promissis. Per Dominum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


850 Fac omnipotens Deus, ut qui paschalibus remediis innouati similitudinem terreni parentis euasimus, ad formam caelestis transferamur auctoris. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


851 Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut paschali interueniente solemnitate, ab omni prauitate defensa donis caelestibus prosequatur. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


852 Paschalibus nobis quaesumus Domine remediis dignanter inpende, ut terrena desideria respuentes, discamus inhiare caelestia. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


853 Quaesumus omnipotens Deus iam non teneamur obnoxiis sententiae damnationis humanae, cuius nos uinculis haec redemptio paschalis absoluit. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


854 Concede misericors Deus, ut quod paschalibus exsequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


855 Praesta nobis omnipotens Deus, ut percipientes paschali munere ueniam peccatorum, deinceps peccata uitemus. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


856 Deus qui per unigenitum tuum deuicta morte aeternitatis nobis aditum reserasti, erige ad te tuorum corda credentium, ut omnes generati adprehendant meritis quod susceperunt mysteriis. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


857 Da misericors Deus, ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi inueniamur et nos ueratiter portionem. Per Dominum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


858 Adesto quaesumus Domine tuae familiae et dignanter inpende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


859 Exaudi nos omnipotens Deus, et familiae tuae corda cui perfectam baptismi gratiam contulisti, ad promerandam beatitudinem aptes aeternam. Per Dominum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


860 Conserua in nobis quaesumus Domine misericordiam tuam, et quos ab erroris liberasti caligine, ueritatis tuae firmius inherere facias documento. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


861 Solita quaesumus Domine quos saluasti pietate custodi, ut quia tua passione sunt redempti, tua resurrectione laetentur. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


862 Christianam quaesumus Domine respice plebem, et quam aeternis dignatus es renouare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolue. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


863 Omnipotens sempiterne Deus, propensius his diebus tuam misericordiam consequamur, quibus eam plenius, te largiente, cognouimus. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


864 Concede misericors Deus, ut et deuotus tibi populus tuus existat, et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obteneat. Per Dominum nostrum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


865 Deus qui sensus nostros terrenis accionibus perspicis retardari, concede quaesumus, ut tuo potius munere tuis aptemur remediis. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


866 Largire quaesumus ecclesiae tuae Deus et a suis semper et ab alienis abstinere delictis, ut pura tibi mente deseruiens, pietatis tuae remedia sine cessatione percipiat. Per
{CXXVI. ITEM ALIAS ORATIONES PASCHALES.}


867 Deus per cuius prouidentiam ne praeteritorum momenta deficiunt, nec ulla superest expectatio futurorum, tribue permanentem peractae quam recolimus solemnitatis effectum, ut quod recordatione percurrimus, semper in opere teneamus. Per Dominum nostrum
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


868 Deus qui renatis fonte baptismatis delictorum indulgentiam tribuisti, praesta misericors, ut recolentibus huius natiuitatis insignia plenam adoptionis gratiam largiaris. Per
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


869 SECRETA. Clementiam tuam Domine suppliciter exoramus, ut paschalis muneris sacramentum quod fide recolimus et spe desideramus, intenti perpetua dilectione capiamus. Per Dominum nostrum
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


870 VD. Redemptionis nostrae festa recolere, quibus humana substantia uinculis preuaricationis exuta spem resurrectionis per renouatam originis dignitatem adsumpsit. Per quem
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


871 INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem famulorum famularum que tuarum quam tibi offerunt, annua recolentes mysteria quibus eos tuis adoptasti regalibus institutis, quaesumus Domine placatus intende; pro quibus supplices preces effundimus, ut in eis et conlata custodias, et promissae beatitudinis premia largiaris; diesque nostros
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


872 POST COMMVNIONEM. Tua nos quaesumus Domine sancta purificent, et operationis suae remedio nos perficiant esse placatos. Per
{CXXVII. ORATIONES ET PRECES DE PASCHA ANNOTINA}


873 Deus qui es humani generis reparator et rector, da quaesumus ecclesiam tuam et noua prole semper augeri, et deuotione cunctorum crescere filiorum. Per Dominum
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


874 Renouatos Domine fontis ac Spiritus tui potentia in hereditarium populum clementer adnumera, ut qui a multitudine purgati sunt criminum, inuisibilium etiam mereantur copiam praemiorum. Per
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


875 SECRETA. Offerimus tibi Domine laudes et munera, et pro concessis beneficiis exhibentes gratias, et pro concedendis suppliciter depraecantes. Per Dominum nostrum
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


876 VD. Nos te suppliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter inpendas quo et paschalia capiant sacramenta, et desideranter expectent uentura, ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad nouam uitam his operantibus perducantur. Et ideo cum angelis
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


877 POST COMMVNIONEM. Adiuuet nos quaesumus Domine sanctum istud paschale mysterium, et ut deuotis hoc mentibus exsequamur obteneat. Per
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


878 AD POPVLVM. Populus tuus quaesumus Domine renouata semper exultet animae iuuentute, ut qui antea peccatorum ueternoso in mortis uenerat senio, nunc laetetur in pristinam se gloriam restitutum. Per
{CXXVIII. ORATIONES ET PRECES IN PAROCHIIS}


879 Gratiam tuam quaesumus Domine mentibus nostris infunde, ut qui angelo nunciante Christi filii tui incarnationem cognouimus, per passionem eius ad resurrectionis gloriam perducamur. Per
{ CXXVIIII. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.}


880 Omnipotens sempiterne Deus, qui coaeternum tibi filium hodie pro mundi salute secundum carnem Spiritu sancto concipiendum angelico ministerio beatae Mariae semper uirgini declarasti, adesto propitius populo tuo, ut ad eius natiuitatem pace concessa liberioribus animis occuramus. Per
{ CXXVIIII. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.}


881 SECRETA. Accepta tibi sit quaesumus Domine haec oblatio plebis tuae quam offerimus hodie ob incarnationem simul et passionem redemptoris nostri Iesu Christi; te supplices deprecamur, ut placatus accipias. Per Dominum
{ CXXVIIII. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.}


882 POST COMMVNIONEM. Deus qui diuinis obsequiis angelorum magnificas dignitates, extremitatem nostram ad respectum tuae uisitationis inlustra, ut quod per illos facis nobis mirabiliter nunciari, facias nos misericorditer adipisci. Per
{ CXXVIIII. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.}


883 Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui per beatae Mariae sacri uteri diuinae gratiae obumbrationem uniuersum mundum inluminare dignatus es, maiestatem tuam supplices exoramus, ut quod nostris meritis non ualemus obteneri, eius adipisci praesidiis mereamur. Per Dominum
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


884 SECRETA. Altari tuo Domine superposita munera sanctus Spiritus benignus assumat, qui hodie beatae Mariae uiscera splendoribus suae uirtutis repleuit. Per Dominum nostrum
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


885 Oblationes nostras quaesumus Domine propitiatus intende, quas in honore beatae et gloriosae semper que uirginis Dei genetricis Mariae annua solemnitate deferimus, et coaeternus Spiritus sanctus tuus qui illius uiscera splendore suae gratiae ueritatis repleuit, nos ab omni facinore delictorum emundet benignus. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


886 VD. Qui nos mirabile mysterium et inenarrabile sacramentum per uenerabilem Mariam seruare docuisti, in qua manet intacta castitas, pudor integer, firma constantia; nam in hoc se matrem Domini fuisse cognouit, quia plus gaudii contulit quam pudoris; laetatur enim quod uirgo concepit, quod caeli Dominum clausis portauit uisceribus, quod uirgo edidit partum; o magna clementia deitatis, quae uirum non agnouit et mater est et post filium uirgo est; duobus enim gauisa est muneribus: miratur quod peperit, laetatur quod edidit saluatorem Iesum Christum Dominum nostrum per quem
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


887 POST COMMVNIONEM. Adesto Domine populo tuo, ut quae sumpsit fideliter, et mente sibi et corpore beatae Mariae semper uirginis intercessione custodiat. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


888 AD POPVLVM. Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis, et beatae Mariae patrociniis confidentes, a cunctis hostibus redde securos. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


889 ITEM ALIAS ORATIONES. Beatae et gloriosae semper que uirginis Dei genetricis Mariae quaesumus omnipotens Deus intercessio nos gloriosa protegat, et ad uitam perducat aeternam. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


890 Beatae et gloriosae semper que uirginis Dei genetricis Mariae nos Domine quaesumus merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


891 Porrige nobis Deus dexteram tuam, et per intercessionem beatae et gloriosae semper que uirginis Dei genetricis Mariae, auxilium nobis superne uirtutis inpende. Per
{CXXX. IN ADNVNTIATIONE SANCTAE MARIAE MATRIS DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI. VIII KALENDAS APRILIS.ITEM ALIA MISSA.}


892 Deus qui in filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis perpetuam laeticiam concede ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias sempiternis perfrui. Per Dominum nostrum
{ CXXXI. ORATIONES ET PRAECES POST OCTABAM PASCHAE.}


893 Deus in cuius praecipuis mirabilibus est humana reparatio, solue opera diaboli, et mortifera peccati uincula disrumpe, ut destructa malignitate quae nocuit, uincat misericordia quae redemit. Per
[ CXXXI. ORATIONES ET PRAECES POST OCTABAM PASCHAE.]


894 SECRETA. Benedictionem Domine nobis conferat salutarem sacra semper oblatio, ut quod agit mysterio, uirtute perficiat. Per Dominum nostrum
{ CXXXI. ORATIONES ET PRAECES POST OCTABAM PASCHAE.}


895 VD. Quoniam maiestatem tuam praecari sine cessatione debemus, ut ignorantiam nostrae mortalitatis adtendens, ex tua inspiratione nos facias postulare quod rectum est, et tua clementia tribuas inpetrare quod poscimus. Per Christum
{ CXXXI. ORATIONES ET PRAECES POST OCTABAM PASCHAE.}


896 POST COMMVNIONEM. Praesta nobis omnipotens Deus, ut uiuificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur. Per
{ CXXXI. ORATIONES ET PRAECES POST OCTABAM PASCHAE.}


897 Exaudi Domine praeces nostras, quas in sancti confessoris tui atque pontificis Leonis solemnitate deferimus, ut qui tibi digne meruit famulari, eius intercedentibus meritis, ab omnibus nos absolue peccatis. Per Dominum
{CXXXII. III IDVS APRILIS. NATALE SANCTI LEONIS PAPAE.}


898 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatus Leo tibi placita fulgeat sorte pontificatus, et pietati tuae nos pia supplicatione commendet. Per
{CXXXII. III IDVS APRILIS. NATALE SANCTI LEONIS PAPAE.}


899 SECRETA. Sancti Leonis confessoris tui atque pontificis quaesumus Domine annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos, ut per haec piae oblationis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per
{CXXXII. III IDVS APRILIS. NATALE SANCTI LEONIS PAPAE.}


900 POST COMMVNIONEM. Deus, fidelium remunerator animarum, praesta ut beati Leonis confessoris tui atque pontificis, cuius uenerandam caelebramus festiuitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dominum nostrum
{CXXXII. III IDVS APRILIS. NATALE SANCTI LEONIS PAPAE.}


901 Concede nobis omnipotens Deus sanctae martyris tuae Eufimiae et exultare meritis et beneficiis referre suffragiis. Per
{CXXXIII. IDIBVS APRILIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE}


902 Annue quaesumus Domine ut sanctae martyris Eufimiae tibi placitis deprecationibus adiuuemur. Per
{CXXXIII. IDIBVS APRILIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE}


903 SECRETA. Muneribus Domine te magnificamus oblatis, qui in sanctae nobis solemnitatibus Eufimiae et gaudia aeterna concilias, et patrocinia sempiterna largiris. Per
{CXXXIII. IDIBVS APRILIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE}


904 VD. In exultatione precipue solemnitatis hodiernae, quo beatae Eufimiae martyrae tuae passionem consummatam recolimus uenerando, et gloriam nominis tui nitimur debitis magnificare praeconiis. Per
{CXXXIII. IDIBVS APRILIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE}


905 POST COMMVNIONEM. Sanctae nos martyris Eufimiae precatio tibi Domine grata comitetur, et tuam nobis indulgentiam poscere non desistat. Per
{CXXXIII. IDIBVS APRILIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE}


906 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui sanctorum tuorum Tiburtii et Valeriani et Maximi solemnia colimus, eorum etiam uirtutes imitemur. Per
{CXXXIIII. XVIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTORVM TIBVRTII ET VALERIANI ET MAXIMI.}


907 SECRETA. Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum, ut quod illos passio gloriosos, nos deuotio reddat innocuos. Per
{CXXXIIII. XVIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTORVM TIBVRTII ET VALERIANI ET MAXIMI.}


908 VD. Te in sanctorum martyrum tuorum festiuitate laudantes; tu enim semper es in tuorum mirabilis commemoratione sanctorum, qui et magnae fidei largiris affectum, et tollerantiam tribuis passionum, et exquisita diaboli facis machinamenta superari, ut egregii martyres tui ad capiendam supernorum beatitudinem praemiorum, nec blandimentis saeculi nec ullis retardentur angustiis. Et ideo cum angelis
{CXXXIIII. XVIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTORVM TIBVRTII ET VALERIANI ET MAXIMI.}


909 POST COMMVNIONEM. Caelesti munere saginati, quaesumus Domine Deus noster ut haec nobis dona martyrum tuorum supplicatione beata sanctificent. Per
{CXXXIIII. XVIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTORVM TIBVRTII ET VALERIANI ET MAXIMI.}


910 Deus qui errantes ut in uiam possint redire iusticiae ueritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari. Per
{ CXXXV. SECVNDA DOMINICA POST OCTABAM PASCHAE.}


911 Tibi placitam Deus noster populo tuo tribue uoluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis. Per
{ CXXXV. SECVNDA DOMINICA POST OCTABAM PASCHAE.}


912 SECRETA. His nobis Domine mysteriis conferatur, quo terrena desideria mitigantes, discamus habere caelestia. Per
{ CXXXV. SECVNDA DOMINICA POST OCTABAM PASCHAE.}


913 VD. Qui humanis miseratus erroribus per uirginem nasci dignatus est, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberauit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit uitam. Per Christum Dominum nostrum
{ CXXXV. SECVNDA DOMINICA POST OCTABAM PASCHAE.}


914 POST COMMVNIONEM. Sacramenta quae sumpsimus quaesumus Domine et spiritalibus nos excipiant alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per
{ CXXXV. SECVNDA DOMINICA POST OCTABAM PASCHAE.}


915 Tuus sanctus martyr Georgius nos quaesumus Domine ubique laetificet, ut eius dum merita in presenti festiuitate recolimus, patrocinia in augmentum uirtutum senciamus. Per
{CXXXVI. VIIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTI GEORGII MARTYRIS}


916 SECRETA. Tanto placabiles quaesumus Domine nostrae sint hostiae, quanto sancti martyris Georgii, pro cuius solemnitate exhibentur, tibi grata sunt merita. Per Dominum nostrum
{CXXXVI. VIIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTI GEORGII MARTYRIS}


917 VD. Te in omnium martyrum triumphis laudare, quoniam tuis donis atque muneribus beati martyris Georgii passionem hodierna solemnitate ueneramur, qui pro confessione Iesu Christi filii tui diuersa supplicia sustinuit, et ea deuincens coronam perpetuitatis promeruit. Per
{CXXXVI. VIIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTI GEORGII MARTYRIS}


918 POST COMMVNIONEM. Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus, percepta sacramenti tui nos uirtute defende. Per
{CXXXVI. VIIII KALENDAS MAII. NATALE SANCTI GEORGII MARTYRIS}


919 Sancti nos quaesumus Domine Vitalis natalicia uotiua laetificent, et suae beneficiis intercessionis attollant. Per
{CXXXVII. IN NATALE SANCTI VITALIS. IIII KALENDAS MAII.}


920 SECRETA. Accepta tibi sit in conspectu tuo Domine nostra deuotio, et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per
{CXXXVII. IN NATALE SANCTI VITALIS. IIII KALENDAS MAII.}


921 POST COMMVNIONEM. Exultet quaesumus Domine populus tuus in sancti tui commemoratione Vitalis, et cuius uotiuo laetatur officio, suffragio releuetur optato. Per
{CXXXVII. IN NATALE SANCTI VITALIS. IIII KALENDAS MAII.}


922 Deus qui fidelium mentes unius efficis uoluntatis, da populis tuis id amare quod precipis, id desiderare quod promittis, ut inter mundanas uarietates, ibi nostra fixa sint corda ubi uera sunt gaudia. Per
{CXXXVIII. DOMINICA III POST OCTABAM PASCHAE.}


923 Exaudi Domine preces nostras, ut quod tui Verbi sanctificationem promissum est, euangelico ubique compleatur effectu et plenitudo adoptionis obteneat, quod predixit testificatio ueritatis. Per
{CXXXVIII. DOMINICA III POST OCTABAM PASCHAE.}


924 SECRETA. Deus qui nos per huius sacrificii ueneranda commercia unius summae diuinitatis participes effecisti, praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus ueritatem, sic eam dignis moribus adsequamur. Per Dominum nostrum
{CXXXVIII. DOMINICA III POST OCTABAM PASCHAE.}


925 VD. De tuo munere postulantes, ut tempora quibus post resurrectionem Dominus noster Iesus Christus cum discipulis suis corporaliter habitauit, pia deuotione tractemus. Per
{CXXXVIII. DOMINICA III POST OCTABAM PASCHAE.}


926 POST COMMVNIONEM. Adesto Domine Deus noster, ut per haec quae fideliter sumpsimus, et  purgemur a uitiis, et a periculis omnibus exuamur. Per
{CXXXVIII. DOMINICA III POST OCTABAM PASCHAE.}


927 Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate laetificas, praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per
{CXXXVIIII. IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLI. KALENDIS MAII.}


928 Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis, qui que hunc diem beatorum apostolorum Philippi et Iacobi martyrio consecrasti, da ecclesiae tuae de natalitio tantae festiuitatis laetari, ut apud misericordiam tuam et exemplis eorum et meritis adiuuemur. Per
{CXXXVIIII. IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLI. KALENDIS MAII.}


929 SECRETA. Respice Domine munera quae in sanctorum apostolorum tuorum Philippi et Iacobi commemoratione deferimus, ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per Dominum
{CXXXVIIII. IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLI. KALENDIS MAII.}


930 VD. Quia tui operis tuae que uirtutis est, ut beatorum apostolorum Iacobi et Philippi gloriosa confessio usque in finem saeculi nobis capiat regni  caelestis augmentum. Per Christum Dominum nostrum, per
{CXXXVIIII. IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLI. KALENDIS MAII.}


931 POST COMMVNIONEM. Beatorum apostolorum Philippi et Iacobi honore continuo Domine plebs tua semper exultet, et his presulibus gubernetur, quorum et doctrinis gaudet et meritis. Per
{CXXXVIIII. IN NATALE PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLI. KALENDIS MAII.}


932 Beati nos quaesumus Domine Iuuenalis et confessio semper prosit et meritum. Per Dominum nostrum
{CXL. IN NATALE SANCTI IVVENALIS. V NONAS MAII.}


933 Annue quaesumus Domine, ut merita tibi placita sancti confessoris et episcopi tui Iuuenalis, pro gregibus quos sincero ministerio gubernauit, pietatem tuam semper exorent. Per
{CXL. IN NATALE SANCTI IVVENALIS. V NONAS MAII.}


934 SECRETA. Hostias nostras quaesumus Domine sanctus pontifex Iuuenalis nomini tuo reddat acceptas, qui eas tibi digne conplacuit offerendas. Per Dominum nostrum
{CXL. IN NATALE SANCTI IVVENALIS. V NONAS MAII.}


935 POST COMMVNIONEM. Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quae nobis, intercedente beato Iuuenali confessore tuo atque pontifice, uberius confidimus profutura. Per
{CXL. IN NATALE SANCTI IVVENALIS. V NONAS MAII.}


936 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri, Euenti et Teodoli natalicia colimus, a cunctis malis inminentibus eorum intercessionibus liberemur. Per
{CXLI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ALEXANDRI EVENTI ET TEODOLI.}


937 SECRETA. Sacrificium laudis tibi Domine offerimus in tuorum commemoratione sanctorum, da quaesumus ut quod illis contulit gloriam, nobis prosit ad salutem. Per
{CXLI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ALEXANDRI EVENTI ET TEODOLI.}


938 POST COMMVNIONEM. Pasce nos Domine tuorum gaudiis ubique sanctorum, quia nostrae salutis augmenta sunt quotiens illis honor inpenditur, in quibus tu mirabilis praedicaris. Per
{CXLI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM ALEXANDRI EVENTI ET TEODOLI.}


939 Deus qui in praeclara salutiferae crucis inuentione passionis tuae miracula suscitasti, concede ut uitalis ligni precio uitae aeternae suffragia consequamur. Per
{CXLII. ITEM EODEM DIE. INVENTIO SANCTAE CRVCIS.}


940 Deus qui cunctae oboediunt creaturae, et omnia Verbo tuo fecisti in sapientia, supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam, ut quos per lignum sanctae crucis filii tui pio cruore es dignatus redemere, tu qui es lignum uitae paradysi que reparator, omnibus in te credentibus diri serpentis uenena extingue, et per gratiam Spiritus sancti poculum salutis semper infunde. Per Dominum
{CXLII. ITEM EODEM DIE. INVENTIO SANCTAE CRVCIS.}


941 SECRETA. Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et per uixillum sanctae crucis filii tui ad conterendas potestatis aduersariorum insidias, nos in tuae protectionis securitate constituat. Per
{CXLII. ITEM EODEM DIE. INVENTIO SANCTAE CRVCIS.}


942 VD. Praecipue in die ista, in qua filii tui unigeniti a Iudaeis abditum gloriosum inuentum est triumphum; qui protoplausti facinus per ligni uetiti gustum humano que generi deriuatum, per idem lignum crucis simul quoque nostra se cum Christus adfixit delicta deleuisti; cuius tipum uirga tenuit in separatas aequoris undas, et uiam populo Moysi praeparauit securam; per cuius quoque umbram aspera mors populi lignum deducta cucurrit, in quo pendens redemptor factus maledictum, ut a maledicto nos eriperet legis; cuius ligni mysteriis saluari credimus omnes, ut cum omnibus sanctis conprehendere ualeamus quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum; in quibus gloriamur iusticiae armis, per quam nobis crucifixus est mundus, et nos crucifigimur mundo, quo signo inimici pellimus tela cuncta que iacula calliditatis salubriter trucidantes, expediti compedibus hoc fronte nostra ferimus signum; huius tutela confisi, callem adgredimur tenuem per quod de torrente in uia bibet saluator; propter quod multum a terris in dextera tua nostrum subiit caput. Et ideo cum angelis
{CXLII. ITEM EODEM DIE. INVENTIO SANCTAE CRVCIS.}


943 POST COMMVNIONEM. Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati, quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas, quos per lignum sanctae crucis filii tui, arma iusticiae pro salute mundi triumphare iussisti. Per
{CXLII. ITEM EODEM DIE. INVENTIO SANCTAE CRVCIS.}


944 Deus a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus, ut cogitemus te inspirante quae recta sunt, et te gubernante eadem faciamus. Per
{ CXLIII. QVARTA DOMINICA POST CLAVSVM PASCHAE.}


945 Deus qui misericordiae ianuam fidelibus patere uoluisti, respice in nos et miserere nostri, ut qui uoluntatis tuae uiam donante te sequimur, a uitae numquam semitis deuiemur. Per Dominum nostrum
{ CXLIII. QVARTA DOMINICA POST CLAVSVM PASCHAE.}


946 SECRETA. Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut, per haec piae deuotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dominum nostrum
{ CXLIII. QVARTA DOMINICA POST CLAVSVM PASCHAE.}


947 VD. Tu mentes nostras bonis operibus semper informes, quia sic erimus preclari muneris prumpta sinceritate cultores, si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium studeamus habere perpetuum. Per
{ CXLIII. QVARTA DOMINICA POST CLAVSVM PASCHAE.}


948 POST COMMVNIONEM. Tribue nobis Domine caelestis mensae uirtutis sacietatem, et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. Per
{ CXLIII. QVARTA DOMINICA POST CLAVSVM PASCHAE.}


949 Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra conturbant, praesta quaesumus, ut beati Iohannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. Per
{CXLIIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS APOSTOLI ANTE PORTAM LATINAM. PRIDIE NONAS MAII.}


950 SECRETA. Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Iohannis apostoli predicatio sancta conciliet, ut cuius honore solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per
{CXLIIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS APOSTOLI ANTE PORTAM LATINAM. PRIDIE NONAS MAII.}


951 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine diuina mysteria beati Iohannis apostoli festiuitate laetantes, quae sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis quaesumus ad ueniam prodesse perficias. Per
{CXLIIII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS APOSTOLI ANTE PORTAM LATINAM. PRIDIE NONAS MAII.}


952 Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sancti martyris tui Gordiani festiuitate laetificas, praesta ut cuius commemoratione gaudemus, praesidio muniamur. Per
{CXLV. NATALE SANCTI GORDIANI. VI IDVS MAII.}


953 SECRETA. Grata tibi sint Domine munera nostra, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et beati Gordiani festiuitas gloriosa commendet. Per
{CXLV. NATALE SANCTI GORDIANI. VI IDVS MAII.}


954 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percipimus, intercedente beato Gordiano martyre tuo, per haec contra omnia aduersa muniamur. Per Dominum
{CXLV. NATALE SANCTI GORDIANI. VI IDVS MAII.}


955 Semper nos Domine martyrum tuorum Nerei, Achillei et Pancrati foueat quaesumus beata solemnitas, et tuo dignos reddat obsequio. Per
{ CXLVI. IN NATALE SANCTORVM NEREI ET ACHILLEI ET SANCTI PANCRATI. IIII IDVS MAII.}


956 SECRETA. Sanctorum tuorum Domine Nerei et Achillei et Pancrati tibi grata confessio et munera nostra commendet, et tuam nobis indulgentiam semper inploret. Per Dominum
{ CXLVI. IN NATALE SANCTORVM NEREI ET ACHILLEI ET SANCTI PANCRATI. IIII IDVS MAII.}


957 VD. Quoniam a te constantiam fides, a te uirtutem sumit infirmitas, et quicquid in persecutionibus saeuum est, quicquid in morte terribile, nominis tui facis confessione superare; unde benedicimus te Domine in operibus tuis, te que in sanctorum tuorum Nerei et Achillei et Pancrati prouectione laudamus. Per quem
{ CXLVI. IN NATALE SANCTORVM NEREI ET ACHILLEI ET SANCTI PANCRATI. IIII IDVS MAII.}


958 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei uel Pancrati deprecationibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. Per Dominum nostrum
{ CXLVI. IN NATALE SANCTORVM NEREI ET ACHILLEI ET SANCTI PANCRATI. IIII IDVS MAII.}


959 Mentem familiae tuae quaesumus Domine, intercedente beato illo et munere conpunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. Per
{CXLVII. ORATIONES IN LETANIA MAIORE.}


960 ITEM ALIA IN ALIO LOCO. Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis, fletus quoque lugentium non recuses, ut qui pondus tuae animaduersionis cognouimus, etiam pietatis gratiam sentiamus. Per
{CXLVII. ORATIONES IN LETANIA MAIORE.}


961 ITEM ALIA. Parce Domine quaesumus, parce populo tuo, et nullis iam patiaris aduersitatibus fatigari, quos precioso filii tui sanguine redemisti. Per
{CXLVII. ORATIONES IN LETANIA MAIORE.}


962 AD CRVCEM. Deus qui culpas nostras piis uerberibus percutis, ut nos a nostris iniquitatibus emundes, da nobis et de uerbere tuo proficere, et de tua totius consolatione gaudere. Per Dominum nostrum
{CXLVII. ORATIONES IN LETANIA MAIORE.}


963 IN ATRIO. Adesto Domine supplicationibus nostris, et sperantes in tua misericordia caelesti protege benignus auxilio. Per
{CXLVII. ORATIONES IN LETANIA MAIORE.}


964 Haec tuae clementissime Christe inpenetrabili maiestate tremebundus adsisto, dum multifaria ac noxia in me accusancia crimina recognosco, debita altaribus tuis indignus sacrificia tui conspectui offerre presumo, qui ante tuae maiestatis presentia iaceo, corpore prostrato mente que et corde polluto; habes inter haec antidotum Christe qui sanare bone medice uulnera nosti conscriptum, quaeso contra me arbiter ad me dele cyrographum, nec ultor in me seuius peccati uulnera ualeat exigere nummum, et ad tuam clementiam indigno ore mente que deposco, ut sereno familiam tuam sacra tui nominis officia praestolantem digneris aspicere uultu, nec per me indignum eorum salutis pereat precibus, pro quibus dignatus es tuo sancto fundere sanguine et esse redemptio Christe saluator mundi, rex regum, regnans in unitate cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen
{CXLVIII. INCIPIT ACCVSATIO SACERDOTIS QVOMODO SE ANTE ALTARE ACCVSARE DEBEAT.}


965 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in adflictione nostra de tua pietate confidimus, contra aduersa omnia tua semper protectione muniamur. Per
{CXLVIIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


966 SECRETA. Haec munera quaesumus Domine et uincula nostrae iniquitatis absoluant, et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per
{CXLVIIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


967 VD. Te auctorem et sanctificatorem ieiunii conlaudare, per quod nos liberas a nostrorum debitis peccatorum; ergo suscipe clemens ieiunantium preces atque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias iniquitates nostras quibus nos adfligimur rogamus absolue. Per Christum
{CXLVIIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


968 POST COMMVNIONEM. Vota nostra quaesumus Domine pio fauore prosequere, ut dum dona tua in tribulatione percepimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus.
{CXLVIIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


969 AD POPVLVM. Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium, ut a terrena cupiditate mundati, et praesentis uitae periculis exuantur, et perpetuis donis firmentur. Per Dominum
{CXLVIIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


970 Deus cui proprium est misereri semper et parcere, intercedente beato illo suscipe deprecationem nostram, et quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absoluat. Per
{CL. ITEM ORATIONES IN ALIO DIE.}


971 ITEM ALIA. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnouimus, misericordiae tuae indulgentiam consequamur. Per
{CL. ITEM ORATIONES IN ALIO DIE.}


972 Parce Domine, parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret. Per
{CL. ITEM ORATIONES IN ALIO DIE.}


973 ITEM ALIA. Intende quaesumus Domine preces nostras, et qui non operando iusticiam correptionem meremur, adflicti in tribulatione clamantes respiremus auditi. Per
{CL. ITEM ORATIONES IN ALIO DIE.}


974 ITEM ALIA. Praesta quaesumus omnipotens ut ad te toto corde clamantes, intercedente beato illo, tuae pietatis indulgentiam consequamur. Per Dominum nostrum
{CL. ITEM ORATIONES IN ALIO DIE.}


975 In ieiunio hoc adflicti corpore et corde contriti frequentamus ad te preces clementissime Deus, ut cum abstinentia corporali abstinentia nobis uitiorum donetur, ut restricto corpore ab aepulis, tu qui es refectio uera in nostris cordibus oriaris. Per
{CLI. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


976 SECRETA. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. Per Dominum nostrum
{CLI. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


977 VD. In hoc ieiunium nostrum te suppliciter adorare, quod unigenitus tuus ita sanctificauit, ut et regnum tuum nobis per ieiunium panderet, et peccatis nostris ueniam condonaret. Per
{CLI. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


978 POST COMMVNIONEM. Praetende nobis Domine misericordiam tuam, ut quae uotis expetimus, conuersatione tibi placita consequamur. Per
{CLI. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


979 Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. Per
{CLI. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


980 Miserere iam quaesumus Domine, intercedente beata et gloriosa semper que uirgine Dei genetrice Maria, populo tuo, et continuis tribulationibus laborantem, celeri propiciatione laetifica. Per Dominum
{CLII. ITEM ORATIONES IN DIE TERCIA.}


981 ITEM ALIA. Quaesumus omnipotens Deus adflicti populi lacrimas respice, et iram tuae indignationis auerte, ut quia reatum nostrae infirmitatis agnoscimus, tua consolatione liberemur. Per Dominum nostrum
{CLII. ITEM ORATIONES IN DIE TERCIA.}


982 ITEM ALIA. Memor esto quaesumus Domine fragilitatis humanae, et qui iuste uerberas peccatores, parce propitiatus adflictis. Per
{CLII. ITEM ORATIONES IN DIE TERCIA.}


983 Exaudi Domine gemitum populi tui, nec plus apud te ualeat offensio delinquentium, quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium. Per
{CLII. ITEM ORATIONES IN DIE TERCIA.}


984 ITEM ALIA. Moueat pietatem tuam quaesumus Domine, et misericordiam tuam supplicatio fidelis obteneat, ut quod meritis non praesumit, indulgentiae tuae largitate percipiat. Per
{CLII. ITEM ORATIONES IN DIE TERCIA.}


985 Omnipotens sempiterne Deus, mundentur quaesumus uiscera nostra a cunctis carnis delictis ieiunii atenuatione confecta, et in ipsis ieiuniis humilitate prostrati, non ualeat carnis infirmitas dominari, quia tu institutor subrietatis, si uis, potes nos citius misereri, ut spiritalia cogitemus et concupiscentias carnis te adiuuante uincamus. Per
{CLIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


986 SECRETA. Ieiunancium Domine quaesumus supplicum uota propitius intuere, et munera praesentium sanctificans perceptione earum occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut opera carnalia nec fluxa non tene--- PRIDIE NONAS IVNII SIDERAMNVS EPISCOPVS MIGRAVIT CVM CHRISTO
{CLIII. ITEM ORATIONES AD MISSA.}


987 Fac nos Domine quaesumus sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. Per
{CLXXVII. V IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM PRIMI ET FELICIANI.}


988 SECRETA. Fiat Domine quaesumus hostia sacranda placabilis preciosi caelebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet, et tuorum tibi uota conciliet famulorum. Per
{CLXXVII. V IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM PRIMI ET FELICIANI.}


989 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis caelebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propiciationis adquirat. Per
{CLXXVII. V IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM PRIMI ET FELICIANI.}


990 Sanctorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazari quaesumus Domine natalicia nobis uotiua resplendeant, et quod illis contulit excellentiam sempiternam, fructibus nostrae deuotionis adcrescat. Per
{CLXXVIII. PRIDIE IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM BASILIDIS CYRINI NABORIS ET NAZARI}


991 SECRETA. Pro sanctorum Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii sanguine uenerando hostias tibi Domine solemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quem talis est perfecta uictoria. Per
{CLXXVIII. PRIDIE IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM BASILIDIS CYRINI NABORIS ET NAZARI}


992 POST COMMVNIONEM. Semper Domine sanctorum martyrum Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii solemnia caelebremus, et eorum patrocinia iugiter sentiamus. Per Dominum nostrum
{CLXXVIII. PRIDIE IDVS IVNII. NATALE SANCTORVM BASILIDIS CYRINI NABORIS ET NAZARI}


993 Sancti nominis tui Domine timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione distituis, quos in soliditate tuae dilectionis instituis. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CLXXVIIII. EBDOMADA III POST PENTECOSTEN}


994 Deus qui erectis ac sinceris manere pectoribus asseris, da nobis tua gratia talis existere, in quibus habitare digneris. Per Dominum
{CLXXVIIII. EBDOMADA III POST PENTECOSTEN}


995 SECRETA. Oblatio nos Domine tuo nomini dicanda purificet, et de die in diem ad caelestis uitae transferat actionem. Per
{CLXXVIIII. EBDOMADA III POST PENTECOSTEN}


996 VD. Cuius hoc mirificum opus ac salutare mysterium fuit, ut perditi dudum atque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam uocaremur, qua nunc genus electum sacerdotium que regale, populus adquisitionis et sancta gens uocaremur; agentes igitur indefessas gratias, sanctam que munificentiam praedicantes, maiestati tuae haec sacra deferimus quae nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. Per
{CLXXVIIII. EBDOMADA III POST PENTECOSTEN}


997 POST COMMVNIONEM. Sumptis muneribus Domine quaesumus ut cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis affectus. Per
{CLXXVIIII. EBDOMADA III POST PENTECOSTEN}


998 Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi, et quibus supplicandi praestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per Dominum nostrum
{ CLXXX. EBDOMADA IIII POST PENTECOSTEN}


999 Tempora nostra quaesumus Domine pio fauore prosequere, et quibus cursum tribuis largiorem, praesta continuum benignus auxilium. Per
{ CLXXX. EBDOMADA IIII POST PENTECOSTEN}


1000 SECRETA. Munera Domine oblata sanctifica, ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiat. Per Dominum nostrum
{ CLXXX. EBDOMADA IIII POST PENTECOSTEN}


1001 VD. Illa quippe festa remaneant, quibus nostrae mortalitati procuratur inmortale commercium, ac temporali uitae subrogatur aeternitas; de peccati poena peccata mundantur, miris que modis conficitur de perdicione saluatio, ut status conditionis humanae, qui per felicitatis insolentiam uenit ad tristiciam, humilis et modestus ad aeterna gaudia redeat per merorem. Per Christum Dominum nostrum per quem
{ CLXXX. EBDOMADA IIII POST PENTECOSTEN}


1002 POST COMMVNIONEM. Haec nos communio Domine purget a crimine, et caelestibus remediis faciat esse consortes. Per Dominum
{ CLXXX. EBDOMADA IIII POST PENTECOSTEN}


1003 Da ecclesiae tuae Domine quaesumus, sancto Vito intercedente, superbe non sapere sed tibi placita humilitate proficere, ut proterua dispiciens, quaecumque matura sunt libera exerceat caritate. Per Dominum
{CLXXXI. XVI KALENDAS IVLII. NATALE SANCTI VITI}


1004 SECRETA. Sicut gloriam diuinae potentiae munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum Domine tuae saluationis inpendant. Per Dominum nostrum
{CLXXXI. XVI KALENDAS IVLII. NATALE SANCTI VITI}


1005 VD. Beati Viti martyrio gloriantes, cui admirandam gratiam in tenero adhuc corpore et necdum uirili more maturo, uirtutem fidei et pacientiae fortitudinem tribuisti, ut seuitiae persecutoris non cederet constantia puerilis, et inter acerba supplicia nec sensu potuit terreri, nec frangi aetate ut gloriosior fieret corona martyrii. Et ideo
{CLXXXI. XVI KALENDAS IVLII. NATALE SANCTI VITI}


1006 POST COMMVNIONEM. Refecti Domine benedictione solemni quaesumus ut per intercessionem sancti Viti, medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per Dominum
{CLXXXI. XVI KALENDAS IVLII. NATALE SANCTI VITI}


1007 Sanctorum tuorum nos Domine Marci et Marcelliani natalicia tueantur, quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius martyrum benedictionibus confouemur. Per Dominum
{CLXXXII. IN NATALE SANCTORVM MARCI ET MARCELLIANI. XIIII KALENDAS IVLII.}


1008 SECRETA. Suscipe Domine munera tuorum populorum uotiua, et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede, pro quorum solemnitatibus offeruntur. Per
{CLXXXII. IN NATALE SANCTORVM MARCI ET MARCELLIANI. XIIII KALENDAS IVLII.}


1009 POST COMMVNIONEM. Salutaris tui Domine munere saciati, supplices exoramus ut cuius laetamur gustu, renouemur effectu. Per
{CLXXXII. IN NATALE SANCTORVM MARCI ET MARCELLIANI. XIIII KALENDAS IVLII.}


1010 Libantes Domine mensae tuae beata mysteria, quaesumus ut beatorum interuentione sanctorum Marci et Marcelliani temporalem et praesentem nobis misericordiam conferant et aeternam. Per
{CLXXXII. IN NATALE SANCTORVM MARCI ET MARCELLIANI. XIIII KALENDAS IVLII.}


1011 Martyrum tuorum Domine Geruasii et Protasii natalicia praeeuntes, supplices te rogamus ut quos caelesti gloria sublimasti, tuis adesse concedas fidelibus. Per
{CLXXXIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARTYRVM GERVASII ET PROTASII}


1012 Sanctorum Geruasii et Protasii suffragiis inploramus, ut a cunctis Domine liberemur offensis. Per
{CLXXXIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARTYRVM GERVASII ET PROTASII}


1013 SECRETA. Sacrificium Domine quod pro sanctis martyribus Geruasii et Protasii praeuenit nostra deuotio, eorum et merita nobis augeat te donante suffragium. Per
{CLXXXIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARTYRVM GERVASII ET PROTASII}


1014 POST COMMVNIONEM. Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per
{CLXXXIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARTYRVM GERVASII ET PROTASII}


1015 Sanctorum martyrum nos Domine Geruasii et Protasii confessio beata communiat, et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret. Per
{CLXXXIIII. ITEM IN NATALE VNDE SVPRA. XIII KALENDAS IVLII.}


1016 SECRETA. Concede nobis omnipotens Deus ut his muneribus quae pro sanctorum martyrum Geruasii et Protasii honore deferimus, et tibi placeamus exhibitis, et nos uiuificemur acceptis. Per
{CLXXXIIII. ITEM IN NATALE VNDE SVPRA. XIII KALENDAS IVLII.}


1017 VD. Ecce enim iusti tui beatus Geruasius et Protasius memorabiliter aepulantur, cum pariter et in caelis pane saciantur angelico, et pro eorum recordatione solemni diuinis ecclesia tua pascitur alimentis. Per
{CLXXXIIII. ITEM IN NATALE VNDE SVPRA. XIII KALENDAS IVLII.}


1018 POST COMMVNIONEM. Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum uirtute sanctorum Geruasii et Protasii, uita nostra firmetur. Per
{CLXXXIIII. ITEM IN NATALE VNDE SVPRA. XIII KALENDAS IVLII.}


1019 Protector in te sperantium Deus, sine quo nihil est ualidum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, ut te rectore, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna. Per Dominum nostrum
{CLXXXV. EBDOMADA V POST PENTECOSTEN.}


1020 Propitiare Domine humilitati nostrae et respice seruitutem, ut pacis tuae abundantia tempora nostra comulentur. Per
{CLXXXV. EBDOMADA V POST PENTECOSTEN.}


1021 SECRETA. Respice Domine munera supplicantis ecclesiae, et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. Per
{CLXXXV. EBDOMADA V POST PENTECOSTEN.}


1022 VD. Omnipotentiam tuam iugiter inplorantes, ut quibus annua caelebritatis huius uota multiplicas, plenam diuini cultus gratiam largiaris, et per augmenta corporea profectum clementer tribuas animarum, per quod ad inmutabile bonum per mutabilia dona ueniamus, temporali que laetitiae et gaudia sempiterna succedant. Per Christum
{CLXXXV. EBDOMADA V POST PENTECOSTEN.}


1023 POST COMMVNIONEM. Sancta tua nos Domine sumpta uiuificent, et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per Dominum nostrum
{CLXXXV. EBDOMADA V POST PENTECOSTEN.}


1024 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut familia tua per uiam salutis incedat, et beati praecursoris hortamenta sectando, ad eum quem praedixit secura perueniat. Per
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1025 Praesta quaesumus Domine, ut populus tuus ad plenae deuotionis effectum beati Baptistae Iohannis nataliciis praeparetur, quem praemisisti filio tuo parare plebem perfectam Iesu Christo
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1026 SECRETA. Munera populi tui Domine propiciatus intende, et beati Baptistae Iohannis cuius nos tribuis prehire solemnia, fac gaudere suffragiis. Per Dominum
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1027 VD. Exhibentes solemne ieiunium quod beati Iohannis Baptistae natalicia praeuenimus, cuius genitor et uerbi Domini nuncius dubitans nasciturum uocis est priuatus officio, et eodem recepit nascente sermonem, qui que angelo promittente non credidit, obmutuit, magnifici praeconis exortu et loquens factus propheta; mater que pariter sterelis aeuo que confecta, non solum puerperia fecunda, sed etiam quod beatae Mariae fructum sedula uoce benedictione susceperat, Spiritum diuinitatis uita caelestis asseritur uiam Domini praeparemur. Per quem
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1028 POST COMMVNIONEM. Beati Iohannis Baptistae nos quaesumus Domine praeclara comitetur oratio, et quem uenturum esse praedixit, poscat nobis ab eo sempiternum remedium. Per Dominum nostrum
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1029 Beati nos Domine Baptistae Iohannis oratio et intellegere Christi tui mysterium postulet et mereri. Per
{CLXXXVI. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. VIII KALENDAS IVLII.}


1030 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Iohannis Baptistae solemnia colimus, eius apud te intercessione muniamur. Per
{CLXXXVII. VIII KALENDAS IVLII. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS. DE MEDIA NOCTE.}


1031 SECRETA. Deus cuius misericordia praecurrente saluamur, respice propitius ad tanti solemnia praecursoris, ut sacrificium quod natalicio eius munere gratulantes offerimus, et indulgentiam nobis obteneat et fauorem. Per
{CLXXXVII. VIII KALENDAS IVLII. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS. DE MEDIA NOCTE.}


1032 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Iohanne Baptista, per haec contra omnia adversa muniamur. Per Dominum nostrum
{CLXXXVII. VIII KALENDAS IVLII. IN VIGILIA SANCTI IOHANNIS. DE MEDIA NOCTE.}


1033 Deus qui presentem diem honorabilem nobis in beati Iohannis natiuitate fecisti, da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in uiam salutis aeternae. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1034 Omnipotens sempiterne Deus, qui instituta legalia et sanctorum preconia prophetarum in diebus beati Baptistae Iohannis implesti, praesta  quaesumus, ut cessantibus significationum figuris, ipsa sui manifestatione ueritas eloquatur, Iesus Christus Dominus noster qui te cum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1035 SECRETA. Tua Domine muneribus altaria comulamus, sancti Iohannis natiuitatem honore debito caelebrantes, qui saluatorem mundi et caecinit adfuturum et adesse monstrauit Iesum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1036 VD. In die festiuitatis hodiernae qua beatus Iohannes exortus est, qui uocem matris Domini nondum editus sensit, et adhuc clausus utero aduentum salutis humanae prophetica exultatione gestauit; qui et genetricis sterilitatem conceptus abstulit, et patris linguam natus absoluit, solus que omnium prophetarum redemptorem mundi quem praenunciauit ostendit, et ut sacrae purificationis effectum aquarum natura conciperet, sanctificandis Iordanis fluentis ipsum baptismo baptismatis lauit auctorem. Et ideo cum angelis
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1037 POST COMMVNIONEM. Sumat ecclesia tua Deus beati Iohannis Baptistae generatione laeticiam, per quem suae regenerationis cognouit auctorem. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1038 Da quaesumus misericors Deus, ut misticis ecclesiae tuae beati Baptistae Iohannis exordiis et sacris erudita praeconiis, ad iram uenturi  iudicii declinandam, dignos salutis fructus iugiter operetur. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1039 Deus qui nos beati Iohannis Baptistae concedis natalicia perfrui, eius nos tribue meritis adiuuari. Per
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1040 AD FONTES. Omnipotens sempiterne Deus, da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum, quam beati Iohannis Baptistae in deserto uox clamantis edocuit. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1041 Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant, per praecursorem gaudii corda nostra laetifica. Per
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1042 Da quaesumus omnipotens Deus intra sanctae ecclesiae uterum constitutos, eo nos Spiritu ab iniquitate nostra iustificari, quo beatum Iohannem intra uiscera materna docuisti. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1043 Deus qui nos annua beati Iohannis Baptistae solemnia frequentare concedis, praesta quaesumus, ut et deuotis eadem mentibus caelebremus et eius patrocinio promerente, plenae capiamus securitatis augmentum. Per Dominum 
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1044 Omnipotens et misericors Deus, qui beatum Iohannem Baptistam tua prouidentia destinasti, ut perfectam plebem Christo Domino prepararet, da quaesumus, ut familia tua huius intercessione praeconis, et a peccatis omnibus exuatur, et ad eum quem prophetauit peruenire mereatur. Per
{CLXXXVIII. ITEM MISSA IN DIE VIII KALENDAS IVLII.}


1045 Beatorum martyrum Iohannis et Pauli natalicia ueneranda quaesumus Domine ecclesia tua deuota suscipiat, et fiat magnae glorificationis amore deuotior. Per
{CLXXXVIIII. IN VIGILIA MARTYRVM IOHANNIS ET PAVLI. VI KALENDAS IVLII.}


1046 Beatorum martyrum tuorum Iohannis et Pauli nos Domine merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper inplorent. Per
{CLXXXVIIII. IN VIGILIA MARTYRVM IOHANNIS ET PAVLI. VI KALENDAS IVLII.}


1047 SECRETA. Sint tibi quaesumus Domine nostri munera grata ieiunii, quia tunc eadem in sanctorum tuorum Iohannis et Pauli digna commemoratione deferimus, si et actus illorum pariter subsequamur. Per Dominum nostrum
{CLXXXVIIII. IN VIGILIA MARTYRVM IOHANNIS ET PAVLI. VI KALENDAS IVLII.}


1048 POST COMMVNIONEM. Protege Domine plebem tuam, et quam martyrum tuorum Iohannis et Pauli assidua tribuis festiuitate deuotam, tibi semper placitam fieri precibus concede iustorum. Per
{CLXXXVIIII. IN VIGILIA MARTYRVM IOHANNIS ET PAVLI. VI KALENDAS IVLII.}
[]


1049 Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laeticia hodiernae festiuitatis excipiat, quae beatorum Iohannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio uere fecit esse germanos. Per
{CXC. IN NATALE EORVMDEM}


1050 SECRETA. Hostias altaribus tuis Domine placationis inponimus potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando, et per eos nobis inplorando ueniam peccatorum. Per
{CXC. IN NATALE EORVMDEM}


1051 VD. Beati etenim martyres tui Iohannes et Paulus, quorum festa praedicamus, ueraciter impleuerunt quod dauidica uoce canitur: ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum; nascendi lege consortes, fidei societate coniuncti, passionis aequalitate consimiles, in uno semper Domino gloriosi, quem pariter confessi sunt permanentem cum angelis, qui gloriam tuam concinunt, sine cessatione dicentes: sanctus, sanctus, sanctus
{CXC. IN NATALE EORVMDEM}


1052 POST COMMVNIONEM. Sumpta munera Domine nostra sanctificatione tuorum ualere precibus concede sanctorum. Per Dominum nostrum
{CXC. IN NATALE EORVMDEM}


1053 Caelesti munere saciati, quaesumus Domine Deus noster ut haec dona martyrum tuorum Iohannis et Pauli deprecatione sanctificent. Per
{CXC. IN NATALE EORVMDEM}


1054 Da nobis Domine quaesumus, ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur, et ecclesia tua tranquilla deuotione laetetur. Per Dominum nostrum
{CXCI. EBDOMADA VI POST PENTECOSTEN.}


1055 Exaudi nos Deus salutaris noster, et dies nostros in tua pace dispone, ut a cunctis perturbationibus liberati, tranquilla tibi seruitute famulemur. Per
{CXCI. EBDOMADA VI POST PENTECOSTEN.}


1056 SECRETA. Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius uoluntates. Per
{CXCI. EBDOMADA VI POST PENTECOSTEN.}


1057 VD. Maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut opem tuam petentibus dignanter inpendas, et desiderantibus benignus tribuas profutura. Per Christum
{CXCI. EBDOMADA VI POST PENTECOSTEN.}


1058 POST COMMVNIONEM. Mysteria nos Domine sancta purificent, et suo munere tueantur. Per
{CXCI. EBDOMADA VI POST PENTECOSTEN.}


1059 Deus qui nobis apostolorum beatorum Petri et Pauli natalitia gloriosa prehire concedis, tribue quaesumus eorum nos semper et beneficiis praeueniri et orationibus adiuuari. Per Dominum nostrum
{CXCII. IN VIGILIA APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. IIII KALENDAS IVLII.}


1060 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti. Per
{CXCII. IN VIGILIA APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. IIII KALENDAS IVLII.}


1061 SECRETA. Munera Domine tuae glorificationis offerimus, quae tibi pro nostris grata ieiuniis sanctorum apostolorum quaesumus deprecatio quorum solemnia preuenimus efficiat. Per
{CXCII. IN VIGILIA APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. IIII KALENDAS IVLII.}


1062 VD. Apud quem cum beatorum apostolorum continuata festiuitas et aeterna  caelebritas atque triumphi caelestis perpetuus sit natalis, nos tamen  beatae confessionis initia recolentes frequenti tribuas deuotione gaudere, ut crebrior honor sacratissimae passioni repensus maiorem nobis retributionis gratiam largiatur. Per
{CXCII. IN VIGILIA APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. IIII KALENDAS IVLII.}


1063 POST COMMVNIONEM. Quos caelesti Domine alimento saciasti, apostolicis intercessionibus ab omni aduersitate custodi. Per Dominum
{CXCII. IN VIGILIA APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. IIII KALENDAS IVLII.}


1064 Deus qui beato Petro apostolo tuo, conlatis clauibus regni caelestis, animas ligandi atque soluendi pontificium tradidisti, concede ut intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per
{CXCIII. ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE.}


1065 SECRETA. Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio, ut quod pro illius gloria caelebramus, nobis prosit ad ueniam. Per Dominum
{CXCIII. ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE.}


1066 POST COMMVNIONEM. Laetificet nos Domine munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. Per Dominum nostrum
{CXCIII. ITEM IN NATALE SANCTI PETRI PROPRIAE.}


1067 Deus qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da ecclesiae tuae toto terrarum orbe diffusae eorum semper magisterio gubernari, per quos sumpsit religionis exordium. Per
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1068 Largiente te Domine beatorum Petri et Pauli natalicium nobis effulsit, concede quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis munimen operetur perpetuum. Per
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1069 SECRETA. Oblationes populi tui Domine quaesumus beatorum apostolorum Petri et Pauli passio beata conciliet, ut quae nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita tuorum deprecatione iustorum. Per
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1070 VD. Te Domine suppliciter exorare, ut gregem tuum pastor aeterne non deseras, sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias, ut hisdem rectoribus gubernetur, quos operis tui uicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1071 POST COMMVNIONEM. Sumptis Domine remediis sempiternis, tuorum mundentur corda fidelium, ut apostolici Petri et Pauli natalis insignia quae corporalibus officiis exsequentur, pia cordis intellegentia conprehendant. Per Dominum nostrum
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1072 Sumpsimus Domine pignus salutis aeternae, caelebrantes apostolorum Petri et Pauli uotiua solemnia, et perpetua merita uenerantes. Per Dominum nostrum
{CXCIIII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.}


1073 Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis quaesumus ut qui eius natalicia colimus apud te patrocinia sentiamus. Per
{CXCV. IN NATALE SANCTI PAVLI PROPRIAE.}


1074 Maiestatem tuam Domine supplices exoramus, ut sicut ecclesiae tuae sanctus apostolus Paulus extitit praedicator et doctor, ita sit pro nobis perpetuus suffragator. Per
{CXCV. IN NATALE SANCTI PAVLI PROPRIAE.}


1075 SECRETA. Praeueniant nobis Domine quaesumus apostoli tui desiderata conmercia, ut quorum perpetuam dignitatem sacro mysterio frequentamus in terris, et presentia nobis subsidia postulent et aeterna. Per Dominum nostrum
{CXCV. IN NATALE SANCTI PAVLI PROPRIAE.}


1076 POST COMMVNIONEM. Perceptis Domine sacramentis, subdito corde rogamus et petimus, ut intercedente beato Paulo apostolo tuo, nobis proficiant ad medillam, quae pro illius gesta sunt passione. Per
{CXCV. IN NATALE SANCTI PAVLI PROPRIAE.}


1077 Deus qui ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti, qui que beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es, concede ut omnes qui ad apostolorum tuorum solemnia conuenerunt, spiritali remuneratione ditentur. Per
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1078 Deus qui ligandi soluendi que licentiam tuis apostolis contulisti, da quaesumus, ut per ipsos a terrenis uitiis expediti, liberi possimus caelestibus interesse mysteriis. Per Dominum
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1079 Omnipotens sempiterne Deus, qui nos beatorum apostolorum Petri et Pauli multiplici facis caelebritate gaudere, da quaesumus ut eorum sepius iterata solemnitas, nostrae sit tuitionis augmentum. Per Dominum nostrum.
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1080 Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti caelebritate uenerari, quaesumus ut caelerem nobis tuae propiciationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1081 Apostolicis nos Domine quaesumus beatorum Petri et Pauli attole praesidiis, ut quanto fragiliores sumus, tanto ualidioribus auxiliis foueamur. Per Dominum nostrum
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1082 Concede quaesumus Domine apostolos tuos interuenire pro nobis, quia tunc nos saluari posse confidimus, si eorum precibus tua gubernetur ecclesia, quibus utitur te constituente principibus. Per Dominum nostrum
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1083 Exaudi nos Deus salutaris noster, et apostolorum tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis. Per
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1084 Familiam tuam Domine propitius intuere, et apostolicis defende praesidiis, ut eorum precibus gubernetur, quibus utitur te constituente principibus. Per
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1085 Solemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur omnipotens Deus, ut tribuas nos iugiter eorum et confessione benedici, et patrociniis confoueri. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1086 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui iugiter apostolica defensione munimur, nec succumbamus uitiis, nec obprimamur aduersis. Per
{CXCVI. ORATIONES AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1087 Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem beati Eparcii confessoris tui atque presbyteri annua solemnitate caelebramus, praesta quaesumus, ut eius meritis ita a nobis adiuuemur et recipiatur exemplis, et dum nos supplicamus in terris ille pro nobis intercessor adsistat in caelis. Per
{CXCVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN NATALE SANCTI EBARTII PRESBYTERI ET CONFESSORIS. KALENDIS IVLII.}


1088 Deus diei huius solemnitatem beati confessoris tui Eparcii atque presbyteri honorabilem nobis consecrasti, dona familiae tuae precibus, ut cuius hodie festa caelebramus, eius meritis et auxilio subleuemur. Per
{CXCVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN NATALE SANCTI EBARTII PRESBYTERI ET CONFESSORIS. KALENDIS IVLII.}


1089 SECRETA. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut per intercessionem sancti confessoris tui Eparcii, cuius hodie annua depositionis festa caelebramus, oblata sacrificia placidio respectu suscipias, pia dignatione benedicas, et ad aeternam beatitudinem praeparare digneris. Per Dominum
{CXCVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN NATALE SANCTI EBARTII PRESBYTERI ET CONFESSORIS. KALENDIS IVLII.}


1090 VD. Qui beatam diei huius solemnitatem in honore sancti confessoris tui Eparcii presbyteri pietatis tuae gratia et officio respondente tribuisti, quem ita in huius corporis mortalitate gubernare dignatus es, ut tibi dignam seruitutem et sibi aeternam exhiberet beatitudinem et apostolicam dignitatem, in qua erit et iusticiae mercis et corona uirtutis et palma uictoriae; qui te cognouit in fide tibi oboediuit in opere, suscepit et uestiuit in paupere, possedit in conscientia, dilexit in uita, adquisiuit in gloria. Per
{CXCVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN NATALE SANCTI EBARTII PRESBYTERI ET CONFESSORIS. KALENDIS IVLII.}


1091 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sancti confessoris tui Eparcii caelestibus mysteriis caelebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propiciationis adquirat. Per
{CXCVII. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN NATALE SANCTI EBARTII PRESBYTERI ET CONFESSORIS. KALENDIS IVLII.}


1092 Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus  gloriosis circumdas et protegis, da nobis et eorum imitatione proficere, et intercessione gaudere. Per
{CXCVIII. IN NATALE SANCTORVM PROCESSI ET MARTINIANI. VI NONAS IVLII}


1093 SECRETA. Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui, sanctorum tuorum precibus adiuuentur. Per
{CXCVIII. IN NATALE SANCTORVM PROCESSI ET MARTINIANI. VI NONAS IVLII}


1094 POST COMMVNIONEM. Corporis sacri et praeciosi sanguinis repleti libamine, quaesumus Domine Deus noster ut quod pia deuotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per Dominum
{CXCVIII. IN NATALE SANCTORVM PROCESSI ET MARTINIANI. VI NONAS IVLII}


1095 Deus qui diligentibus te bona inuisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas quae omni desiderio superant consequamur. Per
{CXCVIIII. EBDOMADA VII POST PENTECOSTEN}


1096 Deus qui in sanctis habitas et pia corda non deseris, libera nos a terrenis desideriis et cupiditate carnali ut, nullo in nobis regnante peccato, tibi soli Domino liberis mentibus seruiamus. Per
{CXCVIIII. EBDOMADA VII POST PENTECOSTEN}


1097 SECRETA. Propiciare Domine supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularum que tuarum benignus adsume, ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per
{CXCVIIII. EBDOMADA VII POST PENTECOSTEN}


1098 VD. Verum aeternum que pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem; cuius sanguine omnium fidelium corda mundantur, placationis tibi hostias non solum pro delictis populi sed etiam pro nostris offensionibus immolamus, ut omne peccatum quod carnis fragilitate contrahimur, summo pro nobis antestite interpellante soluatur. Per quem
{CXCVIIII. EBDOMADA VII POST PENTECOSTEN}


1099 POST COMMVNIONEM. Quos caelesti Domine dono saciasti, praesta quaesumus ut a nostris mundemur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per
{CXCVIIII. EBDOMADA VII POST PENTECOSTEN}


1100 Omnipotens sempiterne Deus qui in hac festiuitate anniuersaria sanctum Martinum apostolicum uirum innumeris uirtutibus declaratum ad toronicae ciuitatis episcopalem cathedram summum pontificem et magnum patronum populo tuo ordinare uoluisti, concede propitius, ut apud misericordiam paternae pietatis tuae meritis eius et intercessionibus adiuuemur. Per Dominum nostrum
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1101 Adesto supplicationibus nostris misericors Deus, qui inter cetera miracula sancti Martini meritum etiam in die translationis sacri corporis illius angelica reuelatione populo tuo demonstrasti, praesta nobis petentibus huius patroni suffragantibus precibus, ut ea quae tibi sunt beneplacita digno affectu ac deuotis mentibus exsequamur. Per
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1102 SECRETA. Beati Martini confessoris tui Domine nobis patrocinio suffragante has oblationes offerimus diuinae maiestati tuae, deprecantes ut benigne clementer que suscipias quae et animabus fidelium defunctorum remedium et requiem, ac uiuentibus indulgentiam et salutem conferant sempiternam. Per
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1103 VD. Qui sanctum Martinum electum tibi ab infantia magnificare dignatus es, cui licet post patriarchas et prophetas fuisse uisus est, esse tamen summus  patronus et habere gratiam prophetiae donasti; quem que innumeris signis et uirtutibus manifestatum uirum apostolicum similem fieri apostolis tuis uoluisti; hic namque cecis uisum, surdis auditum, claudis gressum, mortuis etiam uitam restituit; qui Christum ore, Christum in corde semper gestauit, qui pro integritate castissimi corporis cum uirginibus gloriam uirginitatis habere meruit, et pro Christo multas temptationes pacienter tollerando cum martyribus palmam martyrii consecutus est; merito ergo tibi Domine in huius sancti pontificis honore debitas grates referimus in hac annua festiuitate ordinationis eius in episcopatum eadem uidelicet die et translatione corporis illius de sepulchro, in qua etiam die et dedicatio facta est magnificae basilicae, ubi corpus ipsius honorifice cum gloria requiescit. Et ideo cum angelis et archangelis
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1104 POST COMMVNIONEM. Deus qui populum tuum in deserto quadraginta annis pane caelesti saciasti, et illis sicientibus fontem limpidissimum de petra produxisti, nos spiritalibus aescis corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi saciatos sempiterna protectione conserua. Per Dominum nostrum
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1105 AD POPVLVM. Protege quaesumus Domine propitius dextera misericordiae tuae populum tota tibi deuotione subiectum, quem interueniente confessore tuo sancto Martino benedictione remuneratum ad aeternam uitam peruenire concedas. Per
{CC. IN NATALE SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQVE PONTIFICIS. IIII NONAS IVLII.}


1106 Deus cuius dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et apostolum Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberauit, concede propitius, ut amborum meritis aeternam trinitatis gratiam consequamur. Per
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1107 SECRETA. Offerimus sacrificium Domine quod pro reuerentia apostolorum Petri et Pauli maiestati tuae iugiter et reddimus et debemus. Per Dominum nostrum
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1108 VD. Qui ecclesiam tuam, in apostolorum Petri et Pauli praedicatione constantem, nulla sinis fallatia uiolari, quia nihil in uera religione manere censetur, quod eorum non conuenerit disciplinis. Per
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1109 POST COMMVNIONEM. apostolicis fulti patrociniis, quod in imagine contingimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus. Per Dominum nostrum
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1110 Protege Domine populum tuum, et apostolorum tuorum patrocinio confidentem, perpetua defensione conserua. Per Dominum
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1111 Beatorum apostolorum Domine Petri et Pauli desiderata solemnia recensentes, praesta quaesumus, ut eorum supplicationibus muniamur, quorum regimur principatu. Per
{ CCI. IN OCTABA APOSTOLORVM. PRIDIE NONAS IVLII.}


1112 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognouimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per
{CCIII. IN NATALE VII FRATRVM. VI IDVS IVLII.}


1113 SVPER OBLATA. Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus et, intercedentibus sanctis tuis, deuotioni nostrae proficiant et saluti. Per
{CCIII. IN NATALE VII FRATRVM. VI IDVS IVLII.}


1114 VD. Donare nobis suppliciter exorantes, ut sicut sancti tui mundum in tua uirtute uicerunt, ita nos a mundanis erroribus postulent expediri. Per
{CCIII. IN NATALE VII FRATRVM. VI IDVS IVLII.}


1115 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per Dominum
{CCIII. IN NATALE VII FRATRVM. VI IDVS IVLII.}


1116 Deus uirtutum cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis, et praesta ut in nobis religionis augmento quae sunt bona nutrias, ac uigilanti studio quae sunt nutrita custodias. Per Dominum
{CCIIII. EBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN.}


1117 Da nobis Domine quaesumus, ut in tua gratia ueraciter confidentes, et quae digna sunt postulemus, et iugiter postulata sumamus. Per Dominum nostrum
{CCIIII. EBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN.}


1118 SVPER OBLATA. Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume, ut nullius sit irritum uotum, nullius uacua postolatio; praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum nostrum
{CCIIII. EBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN.}


1119 VD. Tibi uouere contriti sacrificium cordis, tibi libare humiliati uictimam pectoris, a quo omne bonum ut sitimus sumimus, omnem iocunditatem ut bibamus haurimus; tibi conscientia nostra in quantum a te corrigitur famuletur, et ut in te de die in diem meliorata proficiat, tuae gratiae intemerata subdatur, propriis ergo nos Domine quaesumus euacua malis, tuis que reple per omnia bonis; da in nobis quod amas et misericors repelle quod odis; inpende nobis gratuitam gratiam quae nostra non exigunt merita, ut potens opere magnus que munere, quod fecisti ex nihilo eximas a periculo, emacules a delicto, tuearis in saeculo, custodias a malo, confirmis in bono, liberes a diabulo, et Christo tuo coniungas in gaudio sempiterno; quem te cum Deus et cum Spiritu sancto supernarum uirtutum cohortes indesinenti iubilo conlaudant ita dicentes: sanctus, sanctus, sanctus
{CCIIII. EBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN.}


1120 POST COMMVNIONEM. Repleti sumus Domine muneribus tuis, tribue quaesumus ut eorum et mundemur affectu, et muniamur auxilio. Per Dominum
{CCIIII. EBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN.}


1121 Intercessio nos quaesumus Domine beati Benedicti abbatis commendet, ut quod nostris meritis non ualemus, eius patrocinio adsequamur. Per Dominum nostrum 
{CCV. V IDVS IVLII. NATALE SANCTI BENEDICTI ABBATIS.}


1122 SVPER OBLATA. Sacris altaribus Domine hostias superpositas sanctus Benedictus quaesumus in salutem nobis prouenire deposcat. Per Dominum
{CCV. V IDVS IVLII. NATALE SANCTI BENEDICTI ABBATIS.}


1123 VD. Ad gloriam tuam profusis precibus exorare, ut sancti Benedicti patrocinio nos, adiuuante debita nomini tuo seruitute, placeamus. Per quem
{CCV. V IDVS IVLII. NATALE SANCTI BENEDICTI ABBATIS.}


1124 POST COMMVNIONEM. Protegat nos Domine, cum tui perceptione sacramenti, beatus Benedictus abbas pro nobis intercedendo, ut et conuersationis eius experiamur insignia. Per Dominum nostrum
{CCV. V IDVS IVLII. NATALE SANCTI BENEDICTI ABBATIS.}


1125 Deus cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoueas, et omnia nobis profutura concedas. Per
{CCVI. EBDOMADA VIIII POST PENTECOSTEN}


1126 Custodi nos Domine quaesumus in tuo seruitio constitutos, et quibus famulatum esse uis sincere, propitius largire quod praecipis.  Per Dominum nostrum 
{CCVI. EBDOMADA VIIII POST PENTECOSTEN}


1127 SVPER OBLATA. Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium a deuotis tibi famulis, et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica, ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem. Per Dominum nostrum.
{CCVI. EBDOMADA VIIII POST PENTECOSTEN}


1128 VD. Vt te auctorem suum pronis uisceribus humana famulatio religioso excolat affectu, et ideo obsecramus misericordiam tuam, ne pro nostra nos iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in uiam rectam semper disponas, ne sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae inuicta bonitate subuenias. Per Christum
{CCVI. EBDOMADA VIIII POST PENTECOSTEN}


1129 POST COMMVNIONEM. Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris peruersitatibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta perducat. Per
{CCVI. EBDOMADA VIIII POST PENTECOSTEN}


1130 Largire nobis Domine quaesumus semper spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te  uiuere ualeamus. Per Dominum nostrum
{CCVII. EBDOMADA X POST PENTECOSTEN.}


1131 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut uiam tuam deuota mente currentes, subripientium delictorum laqueos euadamus. Per
{CCVII. EBDOMADA X POST PENTECOSTEN.}


1132 SVPER OBLATA. Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante uirtute, praesentis uitae nos conuersatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant. Per Dominum
{CCVII. EBDOMADA X POST PENTECOSTEN.}


1133 VD. De tua gratia confidentes, quaesumus declinare quae mala sunt uel bona consequenter operare, et quia nos ad tua pertinere sacramenta uoluisti, tu clementer in nobis eorum munus opereris. Per Christum Dominum nostrum per
{CCVII. EBDOMADA X POST PENTECOSTEN.}


1134 POST COMMVNIONEM. Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cuius exsequimur actionem senciamus affectum. Per
{CCVII. EBDOMADA X POST PENTECOSTEN.}


1135 Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos, ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis, et conuersatione tibi placeat, et secura deseruiat. Per
{CCVIII. VIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI FRATRIS SANCTI IOHANNIS}


1136 SVPER OBLATA. Oblationes populi tui Domine quaesumus beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet, et quae nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita eius deprecatione.
{CCVIII. VIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI FRATRIS SANCTI IOHANNIS}


1137 VD. Quia licet nobis salutem semper operetur diuini caelebratio sacramenti, propensius tamen confidimus adfuturam, dum sancti apostoli tui Iacobi meritis interuenientibus exhibetur. Per Christum Dominum nostrum per quem
{CCVIII. VIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI FRATRIS SANCTI IOHANNIS}


1138 POST COMMVNIONEM. Beati apostoli tui Domine Iacobi, cuius hodie festiuitate corpore et sanguine tuo nos refecisti, quaesumus intercessione nos adiuua, pro cuius solemnitate percepimus tua sancta laetantes. Per
{CCVIII. VIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI FRATRIS SANCTI IOHANNIS}


1139 Solemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur omnipotens Deus, ut tribuas iugiter nos eorum et confessione benedici et patrociniis confoueri. Per
{CCVIII. VIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI FRATRIS SANCTI IOHANNIS}


1140 Praesta Domine quaesumus, ut sicut populus christianus martyrum  tuorum Simplicii, Faustini et Beatricis temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna, ut quod uotis caelebrat, conpraehendat effectu. Per
{CCVIIII. V KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTORVM SIMPLICII FAVSTINI ET VEATRICIS}


1141 SVPER OBLATA. Hostias tibi Domine pro sanctorum martyrum Simplicii, Faustini et Beatricis commemoratione deferimus, suppliciter obsecrantes ut et indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per Dominum nostrum
{CCVIIII. V KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTORVM SIMPLICII FAVSTINI ET VEATRICIS}


1142 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut sanctorum tuorum Simplicii, Faustini et Beatricis caelestibus mysteriis caelebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propiciationis adquirat. Per
{CCVIIII. V KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTORVM SIMPLICII FAVSTINI ET VEATRICIS}


1143 Sancti Felicis Domine confessio recensita conferat nobis piae deuotionis augmentum, qui in confessione tui nominis perseuerans meruit honorari. Per Dominum nostrum
{CCX. IIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI FELICIS.}


1144 Da quaesumus omnipotens Deus, ut quia beatus Felix donis tuis  extitit gloriosus, apud te nostris existat nominibus idoneus interuentor.  Per Dominum
{CCX. IIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI FELICIS.}


1145 SVPER OBLATA. Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis offerimus, quem a tui corporis unitate nulla temptatio separauit. Per Dominum nostrum
{CCX. IIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI FELICIS.}


1146 POST COMMVNIONEM. Repleti cibo potu que caelesti, Deus noster te supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per Dominum nostrum
{CCX. IIII KALENDAS AVGVSTI. NATALE SANCTI FELICIS.}


1147 Sancti tui nos Domine Abdo et Sennis piis orationibus prosequantur, et ab huius uitae periculis iugiter postulent expediri. Per
{CCXI. IN NATALE ABDO ET SENNIS. III KALENDAS AVGVSTI.}


1148 Praesta quaesumus Domine, ut ecclesia tua et martyrum tuorum Abdo et Sennis confisa suffragiis deuota permaneat, et eorum precibus gloriosis secura consistat. Per Dominum nostrum
{CCXI. IN NATALE ABDO ET SENNIS. III KALENDAS AVGVSTI.}


1149 SVPER OBLATA.  Munera tibi Domine pro sanctorum martyrum Abdo et Sennis passione  deferimus, qui dum finiuntur in terris, facti sunt caelesti luce perpetui. Per Dominum nostrum
{CCXI. IN NATALE ABDO ET SENNIS. III KALENDAS AVGVSTI.}


1150 POST COMMVNIONEM. Populum tuum Domine perpetua munitione defende, ne difficulter quod pie et iuste postulat consequatur, qui sanctorum tuorum merita suffragatur. Per Dominum nostrum
{CCXI. IN NATALE ABDO ET SENNIS. III KALENDAS AVGVSTI.}


1151 Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus, ut inter huius uitae caligines nec ignorantia fallente mergamur, nec praecipiti studeamus uoluntate peccare, sed quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum. Per Dominum nostrum
{CCXII. EBDOMADA XI POST PENTECOSTEN.}


1152 Pateant aures misericordiae tuae Domine preces supplicantium, et ut petentibus desiderata concedas, fac tibi eos quaesumus placita postulare. Per Dominum
{CCXII. EBDOMADA XI POST PENTECOSTEN.}


1153 SVPER OBLATA. Concede nobis haec quaesumus Domine frequentare mysteria, quia quotiens huius hostiae commemoratio caelebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per Dominum 
{CCXII. EBDOMADA XI POST PENTECOSTEN.}


1154 VD.  Tibi debitam seruitutem per ministerii huius impletionem persoluere, quia non solum peccantibus ueniam tribuis, sed etiam praemia petentibus inpertiris; et quod perpeti malis operibus promeremur magnifica pietate depellis, ut nos ad tuae reuerentiae cultum et terrore cogas et amore perducas. Per Christum Dominum nostrum per
{CCXII. EBDOMADA XI POST PENTECOSTEN.}


1155 POST COMMVNIONEM. Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat, et tribuat unitatem. Per Dominum nostrum
{CCXII. EBDOMADA XI POST PENTECOSTEN.}


1156 Fraterna nos Domine martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incrementa uirtutum, et multiplici nos suffragio consoletur. Per Dominum nostrum
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1157 Praesta quaesumus Domine, ut sicut nobis indiscreta pietas horum martyrum beatorum indiuiduae caritatis praebet exemplum, sic Spiritum gratiae tuae quo iugiter muniamur, semper imploret.  Per 
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1158 SVPER OBLATA. Iterata mysteria Domine pro sanctorum martyrum deuota mente tractamus, quibus nobis et praesidium crescit et gaudium. Per Dominum
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1159 VD. Quia licet in omnium sanctorum tuorum tu sis Domine protectione mirabilis, in his tamen speciale tuum munus agnoscimus, quos et fratres sorte nascendi et magnifica praestitisti passione germanos, ut simul esset et ueneranda gloria genetricis, et florentissima proles ecclesiae. Et ideo cum
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1160 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur. Per CCXIIII. ITEM KALENDIS AVGVSTI. NATALE MACHABEORVM
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1161 Deus qui in sanctis habitas et pia corda non deseris, suscipe propitius orationem nostram, et tribue misericordiam tuam, ut te custode seruati, ab omnibus uitae huius periculis liberemur. Per Dominum nostrum 
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1162 SVPER OBLATA.  Fiant Domine tuo grata conspectui munera supplicantis ecclesiae tuae, ut et nostrae proficiant saluti et nobis prosit intercessio beatorum sanctorum tuorum. Per
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1163 POST COMMVNIONEM. Caelesti munere saciati, quaesumus Domine Deus noster ut haec nos dona martyrum tuorum depraecatione sanctificent. Per Dominum
{ CCXIII. KALENDIS AVGVSTI. AD SANCTVM PETRVM AD VINCVLA CATINAS OSCVLANDAS. ITEM IPSO DIE NATALE MACHABEORVM.}


1164 Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua solemnitate laetificas, concede propitius, ut cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dominum
{CCXV. IN NATALE SANCTI STEPHANI. IIII NONAS AVGVSTI.}


1165 SVPER OBLATA. Munera tibi Domine dicata sanctifica et, intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dominum nostrum
{CCXV. IN NATALE SANCTI STEPHANI. IIII NONAS AVGVSTI.}


1166 POST COMMVNIONEM. Haec nos communio Domine purget a crimine et, intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice, caelestibus, remediis faciat esse consortes. Per Dominum nostrum
{CCXV. IN NATALE SANCTI STEPHANI. IIII NONAS AVGVSTI.}


1167 Beati Xisti Domine tui sacerdotis et martyris annua festa recolentes, quaesumus ut quae tuorum nobis sunt instrumenta praesentium, fiant aeternorum patrocinia premiorum. Per
{CCXVI. IN NATALE SANCTI XYSTI. VIII IDVS AVGVSTI.}


1168 Sancti Xisti Domine frequentata solemnitas et de sacerdotalibus nos instruat te miserante doctrinis, et de gloria martyrii foueat ubique suffragiis. Per Dominum
{CCXVI. IN NATALE SANCTI XYSTI. VIII IDVS AVGVSTI.}


1169 SVPER OBLATA. Suscipe Domine munera propiciatus oblata, quae maiestati tuae beatus Xistus sacerdos commendet et martyr. Per
{CCXVI. IN NATALE SANCTI XYSTI. VIII IDVS AVGVSTI.}


1170 VD. In die festiuitatis hodiernae qua beatus Xistus pariter sacerdos et martyr deuotum tibi sanguinem exultanter effudit; qui ad eandem gloriam promerandam doctrinae suae filios incitabat, et quos erudiebat hortatu, praeueniebat exemplo.  Per quem maiestatem tuam
{CCXVI. IN NATALE SANCTI XYSTI. VIII IDVS AVGVSTI.}


1171 POST COMMVNIONEM. Repleti sumus Domine munere solemnitatis optatae, qua beati Xisti et de caelebritate iuuemur et praecibus. Per
{CCXVI. IN NATALE SANCTI XYSTI. VIII IDVS AVGVSTI.}


1172 Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere, da nobis in aeterna laeticia de eorum societate gaudere. Per
{CCXVII. IN NATALE SANCTORVM FELICISSIMI ET AGAPITI. ITEM VIII IDVS AVGVSTI}


1173 SVPER OBLATA. Munera tibi Domine nostrae deuotionis offerimus, quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. Per Dominum
{CCXVII. IN NATALE SANCTORVM FELICISSIMI ET AGAPITI. ITEM VIII IDVS AVGVSTI}


1174 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus Domine Deus noster, ut quorum festiuitate uotiua sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur. Per
{CCXVII. IN NATALE SANCTORVM FELICISSIMI ET AGAPITI. ITEM VIII IDVS AVGVSTI}


1175 Adesto Domine praecibus nostris, quas in sancti confessoris et episcopi tui Donati commemoratione deferimus, ut qui nostrae iusticiae fiduciam non habemus, eius qui tibi placuit meritis adiuuemur. Per Dominum nostrum
{CCXVIII. IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDVS AVGVSTI.}


1176 Deus tuorum gloria sacerdotum, praesta quaesumus, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati cuius festa gerimus, sentiamus auxilium. Per Dominum nostrum
{CCXVIII. IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDVS AVGVSTI.}


1177 SVPER OBLATA. Praesta quaesumus Domine, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati, quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, piae nobis deuotionis fructus adcrescat. Per
{CCXVIII. IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDVS AVGVSTI.}


1178 POST COMMVNIONEM. Votiua Domine dona pro beati confessoris et episcopi tui Donati percepimus; quaesumus ut eius precibus et praesentis uitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. Per
{CCXVIII. IN NATALE SANCTI DONATI. VII IDVS AVGVSTI.}


1179 Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, ut ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes. Per Dominum nostrum 
{CCXVIIII. EBDOMADA XII POST PENTECOSTEN.}


1180 Deus qui iusta postulantes exaudis, qui si qua in nos bona sunt  opera, et ipse insinuas et insinuata consummas, quaesumus ut et cor nostrum ad expugnandas dilates passiones, sensus que nostros ad inpugnationum certamina superanda confortes, ut dum digne uitiis nostris irascimur, pietatis tuae ueniam consequamur. Per
{CCXVIIII. EBDOMADA XII POST PENTECOSTEN.}


1181 SVPER OBLATA. Tibi Domine sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares. Per Dominum nostrum
{CCXVIIII. EBDOMADA XII POST PENTECOSTEN.}


1182 VD. Vt postposita uetustate ritus sacrificii te homo nouis quibus instituisti sacrificiis semper honoret, Domine Iesu Christe, saluator et mediator noster omnipotens, qui ad hoc mortuus es, ut iura dissolueres mortis, tercia die ad superos resurrexisti, quia fuisti solus inter mortuos liber; neque enim poteras mortis Dominus detineri a morte, quia mortis et uitae totam obtines potestatem; quis te talem non timeat aut quis tantam maiestatem non prostratus adoret? Nos enim adoramus supplici corde, genu deflexo obsecrantes, ut erigas miseros ad te de luto fecis clamantes, et de tantis nos absoluas quibus  inuolimur propiciatus peccatis, praesentis sacrificii oblata munera  sanctificans. Per
{CCXVIIII. EBDOMADA XII POST PENTECOSTEN.}


1183 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine Deus noster ut quos diuinis reparare non desinis sacramentis, tuis non distituas benignus auxiliis. Per Dominum
{CCXVIIII. EBDOMADA XII POST PENTECOSTEN.}


1184 Deus qui nos annua beati Cyriaci martyris tui solemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus, uirtutem quoque passionis etiam imitemur. Per
{ CCXX. IN NATALE SANCTI CYRIACI. VI IDVS AVGVSTI.}


1185 SVPER OBLATA. Suscipe Domine sacrificium placationis et laudis, quod nos, interueniente sancto tuo Cyriaco, et perducat ad ueniam, et in perpetuam graciarum constituat actionem. Per
{ CCXX. IN NATALE SANCTI CYRIACI. VI IDVS AVGVSTI.}


1186 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine Deus noster, ut interuenientibus sanctis tuis, sacrosancta mysteria, quae sumpsimus, actu subsequamur et sensu. Per
{ CCXX. IN NATALE SANCTI CYRIACI. VI IDVS AVGVSTI.}


1187 Adesto Domine supplicationibus nostris et, intercessione beati Laurentii martyris tui, perpetuam nobis misericordiam benignus inpende. Per Dominum nostrum
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1188 Beati Laurentii martyris tui Domine geminata gratia nos refouet, quam glorificationis eius et optatis praeimus officiis, et desideranter expectamus aduentum. Per
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1189 Da nobis omnipotens Deus, ut beati Laurentii martyris tui, quam praeuenimus ueneranda solemnitas, et deuotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum nostrum
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1190 SVPER OBLATA. Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et, intercedente beato Laurentio martyre tuo, uincula peccatorum nostrorum absolue. Per Dominum nostrum
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1191 VD. Gloriosi Laurentii martyris pia certamina praecurrendo uenerare, cuius honorabilis annua recursione solemnitas et perpetua semper et noua est; quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum praeciosa iustorum, et restaurantur incrementa laeticiae, cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. Et ideo
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1192 POST COMMVNIONEM. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1193 ALIA ORATIO AD VESPEROS. Da quaesumus omnipotens Deus, ut triumphum beati Laurentii martyris tui, quem dispectis ignibus consummauit in terris, perpetua caelorum luce conspicuum digno feruore fidei ueneremur. Per
{CCXXI. IN VIGILIA SANCTI LAVRENTII. V IDVS AVGVSTI.}


1194 Excita Domine in ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius leuita seruiuit, ut eodem nos repleti studeamus amare quod amauit, et opere exercere quod docuit. Per
{CCXXII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IN PRIMA MISSA. IIII IDVS AVGVSTI.}


1195 SECRETA. Respice Domine munera quae in sancti Laurentii commemoratione deferimus, ut cuius honore sunt grata, eius in nobis fiant intercessione perpetua. Per Dominum nostrum
{CCXXII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IN PRIMA MISSA. IIII IDVS AVGVSTI.}


1196 VD. Venientem natalem beati Laurentii, qui leuita simul martyr que uenerandus, et proprio claruit gloriosus officio, et memoranda refulsit passione sublimis. Per Christum
{CCXXII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IN PRIMA MISSA. IIII IDVS AVGVSTI.}


1197 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut munere diuino quod sumpsimus, intercedente beato Laurentio, salutari nobis prosit effectu. Per
{CCXXII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IN PRIMA MISSA. IIII IDVS AVGVSTI.}


1198 Votiua Domine pro beati martyris tui Laurentii passione dona percepimus quaesumus Domine ut eius praecibus praesentis uitae nobis pariter et aeternae tribuas offerre praesidium. Per
{CCXXII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IN PRIMA MISSA. IIII IDVS AVGVSTI.}


1199 Da nobis quaesumus omnipotens Deus uitiorum nostrorum flammas extinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Dominum nostrum
{ CCXXIII. IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1200 Deus, mundi creator et rector, qui hunc diem in leuitae tui  Laurentii martyrio consecrasti, concede propitius, ut omnes qui martyrii eius merita ueneramur, intercessionibus eius ab aeternis gehenne incendiis liberemur. Per
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1201 SECRETA. Praesta quaesumus Domine, ut beati Laurentii suffragiis in nobis tua munera tuearis propitius, pro cuius honoranda confessione hostias tibi laudis offerimus. Per
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1202 VD. In die solemnitatis hodiernae, qua beati Laurentii hostiam tibi placitam et castam corporis glorioso certamine suscepisti; prunis namque superposita stridebant membra uiuentia; nec tamen erat poena pacientis, sed piae confessionis incessus, neque terreno liberari cruciatu martyr optabat, sed coronari deprecabatur in caelis. Per Christum
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1203 POST COMMVNIONEM. Prosit nobis Domine sancti Laurentii caelebrata solemnitas, quia quanto fragiliores sumus, tanto placentium tibi praesidiis indigemus. Per
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1204 ITEM ALIAS ORATIONES. Deus cuius caritatis ardore beatus Laurentius edaces incendii flammas contempto persecutore deuicit, concede, ut omnes qui martyrii eius merita ueneramur, protectionis tuae auxilio muniamur. Per Dominum nostrum
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1205 Sancti Laurentii nos Domine sancta praecatio tueatur, et quod nostra conscientia non meretur, eius nobis qui tibi placuit oratione donetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1206 Adsit nobis Domine quaesumus sancti Laurentii martyris in tua glorificatione benedictio, cuius nobis est hodie facta suffragium in tua uirtute confessio. Per Dominum nostrum
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1207 Praesta quaesumus Domine, ut semper nos beati Laurentii laetificent uotiua martyria, quae semper esse non desinunt admiranda. Per
{ CCXXIII.IN NATALE SANCTI LAVRENTII. IIII IDVS AVGVSTI. ITEM ALIA MISSA IN DIE.}


1208 Beati Tiburtii nos Domine foueant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri, quos talibus auxiliis concesseris adiuuari. Per Dominum nostrum
{CCXXIIII. IN NATALE SANCTI TIBVRTII. III IDVS AVGVSTI.}


1209 Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sancti martyris tui Tiburtii festiuitate laetificas, praesta ut cuius commemoratione gaudemus, praesidio muniamur. Per
{CCXXIIII. IN NATALE SANCTI TIBVRTII. III IDVS AVGVSTI.}


1210 SVPER OBLATA. Adesto Domine precibus populi tui, adesto muneribus, ut quae sacris sunt oblata mysteriis, tuorum tibi placeant intercessionibus sanctorum. Per Dominum nostrum
{CCXXIIII. IN NATALE SANCTI TIBVRTII. III IDVS AVGVSTI.}


1211 VD. Qui dum beati Tiburtii martyris merita gloriosa ueneramur, auxilium nobis tuae propiciationis adquirimus, nec desperamus de ueniae largitate, quam per eos qui tibi placuere deposcimus. Per
{CCXXIIII. IN NATALE SANCTI TIBVRTII. III IDVS AVGVSTI.}


1212 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae, sit nobis Domine quaesumus, interueniente beato Tiburtio martyre tuo, uitae praesentis auxilium pariter et futurae. Per Dominum
{CCXXIIII. IN NATALE SANCTI TIBVRTII. III IDVS AVGVSTI.}


1213 Sancti martyris tui Ypoliti Domine quaesumus ueneranda festiuitas salutaris auxilii nobis praestet augmentum. Per
{CCXXV. IDIBVS AVGVSTI. NATALE SANCTI YPOLITI.}


1214 SVPER OBLATA. Respice Domine munera populi tui sanctorum festiuitate uotiua, et tuae testificatio ueritatis nobis proficiat ad salutem. Per
{CCXXV. IDIBVS AVGVSTI. NATALE SANCTI YPOLITI.}


1215 VD. Qui non solum malis nostris bona retribuis, sed ut miseris uberiora dona concedas, qui digne pro nobis possint intercedere contulisti, et quod nostra scientia non habebat, intercessio supplicaret tibi grata iustorum. Per
{CCXXV. IDIBVS AVGVSTI. NATALE SANCTI YPOLITI.}


1216 Sacramentorum tuorum Domine communio sumpta nos saluet, et in tuae ueritatis luce confirmet. Per Dominum nostrum
{CCXXV. IDIBVS AVGVSTI. NATALE SANCTI YPOLITI.}


1217 Omnipotens sempiterne Deus, qui habundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et uota, effunde super nos misericordiam tuam, ut demittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesumit. Per Dominum nostrum
{CCXXVI. EBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN.}


1218 Omnipotens sempiterne Deus, a quo solo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera, da seruis tuis illam quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita et tempora sint tua protectione tranquilla. Per
{CCXXVI. EBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN.}


1219 SECRETA. Respice Domine quaesumus nostram propitius seruitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitatis subsidium. Per
{CCXXVI. EBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN.}


1220 VD. Cui uniuersa subiecta sunt et cuius nutu cuncta gubernantur, qui solus potes omnia, exaudi quaesumus praeces nostras ut unitatem ecclesiae tuae inuiolatam custodire digneris, et da plebi tuae inseparabilem dilectionem, ut reos criminum reuersos ad uiam rectam potentia nominis tui liberet atque defendat; Deus pacis et caritatis amator qui glorificaris in congregatione sanctorum, sacerdotes ac ministri ecclesiae donis abundantius repleantur, meritum obtinende (?) tuae gratiam benedictionis indulge, ut quod te donante adaepti sunt, te protegente custodiant; Deus qui es rex regum et Dominus dominantium, concede tranquillitatem regibus et principibus ac potestatibus huius mundi eorum que ministris simplicem in se amorem et ueram concordiam largiaris, mentem que et lenitatem ac modestiam iudicibus et omnium populorum quietem stabilitatem tua benignitate conseruare digneris; et quia tu es Domine misericors in  operibus, iustus in iudiciis, largus in donis, multiplica super nos  misericordiam tuam, peccata etiam populi tui miseratus absolue tribuas que nobis terrenarum frugum ubertatem et facias mentes nostras caelesti fertilitate fecundas, absit ab omnibus inimici sideris, saeua tempestas et grandinum ruina secedant, ut liberati ab inimicorum insidiis fulgeat in nobis signum unicae Trinitatis; da pacem Domine per circuitum populo christiano, ut toto orbe pacato ab omnibus ubique gentibus maiestas tui nominis adoretur. Per quem
{CCXXVI. EBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN.}


1221 POST COMMVNIONEM. Senciamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque saluati, caelestis remedii plenitudine gloriemur. Per Dominum nostrum
{CCXXVI. EBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN.}


1222 Deus qui nos beati Eusebii confessoris annua solemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per
{CCXXVII. XVIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI EVSEBII SACERDOTIS.}


1223 SVPER OBLATA. Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCXXVII. XVIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI EVSEBII SACERDOTIS.}


1224 POST COMMVNIONEM. Sancti Eusebii natalicia caelebrantes, supplices te Domine depraecamur, ut hoc idem nobis semper indulgentiae causa sit et salutis. Per
{CCXXVII. XVIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI EVSEBII SACERDOTIS.}


1225 Concede quaesumus omnipotens Deus ad beatae Mariae semper uirginis gaudia aeterna pertingere, de cuius nos ueneranda adsumptione tribuis annua solemnitate gaudere. Per
{CCXXVIII. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS. ADSVMPTIO SANCTAE MARIAE.}


1226 SECRETA. Intercessio quaesumus Domine beatae Mariae semper uirginis munera nostra commendet, nos que in eius ueneratione tuae maiestati reddat acceptos. Per Dominum nostrum
{CCXXVIII. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS. ADSVMPTIO SANCTAE MARIAE.}


1227 VD. Nos te in tuis sacratissimis uirginibus exultantibus animis laudare, benedicere et praedicare; inter quas beata Dei genetrix intemerata uirgo Maria gloriosissima effulsit, cuius adsumptionis diem omni deuotione praesenti sacrificio caelebramus. Per
{CCXXVIII. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS. ADSVMPTIO SANCTAE MARIAE.}


1228 POST COMMVNIONEM. Caelesti munere saciati quaesumus omnipotens Deus tua nos protectione custodi, et castimoniae pacem mentibus nostris atque corporibus, intercedente sancta Maria, propiciatus indulge, ut ueniente sponso filio tuo unigenito, accensis lampadibus eius digni praestolemur occursum. Per
{CCXXVIII. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS. ADSVMPTIO SANCTAE MARIAE.}


1229 ALIA ORATIO. Omnipotens sempiterne Deus, qui terrenis corporibus uerbi tui ueritatis filii unigeniti, per uenerabilem ac gloriosam semper que uirginem Mariam ineffabile mysterium coniungere uoluisti, petimus inmensam clementiam tuam, ut quod in eius ueneratione deposcimus, te propitiante consequi mereamur. Per
{CCXXVIII. XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS. ADSVMPTIO SANCTAE MARIAE.}


1230 Beati Laurentii nos faciat Domine passio ueneranda laetantes, et ut eam sufficienter recolamus efficiat promptiores. Per
{CCXXVIIII. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS. OCTABAS SANCTI LAVRENTII.}


1231 Iterata festiuitate beati Laurentii Domine natalicia ueneramur, quae in caelesti beatitudine fulgere nouimus sempiterna. Per
{CCXXVIIII. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS. OCTABAS SANCTI LAVRENTII.}


1232 SECRETA. Beati Laurentii martyris honorabilem passionem muneribus Domine geminatis exsequimur, quae licet propriis sit memoranda principiis, indesinenter tamen permanet gloriosa. Per
{CCXXVIIII. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS. OCTABAS SANCTI LAVRENTII.}


1233 VD. Beati Laurentii natalicia repetentes, cui fidem confessionem que non abstulit ignis ingestus, sed ut luceret magis accendit; nam sicut aurum flammis non uritur sed probatur, sic beati martyris sancta substantia non consumitur incendiis, sed aptatur caelestibus ornamentis. Per Christum
{CCXXVIIII. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS. OCTABAS SANCTI LAVRENTII.}


1234 POST COMMVNIONEM. Solemne nobis intercessio beati Laurentii martyris quaesumus Domine praestet auxilium, ut caelestis mensae participatio quam sumpsimus, tribuat ecclesiae tuae recensitam laeticiam. Per
{CCXXVIIII. XVI KALENDAS SEPTEMBRIS. OCTABAS SANCTI LAVRENTII.}


1235 Sancti martyris Agapiti merita nos Domine praeciosa tueantur, in quibus tuae maiestatis opera praedicantes, et praesens capiamus adiutorium et futurum. Per
{CCXXX. XV KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI AGAPITI.}


1236 SVPER OBLATA. Suscipe Domine munera quae in eius tibi solemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per
{CCXXX. XV KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI AGAPITI.}


1237 POST COMMVNIONEM. Protegat quaesumus Domine populum tuum, et participatio caelestis indulta conuiuii, et deprecatio conlata sanctorum. Per
{CCXXX. XV KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI AGAPITI.}


1238 Adesto Domine supplicationibus nostris et, intercedente beato martyre tuo Magno, ab hostium nos defende propitiatus incursu. Per Dominum nostrum
{CCXXXI. IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS}


1239 SVPER OBLATA. Praesta nobis quaesumus omnipotens Deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCXXXI. IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS}


1240 Grata tibi sint munera nostra Domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et beati Magni festiuitas gloriosa commendet. Per
{CCXXXI. IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS}


1241 VD. Qui humanum genus de profundo mortis eripiens, captiuitatem nostram Iesu Christi filii tui Domini nostri passione soluisti; per quem ita uirtus antiqui hostis elisa est, ut eius quem ipse superauerat etiam beatum martyrem tuum Magnum faceret esse uictorem, cuius triumphum in die quo sanguine suo signauit colentes in tua gloria exultamus. Per Christum Dominum
{CCXXXI. IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS}


1242 POST COMMVNIONEM. Tua sancta sumentes, quaesumus Domine, ut beati Magni nos foueant continuata praesidia. Per Dominum nostrum
{CCXXXI. IN NATALE SANCTI MAGNI. XIIII KALENDAS SEPTEMBRIS}


1243 Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus intende et, intercedente beato Timotheo martyre tuo, dexteram super nos tuae propiciationis extende. Per
{CCXXXII. XI KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI TIMOTHEI.}


1244 SVPER OBLATA. Offerimus tibi Domine quaesumus preces et munera quae, ut tuo sint digna conspectui, beati martyris tui Timothei praecibus adiuuemur. Per Dominum nostrum
{CCXXXII. XI KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI TIMOTHEI.}


1245 VD. Tibi enim festa solemnitas agitur, tibi dies sacrata caelebratur, quam beati Timothei martyris tui sanguis in ueritatis tuae testificatione profusus, magnifico nominis tui honore signauit. Per Christum
{CCXXXII. XI KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI TIMOTHEI.}


1246 POST COMMVNIONEM. Diuini muneris largitate saciati, quaesumus Domine Deus noster, ut intercedente beato Timotheo martyre tuo, in eius semper participatione uiuamus. Per Dominum nostrum
{CCXXXII. XI KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI TIMOTHEI.}


1247 Omnipotens sempiterne Deus, per quem cepit esse quod non erat et factum uisibile quod latebat, stultitiam nostri cordis emunda, et quae in nobis sunt uitiorum secreta purifica, ut possimus tibi Domino pura mente seruire. Per
{CCXXXIII. EBDOMADA XIIII POST PENTECOSTEN.}


1248 Omnipotens et misericors Deus, de cuius munere uenit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter seruiatur, tribue quaesumus nobis, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per
{CCXXXIII. EBDOMADA XIIII POST PENTECOSTEN.}


1249 SVPER OBLATA. Hostias quaesumus Domine propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem. Per Dominum nostrum
{CCXXXIII. EBDOMADA XIIII POST PENTECOSTEN.}


1250 VD. Cui spes uera credentium Deus gloria sempiterna sanctorum, Deus cuius est misericordia inestimabilis, Deus qui es uerus sanctus et sanctorum omnium protector, Deus per cuius miserationem indulgentiam consecuntur peccatores, tibi Deus pater omnipotens deuotis mentibus hostias laudis offerimus; tu es enim Deus qui nullum tibi uis perire sed omnes uocas ad paenitentiam, omnes inuitas ad ueniam, omnibus que reddis pro uotorum officiis praemia sempiterna, cuius misericordia caelestium quoque uirtutum indigent potestates et in cuius conspectu nullus est hominum absque sorde et paena peccati, delicta populi tui quaesumus auerte propiciatus, et quia potens es peccata demittere, supplicia quae nostris meremur operibus, potentia tuae pietatis auerte; parce Domine parce populo tuo, ignosce peccantibus, ut opera manuum tuarum non facias interire; quiescat iam ira tua et esto placabilis super nequitiam eius; praecipe angelo percutienti populo, ut iam subtrahat manum a uastatione plebium; parce Domine parce  peccatis nostris, qui Dauid post lapsum clementer ad ueniam reuocasti, qui Petri misericors amare flentis lacrimas respexisti, qui latronem in crucis patibulo diuina gratia inlustrasti, et dum confessor in cruce possessor exstetit paradysi post crucem; exaudi propitius orationem nostram, ut qui diu pro nostris peccatis afficimur, interuenientibus orationibus sanctorum angelorum et sanctae Mariae semper uirginis apostolorum que et martyrum uel omnium tibi placentium praecibus, eorum pro nobis suffragante sacrificio ad tuam confidimus pertingere gratiam; ea semper te inspirante sectemur atque perficiamus opera quae tibi sunt placita, ea uero uitemus ac fugiamus quae tibi omnipotens displicent, nec umquam a te relinquamur in nostris sensibus, sed in tua semper ueritate gradientes, ea iugiter opera studeamus exercere per quae tibi placere possimus, laeticiam animae nostrae et corporis largiaris; praesta etiam, ut te Dominum metuamus semper ut serui, te patrem diligamus ut filii, id amemus quod praecipes, id desideramus quod promittes, atque inter mundanas uarietates ibi semper sint fixa corda nostra, ubi sunt uera gaudia. Per
{CCXXXIII. EBDOMADA XIIII POST PENTECOSTEN.}


1251 POST COMMVNIONEM. Viuificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per
{CCXXXIII. EBDOMADA XIIII POST PENTECOSTEN.}


1252 Omnipotens sempiterne Deus, qui huius diei uenerandam sanctam que laeticiam beati apostoli tui Bartholomei festiuitate tribuisti, da ecclesiae tuae quaesumus, et amare quod credidit, et praedicare quod docuit. Per
{CCXXXIIII. VIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI BARTHOLOMEI APOSTOLI.}


1253 SVPER OBLATA. Beati apostoli tui Bartholomei, cuius solemnia recensemus quaesumus Domine, ut auxilio eius tua beneficia capiamus, pro quo tibi hostias laudis offerimus. Per Dominum
{CCXXXIIII. VIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI BARTHOLOMEI APOSTOLI.}


1254 VD. Qui ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos iugiter eam et erudis et protegis. Et ideo
{CCXXXIIII. VIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI BARTHOLOMEI APOSTOLI.}


1255 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine pignus salutis aeternae, caelebrantes beati Bartholomei apostoli tui uotiua solemnia, et perpetua merita uenerantes. Per Dominum
{CCXXXIIII. VIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI BARTHOLOMEI APOSTOLI.}


1256 AD POPVLVM. Protege Domine populum tuum, et apostolorum tuorum patrocinio confidentem, perpetua defensione conserua. Per
{CCXXXIIII. VIIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI BARTHOLOMEI APOSTOLI.}


1257 Adesto Domine supplicationibus nostris, ut beati Rufi intercessionibus confidentes, nec minis aduersantium nec ullo conturbemur incursu. Per Dominum
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1258 SVPER OBLATA. Intercessio quaesumus Domine sancti tui Rufi munera nostra commendet, nos que in eius ueneratione tuae maiestati reddat acceptos. Per
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1259 VD. Quoniam supplicationibus nostris misericordiam tuam confidimus adfuturam, quam beati Rufi poscimus interuentu nobis et confessione praestari. Per Christum
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1260 POST COMMVNIONEM. Sumentes gaudia sempiterna de participatione sacramenti et festiuitate beati martyris tui Rufi, te Domine suppliciter depraecamur, ut quae sedula seruitute donante te gerimus, dignus sensibus tuo munere capiamus. Per
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1261 AD POPVLVM. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et, intercedente beato Rufo martyre tuo, a cunctis nos defende periculis. Per
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1262 Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis, supplices te rogamus Domine, ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. Per Dominum nostrum
{CCXXXV. IN NATALE SANCTI RVFI. VI KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1263 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, intercedente beato Agustino confessore tuo atque pontifice, consuetae misericordiae tribue benignus effectum. Per
{CCXXXVI. IN NATALE SANCTI AGVSTINI. V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1264 SVPER OBLATA. Sancti confessoris tui Agustini nobis pia Domine non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obteneat. Per Dominum nostrum
{CCXXXVI. IN NATALE SANCTI AGVSTINI. V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1265 VD. Et in omni loco ac tempore omnipotentiae tuae gloriam caelebrare; per quod pietatis officium in commemoratione beati Agustini confessoris tui atque pontificis sacrificium tibi laudis offerimus, et magnificentiam tuam in mortificatione ipsius adoramus, tua in omnibus operante uirtute, ut nullis inlecebris corporis, nulla promissa blandimentorum fallacium uir tuo ignotus spiritu uinceretur; quia ita eum omni genere pietatis imbueras, ut ipse tibi et ara et sacrificium et sacerdos esset et templum. Per Christum Dominum nostrum.
{CCXXXVI. IN NATALE SANCTI AGVSTINI. V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1266 POST COMMVNIONEM. Vt nobis Domine tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus Agustinus pontifex quaesumus praecator accedat. Per
{CCXXXVI. IN NATALE SANCTI AGVSTINI. V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1267 Intercessio Domine beati Hermetis martyris tui, et tuam nobis non desinat placare iusticiam, et nostrum tibi deuotum iugiter efficere famulatum. Per Dominum nostrum
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1268 Sancti tui nos quaesumus Domine Hermetis natalicia uotiua laetificent, et suae beneficiis intercessionis adtollant. Per
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1269 SVPER OBLATA. Munera nostra Domine quaesumus propitiatus adsume, ut et digne tuis famulemur altaribus, sancti nos Hermetis intercessione custodi. Per
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1270 VD. Quoniam fiducialiter tibi laudis hostias immolamus, quas sancti Hermetis martyris tui confessione praesenti confidimus adiuuandas. Per Christum Dominum nostrum per quem.
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1271 POST COMMVNIONEM. Repleti Domine benedictione caelesti, quaesumus clementiam tuam, ut intercedente beato Hermete martyre tuo, quae humiliter gerimus, salubriter sentiamus. Per Dominum nostrum
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1272 Exultet quaesumus Domine populus tuus in sancti tui commemoratione Hermetis, ut cuius uotiuo laetatur officio, suffragio releuetur optato. Per
{CCXXXVII. IN NATALE SANCTI HERMETIS. ITEM V KALENDAS SEPTEMBRIS.}


1273 Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et caritatis augmentum, et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis. Per
{CCXXXVIII. EBDOMADA XV POST PENTECOSTEN.}


1274 Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere uoluntatem, et maiestati tuae sincero corde seruire. Per
{CCXXXVIII. EBDOMADA XV POST PENTECOSTEN.}


1275 SVPER OBLATA. Propitiare Domine populo tuo, propitiare muneribus ut hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas et postolata concedas. Per Dominum nostrum
{CCXXXVIII. EBDOMADA XV POST PENTECOSTEN.}


1276 VD. Qui nos de donis bonorum temporalium ad perceptionem prouehis aeternorum, et haec tribuis et illa promittis ut et mansuris iam incipiamus inseri, et praetereuntibus non teneri; tuum est enim quod uiuimus, quia licet peccati uulnere natura nostra sit uitiata, tui tamen est operis ut terreni generati ad caelestia renascamur. Per Christum
{CCXXXVIII. EBDOMADA XV POST PENTECOSTEN.}


1277 POST COMMVNIONEM. Sumptis Domine caelestibus sacramentis, ad redemptionis aeternae quaesumus proficiat augmentum. Per Dominum nostrum
{CCXXXVIII. EBDOMADA XV POST PENTECOSTEN.}


1278 Exaudi nos Deus salutaris noster, ut sicut de sanctae Sabinae festiuitate gaudemus, ita pie deuotionis erudiamur affectu. Per Dominum nostrum
{CCXXXVIIII. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTAE SAVINAE.}


1279 SECRETA. Gratanter Domine ad munera dicanda concurrimus, quae nomini tuo pro solemnitate sanctae martyrae Sabinae suppliciter immolamus. Per
{CCXXXVIIII. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTAE SAVINAE.}


1280 POST COMMVNIONEM. Purificet nos Domine quaesumus, et diuini perceptio sacramenti, et gloriosa depraecatio sanctae Sabinae. Per Dominum nostrum
{CCXXXVIIII. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTAE SAVINAE.}


1281 Sancti Iohannis Baptistae et martyris tui Domine quaesumus ueneranda festiuitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. Per
{CCXL. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. PASSIO SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE.}


1282 Perpetuis nos Domine sancti Iohannis Baptistae tuere praesidiis, et quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis adtolle suffragiis. Per Dominum
{CCXL. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. PASSIO SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE.}


1283 SECRETA. Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Iohannis Baptistae passione deferimus, quia dum finitur in terris, factus est caelesti sede perpetuus; quaesumus ut eius obtentu nobis proficiant ad salutem. Per Dominum nostrum
{CCXL. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. PASSIO SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE.}


1284 VD. Qui precursorem filii tui tanto munere dicasti, ut pro ueritatis praeconio capite plecteretur, et qui Christum aqua baptizauerat, ab ipso in Spiritu baptizatus, pro eodem hodie proprio sanguine tingueretur; praeco quippe ueritatis quae Christus est Herodem a fraternis thalamis prohibendo, carceris obscuritate detruditur, ubi solo diuinitatis tuae lumine seruaretur, exin capite plectitur; qui plus erat quam propheta, quia iudei Christum qui Dominus et caput prophetarum est amiserunt, Iohannes autem et fidelis praenunciatus impleuit officium praecursoris, ut redemptorem mundi quem superius digito demonstrauerat, etiam ad inferos praeciosa morte praecederet. Per Christum
{CCXL. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. PASSIO SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE.}


1285 POST COMMVNIONEM. Conferat nobis Domine sancti Iohannis utrumque solemnitas, ut magnifica sacramenta quae sumpsimus significata ueneremur, et in nobis potius edita gaudeamus. Per
{CCXL. IIII KALENDAS SEPTEMBRIS. PASSIO SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE.}


1286 Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum Felicis et Audacti commemoratione laetificas, ita semper supplicatione defendas. Per
{CCXLI. III KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM FELICIS ET AVDACTI.}


1287 SECRETA. Hostias Domine tuae plebis intende, et quas in honore sanctorum tuorum deuota mente caelebrat, proficere sibi sentiat ad salutem. Per
{CCXLI. III KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM FELICIS ET AVDACTI.}


1288 POST COMMVNIONEM. Repleti Domine muneribus sacris, quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis, in gratiarum tuarum semper actione maneamus. Per
{CCXLI. III KALENDAS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM FELICIS ET AVDACTI.}


1289 Omnipotens sempiterne Deus, fortitudo certantium et martyrum palma, solemnitatem hodierni diei propitius intuere, et ecclesiam tuam continua fac caelebritate laetari, ut intercessione beati martyris Prisci, omnium in te credentium uota perficias. Per
{CCXLII. KALENDIS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI PRISCI.}


1290 SECRETA. Eius tibi precibus Domine quaesumus grata reddatur oblatio, pro cuius est festiuitate immolanda. Per Dominum
{CCXLII. KALENDIS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI PRISCI.}


1291 VD. Qui sic tribuis ecclesiam tuam sanctorum commemoratione proficere, ut eam semper illorum et festiuitate laetifices, exemplo piae conuersationis exerceas, grata que tibi supplicatione tuearis. Per Christum
{CCXLII. KALENDIS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI PRISCI.}


1292 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus Domine, ut sacramenti tui participatione uegitati, sancti quoque martyris tui Prisci precibus adiuuemur. Per
{CCXLII. KALENDIS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI PRISCI.}


1293 Custodi Domine quaesumus ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur. Per
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1294 Praesta nobis quaesumus misericors Deus, ut placationem tuam prumptis mentibus exoremus, et peccatorum ueniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus. Per
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1295 SECRETA. Concede nobis Domine quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1296 VD. Qui aeternitate sacerdotii sui omnes tibi seruientes sanctificat sacerdotes; quoniam mortali carne circumdati, ita cotidianis peccatorum remissionibus indigemus, ut non solum pro populo tuo, sed etiam pro nobis eiusdem te pontificis interpellatione sanguis exoret. Et ideo
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1297 POST COMMVNIONEM. Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Deus, et ad perpetuae ducant saluationis effectum. Per Dominum
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1298 Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus, et a cunctis efficiant uitiis absolutos. Per Dominum nostrum
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1299 Sancta tua nos Domine sumpta uiuificent, et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per
{CCXLIII. EBDOMADA XVI POST PENTECOSTEN.}


1300 Adiuuet nos quaesumus Domine sanctae Mariae intercessio ueneranda, cuius etiam diem quo felix eius est inchoata natiuitas celebramus. Per
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1301 Adesto nobis omnipotens Deus, beatae Mariae festa repetentibus, quam hodiernae festiuitatis prolatam exortu ineffabili munere subleuasti. Per
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1302 SECRETA. Accipe munera Domine quae in beatae Mariae iterata solemnitate deferimus, quia ad tua preconia recurrit et laudem, quod uel talis orta est uel talis adsumpta. Per
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1303 Suscipe Domine quaesumus hostias placationis et laudis, quas tibi offerimus pro natiuitate beatae et gloriosae semper que uirginis Dei genetricis Mariae, ut sanctis eius intercessionibus, cunctis nobis proficiant ad salutem. Per Dominum nostrum
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1304 VD. et iustum est aequum et salutare, nos tibi in omnium sanctorum tuorum  prouectu gratias agere, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, et  praecipue pro meritis beatae matris et perpetuae uirginis Mariae gratiae plenae laudare, benedicere et praedicare. Per Christum
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1305 POST COMMVNIONEM. Sumptis Domine sacramentis, intercedente beata et gloriosa semper que uirgine Dei genetrice Maria, ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. Per Dominum nostrum
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1306 Adesto quaesumus Domine fidelibus tuis, ut quae sumpserunt fideliter, et mente sibi et corpore beatae Mariae intercessione custodiant. Per
{CCXLIIII. VI IDVS SEPTEMBRIS. NATIVITAS SANCTAE MARIAE. EODEM DIE NATALE SANCTI ADRIANI.}


1307 Sanctus Domine Gorgonius sua nos intercessione laetificet, et pia faciat solemnitate gaudere. Per
{CCXLV. V IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI GORGONII.}


1308 SECRETA. Grata sit tibi Domine nostrae seruitutis oblatio, pro qua sanctus Gorgonius martyr interuenit. Per Dominum nostrum 
{CCXLV. V IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI GORGONII.}


1309 VD. te que in sanctorum tuorum confessionibus laudare in cuius facti sunt uirtute uictores; quando enim uel humana fragilitas sufficeret passioni, uel hostis aerii nequitia uinceretur, nisi tuae firmitatis subsidium ministrares, et saeua furentis inimici potentiae arma contereres. Per Christum
{CCXLV. V IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI GORGONII.}


1310 POST COMMVNIONEM. Familiam tuam Deus suauitas illa contingat et uegitet, qua in martyre tuo Gorgonio Christi tui bono iugiter odore pascitur. Per
{CCXLV. V IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTI GORGONII.}


1311 Beatorum Proti nos Domine et Iacincti foueat praeciosa confessio, et pia iugiter intercessio tueatur. Per
{ CCXLVI. III IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM PROTI ET IACINCTI.}


1312 SECRETA. Pro sanctorum Proti et Iacincti munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsoluimus, praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. Per
{ CCXLVI. III IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM PROTI ET IACINCTI.}


1313 POST COMMVNIONEM. Ut percepta nos Domine tua sancta purificent, et beatorum Proti et Iacincti quaesumus inploret oratio. Per Dominum nostrum
{ CCXLVI. III IDVS SEPTEMBRIS. NATALE SANCTORVM PROTI ET IACINCTI.}


1314 Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salua consistere, tuo semper munere gubernetur. Per Dominum nostrum
{CCXLVII. EBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN.}


1315 Da quaesumus Domine hanc mentem populo tuo, ut quia ad te placandum necessitate concurrit, maiestati tuae fiat etiam uoluntate deuotus. Per Dominum nostrum
{CCXLVII. EBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN.}


1316 SECRETA. Tua nos Domine sacramenta custodiant, et contra diabolicos tueantur semper incursus. Per Dominum nostrum
{CCXLVII. EBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN.}


1317 VD. Vt qui te auctore subsistimus, te dispensante dirigamur; non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem ueritatis, haec studeamus exercere quae praecipis, ut possimus dona percipere quae promittis. Per Christum Dominum nostrum per quem
{CCXLVII. EBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN.}


1318 POST COMMVNIONEM. Mentes nostras et corpora possedeat Domine quaesumus doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis, sed iugiter eius praeueniat effectus. Per Dominum nostrum
{CCXLVII. EBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN.}


1319 Deus qui nos hodierna die exaltationis sanctae crucis annua solemnitate laetificas, praesta ut cuius mysterium in terra cognouimus, eius redemptionis praemia mereamur. Per Dominum
{CCXLVIII. XVIII KALENDAS OCTOBRIS. EXALTATIO SANCTAE CRVCIS}


1320 SECRETA. Deuotas Domine humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium, et salutem quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio, ligni rursum fides aperiat. Per
{CCXLVIII. XVIII KALENDAS OCTOBRIS. EXALTATIO SANCTAE CRVCIS}


1321 POST COMMVNIONEM. Adesto familiae tuae quaesumus clemens et misericors Deus, ut in aduersis et prosperis preces exaudias, et nefas aduersariorum per auxilium sanctae crucis digneris conterere, ut portum salutis tuae ualeant adpraehendere. Per
{CCXLVIII. XVIII KALENDAS OCTOBRIS. EXALTATIO SANCTAE CRVCIS}


1322 AD CRVCEM SALVTANDAM. Deus qui unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi praecioso sanguine humanum genus redemere dignatus es, concede propitius ut qui adorandam uiuificam crucem adueniunt, a peccatorum suorum nexibus liberentur. Per
{CCXLVIII. XVIII KALENDAS OCTOBRIS. EXALTATIO SANCTAE CRVCIS}


1323 Beatorum martyrum pariter que pontificum Cornelii et Cypriani nos Domine quaesumus festa tueantur, et eorum commendet oratio ueneranda. Per Dominum nostrum
{CCXLVIIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM CORNELII ET CYPRIANI.}


1324 Adesto Domine supplicationibus nostris, quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus, ut qui nostrae iusticiae fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis adiuuemur. Per Dominum
{CCXLVIIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM CORNELII ET CYPRIANI.}


1325 SECRETA. Plebi tuae Domine munera benignus intende, quae maiestati tuae pro sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani solemnitatibus sunt dicata. Per Dominum nostrum
{CCXLVIIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM CORNELII ET CYPRIANI.}


1326 VD. Tuam que in sanctorum tuorum Cornelii simul et Cypriani solemnitate praedicare uirtutem, quos diuersis terrarum partibus greges sacros diuino pane pascentes, una fide eam que die pari nominis tui confessione  coronasti. Per Christum Dominum nostrum per quem
{CCXLVIIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM CORNELII ET CYPRIANI.}


1327 POST COMMVNIONEM. Sacro munere uegitatos, sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani nos tibi Domine quaesumus commendet oratio. Per Dominum
{CCXLVIIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM CORNELII ET CYPRIANI.}


1328 Salutarem nobis edidit hodierna die beati Cypriani sacerdotis et martyris in tua Domine uirtute laeticiam, praesta quaesumus, ut et conuersationis eius insignia praedicando et intercessione tibi placita iugiter gloriemur. Per Dominum nostrum
{CCL. ITEM MISSA PROPRIA SANCTI CYPRIANI EPISCOPI.}


1329 SECRETA. Sacrificium nostrum Domine quaesumus ipsa tibi sit actione placabile, cui praesenti mysterio dominicae passionis de cuius est germine procreata, beati Cypriani sacerdotis et martyris mors praeclara subiungitur. Per
{CCL. ITEM MISSA PROPRIA SANCTI CYPRIANI EPISCOPI.}


1330 VD. Beati Cypriani natalicii gloriam recurrentes, ut qui in conspectu tuo clarus est gemina sacerdotis et martyris, et praesenti nos merito tibi foueat seruientes, et ad misericordiam sempiternam pius interuentor  adducat. Per Christum
{CCL. ITEM MISSA PROPRIA SANCTI CYPRIANI EPISCOPI.}


1331 POST COMMVNIONEM. Saciati sumus Domine muneribus sacris, quae tanto nobis uberius credimus profutura, quanto sanctis haec meritis intercedentibus martyrum nos percepisse confidimus. Per
{CCL. ITEM MISSA PROPRIA SANCTI CYPRIANI EPISCOPI.}


1332 Adesto Domine populo tuo, ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuuetur. Per
{CCLI. XVII KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI NICOMEDIS.}


1333 SECRETA. Intercessio sancti Nicomedis misericordiae tuae Domine munera nostra conciliet, ut quod merita nostra non ualent, eius deprecatio nobis indulgentiam ualeat obtinere. Per
{CCLI. XVII KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI NICOMEDIS.}


1334 POST COMMVNIONEM. Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et, intercedente beato Nicomede martyre tuo, a cunctis efficiant uitiis absolutos. Per Dominum
{CCLI. XVII KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI NICOMEDIS.}


1335 Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi elegis ut fortia quaeque confundas, concede propitius, ut qui beatae Eufimiae martyrae tuae solemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per
{CCLII. XVI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE.}


1336 SECRETA. Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est praeciosa sanctorum, ita eorum merita uenerancium accepta tibi reddat oblatio. Per
{CCLII. XVI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE.}


1337 POST COMMVNIONEM. Sanctificet nos quaesumus Domine tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyrae Eufimiae tibi reddat acceptos. Per
{CCLII. XVI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTAE EVFEMIAE.}


1338 Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice, et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum Luciae et Geminiani intercessione auerte. Per 
{CCLIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM LVCIAE ET GEMINIANI.}


1339 SECRETA. Vota populi tui Domine propitius intende, et quorum tribuis solemnia caelebrare, fac gaudere suffragiis. Per
{CCLIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM LVCIAE ET GEMINIANI.}


1340 POST COMMVNIONEM. Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum, quorum festa solemniter caelebramus, continuis foueamur auxiliis. Per .
{CCLIII. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM LVCIAE ET GEMINIANI.}


1341 Absolue quaesumus Domine tuorum delicta populorum, et a peccatorum nostrorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur. Per Dominum nostrum
{CCLIIII. ORATIONES MENSIS SEPTIMI DIE DOMINICO AD SANCTVM PETRVM}


1342 Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice, et tuae super nos uiscera pietatis inpende, ut qui ex nostra culpa adfligimur, ex tua pietate misericorditer liberemur. Per
{CCLIIII. ORATIONES MENSIS SEPTIMI DIE DOMINICO AD SANCTVM PETRVM}


1343 SECRETA. Pro nostrae seruitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus, ut quod inmeritis contulisti, propitius exsequaris. Per Dominum nostrum 
{CCLIIII. ORATIONES MENSIS SEPTIMI DIE DOMINICO AD SANCTVM PETRVM}


1344 VD.  Quia cum laude nostra non egeas, grata tibi tamen est tuorum deuotio famulorum, nec te augent nostra preconia, sed nobis proficiunt ad salutem; quoniam sicut fontem uitae praeterire causa moriendi est, sic eodem iugiter redundare affectus est sine fine uiuendi. Et ideo
{CCLIIII. ORATIONES MENSIS SEPTIMI DIE DOMINICO AD SANCTVM PETRVM}


1345 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut quos diuina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per
{CCLIIII. ORATIONES MENSIS SEPTIMI DIE DOMINICO AD SANCTVM PETRVM}


1346 Da nobis omnipotens Deus ut beati Mathei apostoli tui et euangelistae, quam praeuenimus ueneranda solemnitas, et deuotionem nobis augeat et salutem. Per
{CCLV. XII KALENDAS OCTOBRIS. VIGILIA SANCTI MATHEI APOSTOLI ET EVANGELISTAE.}


1347 SECRETA. Apostolicae reuerentiae culmen offerimus sacris mysteriis inbuendum, praesta Domine quaesumus, ut beati Mathei euangelistae suffragiis, cuius natalicia praeimus, hic plebs tua semper et sua uota depromat et desiderata percipiat.  Per 
{CCLV. XII KALENDAS OCTOBRIS. VIGILIA SANCTI MATHEI APOSTOLI ET EVANGELISTAE.}


1348 POST COMMVNIONEM. Beati Mathei euangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus, et ueniam nobis tribue, et remedia sempiterna concede. Per
{CCLV. XII KALENDAS OCTOBRIS. VIGILIA SANCTI MATHEI APOSTOLI ET EVANGELISTAE.}


1349 Beati euangelistae Mathei Domine praecibus adiuuemur, ut quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur. Per Dominum
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1350 SECRETA. Supplicationibus apostolicis beati Mathei euangelistae quaesumus ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio, cuius magnificis praedicationibus eruditur. Per Dominum nostrum
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1351 VD. Quia ecclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis, praesta quaesumus, ut per quos initium diuinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat regni caelestis augmentum. Per 
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1352 POST COMMVNIONEM.  Perceptis Domine sacramentis, beato Matheo apostolo tuo et euangelista interueniente deprecamur, ut quae pro eius caelebrata sunt gloria, nobis proficiant ad salutem. Per
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1353 ALIAS ORATIONES AD VESPERVM ET MATVTINVM. Sit Domine beatus Matheus euangelista nostrae fragilitatis adiutor, ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. Per
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1354 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iugiter apostolica defensione munimur, nec succumbamus uitiis nec obprimamur aduersiis. Per
{CCLVI. XI KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MATHEI EVANGELISTAE.}


1355 Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis, qui que hunc diem in honore beatorum Mauricii Exsuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis cum sociis eorum martyrio consecrasti, de ecclesiae tuae de natalicio festiuitatis laetari, ut apud misericordiam tuam exemplis eorum et meritis adiuuemur. Per 
{CCLVII. X KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM MAVRICII EXSVPERII CANDIDI ET VICTORIS INNOCENTII ET VITALIS.}


1356 SECRETA. Respice Domine munera, quae passione sanctorum tuorum Mauricii Exsuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis cum sociis eorum commemoratione deferimus, et praesta, ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per
{CCLVII. X KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM MAVRICII EXSVPERII CANDIDI ET VICTORIS INNOCENTII ET VITALIS.}


1357 VD. iustum et dignum est tibi enim semper gratias agere et laudes decantare Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Quoniam cognoscimus quanta apud te sit preclara uita sanctorum, quorum nos etiam mors preciosa laetificat et tuetur. Quapropter martyrum tuorum Mauricii Exsuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis cum sociis eorum gloriosa recensentes natalicia, laudes tibi Domine deferimus supplici confessione cum angelis et archangelis
{CCLVII. X KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM MAVRICII EXSVPERII CANDIDI ET VICTORIS INNOCENTII ET VITALIS.}


1358 POST COMMVNIONEM. Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis, supplices te rogamus Domine, ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. Per
{CCLVII. X KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM MAVRICII EXSVPERII CANDIDI ET VICTORIS INNOCENTII ET VITALIS.}


1359 Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat, ut quae sua condicione atteritur, tua clementia reparetur.  Per Dominum nostrum 
{CCLVIII. ORATIONES IN IEIVNIO MENSIS SEPTIMI FERIA QVARTA.}


1360 Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti, ut dum a cibis corporibus abstinent, a uitiis mente ieiunent. Per
{CCLVIII. ORATIONES IN IEIVNIO MENSIS SEPTIMI FERIA QVARTA.}


1361 SECRETA. Deus qui de his terrae fructibus tua sacramenta constare uoluisti, praesta quaesumus, ut opem nobis et praesentis uitae conferas et futurae. Per Dominum
{CCLVIII. ORATIONES IN IEIVNIO MENSIS SEPTIMI FERIA QVARTA.}


1362 VD. Qui nos ideo collectis terrae fructibus per abstinentiam tibi gratias agere uoluisti, ut ex ipso deuotionis genere nosceremus, non haec ad exsuperantiam corporalem, sed ad fragilitatis nos sufficientiam percepisse, et quod ex his parcius sumeremus, egentium proficeret alimentis, et ut salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret et pietas largitoris nos tuae benignitatis acceptos efficeret, sic que donis temporalibus uteremur, ut disceremus inhiare perpetuis. Per Christum
{CCLVIII. ORATIONES IN IEIVNIO MENSIS SEPTIMI FERIA QVARTA.}


1363 POST COMMVNIONEM. Sumentes Domine dona caelestia, suppliciter deprecamur, ut quae sedula seruitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per Dominum
{CCLVIII. ORATIONES IN IEIVNIO MENSIS SEPTIMI FERIA QVARTA.}


1364 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per Dominum nostrum
{CCLVIIII. FERIA VI. AD APOSTOLOS.}


1365 SECRETA. Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii, quae expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per Dominum
{CCLVIIII. FERIA VI. AD APOSTOLOS.}


1366 VD. Sub tuae maiestatis pio iusto que moderamine nos pocius accusantes, qui ex ipsis flagellationibus errores nostros debeamus agnoscere, et magis querimur quam rogamus et diuinam laceramus aequitatem quam nostra delicta corrigimus, dum reo tua potentia non abuti oporteat, sed tanto propensius ueniam debeat postolare, quanto clementius expectas benignus ut parcas. Per Christum
{CCLVIIII. FERIA VI. AD APOSTOLOS.}


1367 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia pociora sumamus. Per Dominum nostrum
{CCLVIIII. FERIA VI. AD APOSTOLOS.}


1368 Tribue quaesumus Domine fidelibus tuis, ut et ieiunio mensis septimi conuenienter aptentur, et suscepta solemniter castigatio corporalis ad fructum cunctarum transeat animarum. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1369 Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut ieiunando tua gratia saciemur, et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1370 Deus humanae salutis operator, da nobis exercere ieiunia congruenter, quibus nostrae substantiae sempiterna remedia prouidisti. Per Dominum nostrum
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1371 Omnipotentiam tuam Domine prumpta mente laudantes, ieiunia tibi sacrata deferimus, ut dum grati de perceptis existimus, efficiamur percipiendis fructibus gratiores. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1372 Vt nobis Domine tribuis solemne tibi deferre ieiunium, sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1373 Deus cuius adoranda potentia maiestatis flammae seuientis incendium sanctis tribus pueris in splendore demutatum est animarum, ecclesiae tuae similibus adesto remediis, ut de grauioribus mundi huius  aduersitatibus, propiciatione caelesti populus tuus ereptus exultet. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1374 SECRETA. Haec hostia Domine quaesumus et uincula nostrae iniquitatis absoluat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. Per Dominum
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1375 VD. Tibi sanctificare ieiunium quod nos ad aedificationem animarum et castigationem corporum seruare docuisti, quia adstrictis corporibus animae saginantur; in quo exterior homo noster affligitur, dilatatur interior; memento Domine ieiunii nostri et misericordiarum tuarum quas peccatoribus pie semper ieiunantibus contulisti, ut non solum a cibis sed a peccatis omnibus abstinentibus, deuotionis tibi ieiunio placeamus. Et ideo
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1376 POST COMMVNIONEM. Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent, ut quae nunc specie gerimus, rerum ueritate capiamus. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1377 Suscipe Domine preces populi supplicantis, et nostri uota ieiunii salutaris tui perfice sacramentum. Per Dominum CCLXI. DIE DOMINICO VACAT.
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1378 Omnipotens sempiterne Deus, misericordiam tuam ostende supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam senciamus. Per Dominum
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1379 Tuere quaesumus Domine familiam tuam, ut salutis aeternae remedia, quae te aspirante requirimus, te largiente consequamur. Per Dominum nostrum
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1380 SECRETA. Huius te Domine muneris oblatione placemus, et perpetuae uitae participes huius operatione reddamur. Per
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1381 VD. Qui uicit diabolum et paradysum restituit et uitae ianuas patefecit. Et ideo
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1382 POST COMMVNIONEM. Caelestis mensae quaesumus Domine sacrosancta libatio corda nostra purget semper et pascat. Per Dominum nostrum
{CCLX. SABBATO AD SANCTVM PETRVM IN XII LECTIONES. }


1383 Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata  solemnitas, qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili prouidentia contulisti. Per
{CCLXII. V KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM COSMAE ET DAMIANI}


1384 SECRETA. In tuorum Domine praeciosa morte iustorum sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium. Per
{CCLXII. V KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM COSMAE ET DAMIANI}


1385 VD. Clementiam tuam suppliciter obsecrantes, ut cum exultantibus sanctis in caelestibus regni cubilibus gaudia nostra subiungas, et quos uirtutis imitatione non possumus sequi, deuitae uenerationis contingamus affectu. Per Christum
{CCLXII. V KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM COSMAE ET DAMIANI}


1386 POST COMMVNIONEM. Sit nobis Domine sacramenti tui certa saluatio, quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. Per
{CCLXII. V KALENDAS OCTOBRIS. NATALE SANCTORVM COSMAE ET DAMIANI}


1387 Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominum que dispensas, concede propitius, ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra nostra uita muniatur.  Per
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1388 Da nobis omnipotens Deus beati archangeli Michahelis eotenus honore proficere, ut cuius in terris gloriam praedicamus, eius precibus adiuuemur in caelis. Per Dominum
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1389 Perpetuum nobis Domine tuae miserationis praesta subsidium, quibus et angelica praestetisti suffragio non deesse. Per
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1390 SECRETA. Hostias tibi Domine laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico pro nobis interueniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram prouenire concedas. Per Dominum nostrum
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1391 Munus populi tui Domine quaesumus dignanter adsume, quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michahelis depraecatione sit gratum. Per Dominum
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1392 VD. Sancti Michahelis archangeli merita praedicantes; quamuis enim nobis sit angelica ueneranda sublimitas, quae in maiestatis tuae consistit conspectu, illa tamen est propensius honoranda, quae in eius ordinis dignitate caelestis militiae meruit principatum. Per
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1393 POST COMMVNIONEM. Beati archangeli tui Michahelis intercessione suffulti, supplices te Domine deprecamur, ut quod ore prosequimur, contingamus et mente. Per
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1394 SVPER POPVLVM. Adesto plebi tuae misericors Deus, ut gratiae tuae beneficia pociora percipiat, beati Michahelis archangeli fac supplicem depraecationibus subleuari. Per Dominum nostrum
{CCLXIII. III KALENDAS OCTOBRIS. DEDICATIO BASILICAE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS.}


1395 Fac nos Domine quaesumus prumpta uoluntate subiectos, et ad supplicandum tibi nostras semper excita uoluntates. Per
{CCLXIIII. EBDOMADA XX POST PENTECOSTEN.}


1396 Tua nos Domine quaesumus gratia semper et preueniat et subsequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. Per
{CCLXIIII. EBDOMADA XX POST PENTECOSTEN.}


1397 SECRETA. Munda nos Domine sacrificii praesentis effectu, et perfice miseratus in  nobis ut eius mereamur esse participes.  Per
{CCLXIIII. EBDOMADA XX POST PENTECOSTEN.}


1398 VD. Precantes ut Iesus Christus filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conseruet, et quia sine ipso nihil recte ualemus efficere, ipsius semper munere capiamus ut tibi placere possimus. Per quem
{CCLXIIII. EBDOMADA XX POST PENTECOSTEN.}


1399 POST COMMVNIONEM. Purifica Domine quaesumus mentes nostras benignus et renoua caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per Dominum
{CCLXIIII. EBDOMADA XX POST PENTECOSTEN.}


1400 Exaudi Domine quaesumus preces nostras et, interueniente beato Marco confessore tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intende. Per
{CCLXV. NONIS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MARCI EPISCOPI.}


1401 SECRETA. Benedictio tua Domine larga descendat, quae munera nostra, deprecante sancto Marco confessore tuo atque pontifice, tibi reddat accepta, et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per Dominum nostrum 
{CCLXV. NONIS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MARCI EPISCOPI.}


1402 POST COMMVNIONEM. Da quaesumus Domine fidelibus populis, sanctorum tuorum semper ueneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. Per
{CCLXV. NONIS OCTOBRIS. NATALE SANCTI MARCI EPISCOPI.}


1403 Sanctorum tuorum nos Domine Marcelli et Apulei beata merita prosequantur, et tuo semper faciant amore feruentes. Per
{CCLXVI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARCELLI ET APVLLEI.}


1404 SECRETA. Maiestatem tuam nobis Domine quaesumus haec hostia reddat immolanda placatam, tuorum digna postulatione sanctorum. Per
{CCLXVI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARCELLI ET APVLLEI.}


1405 POST COMMVNIONEM. Sacramentis Domine muniamur acceptis, et sanctorum tuorum Marcelli et Apulei contra omnes nequitias inruentes armis caelestibus protegamur. Per Dominum
{CCLXVI. EODEM DIE. NATALE SANCTORVM MARCELLI ET APVLLEI.}


1406 Da quaesumus Domine populo tuo diabolica uitare contagia, et te solum Dominum puro corde sectari. Per Dominum 
{CCLXVII. EBDOMADA XXI POST PENTECOSTEN.}


1407 Custodi nos omnipotens Deus, ut tua dextera gubernante, nec nostra nobis praeualeant nec aliena peccata. Per
{CCLXVII. EBDOMADA XXI POST PENTECOSTEN.}


1408 SECRETA. Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur, ut haec sancta quae gerimus, et praeteritis nos delictis exuant et futuris. Per Dominum nostrum
{CCLXVII. EBDOMADA XXI POST PENTECOSTEN.}


1409 VD. Et suppliciter exorare, sic nos bonis tuis instruas sempiternis, ut temporalibus consoleris, sic praesentibus refouere, ut ad gaudia nos mansura perducas. Per quem maiestatem tuam
{CCLXVII. EBDOMADA XXI POST PENTECOSTEN.}


1410 POST COMMVNIONEM. Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et uitia nostra curentur, et remedia nobis aeterna proueniant. Per Dominum
{CCLXVII. EBDOMADA XXI POST PENTECOSTEN.}


1411 Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. Per 
{CCLXVIII. PRIDIE IDVS OCTOBRIS. NATALE SANCTI CALISTI EPISCOPI.}


1412 SECRETA. Mystica nobis Deus prosit oblatio, quae nos et a reatibus nostris expediat, et perpetua saluatione confirmet. Per
{CCLXVIII. PRIDIE IDVS OCTOBRIS. NATALE SANCTI CALISTI EPISCOPI.}


1413 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus, ut et reatum nostrum munera sacra purificent, et recte uiuendi nobis operentur effectum. Per
{CCLXVIII. PRIDIE IDVS OCTOBRIS. NATALE SANCTI CALISTI EPISCOPI.}


1414 Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. Per
{CCLXVIIII. EBDOMADA XXII POST PENTECOSTEN.}


1415 Tuis Domine quaesumus adesto supplicibus, et inter mundanae prauitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. Per Dominum
{CCLXVIIII. EBDOMADA XXII POST PENTECOSTEN.}


1416 SECRETA. Deus qui nos per huius sacrificii ueneranda commercia unius summae que diuinitatis participes efficis, praesta quaesumus, ut sicut tuam cognoscimus ueritatem, sic eam dignis mentibus et moribus adsequamur. Per
{CCLXVIIII. EBDOMADA XXII POST PENTECOSTEN.}


1417 VD.  Qui propterea iure punis errantes et clementer refoues castigatos, ut  nos a malis operibus abstrahas et ad bona facienda conuertas, quia non uis inuenire quod damnes, sed esse pocius quod corones; qui cum pro nostris meritis iugiter mereamur affligi, tu tamen iudicium ad correctionem temperas, non perpetuam exerces ad poenam; iuste enim corrigis et clementer ignoscis; in utroque uerax, in utroque misericors qui nos ea lege disponis ut cohercendo in aeternum perire non sinas, et parcendo spacium tribuas corrigendi; qui ideo malis praesentibus nos flagellas ut ad bona futura perducas, ideo bonis temporalibus consolaris ut de sempiternis facias certiores, quo te et in prosperis et in aduersis pia semper confessione laudemus per Christum
{CCLXVIIII. EBDOMADA XXII POST PENTECOSTEN.}


1418 POST COMMVNIONEM. Gratias tibi referimus Domine sacro munere uegitati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos nos eius participatione perficias. Per Dominum nostrum
{CCLXVIIII. EBDOMADA XXII POST PENTECOSTEN.}


1419 Interueniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas euangelista, qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portauit. Per 
{CCLXX. XV KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI LVCAE EVANGELISTAE.}


1420 SECRETA. Donis caelestibus da nobis quaesumus Domine libera mente seruire, ut munera quae deferimus, interueniente euangelista tuo Luca, et medelam nobis operentur et gloriam. Per
{CCLXX. XV KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI LVCAE EVANGELISTAE.}


1421 VD. Te in confessorum meritis gloriosis adorare, qui eos dimicantes contra uetusti serpentis uitia et propria corporis blandimenta, inexpugnabili uirtute rex gloriae roborasti; ex quibus beatus euangelista tuus Lucas, qui adsumens scutum fidei quo inimici iacula ignita extingueret, et galeam spem salutis, et gladium Spiritus quod est uerbum tuum, fortiter obpugnantibus passionibus uitiorum restitit; ideo que praecamur, exercituum Domine qui eum post mortificationem corporis et crucis stigmata praeferentem remunerasti, eius triumphalibus et informemur exemplis et meritis adiuuemur. Per Christum Dominum nostrum per quem
{CCLXX. XV KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI LVCAE EVANGELISTAE.}


1422 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus omnipotens aeterne Deus, ut id quod de sancto altario tuo accepimus, precibus beati euangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras, per quod tuti esse possimus. Per Dominum
{CCLXX. XV KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI LVCAE EVANGELISTAE.}


1423 Omnipotens et misericors Deus, uniuersa nobis aduersancia propiciatus exclude, ut mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. Per
{CCLXXI. EBDOMADA XXIII POST PENTECOSTEN.}


1424 Da quaesumus omnipotens Deus sic nos tuam ueniam promereri, ut nostros corrigemus excessus, sic fatentibus relaxare delictum, ut coherceamus in suis prauitatibus obstinatos. Per
{CCLXXI. EBDOMADA XXIII POST PENTECOSTEN.}


1425 SECRETA. Haec munera quaesumus Domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per Dominum
{CCLXXI. EBDOMADA XXIII POST PENTECOSTEN.}


1426 VD. Nos clementiam tuam suppliciter exorare, ut filius tuus Iesus Christus qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum, et praesentiae corporalis mysteriis non deserat quos redemit, et maiestatis suae beneficiis non derelinquat. Et ideo
{CCLXXI. EBDOMADA XXIII POST PENTECOSTEN.}


1427 POST COMMVNIONEM. Tua nos Domine medicinalis operatio, et a nostris peruersitatibus clementer expediat, et tuis faciat semper inherere mandatis. Per Dominum nostrum
{CCLXXI. EBDOMADA XXIII POST PENTECOSTEN.}


1428 Adesto Domine precibus nostris, quas in sancti confessoris tui Amandi commemoratione deferimus, ut qui nostrae iusticiae fiduciam non habemus, eius qui tibi placuit precibus adiuuemur. Per Dominum nostrum
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1429 Sancti confessoris tui Amandi nos quaesumus Domine tuere presidiis, et eius semper intercessionibus adiuuemur. Per
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1430 SECRETA. Propitiare Domine quaesumus supplicationibus nostris et, interueniente pro nobis sancto Amando confessore tuo, his sacramentis caelestibus seruientes, ab omni culpa liberos esse concede, ut purificante nos gratia tua, hisdem quibus famulamur mysteriis emundemur. Per Dominum
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1431 VD. Te in omnium sanctorum tuorum professione es laude colendus, beati confessoris tui Amandi commemoratione sacra consecrasti; da ecclesiae tuae quaesumus, de tanto gaudere patrono, et illam sequi pia deuotione  doctrinam, qua dilectus tuus tibi gregis pane eruditionis pauit, ut adiuuari nos apud misericordiam tuam et exemplis eius senciamus et meritis. Per Christum
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1432 POST COMMVNIONEM. Vt nobis Domine tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus Amandus quaesumus praecator accedat. Per
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1433 ALIAS ORATIONES AD VESPERVM. Misericordiam tuam Domine nobis quaesumus, interueniente beato confessore tuo Amando, clementer inpende, et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. Per
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1434 Sancti Domine confessoris tui Amandi tribue nos supplicationibus fouere, ut cuius depositionem annuo caelebramus obsequio, eius apud te intercessionibus et meritis commendemur. Per
{CCLXXII. IN NATALE SANCTI AMANDI EPISCOPI. VII KALENDAS NOVEMBRIS.}


1435 Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Symonis et Iudae gloriosa natalicia praeuenimus, sic ad tua beneficia  promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeueniant. Per Dominum nostrum
{CCLXXIII. IN VIGILIA APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE. VI KALENDAS NOVEMBRIS.}


1436 SECRETA. Muneribus nostris Domine apostolorum Symonis et Iudae festa praecedimus, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illorum meritis grata reddantur. Per
{CCLXXIII. IN VIGILIA APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE. VI KALENDAS NOVEMBRIS.}


1437 VD. Quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione preclaros, et suscepta pro te fecisti passione gloriosos. Vnde sicut illi ieiunando orando que certauerunt, ut hanc possint obtinere uictoriam, ita nos potius quae exercuere sectantes conuenientius eorum natalicia caelebremus. Et ideo
{CCLXXIII. IN VIGILIA APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE. VI KALENDAS NOVEMBRIS.}


1438 POST COMMVNIONEM. Sumpto Domine sacramento, suppliciter deprecamur, ut intercedentibus beatis apostolis, quod temporaliter gerimus, ad uitam capiamus aeternam. Per
{CCLXXIII. IN VIGILIA APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE. VI KALENDAS NOVEMBRIS.}


1439 Deus qui nos per beatos apostolos tuos ad cognitionem nominis tui  uenire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo  caelebrare et caelebrando proficere. Per
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1440 Omnipotens sempiterne Deus, mundi creator et rector, qui beatos apostolos nominis tui gloria consecrasti, exaudi populum tuum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut pacis donum proficiat ad fidei et caritatis augmentum. Per Dominum
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1441 SECRETA. Gloriam Domine sanctorum apostolorum tuorum perpetuam percurrentes, quaesumus, ut eamdem sacris mysteriis expiati, dignius caelebremus. Per
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1442 VD. Te in tuorum apostolorum glorificantes honore, qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam, et infirmitati nostrae talia praestitisti suffragia, quae audire possis pro nobis. Per Christum
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1443 POST COMMVNIONEM. Perceptis Domine sacramentis, suppliciter rogamus, ut intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum ueneranda gerimus passione, nobis  proficiant ad medelam. Per
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1444 Exaudi nos Deus salutaris noster, et apostolorum tuorum nos tuere presidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis. Per
{CCLXXIIII. V KALENDAS NOVEMBRIS. NATALE APOSTOLORVM SYMONIS ET IVDAE.}


1445 Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis, et secura tibi mente deseruiant. Per Dominum
{CCLXXV. EBDOMADA XXIIII POST PENTECOSTEN.}


1446 Delicta nostra Domine quibus aduersa dominantur absterge, et tua nos ubique miseratione custodi. Per
{CCLXXV. EBDOMADA XXIIII POST PENTECOSTEN.}


1447 SECRETA. Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam, et uitia nostri cordis expurgent. Per
{CCLXXV. EBDOMADA XXIIII POST PENTECOSTEN.}


1448 VD. Maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut expulsis azymis uetustatis, illius agni cibo saciemur et poculo, qui et nostram reparauit imaginem, et suam nobis gloriam repromisit, Iesus Christus dominus noster per quem 
{CCLXXV. EBDOMADA XXIIII POST PENTECOSTEN.}


1449 POST COMMVNIONEM. Vt sacris Domine reddamur digni muneribus, fac nos tuis quaesumus oboedire mandatis. Per
{CCLXXV. EBDOMADA XXIIII POST PENTECOSTEN.}


1450 Adesto Domine martyrum deprecatione sanctorum, et quos pati pro tuo nomine tribuisti, fac tuis fidelibus suffragari. Per
{CCLXXVI. KALENDIS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI CAESARII AD COLLECTA AD SANCTOS COSMAM ET DAMIANVM.}


1451 ORATIO AD MISSA. Deus qui nos beati martyris tui Caesarii annua solemnitate laetificas, concede propitius, ut cuius natalicia colimus, etiam actiones imitemur. Per
{CCLXXVI. KALENDIS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI CAESARII AD COLLECTA AD SANCTOS COSMAM ET DAMIANVM.}


1452 SECRETA. Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per
{CCLXXVI. KALENDIS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI CAESARII AD COLLECTA AD SANCTOS COSMAM ET DAMIANVM.}


1453 POST COMMVNIONEM. Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et, intercedente beato Caesario martyre tuo, ad caelestia regna perducat. Per
{CCLXXVI. KALENDIS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI CAESARII AD COLLECTA AD SANCTOS COSMAM ET DAMIANVM.}


1454 Adorabilem populi beatissimi Helarii antestitis festiuitatem solemniter recurrentem, cuius lingua in saeculo pro sanctae Trinitatis aequalitate sic tonuit, ut huius mundi principem miles Christi prosterneret, et in caelestis regis aula uictor intraret. Dominum uotis uberioribus deprecemur, ut qui eum inter diuersas acies ita fecit esse sollicitum, ut redderet inter bella securum. Nobis concedere dignetur ut quod in eius honore deposcimus, eo suffragante, consequi mereamur. Per
{CCLXXVII. EODEM DIE. NATALE SANCTI HELARII EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1455 SECRETA. Sancti Helarii confessoris tui atque pontificis quaesumus Domine annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos, ut per haec piae oblationis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per
{CCLXXVII. EODEM DIE. NATALE SANCTI HELARII EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1456 VD. Qui beatum Hilarium confessorem tuum praeelegisti tibi sacrae confessionis antestitem ingenti lumine corruscantem, morum lenitate pollentem, fidei feruore flagrantem, eloquii fonte torrentem, cui quae sit gloriatio  ostendit concursus tumuli, purgatio incursorum, medella languentium, mirandarum signa uirtutum; quia etsi hic natura fecit finalem pertransitum illic uiuunt pontificis merita post sepulchrum ubi praesentia saluatoris. Per Christum
{CCLXXVII. EODEM DIE. NATALE SANCTI HELARII EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1457 POST COMMVNIONEM. Deus, fidelium remunerator animarum, praesta quaesumus, ut beati Hilarii confessoris tui atque pontificis, cuius uenerandam caelebramus festiuitatem, eius precibus indulgentiam consequamur. Per Dominum
{CCLXXVII. EODEM DIE. NATALE SANCTI HELARII EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1458 Deus qui nos regendo conseruas, parcendo iustificas, et a temporali tribulatione nos eripe, et gaudia nobis aeterna largire. Per Dominum nostrum
{CCLXXVIII. EBDOMADA XXV POST PENTECOSTEN.}


1459 Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi, ut a cunctis aduersitatibus te protegente sit libera, et in bonis actibus tuo nomini sit deuota. Per
{CCLXXVIII. EBDOMADA XXV POST PENTECOSTEN.}


1460 SECRETA. Suscipe Domine propitiatus hostias, quibus et te placari uoluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui.  Per 
{CCLXXVIII. EBDOMADA XXV POST PENTECOSTEN.}


1461 VD. Per quem sanctum et benedictum nomen maiestatis tuae in omnibus terminis creaturae tuae, a solis ortu usque ad occasum, in gloria semper et laude est; per quem salus mundi, uita hominum, resurrectio mortuorum. Per quem
{CCLXXVIII. EBDOMADA XXV POST PENTECOSTEN.}


1462 POST COMMVNIONEM. Inmortalitatis alimoniam consecuti, quaesumus Domine, ut quod ore percepimus, mente sectemur. Per
{CCLXXVIII. EBDOMADA XXV POST PENTECOSTEN.}


1463 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui gloriosos martyres Claudium, Nicostratum, Simphorianum, Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognouimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dominum
{CCLXXVIIII. VI IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTORVM IIII CORONATORVM.}


1464 Annua martyrum tuorum Domine uota recurrimus, maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut cum temporalibus incrementis prosperitatis, aeterna Coronatorum capiamus augmenta. Per
{CCLXXVIIII. VI IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTORVM IIII CORONATORVM.}


1465 SECRETA. Hostias tibi Domine pro martyrum tuorum Coronatorum commemoratione deferimus supplicantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per Dominum nostrum
{CCLXXVIIII. VI IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTORVM IIII CORONATORVM.}


1466 VD. Caelebrantes sanctorum natalicia Coronatorum, quia dum tui nominis per eos gloriam frequentamus, nostrae fidei crescit augmentum. Et ideo
{CCLXXVIIII. VI IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTORVM IIII CORONATORVM.}


1467 POST COMMVNIONEM. Sanctorum tuorum Coronatorum quaesumus Domine semper nos festa laetificent, et maiestati tuae perpetua placatione commendent. Per
{CCLXXVIIII. VI IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTORVM IIII CORONATORVM.}


1468 Praetende nobis Domine misericordiam tuam, et sancti martyris tui Theodori, cuius nos dedisti patrociniis adiuuari, tribue ut maiestati tuae iugiter exoret pro nobis. Per
{CCLXXX. V IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI THEODORI.}


1469 SECRETA. Suscipe Domine fidelium praeces cum oblationibus hostiarum et, intercedente beato Theodoro martyre tuo, per haec piae deuotionis officia  ad caelestem gloriam transeamus. Per
{CCLXXX. V IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI THEODORI.}


1470 POST COMMVNIONEM. Sancti nos quaesumus Domine Theodori martyris oratio et adsequi faciat semper mente quae gerimus, et debitae seruitutis actione securos. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCLXXX. V IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI THEODORI.}


1471 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Menae martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per Dominum nostrum
{CCLXXXI. III IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI MENAE.}


1472 SECRETA. Beati Menae martyris tui solemnia recensemus, ut eius auxilio tua beneficia capiamus, pro quo tibi hostias laudis offerimus. Per Dominum nostrum
{CCLXXXI. III IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI MENAE.}


1473 POST COMMVNIONEM. Benedictio tua Deus impleat corda fidelium, tales que perficiat qui et martyrum honorificent passiones, et remedia salutis aeternae hisdem patrocinantibus adsequantur. Per
{CCLXXXI. III IDVS NOVEMBRIS. NATALE SANCTI MENAE.}


1474 Deus qui conspicis quia ex nulla nostra uirtute subsistimus, concede propitius ut, intercessione beati Martini confessoris tui, contra omnia aduersa muniamur. Per
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1475 Omnipotens sempiterne Deus, solemnitatem diei huius propitius intuere, et ecclesiam tuam, intercessione beati Martini pontificis atque confessoris tui, continua fac caelebritate gaudere, omnium que in te credentium uota perficias. Per
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1476 SECRETA. Beati Martini pontificis quaesumus Domine nobis pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obteneat. Per Dominum nostrum
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1477 VD. Te in beati Martini pontificis atque confessoris tui laudibus adorare, qui sancti Spiritus tui dono succensus, ita in ipso tirocinio fidei perfectus inuentus est, ut Christum texisset in paupere, et uestem quam egenus acceperat, mundi Dominus induisset; digne ei arrianorum subiacuit feritas, digne tanto amore martyrii persecutoris tormenta non timuit. Quanta putamus erit glorificatio passionis, quando pars clamidis sic extitit gloriosa?  Quid erit pro oblatione integri corporis recepturus, qui pro quantitate uestis exiguae et uestire Deum meruit et uidere? Hic tua est Domine ueneranda potestas, qui cum lingua non suppetit, meritis exoreris. Per Christum
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1478 POST COMMVNIONEM. Tua Domine sancta sumentes, suppliciter deprecamur, ut quorum ueneramur confessionem, praesidia senciamus. Per
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1479 SVPER POPVLVM. Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum, et beati Martini pontificis supplicatione custodi, ut corpore et corde protecti, quod pie credidit appetat, et quod iuste sperat obtineat. Per
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1480 ALIA ORATIO. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut sicut diuina laudamus in sancti Martini confessoris tui atque pontificis magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius precibus adsequamur. Per
{CCLXXXII. EODEM DIE. NATALE SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS.}


1481 Deus refugium nostrum et uirtus, adesto piis ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis, et praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1482 Deus quem docente Spiritu Sancto, paterno nomine inuocare presumimus, crea in nobis fidelium corda filiorum, ut ad promissam hereditatem adgredi ualeamus per debitam seruitutem. Per
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1483 SECRETA. Da misericors Deus ut haec nobis salutaris oblatio et a propriis reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur aduersis. Per
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1484 VD. Tibi debitas laudes pio honore deferre, et mirabilium tuorum inenarrabilia preconia deuotae mentis ueneratione caelebrare; te igitur ineffabilem atque inuisibilem Deum laudamus, benedicimus, adoramus. Per Christum
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1485 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut quae in tui commemoratione nos facere precepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. Per 
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1486 SVPER POPVLVM. Inchoata Domine quaesumus benigno fauore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a uitiis custodi in mente. Per
{ CCLXXXIII. EBDOMADA XXVI POST PENTECOSTEN.}


1487 Excita Domine quaesumus tuorum fidelium uoluntates, ut diuini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant. Per Dominum nostrum
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1488 Excita Domine tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis, et intellegant quod sequantur, et sequendo fideliter adprehendant. Per
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1489 SECRETA. Propitius esto Domine supplicationibus nostris, et populi tui oblationibus precibus que susceptis, omnium nostrorum ad te corda conuerte, ut a terrenis cupiditatibus liberi, in caelestibus desideriis transeamus. Per Dominum nostrum
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1490 VD. Tuum est enim omne quod uiuimus, quia licet peccati uulnere natura nostra uitiata sit, tui tamen est operis ut a terrena generati ad caelestia renascamur. Per Christum
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1491 POST COMMVNIONEM. Concede nobis Domine quaesumus, ut sacramenta quae sumpsimus quicquid in nostra mente uitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. Per Dominum nostrum
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1492 SVPER POPVLVM. Caelestis mensae quaesumus Domine sacramenta libatio corde fide tuorum purget semper et paschali protegat. Per
{CCLXXXIIII. EBDOMADA XXVII POST PENTECOSTEN.}


1493 Sanctae martyrae tuae Caeciliae Domine supplicationibus tribue nos foueri, ut cuius uenerabilem solemnitatem praeuenimus obsequio, eius intercessionibus commendemur et meritis. Per
{CCLXXXV. XI KALENDAS DECEMBRIS. VIGILIA SANCTAE CAECILIAE.}


1494 SECRETA. Muneribus nostris Domine sanctae Caeciliae martyrae tuae festa praecedimus, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illius meritis reddantur accepta. Per
{CCLXXXV. XI KALENDAS DECEMBRIS. VIGILIA SANCTAE CAECILIAE.}


1495 VD. Beatae Caeciliae natalicium diem debita ueneratione preuenientes laudare, quae in ueritatis tuae testificatione profusius magnifico nominis tui honore signauit, ut quae coniugio praeparabatur humano, mereretur exaltari diuino; et sic coronam pudicitiae meruit, ut regium thalamum non solum uirgo, sed etiam martyra intraret. Per Christum Dominum nostrum
{CCLXXXV. XI KALENDAS DECEMBRIS. VIGILIA SANCTAE CAECILIAE.}


1496 POST COMMVNIONEM. Quaesumus omnipotens Deus ut quorum nos tribuis communicare memoriis, eorum facias imitatores. Per Dominum nostrum
{CCLXXXV. XI KALENDAS DECEMBRIS. VIGILIA SANCTAE CAECILIAE.}


1497 Deus cui beata Caecilia ita castitatis deuotione conplacuit, ut coniugem suum Valerianum adfinem que suum Tiburtium tibi fecerit consecrari, nam et angelo deferente, micantium odoriferas florum coronas palmam que martyrii perceperunt; quaesumus ut, ea intercedente pro nobis, beneficia tui muneris percipere mereamur. Per
{CCLXXXVI. X KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE CAECILIAE.}


1498 Omnipotens sempiterne Deus, qui elegis infirma mundi ut fortia quaeque confundas, da nobis in festiuitate sanctae martyrae tuae Caeciliae congrua deuotione gaudere, ut et potentiam tuam in eius passione laudemus, et prouisum nobis percipiamus auxilium. Per
{CCLXXXVI. X KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE CAECILIAE.}


1499 SECRETA. Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut, interueniente beata Caecilia martyra tua, nos propitiatione dignos semper efficiat. Per Dominum nostrum
{CCLXXXVI. X KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE CAECILIAE.}


1500 VD. Qui perficis in infirmitate uirtutem, quia beata gloriosa que Caecilia, dispecto mundi coniugio, ad consortia superna contendens, nec aetate mutabili prodita est, nec inlecebris est reuocata carnalibus, nec sexus fragilitate deterrita; sed inter puellares annos, inter saeculi blandimenta, inter supplicia persequentium, multiplicem uictoriam uirgo casta martyra impleuit, et ad potiorem triumphum se cum ad regna caelestia, cui fuerat nupta, perduxit Iesus Christus Dominus noster. Et ideo
{CCLXXXVI. X KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE CAECILIAE.}


1501 POST COMMVNIONEM. Haec nos Domine gratia tua quaesumus semper exerceat, ut diuinis instauret nostra corda mysteriis, et sanctae Caeciliae martyrae tuae commemoratione laetificet. Per Dominum
{CCLXXXVI. X KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE CAECILIAE.}


1502 Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium sanctorum tuorum es uirtute mirabilis, da nobis in beati Clementis annua solemnitate laetari, qui filii tui martyr et pontifex, quod mysterio gessit, testimonio conprobauit, et quod praedicauit ore, confirmauit exemplo. Per Dominum
{CCLXXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI CLEMENTIS }


1503 In natale beati Clementis sacerdotis et martyris tui natalicia ueneranda, quaesumus Domine, ecclesia tua deuota suscipiat, et fiat magnae glorificationis amore deuotior. Per Dominum nostrum
{CCLXXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI CLEMENTIS }


1504 SECRETA. Sacrificium tibi Domine laudis offerimus pro sancti caelebritate Clementis, ut propiciationem tuam, quam nostris operibus non meremur, pii suffragatoris intercessionibus adsequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCLXXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI CLEMENTIS }


1505 VD. Quoniam per sancti Spiritus largitatem, beatus Clemens hodierna nobis exultatione affectum, magnificae passionis agone sacrauit; qui mundo nobilis, amore Christi nobilior, pio labore conspicuus, et in parentum uel inquisitione uel receptione mirabilis, apostolicae praedicationis famosissimus et acceptus alumnus, sacerdos refulsit egregius et martyr insignis. Per Christum
{CCLXXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI CLEMENTIS }


1506 POST COMMVNIONEM. Beati Clementis Domine natalicio fidelibus tuis munere suffragetur, et qui tibi placuit, nobis inploret auxilium. Per
{CCLXXXVII. VIIII KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI CLEMENTIS }


1507 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut beatae Felicitatis martyrae tuae solemnia recensentes, meritis ipsius protegamur et precibus. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCLXXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTAE FELICITATIS.}


1508 Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Felicitatis martyrae tuae uotiua confoueat, ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus, et conspiciamus aeterna. Per
{CCLXXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTAE FELICITATIS.}


1509 SECRETA. Munera tibi Domine pro sanctae Felicitatis gloriosa commemoratione deferimus, quae nobis huius solemnitatis effectum, et confessione dedicauit et sanguine. Per
{CCLXXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTAE FELICITATIS.}


1510 POST COMMVNIONEM. Praesta Domine quaesumus, ut sacramenti tui participatione uegitati, sanctae Felicitatis quoque martyrae precibus adiuuemur. Per
{CCLXXXVIII. EODEM DIE. NATALE SANCTAE FELICITATIS.}


1511 Praesta nobis omnipotens Deus, ut quem fidei uirtute imitare non possumus, non indigna salutis ueneratione sectemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCLXXXVIIII. IN NATALE CRISOGONI. VIII KALENDAS DECEMBRIS.}


1512 SECRETA. Offerimus Domine preces et munera in honore sanctorum tuorum gaudentes; praesta quaesumus, ut et conuenienter haec agere, et remedium sempiternum ualeamus adquirere. Per
{CCLXXXVIIII. IN NATALE CRISOGONI. VIII KALENDAS DECEMBRIS.}


1513 VD. Qui nos assiduis martyrum passionibus consolaris, et eorum sanguinem triumphalem, quem pro confessione nominis tui infidelibus prebuere fundendum, ad tuorum facias auxilium transire fidelium. Per Christum
{CCLXXXVIIII. IN NATALE CRISOGONI. VIII KALENDAS DECEMBRIS.}


1514 POST COMMVNIONEM. Annue Domine quaesumus, ut mysteriis tuis iugiter repleamur, et sanctorum semper muniamur auxiliis. Per Dominum nostrum
{CCLXXXVIIII. IN NATALE CRISOGONI. VIII KALENDAS DECEMBRIS.}


1515 Excita Domine potentiam tuam et ueni, et quod ecclesiae tuae promisisti, usque in finem saeculi clementer operare. Per
{CCXC. INCIPIVNT ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. DOMINICA V ANTE NATALEM DOMINI}


1516 Conscientias nostras, quaesumus omnipotens Deus, cotidie uisitando purifica, ut ueniente filio tuo Domino nostro, paratam sibi in nobis inueniat mansionem. Per
{CCXC. INCIPIVNT ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. DOMINICA V ANTE NATALEM DOMINI}


1517 SECRETA. Sacrificium tibi Domine caelebrandum placatus intende, quod et nos a uitiis nostrae conditionis emundet, et tuo nomini reddat acceptos. Per Dominum nostrum
{CCXC. INCIPIVNT ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. DOMINICA V ANTE NATALEM DOMINI}


1518 VD. Qui nos tamquam nutrimentis instituens paruulorum, dispensatis mentis et corporis alimentis, per humanorum foues incrementa profectuum, donec inmortalitatem sacietatem que pro nostro quique modulo, finita mortalitate, capiamus. Per Christum
{CCXC. INCIPIVNT ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. DOMINICA V ANTE NATALEM DOMINI}


1519 POST COMMVNIONEM. Animae nostrae quaesumus omnipotens Deus, hoc potiantur desiderio, ut a tuo Spiritu inflamentur, ut sicut lampades, diuino munere saciati, ante conspectum uenientis Christi filii tui, uelud clara lumina fulgeamus. Per
{CCXC. INCIPIVNT ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. DOMINICA V ANTE NATALEM DOMINI}


1520 Beatorum martyrum Domine Saturnini et Crisanti adsit oratio, ut quos obsequio ueneramur, pio iugiter experiamur auxilio. Per Dominum nostrum
{CCXCI. III KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTORVM SATVRNINI CRISANTI MAVRI DARIAE.}


1521 SECRETA. Populi tui Domine quaesumus tibi grata sit hostia, quae nataliciis sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Crisanti solemnitatibus immolatur. Per Dominum
{CCXCI. III KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTORVM SATVRNINI CRISANTI MAVRI DARIAE.}


1522 POST COMMVNIONEM. Mysteriis Domine repleti sumus uotis et gaudiis; praesta quaesumus, ut per intercessionem sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Crisanti, quae corporaliter agimus, spiritaliter consequamur. Per
{CCXCI. III KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTORVM SATVRNINI CRISANTI MAVRI DARIAE.}


1523 Quaesumus omnipotens Deus, ut beatus Andreas apostolus pro nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis exsuamur. Per Dominum
{CCXCII. EODEM DIE. VIGILIA SANCTI ANDREAE.}


1524 Tuere nos misericors Deus, et beati Andreae apostoli tui, cuius natalicia praeuenimus, semper guberna presidiis. Per
{CCXCII. EODEM DIE. VIGILIA SANCTI ANDREAE.}


1525 SECRETA. Sacrandum tibi Domine munus offerimus, quo beati Andreae solemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus imploramus. Per Dominum nostrum
{CCXCII. EODEM DIE. VIGILIA SANCTI ANDREAE.}


1526 VD. Reuerentiae tuae dicato ieiunio gratulantes, quod apostolica beati Andreae merita desideratis praeuenimus officiis, et ad eadem caelebranda solemniter praeparemur. Per Christum
{CCXCII. EODEM DIE. VIGILIA SANCTI ANDREAE.}


1527 POST COMMVNIONEM. Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus, ut intercedente beato Andrea apostolo tuo, quae pro illius ueneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medellam. Per
{CCXCII. EODEM DIE. VIGILIA SANCTI ANDREAE.}


1528 Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus, ut sicut ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus extitit praedicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1529 Deus qui humanum genus tuorum retibus praeceptorum capere consuisti, respice propitius ad tanti solemnia piscatoris et tribue, ut natalicio eius munere gratulantes, aeternae uitae praemia consequamur. Per Dominum nostrum
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1530 Beatus Andreas pro nobis Domine quaesumus inploret apostolus, ut nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis eruamur. Per Dominum nostrum
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1531 SECRETA. Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae praedicatio sancta conciliet, ut cuius honore solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per Dominum nostrum
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1532 VD. Qui ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, de quorum collegio beati Andreae solemnia caelebrantes, tua Domine praeconia non taceamus. Et ideo
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1533 VD. Adest enim nobis dies magnifici uotiua martyrii, quae uenerandus Andreas apostolus germanum se gloriosi apostoli tui Petri tam praedicatione Christi tui quam conuersatione monstrauit, ut id quod libera praedicauerat uoce, nec pendens taceret in cruce; auctorem que uitae perennis tam in hac uita sequi quam in mortis genere meruit imitari, ut cuius precepto terrena in semetipso crucifixerat desideria, eius exemplo ipse patibulo figeretur; utrique igitur germani piscatores ambo cruce eleuantur ad caelum, ut quos in huius uitae cursu gratia tua tot uinculis pietatis obstrinxerat, singulis in regno caelorum necteret et corona; et quibus erat una causa certaminis, una retributio esset et praemii. Per
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1534 POST COMMVNIONEM. Beati Andreae apostoli tui Domine quaesumus intercessione nos adiuua, pro cuius solemnitate percipimus tua sancta laetantes. Per
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1535 Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Domine quaesumus, ut beati Andreae apostoli tui intercessione ad perpetuae ducant saluationis effectum. Per
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1536 AD POPVLVM. Beati Andreae apostoli supplicatione quaesumus Domine plebs tua benedictionem percipiat, ut de eius meritis et feliciter glorietur, et sempiternis ualeat consortiis sociata laetari. Per
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1537 Da nobis quaesumus Domine Deus noster beati tui Andreae intercessionibus subleuari, ut per quos ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis impendas. Per Dominum nostrum
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1538 Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem, ut tuo semper auxilio secura tibi possit deuotione seruire. Per Dominum
{CCXCIII. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI. }


1539 Excita Domine quaesumus potentiam tuam et ueni, ut ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante saluari. Per
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1540 Praeueniat nos quaesumus omnipotens Deus tua gratia semper et subsequatur, ut per aduentum unigeniti tui, quem summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis uitae subsidia et futurae etiam consequamur. Per
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1541 SECRETA. Haec sacra nos Domine potenti uirtute mundatos, ad suum faciant puriores uenire principium. Per Dominum
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1542 VD. Cui proprium est ac singulare quod bonus es, et nulla umquam a te es commutatione diuersus; propitiare supplicationibus nostris, et ecclesiae tuae misericordiam tuam quam confitetur ostende, manifestans plebi tuae unigeniti tui mirabile sacramentum, ut in uniuersitate nationum perficiatur quod per uerbi tui euangelium promisisti, et habeat plenitudo adoptionis quod pertulit testificatio ueritatis. Per Christum
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1543 POST COMMVNIONEM. Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui, et reparationis nostrae uentura solemnia congruis honoribus praecedamus. Per
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1544 AD POPVLVM. Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos, ut beatae Mariae (?) munita presidiis, et defensione tibi placeat, et secura deseruiat. Per Dominum
{CCXCIIII. DOMINICA IIII ANTE NATALEM DOMINI.}


1545 Deus qui conspicis, quia in tua pietate confidimus, concede propitius, ut de caelesti semper protectione gaudeamus. Per Dominum nostrum
{CCXCV. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA.}


1546 Subueniat nobis Domine misericordia tua, et ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur ueniente saluari. Per
{CCXCV. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA.}


1547 SECRETA. Grata tibi sint Domine munera quibus mysteria caelebrantur nostrae libertatis et uitae. Per
{CCXCV. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA.}


1548 Da quaesumus omnipotens Deus cunctae familiae tuae hanc uoluntatem in Christo filio tuo Domino nostro uenienti in operibus iustis aptos occurere, ut eius dexterae sotiati regnum mereantur possedere caeleste. Per
{CCXCV. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA.}


1549 Excita Domine potentiam tuam et ueni, ut tua propiciatione saluemur. Per Dominum nostrum
{CCXCVI. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1550 Festina ne tardaueris Domine Deus noster, et a diabolico furore nos  potenter libera. Per
{CCXCVI. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1551 SECRETA. Intende quaesumus Domine sacrificium singulare, ut huius participatione mysterii, quae speranda credimus, exspectata sumamus. Per Dominum nostrum
{CCXCVI. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1552 POST COMMVNIONEM. Hos quos reficis Domine sacramentis, attole benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per
{CCXCVI. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1553 Exultemus quaesumus Domine Deus noster omnes recti corde, in unitate fidei congregati, ut ueniente saluatore nostro filio tuo, inmaculati occuramus illi in eius sanctorum comitatu. Per
{CCXCVII. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1554 Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere, ut ueniente filio tuo Domino nostro, bona eius capere ualeamus. Per
{CCXCVII. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1555 SECRETA. Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum, fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per
{CCXCVII. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1556 POST COMMVNIONEM. Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde, ut quos uno caelesti pane saciasti, una facias pietate concordes. Per
{CCXCVII. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1557 Preces populi tui quaesumus omnipotens Deus clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pietatis tuae uisitatione consolemur. Per
{CCXCVII. ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. COTIDIANIS DIEBVS AD MISSA. ITEM ALIA MISSA.}


1558 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut magnae festiuitatis uentura solemnia prospero caelebremus affectu, pariter que reddamur et intenti caelestibus disciplinis, et de nostris temporibus laetiores. Per Dominum nostrum
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1559 Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae uisitationis inlustra, ut esse, te largiente, mereamur et inter prospera humiles, et inter aduersa securi. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1560 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut qui de aduentu unigeniti filii tui secundum carnem laetantur, in secundo cum uenerit in maiestate sua, praemium aeternae uitae percipiant. Per Dominum nostrum
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1561 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut filii tui uentura solemnitas, et praesentis nobis uitae remedia conferat, et praemia aeterna concedat. Per Dominum nostrum
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1562 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quia pro peccatis nostris meremur adfligi, per aduentum filii tui a cunctis aduersitatibus liberemur. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1563 Porrige nobis Domine dexteram tuae uenerationis et ueni, et peccata nostra propiciatus absolue. Per Dominum
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1564 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut quia sub peccati iugo ex debito depremimur, expectata unigeniti filii tui noua natiuitate liberemur. Per Dominum nostrum
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1565 Concede quaesumus omnipotens Deus hanc gratiam plebi tuae aduentum unigeniti tui cum summa uigilantia expectare, ut sicut ipse auctor nostrae salutis edocuit, uelut fulgentes lampadas in eius occursum nostras animas praeparemus. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1566 Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice, et tuae super nos uiscera pietatis inpende, ut qui ex nostra culpa affligimur, saluatore nostro adueniente respiremus. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1567 Voci nostrae quaesumus Domine aures tuae pietatis accomoda, et cordis nostri tenebras lumine tuae uisitationis inlustra. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1568 Festinantes omnipotens Deus in occursum filii tui Domini nostri, nulli impediant opera actus terreni, sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos eius esse consortes. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1569 Deus qui nostra conspicis semper infirmitate destitui, aduentus tui nos uisitatione custodi. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1570 Adesto quaesumus omnipotens Deus, atque in cunctis actionibus nostris et aspirando nos praeueni, et adiuuando custodi. Per
{CCXCVIII. ALIAS ORATIONES DE ADVENTV DOMINI. AD VESPEROS SIVE MATVTINAS.}


1571 Protegat nos Domine sepius beati Andreae apostoli repetita solemnitas, ut cuius patrocinia sine intermissione recolimus, perpetuam defensionem senciamus. Per
{CCXCVIIII. IN OCTABA SANCTI ANDREAE. VI IDVS DECEMBRIS.}


1572 SECRETA. Indulgentiam nobis praebeant haec munera quaesumus Domine largiorem, quae uenerabilis Andreae suffragiis offeruntur. Per Dominum
{CCXCVIIII. IN OCTABA SANCTI ANDREAE. VI IDVS DECEMBRIS.}


1573 POST COMMVNIONEM. Adiuuet familiam tuam tibi Domine supplicando uenerandus Andreas apostolus, et pius interuentor efficiat, qui tui nominis extitit praedicator. Per
{CCXCVIIII. IN OCTABA SANCTI ANDREAE. VI IDVS DECEMBRIS.}


1574 Misericordiam tuam Domine nobis quaesumus, interueniente beato confessore tuo Damaso, clementer inpende, et nobis peccatoribus ipsius propiciare suffragiis. Per
{CCC. III IDVS DECEMBRIS. NATALE SANCTI DAMASI PAPAE.}


1575 SECRETA. Da nobis quaesumus Domine, semper haec tibi uota gratanter persoluere, quibus sancti confessoris tui Damasi depositionem recolimus, et praesta, ut eius semper laude tuam gloriam praedicemus. Per
{CCC. III IDVS DECEMBRIS. NATALE SANCTI DAMASI PAPAE.}


1576 POST COMMVNIONEM. Sumptum Domine caelestis remedii sacramentum, ad perpetuam nobis prouenire gratiam beatus Damasus pontifex obtineat. Per
{CCC. III IDVS DECEMBRIS. NATALE SANCTI DAMASI PAPAE.}


1577 Excita Domine corda nostra ad praeparandas unigeniti tui uias, ut per eius aduentum purificatis tibi mentibus seruire mereamur. Per Dominum nostrum
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1578 Praecinge quaesumus Domine Deus noster lumbos mentis nostrae diuina tua uirtute potenter, ut ueniente Domino nostro Iesu Christo filio tuo, digni inueniamur aeternae uitae conuiuio, et uota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur. Per Dominum nostrum
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1579 SECRETA. Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis, et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis. Per Dominum
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1580 VD. Cui proprium est ueniam delictis inpendere quam poenaliter imminere; qui fabricam tui operis pereuntem rursus lapidem dignatus es erigere, ne imago quae ad similitudinem tui facta fuerat uiuens, dissimilis haberetur ex morte, munus uenialis indulgentiae praestitisti, ut unde mortem peccatum contraxerat, inde uitam pietas repararet inmensam; haec postquam prophetica sepius uox praedixit, et Gabrihel angelus Mariae iam praesentia nunciauit, mox puellae credentis in utero fidelis uerbi mansit aspirata conceptio; et illa proles nascendi sub lege latuit, quae cuncta suo nasci nutu concessit; tumebatur uirginis sinus, et fecunditatem suorum uiscerum corpus mirabatur intactum; grande mundo spondebatur auxilium, faeminae partus sine uiro mysterium, quando nullius maculae nebula fuscata tenso nutriebat uentre praecordia, mox futura sui genetrix genetoris. Per Christum Dominum nostrum per quem
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1581 POST COMMVNIONEM. Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te Domine depraecamur, ut huius participatione mysterii doceas nos terrena dispicere, et amare caelestia. Per
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1582 Refecti uitalibus alimentis, quaesumus Domine, ut quod nostrae mortalitatis exsequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur. Per Dominum nostrum
{CCCI. DOMINICA III ANTE NATALEM DOMINI.}


1583 Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Luciae martyrae tuae uotiua confoueat, ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus, et conspiciamus aeterna. Per
{CCCII. IDIBVS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE LVCIAE.}


1584 SECRETA. Deus uirtutum caelestium quaesumus ut sacrificia pro sanctae tuae Luciae solemnitate delata, desideriorum temporalium doceant habere contemptum, et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. Per
{CCCII. IDIBVS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE LVCIAE.}


1585 POST COMMVNIONEM. Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia, intercedente pro nobis beata Lucia martyra tua, ad uitam nobis proficiant sempiternam. Per Dominum nostrum
{CCCII. IDIBVS DECEMBRIS. NATALE SANCTAE LVCIAE.}


1586 Aurem tuam quaesumus Domine praecibus nostris accommoda, et mentis nostrae tenebras gratia tuae uisitationis inlustra. Per
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1587 Fac nos, quaesumus Domine Deus noster, peruigiles atque sollicitos aduentum expectare Christi filii tui Domini nostri, ut dum uenerit pulsans, non dormientes peccatis, sed uigilantes et in suis inueniat laudibus exultantes. Per
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1588 SECRETA. Deuotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter inmoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. Per Dominum nostrum
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1589 VD. Referentes gratiarum de praeteritis muneribus actionem, prumptius quae uentura sunt, praestanda confidimus, nec est nobis seminum desperanda fecunditas, cum pro supplicationibus nostris annua deuotione uenerandus, etiam matris uirginis fructus salutaris interuenit Christus Dominus noster per quem maiestatem
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1590 POST COMMVNIONEM. Inploramus Domine clementiam tuam ut haec diuina subsidia a uitiis expiatos, ad festa uentura nos preparent. Per
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1591 Respice Domine propitius ad plebem tuam, et quam diuinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolue peccatis. Per
{CCCIII. DOMINICA II ANTE NATALEM DOMINI.}


1592 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut redemptionis nostrae uentura solemnitas, et praesentis nobis uitae subsidia conferat, et aeternae beatitudinis praemia largiatur. Per
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1593 Festina quaesumus, ne tardaueris Domine, et auxilium nobis supernae uirtutis inpende, ut aduentus tui consolationibus subleuentur, qui in tua pietate confidunt. Per
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1594 SECRETA. Ecclesiae tuae Domine munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per Dominum nostrum
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1595 VD. Te in ieiunii obseruatione quaerere, qui sanctificator et institutor es abstinentiae, cuius nullus finis, nullus que numerus est; effunde super nos in diebus ieiuniorum nostrorum spiritum gratiae salutaris, et ab omnibus nos perturbationibus saeculi huius tua defensione conserua. Per Christum
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1596 POST COMMVNIONEM. Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus attole praesidiis, et renoua sempiternis. Per
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1597 AD POPVLVM. Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem, ut mandata tua, te operante, sectantes, consolationem praesentis uitae percipiant et futurae. Per
{CCCIIII. MENSIS DECIMI. FERIA IIII AD SANCTAM MARIAM. }


1598 Excita quaesumus Domine potentiam tuam et ueni, ut hii qui in tua pietate confidunt, ab omni citius aduersitate liberentur. Per Dominum nostrum
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1599 Prope esto Domine omnibus expectantibus te in ueritate, ut in aduentum filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. Per
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1600 SECRETA. Praesta Domine quaesumus, ut dicato munere congruentem nostrae deuotionis offeramus affectum. Per
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1601 SVPER OBLATA. Huius nobis parsimoniae quaesumus Domine praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum adquirat. Per Dominum nostrum
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1602 VD. Qui non solum peccata demittis, sed ipsos etiam iustificas peccatores, et reis non tantum poenam relaxas, sed donas et praemia. Per Christum
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1603 POST COMMVNIONEM. Prosint nobis Domine sumpta mysteria, pariter que nos et a peccatis exuant, et praesidiis tuae propiciationis attollant. Per Dominum
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1604 AD POPVLVM. Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum, ut corpore et mente protectus, quod pie credit tua gratia consequatur. Per Dominum nostrum
{CCCV. FERIA VI AD APOSTOLOS}


1605 Deus qui conspicis quia ex nostra prauitate adfligimur, concede propitius, ut ex tua uisitatione consolemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1606 Adesto Domine supplicationibus nostris, et praesentis uota ieiunii placita tibi deuotione exhibere concede. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1607 Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat, unigeniti filii tui nos aduentu laetifica. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1608 Deus qui pro animarum expiatione nostrarum sacri ieiunii instituta mandasti, fragilitati nostrae adiumenta concede, et affectum caelestium mandatorum benignus inspira. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1609 Miserationum tuarum Domine quaesumus preueniamur auxilio, ut in huius solemnitate ieiunii, omnium tibi sit deuotio grata fidelium. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1610 POST BENEDICTIONEM. Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma uitiorum. Per Dominum
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1611 SVPER OBLATA. Ecclesiae tuae Domine munera sanctifica, concede, ut per haec ueneranda mysteria, pane caelesti refici mereamur. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1612 VD. Quoniam salubri meditantes ieiunio, necessaria curatione tractamus, et per obseruantiae conpetentis obsequium de perceptis grati muneribus, de percipiendis efficiamur gratiores, ut non solum terrena felicitate laetemur, sed natiuitatem panis aeterni purificatis suscipiamus mentibus honorandam. Per Christum
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1613 POST COMMVNIONEM. Quaesumus Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum. Per
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1614 AD POPVLVM. Veniat Domine quaesumus populo tuo supplicanti tuae benedictionis infusio, quae diabolicas ab eodem repellat insidias, quae fragilitatem mundet et protegat, quae inopem sustentet et foueat. Per Dominum nostrum
{CCCVI. SABBATO IN XII LECTIONES. AD SANCTVM PETRVM.}


1615 Excita Domine potentiam tuam et ueni, et magna nobis uirtute succurre, ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propiciationis acceleret. Per
{CCCVII. DOMINICA PRIMA ANTE NATALEM DOMINI.}


1616 Adiuua Domine fragilitatem plebis tuae, ut ad uotiuum magnae festiuitatis effectum, et corporaliter gubernata recurrat, et ad perpetuam gratiam deuota mente perueniat. Per Dominum nostrum
{CCCVII. DOMINICA PRIMA ANTE NATALEM DOMINI.}


1617 SECRETA. Sacrificiis praesentibus Domine placatus intende, ut et deuotioni nostrae proficiant et saluti. Per Dominum


1618 VD. Sanctificator et conditor generis humani, qui filio tuo te cum in aeterna claritate regnante, cum de nullis extantibus cuncta protulisses, hominem limosi pulueris iniciis inchoatum ad speciem tui decoris animasti, eum que credula persuasione deceptum repparare uoluisti, spiritalis gratiae eterna suffragia mittendo nobis Iesum Christum Dominum nostrum per quem
{CCCVII. DOMINICA PRIMA ANTE NATALEM DOMINI.}


1619 POST COMMVNIONEM. Sumptis muneribus Domine quaesumus, ut cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per
{CCCVII. DOMINICA PRIMA ANTE NATALEM DOMINI.}


1620 AD POPVLVM. Conuerte nos Deus salutaris noster, et ut nobis corpore proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. Per
{CCCVII. DOMINICA PRIMA ANTE NATALEM DOMINI.}


1621 Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae solemnitatibus gloriari, ut eius semper et patrociniis subleuemur, et fidem congrua deuotione sectemur. Per
{CCCVIII. XII KALENDAS IANVARII. NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI.}


1622 SECRETA. Debitum Domine nostrae reddimus seruitutis, suppliciter exorantes, ut suffragiis beati Thomae apostoli in nobis tua munera tuearis, cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. Per Dominum nostrum
{CCCVIII. XII KALENDAS IANVARII. NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI.}


1623 VD. Qui ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, de quorum collegio beati Thomae solemnia caelebrantes, tua Domine preconia non tacemus. Et ideo
{CCCVIII. XII KALENDAS IANVARII. NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI.}


1624 POST COMMVNIONEM. Conserua Domine populum tuum, et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adiuuari, perpetuis tribue gaudere remediis. Per
{CCCVIII. XII KALENDAS IANVARII. NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI.}


1625 Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum illorum gloriosa natalicia praeuenimus, sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeueniant. Per
{CCCVIIII. IN VIGILIA OMNIVM APOSTOLORVM.}


1626 SECRETA. Muneribus nostris Domine apostolorum illorum festa precedimus, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illorum meritis grata reddantur. Per
{CCCVIIII. IN VIGILIA OMNIVM APOSTOLORVM.}


1627 POST COMMVNIONEM. Sumpto Domine sacramento, suppliciter deprecamur, ut intercedentibus beatis apostolis, quod temporaliter gerimus, ad uitam capiamus aeternam. Per
{CCCVIIII. IN VIGILIA OMNIVM APOSTOLORVM.}


1628 Deus qui nos per beatos apostolos ad cognitionem tui nominis uenire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo caelebrare et caelebrando proficere. Per Dominum nostrum
{CCCX. ITEM IN NATALE OMNIVM APOSTOLORVM.}


1629 SECRETA. Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetuam praecurrentes, quaesumus, ut eamdem sacris mysteriis expiati, dignius caelebremus.
{CCCX. ITEM IN NATALE OMNIVM APOSTOLORVM.}


1630 POST COMMVNIONEM. Perceptis Domine sacramentis, suppliciter te rogamus, ut intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum ueneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medellam. Per
{CCCX. ITEM IN NATALE OMNIVM APOSTOLORVM.}


1631 Nouerit uestra deuotio, sanctissimi fratres, quod beati martyris illius anniuersarius dies intrat, quod diaboli temptationis exsuperans, uniuersitatis creatori gloriosa passione coniunctus est. Per
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1632 ITEM PLVRALITER. Quo diaboli temptamenta uincentes, uniuersitatis creatori gloriosa passione coniuncti sunt; ideo que Dominum conlaudemus qui est mirabilis in sanctis suis, ut qui illis uictoriae coronam contulit, nobis eorum meritis delictorum indulgentiam largiatur; in illo igitur loco, uel in illa uia, illa feria hanc eandem festiuitatem sollicita deuotione caelebremus. Per Dominum nostrum CCCX. DENVNTIATIO CVM RELIQVIAE PONENDAE SVNT MARTYRVM. 
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1633 Dilectissimi fratres, inter caetera uirtutum solemnia quae ad gloriam pertinent Christi Domini nostri, hoc quoque suis praestitit martyribus pro nominis eius confessione, morte suscepta, caelestia praemia promereri, ut fidelium uotis eorum preclaris reliquiis conlocatis integritas sancti corporis esse credatur. Et ideo commonemus dilectionem uestram, quoniam illa feria, illo loco, reliquiae sunt sancti illius martyris conlocandae; quaesumus, ut uestram presentiam nobis admonentibus non negetis. Per CCCXI. IN VIGILIA VNIVS SANCTI.
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1634 Quaesumus omnipotens Deus, ut nostra deuotio quae natalicia beati illius confessoris uel martyris antecedit, patrocinia nobis eius accomulet. Per
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1635 SECRETA. Magnifica Domine beati illius solemnia recensemus, quae prumptis cordibus ambientes, oblatis muneribus et suscipimus et praeimus. Per Dominum nostrum
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1636 VD. Gloriosi illius confessoris uel martyris pia certamina praecurrendo, cuius honorabilis annua recursione solemnitas et perpetua semper et noua est; quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum praeciosa iustorum, et restaurantur incrementa laeticiae, cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. Per
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1637 POST COMMVNIONEM. Sancta tua Domine de beati illius martyris praeciosa passione et solemnia quam praeimus nos refouent, quibus et iugiter saciamur et semper desideramus expleri. Per
{CCCX. DENVNTIACIO NATALICII VNIVS MARTYRIS.}


1638 Votiuus nos Domine quaesumus beati martyris tui illius natalis semper excipiat, qui et iocunditatem nobis suae glorificationis infundat, et tibi nos reddat acceptos. Per Dominum
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1639 Deus qui sanctam nobis huius diei solemnitatem pro commemoratione beati martyris tui illius uel passione fecisti, adesto familiae tuae precibus, et da ut cuius hodie festa caelebramus, eius meritis et intercessionibus adiuuemur. Per
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1640 SECRETA. Praesentia munera quaesumus Domine ita serena pietate intuere, ut sancti Spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam dilectionem ualidam infundant, per quem sanctus martyr ille omnia corporis tormenta deuicit. Per
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1641 VD. Te semper in laude martyrum honorare, et in presenti festiuitate sancti martyris tui illius te confitentes gratias agere, cui dedisti caelestis palmam triumphi; nobis quoque, eo suffragante, emundationem ac ueniam concede peccati, ut in te etiam exultemus in misericordia, in quo ille laetatur in gloria. Per
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1642 POST COMMVNIONEM. Sumpsimus Domine sancti illius martyris solemnitate caelestia sacramenta, cuius suffragiis quaesumus, largiaris ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per Dominum
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1643 Plebs tua Domine sancti martyris tui illius te glorificatione magnificet, et eodem semper praecante, te mereatur habere rectorem. Per
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1644 ALIAS ORATIONES. Sancti illius martyris tui Domine nos oratio sancta conciliet, quae sacris uirtutibus ueneranda refulget. Per
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1645 Beati martyris tui illius nos quaesumus Domine precibus adiuuemur, et eius digna solemnia caelebrantes, tuo nomini fac nos semper esse deuotos. Per Dominum nostrum
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1646 Beati martyris tui illius nos quaesumus Domine patrocinius conlatus non deserat, qui fragilitatem nostram et meritis tueatur et precibus. Per Dominum nostrum
{CCCXII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS.}


1647 Adesto Domine precibus nostris, quas in sancti confessoris tui illius commemoratione deferimus, ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eius qui tibi placuit precibus adiuuemur. Per
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1648 Sancti confessoris tui illius nos quaesumus Domine tuere praesidiis, et eius semper intercessionibus adiuuemur. Per
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1649 SECRETA. Propitiare Domine quaesumus supplicationibus nostris et, interueniente pro nobis sancto illo confessore tuo, his sacramentis caelestibus seruientes, ab omni culpa liberos esse concede, ut purificante nos gratia tua, isdem quibus famulamur mysteriis, emundemur. Per Dominum
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1650 VD. Qui in omnium sanctorum tuorum perfectione es laude colendus, beati confessoris tui illius transitu sacro consecrasti; da ecclesiae tuae quaesumus de tanto gaudere patrono, et illam sequi deuotione doctrinam, qua dilectus tuus tibi greges pane eruditionis pauit, ut adiuuari nos apud misericordiam tuam et exemplis eius sentiamus et meritis. Per Christum
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1651 POST COMMVNIONEM. Vt nobis Domine tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus ille quaesumus praecator accedat. Per Dominum
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1652 Misericordiam tuam Domine nobis quaesumus, interueniente beato confessore tuo illo, clementer inpende, et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. Per
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1653 ALIAS ORATIONES. Omnipotens sempiterne Deus, cui cuncta famulentur elementa, intercedente pro nobis beato confessore tuo illo, exaudi propitius orationem nostram, et tribue nobis misericordiam tuam, ut quaecumque praecipis, ut agamus, ipso adiuuante, implere possimus. Per Dominum nostrum
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1654 Sancti Domine confessoris tui illius tribue nos supplicationibus foueri, ut cuius depositionem annuo caelebramus obsequio, eius apud te intercessionibus et meritis commendemur. Per
{CCCXIII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS.}


1655 Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula, etiam in sexu fragili uirtutem martyrii contulisti, concede propitius, ut cuius natalicia colimus, per eius exempla ad te gradiamur. Per Dominum nostrum
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1656 Deus qui nos hodie beatae et sanctae illius uirginis martyris que annua solemnitate laetificas, concede propitius, ut eius adiuuemur meritis, cuius castitatis inradiamur exemplis. Per
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1657 SVPER OBLATA. Hostias tibi Domine beatae illius martyris tuae dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per Dominum nostrum
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1658 VD. Maxime hodie in beatae et sacratissimae uirginis martyris que tuae illius festiuitate laudare et benedicere debemus, per Christum Dominum nostrum; pro cuius caritatis ardore ista et omnes sanctae uirgines a beata Maria exemplum uirginitatis accipientes, praesentis saeculi uoluptates omnes ac dilicias neglexerunt, ut ipsum filium tuum inuiolabilem sponsum cum ornatis lampadibus ei obuiantes meruissent habere; in cuius regni gloria cum coronis uirginitatis et palmis florentibus sicut sol sine fine fulgebunt. Per Christum
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1659 POST COMMVNIONEM. Adiuuent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus, et beatae illius intercessio ueneranda. Per
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1660 AD POPVLVM. Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula, etiam in fragili sexu uictoriam castitatis et martyrii contulisti, da quaesumus ut beatae et sanctae uirginis martyris que tuae illius adiuuemur meritis, cuius beatitudinis inradiamur exemplis. Per
{CCCXIIII. IN NATALE VIRGINVM.}


1661 Omnipotens sempiterne Deus, qui elegis infirma mundi ut fortia quaeque confundas, da nobis in festiuitate sanctae martyrae tuae illius congrua deuotione gaudere, ut et potentiam tuam in eius passione laudemus, et prouisum nobis percipiamus auxilium. Per
{CCCXV. IN NATALE VIRGINVM.}


1662 SECRETA. In sanctae martyrae tuae illius praeciosa morte te Domine mirabilem praedicantes, munera uotiua deferimus; praesta quaesumus, ut sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostrae seruitutis accepta reddantur officia. Per Dominum nostrum. EADEM CONTESTATA VT SVPRA.
{CCCXV. IN NATALE VIRGINVM.}


1663 POST COMMVNIONEM. Libantes Domine mensae tuae beata mysteria, quaesumus, ut sanctae tuae martyrae illius interuentione temporali et praesentem nobis misericordiam conferat et aeternam. Per
{CCCXV. IN NATALE VIRGINVM.}


1664 Praesta Domine quaesumus, ut sicut sanctorum tuorum nos natalicia caelebranda non deserunt, ita iugiter suffragiis comitentur. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1665 Sancti tui quaesumus Domine iugiter nobis a te ueniam postulent et profectum. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1666 SECRETA. Munera plebis tuae Domine quaesumus beatorum sanctorum tuorum illorum fiant grata suffragiis, et pro quorum triumphis tuo nomini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et meritis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1667 VD. Et te in tuorum honore sanctorum illorum glorificare, qui et illis pro certaminis constantia beatitudinem tribuisti sempiternam, et infirmitati nostrae talia praestetisti suffragia, quae pro eorum meritis possis audire dignanter. Per Christum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1668 POST COMMVNIONEM. Et nataliciis sanctorum Domine et sacramenti munere uegitati, quaesumus, ut bonis quibus per tuam gratiam nunc foueamur, perfruamur aeternis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1669 ALIAS ORATIONES. Adesto Domine populo tuo cum sanctorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1670 Magnificantes Domine clementiam tuam, suppliciter exoramus, ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis nataliciis interesse, perpetuis tribuas gaudere consortiis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1671 Da nobis omnipotens Deus in sanctorum tuorum te semper commemoratione laudare, quia refouere curabis quos in honore tuo perseuerare concedis. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1672 Sanctorum tuorum illorum suffragiis inploramus, ut a cunctis Domine liberemur offensis. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1673 Exaudi nos omnipotens et misericors Deus, et sanctorum nos ubique tuere praesidiis. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1674 Tribue quaesumus Domine sanctos tuos iugiter orare pro nobis, et semper clementer audiri. Per Dominum nostrum CCCXVII. IN NATALE PLVRIMORVM MARTYRVM.
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1675 Omnipotens sempiterne Deus, qui per gloriosa bella certaminis ad inmortales triumphos martyres extulisti, da cordibus nostris dignam pro eorum commemoratione laeticiam, ut quorum hic corpora pio amore amplectimur, eorum precibus adiuuemur. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1676 Omnipotens sempiterne Deus, qui in sanctorum tuorum cordibus flammam tuae dilectionis accendis, da mentibus nostris eandem fidei caritatis que uirtutem, ut quorum gaudemus triumphis, proficiamur exemplis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1677 SECRETA. Salutari sacrificio Domine populus tuus semper exultet, quo et debitus honor sacris martyribus exhibetur, et sanctificationis tuae munus adquiritur. Per Dominum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1678 VD. Qui sanctorum martyrum tuorum certamina ad copiosam perducis uictoriam, atque perpetuum largiris triumphum, ut in exemplum ecclesiae tuae per innumerosa proficiant saecula; praesta nobis per eorum quorum festa caelebramus intercessionem, tuae pietatis aeternum perfrui auxilium. Per Christum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1679 POST COMMVNIONEM. Caelebrantes quae pro martyrum tuorum illorum beata passione peregimus, ipsorum nobis quaesumus fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exultanter impleta. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1680 Ad defensionem fidelium Domine quaesumus, dexteram tuae maiestatis extende, et ut perpetua pietatis tuae protectione muniantur, intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1681 ALIAS ORATIONES. Omnipotens et misericors Deus, fidelium lumen animarum, adesto uotis solemnitatis hodiernae, ecclesiae tuae gaudiis de beatorum martyrum illorum gloria manifestatione conceptis benignus aspira, ut et corda nostra passione sanctorum martyrum igniantur, ut apud misericordiam tuam eorum iuuemur meritis, quorum gaudemus exemplis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1682 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum quorum caelebramus uictorias, participemur et praemiis. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1683 Sanctorum martyrum tuorum illorum quaesumus Domine praecibus adiuuemur, ut quod nostra possibilitas non obtinet, eorum nobis, qui ante te iusti inuenti sunt, oratione donetur. Per
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1684 Omnipotens sempiterne Deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad maiestatem tuam, sicut dignum est exorandum, da sanctos martyres tuos illos pro nostris supplicare peccatis, quos digne possis audire. Per Dominum nostrum
{CCCXVI. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1685 Indulgentiam nobis Domine quaesumus sancti illius postulet tibi grata praecatio. Per Dominum nostrum
{CCCXVIII. IN BASILICIS MARTYRVM.}


1686 SECRETA. Sacrificium Domine quod desideranter offerimus, gratum tibi beatus ille suffragator efficiat. Per
{CCCXVIII. IN BASILICIS MARTYRVM.}


1687 VD. Quia dum beati illius merita gloriosa ueneramur, auxilium nobis tuae propiciationis adquirimus, nec desperamus de ueniae largitate, quam per eos qui tibi placuere, deposcimus. Et ideo cum angelis
{CCCXVIII. IN BASILICIS MARTYRVM.}


1688 POST COMMVNIONEM. Beati illius martyris Domine suffragiis exoratus, percepta sacramenti tui nos uirtute defende. Per Dominum nostrum
{CCCXVIII. IN BASILICIS MARTYRVM.}


1689 Exaudi Domine populum tuum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut et temporalis uitae nos tribuas pace gaudere et aeternae reperire subsidium. Per
{CCCXVIIII. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1690 SECRETA. Haec hostia Domine quaesumus solemniter immolanda pro tuorum commemoratione iustorum, conscientias nostras semper et mundet et protegat. Per Dominum
{CCCXVIIII. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1691 POST COMMVNIONEM. Sanctorum tuorum Domine intercessione placatus, praesta quaesumus, ut quae temporali caelebramus actione, perpetua saluatione capiamus. Per Dominum nostrum
{CCCXVIIII. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM.}


1692 Deus qui nos sanctorum tuorum confessionibus circumdas et protegis, da nobis eorum imitatione proficere, et oratione fulgeri. Per Dominum nostrum
{CCCXX. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM MARTYRVM.}


1693 SECRETA. Super has Domine quaesumus hostias benedictio copiosa descendat, quae sanctificationem nobis operetur clementer, et de martyrum nos solemnitate laetificet. Per Dominum
{CCCXX. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM MARTYRVM.}


1694 VD.  Qui gloriaris in concilio sanctorum, tibi enim seruiunt, te que solum auctorem et Dominum recognoscunt, et omnes factorem eorum te conlaudant, et benedicunt te sancti tui. Quia illud magnum unigeniti tui nomen coram regibus et potestatibus huius saeculi uoce libera confitentes, de persecutoribus et de diabulo triumphantes, preciosum tibi sanguinem gloriosa morte fuderunt. Huius ergo gloriae beatorum martyrum tuorum illorum natalem sacrificio caelebramus, tibi gratias et laudes agentes. Per Christum
{CCCXX. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM MARTYRVM.}


1695 POST COMMVNIONEM. Martyris tui illius nos quaesumus Domine interuentio gloriosa commendet, ut quod nostris actibus non meremur, eius praecibus consequamur. Per Dominum nostrum
{CCCXX. IN NATALE PLVRIMORVM SANCTORVM MARTYRVM.}


1696 Tuus sanctus martyr ille quaesumus Domine nos ubique laetificet, et eius dum merita in praesenti festiuitate recolimus, patrocinia in augmentum uirtutum sentiamus. Per
{CCCXXI. IN NATALE VNIVS MARTYRIS}


1697 SECRETA. Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum  superinpositis, et martyris tui illius depraecatione pietati tuae perfice  benignus acceptas, et illam quae in eo flagrauit seruientis dilectio in nobis aspira benignus. Per
{CCCXXI. IN NATALE VNIVS MARTYRIS}


1698 VD. Te in omnium martyrum triumphis laudare, quoniam tuis donis atque muneribus beati martyris tui illius passione hodierna solemnitate ueneramur, qui pro professione Iesu Christi filii tui diuersa supplicia sustinuit et eadem uincens coronam perpetuitatis promeruit. Per Christum
{CCCXXI. IN NATALE VNIVS MARTYRIS}


1699 POST COMMVNIONEM. Beati illius martyris tui Domine suffragiis exoratus, percepta sacramenti tui nos uirtute defende. Per Dominum
{CCCXXI. IN NATALE VNIVS MARTYRIS}


1700 Auxilium tuum nobis Domine mittere digneris, et de tua nos uirtute confirma, et uisita nos caelebrantes memoriam beati confessoris tui illius, et ipso intercedente claritatem et pacem tuam nostris largire corporibus, et munera quae sunt ob eius uenerationem offerta dignantur assume. Per
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1701 VD. Te in sanctorum tuorum uirtute laudare quibus pro meritis suis beatitudinis praemia transtulisti. Quoniam semper in manu tua sunt et non tangit illos tormentum mortis, ex quo te custodiente beatitudinis sinus includit, ubi perpetua semper exultatione laetatur, ubi beatus confessor tuus ille sociatus exultat. Petimus ergo, ut memor sit miseriarum nostrarum et de tua misericordia nobis inpetret beatitudinis tuae consortium. Per
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1702 POST COMMVNIONEM. Vt nobis Domine tua sacrificia dent salutem. REQVIRE CAPITVLVM IN RETRO CCCXIII CCCXXIII. IN NATALE SANCTORVM PLVRIMORVM CONFESSORVM.
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1703 Omnipotens sempiterne Deus, da in praesenti festiuitate beatissimorum confessorum tuorum illorum congrua deuotione gaudere, ut potentiam tuam in eorum gloriosa continentia cuncti laudemus, et diuinum obtineamus auxilium. Per
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1704 Deus, fidelium animarum remunerator, praesta, ut sanctorum tuorum illorum quorum uenerandam caelebramus festiuitatem, eorum precibus indulgentiam consequamur. Per
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1705 SECRETA. Preces Domine tuorum respice oblationes que fidelium, ut tibi gratae sint pro tuorum festiuitate confessorum illorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1706 VD. Te in eorum memoria conlaudamus tibi animas et corpora sua uiuas hostias obtulerunt, et ideo supplices te rogamus magnae miserationis donator omnipotens Deus, ut nos gregem beatorum confessorum tuorum illorum quorum festiuitatem caelebramus non deseras, sed per ipsorum continuam protectionem custodias. Per Christum
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1707 POST COMMVNIONEM. Sanctorum confessorum tuorum Domine illorum intercessionibus placatus, praesta quaesumus, ut quae luce caelebramus actionum, perpetua saluatione capiamus. Per Dominum
{CCCXXII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM.}


1708 Deus qui nos sanctorum martyrum solemnitatibus et confessorum illorum gloria circumdas et protegis, praesta nobis eorum et imitatione proficere et emundatione fulgeri. Per
{CCCXXIIII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM SIVE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1709 SECRETA. Hostias tibi Domine offerimus pro sanctorum martyrum tuorum illorum et confessorum commemoratione, supplicantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per
{CCCXXIIII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM SIVE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1710 VD. Qui non solum martyrum sed etiam confessorum es uirtute mirabilis, licet enim isti beati martyres passione sint clari, quia manifeste acerua supplicia sustinuerunt tormentis, etiam et isti occulte proposite castigationes sustinuerunt adflicti, ut et hii per necem passionis et isti per martyrium pacis opere diuerso, uno tamen itinere gradientes, ad te praemia pergerent recepturi pollicita. Per Dominum nostrum
{CCCXXIIII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM SIVE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1711 POST COMMVNIONEM. Refecti Domine benedictione quaesumus ut per intercessionem sanctorum martyrum et confessorum tuorum illorum, medicina sacramenti tui et corporibus nostris prosit et mentibus. Per .
{CCCXXIIII. IN NATALE SANCTORVM CONFESSORVM SIVE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1712 Omnipotentem Deum, qui per sanctos apostolos et martyres suos diuersa sanitatum dona largitur, fratres dilectissimi deprecamur pro famulo suo illo quem tiphum tercianum aut quatriduanum aut qualibet reliqua febrium uexatione fatigantem fideli famulo tuo Sigismundi praecibus clementer occurere, ut dum nobis illius patefacis merita ipsi conferant medicinam. Per
{CCCXXV. MISSA SANCTI SIGISMVNDI REGIS QVAE PRO FEBRIBVS CANTARE DEBET}


1713 SECRETA. Inclina Domine patefacis piis precibus ad desideria supplicantium et quae deuoto corde poscimus benignus admitte, ut hunc seruum tuum illum qui tiphum tercianum atque triduanum febrium uexatione fatigatur, fideli famulo tuo illo Sigismundi precibus clementer occurras, ut dum nobis illius patefacis merita, praesenti egroto conferas medicinam. Per Dominum nostrum
{CCCXXV. MISSA SANCTI SIGISMVNDI REGIS QVAE PRO FEBRIBVS CANTARE DEBET}


1714 VD. Qui famulos tuos ideo corporaliter uerberas, ut mente proficiant, patenter ostendens quod sit pietatis tuae praeclara saluatio, dum praestas, ut operetur nobis etiam ipsa infirmitas salutem. Per Christum
{CCCXXV. MISSA SANCTI SIGISMVNDI REGIS QVAE PRO FEBRIBVS CANTARE DEBET}


1715 POST COMMVNIONEM. Praesta Domine Deus noster, ut quaecumque sub conspectu nominis tui famulus tuus ille Sigismundi precibus communicatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpsit, ad sanitatem pristinam reuocetur. Per Dominum
{CCCXXV. MISSA SANCTI SIGISMVNDI REGIS QVAE PRO FEBRIBVS CANTARE DEBET}


1716 Perpetua quaesumus Domine pace custodi, quos in te sperare donasti. Per Dominum nostrum
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1717 Adesto nobis misericors Deus, et tuae pietatis in nobis propitius dona concede. Per
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1718 SECRETA. Adesto nobis quaesumus Domine et praeces nostras benignus exaudi, ut quod fiducia non habet meritorum, placatio obteneat hostiarum. Per Dominum nostrum
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1719 VD. Qui nos castigando sanas et refouendo erudis, dum uis saluos esse correctos quam perire neglectos, qui famulos tuos ideo corporaliter uerberas, ut mente proficiant, patenter ostendens quod sit pietatis tuae praeclara saluatio, dum praestas, ut operetur nobis etiam ipsa infirmitas medicinam, qui fragilitatem nostram non solum misericorditer donis temporalibus consolaris, ut nos ad aeterna proueas, sed etiam ipsis aduersitatibus saeculi benignus, erudis ut ad caelestia regna perducas. Per Christum
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1720 POST COMMVNIONEM. Mysteria sancta nos Domine et spiritalibus expleant alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1721 AD POPVLVM. Protector in te sperantium Deus et subditarum tibi mentium custos, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et pia populi tui uota benignus exaudi. Per Dominum II. ITEM ALIA MISSA
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1722 Exaudi nos miserator et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius in nobis dona concede. Per
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1723 Plebis tuae Deus ad te corda conuerte, ut tuo munere talis existat, cui tu perpetua beneficia largiaris. Per
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1724 SECRETA. Hostias quaesumus Domine suscipe placatus oblatas, quae sanctificando nobis efficiant salutares. Per Dominum nostrum
{INCIPIVNT ORATIONES COTIDIANIS DIEBVS AD MISSAS CVM CANONE}


1725 VD. Qui ideo malis praesentibus nos flagellas, ut ad bona futura perducas, ideo bonis temporalibus consolaris, ut sempiternis efficias cerciores, quo te et in prosperis et in aduersis pia semper confessione laudemus. Et ideo
{II. ITEAM ALIA MISSA}


1726 POST COMMVNIONEM. Sancta tua nos Domine quaesumus et a peccatis exuant, et caelestis uitae uigore confirment. Per Dominum nostrum
{II. ITEAM ALIA MISSA}


1727 AD POPVLVM. Suscipe quaesumus Domine preces nostras, et ad aures misericordiae tuae postulationes sacrate tibi plebis admitte. Per Dominum III. ITEM ALIA MISSA.
{II. ITEAM ALIA MISSA}


1728 Quaesumus omnipotens Deus, ut plebs tua toto tibi corde deseruiens, et beneficia tua iugiter mereatur et pacem. Per Dominum 
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1729 Miserere nostri Deus, et tuae nobis pietatis effectus potenti bonitate largire. Per Dominum
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1730 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine hostiam redemptionis humanae, et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. Per
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1731 VD. Magno etenim Domine reatu constringimur, si ad sincerum tui nominis cultum nec castigationibus corrigimur, nec beneficiis incitamur. Ideo praecamur adtentius, ut quibus miserationes tuas largiris ingratis, infundas etiam deuotionis affectum, quo efficiantur grati per Christum Dominum nostrum, per quem
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1732 POST COMMVNIONEM. Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum uirtute saciati, uita nostra firmetur. Per
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1733 AD POPVLVM. Adsit Domine fidelibus tuis sacrae benedictionis effectus, qui mentes omnium spiritali uegitatione disponat, ut per opera pietatis tuae  muneribus impleantur. Per
{III. ITEAM ALIA MISSA}


1734 Rege nostras quaesumus Domine propitius uoluntates, ut nec propriis iniquitatibus implicentur, nec subdantur alienis. Per
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1735 Da famulis tuis Domine indulgentiam peccatorum, consolationem uitae, gubernationem que perpetuam, qua tibi fideliter seruientes, ad tuam iugiter misericordiam pertinere mereantur. Per
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1736 SECRETA. Tua sacramenta nos Deus circumtegant et reforment, simul que nobis temporale remedium conferant et aeternum. Per
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1737 VD. Vt quia tui est operis, si quod tibi placitum est aut cogitemus aut agamus, tu nobis semper et intellegendi quae recta sunt, et exsequendi tribuas facultatem. Per Christum
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1738 POST COMMVNIONEM. Tua sancta nobis Deus quae sumpsimus, et indulgentiam praebeant, et  auxilium perpetuae defensionis inpendant.  Per
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1739 AD POPVLVM. Familiam tuam Domine peruigili protectione conserua, et perpetuis defende presidiis, ut omni semper inordinatione seclusa, tua iugiter prouidentia dirigatur. Per Dominum nostrum
{IIII. ITEM ALIA MISSA.}


1740 Conprime Domine quaesumus noxios semper incursus, et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. Per Dominum
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1741 Tu Domine semper a nobis omnem remoue prauitatem, et ad tuam nos propitius conuerte iusticiam. Per
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1742 SECRETA. In tuo conspectu Domine quaesumus talia nostra sint munera, quae et placare te ualeant, et nos tibi placere perficiant. Per
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1743 VD. Vt non in nobis nostra malicia, sed indulgentiae tuae preueniat semper affectus, qui nos a noxiis uoluntatibus indesinenter expediat, et a  mundanis cladibus dignanter eripiat. Per Christum Dominum nostrum, per
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1744 POST COMMVNIONEM. Cotidiani Domine quaesumus munere sacramenti perpetuae nobis tribuas salutis augmentum. Per
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1745 AD POPVLVM. Respice Domine propitius plebem tuam, et toto tibi corde subiectam, presidiis inuicte pietatis attolle. Per
{V. ITEM ALIA MISSA.}


1746 Ecclesiae tuae Domine uoces placatus ammitte, ut destructis aduersantibus uniuersis, secura tibi seruiat libertate. Per
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1747 Ab omnibus nos defende quaesumus Domine semper aduersis, et continuis tuere praesidiis. Per Dominum nostrum
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1748 SECRETA. Offerimus tibi Domine munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis inmortalitatis operentur.  Per 
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1749 VD. Qui dum confessores tuos tanta pietate glorificas, ut nullum apud te sanctum propositum doceas esse sine premio, quanto magis duriora certamina sustinentes ad tuae quoque retributionis munus inuitas. Et ideo
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1750 POST COMMVNIONEM. Caelestibus Domine pasti deliciis, quaesumus, ut semper eadem per quem uiuimus, ueraciter appetamus. Per
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1751 AD POPVLVM. Tuere Domine quaesumus familiam tuam, et spiritalibus instrue disciplinis. Per Dominum
{VI. ITEM ALIA MISSA.}


1752 Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus uobis cum. RESPONDET: Et cum spiritu tuo. Sursum corda. RESPONDET: Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. RESPONDET: Dignum et iustum est.
{VI. INCIPIT CANON.}


1753 VD. et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Caeli caelorum que uirtutes ac beata seraphin socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras uoces ut ammitti iubeas depraecamur, supplici confessione dicentes
{VI. INCIPIT CANON.}


1754 SANCTVS. SANCTVS. SANCTVS. Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua, osanna in excelsis. Benedictus qui uenit in nomine Domini, osanna in excelsis.
{VI. INCIPIT CANON.}


1755 Te igitur clementissime pater, per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia inlibata, in primis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris, toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo et antestite nostro illo


1756 Memento Domine famulo tuo rege nostro illo.  Memento Domine famulorum famularum que tuarum et omnium circumadstantium, quorum tibi fides cognita est et nota deuotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suis que omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suae, tibi reddunt uota sua aeterno Deo uiuo et uero


1757 Communicantes et memoriam uenerantes in primis gloriosae semper uirginis Mariae genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Iohannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartolomei, Mathei, Simonis et Taddei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cipriani, Laurentii, Chrisogoni, Iohannis et Pauli, Cosmae et Damiani, Dionisii, Rustici et Eleutherii, Helarii, Martini, Agustini, Gregorii, Hieronimi, Benedicti et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibus que concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum


1758 Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine, ut placatus accipias, dies que nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum


1759 ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem, quam tibi etsi indignus pro emundatione uitiorum et remissione peccatorum meorum offero, et pro gloria martyrum et confessorum et pro salute uiuorum uel requie defunctorum, propitius aspiciendo sanctifices sanctificando benedicas. Per quem te suppliciter deprecamur dies que nostros in tua pace disponas. Per Christum Dominum nostrum


1760 Quam oblationem tu Deus, in omnibus quaesumus benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilem que facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui Domini nostri Iesu Christi


1761 Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac uenerabiles manus suas, eleuatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo, posteaquam caenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac uenerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens: accipite et bibite ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei noui et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.  Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis


1762 Vnde et memores (sumus) Domine nos tui serui, sed et plebs tua sancta, Christi filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam inmaculatam, panem sanctum uitae aeternae et calicem salutis perpetuae


1763 Supra que propitio ac sereno uultu respicere digneris, et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, inmaculatam hostiam


1764 Supplices te rogamus omnipotens Deus, iube haec perferri per manus angeli tui in sublimi altare tuo in conspectu diuinae maiestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum


1765 Memento mei Domine, haec tibi sancte pater licet meis manibus offerantur, quia nec inuocatione tui nominis dignus sum, et quia per sanctum atque sanctificatum filii tui nomen oblationes offeruntur sicut incensum in conspectu tuo, cum odore suauitatis accendatur, et eorum nomina qui nos precesserunt cum signo fidei. Per Christum Dominum nostrum


1766 Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Iohanne, Stephano, Mathia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agne, Cecilia, Anastasia, Genouefa, Scolastica et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed ueniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum


1767 Per quem haec omnia Domine semper bona creas, sanctificas, uiuificas, benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. RESPONDET Amen.


1768 OREMVS. Praeceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati, audemus dicere.


1769 Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adueniat  regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra; panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in temptatione, sed libera nos a malo


1770 SEQVITVR ORATIO. Libera nos Domine quaesumus ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper uirgine Dei genetrice Maria, et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus liberi semper, et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum


1771 Pax Domini sit semper uobis cum. RESPONDET: Et cum spiritu tuo. Post haec commonenda est plebs pro ieiuniis primi, IIII, VII et decimi mensis temporibus suis, siue pro scrutiniis, uel aurium apertionem, siue orandum pro infirmis, uel adnunciandum natalicia sanctorum. Post haec, communicat sacerdos cum ordinibus sacris, cum omni populo


1772 POST COMMVNIONEM. Quos caelesti Domine alimento saciasti, apostolicis intercessionibus ab omni nos quaesumus aduersitate custodi.  Per 


1773 Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia, intercedente pro nobis beata et gloriosa semper que uirgine Dei genetrice Maria, ad uitam nobis proficiant sempiternam. Per


1774 Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae uirtutis operatio, ut diuinis uegitati sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. Per Dominum nostrum


1775 Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere uoluntatem, et maiestati tuae sincero corde famulari. Per


1776 Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per


1777 Mysteria nos Domine sancta purificent, et suo munere tueantur. Per Dominum nostrum


1778 Quos tantis Domine largiris uti mysteriis, quaesumus, ut effectibus nos eorum ueraciter aptare digneris. Per 


1779 Mensa tua nos Domine a delectationibus terrenis expediat, et caelestibus semper instituat alimentis. Per


1780 Tui nobis Domine communio sacramenti, et purificationem conferat, et tribuat unitatem. Per


1781 Tua sancta nobis omnipotens Deus et indulgentiam praebeant, et auxilium perpetuae defensionis inpendant. Per


1782 Tua nos Domine medicinalis operatio, et a nostris peruersitatibus clementer expediat, et tuis faciat semper inhaerere mandatis. Per Dominum
[]


1783 Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Domine, et ad perpetuae ducant saluationis effectum. Per


1784 Quaesumus omnipotens Deus, ut munere diuino quod sumpsimus salutare nobis prosit effectu. Per


1785 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, de habundantia misericordiarum tuarum famulos et famulas tuas praesta locupletes, praesta securos, ut confirmati benedictionibus tuis, abundent in omni gratiarum actione, te que perpetua exultatione benedicant. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1786 Gregum tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praecioso sanguine redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per Dominum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1787 Benedic Domine hanc familiam tuam in caelestibus, et reple eam donis tuis spiritalibus; concede eis caritatem, gaudium, pacem, pacientiam, bonitatem, mansuetudinem, spem, fidem, continentiam, castitatem, ut repleti omnibus donis tuis desiderantes ad te peruenire mereantur. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1788 Benedicat uos Deus omni benedictione caelesti, sanctos que ac puros efficiat in conspectu suo, superabundent in uos diuitiae gloriae eius, uerbo ueritatis instruat, euangelio salutis erudiat, omnium que sanctorum caritate locupletet. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1789 Plebis tuae quaesumus Domine ad te semper corda conuerte, et quam tantis facis patrociniis adiuuari, perpetuis non desinas gubernare praesidiis. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1790 Propiciare populo tuo Deus, ut a suis prauitatibus liberatus, et toto tibi corde deseruiat, et sub tua semper protectione consistat. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1791 Tuere Domine quaesumus familiam tuam, et spiritalibus instrue disciplinis. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1792 Familia tua Deus, et ad caelebranda principia suae redemptionis desideranter occurrat, et eius dona perseueranter adquirat. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1793 Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica, ut tua inspiratione conpuncti, noxias delectationes uitare praeualeant, atque ut earum non capiantur inlecebris, tua semper suauitate pascantur. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1794 Propiciare Domine populo tuo, et ab omnibus absolue peccatis, ut quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1795 Adesto Domine supplicationibus nostris, et nihil de sua conscientia praesumentibus, ineffabili miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua conferat largitas inuicta donorum. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1796 Da quaesumus Domine populo tuo et mentem qua tibi deuotus existat, et intellectum quo iusta deposcat, et propiciationem tuam qua pie desiderantibus quae sint profutura proficiat. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1797 Plebem nomini tuo subditam Domine propitius intuere, ei que consolationes tuas iugiter per caelestem gratiam dignanter operare. Per Dominum nostrum
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1798 Familiam tuam Domine peruigili protectione conserua, et perpetuis defende praesidiis, ut omni semper inordinatione seclusa, tua iugiter prouidentia dirigatur. Per
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER POPVLVM POST COMMVNIONEM.}


1799 Dominus noster Iesus Christus qui sacratissimo aduentu suo subuenire dignatus est mundo animas uestras corpora que purificet a delicto; det uobis legis suae praecepta uirtute Spiritus sancti adprehendere, ut possitis aduentum eius interriti postulare; sic que uos ab omni reatu inmunes efficiat, ut cum aduenerit non in terrore discuciat, sed in gloria remunerandos adsumat. Quod ipse praestare dignetur
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI.}


1800 ITEM ALIA. Respice Domine de caelo et uide et uisita uineam istam, quam plantauit dextera tua; spiritales exhibeant fructus et caelestes diligant actus, et sine uitio in hoc saeculo transagant uitam suam, ut possint promerere perpetuam; fragilem solida, contritum releua, inualidum robora, ualidum que confirma; pietate alleua, caritate aedifica, castitate munda, sapientia inlumina, miseratione conserua; proficiant huic praecepta fidei uigilantia amoris tui, perseuerantia morum, temperantia misericordiae prouidentia, actuum disciplina; ut per concessam indulgentiam non abicias eos a promissionis tuae munificentia, sed perducas ad ueniam, quos hic tibi adoptasti per gratiam. Ille uos benedicat de caelis
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI. ITEM ALIA.}


1801 ITEM ALIA. Inuicte leo de tribu Iuda, cuius aduentus potentiam ad consolationem gentium praestolamur, excita potentiam tuam et ueni, ut ad saluationem populi tui ne in eius perditione seuus ille exultet humani generis inimicus, sit fortitudo dexterae tuae ad protectionem familiae tuae, ut dum infirmitatem nostram tua clementia non ignorat, ita omnem hanc ecclesiam tuam tuae diuinitatis clipeo protegat; ut de saeui illius antiqui hostis temptatione nos liberes, et gentium ferocitates ita mitiges, ut nihil eorum iacula tuorum possint generare dispendia; sed tu pastor bone, qui temetipsum nostri causa dedisti pro praecio, ita tui sanguinis defende commercio, ut et hic te semper sentiant praeuium et ad aeternam beatitudinem te remunerante mereantur accipere praemium; tu ergo eos omnipotens Domine Iesu Christe benedictionis rore perfunde, ut et in praesenti uita positi, de omnibus inimicis te habeant ereptorem, et in aeternam beatitudinem, te sentiant protectorem. Quod ipse praestare
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI. ITEM ALIA.}


1802 ITEM ALIA. Aperi Domine ianuas caeli et ueni, et uisita plebem tuam in pace; emitte Spiritum tuum de alto et inriga terram nostram, ut germinet fructum spiritalem; sanctifica plebem tuam Domine, qui datus es nobis ex uirgine, et benedic hereditatem tuam in pace; praesta eis semper tempora salutis, quae ante tuum aduentum praedixit propheta sanctus Iohannes, ut hic fideliter accipiant et in futuro cum sanctis et electis tuis uitam et regnum consequantur aeternum. Quod ipse
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI. ITEM ALIA.}


1803 ITEM ALIA. Excita Domine potentiam tuam et ueni ad saluationem populi tui quem adquisisti sanguine tuo; ne in eius perditione saeuus ille exultet humani generis inimicus, quem aduentus tui potentia dudum liberasti per gratiam; sit fortitudo dexterae tuae ad protectionem huius familiae tuae, pro qua dignatus es hoc tempore carnem induere uirginalem; et dum infirmitatem nostram tua clementia non ignorat, ita omnem hanc ecclesiam tuam tuae diuinitatis clypeo protege; ut de saeui illius antiqui hostis temptatione nos liberes, et gentium feritates ita mitiges, ut nihil eorum iacula tuorum possint generare dispendia; sed tu pastor bone qui temetipsum nostri causa dedisti pro precio, ita tui sanguinis defende conmercio; ut et hic te semper sentiant praeuium et in aeterna beatitudine te remunerante mereantur accipere praemium; tuarum ergo eos omnipotens Domine Iesu Christe beatitudinum rore perfunde, ut et in presenti uita positi de omnibus inimicis te habeant ereptorem, et hic et in aeternum te semper sentiant protectorem. Quod ipse
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI. ITEM ALIA.}


1804 ITEM ALIA. Deus qui per tuum angelum nunciasti Christum uenturum in saeculo, nunc uenienti (?) occurrere populus mereatur cum gaudio. Ille uos benedicat ante natiuitatem, qui benedixit apostolos post passionem. Dirigat corda uestra per tempora, qui dixit: lux fiat ante saecula. Ille uobis tribuat ueniam peccatorum, qui pro salute humana in patibulo effudit sanguinem in cruce. Ille uos benedicat de caelis
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI IN PRIMIS DE ADVENTV DOMINI. ITEM ALIA.}


1805 Populum tuum quaesumus Domine pio fauore prosequere, pro quo dignatus es in hac sacratissima nocte tuam mundo praesentiam exhibere. A cunctis eum aduersitatibus paterna pietate custodi, pro quo in mundo hoc tempore ex uirgine dignatus es nasci. Vt te redemptorem suum semper intellegat et tuam ueraciter gratiam conprehendat. Quod ipse praestare
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI . IN VIGILIA NATALIS DOMINI.}


1806 Deus qui genus humanum uulneratum per protoplaustum nouum recuperasti medicator antidotum, dum quem astra non capiunt habitasti domum uirginis in utero; respice de caelo plebem tuam pro cuius redemptione dignatus es nasci de uirgine, qui cum patre et Spiritu sancto uiuis
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI . IN MANE PRIMO NATALE DOMINI.}


1807 Respice omnipotens Deus de caelo plebem tuam, pro cuius redemptione dignatus es nasci de uirgine. Conplectere hunc populum in ecclesiae sinu, qui nobis processisti Mariae de thalamo, ut pietate sedula in te sit salus hominum, propter quos homo factus es creator astrorum. Sit haec plebs tuis praeceptis oboedienter amabilis, sicut est partus uirginis in origine singularis. Vt dum die tui aduentus effulseris inuenias in illis quod recondas in horreo pro quibus dignatus es uenire de caelo
{VII. IN CHRISTI NOMINI INCIPIVNT BENEDICTIONES EPISCOPALES ANNI CIRCVLI .IN NATALE DOMINI. IN DIE. }


1808 Deus qui non solum genus humanum condere sed etiam te nascente uoluisti hominem de terris ad astra transire, respice preces supplicum, qui te post longas tenebras hodie natum lumen agnoscunt. Conplectere hunc populum in ecclesiae sinu, qui nobis processisti Mariae de thalamo. Sit haec plebs tuis preceptis oboedienter amabilis sicut est partus uirginis in origine singularis, ut cum dies tui fulgoris effulserit inuenias in illis quod recondas in horreo, pro quibus dignatus es uenire de caelo. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA IN DIE NATALIS DOMINI. BENEDICTIO IN ALIO MODO.}


1809 Aperi quaesumus Domine caelos tuos, aperi oculos nostros. Inde nobis tua dona descendant, hinc te corda nostra recipiant. Pateat nobis sedes tua in accipiendis beneficiis quae praecamur, pateat tibi mens nostra in reddendis seruitiis quae iubemur. Habeat sanctum tuum Stephanum pius iste populus patronum, quem etiam ille habuit impius aduocatum; accedat ad te uox illa intercedens pro populo, quae orabat pro inimicis in ipso martyrio, ut se obtenente et te remunerante, perueniat illuc plebs adquisita per gratiam, ubi te caelis apertis ipse uidit in gloriam. Ille uos
{VII. IN NATALE SANCTI STEPHANI.}


1810 Deus qui tuos martyres sic tua confixisti caritate, ut pro te etiam mori cupirent ne perirent, qui beatum Stephanum in tui nominis confessione ita succendisti fide, ut imbrem lapidum non timeret, exaudi precem familiae tuae amatoris inter festa plaudentem. Accedat ad te uox illa intercedens pro populo, qui pro inimicis orabat in ipso martyrio, ut se obtenente et te remunerante perueniat illuc plebs adquisita per gratiam ubi te caelis apertis ipse uidit in gloriam. Quod ipse
{VII. ITEM ALIO MODO BENEDICENDI IN EIVSDEM.}


1811 IN NATALE SANCTI IACOBI ET IOHANNIS(?). Deus qui tuos apostolos praeciosa gentium lumina preparasti, qui Iacobum et Iohannem ad inlustrandas animas inter uasa ecclesiae candelabra fidei pertulisti, fac plebem tuam imitari quod unus exorando formauit, alter euangelizando eructauit; fructificet in populo, quod seminauit iste uerbo, plantauit ille martyrio, ut eorum interuentu haec turba illius reficiatur dulcedine, supra cuius pectus carus Iohannes accubuit. Quod ipse
{VII. IN NATALE SANCTI IACOBI ET IOHANNIS}


1812 Concede quaesumus Domine plebem tuam innocentem per gratiam, qui tibi consecrasti primicias martyrum ab innocentia paruulorum. Seruetur hic populus purgatus baptismate, qui tibi placitam fecisti innocentiam per cruorem. Vt illic suo interuentu grex accedat post lauacrum, ubi felices paruuli perfusi rore sanguinis gloriantur in perpetuum. Quod ipse
{VII. IN NATALE INFANTIVM. }


1813 Omnipotens sempiterne Deus, qui per incarnatum uerbum unigenitum tuum per uirginis uterum dedisti lumen in saeculum. Eius misericordiam suppliciter deprecamur, ut qui ex gentibus sanctam ecclesiam fecundauit in grege, ab omni gentilitatis absoluat errore. Et qui hodierno die, ut legis tolleret iugum, per legem est carnaliter circumcisus, ita huic populo spiritaliter dignetur circumcidere corda. Atque omnia amputare radicitus uitia, ut subrietatis studium et non ebrietatis sectentur incommodum. Sint semper tua omnipotens protectione saluati, ut dum carnalem caelebrant circumcisionem, tua sint firmati benedictione. Vt callidi serpentis uenena possint euadere, et ad aeternam beatitudinem te praeuio feliciter ualeant peruenire. Quod ipse praestare
{VII. IN OCTABAS NATALIS DOMINI.}


1814 Deus mirabilium et uirtutum auctor, te supplices exoramus, ut qui se tunc mundi lumen stellae prodidit lumine, et humilitate sideris magi peruenerunt ad regem, ipse ad agnoscendum se delicta ignoscendo concedat. Vt qui dignatus est hodie ad Iordanis fontem, fons aquae uiuae descendere, ut lauacrum sancti corporis ipsas aquas dilueres, cum ablui non egeres. Qui rursus dies ille hic est, qui in Channa Galileae te designauit Dominum uirtutis et gloriae, et cum ad beatum conuiuium rogatus, ad nuptias quis esses demonstrasti in operibus uirtutum miraculis. Ille uos benedicat
{VII. IN VIGILIA DE TEOPHANIA. }


1815 Deus qui presentem diem ita dignaris dilegere, ut eum tot eligeris miraculis demonstrare, in quo te adorandum stella noua magos docuit, et Iordanis tuo baptismo sanctificare meruit, necnon et aquae pallor in Channa Galileae uina produxit. Esto quaesumus tuae familiae ipse lux itineris, qui stellae indice clarificatus es rex salutis. Da plebi tuae redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perueniat. Conuerte ad te querendum corda fidelium, ut iuncta cum angelis in excelsis Deo tibi cantet gloria plebs protecta. Vt qui dignatus es hodie ad Iordanis fontem, fons aquae uiuae descendere et tuo baptismate sanctificare, da populis tuis perpetua pace gaudere et splendore gratiae tuae cor eorum semper accendere. Quod ipse
{VII. IN DIE TEOPHANIAE. }


1816 Benedicat uos Dominus Iesus, qui se a uobis uoluit benedici, et qui hoc quadragenarium curriculum, cuius hodie curamus exordium, suo dedicauit ieiunio, omni que uos repleat bono. Det uobis fidem integram et abstinentiam tam salubrem, ut nec caro escis uicta luxoria nec mens adflicta degeneret, nec insidians inimicus aut lautioribus epulis custodiam fragilitatis inrumpat aut amaris negotiis coronam orationis inpediat. Sed ita sit uobis sanctificatum in diuino timore ieiunium, ut uitiis pariter atque corporibus abstinentiae frena ponatis. Vt tuti semper ab infestationibus inimici maneamus inlesi, et in habitaculis nostris pax iugiter quieta permaneat. Quod ipse.
{VII. IN INITIO QVADRAGESIMAE. }


1817 Respice pastor bone super hunc gregem et tribue, ut qui terrenis abstinent cibis, spiritalibus pascantur alimoniis, et quam diuinis tribuis respicere sacramentis, ab omnibus propitius absolue peccatis. Da eis sic in diebus ieiuniorum suam conponere uitam, ut non inueniantur uoluntates eorum a tua uoluntate dissimiles, sed sint semper in omnibus tuis praeceptis obtemperantes. Et ita omnem hanc familiam tuam tua benedictione sanctifica, ut eorum ieiunia oculis tuae pietatis sint accepta. Et ad desideratum sanctae resurrectionis tuae diem eos mundo corde et corpore sanctificatos pro tua pietate iubeas praesentare. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA. }


1818 ITEM ALIA. Deus qui es custos animarum et corporum, dignare hanc familiam tuam brachii tui defensione protegere, ut nulla inimicorum antiqui hostis insidiis corpora nostra fraudis suae paciatur inludi, sed semper cum Domino nostro Iesu Christo filio tuo maneamus inlesi. Da huic familiae tuae fidei calorem, continentiae rigorem, fraternitatis amorem, abstinentiae uirtutem. Et sic quicquid dicto, facto uel cogitationibus peccauerunt, pietas ac benignitas clementiae ac misericordiae tuae resoluere ac indulgere dignetur. Quod ipse praestare
{VII. ITEM ALIA. }


1819 ITEM ALIA. Benedicat uos omnipotens Deus et ad omnem rectam obseruantiae plenitudinem totius honestatis instituat. Sit in uobis castitatis studium, modestia morum, innocentis uitae sinceritas, fidei integritas, concordiae caritas, continentiae uirtus, benignitatis effectus. Ad te oculos tendant, de te caelestia sumant; ut te uotis expectent, se claris actibus ornent; ut consecuta sanctis praemia horum et multorum probitate consecuti, referamus Deo gratias et praesentium bonorum munerum largitori. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA. }


1820 IN AVRIVM APERTIONVM. Adesto omnipotens Deus huic populo tuo uerbis hodie mysticis informato, ut fiat illis inluminatio mentis et reparatio cordis in perpetuum. Proficiat eis inlapsa benedictio tua plenius ad salutem, quod in hac die de sacris mysteriis tuis susceperunt in aures. Sis illis protector et Dominus in aeternum, sicut fuisti israheleticis tuis praemonente Moyse in subsidium et aegyptiis in exterminium, ut non premerentur honeroso seruitio. Et ne ulterius grauentur mole peccaminum, dignare circa eos diuinum inpertire presidium, ut tibi famulari ualeant in aeternum. Quod ipse
{VII. IN AVRIVM APERTIONVM.}


1821 IN DIE PALMARVM. Deus qui pro mundi salute uerbum caro factus es et habitasti totus in nobis, qui post caenae mysterium traditori perfido pium dedisti osculum, dum pro uita omnium pius uoluisti agnus occidi, respice uota supplicum, quia tua carismata fideliter amplectuntur. Da illis toto corde te colere, se cauere, te semper dilegere, se munire. Adsis protector ecclesiae, qui pro nobis passus es iniurias synagogae, ut te gubernante ad caelos patri presententur inlesi, pro quibus ipse terras  dignatus es inlustrare.  Quod ipse praestare
{VII. IN DIE PALMARVM. }


1822 QVANDO CHRISMA CONFICITVR. Benedic quaesumus Domine uniuersum hunc populum ad caenae tuae conuiuium euocatum; protege eum tuae scuto defensionis, pro quo dignatus es propria sustinere tormenta. Defende eum a diri serpentis incursibus atque a cunctis ablue sordibus, qui in hac die pedes discipolorum humiliata maiestate propriis lauasti manibus. Benedicat uos Deus omnipotens, qui in hac die cum discipulis suis caenans, panem in corpus suum calicem que benedicens consecrauit in sanguinem. Ipse que uos faciat pura conscientia munda que ab omni sorde peccati inminente paschae solemnitatem cum exultatione placita sibi caelebrare, qui cum discipulis discumbens: desiderium, inquit, desideraui hoc pascha manducare uobis cum. Ipse mentem uestram sanctificet, uitam amplificet, castimoniam decoret atque sensus uestros in bonis operibus semper aedificet. Ille uos
{VII. QVANDO CHRISMA CONFICITVR.}


1823 IN VIGILIA PASCHAE. Deus qui mortem nostram, ingressus inferi tartara, in hac nocte deuicisti uirtute diuina, suscipe propitius familiae tuae preces humillimas uoto sincerae mentis oblatas. Et quos ueteribus maculis baptismatis emundauit unda sacrata per lauacrum, tuae protectionis auxilium purgati, tales ante te praesententur in iudicium, quales nunc processerunt ex baptismo. Et qui te miserante reuocati sunt in paradyso, pereunte peccato, non paciaris exules fieri, ex renascente commisso. Et qui te semel agnouit principem uniuersitatis et Dominum, numquam in suis sensibus in se tyrannizantem sentiat inimicum. Quod ipse
{VII. IN VIGILIA PASCHAE. }


1824 IN DIE SANCTAE PASCHAE. Deus qui, calcatis inferni legibus, captiuitatem nostram, resolutam hodie catenarum conpage, dignatus es ad libertatis praemia reuocare, inclina aures tuas ad uota populi tui propitius ut hinc ad te recuperatorem suum sensus semper attollat intentos. Te cognoscat, se corrigat; te praedicet, se commendet; te colat, se muniat; te diligat, se praeparet; inlese custodiat quod accepit ut adquirat te remunerante quod indiget. Tu sis circumstantium sine intermissione defensio, ipsi sint tua sine hostis inuasione possessio, ut ad beatae uitae gaudia festinantes qui salutari fonte renati sunt, peccati maculam non repetant originalis excessus. Quod ipse praestare.
{VII. IN DIE SANCTAE PASCHAE. }


1825 Deus qui inter orbis primordia subducto fluctu pelagi terras uario germine fecundasti, concede pastor optime gregem tuum tuam resurrectionem caelebrantem perennibus pascuis introduci. Vt te custode sic oues gubernentur et agni, ut lupus nullus pateat in praeda raptori. Sed erepti de fauce lupi, paradisi mereantur floribus aepulari. Quod ipse praestare dignetur
{VII. ITEM ALIA.}


1826 ITEM ALIA. Concede misericors Deus huic plebi salutifera paschae solemnia caelebranti omnes ouium uelle in tua uoluntate plantari, et sperare quod tibi placuerit et impetrare sibimet quod oportet. Te oculis intendat, corde te teneat, uoce concinnat et uota requirat; euitet quod uetueris, elegat quod iusseris, amplectatur quod dicis, impleat quod placaris. Vt in eo misticae pietatis tuae sacramento perfecto prumpte suum diligat Dominum, qui sanguine fuso pro precio noua mercede intellegit se redemptum. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA.}


1827 ITEM ALIA. Deus qui dignatione misericordiae maiestati potenti, ut succurreres homini, terras caelitus uisitasti. Praesta familiae tuae ita hanc uitam transigere, ut in illam perpetuam te ducente possint intrare. Tantum habeant feruorem catholicae fidei, ut sancti aduentus tui sint expectatione securi. Et quicumque meruerunt hic purgari unda baptismi, praesentari ualeant tibi pio iudici candidati. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA.}


1828 ITEM ALIA. Deus qui de diuersis floribus tuam semper exornas ecclesiam quam uelut boni odoris flagrare fecisti. Da plebi tuae ad caelestem gloriam et inmortalitatis honorem renatae dignum regenerationis suae mentis ornatum. Et ut tales uitae eos finis inueniat, quales fons regenerationis emisit. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA.}


1829 IN LAETANIA MAIORE. Respice Domine super hanc familiam tuam subiectam tibi benedictionum tuarum dona poscentem; rege eam de superioribus tuis et ubertatem frugum largire eis. Libera eam a diebus malis et cogitatione bellorum et da eis tempora tranquilla atque pacifica, ut te custode peruigile ac pastore aeterno et in praesenti tempore consistant securi et ad aeterna gaudia perueniant hinc liberi. Et qui condam misericors misertus es turbae te cum triduo permanenti, simili nunc dignatione super hanc miserere plebem tibi ieiuniis et hymnis innixius supplicanti. Quod ipse
{VII. IN LAETANIA MAIORE.}


1830 IN ASCENSIONE DOMINI. Deus qui tartara fregisti a mortuis resurgens, apparuisti hodie caelos ascendens, ut populi illuc per fidem accederent, ubi te apostoli cum gloria uiderunt intrare. Deus cuius filius in alta caelorum potenter ascendens, captiuitatem nostram sua duxit uirtute captiuam, tribue quaesumus, ut dona quae suis participibus contulit, largiatur et nobis. Respice ascendens caelum propter quos dignatus es descendere in infernum. Sit eis quo te exaltasti protectio, quibus fuit unicum quo te humiliasti remedium. Vt in die iudicii non sint sinistro numero, qui te sedere ad patris dexteram confitentur in regno. Quod ipse praestare
{VII. IN ASCENSIONE DOMINI. }


1831 IN DIE PENTECOSTES. Deus qui presentem diem futurae remissionis munere figurasti, quo gratia sancti Spiritus inebriati apostoli mente una locuti sunt ore diuerso. Respice hanc ecclesiam quam ex gentibus congregari linguarum uarietate signasti. Da consolationem inter praessuras saeculi, qui nobis hodie aequalem tibi ipsi consolatorem Spiritum misisti. Vt te propiciante sit ipse nunc plebis huius custodia, qui dedit discipulis tunc doctrinam. Ille uos
{VII. IN DIE PENTECOSTES.}


1832 IN OCTABA PENTECOSTES. Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis tuum Spiritum tribuisti, ecclesiae tuae catholicae dona largire, ut quicumque sunt ex aqua et Spiritu sancto renati, semper sint eius protectione muniti. Redundet in eis caritas diffusa per Spiritum sanctum, quae operiat ac superet omnem multitudinem peccatorum. Requiescat in istis propitius, qui condam requieuit in apostolis gloriosus. Quod ipse
{VII. IN OCTABA PENTECOSTES.}


1833 IN INVENTIONE SANCTAE CRVCIS. Deus qui beatae crucis patibulum quod prius erat scelestis ad paenam conuersis ac redemptis ad uitam, concede plebem tuam eius saluari praesidio, cuius est armata uixillo. Sit ei crux fidei fundamentum, spei suffragium, in aduersis defensio, in prosperis iuuamentum; sit ergo in hoste uictoria, in ciuitate concordia, in campo custodia, in domo fultura. Vt pastor in futuro gregem seruet incolomem quae nobis agno uincente conuersa est in salutem. Ille uos benedicat
{VII. IN INVENTIONE SANCTAE CRVCIS. }


1834 IN NATALE SANCTAE MARIAE. Deus, qui cum te non capiant caeli, dignatus es in templo uteri uirginalis includi, ut mater integra haberet et fructum de Spiritu et incorruptionem de partu. Da huic plebi angelum custodem, qui filium Mariae fide concipiente praedixit, sanctificet gregem tuum illa benedictio, quae sine semine humano redemptorem uirginis firmauit in utero. Vt te protegente exultet ecclesia de congregato populo, sicut Maria meruit gloriari de fructu. Quod ipse
{VII. IN NATALE SANCTAE MARIAE. }


1835 IN ADSVMPTIONE SANCTAE MARIAE. Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, quem omnes caeli terra que uix capere ualuerunt, infra aluum uirginis Mariae conteneri uoluisti, praesta quaesumus, ut ipsam pro nobis apud te intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem uitae nostrae suscipere. Dignare super hanc familiam tuam lumen misericordiae tuae ostendere, qui non es dedignatus nasci per uirginem, ut qui tuo sancto sanguine sunt redempti, tua semper dextera sint protecti, ut et in praesenti uita positi, tua iugi misericordia sint defensi atque ad aeternam beatitudinem te praeueniente sint perducti. Et qui hac die adsumptionem sacratissimae uirginis tuae genetricis Mariae caelebramus deuoti, et supra choros uirginum paradysi sedibus collocasti, eiusdem suffragiis nos, post abiectam carnis sarcinam, ad aeterna iubeas perducere regna. Quod ipse praestare
{VII. IN ADSVMPTIONE SANCTAE MARIAE. }


1836 IN NATALE SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. Deus qui beatum Iohannem Baptistam magnum nunciasti per angelum, maximum declarasti per uerbum; qui clausus in utero reddidit obsequium Domino, matrem repleuit gaudio, patris linguam soluit a uinculo. Cerne placato uultu confrequentantem hodie populum ad tanti praeconis occursum; ascendat uox illius ad aures altissimi, qui maternis uisceribus ante mundi Dominum meruit confiteri quam nasci. Vt eo intercedente purgetur haec plebs a crimine, cuius auctorem lauacri sacra dextera tinxit in fonte. Ille uos
{VII. IN NATALE SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE. }


1837 IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. Deus qui in membris ecclesiae uelut geminatum lumen quo caueantur tenebrae fecisti Petri lacrimas, Pauli litteras coruscare. Hanc plebem placatus inspice, qui caelos fecisti aperire, Petro in claue Paulo in dogmate. Vt praeuiantibus ducibus, illic grex possit accedere, quo peruenerunt pariter, tam ille pastor suspendio quam iste doctor per gladium in congressu. Quod ipse praestare
{VII. IN NATALE APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI. }


1838 IN SANCTI ANGELI MICHAHELIS. Adesto plebi tuae misericors Deus ad odiernam solemnitatem deuotissime confluenti; et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat, beati Michahelis archangeli, cuius solemnia caelebratur, fac supplicem deprecationibus subleuari. Ab omni eos peccatorum labe defensa et ad tua aeterna deduc promissa; amoue ab eis pestifera serpentis blandimenta et insere semper cordibus eorum praecepti tui salubria mandata; actus eorum in tua dirige uoluntate quo possint te auxiliante ad praemia adtingere aeternae uitae. Postremo tu eis sis lux, tu salus, tu pius semper in omni aduersitate protector esse dignare, et ad haec omnia inpetranda beatus Michahel archangelus, cuius frequentamus solemnia, tibi Domine precator accedat. Quod ipse
{VII. IN SANCTI ANGELI MICHAHELIS. }


1839 IN NATALE SANCTI ANDREAE. Deus qui ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, quaesumus ut beatus Andreas pro nobis imploret apostolus ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis eruamur. Infunde sensibus nostris apostolica dogmata retenere, quae te contemplemur mente serena. Concede propitius circumstanti plebi, ut in illo tremendo discussionis tempore, eorum defensetur praesidio, quorum est secuta praeceptum. Quod ipse
{VII. IN NATALE SANCTI ANDREAE. }


1840 IN NATALE VNIVS MARTYRIS. Deus qui triumphantibus pro te martyribus regiam caelestis aulae potenti dextera pandis, qui que pro te dimicantes sic decoquis in corporeis aerumnis ut uelut aurum rutilans excipias in supernis, exaudi uota praesentis populi qui praestitisti in certamine uictoriam sancto illo tuo martyre; sit plebi huic gloria pro eius triumpho, obteneat ipsius passio ueniam pro delicto; effunde super eos spiritalium dona uirtutum ut nihil in eos inimicus aut uiolentia subripiat aut fraude decipiat; sed obtenente apud te beato martyre tuo illo cuius hodie passionis festa caelebramus per bonae conuersationis perseuerantiam ad tuam mereantur pertingere gratiam. Quod ipse
{VII. IN NATALE VNIVS MARTYRIS. }


1841 IN NATALE PLVRIMORVM MARTYRVM. Respice quaesumus Domine de alto throno magnitudinis tuae qui uulnere proprio passionis congregasti beatam ecclesiam de redemptis; protege eam sub tui nominis gubernaculo ut possis beatae uitae meritis adquirere populum; dilatetur cruce tua ut coram te pulcherrimma niteat ac preclara, et quia de gemino sanctorum martyrum illorum cruore persultat (?) ab huius saeculi temptamentis inpraessa non obruatur; praesta ergo Domine ut omnes hii qui sub oris nostri benedictione curuantur, te protegente, ab omnibus malis liberentur; sint in tuis praeceptis strenui, in aduersis fortissimi, in prosperis moderati, ut sanctorum tuorum illorum quorum hodie natalicia caelebramus effecti participes gloriam consequantur regni  caelestis. Quod ipse
{VII. IN NATALE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1842 IN NATALE PLVRIMORVM MARTYRVM. Domine Deus omnium gratiarum, respicere dignare hos omnes populos tuos qui nomini tuo famulantur officiis. Vt quicquid sanctis illis martyribus tuis hodiernum quondam diem profuit ad beatitudinem, prosit huic ecclesiae ad exemplum. Vt ipsos intercedentes sit in eis fides recta, imitabilis forma, casta subrietas, hospitalis caritas, spiritalis prudentia, alta sapientia, mens humilis, uita sublimis. Vt cum ante tremendum iudicii diem in conspectu tuo adsteterint non damnandam sed mitem ex ore tuo sententiam absolutionis expectent. Ille uos
{VII. IN NATALE PLVRIMORVM MARTYRVM. }


1843 IN NATALE VNIVS CONFESSORIS. Deus qui beatissimum praesulem tuum illum tanta tibi familiaritate uinxisti ut etiam cum adhuc corpore habitaret in terris, iam tunc corde totus esset in caelis. Dignare eius intercessione plebem tuam illas petitiones effundere quas elegas libenter implere. Et festiuitatem hanc uenisse beneficiis in terris sentiant quam uidere uotis in caelis optant. Ille uos
{VII. IN NATALE VNIVS CONFESSORIS. }


1844 ITEM ALIA. Deus qui praesulem tuum illum ita predestinasti ut eum tuae gratiae perenniter iuberes adstringi. Erige uota populi tui qui praetulisti glorioso merita confessori. Proficiat his ad fructum quicquid in sacerdote pro laude tui nominis amplectuntur. Et eius intercessione plebs haec consequatur ueniam, qui te remunerante felici seruitio peruenit ad palmam. Sit ipse confessor huius populi assiduus custos, qui te uocante hodie paenetrauit caelos. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA. }


1845 IN NATALE PLVRIMORVM CONFESSORVM. Deus qui beatos confessores tuos illos clarificasti sic merito ut multa per miracula uiuant in gloria post sepulcra. Annue propitius circumstanti familiae ut sentiant beneficia qui festa colunt confessorum pontificum. Influe Spiritum sanctum pectoribus supplicum, quos felicium exemplis edoces, quos confessorum praesidiis muneraris. Vt qui in beatis confessoribus tuis illis uirtutibus polles, potestate precelles ab omnibus hostibus prostratos populos ab inpulsu satanae saluare digneris. Et eorum intercessione plebs haec consequatur ueniam, qui te remunerante fideli seruitio peruenerunt ad palmam coronae. Quod ipse
{VII. IN NATALE PLVRIMORVM CONFESSORVM. }


1846 IN NATALE VNIVS MARTYRAE. Sanctifica Domine ecclesiam tuam qui beatam uirginem et martyram adquisisti fide, honorasti pudore, glorificasti certamine. Repleatur hic populus illo spiritu, qui martyrae tuae adfuit cum eam terreret ignis, cum ungula raderet, cum aeculeus flagellaret. Vt dum se sibi pro tuo amore abnegat, tua conlocetur in dextera, cuius est electione uocata in gloriam. Quod
{VII. IN NATALE VNIVS MARTYRAE. }


1847 IN NATALE SANCTARVM VIRGINVM MARTYRVM. Benedic quaesumus Domine hunc prostratum populum tuum tibi contrito corde facinora sua deflentem. Fac mentes eorum in timore nominis tui perfectas, sicut sanctas martyres tuas illas per duram passionem fecisti esse gloriosas. Non sint iam ulterius ullis peccatis obnoxii neque delictorum dominatione captiui, sed tuo amore feruentes floreant ut rosa pudoris et sicut lilium sanctitatis. Redeant pleni muneribus, qui ad solemnia sanctarum tuarum, uelut ad ubera matris ecclesiae, pura uasa pectoris detulerunt. Fac eos tali subole germinare qualem praefatas marturas germen tibi iusticiae et fructum boni operis protulerunt. Praesta ut omnis haec familia tua seminibus preceptorum tuorum repleatur ac donorum spiritalium imbribus inrigetur. Quod ipse
{VII. IN NATALE SANCTARVM VIRGINVM MARTYRVM. }


1848 IN NATALE CVIVSLIBET SANCTAE. Deus qui diuersis floribus tuam semper exornas ecclesiam dum eam et uirorum exemplis et inlustrium faeminarum inradias institutis, per interuentum quaesumus huius praeclarae ancillae tuae illius cuius solemnia colimus, da plebi tuae ad caelestem gloriam et inmortalitatis honorem renatae dignum regenerationis suae mentis ornatum, et ut tales eos uitae finis inueniat quales fons regenerationis emisit. Quod
{VII. IN NATALE CVIVSLIBET SANCTAE. }


1849 CVM SANCTAE MONIALIS VIRGO BENEDICITVR VEL CVM IN MONASTIRIO PVELLARVM MISSA CAELEBRATVR. Effunde Domine caelestem benedictionem tuam super hunc populum tuum tibi prostratum uel super hanc uirgineam turmam qui se humiliat sub dextera tua. Protege eas protectione diuina, ut fugiant uniuersa delicta et tua semper studeant adimplere praecepta. Sciant sibi bona desideria praeparata, ut caelestis regni sancta conquirant lucra. Pareant semper diuinis praeceptis et, te adiuuante, uincant incendia carnis, omnem libidinem prauae uoluptatis superent amore honestae castitatis. Habeant in se semper oleum sanctitatis, et laetentur in aduentu sponsi cum lampadibus suis. Gestent in manibus suis faculas sacras, ut cum sapientibus uirginibus, duce Christo, introire cum eo mereantur ad nuptias. Quod
{VII. CVM SANCTAE MONIALIS VIRGO BENEDICITVR VEL CVM IN MONASTIRIO PVELLARVM MISSA CAELEBRATVR. }


1850 ITEM SVPER ANCILLAS DEI. Domine Deus aeterne qui utrumque sexum de interitu perpetuae mortis per Iesum Christum filium tuum de Maria uirgine natum misericorditer redemisti. Has famulas tuas deuotis mentibus tibi seruientes omni benedictione spiritali benedicere digneris, ut in te integram fidem habeant et in praeceptis legis tuae semper perseuerent. Terrena et transitoria dispiciant, aeterna et inuisibilia intenta meditatione diligant, ut in numero sanctarum uirginum permanentes, caelesti sponso cum lampadibus inextinguibilibus fiducialiter possint occurrere. Quod ipse
{VII. ITEM SVPER ANCILLAS DEI. }


1851 IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE. Deus qui super mysticam petram apostolicae potestatis aedificatae principaliter ecclesiae tuae portas inferni numquam praeualituras esse promisisti, cunctos ab eadem remoue placatus errores, ut quod aduersus eam praesumptio falsitatis extollit, Spiritus ueritatis euincat. Dirige eam dispensatione caelesti, ut quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriam que promissam te moderante perueniat. Domum hanc quaesumus propitius dignare ingredere et in tuorum corda fidelium perpetuam tibi construe mansionem, ut plebs haec quae, deiecto in terra uultu, benedictionis tuae postulat donum, aeternum a te percipiat praemium. Praesta Domine, ut haec basilica, cuius hodie iniciamus encenia, uel haec plebs, quae ad eius conuenit solemnia, quae tua aedificatione subsistit, tua semper fiat habitatione praeclara. Quod ipse praestare 
{VII. IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE. }


1852 CVM EPISCOPVS NATALITIO SVO CAELEBRATVR. Deus qui populis tuis indulgendo consulis et amore dominaris, da Spiritum sapientiae, quibus tradidisti regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ouium fiant gaudia aeterna pastorum, et qui dierum nostrorum numeros temporum que mensuras, maiestatis tuae potestate dispensas. Propitius ad humilitatis nostrae respice seruitutem et pacis tuae habundantiam tempora nostra praetende et conserua, conlatis quoque in me per gratiam tuam propitiare muneribus, et quem fecisti gradu episcopali sublimem fac operum perfectione tibi placabilem. Atque in eo effectu dirige cor plebis et praesulis, ut nec pastori oboedientia gregis nec gregi desit umquam cura pastoris. Quod ipse praestare.
{VII. CVM EPISCOPVS NATALITIO SVO CAELEBRATVR. }


1853 IN CONVENTV EPISCOPORVM. Deus qui post illum gloriosae resurrectionis ascensum, numquam te deesse tuis cultoribus promisisti, largire sacerdotibus illam gratiam, qua sint perfecti regimine, feruentes in caritate. Indulge horum ostentu populis ueniam, qui iustos efficeris ad coronam; erudi eos sanctis dogmatibus et multiplica in operibus eorum iusticiae fructus. Vt pastorum cura muniti, euadant supplicia tartarum, adipisci mereantur  regni gloriam sempiterni.  Quod ipse
{VII. IN CONVENTV EPISCOPORVM. }


1854 PRO ITER AGENTIBVS. Deus qui diligentibus te omnia cooperaris in bonum, et a seruientibus tibi nulla es regione longinquus. Effunde super hanc familiam tuam gratiam benedictionis et dirige uiam famuli tui illius in tua uoluntate pergentis. Vt haec plebs te semper mereatur habere protectorem et praefatus famulus tuus ille in hac uita positus itineris comitem. Vt tam plebs quam qui hoc iter carpens tuo uterque auxilio praeuenti per iusticiae semitas sine offensione gradiantur. Quod
{VII. PRO ITER AGENTIBVS. }


1855 ITEM ALIA. Prosperum iter faciet uobis Deus salutarium nostrorum perducat que in uias directas ardua montium, conuexa uallium, plana camporum, uada fluminum, secreta siluarum. Protegat uos auxilium Domini, nihil uobis praeualeat scandalum inimici. Per diem uos salutaris Domini umbra circumtegat, per noctem amica quies ipsius gratia reuelatura confoueat. Deducat uos mirabiliter dextera Domini prebeat que ante faciem uestram diuinae pacis angelus comes. Absit a uobis inuidia diaboli, causa dispendii, ruina peccati, casus incommodi, sors periculi. Solus que trinitatis indiuiduae Deus, in auxilium uestrum atque presidium, educis curam habeat et reducis. Quod ipse
{VII. ITEM ALIA. }


1856 CVM IN NAVIGIO ASCENDITVR. Hic populus tuus Domine tuo gubernetur auxilio et brachio tuae maiestatis protegatur. Non eum pelagi furentis unda turbet nec a tempestatis facie terreatur. Nauem eorum salutis construe, ut cor eorum fidei salutaris augmento impleatur. Catholicae fidei anchora teneantur, ut undas saeculi seuientis securi pertranseant. Mercimonia diuinae conuersationis peragant, ut fidem promissionis suae adimplere mereantur. Manus eorum reple muneribus tuis, ut locum habeant in conuersatione sanctorum. Quod ipse
{VII. CVM IN NAVIGIO ASCENDITVR. }


1857 REGALIS BENEDICTIO QVANDO ELEVATVR IN REGNO. Prospice omnipotens Deus serenis obtutibus hunc gloriosum regem illum sicut benedixisti Abraham, Isaac et Iacob, quibus illum largis benedictionibus spiritalis gratiae cum omni plenitudine tuae potentiae inrigare atque perfundere digneris. Vt tribuas ei de rore caeli et de pinguedine terrae habundantiam, frumenti uini et olei et omnium frugum opulentiam, ex largitate diuini muneris longa per tempora. Vt illo regnante, sit sanitas corporum in patria et pax inuiolata in regno. Et dignitas gloriosa regalis palatii maximo splendore regiae potestatis oculis omnium luce clarissima coruscet, atque splendore quasi splendidissima fulgora maximo perfusa lumine uideatur. Tribue ei omnipotens Deus, ut sit fortissimus protector patriae et consolator ecclesiarum atque cenobiorum sanctorum maxima cum pietate regalis munificentiae. Atque ut sit fortissimus regum, triumphator hostium, ad opprimendas rebelles et paganas nationes. Sit que suis inimicis satis terribilis proxima fortitudine regalis potentiae, optimatibus quoque atque procelsis, proceribus que ac fidelibus sui regni sit munificus et amabilis et pius, ut ab omnibus timeatur atque diligatur. Reges quoque de lumbis eius per successiones temporum futurorum  egrediantur regnum regere francorum, et post gloriosa tempora atque felicia praesentis uitae, gaudia sempiterna in perpetua beatitudine habere mereatur. Quod
{VII. REGALIS BENEDICTIO QVANDO ELEVATVR IN REGNO. }


1858 ITEM BENEDICTIO SVPER REGEM ET POPVLVM. Deus inenarrabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator imperii, confirmator regni, qui ex utero fidelis amici tui patriarchae nostri Abrahae preelegisti reges saeculis profuturos, tu presentem insignem regem hunc cum exercitu suo, intercessione beati Martini episcopi et confessoris, uberi benedictione locupleta et in solium regni firma stabilitate connecte. Visita eum interuentu illius sicut Moysen in rubo, Iosue in agro, Iesu Naue in prelio, Samuhel crinitum in templo. Et illa eum promissione siderea hac sapientiae tuae rore perfunde, qua beatus Dauid rex in psalterio, Salomon filius eius te remunerante percepit e caelo. Sis ei contra acies inimicorum lurica, in aduersis gallea, in prosperis pacientia, in protectione clipeum sempiternum. Et praesta ut gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem, diligant caritatem, absteneant se a cupiditate, loquantur iusticiam, custodiant ueritatem et ita populus iste pullulet coalitus benedictione aeternitatis, ut semper maneant tripudiantes et in pace uictores. Quod ipse praestare Explicit
{VII. ITEM BENEDICTIO SVPER REGEM ET POPVLVM. }


1859 Respice Domine de caelo et uide et uisita uineam istam quam plantauit dextera tua; spiritales exibeant fructus et caelestis diligant actus et sine uitio in hoc saeculo transigant uitam suam, ut possint promerere perpetuam. Fragilem solida, contritum releua, inualidum robora, ualidum que confirma pietate alleua, caritate aedifica, castitate munda, sapientia inlumina, miseratione conserua. Proficiant huic precepta fidei, uigilantia amoris tui, perseuerantia, temperantia morum, misericordiae prouidentia, actuum disciplina. Vt per concessam miserationis indulgentiam non abicias eos a promissionis tuae munificentia, sed perducas ad ueniam quam hic tibi adoptasti per gratiam. Ille uos benedicat de caelis qui per crucem.
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS.}


1860 Agnoscat Dominus in uobis proprium signum et uobis suae misericordiae conferat donum. Bella conprimat, famem auferat, pacem tribuat, inimici insidias longe repellat, merentium gemitus audiat, uocem uestri doloris exaudiat et lacrimas ab omni facie tergat, alternam uobis dilectionem indulgeat et perfectam caritatem concedat. Quod
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1861 Super populum tuum Domine quaesumus benedictio copiosa descendat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Ille uos benedicat
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1862 Benedicat uos Dominus et custodiat uos. Ostendat que Dominus faciem suam super uos et misereatur uestri. Conuertat Dominus uultum suum ad uos et det uobis pacem. Ille
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1863 Benedicat uos Deus pater Domini nostri Iesu Christi et respectu caelestis misericordiae protegat uos sub umbra uirtutis suae. Det uobis animarum conpunctionem, inmaculatam fidem, conscientiae puritatem. Sensus uestros dirigat, corda conpungat, in prosperis adsistat, in aduersis manum porrigat, in laboribus solacium ferat, uirtutum suarum merita multiplicet, recta consilia aduocet, relegiosa uota confirmet. Repleat corda uestra spiritalibus donis et abundare faciat in uobis semper perfectam gratiam caritatis. Ille uos
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1864 Benedicat uos omnipotens Deus et mentes uestras ad boni actus intellegentiam benignus institutor erudiat. Et praestet uobis uelle quae precipit, inspiret quae diligit, et tribuat quod oportet atque omni uos bonorum spiritalium munerum cum praesentium rerum subministratione locupletet. Vt uos in fide firmet, in temptatione adiuuet, in conuersatione castiget, in uirtute multiplicet, in infirmitate releuet, in anxietate laetificet, in prosperitate praeparet, in iniquitate emendet, in tranquillitate sublimet infundat gratiam, indulgeat offensam, ingerat disciplinam. Ille uos
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1865 Domine Deus omnipotens, hos omnes in fonte baptismatis Spiritus tui munere sacramentorum tuorum plenitudine petimus praeparare, ut quorum animas mysterio sancti corporis tui saciasti, illos ad uitam cuius pignus est aeternum perducere digneris. Praestet uobis, ut cuius Spiritus in primordio super aquas in figura regenerationis nostrae per aquam salutiferam efficiendam, qui per Spiritum tuum tibi coaeternum super filium in Iordane gratiam spiritalem in columba demonstrasti. Super hanc plebem quaesumus Domine fidelium nouiter renouatam benignus respice, ut quod audierunt intellegant, et quod intellegunt firmis cogitationibus credant, et in firmitate, te adiuuante, perseuerent. Quod
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1866 Domine Iesu Christe pastor bone, qui animam tuam pro ouibus posuisti, sanguinis tui defende conmercium; gregem tuum propitius uisitare dignare, esurientem pasce, sitientem pota. Quod perit require, quod errat conuerte, contritum conliga, conforta inualidum, ualidum que custodi. Fac eos ante conspectum tuum cum iusticia uiuere et cum misericordia si se custodierint iudicari. Tribue eis in fide credulitatem, in labore uirtutem, in affectu deuotionem, in actu prosperitatem, in uictu abundantiam, in pace laeticiam, in conuersatione gratiam, in luctatione uictoriam; ut in beneplacito conspectu tuo tramite gaudentes presens tempus cum felicitate percurrant et uenturum cum hilaritate suscipiant. Quod ipse praestare
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1867 Benedicat uos et sanctificet Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram in sapientia sua, benedictione aeterna qua benedixit omnes sanctos patres et patriarchas nostros Abraham, Isaac et Iacob. Multiplicet in uobis gratiam spiritalem sicut multiplicauit semen eorum tamquam stellas caeli et arenam quae est in litore maris. Ipse uos protegat atque defendat omnibus diebus uitae uestrae et perducat in regnum gloriae suae. Quod ipse praestare dignetur
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1868 Aspiciat et benedicat uos Dominus rector aeternus, et in omni parte conseruet, det uobis Dominus angelum suum lucis, ut conseruet in uobis gratiam quam profudit. Mentem regat, uias dirigat, cogitationes sanctas instruat, actus probet, opera confirmet, uota perficiat, praeterita indulgeat, praesentia emendet, futura moderetur. Sit manus Domini auxiliatrix uestri et brachium sanctum illius opituletur uobis sit misericordia eius super uos et pietas illius subsequatur uobis. Quod ipse praestare
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1869 Benedic Domine hanc plebem tuam atque hos omnes concordes, quietos, pacificos et sospites serua. Tribue eis ut sectentur non interitum sed uitam, non carnem sed spiritum, non temporalia sed aeterna. Vt operibus suis non solum absoluti uerum etiam iustificati, digni sint ueniam et gloriam promereri. Quod ipse praestare
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1870 Benedic Domine populum tuum et deuotum respice pater, humilitatem uide, gemitus suscipe, dolentes paterna pietate iube consolari. Prostratum alleua, dispersum congrega adunatum que conserua, esurientem ciba, sitientem pota, omnes que simul caelestibus donis inriga. Dele in eis omnem peccati maculam et te gubernante ad gloriam perueniant sempiternam. Humiliata tibi omnium capita dexterae tuae benedictione sanctifica, ac benedicendo peccata relaxa sancti que Spiritus infunde carismata. Vt sine ulla offensione maiestatis tuae praecepta adimpleant et ad uitam aeternam te auxiliante perueniant. Quod ipse praestare dignetur
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1871 Benedic Domine omnem istam familiam, quae gratiam benedictionis tuae inuenire desiderat. Propria manu e caelis emitte et capita singulorum continge. Descendat super hos uiros gratia benedictionis tuae, sicut discendit ros super faciem terrae. Manus tuae sentiant tactum, sancti Spiritus percipiant gaudium, ut benedicti permaneant in aeternum. Quod ipse
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. ITEM ALIA.}


1872 Benedicat te Deus caeli, adiuuet te Christus filius Dei, corpus tuum in seruitio suo custodire, conseruare faciat. Mentem tuam inluminet, sensum tuum custodiat, gratiam suam ad profectum animae tuae in te augeat; ab omni malo te liberet, dextera sua te defendat, qui sanctis suis semper adiuuat. Ipse te adiuuare et conseruare dignetur per omnia saecula saeculorum. Ille te benedicat de caelis qui per crucem et sanguinem
{VII. INCIPIVNT BENEDICTIONES DOMINICALES: AD MATVTINAS. SVPER VNVM HOMINEM. EXPLICIVNT BENEDICTIONES.}


1873 Matutina supplicum uota Domine propitius intuere et occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut desideria tenebrosa non teneant, quos lux caelestis gratiae reparauit. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1874 Emitte quaesumus Domine lucem tuam in cordibus nostris et mandatorum tuorum lege percepta, in uia tua ambulantes, nihil paciamur erroris. Per Dominum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1875 Deus qui diem discernis a nocte, actus nostros a tenebrarum distingue caligine, ut semper quae sancta sunt meditantes, in tua iugiter laude uiuamus. Per Dominum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1876 Omnipotens sempiterne Deus, apud quem nihil obscurum est, nihil tenebrosum, emitte lucem tuam in cordibus nostris et mandatorum tuorum lege percepta in uia tua ambulantes nihil paciamur erroris. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1877 Deus qui uigilantes in laudibus tuis caelesti mercede remuneras, tenebras de cordibus nostris auferre digneris, ut in splendore luminis tui semper gaudeamus.  Per
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1878 Gratias tibi agimus, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui nos transacto noctis spatio ad matutinas horas perducere dignatus es; quaesumus, ut dones nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad uesperum tibi gratias referamus. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1879 Auge in nobis quaesumus Domine fidem tuam et Spiritus sancti lucem in nobis semper accende. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1880 Veritas tua quaesumus Domine luceat in cordibus nostris, et omnis falsitas destruatur inimici. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1881 Sensibus nostris quaesumus Domine lumen sanctum tuum benignus infunde, ut tibi semper simus deuoti, cuius sapientia creati sumus et prouidentia gubernamur. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1882 Tua nos Domine ueritas semper inluminet et ab omni prauitate defendat. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1883 Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1884 Exsurgentes de cubilibus nostris, auxilium gratiae tuae matutinis Domine precibus inploramus, ut discussis tenebris uitiorum, ambulare mereamur in luce uirtutum. Per
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1885 Te lucem ueram et lucis auctorem Domine depraecamur, ut digneris a nobis tenebras depellere uitiorum et clarificare nos luce uirtutum. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1886 Gratias agimus inenarrabili pietati tuae omnipotens Deus, qui nos, depulsa noctis caligine, ad diei huius principium perduxisti et, abiecta ignorantiae cecitate, ad cultum tui nominis atque scientiam reuocasti; inlabere sensibus nostris omnipotens pater, ut in preceptorum tuorum lumine gradientes, te ducem sequamur et principem. Per Dominum nostrum
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1887 Deus qui tenebras ignorantiae uerbi tui luce depellis, auge in cordibus nostris uirtutem fidei quam dedisti, ut ignis quem gratia tua fecit accendi, nullis temptationibus possit extingui. Per
{VIII. INCIPIVNT ORATIONES AD MATVTINAS.}


1888 Deus qui ab hora prima diei lucem in lucem inluminas, misericordiam tuam ne auferas a nobis, reple nos laetitia salutis tuae, ne derelinquas nos usquequaque salua. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD PRIMA. }


1889 Domine Deus omnipotens, qui nos in hac hora prima per nocturnam caliginem incolomes peruenire fecisti, conserua nos hodie per omnium horarum spatia et momenta temporis, et tua gratia nos semper fac permanere inlesos. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD PRIMA. }


1890 Tibi subnixis precibus, Christum Dominum depraecamur, ut qui in hac hora diei tercia Spiritum sanctum apostolis orantibus emisisti, eius que participatione nos facias esse consortes. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD TERCIA. }


1891 Domine Deus Iesu Christe, qui hora tercia diei ad crucis poenam pro mundi salute ductus es, te suppliciter depraecamur, ut nostra peccata deleas, et de praeteritis malis nostris custodias. Per Dominum
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD TERCIA. }


1892 Domine Iesu Christe, qui dum hora sexta pro redemptione mundi crucis ascendisti lignum, uniuersus mundus in tenebras conuersus est, illam nobis lucem anima et corpore nostro semper tribue, per quam ad aeternam uitam mereamur peruenire. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD SEXTAM. }


1893 Sanctum et terribile nomen tuum Domine, qui pro nobis magnalia fecisti, sexta hora crucem sanctam ascendisti, tenebras mundi inluminasti, ita et corda nostra inluminare digneris. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD SEXTAM. }


1894 Conuenientes ad orationem horae nonae, fratres carissimi, ita conuersi ad regnum caelorum pollicitum, ita et nos confiteamur peccata nostra, ut regnum caelorum ad uitam aeternam consequi mereamur. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD NONAM. }


1895 Domine Deus Iesu Christe, qui et hora nona in crucis patibulo confitentem latronem infra moenia paradysi transire iussisti, te supplices confitentes peccata nostra depraecamur, ut post obitum nostrum paradysum nobis introire gaudentes concedas. Per
{VIIII. INCIPIVNT ORATIONES AD CVRSVS. ORATIONES AD NONAM. }


1896 Oriatur Domine nascentibus tenebris aurora iusticiae, ut peracto diei spatio tibi suppliciter gratias agentes, etiam mane dignanter respicias uota soluentes. Per
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1897 Tuus est dies Domine et tua est nox; concede solem iusticiae permanere in cordibus nostris, ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1898 Gratias tibi agimus Domine custoditi per diem, gratias tibi exsoluimus custodiendi per noctem; representa nos quaesumus Domine matutinis horis incolomes, ut nos omni tempore habeas laudatores. Per
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1899 Omnipotens sempiterne Deus, uespere et mane et meridie maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris, ad ueram lucem quae Christus est nos facias peruenire. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1900 Deus qui inluminas noctem et lucem post tenebras facis, concede nobis, ut hanc noctem sine inpedimento satanae transeamus, atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes, tibi Deo gratias referamus. Per Dominum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1901 Vespertinae laudis officia persoluentes, clementiam tuam Domine humili prece deposcimus, ut nocturni insidiatoris fraudes te protegente uincamus. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1902 Inlumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias repelle propitius. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1903 Propitiare Domine uespertinis supplicationibus nostris et fac nos sine ullo reatu matutinis tibi laudibus presentari. Per
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1904 Quaesumus Domine Deus noster, diei molestias noctis quiete sustenta, ut necessaria temporum uicissitudine succedente, nostra reficiatur infirmitas. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1905 Adesto Domine precibus nostris et die noctu que nos protege, ut quibuslibet alternationibus temporum, tua semper incommutabilitate firmemur. Per Dominum nostrum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1906 Exaudi Domine famulos tuos uespertina nomini tuo uota reddentes, et quos per singula diei momenta seruasti, per noctis quietem custodire dignare. Per Dominum
{ X. ITEM ORATIONES AD VESPEROS.}


1907 Vox nostra te Domine semper depraecetur et ad aures tuae pietatis ascendat. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1908 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut liberis tibi mentibus seruiamus. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1909 Vt tuam Domine misericordiam consequamur, fac nos toto tibi corde esse deuotos. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1910 Suscipe Domine preces nostras et clamancium ad te pia corda propitius intende. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1911 Cunctas Domine semper a nobis iniquitates repelle, et ad uiam salutis aeternae secura mente curramus. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1912 Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter seruire concede. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1913 Deus caeli terrae que dominator, auxilium nobis tuae defensionis benignus inpende. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1914 Praesta quaesumus misericors Deus, ut tibi placita mente seruiamus. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1915 Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1916 Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1917 A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}
[]


1918 Vincula Domine quaesumus humanae prauitatis abrumpe, ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1919 Salua nos omnipotens et misericors Deus, et lucem concede nobis perpetuam. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1920 Tua nos Domine quaesumus gratia benedicat et ad uitam perducat aeternam. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1921 Vide Domine infirmitates nostras et caeleri nobis pietate succurre. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1922 Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere, ut bona tua capere ualeamus. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1923 Esto nobis propitius Deus, ut tua nos misericordia subsequatur. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1924 Quaesumus Domine Deus noster, diei molestias noctis quiete sustenta, ut necessaria temporum uicissitudine succedente, nostra reficiatur infirmitas. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1925 Adesto Domine precibus nostris et die noctu que nos protege, ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1926 Praeueniat nos Domine quaesumus misericordia tua, et uoces nostras clementia tuae propitiationis anticipet. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1927 Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre, ut deuotio supplicantum ad gratiarum transeat actionem. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1928 Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1929 Absolue Domine quaesumus nostrorum uincula peccatorum, et quicquid pro eis meremur placatus auerte. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1930 Ascendant ad te Domine preces nostrae, et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1931 Clamantes ad te Deus dignanter exaudi, ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1932 Concede nobis Domine quaesumus ueniam delictorum et eos qui nos inpugnare moliuntur expugna. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1933 Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice ueraciter obsequentes. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1934 Tuere nos superne moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1935 Vt a nostris excessibus Domine temperemur, tua praecepta concede iugiter operari. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1936 Aufer a nobis Domine quaesumus nostras prauitates, ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1937 Ut cunctis nos Domine foueas adiumentis, tuis apta propitius disciplinis. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1938 Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae conditionis absolue et quicquid eorum retributione meremur auerte. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1939 Exaudi nos Domine Deus noster et ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare. Per
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1940 Intende quaesumus Domine supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1941 Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolue. Per Dominum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1942 Iniquitates nostras ne respitias Deus, sed sola nobis misericordia tua prosit indignis. Per Dominum nostrum
{XI. ALIAS ORATIONES.}


1943 Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1944 Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accomoda et orationes supplicum, occultorum cognitor, benignus exaudi, ut te largiente ad uitam perueniant sempiternam. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1945 Deus cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe depraecationem nostram, ut quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absoluat. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1946 Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis absolue, ut percepta uenia peccatorum liberis tibi mentibus seruiamus. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1947 Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium, ut a terrena cupiditate mundati, et praesentis uitae periculis exuantur, et perpetuis donis firmentur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1948 Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propiciatus auerte. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1949 Omnipotens sempiterne Deus, misericordiam tuam in nobis placatus inpende, ut qui contempnendo culpam incurrimus, confitendo ueniam consequamur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1950 Moueat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus, et misericordiam tuam supplicatio fidelis obteneat, ut quod meritis non praesumit, indulgentiae tuae largitate percipiat. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1951 Auerte quaesumus Domine iram tuam propiciatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam prouocamus expelle. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1952 Propitiare Domine iniquitatibus nostris, et exorabilis tuis esto supplicibus, ut concessa uenia quam praecamur, perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1953 Nostris Domine quaesumus propitiare temporibus, ut tuo munere dirigatur et romana securitas et deuotio christiana. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1954 Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica, ut tua inspiratione conpuncti, noxias delectationes uitare praeualeant. Per Dominum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1955 Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariter que nos et a peccatis absolue propitius et a cunctis benignus eripe aduersis. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1956 Familiae tuae Domine quaesumus esto protector, et misericordiam tuam concede poscenti, quae semper fiat oboediens, et tua dona percipiat. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1957 Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem, ut praesentem uitam sub tua gubernatione transcurrens, mereatur inuenire perpetuam. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1958 Respice Domine propitius plebem tuam, et toto tibi corde subiectam, presidiis inuictae pietatis attole. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1959 Adesto supplicibus tuis Domine et spem suam in tua misericordia conlocantes tuere propitius, ut a peccatorum labe mundati in sancta conuersatione permaneant. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1960 Libera Domine quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem, ut in sancta conuersatione uiuentes, nullis adficiantur aduersis. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1961 Da salutem Domine populo tuo mentis et corporis, et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium, ut tua protectione releuati, et pia tibi deuotione conplaceant, et tua semper beneficia consequantur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1962 Quaesumus omnipotens Deus, ne nos tua misericordia derelinquat, quae terrores nostros semper ammoueat et noxia cuncta depellat. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1963 Tuere Domine populum tuum, et salutaribus praesidiis semper adiutum, beneficiis adtolle continuis et mentis et corporis. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1964 Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium, ut a terrena cupiditate mundati, et praesentis uitae periculis exuantur, et perpetua donatione firmentur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1965 Protector in te sperancium Deus, salua populum tuum, ut a peccatis liber ab hoste securus in tua semper gratia perseueret. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1966 Conserua quaesumus Domine populum tuum, et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuuare, perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1967 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut inter innumeros uitae praesentis errores, tuo semper moderamine dirigamur. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1968 Concede quaesumus omnipotens Deus, ut uiam tuam deuota mente currentes, subripientium delictorum laqueos euadamus. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1969 Conserua Domine quaesumus tuorum corda fidelium, et gratiae tuae uirtute corrobora, ut et in tua sint supplicatione deuoti et mutua dilectione sinceri. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1970 Da populo tuo quaesumus Domine spiritum ueritatis et pacis, ut et te tota mente cognoscat, et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1971 Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua uirtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1972 Familiam tuam quaesumus Domine caelesti protectione circumda, ut te parcente sit libera, te custodiente a malis omnibus sit secura. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1973 Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua deuotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium seruiamus auctori. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1974 Guberna Domine quaesumus plebem tuam, et tuis beneficiis semper accomoda, ut et praesentis uitae subsidiis gaudeat et aeternae. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1975 Percipiat Domine quaesumus populus tuus misericordiam quam deposcit, et quam precatur humiliter, indulgentiam consequatur et pacem. Per Dominum nostrum
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1976 Concede quaesumus Domine populo tuo ueniam peccatorum, et quod meritis non presumit, indulgentiae tuae celeri largitate percipiat. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1977 Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua uirtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. Per
{XII. ITEM ORATIONES COTIDIANAS.}


1978 Refice nos Domine donis tuis et opulentiae tuae largitate sustenta. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1979 Reficiamur Domine de donis et datis tuis, et tua benedictione satiemur. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1980 Protege nos Domine Deus noster, et fragilitati nostrae necessariam praebe substantiam. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1981 Benedic Domine dona tua, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1982 Deus qui nos ad delicias spiritales semper inuitas, da benedictionem super dona tua, ut ea quae in nomine tuo sunt edenda, sanctificata percipere mereamur. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1983 Tua nos Domine dona reficiant et tua gratia consoletur. Per
{XIII. ORATIONES ANTE CIBVM.}


1984 Deus qui dilectionem nos mutuam doces habere, occulta mentium noxarum tu figmenta depelle propitius, et (sinceram nobis tribue puritatem. Per Dominum)
{XIIII. ORATIONES AD CARITATEM FACIENDAM.}


1985 ... qui etiam indignis inter praessuras donas presidium, exsurge pro infantia debellata et noli diu retinere uindictam, nec ante conspectum tuum ueniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem nec pro patre promisisti filium iudicari; auxiliare quaesumus inimici furore uexato nec sine baptismate facias eius animam a diabulo possederi, sed potius tenera aetas, maligni oppraessionibus libera, tibi referat gratias sempiternas. Per Dominum nostrum
{XIIII. ORATIONES AD CARITATEM FACIENDAM.}


1986 Famulum tuum Domine ad tui baptismi gratiam recurrentem respicere et conseruare dignare, ut in tui nominis signo quicquid in eum per originalis peccati transgressionem poenae obnoxium diabulus detenebat, sacri fontis indulgentia resoluatur, ueteris hominis exubias deponat et nouae uitae indutus amictu resurgat; omnis nequissimi spiritus ab eo uenena depelle et salutare baptismi tui gratia adimple, ut tui muneris perceptione in aeternam uitam ualeat exultare. Per Dominum nostrum
{XVIIII. ORATIONES SVPER CATICVMINVM INFIRMVM.}


1987 SI FVERIT BAPTIZANDVM SACERDOS DICIT EI ORATIONEM ET SYMBOLVM ET CATAZIZAT EVM HIS VERBIS INPOSITA MANV CAPITI EIVS
{ XX.}


1988 Nec te lateat satanas. Sicut scriptum est in sabbato sancto. Deinde dicit orationem super eum.
{ XX.}


1989 Te Domine supplices exoramus, ut uisitatione tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne aduersario liceat usque ad temptationem animae peruenire; sed sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima huius sine redemptione baptismatis incipiat triumphare, difer domine exitum mortis qui iudicas de futuris et spatium uitae distende; releua quem perducas ad baptismi sacramentum, ne redemptioni tuae inferas damnum; tolle occasionem diabulo triumphandi, et reserua in quem triumphis conpares Christi, ut sanus tibi in ecclesia tua gratia baptismatis renascatur, facturus cuncta quae petimus. Per
{ XX.}


1990 Gentilem hominem cum susceperis, in primis catazizas eum diuinis sermonibus et das ei monita quemadmodum post cognitam ueritatem uiuere debeat; post haec facis eum caticuminum exsufflans in faciem, et facis crucem in fronte inponens manum super caput eius his uerbis
{XXI. ITEM AD CATICVMINVM EX PAGANO FACIENDVM}


1991 Accipe signum crucis tam in fronte quam in corde; sume fidem caelestium praeceptorum; talis esto moribus, ut templum Dei esse iam possis; ingressus que ecclesiam Dei, euasisse te laqueos mortis letus agnosce; horesce idola, respue simulachra, cole Deum patrem omnipotentem et Iesum Christum filium eius, qui uiuit cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum
{XXI. ITEM AD CATICVMINVM EX PAGANO FACIENDVM}


1992 SEQVITVR ORATIO. Te depraecor Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculi huius nocte uagatur incertus et dubius, uiam ueritatis et agnitionis tuae iubeas demonstrari, quatenus, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum patrem in filio et filium in patre cum sancto Spiritu recognoscat, atque huius confessionis fructum et hic et in futuro saeculo percipere mereatur. Per Dominum nostrum
{XXI. ITEM AD CATICVMINVM EX PAGANO FACIENDVM}


1993 INDE VERO POSTQVAM GVSTAVERIT MEDICINAM SALIS ET IPSE SE SIGNAVERIT, BENEDICES EVM HIS VERBIS
{XXI. ITEM AD CATICVMINVM EX PAGANO FACIENDVM}


1994 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui es et qui eras et permanes usque in finem, cuius origo nescitur nec finis conprehendi potest, te Domine supplices inuocamus super hunc famulum tuum, quem liberasti de errore gentilium et conuersatione turpissima; dignare exaudire eum qui tibi ceruices suas humiliat, perueniat ad lauacri fontem, ut renatus ex aqua et Spiritu sancto, expoliatus ueterem hominem, induatur nouum qui secundum te creatus est, accipiat uestem incorruptam et inmaculatam, tibi que Domino Deo nostro seruire mereatur. Per
{XXI. ITEM AD CATICVMINVM EX PAGANO FACIENDVM}


1995 Domine sancte pater omnipotens, qui per te redempti sumus et per gratiam pietatis tuae ad fontem baptismi (?) renascimur, dignare Domine, ut qui fonte benedictionis tuae impleti sumus, ita ouilia nostra semper que benedicas, oues recolas, intromissas introducas; sanctam hanc aquam, quam post fontem tuum ad abluendas albas offerimus, ueniat Spiritus sanctus tuus, qui fontem baptismi confessione peccata extinguit, ita nunc per hanc aquam benedictionem confirma. Per Dominum nostrum
{XXII. BENEDICTIO AQVAE AD ALBAS DEPONENDAS}


1996 Si baptizandus fuerit, accedens sacerdos dicit super eum orationes quae supra scriptae sunt et tradit ei symbolum et orationem et catacizat eum his uerbis
{XXIII. ITEM AD SVCCVRENDVM INFIRMVM CATICVMINVM.}
[]


1997 Nec te lateat satanas, et reliqua sicut supra in nocte sancta scriptum est. Inde de saliba oris sui cum digito tanges nares et aures et dices ei: effeta, quod est adaperire in odorem suauitatis; tu autem effugare, diabole, adpropinquauit enim iudicium Dei. Deinde tanges ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato sub has interrogationes: abrenuntias satanae, respondet abrenuntio; et omnibus operibus eius, respondet abrenuntio; et omnibus pompis eius, respondet abrenuntio
{XXIII. ITEM AD SVCCVRENDVM INFIRMVM CATICVMINVM.}


1998 XXIIII. CVM AVTEM EXPOLIATVR INFIRMVS BENEDICES FONTEM. INCIPIT ORATIO.
{XXIIII. CVM AVTEM EXPOLIATVR INFIRMVS}


1999 Exaudi nos, omnipotens Deus, et in huius aquae substantiam tuam inmisce uirtutem, ut abluendus per eam et sanitatem simul et uitam mereatur aeternam. Per
{XXIIII. CVM AVTEM EXPOLIATVR INFIRMVS}


2000 ITEM BENEDICTIO AQVAE AD SVCCVRENDVM. Exorcizo te creatura aquae, per Deum uiuum, per Deum sanctum, per Deum totius dulcedinis creatorem, qui te in principio uerbo separauit a terra, et in quattuor fluminibus diuidens totam terram rigare praecepit. Adiuro te et per Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum, ut efficiaris in eo, qui in te baptizandus erit, fons aquae salientis in uitam aeternam, regenerans eum Deo patri et Filio et Spiritui sancto, qui uenturus est in Spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem
{XXIV. CVM AVTEM EXPOLIATVR INFIRMVS}


2001 Adesto Domine famulis tuis, adesto muneribus, ut quod nostro estgerendum seruitio, tuo impleatur auxilio.Per
{ XXV. ITEM AD SVCCVRENDVM.}


2002 SEQVITVR BENEDICTIO.Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, aquarum spiritaliumsanctificator, te suppliciter depraecamur, ut ad hoc ministeriumhumilitatis nostrae respicere digneris, super has aquas abluendis etuiuificandis hominibus praeparatas angelum sanctitatis emittas, quopeccatis uitae prioris ablutis reatu que deterso, purum sancto Spirituihabitaculum in regeneratis procuret.Per
{ XXV. ITEM AD SVCCVRENDVM.}


2003 Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei patris omnipotentis et innomine Iesu Christi filii eius et Spiritus sancti; omnis uirtusaduersarii, omnis incursio diaboli, omne fantasma eradicare et effugare abhac creatura aquae, ut fiat fons aquae salientis in uitam aeternam, ut cumbaptizatus fuerit, fiat templum Dei uiui in remissione peccatorum.Per Dominum nostrum Iesum Christum qui uenturus est iudicare
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2004 ET ANTEQVAM perfundas eum aqua, interrogas ei uerba symboli etdicis: Credis in Deum patrem omnipotentem, respondet credo.Credis et in Iesum Christum filium eius unicum Deum nostrum natum etpassum, respondet credo.Credis et in Spiritum sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, remissionempeccatorum, carnis resurrectionem et uitam aeternam, respondet credo.Et cum interrogas per singulas uices, mergis eum tertio in aqua hisuerbis: baptizo illum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, uthabeas uitam aeternam.Postea cum ascenderit e fonte infans, signatur a presbytero in cerebro dechrismate his uerbis:
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2005 Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, qui teregenerauit ex aqua et Spiritu sancto, qui que dedit tibi remissionemomnium peccatorum, ipse linit te chrisma salutis in Christo Iesu in uitamaeternam.
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2006 Postea si fuerit oblata agenda est missa et communicat. Sin autem dabis ei tantum sacramenta corporis et sanguinis Christi dicens: corpus Domini nostri Iesu Christi sit tibi in uitam aeternam |
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2007 ET DAS EI ORATIONES ITA DICENS: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, qui que dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tribue ei continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae ueritatem. Per Dominum nostrum
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2008 Omnipotens et misericors Deus, maiestatem tuam supplices deprecamur, ut famulum tuum digneris serenis aspectibus presentari, et cui donasti baptismi sacramentum longeuam tribuas sanitatem. Per Dominum nostrum
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2009 DEINDE CONSIGNATVR AB EPISCOPO HIS VERBIS
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2010 Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, qui que dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tu Domine emitte in eum Spiritum sanctum tuum paraclytum, et da ei spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, adimple eum spiritu timoris Dei et Domini nostri Iesu Christi, et iube eum consignari signo crucis in uitam aeternam. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum cum quo uiuis et regnas in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2011 Postea signas eum in fronte de chrismate dicens: signum Christi in uitam aeternam, respondet amen. Pax te cum respondet et cum spiritu tuo
{XXVI. ITEM ALIAM BENEDICTIONEM}


2012 Exorcizo te, creatura olei, per Deum omnipotentem qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; omnis uirtus aduersarii, omnis exercitus diabuli, omnis incursus, omne fantasma satanae eradicare et effugare ab hac creatura olei, ut fiat omnibus qui ex eo ungendi sunt in adoptione filiorum per Spiritum sanctum, in nomine Dei patris omnipotentis et in caritate Domini nostri Iesu Christi qui uenturus est in Spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.
{XXVII. BENEDICTIO OLEI EXORCIZATI AD SVCCVRENDVM.}


2013 Domine Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, qui dignatus es famulos et famulas tuas ab errore et mendatio hereseos arrianae eruere et ad ecclesiam tuam sanctam catholicam eos perducere, tu Domine mitte in eos Spiritum paraclytum tuum sanctum septiformem, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et adimple eos Domine spiritu timoris Dei, in nomine Iesu Christi Dei saluatoris nostri per quem et cum quo est tibi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
{ XXVIII. BENEDICTIO SVPER EOS QVI DE ARRIANA AD CATHOLICAM REDEVNT VNITATEM.}


2014 Sancte pater omnipotens Deus, qui famulum tuum ab errore hereseos dignatus es eruere et ad sanctam ecclesiam catholicam reuocare, quaesumus te Domine, inmitte in eum paraclytum Spiritum tuum sanctum septiformem, spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, adimple famulum tuum spiritu timoris Dei. Per
{ XXVIIII. ITEM SVPER EOS QVI DE DIVERSIS HERESIBVS VENIVNT.}


2015 Omnipotens sempiterne Deus, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui per unigenitum tuum Dominum nostrum Iesum Christum ita regenerationis humanae consecrasti mysterium, ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate discedunt nulla possit iteratione rescindi, quia cum geminatur a sacrilegis non uirtus inditae consecrationis excluditur, sed iniuria fidei sacramentis manentibus inrogatur. Ideo cum ad ueram matrem ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes apostatae redeunt, non quod amiserunt baptismum recipiunt, sed quod in se permanenti fecerint contumeliam, ueracis paenitentiae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam, pater sancte, supplices exoramus, ut hunc famulum tuum ad sancta tua quae reliquerat atria reuertentem, inmensa benignitate suscipias et piissima propitiatione saluifices, ut qui ruinae suae lapsum anathemando nunc arrium, iugi lamentatione castigat, digne paenitentiae fructus te miserante perficiat. Tuo quippe respectu satisfactionis sumpsit initium, tuo munere de perditionis se iam sentiat longinquitate regressum; longius enim a te tam conlate | fidei negatione quam operum prauitate disceditur. Vnde quaesumus Domine, ut secundum multitudinem miserationum tuarum inmanissima supplicis tui remittatur impietas et aberrantem longius ab itenere salutis aeternae tua dignetur reuocare maiestas. Nos autem sicut in exsequendis mysteriis tuis probamur indigni, ita de tua sumus miseratione certissimi, et ob hoc non audemus reuertenti atque pulsanti reconciliationis ianuam claudere, cui ad reuertendum cordis oculos te confidimus reuelasse. Et licet actione paenitentiae metas temporum praeficiamus, tamen quia non solum diem mortis sed et qualitatem pectoris ignoramus, sic eum ad spem reconciliationis admittimus, ut affectum iugis paenitudinis non omittat, sed perenni tempore continua lamentatione rediuiuus et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus. Per
{XXX. RECONCILIATIO REBAPTIZANDI AB HERETICIS.}


2016 Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, et quicquid ignorantiae ipsius heretica prauitas inrepsit, indulgentia tuae pietatis ignosce, ut quod in eo diaboli fraude commissum est et nequitia arrianae perfidiae nocuit, non ei reputetur ad culpam sed membrum ecclesiae catholicae remissionis tuae clementia reformetur, ut altaribus sacris recepta ueritatis tuae communione reddatur. Per
{XXX. RECONCILIATIO REBAPTIZANDI AB HERETICIS.}
[ITEM ALIA MINORE AETATE.]


2017 Deus, humani generis conditor et redemptor, Deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum diuitias bonitatis in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, et quicquid ignorantiae ipsius necessitas hostilitatis influxit, indulgentia tuae pietatis ignosce, ut in eo cui adhuc intellegentia tua integra non suppetit, nihil reputetur ad culpam sed ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur. Per
{XXX. RECONCILIATIO REBAPTIZANDI AB HERETICIS.}
[ITEM ALIA MINORE AETATE.]


2018 Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti, respice propitius super hos famulos tuos, et quicquid eorum ignorantia necessitas hostilis et diaboli fraude subreptum est, indulgentia tuae pietatis ignoscat et absoluat, ut altaribus sacris recepta ueritatis tuae communione reddatur. Per Dominum
{XXXI. ORATIONES SVPER EOS QVI MORTICINA COMEDERVNT.}


2019 Dilectissimi fratres, inter cetera uirtutum solemnia quae ad gloriam pertinent Christi Domini nostri, hoc quoque suis praestitit martyribus pro nominis eius confessione morte suscepta, caelestia praemia meruerunt, ut fidelium uotis eorum praeclaris reliquiis conlocatis, integritas sancti corporis esse credatur. Et ideo commonemus dilectionem uestram, quoniam illa feria, illo loco, reliquiae sunt sancti illius martyris conlocandae. Quaesumus ut uestram praesentiam nobis admonentibus non negetis. Per Dominum
{XXXII. DENVNCIATIO CVM RELIQVIAE PONENDAE SVNT.}


2020 In primis ueniunt sacerdotes et clerus cum sacris ordinibus ante fores templi quod benedicendum est, et introeunt clerici tantum et sacerdotes intra ianuam templi, in ipso introitu incipiunt laetaniam, et ipsa finita accipiat episcopus aquam cum uino mixtam et benedicat eos. Post haec faciens consparsum per totam ecclesiam, post haec benedicit eam. Nam illae cruces uel candelabra seu illae reliquiae foris stent dum altarium benedicitur. Et post benedictionem templi iterum clerici et sacerdotes accedant prope altare et incipiant aliam laetaniam. Ipsa finita accedat sacerdos et accipiat illam aquam cum illo uino quod antea benedixit et aspergat altarium secundum traditionem suam et benedicat. Ipso benedicto accipiat chrysma et faciat crucem in medio altaris et per cornua ipsius altaris uel illo loco ubi reliquiae ponendae sunt, similiter per totum templum | in circuitu faciens cruces de ipsa chrysma. Post haec benedicit lenteamina uel uasa templi et post haec reuestientur altare, et uela templi penduntur, et accendunt luminaria. Post haec omnia consummata uadunt sacerdotes cum omni clero foris ubi sunt illae reliquiae et intrant cum ipsis reliquiis cum sacris ordinibus cum laetania, et ueniunt ante altare et recondunt ipsas reliquias in ipso altario in suo loco. Et incipiat sacerdos missam caelebrare de dedicatione basilicae nouae. Quando ille consparsus benedicendus est, adferat ad episcopum aquam in uno uase uinum in aliud, conmiscit eos inter ipsa uasa et sic benedicit sicut ordo continet ubi dicit orationem: creator et conseruator humani generis
{XXXII. DENVNCIATIO CVM RELIQVIAE PONENDAE SVNT.}
[ORDO CONSECRATIONIS BASILICAE NOVAE.]


2021 Deus, qui loca nomini tuo dicata sanctificas, effunde super hanc orationis domum gratiam tuam, ut ab omnibus hic inuocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur. Per
{XXXII. DENVNCIATIO CVM RELIQVIAE PONENDAE SVNT.}
[ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.]


2022 Deus, sanctificationum omnipotens dominator, cuius pietas sine finesentitur, Deus qui caelestia simul et terrena conplecteris, conseruansmisericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae,exaudi preces seruorum tuorum, ut sint oculi tui aperti super domum istamdie ac nocte, hanc que basilicam in honore sancti illius sacris mysteriisinstitutam clementissimus dedica, miserator inlustra, proprio splendoreclarifica, omnem que hominem uenientem adorare in hoc loco placatusadmitte, propitius dignare respicere, et propter nomen tuum magnum et manuforti et brachium excelsum in hoc habitaculo supplicantes libens protege,dignanter exaudi, aeterna defensione conserua, ut semper felices, semperque tua religione laetantes, constanter | in sancte Trinitatis fidecatholica perseuerent.Per Dominum
{XXXII. DENVNCIATIO CVM RELIQVIAE PONENDAE SVNT.}
[CONSECRATIO BASILICAE NOVAE.]


2023 Creator et conseruator humani generis, dator gratiae spiritalis, largitor aeternae salutis, tu Domine, permitte Spiritum sanctum tuum super uinum cum aqua mixtum, ut arma uirtus que caelestis defensionis ad consecrationem huius ecclesiae uel altaris proficiat. Per Dominum nostrum
{XXXIII. ORATIONES SVPER AQVAM ET VINVM AD CONSECRATIONEM ALTARIS.}
[CONSECRATIO BASILICAE NOVAE.]


2024 Primitus enim ponis super cornu altaris digito tuo uinum cum aqua mixtum et aspergis altare septem uicibus reliquum autem fundes ad basem eius et offers incensum super altare odorem suauissimum Domino
{XXXIII. ORATIONES SVPER AQVAM ET VINVM AD CONSECRATIONEM ALTARIS.}
[SEQVITVR ORDO CONSECRATIONIS ALTARIS.]


2025 Dei patris omnipotentis misericordiam, dilectissimi fratres, deprecemur, ut hoc altare sacrificiis spiritalibus consecrandum, uocis nostrae exorandum officium praesenti benedictione sanctificet, ut in eo semper oblationes famulorum suorum studio suae deuotionis inpositas benedicere et sanctificare dignetur, et spiritali placatus incensu praecanti familiae suae prumptus exauditor adsistat. Per
{XXXIII. ORATIONES SVPER AQVAM ET VINVM AD CONSECRATIONEM ALTARIS.}
[BENEDICTIO ALTARIS]


2026 Deus omnipotens, in cuius honore altarium sub inuocatione tui nominis consecramus, clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi et praesta, ut in hanc mensam sint tibi libamina accepta, sint grata, sint pinguia, et Spiritus sancti tui semper rore perfusa, ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae anxietates releues, aegritudines cures, preces exaudias, uota suscipias, desiderata confirmes, postolata concedas. Per
{XXXIII. ORATIONES SVPER AQVAM ET VINVM AD CONSECRATIONEM ALTARIS.}
[BENEDICTIO ALTARIS SIVE CONSECRATIO. ]


2027 Deum indultorem criminum, Deum sordium mundatorem, Deum qui concretum peccatis originalibus mundum aduentus sui nitore purificauit, fratres carissimi supplices deprecemur, ut cum diaboli furentis insidiis fortis | nobis pugnator adsistat, ut si quid eius uirosa calliditas cotidianis insectationibus maculatum in nobis corruptum que perfecerit, efficiatur caelesti miseratione purgatum quod fuerat diaboli fraude pollutum, quia sicut illius est solidum perfectum que quassare, ita auctoris nostri est lapsa restituere, mutantia stabilire. Per
{XXXIIII. RECONCILIATIO ALTARIS VBI HOMICIDIVM PERPETRATVR.}


2028 ITEM ALIA. Deus cuius bonitas, ut non habuit principium, ita terminum non habet, qui dum pietate conpletus elegis in nobis magis restituere perdita quam percutere peritura, et si quid aut neglegentia polluit aut ira committit aut stimulat ebrietas aut libido subuertit, sustines, ut ante per gratiam purifices quam percutias per furorem, et operis tui prouidus plastes eligis potius eregere iactantia quam punire damnanda, te supplices deprecamur, uti huius tabernaculi receptaculum placatus accipias, et altare tuum quod insectantis est inimici fraude pollutum, per infusionem gratiae caelestis purifices, purificatum que possedeas. Absint in posterum omnes nequitiae spiritales, eliminetur et extinguatur antiqui serpentis inuidia, et cum fraudibus suis diaboli turma pellatur. Efferat se cum maculam quam ingessit, et perhennibus quandoquidem suppliciis deputandus, operum suorum semina se cum colligat peritura. Nihil in postmodum noceat preteriti culpa contagii, nihil sit quod maneat inimici fraude pollutum, quandoquidem per Spiritus tui est infusionem purgatum. Resurgat ecclesiae tuae pura simplicitas et candor innocentiae. Actenus maculatus, dum recipit gratiam reuertatur ad gloriam, ut populorum ista turba conueniens, dum petitionis ingerit uota, uotorum sentiat obtenuisse suffragia. Per Dominum nostrum XXXV. PRAEFATIO LINTEAMINVM.
{XXXIIII. RECONCILIATIO ALTARIS VBI HOMICIDIVM PERPETRATVR.}


2029 Domine Deus omnipotens, sicut ab initio hominibus utilia et necessaria creasti, et quemadmodum uestimenta pontificalia sacerdotibus et leuitis ornamenta que et linteamina fieri famulo tuo Moysi per quadraginta dies docuisti, siue etiam ea quae Maria texuit et fecit in usum ministerii tabernaculi foederis, sanctificare, benedicere, consecrare que digneris haec linteamina in usum altaris tui ad tegendum inuoluendum que corpus et sanguinem filii tui Domini nostri Iesu Christi, qui te cum uiuit et regnat Deus in unitate
{XXXIIII. RECONCILIATIO ALTARIS VBI HOMICIDIVM PERPETRATVR.}


2030 Consecramus et sanctificamus hanc patenam ad conficiendum in ea corpus Domini nostri Iesu Christi, pacientis crucem pro salute nostra omnium, qui cum patre et Spiritu sancto uiuis et regnas Deus
{XXXVI. AD CONSECRANDAM PATENAM.}


2031 DEINDE facis signum crucis de oleo sancto super patenam et dicis hanc orationem
{XXXVI. AD CONSECRANDAM PATENAM.}


2032 Consecrare et sanctificare digneris Domine patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem in Christo Iesu Domino nostro qui uiuit
{XXXVI. AD CONSECRANDAM PATENAM.}


2033 Oremus, dilectissimi fratres, ut Dominus Deus noster calicem suum in ministerio consecrandum caelestis gratiae inspiratione sanctificet, ut ad humanam benedictionem plenitudinem diuini fauoris accomodet. Per
{XXXVII. AD CALICEM BENEDICENDVM.}


2034 ITEM ALIA. Dignare Domine calicem istum, in usum ministerii tui pia famuli tui deuotione formatum, ea sanctificatione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti, ut quod arte uel metallo effici non potest, altaribus tuis dignum fiat tua benedictione praeciosum.
{XXXVII. AD CALICEM BENEDICENDVM.}
[ITEM ALIA.]


2035 Dignare, Domine Deus omnipotens, rex regum et Dominus dominantium, sacerdos omnium, pontifex uniuersorum, per quem una cum patre sancto que Spiritu facta sunt uniuersa, Christe Iesu, benedicere, consecrare et sanctificare digneris uasa haec cum hoc altario et linteaminibus, ceteris que uasis, et quemadmodum sanctificasti officia tabernaculi testimonii olim cum arca, oraculo, cherubin alosis, uelis, columnis, | candelabris, altare, argenteis basibus, tabulis deauratis, holocaustis, hostiis, aereo altari cum aeneis uasis, tentoriis, funibus, oleo unctionis et ceteris aliis in figura nostri, per manus sanctorum sicut sanctificasti sacerdotum, ita nunc manens in aeternum, summe sacerdos sacerdotum secundum ordinem Melchisedech, ut diximus, patenam et calicem hunc et omnia instrumenta altaris huius ecclesiae siue basilicae quae inter nostras palmas habentur, corde praecamur ut benedicas, purifices, consecres et consummes, quibus inter nos et aeternam unitatem in subpremo meatu sine fine constare credimus. Per
{XXXVII. AD CALICEM BENEDICENDVM.}


2036 Oremus, fratres carissimi, ut Deus omnipotens hoc ministerium corporis filii sui Domini nostri Iesu Christi gerulum benedictione, sanctificationis tutamine, defensionis donatione salutis, implere dignetur orantibus nobis. Per
{XXXVIIII. CONSECRATIO NVNC VNDE SVPRA.}


2037 ITEM ALIA. Omnipotens Deus, trinitas inseparabilis, manibus nostris opem tuae benedictionis infunde, ut per nostram benedictionem hoc uasculum sanctificetur ut corporis Christi nouum sepulchrum Spiritus sancti gratia perficiatur. Per
{XXXVIIII. CONSECRATIO NVNC VNDE SVPRA.}


2038 Singulare illud repropitiatorium quod se in altare crucis nobis redemendis obtulit immolandum, cuius prefigurato patriarcha Iacob lapidem erexit in titulum quo fieret sacrificium et porta caeli desuper operiretur oraculum, suppliciter tibi Domine preces fundimus ut metalli huius expolitam materiam supernis sacrificiis inbuendam, ipsi suae dotare sanctificationis ubertate precipiat, qui condam lapideis legem scripsit in tabulas. Per
{XL. ORATIONES AD TABVLAS BENEDICENDAS.}


2039 ITEM ALIA. Deus omnipotens, uniuersarum rerum rationabilis artifex, qui inter creaturas formam lapidei metalli ad obsequium tui sacrificii condedisti ut legis libaturi tuo pararetur altari, annuae dignanter huius institutor | mysterii, ut quotquod hic oblatum sacrum fuerit nomini tuo adsurgat religione, proficiat spei, initietur fidei, sit honor. Per
{XL. ORATIONES AD TABVLAS BENEDICENDAS.}


2040 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, clemens et propitius, preces nostrae humilitatis exaudi, et respice ad hoc altaris tui holocaustum, quod non tam igne probatur, sed infusa sancti Spiritus tui gratia in odorem suauitatis ascendat, ut accipientibus ac sumentibus nobis legitima permaneat eucharistia, quae haereat in uisceribus nostris et uitam concedat aeternam. Per
{XL. ORATIONES AD TABVLAS BENEDICENDAS.}


2041 VD. Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus. Qui post offendicula lapsus primi hominis instituisti tibi propitiatorium delineamenta libaminis, ut culpa quae praecesserat, futuris temporibus expiaretur per munera quibus honorarentur altaria, honorificarentur et templa. Quod tibi primus Noe praeparauit officio, rursus instruxit Abraham immolaturus filium, dehinc electus et Iacob erexit et unxit in titulum. Adsit redemptoris mundi pietas exorata, ut lapides sanctificandi mysterium, qui penetralis et lapis angularis es, consecrare digneris benedictionis elapsum et hic inhereas placitus maiestatis aeternalis obtutu, ut quicquid sacro ritu super hoc immolabitur, sicut Melchisedech oblatum placeat tibi hoc holocaustum, et reportet per hoc praemium quisquis intulerit uotum. Sanctificare, benedicere, consecrare que digneris, ut manibus nostris opem tuae benedictionis infundas, qui te angularem lapidem et saxum sine manibus excisum nominari ipsi uoluisti. Tu lapides istos diuinis cultibus aparatos benedic atque sanctifica, et sacri huius mysterii sicut institutor ita etiam sanctificator appare. Per Christum Dominum nostrum
{XL. ORATIONES AD TABVLAS BENEDICENDAS.}


2042 XLI. AD SIGNVM ECCLESIAE BENEDICENDVM. quod galli lingua celtica uocant. antequam leuetur in alto, lauas eum de aqua benedicta, quae aqua benedicenda est his uerbis |
{XLI. AD SIGNVM ECCLESIAE BENEDICENDVM.}


2043 Benedic Domine hanc aquam benedictione caelesti, et adsistat super eam uirtus Spiritus sancti, ut cum hoc uasculum ad inuitandos filios ecclesiae praeparatum in ea fuerit tinctum, ubicumque sonuerit eius tinnibulum, longe recedat uirtus inimicorum, umbra fantasmatum, incursio turbinum, percussio fulminum, lesio tonitruorum, calamitas tempestatum, omnes spiritus procellarum, ut cum clangorem illius audierint filii christianorum, crescat in eis deuotionis augmentum, ut festinantes ad piae matris gremium, cantent ibi inlesi canticum nouum, in ecclesia sanctorum differentes in sono tubae praeconium, modolationem per psalterium, exultationem per organum, suauitatem per tympanum, iocunditatem per cymbalum, quatenus inuitare ualeat in templo sancto tuo suis obsequillis et precibus exercitum angelorum, saluator mundi qui uiuit et regnat in saecula saeculorum
{XLI. AD SIGNVM ECCLESIAE BENEDICENDVM.}


2044 POST HAEC CANTAS PSALMOS VI, id est: lauda anima mea Dominum, usque in finem psalterii et dum cantas lauas eam de aqua benedicta cum oleo et sale
{XLI. AD SIGNVM ECCLESIAE BENEDICENDVM.}


2045 Deus qui per Moysen legiferum famulum tuum tubas argenteas fieri praecepisti, quas dum leuitae tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus, ad te orandum fieret praeparatus, quarum clangore hortatus ad bellum, tela prosterneret aduersantium, praesta ut hoc uasculum tuae ecclesiae praeparatum sanctificetur a Spiritu sancto, ut per illius tactum fideles inuitentur ad praemium; et cum melodia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis deuotio fidei, procul pellantur omnes insidiae inimici, fragor grandinum, procella turbinum, impetus tempestatum, temperentur infesta tonitrua, uentorum flabra fiant salubriter ac moderate suspensa, prosternat aereas potestates dextera tuae uirtutis, ut hoc audientes tinnibulum tremescant et fugiant ante sanctae crucis uexillum. Praesta saluator mundi, cui flectit omne genu caelestium | et terrestrium et infernorum et omnis lingua confitetur, quia Dominus noster Iesus Christus, absorta morte per patibulum crucis, regnat in gloriam Dei patris cum Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum
{XLII. DEINDE DICIS COLLECTAM.}


2046 TUNC exterges eam linteo et dices antephonam cum capitulo: uox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas, usque in finem psalmi. POST HAEC tanges eam de chrismate a foris septies, ab intus quater et dices collectam
{XLII. DEINDE DICIS COLLECTAM.}


2047 Omnipotens sempiterne Deus, qui ante arcam foederis per clangorem tubarum muros lapideos quibus aduersantium cingebatur exercitus cadere fecisti, tu hoc tinnibulum caelesti benedictione perfunde, ut ante sonitum eius longius effugientur ignita iacula inimici, percussio fulminum, impetus lapidum, lesio tempestatum, ut ad interrogationem propheticam: Quid est mare quod fugisti? suis motibus cum iordanicis retroactis fluentis respondeant: A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob; qui conuertit solidam petram in stagnum aquae et rupem in fontes aquarum. Non ergo nobis Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordiam tuam ut cum praesens uasculum, sicut reliqua altaris uasa, sacro chrismate tangitur, oleo sancto unguitur, quicumque ad sonitum eius conuenerint, ab omnibus inimici temptationibus liberi, semper fidei catholicae documenta sectentur, saluator mundi cui flectit omne genu caelestium et terrestrium per Dominum nostrum
{XLIII.}


2048 TUNC inpones in incensario ignem et timiama, thus et myrra et erigis clocam super incensario ut totum fumum collegat, et DICES antephonam: Dominus in sancto uia sua, quis Deus magnus sicut Deus noster. VERSVS Viderunt te aquae Deus, usque in finem psalmi
{XLIII.}


2049 Omnipotens sempiterne Deus dominator Christe, cui secundum adsumptionem carnis dormienti in naui dum aborta tempestas mare conturbasset, et te protinus exorato imperante dissiluit tu necessitatibus populi tui benignus succurre, tu hoc tintinnabulum sancti Spiritus rore perfunde, ut ante sonitum illius semper fugiat inimicus, inuitetur ad fidem populus christianus, hostilis terreatur exercitus, confortetur in Domino per eum populus euocatus atque, sicut super dauidicam citharam delectatus, desuper descendat Spiritus sanctus atque ut Samuhel crinigerum agnum mactantem in holocausto tuo, rex aeterne imperio, fragor aurarum turbam reppulit aduersantem, ita dum huius uasculi sonitus transit per nubila, ecclesiaeconuentum manus seruet angelica, fruges credentium, mentes et corporasaluet protectio sempiterna.Per
{XLIII.}
[COLLECTA.]


2050 Benedic Domine hanc crucem tuam, per quam erupuisti mundum apotestate daemonum, et superasti passione tua suggessorem peccati, quigaudebat in praeuaricatione primi hominis per uetitum lignum.Sanctifica Domine istud signaculum passionis tuae, ut sit inimicis tuisobstaculum et credentibus in te perpetuum perfice uixillum. Per
{XLIIII. BENEDICTIO CRVCIS.}


2051 Rogamus te Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, ut dignerisbenedicere hoc lignum crucis tuae, ut sit remedium singulare generihumano, sit soliditas fidei, profectus bonorum operum, redemptio animarum,protectio ac tutela contra saeua iacula inimicorum.Per
{XLIIII. BENEDICTIO CRVCIS.}
[ITEM ALIA]


2052 Omnipotens sempiterne Deus, cuius sanctum et terribile nomen inter ceteras uisibiles creaturas ligna quoque fructifera laudare et benedicere non cessant, qui in figuram unigenitae sapientiae tuae ligno uitae a principio paradysum uoluptatis ornasti, ut eiusdem fructus sacrosancto mysterio protoparentis nostri generis mortem cauere et uitam ammoneres custodire perpetuam, qui nos uetitae arboris ad tactu iustae morti aditus eiusdem coaeterni tibi sapientiae tuae Dei et Domini nostri Iesu Christi innoxia morte ad uitam misericorditer reuocare dignatus es, te supplices depraecamur, ut hoc singulare signum, quod ad exemplum primi illius sacratissimi uixilli, praecioso filii tui sanguine triumphalis, famulus tuus ille deuotus erexit caelesti hic tua benedictione sanctificare digneris, ut omnibus hic genuflectentibus ac tuae supplicantibus maiestati largior et cordis conpunctio et indulgentia concedatur admissorum, atque intercedente ipsa uictoriosissima unigeniti filii tui passione, et tibi placita postulare et citius ualeant postulata percipere.Da quaesumus clementissime pater, in quo uiuimus mouemur et sumus, ut quotiens triumphum diuine humilitatis quae superbiam nostri hostis deiecito culis intuemur, quotiens mente recolimus, et contra hostem ipsum fidutiam fortitudinis et maiorem deuotae tibi humilitatis gratiam consequamur,quatenus in illo tremendo tuae maiestatis examine, cum, pauentibus elymentis caelorum que commotis uirtutibus, signum illud glorificum redemptionis nostrae paruerit in caelo, ipsi de morte ad uitam transire ac perpetua beatae resurrectionis gaudia uidere mereamur.Per
{XLIIII. BENEDICTIO CRVCIS.}
[ITEM ALIA]


2053 Oremus, dilectissimi fratres, Dominum nostrum Iesum Christum pro hoc famulo suo illo, qui ad deponendam comam capitis sui pro amore Christi festinat, ut donet ei Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eum perpetuae custodiat et a mundi inpendimentis uel seculari desiderio eius cor custodiat, ut sicut inmutatus erit in uultu, ita manus dexterae tuae in eum uirtutem perfectionis boni operis tribuat in actu, et ab omni cecitate spiritali oculos eius aperiat ac lumen aeternitatis gratia concedat. Per
{ XLV. AD CLERICVM FACIENDVM.}


2054 Dum tundis eum dicis antephonam: Tu es Domine qui restitues mihi hereditatem meam. VERSVS. Dominus pars et gloria. ITEM ALIA: haec est generatio querentium Dominum. ITEM VERSVS. Hic accipiet benedictionem a Domino et gloria
{ XLV. AD CLERICVM FACIENDVM.}


2055 Omnipotens sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris et ab omni seruitute seculari habitus hunc famulum tuum illum, dum ignominiam deponit, tua semper in eum perfruatur gratia, et sicut similitudinem coronae tuae ornatu gestare fecimus in capite, sic tua uirtute et hereditatem subsequi mereatur in corde. Per Dominum nostrum
{ XLV. AD CLERICVM FACIENDVM.}


2056 Postquam tonsoratus est, sequitur ORATIO. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut famulum tuum illum quem hodie capitis sui comam pro diuino amore deposuimus ut in tua dilectione perpetua maneat in aeternum et eum sine macula in sempiternum custodias. Per
{ XLV. AD CLERICVM FACIENDVM.}


2057 Deus cuius prouidentia creatura omnis incrementis adulta congaudet, propitius super hunc famulum tuum iuuenilis aetatis decore laetantem et florem primis auspiciis adtondentem adesto, ut in omnibus tuae protectionis muniatur auxilio, aeuo longiore prouectus et praesentis uitae praesidiis gaudeat et aeternis. Per
{ XLVI. PRO HIS QVI PRIVS BARBAM TVNDVNT.}


2058 Haec autem singulis gradibus obseruanda sunt tempora, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque in uigesimum aetatis annum continuata obseruatione perduret; si maiori aetate iam accesserit, ita tamen ut post baptismum statim se diuinae militiae desideret mancipari, siue inter lectores, siue inter exorcistas quinquennio teneatur; et exinde acolitus uel subdiaconus quattuor annis stet; et sic ad benedictionem diaconatus si meretur accedat, in quo ordine quinque annis si inculpate se gesserit esse debet; exinde suffragantibus meritis stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis presbyteri sacerdotium poterit promereri, de quo loco, si illum exactior ad bonos mores uita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit, hac tamen lege seruata, ut neque digamus neque penitens ad hos gradus possit admitti, sane ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta obseruatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus
{XLVII. INCIPIT ORDO DE SACRIS ORDINIBVS BENEDICENDIS.}


2059 Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conuersare, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claues ecclesiae de altari dicens ei: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quaeque istis clauibus recluduntur. Et tradat ei diaconus ostium ecclesiae
{XLVIII. ORDO HOSTIARII}


2060 Deum patrem omnipotentem suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur, quem in officium ostiarii eligere dignatus est, ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinctionem horarum certarum ad inuocandum nomen Domini qui uiuit
{XLVIII. ORDO HOSTIARII}
[PRAEFACIO OSTIARII.]


2061 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris hunc famulum tuum hostiarium nomine illum, ut inter ianitores ecclesiae paret obsequia et inter electos tuos partem mereatur habere mercedis. Per Dominum
{XLVIII. ORDO HOSTIARII}
[ ITEM BENEDICTIO EIUSDEM.]


2062 Lector cum ordinatur, faciat de illo uerbum episcopus ad plebem indicans eius fidem atque ingenium; post haec expectante plebe tradat ei codicem de quo lecturus est dicens ad eum: Accipe et esto uerbi Dei relator, habiturus si fideliter et utiliter impleueris officium, partem cum his qui uerbum Dei ministrauerunt
{XLVIIII. ORDO LECTORIS.}


2063 Eligunt te fratres tui, ut sis lector in domo Dei tui et agnoscas officium tuum et impleas illud. Potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam
{XLVIIII. ORDO LECTORIS.}
[ PRAEFATIO LECTORIS.]


2064 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum in officio lectoris, ut assiduitate lectionum distinctus atque ornatus, puris modulis spiritali deuotione gratia resonet ecclesiae. Per Dominum
{XLVIIII. ORDO LECTORIS.}
[BENEDICTIO LECTORIS.]


2065 Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae et habeto potestatem inponendi manum super inerguminum siue baptizatum siue caticuminum
{L. ORDO EXORCISTAE.}


2066.Deum patrem omnipotentem supplices depraecamur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur in officium exorcistae, ut sit spiritalis imperator ad abiciendos daemones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi.Per
{L. ORDO EXORCISTAE.}
[ PRAEFATIO EXORCISTAE]


2067 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum in officium exorcistae, ut per inpositionem manuumet oris officium eum eligere digneris, et imperium habeat spirituum inmundorum cohercendo et probabilis sit medicus ecclesiae tuae gratiae curationum uirtute confirmatus.Per
{L. ORDO EXORCISTAE.}
[BENEDICTIO EXORCISTAE.]


2068 Acolitus cum ordinatur, primum ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat; sed ab archidiacono accipiat caeroferarium cum caereo, ut sciat se ad accendenda luminaria ecclesiae mancipari; accipiat et ortiolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistia corporis Christi
{ LI. ORDO ACOLITI.}


2069 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, per Iesum Christum filium tuum in hunc mundum lumen claritatis misisti et in cruce passionis suae triumpho sanguinem et aquam ex latere pro genere humano dignatus esfundere et per apostolos tuos in hoc saeculo lumen gratiae spiritalis misisti.Ita benedicere digneris hunc famulum tuum illum in officio acoliti, ut ad accendendum lumen claritatis ecclesiae tuae et ad suggerendum uinum et aquam ad conficiendum sanguinem filii tui offerendo eucharistiam sanctis altaribus tuis fideliter subministret.Accende Domine eius mentem et corda amoris tui caelestis gratiae miserationis tuae uirtute confirma.Per
{ LI. ORDO ACOLITI.}
[BENEDICTIO ACOLITI.]


2070 Mensis primi quarti septimi et decimi feria IIII et sexta scrutandi sunt ipsi electi secundum canones, si sint digni hoc onus fungi. Sabbatorum die in duodecim lectiones, ad sanctum Petrum ubi missas celebrantur, postquam antiphonam ad introitum dixerint, dat oratione, adnunciat pontifex in populo dicens: Auxiliante Domino Deo et saluatore nostro Iesu Christo
{LII. ORDO QVALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA SVBDIACONIDIACONI VEL PRESBYTERI ELEGENDI SVNT.}


2071 Iterum dicit: Auxiliante Domino Deo et saluatore nostro Iesu Christo, elegimus in ordine diaconi siue presbyterii illum subdiaconum de titulo illo, illum diaconum de titulo illo, illum presbyterum de titulo illo; si quis autem habet aliquid contra hos uiros, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat, ueruntamen memor sit communionis suae
{LII. ORDO QVALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA SVBDIACONIDIACONI VEL PRESBYTERI ELEGENDI SVNT.}


2072 Et post modicum interuallum mox incipiunt omnes Kyrie eleison nouem uicibus cum laetania; haec expleta ascendunt omnes electi ad sedem pontificis et benedicit eos a quo uocati sunt et discendunt, et stant in ordines suos benedictione percepta
{LII. ORDO QVALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA SVBDIACONIDIACONI VEL PRESBYTERI ELEGENDI SVNT.}


2073 Sicut qui inuitatus rennuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus remouendus; sic qui ultro ambit uel inportune se ingerit, est procul dubio repellendus; nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? cur non perpenditur quia benedictio illi in maledicto conuertitur quia ad hoc ut fiat hereticus promouetur?
{LIII. CAPITVLA SANCTI GREGORII PAPAE.}


2074 Subdiaconus cum ordinatur, quia manus inpositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat uacuam et calicem uacuum; de manu uero archidiaconi accipiat urciolum cum aqua et aquamanile ac manutergio
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}


2075 Exhibeatur in conspectu episcopi patena et calix uacuus et dicat episcopus:
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}


2076 Vide cuius ministerium tibi traditur, et ideo si usque nunc fuisti tardus ad ecclesiam, amodo debes esse assiduus; si usque nunc somnolentus, amodo uigilis; si usque nunc ebriosus, amodo subrius; si usque nunc inhonestus, amodo castus. Oblationes quae ueniunt in altario, panes propositionis appellantur; de ipsis oblationibus tantum debet in altario poni quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallae uero quae sunt in substratorio in alio uase debent lauari, in alio corporales pallae; ubi pallae corporales lauatae fuerint nullum linteaminum ibidem aliud debet lauari; ipsa aqua in baptisterio debet uergi. Ideo te admoneo, tu ita te exhibe, ut Deo placere possis
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}


2077 et tradit ei calicem et patenam
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}


2078 Oremus Deum ac Dominum nostrum ut super seruum suum nomine illum quem ad subdiaconatus officium euocare dignatus est, infundat benedictionem et gratiam suam, ut in conspectu suo fideliter seruiens, praedestinata sanctis praemia consequatur. Per
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}
[PRAEFATIO ORDINATIONIS SUBDIACONI.]


2079 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum, quem ad subdiaconatus officium eligere dignatus es, uti eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitum que caelesti militiae institutas, ut sanctis altaribus fideliter subministret, et requiescat super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; repleas eum spiritu timoris tui, ut eum ministerio diuino confirmes, ut oboediens facto atque dicto parens tuam gratiam consequatur. Per Dominum
{LIIII. ORDO SVBDIACONI.}
[BENEDICTIO SUBDIACONI.]


2080 Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput illius ponat, reliqui uero sacerdotes iuxta manum episcopi caput illius tangant, quia non ad sacerdotium sed ad ministerium consecratur. Per
{LV. ORDO DIACONI.}


2081 Oremus, dilectissimi, Deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconatus uocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationis indultae propitius dona conseruet. Per
{LV. ORDO DIACONI.}
[AD ORDINANDVM DIACONVM.]


2082 Domine Deus omnipotens preces nostras clementer exaudi, ut que nostro sunt gerenda seruitio, tuo benignus prosequaris auxilio, et quos sacris ministeriis exsequendis pro nostra intellegentia credimus offerendos, tua potius electione iustifices. Per Dominum
{LV. ORDO DIACONI.}
[SEQVITVR ORATIO.]


2083 Adesto quaesumus omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorum que dispositor, qui in te manens innouas omnia et cuncta disponis per uerbum uirtutis sapientiam que tuam, Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum, sempiterna prouidentia praeparas et in singulis quibusque temporibus aptanda dispensas, cuius corpus ecclesiam tuam caelestium gratiarum uarietate distinctam suorum que connexa discretione membrorum, per legem totius mirabilem conpaginis unitam, in augmentum templi tui crescere dilatari que largiris; sacri muneris seruientes trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Leui filiis qui misticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possederent. Super hos quoque famulos tuos quaesumus Domine placatus intende, quos tuis sacris altaribus seruituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tamquam hominis diuini sensus et summae rationis ignari, horum uitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta | non fallunt, tu cognitor peccatorum, tu scrutator es animarum, tu ueraciter eis caeleste potes adhibere iudicium et uelut indignis donare quae poscimus. Emitte in eos quaesumus Domine Spiritum sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roborentur; abundet in eis totius forma uirtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritalis obseruantia disciplinae; in moribus eorum precepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctae plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium preferentes in Christo firmi et stabilis perseuerent, dignis que successibus de inferiori gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur. Per Dominum
{LV. ORDO DIACONI.}
[CONSECRATIO.]


2084 Commune uotum communis oratio prosequatur, ut hic totius ecclesiae prece, qui in diaconatus ministerio praeparatur, leuitici benedictionis ordine clarescat, et spiritali conuersatione praefulgens gratia sanctificationis eluceat. Per
{LV. ORDO DIACONI.}
[AD CONSVMANDVM DIACONATVS OFFICIVM.]


2085 Domine sancte, spei, fidei, gratiae et profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministeriis ubique dispositis per omnia aelementa uoluntatis tuae defundis affectum, hunc quoque famulum tuum illum speciali dignare inlustrare aspectu, ut tuis obsequiis expeditus, sanctis altaribus minister tuus purus adcrescat, et indulgentia purior eorum gradu quos apostoli tui in septinario numero, beato Stephano duce ac praeuio, sancto Spiritu auctore elegerunt, dignus exsistat et uirtutibus uniuersis quibus tibi seruire oportet instructus conplaceat. Per Dominum nostrum
{LV. ORDO DIACONI.}
[BENEDICTIO SEQVITVR. ]


2086 Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, etiam omnes presbiteri qui presentes sunt manus suas iuxta manum episcopi super caput illius teneant
{LVI. ORDO PRESBITERII.}


2087 Quoniam, dilectissimi fratres, rectores nauem et nauigium differendi eadem est uel securitatis ratio uel timoris, communis eorum debet esse sententia, quorum causa communis existat. Ne frustra a patribus reminiscimur institutum, ut de electione eorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consoletur et populus, quia de actu et conuersatione praesenti, quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis; et necesse est, ut facilius quis oboedientiam exhibeat ordinando,cui adsensum praebuerit ordinandum fratres nostri et cum presbiteri,conuersatio illius, quantum nosse mihi uideor, probata ac Deo placita est et digna, ut arbitror, ecclesiastici honores augmentum.Sed ne unum fortasse uel paucos aut decipiat adsensio aut fallat affectio,sententia est expectanda multorum.Itaque quid de eius actibus aut moribus noueritis, quid de meritosentiatis, Deo teste consulemus.Debet hanc fidem haberi caritas uestra quam, secundum preceptum euangelii,et Deo exhibere debetis et proximo, ut huic testimonium sacerdoti magispro merito quam pro affectione aliqua tribuatis, et qui deuotionem omniumexpectamus, intellegere tacentes non possumus.Scimus tamen quod acceptabilius Deo, adherit per Spiritum sanctumconsensus unus omnium animorum.Et ideo electionem uestram debetis uoce publica profiteri.Per
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[ALLOCVTIO AD POPVLVM AD ORDINANDVM PRESBITERVM. ]


2088 Oremus dilectissimi Deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos,quos ad praesbiterii munus elegit, caelestia dona multiplicet, et quae eius dignatione suscipiunt eius exsequantur auxilio.Per Christum
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[AD ORDINANDVM PRESBITERVM.]


2089 Exaudi nos Deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde uirtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[SEQVITVR ORATIO.]


2090 Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, honorum omnium et dignitatum quae tibi militant distributor, per quem proficiunt uniuersa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotales gradus et officia leuitarum sacramentis misticis instituta creuerunt, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum sotietatis et operis adiumentum sequentis ordinis uiros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta uirorum prudentium mentes Moysi spiritu propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernauit.Sic et Eleazaro et Ithamar filiis Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutaris officii ac sacramenta sufficeret ministerium sacerdotum. Hac prouidentia Domine apostolis filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleuerunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine quaesumus haec adiumenta largire, quia quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus omnipotens pater in hos famulos tuos presbiterii dignitatem, innoua in uisceribus eorum spiritum sanctitatis, reple eos atque locupleta diuersarum dote gratiarum, ut acceptum a te Deus secundi meriti munus obtineant, censuram que morum exemplo suae conuersationis insinuent. Sint prouidi quooperatores nostri ordinis, luceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur. Per Dominum
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[CONSECRATIO.]


2091 Sit nobis fratres communis oratio, ut hii qui in adiutorium et utilitatem uestrae salutis eleguntur, praesbiteratus benedictionem diuini indulgentia muneris consequantur, et sancti Spiritus sacerdotalia dona priuilegio uirtutum ne inpares loco deprehendantur obteneant. Per
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[CONSVMMATIO PRESBITERII.]


2092 Deus, sanctificationum omnium auctor, cuius uera consecratio plena benedictio est, tu Domine super hunc famulum tuum illum, quem presbiterii honore dedicamus, manuum tuae benedictionis eum infunde, ut grauitate actuum et censura uiuendi probet se esse seniorem, his institutus disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit, ut in lege tua die ac nocte omnipotenti meditans, quod legerit credat, quod crediderit doceat, quod docuerit imitetur; iusticiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendat, exemplum probet, admonitionem confirmet, ut purum atque inmaculatum ministerii tui donum custodiat, et per obsequium plebis tuae corpus et sanguinem filii tui inmaculata benedictione transformet et inuiolabili caritate in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iusticiae aeterni iudicii conscientia pura, fide plena, Spiritu sancto plenus, persoluat. Per
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[ITEM BENEDICTIO.]


2093 HIC VESTIS EUM CASVLAM. Benedictio patris et filii et Spiritus sancti discendat super te et sis benedictus in ordine sacerdotali et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria
{LVI. ORDO PRESBITERII.}


2094 Consecrentur manus istae quaesumus Domine et sanctificentur per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quaecumque benedixerint benedicta sint et quaecumque sanctificauerint sanctificentur. Per
{LVI. ORDO PRESBITERII.}
[CONSECRATIO MANVVM.]


2095 Exaudi Domine supplicum preces et deuoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis perturbationibus impediti, liberam seruitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}


2096 Tuis Domine quaesumus operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}
[SECRETA. ]


2097 VD. aequum et salutare, qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris erudi, ut nec castigatione deficiat nec prosperitatibus insolescat, sed haec potius fiat eius gloriosa deuotio, quia nullis aduersitatibus obruta superetur. Quem laudant angeli
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}


2098 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulis tuis quos adpraesbiterii uel diaconatus gradus promouere dignatus es, quaesumus Domineplacatus accipias, et quod eis diuino munere contulisti, in eis propitiustua dona custodi.Per Christum Dominum nostrum qua oblatio
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}
[INFRA ACTIONEM.]


2099 Hos quos reficis Domine sacramentis, attole benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus.Per
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}
[POST COMMVNIONEM.]


2100 Da quaesumus Domine populis christianis et quae profitentur agnoscere etcaeleste munus diligere quod frequentant.Per
{LVII. ORATIO PRO IPSIS AD MISSAS.}
[AD POPVLVM.]


2101 Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant euangeliorum codicem super caput eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput eius tangant
{LVIII. ORDO EPISCOPI.}


2102 Seruandum est, dilectissimi fratres, in excessu sacerdotum et antiquae ecclesiae ut decidentibus aliis quique dignissimi subrogentur, per quorum doctrinam fides catholica et religio christiana subsistat, ne ouile Domini praedo uiolentus inrumpat et dispersas absque pastore oues fur nocturnus inuadat.Recepto itaque dispensatione Dei sacerdote uestro, sollicite uobis agendum est, ut in locum defuncti talis successor praeparetur ecclesiae, cuius peruigili cura et instanti sollicitudine ordo ecclesiae et credentium fides in Dei timore melius conualescat.Qui precipiente apostolo in omni doctrina formam boni operis ipse praebeat; cuique habitus, sermo, uultus, incessus, doctrina, uirtus sit; qui uos ut pastor bonus fide instruat, exemplo pacientiae doceat, doctrina religionis instituat et in omni opere bono confirmet caritatis exemplo.Secundum uoluntatem ergo Domini in loco sanctae memoriae illius nomine uiro uenerabilem testimonio praesbiterorum et totius cleri et consilio ciuium ac consistentium credimus elegendum uirum, ut nostis natalibus nobilem, moribus clarum, religione probum, fide stabilem, misericordia abundantem, humilem, iustum pacificum, pacientem caritatem habentem, tenacem, cunctis quae in sacerdotibus elegenda sunt bonis omnibus exuberantem. Hunc ergo, dilectissimi fratres, testimonio boni operis electum dignissimum sacerdotio consonatis laudibus clamate et dicite: Dignus est: Amen.
{LVIII. ORDO EPISCOPI.}
[EXORTATIO AD POPVLVM CVM EPISCOPVS ORDINATVR.]


2103 Oremus dilectissimi nobis, ut his uiris ad utilitatem ecclesiae prouidendis benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. Per Dominum
{ LVIIII. ORATIONES AD EPISCOPVM ORDINANDVM.}


2104 Exaudi Domine supplicum preces, ut quod nostro gerendum est ministerio, tua potius uirtute firmetur. Per
{ LVIIII. ORATIONES AD EPISCOPVM ORDINANDVM.}


2105 Propitiare Domine supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eos infunde uirtutem. Per Dominum
{ LVIIII. ORATIONES AD EPISCOPVM ORDINANDVM.}


2106 Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus, Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mistico amictu uestiri inter sacra iussisti, ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati; cum et apud ueteres reuerentiam ipsam significationum species obteneret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam in enigmate figuratum.Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalis gloria non iam nobis honorem commendat uestium sed splendorem animarum; quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant.Et idcirco famulis tuis quos ad summi sacerdotii ministerium elegisti,hanc quaesumus Domine gratiam largiaris, ut quicquid illa uelamina in fulgore auri, in nitore gemmarum et multimodi operis uarietate signabant,hoc in horum moribus actibusque clarescat.Comple Domine in sacerdotibus tuis misterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructos caelestis unguenti flore sanctifica.Hoc Domine copiose in eorum caput influat, hoc in oris subiecta decurrat, hoc in totius corporis extrema discendat, ut tui Spiritus uirtus et interiora repleat et exteriora circumtegat. Abundet in his constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis; sint speciosi munere tuo pedes horum ad euangelizandum pacem, ad euangelizandum bona tua. Da eis Domine ministerium reconciliationis in uerbo et in factis et in uirtute signorum et prodigiorum; sit sermo eorum et predicatio non in persuabilibus humanae sapientiae uerbis sed in ostensione spiritus et uirtutis. Da eis Domine, ut claues regni caelorum utantur, ne glorientur potestate quam tribuis, in aedificationem non in distructionem.Quodcumque ligauerint super terram sit ligatum et in caelis, et quodcumque soluerint super terram sit solutum et in caelis; quorum detenuerint peccata detenta sint et quorum dimiserint tu demittas; qui benedixerit eis sit benedictus, et qui maledixerit eis maledictionibus repleatur. Sint fideles serui et prudentes quos constituas tu Domine super familiam tuam, ut dent illis cybum in tempore necessario, ut exhibeant omnem hominem perfectum. Sint sollicitudine inpigri, sint spiritu feruentes; oderint superbiam, diligant humilitatem, nec eam umquam deserant aut lassitudine aut timore superati; non ponant lucem tenebras nec tenebras lucem, non dicant malum bonum nec bonum malum bonum nec bonum malum.Sint sapientibus et insipientibus debitores et fructum de profectu omnium consequantur.Tribuas eis Domine cathedram episcopalem ad regendam ecclesiam tuam etplebem uniuersam; sis eis auctoritas, sis eis potestas, sis eis firmitas; multiplices super eos benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam, tuo munere idonei, tua gratia possint esse deuoti.Per
{ LVIIII. ORATIONES AD EPISCOPVM ORDINANDVM.}
[CONSECRATIO.]


2107 Unguantur manus istae de oleo sanctificato et chrismate sanctificationis.Sicut unxit Samuhel Dauid in regem et prophetam, ita unguantur et consummentur, in nomine Dei patris et filii et Spiritus sancti, facientes imaginem sanctae crucis saluatoris Domini nostri Iesu Christi, qui nos amorte redemit et ad regna caelorum perducit.Exaudi nos pie pater omnipotens aeterne Deus et praesta quod te rogamus et oramus.Per
{ LVIIII. ORATIONES AD EPISCOPVM ORDINANDVM.}
[CONSECRATIO MANVVM.]


2108 Deus qui non propriis suffragantibus meritis sed sola ineffabilis gratiae largitate me familiae tuae praeesse iussisti, tribue tibi Domine digne persoluere ministerium sacerdotalis officii et ecclesiasticis conuenienter seruire ministeriis plebem que commissam, te in omnibus protegente, gubernare concede. Per
{LX.MISSA EPISCOPI DIE ORDINATIONIS SVAE.}


2109 Deus, mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus adtende et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis sed inmensa largitate clementiae tuae caelestibus mysteriis seruire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea caelebranda uoce depromitur, tua sanctificatione firmetur. Per Dominum nostrum
{LX.MISSA EPISCOPI DIE ORDINATIONIS SVAE.}


2110 SECRETA. Ad gloriam Domine tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes, ut cuius ministerii uice tibi seruimus inmeriti, suffragiis eius reddamur accepti. Per
{LX.MISSA EPISCOPI DIE ORDINATIONIS SVAE.}


2111 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro Domine placatus suscipias; unde maiestatem tuam supplex exoro, ut quod in me largire dignatus es propitius custodire digneris; quam oblationem
{LX.MISSA EPISCOPI DIE ORDINATIONIS SVAE.}
[INFRA ACTIONEM.]


2112 Repleantur consolationibus tuis Domine quaesumus tuorum corda fidelium pariter que etiam et de ecclesiae praesule et de suorum uotorum plenitudine gratiarum referant actionem. Per
{LX.MISSA EPISCOPI DIE ORDINATIONIS SVAE.}
[POST COMMVNIONEM.]


2113 Praesta quaesumus omnipotens sempiterne Deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum, eis que nos similiter Spiritum sanctum diligendi benignus infunde. Per Dominum
{LXI. ITEM MISSA IN NATALICIO EPISCOPI, SI ABSENS AVT INFIRMVS FVERIT, QVALITER PRESBITER CELEBRARE DEBEAT.}


2114 Da quaesumus omnipotens Deus, ut in tua spe et caritate sincera sacrificium tibi placitum deferamus et plebis et praesulis. Per
{LXI. ITEM MISSA IN NATALICIO EPISCOPI, SI ABSENS AVT INFIRMVS FVERIT, QVALITER PRESBITER CELEBRARE DEBEAT.}
[SECRETA.]


2115 Hanc igitur oblationem sancti patris nostri illius episcopi quam tibi offerimus ob diem quo eum pontificali benedictione ditasti; prebe ei quaesumus aetatis spatia prolixiora, cuius sacerdotii nobis tempora dignatus es donare praecipua. Quam oblationem
{LXI. ITEM MISSA IN NATALICIO EPISCOPI, SI ABSENS AVT INFIRMVS FVERIT, QVALITER PRESBITER CELEBRARE DEBEAT.}
[INFRA ACTIONEM.]


2116 Deus qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio uitam conferat sempiternam. Per
{LXI. ITEM MISSA IN NATALICIO EPISCOPI, SI ABSENS AVT INFIRMVS FVERIT, QVALITER PRESBITER CELEBRARE DEBEAT.}
[POST COMMVNIONEM. ]


2117 Deus qui dierum nostrorum numeros mensuras que temporum maiestatis tuae potestate dispensas, ad humilitatis nostrae propitius respice seruitutem, et tuae pacis habundantiam tempora nostra et episcopi nostri tua gratia benignus adcomola. Per
{LXII. ITEM MISSA DE ALIO SACERDOTE}


2118 Respice quaesumus Domine nostram propitius seruitutem, et haec oblatio nostra sit tibi munus acceptum, sit fragilitati nostrae subsidium sempiternum. Per Dominum
{LXII. ITEM MISSA DE ALIO SACERDOTE}
[SECRETA.]


2119 Hanc igitur oblationem famuli tui et antestitis tui illius, quam tibi offert ob deuotionem mentis suae, quaesumus Domine placatus accipias, tuaque in eo munera ipse custodias, dones que ei annorum spatia, ut ecclesiae tuae fideliter praesidendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalia, ut praemia mereatur aeterna. Quam oblationem
{LXII. ITEM MISSA DE ALIO SACERDOTE}
[INFRA ACTIONEM.]


2120 Da quaesumus Domine, ut tanti mysterii munus indultum non condemnatio sed sit medicina sumentibus.Per Dominum
{LXII. ITEM MISSA DE ALIO SACERDOTE}
[POST COMMVNIONEM.]


2121 Deus cuius arbitrio omnium caelorum ordo decurrit, respice propitius ad nostri temporis aetatem, ut tibi seruitus nostra conplaceat et misericordiae tuae in nobis dona concede.Per
{LXIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBITERI.}


2122 Muneribus nostris Domine precibus que susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.Per
{LXIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBITERI.}
[SECRETA.]


2123 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus ob diem quo me nullis dignum meritis, sed solo tuae misericordiae dono, ad hunc locum perducere dignatus es presbiterii, quaeso placatus accipias, maiestatem tuam suppliciter deprecans, sicut me ut sacris altaribus tua dignatio sacerdotali seruire precepit officio, ita et dignum praestet et meritum. Quam oblationem.
{LXIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBITERI.}
[INFRA ACTIONEM.]


2124 Purificet nos Domine caelestis exsecutio sacramenti, ut ad tuam magnificentiam capiendam, diuinis effectibus semper instauret. Per
{LXIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBITERI.}
[POST COMMVNIONEM.]


2125 Ad preces nostras quaesumus Domine propitiatus intende, ut leuitae tui sacris altaribus seruientes et fidei ueritate fundati et mente sint spiritali conspicui.Per
{LXIIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI.}


2126 SECRETA.Suscipe Domine quaesumus hostias famuli et leuitae tui illius, quibus mentium nos tuo nomine deuotarum et a terrenis contagiis expiari et caelestibus contulisti propinquare consortiis.Per
{LXIIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI.}


2127 Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus ob diem in quo eum in leuitarum sacrari mynisteriis contulisti, quaesumus Domine placatus accipias, ei que propitiatus concedas, ut cui donasti leuitici ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. Quam oblationem
{LXIIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI.}
[INFRA ACTIONEM.]


2128 Praesta quaesumus Domine, ut nostrae gaudeamus prouentionis augmento et de congruo sacramenti paschalis obsequio.Per Dominum
{LXIIII. ITEM MISSA IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI.}
[POST COMMVNIONEM.]


2129 Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum, ad sanctificationemloci huius propitius adesse dignare, ut qui haec in honorem tui nominiscondiderunt, protectorem te habere in omnibus mereantur.Per Dominum nostrum
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}


2130 Magnificare, Domine Deus noster, in sanctis tuis, et hoc in templo aedificationis appare, ut qui omnia in filiis adoptionis operaris, ipse semper in tua hereditate lauderis.Per
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}


2131 Omnipotens sempiterne Deus, qui legalium differentias hostiarum in unius huius sacrificii perfectione sanxisti, respice propitius de throno gloriae tuae et super hoc altare benedictionis tuae munus effunde, ut in eo sic temporales hostiae consecrentur, ut perpetuae uitae sumentibus procurent substantiam.Per Dominum
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}
[SECRETA.]


2132 VD. Qui cum ubique sis totus et uniuersa tua maiestate conteneas, sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta uoluisti, ut ipse orationum domus supplicum mentes ad inuocationem tui nominis incitarent, effunde super hunc locum gratiam tuam et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum uirtus et uotorum obteneatur effectus. Per
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}


2133 Hanc igitur oblationem famuli uel famulae tuae illius, quam tibi offerunt hanc dedicantes ecclesiam, quaesumus Domine placatus accipias nostras que preces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte templum que hoc in honore beatorum martyrum tuorum illorum uel illarum sanctarum et confessorum sacris mysteriis institutum clementissimus dedica, miserator inlustra, propitio splendore clarifica, cunctam que familiam tuam ad aulae huius suffragia concurrentem benignus exaudi eiusdem que conditorum omnia desideria cordis conplacita tibi pius adimple uotis que responde, augmenta eis annos uitae et temporum felicitatem, ut per spatia longeua uiuentes, melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat. Diesque nostros
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}
[ INFRA ACTIONEM.]


2134 Copiosa beneficia quaesumus Domine christianus populus adsequatur, ut qui in honore sanctorum sacrandis tibi liminibus deuotus occurit, et uitae subsidia praesentis accipiat et gratiam sempiternae redemptionis inueniat. Per
{LXV. ORATIONES ET PRECES AD MISSA IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE.}
[POST COMMVNIONEM.]


2135 Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum, effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam, ut ab omnibus inuocantibus nomen tuum defensionis auxilium senciatur. Per Dominum nostrum
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2136 Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum, da aedificationi huic incrementa caelestia, et quorum hic reliquias pio amore conplectimur, eorum semper meritis adiuuemur. Per
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2137 Omnipotens sempiterne Deus, effunde super hunc locum gratiam tuam et omnibus te inuocantibus auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum uirtus omnium fidelium corda confirmet. Per Dominum nostrum
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}
[SECRETA.]


2138 VD.Per Christum Dominum nostrum. Per quem te supplices deprecamur, ut altare hoc sanctis usibus praeparatum, caelesti dedicatione sanctifices. Et sicut Melchisedech sacerdotis precipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita inposita nouo huic altari munera semper accepta ferre digneris, ut populus tuus in hac ecclesiae tuae domo sancta conueniens, per haec pura libamina caelesti sanctificatione saluatus, animarum quoque suarum salutem perpetuam gratiam consequatur. Per Christum
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2139 Hanc igitur oblationem famuli uel famulae tuae illius uel illius, quam tibi in huius templi sanctificatione offerunt immolandam, quaesumus Domine dignanter intende, ut aulam quam beati martyris tui illius meritis aequiperare non potuit, tuae claritatis uultus inlustret, fiat que tua propinquatione tuis sacris sanctis que digna mysteriis; sit aeterne lucis habitaculum temporale; nihil hic mundanae sordes obscuritates que possedeant, ut ueniens hic populus tuus suae consequatur orationis effectum, dignum que locum hunc tuae sentiat maiestati, dum a te postulata fuerit consecutus, sit que aedificantibus in praecio delictorum, dum a te non pro sui operis quantitate, sed pro offerentium fuerit deuotione suscepta. Diesque
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}
[INFRA ACTIONEM.]


2140 Sanctorum tuorum Domine precibus confidentes quaesumus, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. Per Dominum nostrum
{LXVI. ITEM ALIA MISSA.}
[POST COMMVNIONEM.]


2141 Deus qui loca nomini tuo dicata sanctificas et benedictionibus tuis dicanda praecedis, praesta quaesumus, ut quod beato apostolo tuo illo et sanctis martyribus illis famulus tuus ille in hoc aedificio deputauit digno preparetur officio. Per
{LXVII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE QVAM CONDITOR NON DEDICATAM RELIQVIT}


2142 Omnipotentiam tuam quaesumus Domine sanctus tuus ille interuentor exoret, ut eius meritis hanc ecclesiam deputatam clementer inlustres, quoniam quicquid sanctis honoris inpenditur, tuae respicit insignia maiestatis. Per
{LXVII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE QVAM CONDITOR NON DEDICATAM RELIQVIT}


2143 Concede quaesumus Domine, ut sicut famulus tuus ille oblatis optauit muneribus, beatorum apostolorum martyrum tuorum illorum hic semper merita caelebrentur. Per Dominum nostrum
{LXVII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE QVAM CONDITOR NON DEDICATAM RELIQVIT}
[SECRETA.]


2144 VD. Qui tribuis, ut tibi fideles tui quod te inspirante deuouerunt impleant; ideo que huius basilicae dedicationem, quam beato apostolo tuo illo et sanctis martyribus tuis illis famulus tuus ille offerre instituit, pio praeuenientes officio dignas maiestati tuae laudes offerimus. Per
{LXVII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE QVAM CONDITOR NON DEDICATAM RELIQVIT}


2145 Da quaesumus omnipotens Deus, ut diuino munere saciati, et sicut famulus tuus ille pro suae animae requie deputauit, in huius consummationis requiem, beati apostoli tui illius et sanctorum martyrum tuorum illorum gloriam tuam plebs deuota ueneretur. Per
{LXVII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE BASILICAE QVAM CONDITOR NON DEDICATAM RELIQVIT}
[POST COMMVNIONEM.]


2146 Deus, fidelium receptor animarum, praesta quaesumus, ut famulus tuus ille et in perpetua luce quiescat, et quod de hoc loco desiderauit obteneat. Per Dominum
{LXVIII. IN EIVSDEM CONDITORIS AGENDIS}


2147 Pro anima famuli tui illius Domine tibi sacrificium supplices offerimus,ut ad tuam misericordiam conferendam perpetua dignanter eius uota perficias. Per
{LXVIII. IN EIVSDEM CONDITORIS AGENDIS}
[SECRETA.]


2148 Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus Domine placatus intendas, et ut fructum boni operis consequatur, quae in his locis christiana promisit mente perficias. Per Dominum nostrum
{LXVIII. IN EIVSDEM CONDITORIS AGENDIS}
[INFRA ACTIONEM.]


2149 Largire quaesumus omnipotens Deus, ut anima famuli tui illius plenam capiat de huius ecclesiae perfectione mercedem. Per Dominum
{LXVIII. IN EIVSDEM CONDITORIS AGENDIS}
[POST COMMUNIONEM.]


2150 Deus qui absque ulla temporis mutabilitate cuncta disponis et ad melioranda perducis quae elegis esse mutanda, respice super hanc basilicam in honore beati illius nomini tuo dicatam, ut uetustate iudaici erroris expulsa, huic loco sancti Spiritus nouitatem et ecclesiae conferas ueritatem. Per Dominum nostrum
{LXVIIII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE LOCI ILLIVS VBI PRIVS FVIT SYNAGOGA}


2151 Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc locum, iudaicae superstitionis feditate detersa, in honore beati illius ecclesiae tuae dignatus es pulchritudine decorari, praesta quaesumus, ut illa fides hic fulgeat, quae signo crucis erecta mortem subegit, et salutem nobis contulit et triumphum.Per
{LXVIIII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE LOCI ILLIVS VBI PRIVS FVIT SYNAGOGA}


2152 Deus, uita credentium et origo uirtutum, reple quaesumus hoc templum tuae gloria maiestatis, in honore beati illius fiat domus orationis, quod perditorum fuerat ante latibulum, et quia infidelium turba in isto loco inueniebat aduersa, populus tuus oblationibus suis te hic semper mereatur inuenire propitium. Per Dominum
{LXVIIII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE LOCI ILLIVS VBI PRIVS FVIT SYNAGOGA}
[SECRETA.]


2153 Gratias tibi referimus Domine sacro munere uegitati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos eius nos participatione perficias.Per Dominum
{LXVIIII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE LOCI ILLIVS VBI PRIVS FVIT SYNAGOGA}
[POST COMMVNIONEM.]


2154 A plebe tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur et aerearum discedat malignitas potestatum.Per
{LXVIIII. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE LOCI ILLIVS VBI PRIVS FVIT SYNAGOGA}
[AD POPVLVM.]


2155 Omnipotens sempiterne Deus, hoc baptisterium caelesti uisitatione dedicatum Spiritus tui inlustratione sanctifica, ut quoscumque fons iste lauaturus est, trina ablutione purgati, indulgentiam omnium delictorum tuo munere consequantur. Per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}


2156 Omnipotens sempiterne Deus, fons omnium uirtutum et plenitudo gratiarum, dignare eandem sacro baptismati preparatam maiestatis tuae praesentia consecrare, ut qui ubique totus es, etiam hic adesse te in nostris precibus sentiamus. Per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}


2157 Suscipe quaesumus Domine preces nostras cum oblatione supplicantium et concede propitius, ut quicquid hic nouum regenerandi per Spiritum sanctum acceperint, tua gratia fiat aeternum. Per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}
[SECRETA.]


2158 VD. Per Christum Dominum nostrum, per quem nobis regeneratio exorta est, ut qui per carnalem originem mortales in hoc saeculo ueneramus, ad spem uitae aeternae ex aqua et Spiritu sancto renasceremur. Quod sacramentum pietatis tuae Domine ut hoc loco tota gratiae tuae potentia celebretur, supplices tibi hoc sacrificium laudis offerimus,obsecrantes misericordiam tuam, ut huic fonti uirtutem Spiritus tui indesinenter praesedere concedas.Quo operante omnes qui in haec fluenta descenderint, ab uniuersorum criminum contagiis emundati et perpetua sanctificatione purgati, libro beatae uitae mereantur adscribi.Per Christum Dominum nostrum, per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}


2159 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus in huius consecratione baptisterii quaesumus Domine placatus accipias, et tua pietate concedas,ut quoscumque fons iste loturus est, omnium criminum ablutione purgentur atque famulis tuis conditoribus mercedem tanti operis promissae retributionis inpendas.Quam oblationem
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}
[INFRA ACTIONEM.]


2160 Multiplica Domine benedictionem tuam et per Spiritum tui muneris fidem nostram conrobora, ut qui in haec fluenta discenderint, eos in libro uitae ascribi iubeas in regno tibi Deo patri in resurrectione tradendos.Per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}
[POST COMMVNIONEM.]


2161 Propitiare Domine familiae tuae et benignus humilitatis nostrae uota sanctifica ut omnes in hoc fonte regenerandos uniuersali adoptione custodi. Per
{LXX. ORATIONES ET PRECES IN DEDICATIONE FONTIS.}
[AD POPVLVM.]


2162 Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis representas incolomes, exaudi preces populi tui et praesta, ut si quis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se inpetrasse laetetur. Per
{LXXI. ORATIONES IN NATALE BASILICAE ANNIVERSARIAE.}


2163 Annuae festiuitatis cultum Domino nostro fratres dilectissimi summa nostrorum precibus supplicatione poscamus, ut quicumque intra templi huius, cuius natalis est hodie, ambitu contenemur, plena illi atque perfecta corporis et animae deuotione placeamus, ut dum haec praesentia uota reddimus, ad aeterna praemia uenire mereamur. Per
{LXXI. ORATIONES IN NATALE BASILICAE ANNIVERSARIAE.}
[SECRETA.]


2164 VD. Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, pro annua dedicatione tabernaculi huius honorem tibi gratias que referre per Christum Dominum nostrum, cuius uirtus magna, pietas copiosa. Respice quaesumus de caelo et uide et uisita domum istam, ut si quis in ea nomini tuo supplicauerit libenter exaudias et satisfacientibus clementer ignoscas. Hic tibi sacerdotes tui sacrificium laudis offerant, hic fidelis populus uota persoluat, hic peccatorum onera deponantur, hic fides sancta stabilietur, hic ipse inter bonum malum que discernens, cum causam interpellatus iudicaueris quam non ignoras; hic pietas absoluta redeat, hic iniquitas emendata discedat. Inueniat apud te Domine locum ueniae, quicumque satisfaciens confugerit, et conscio dolore uictus, altaria tua riuis suarum eluerit lacrimarum. Hic si quando populus tuus tristis mestus que conuenerit, adquiesce rogari et rogatus indulge. Per
{LXXI. ORATIONES IN NATALE BASILICAE ANNIVERSARIAE.}


2165 Deus qui ecclesiam tuam sponsam uocare dignatus es, ut quae haberet gratiam per fidei deuotionem, haberet etiam ex nomine pietatem, da ut omnis haec plebs nomini tuo seruiens huius uocabuli consortio digna esse mereatur, et ecclesia tua in templo, cuius natalis est hodie, tibi collecta te timeat, te diligat, te sequatur, et dum iugiter per uestigia tua graditur, ad caelestia promissa te ducente peruenire mereatur. Per Dominum
{LXXI. ORATIONES IN NATALE BASILICAE ANNIVERSARIAE.}
[POST COMMVNIONEM.]


2166 Deus qui de uiuis ac electis lapidibus aeternum maiestati tuae condis habitaculum, auxiliare populo supplicanti, ut quod ecclesiae tuae corporalibus proficit spatiis, spiritalibus amplificetur augmentis.Per
{LXXII. MISSA VOTIVA IN SANCTORVM}
[AD POPVLVM.]


2167 Omnipotens et misericors Deus, cui redditur uotum in Hierusalem, per merita et intercessionem beati illius martyris tui, exaudi preces famuli tui, memor esto sacrificii sui, pingue fiat holocaustum eius, tribue ei quaesumus diuitias gratiae tuae, conple in bonis desiderium eius, corona eum in miseratione et misericordia, tibi que Domino pia deuotione iugiter famuletur ignosce ei facinora, et ne lugenda committat, paterna pietate castiga.Per
{LXXII. MISSA VOTIVA IN SANCTORVM}


2168 Exaudi omnipotens Deus deprecationem nostram pro famulo tuo illo, qui inhonore sancti ac beatissimi illius oblationem tibi offert, ut per eius merita uota perficiat, petitiones eius ascendant ad aures clementiae tuae, et descendat super eum pia benedictio tua, ut sub umbra alarum tuarum protegatur, et orationes nostrae, te propiciante, non refutentur, sed omnibus auxiliare atque defende.Per
{LXXII. MISSA VOTIVA IN SANCTORVM}
[SECRETA.]


2169 VD.Cuius potentia deprecanda est, misericordia adoranda, pietas amplectanda,opera magnificanda.Quis enim disputare potest opus omnipotentiae tuae? sed nos in quantum possumus miseri, territi quidem de conscientia, sed fidi de tua misericordia, clementiam tuam suppliciter deprecamur, ut famulo tuo illo intercedente sancto illo confessore tuo, remissionem peccatorum tribuas,opus perficias, uota condones.Concedas eidem que seruo tuo illo, intercedente sancto tuo illo, per cuius commemorationem remedium postulat, ut ad uota desideriorum suorum perueniat.Praesta omnipotens Deus supplicanti indulgentiam, postulanti ueniam,poscenti uota pinguisce.Per Christum Dominum nostrum per quem
{LXXII. MISSA VOTIVA IN SANCTORVM}


2170 Muneribus diuinis perceptis, quaesumus Domine, ut deuotionem famuli tui illius confirmes in bono, et mittas ei auxilium de sancto et de Sion tuere eum.Per
{LXXII. MISSA VOTIVA IN SANCTORVM}
[POST COMMVNIONEM.]


2171 Deus cui accepta sunt munera, te suppliciter exoramus, ut uotum serui tui illius dignanter accipias, tribue ei quaesumus diuitias gratiae tuae, ab omnibus periculis eum liberare iubeas, tuearis et defendas, protegas et confortis diebus ac noctibus, horis atque momentis; da ei auxilium tuum presidium iuxta euangelicam uocem, ut quod precatur obteneat, et quod impetrauerit agnoscat. Per
{LXXIII. MISSA VOTIVA SIVE SPECIALIS}


2172 Domine qui per os Dauid locutus es: uouite et reddite Domino Deo uestro, te suppliciter exoremus, ut famulum tuum illum uigilanter custodias, tuearis et defendas, et quam oblationem pro ipso tibi offerimus, interueniente sancto archangelo Michahele, clementer ac benigniter suscipias; accende igitur Domine cor famuli tui illius igni timoris tui uel desiderii tui, et ut sanctorum patriarcharum exempla imitator efficiat, ut in boni operis testimonio firmus et stabilis perseueret. Per Dominum
{LXXIII. MISSA VOTIVA SIVE SPECIALIS}
[SECRETA.]


2173 Domine cui redditur uotum in Hierusalem, imple petitiones serui tui illius, memor esto sacrificii sui, pinguesce holocausta sua, comple in bonis desiderium eius, conserua eum in miseratione et misericordia tua, ut anni sui non deficiant; quodcumque peccauit indulge, et amplius non peccet confirma.Per Dominum nostrum
{LXXIII. MISSA VOTIVA SIVE SPECIALIS}


2174 VD.Te laudare et benedicere, qui das escam omni carni, in quem est salusomnium populorum, cui Abel munera obtulit, cui Iacob uotum uouit et reddidit. Miserere Domine serui tui illius et circumda eum scutum et arma fidei, salua eum ab inimicis et laqueis mortis, qui es uita sperantium auxiliator.Inmitte in eum Domine Spiritum sanctum rectum sapientiae et intellectus.De rore caeli et pinguidine terrae tribue ei hereditatem benedictionis aeternae et maneat in sinu eius pax uera et fides firma, caritas non deficiens, humilitas precipua, mansuetudo et pacientia, Dei ac proximi dilectio integra.Propitius esto Domine famulo tuo illo, euacua ex eo omnia mala et repleeum per omnia bonis.Tribue in sinu eius quod diligis, et misericors repelle quod odis.Sicut liberasti seruum tuum Moysen cum filiis Israel de manu faraonisregis Aegypti, ita famulum tuum illum liberare digneris de omnibus uitaehuius periculis.Ne tradas eum in manibus tribulancium uel insurgentium in se et,intercedentibus sanctis archangelis tuis Michahelo et Gabrihelo, utfamulus tuus tibi electus glorificetur, recipere munus quod deuoto pectoretransmisit ad caelum, quia credentibus tibi praemium promisisti.Tu es enim Deus qui nullum hominem perire uis, sed omnes saluos fieri etad agnitionem ueritatis uenire.Et ideo digno | ac iusto preconio tui nominis cum honore perpetuo cherubinet seraphin conlaudant dicentes: Sanctus
{LXXIII. MISSA VOTIVA SIVE SPECIALIS}


2175 Deus qui es initium et finis, da protectionem famulo tuo illo, per quem tibi in honore sancti archangeli Michahelis et omnibus sanctis tuis uotorum munera offerimus, ut sub ope dexterae tuae ubique protegatur,emitte ei auxilium de sancto et de Sion tuere eum et auge illi felicitatem, tempora longeua.Sicut regi Ezechiae in discrimini posito ter quinos annos auxisti, ita eiuitam augere digneris.Tribue ei Domine gratiam tuam et dele cyrographum peccatorum suorum perdonum misericordiae tuae.Per
{LXXIII. MISSA VOTIVA SIVE SPECIALIS}
[POST COMMVNIONEM.]


2176 Adesto Domine supplicationibus nostris, et famuli tui illius deuotione benignus intende, ut qui auxilium tuae miserationis inplorat, et sanctificationis gratiam referat et quae praecamur obteneat.Per Dominum nostrum
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}


2177 Iteramus omnipotens Deus deprecationem nostram, quam specialiter pro famulo tuo illo in honore sancti illius facimus. Tu clementissime pater uota perficias, petitiones nostrae ascendant ad aures clementiae tuae et descendat super eum pia sanctificatio atque protectio tua, ut inter omnes huius uitae uarietates tuo semper protegatur auxilio. Per
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}


2178 Grata tibi sit Domine haec oblatio famuli tui illius, quam tibi offerimus in honore beati martyris tui illius, quaesumus, ut eidem proficiat ad salutem. Per Dominum nostrum
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}
[SECRETA. ]


2179 VD. Sancte pater omnipotens Deus, per Iesum Christum Dominum nostrum. Te laudare et benedicere, te glorificare, tuae maiestati ac uoluntati semper obtemperare, in quo est salus omnium populorum. Cui Abel munera obtulit, cui Abraham holocaustum offere decreuit, cui Iacob uotum uouit et reddidit. Miserere Domine famulo tuo illo, pro quo in honore sancti tui illiusuotorum munera offerimus, ut per suffragia sanctorum tuorum te protectorem suum semper agnoscat, et sui auxilii opem indesinenter inueniat. Illud glorificetur recipere praemium, cui deuoto pectore decreuit ad alta contemplatione suspendere. Tu es enim Deus, qui nullum hominem uis perire, sed omnibus reddere uis magna pro paruis, pro morte uitam, pro paena gloriam, pro uotorum officiis premia munera. Per Christum Dominum nostrum, per
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}


2180 Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus eius, ut consequi mereatur remissionem omnium peccatorum, quaesumus Domine placatus accipias; diesque nostros
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}
[INFRA ACTIONEM. ]


2181 Huius Domine quaesumus uirtute mysterii, et obprobriis emundemur occultis, et famulum tuum illum ab omnibus absolue peccatis. Per
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}
[POST COMMVNIONEM.]


2182 Exultatio diuina, paterna pietas, inmensa maiestas, te supplices trementes que deprecamur pro famulo tuo illo, ut des ei Domine mentem puram, caritatem perfectam, in actibus sinceritatem, in corde puritatem, in opere uirtutem, in moribus disciplinam; et quae iustitiae integra mente uel deuotione pro ipso tibi deposcimus, pietati tuae obtinenda cognoscat. Per Dominum nostrum
{LXXIIII. MISSA PRO DEVOTO.}
[ITEM ALIA.]


2183 Omnipotens sempiterne Deus te deprecor, ut aurem misericordiae tuae pandas postulanti famulo tuo illo, eius precibus adsis propitius, auge illi fidem salutem ac pacem et eius peccata propitius demitte; accepta que sint tibi uota eius, et oblatio quae tibi offert acceptabiliter suscipias, et sanctorum tuorum intercessionibus petitiones eius adimpleas, in cunctis quibus tibi postulat propitius exaudias. Per
{LXXV. ITEM ALIA MISSA.}


2184 Offerente famulo tuo illo tibi Domine munera, eum tuo nomine semper glorifica, ut eius uota propitiatus suscipias et peccata cuncta demittas. Per
{LXXV. ITEM ALIA MISSA.}
[SECRETA.]


2185 Indulge Domine petentibus nobis pro famulo tuo illo; da indulgentiam poscenti, ut securis mentibus Domine Deus noster pro ipso tibi offere ualeamus, et pro delictis suis aeternam obteneat sanitatem, per te sancte pater munera consecuta ad salutem gratiae possit cum tuo adiutorio peruenire.Per
{LXXV. ITEM ALIA MISSA.}
[POST COMMVNIONEM. ]


2186 Deus pater omnipotens, qui es uerus sanctus et sanctorum omnium protector, tibi pio Domino deuotis mentibus hostias laudis offerimus pro commemoratione fidelium sanctorum tuorum illorum; suppliciter tibi pro famulo tuo illo precamur, ut ei Domine indulgentiam tribuas omnium peccatorum suorum, et ne iterum ad uoluntatem peccandi redeat, propitius eum custodias. Per Dominum
{LXXVI. MISSA VOTIVA SPECIALIS}


2187 Omnipotens sempiterne Deus, cuius est misericordia inaestimabilis, suscipe Domine oblationes et preces nostras, quas tibi in commemoratione sanctorum tuorum illorum offerimus, et precamur te Domine, ut sicut illos pietas tua ad sanctam perduxit gratiam, ita famulum tuum illum iubeas ab omnibus sordibus mundare uitiorum, et indulgentiam ei concede peccatorum, et ad perfectionem salutis perducere digneris. Per Dominum
{LXXVI. MISSA VOTIVA SPECIALIS}


2188 Deus spes uera credentium, Deus gloria sempiterna sanctorum, propitius miseratione indulgentiam consequatur famulus tuus ille peccatorum, precamur te Domine suppliciter, ut propitius respitias et sanctifices sacrificia ista et quasi incensum flagrantem in odore suauissimo accipias.Per
{LXXVI. MISSA VOTIVA SPECIALIS}
[SECRETA.]


2189 VD. Per Christum Dominum nostrum. Qui hominem in principio ad suam creauit imaginem, quem post iam perditum propria redemit passione, per quem spem uitae aeternae recepimus, per quem remissionem peccatorum consequimur, per ipsum redemptorem et Dominum nostrum te suppliciter deprecamur, ut famulum tuum illum, pro quo tibi hostias immolamus, ut sicut dignatus fuisti ei in te fidem credulitatis largire, ita concede ei, ut fidei opere bonum ualeat implere. Tribue ei rectum cor, qui te amet ut patrem et timeat ut Dominum, qui mandata tua ad integrum custodiat. Et si adhuc in eum iuxta humanam fragilitatem uitia aliqua manent, tu qui pius es et inmundicias nostras solus agnoscis, iube eum de malo in bonum et de bono in melius transmigrari, et talem tibi eum Domine iube praeparare, ut dignus sit in perpetuum sanctorum tuorum chorum adstare, ut te semper laudet. Per quem
{LXXVI. MISSA VOTIVA SPECIALIS}


2190 Precamur te Domine, ut intercedentibus sanctis tuis famulo tuo illo indulgentiam tribuas peccatorum, et opus eius in bonum perficias,misericordiam tuam et gratiam tuam ei concedas, fidei, caritate, spe eumrepleas, mentem eius ad desideria caelestia erigas, ab omni aduersitate eum defendas et ad bonam perseuerantiam perducas.Per Dominum
{LXXVI. MISSA VOTIVA SPECIALIS}
[POST COMMVNIONEM.]


2191 LXXVII. INCIPIT ORATIO QUAM DEBET SACERDOS DICERE CUM VENERIT ANTE SANCTUM ALTARE CUM FLECTERIT HUMILITER CAPUT ANTE MENSAM DOMINI STATIM ARRIPIAT COLLECTAM QUAE SUBSEQUITVR.


2192 Conscientia quidem trepida omnipotens Deus ad altare tuum accedimus,sed fiduciam de tua pietate misericordiam retenemus, et licet ad caelebranda sacrificia semper inueniamur indigni, sed si recedimus,ueremur de in oboedientia condemnari. Pro qua re nos pietate paterna atque placabili uultu respicere et cordis nostri interiora purgare digneris precamur; licet etiam culpabiles existemus nostrorum, tamen tibi sint in omnibus placita mysteria consecrata.Per Dominum nostrum
{LXXVII. INCIPIT ORATIO QVAM DEBET SACERDOS DICERE CVM VENERIT ANTE SANCTVM ALTARE CVM FLECTERIT HVMILITER CAPVT ANTE MENSAM DOMINI STATIM ARRIPIAT COLLECTAM QVAE SVBSEQVITVR.}


2193 Ignosce Domine quod rogare conpellor, dum per mea labia nomen sanctum tuum adsumo, ut cum potentorum actuum secreta confiteor, non habeo apud te nec uerba sine crimine.Tu enim conscientiae meae uulnera, tu cogitationum occulta nouis, inmundicias meas tu solus agnoscis. Miserere mihi Domine et ignosce mysterii tui secreta tractanti, ne indignum misericordiae tuae iudices, quem pro aliis rogare permittis, etin quo testimonium boni operis non agnoscis, officium salutis credo ne recuses.Per Dominum
{LXXVII. INCIPIT ORATIO QVAM DEBET SACERDOS DICERE CVM VENERIT ANTE SANCTVM ALTARE CVM FLECTERIT HVMILITER CAPVT ANTE MENSAM DOMINI STATIM ARRIPIAT COLLECTAM QVAE SVBSEQVITVR.}
[ITEM ALIA.]


2194 Suppliciter te Deus pater omnipotens, qui es creator omnium rerum, deprecor, ut dum me famulum tuum coram omnipotentia maiestatis tuae grauiter deliquisse confiteor, manum misericordiae tuae mihi porrigas, quatenus dum et hanc oblationem tuae pietati offero, quod nequiter admisi,clementissime digneris absoluere.Per
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}


2195 Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus indulgentiae, indulge quaeso et miserere mei; sacrificium quoque quod pietatis tuae gratia humiliter offero, benigne digneris suscipere.Et peccata quae labentibus uitiis contraxi, pius ac propicius miseratus indulgeas, et locum paenitentiae ac flumina lacrimarum concessa, ueniam ate merear accipere.Per Dominum
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}
[SECRETA.]


2196 Suscipe clementissime pater has oblationes, quas ego indignus famulus tuus offero pro peccatis atque offensionibus meis, et praecor clementissime pater, ut peccata mea iubeas demittere et uitam sempiternam tribuere. Per
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}
[SECRETA.]


2197 VD. Qui pro amore hominum factus in similitudinem carnis peccati, formam serui Dominus adsumpsit, et in spetie uulnerati medicus ambulauit. Hic nobis Dominus et magister salutis, aduocatus et iudex, sacerdos et sacrificium. Per hunc te, sancte pater, suppliciter exoro, ut dum reatum conscientiae meae recognosco, et in praeceptis tuis praeuaricator extiti, et per delictorum facinus corrui in ruinam. Tu me Domine erige, quem lapsus peccati prostrauit; inlumina caecum, quam tetrae peccatorum caligines obscurauerunt; solue compeditum, quem uincula peccatorum constringunt. Praesta per sanctum et gloriosum et adorandum Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, per quem
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}


2198 Hanc igitur oblationem, quam tibi offero Domine, pro peccatis meis nimiis atque offensionibus, maiestatem tuam totus uiribus Deus piissime humili prece deposco, dignanter suscipias exoro, ut remitas crimina quae carofragilitatis atque temptatio iniquorum spirituum nequiter admisit, etiam reuerti ad ea non sinas ultra, sed confirma me in iustificationibus tuis,et perseuerantiam mihi tribue in illis et fac me dignum ante conspectum tuum adstare, sacrificium tibi Domine casto corpore et mundo corde digneofferre, diesque nostros
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}
[INFRA ACTIONEM.]


2199 Suscipe clementissime pater hanc oblationem, quam tibi offero, ego indignus famulus tuus, pro requie animarum famulorum famularum que tuarum illorum et illarum; precor te clementissime pater, ut resurrectionis diemcum refrigerio tuae benignitatis expectent.Per
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}


2200 Deus qui uiuorum es saluator omnium, qui non uis mortem peccatorum, nec laetaris in perditione morientium, te suppliciter deprecor, ut concedas mihi ueniam delictorum, ut admissa defleam, et in post modum non admittam, et cum mihi extrema dies finis que uitae aduenerit, emundatis delictis omnibus, me angelus sanctitatis suscipiat.Per
{LXXVIII. ORATIONES VOTIVAS QVAS SACERDOS PRO SE ORARE DEBEAT.}
[POST COMMVNIONEM.]


2201 Deus qui nos a saeculi uanitate conuersos ad supernae uocationis brauium accendis, pectoribus nostris purificandis inlabere et gratiam nobis qua in te perseueremus infunde, ut protectionis tuae muniti praesidio, quod te donante promisimus impleamus, ut nostrae professionis exsecutores effecti, ad ea quae perseuerantibus in te dignatus es promittere pertingamus. Per Dominum
{LXXVIIII. MISSA MONACHORVM.}


2202 SECRETA. Tibi Domine Deus noster nostrae deuotionis hostias immolamus, hoc orantes pariter ac praecantes, ut nos sacrificium tuum mortificatione uitae carnalis effectos in odore suauitatis accipias, ac moribus quibus professioni nostrae congruamus instituas, ut quos sanctae conpunctionis ardore ab hominum ceterorum proposito segregasti, etiam a conuersatione carnali et ab immundicia actuum terrenorum, infusa nobis caelitus sanctitate, discernas. Per Dominum nostrum
{LXXVIIII. MISSA MONACHORVM.}


2203 POST COMMVNIONEM. Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus, et famulos tuos illos ab omni culpa liberos esse concede, ut qui conscientiae reatu constringuntur, de caelestis remedii plenitudine glorientur.Per Dominum nostrum
{LXXVIIII. MISSA MONACHORVM.}


2204 Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulos tuos Spiritum gratiae salutaris, et ut in ueritate tibi conplaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde.Per Dominum nostrum
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2205 Fac quaesumus Domine famulos tuos toto semper ad te corde concurrere, tibi subdita mente seruire, tuam misericordiam suppliciter exorare et tuis iugiter beneficiis gratulari.Per
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2206 Famulos tuos quaesumus Domine placatus intende, pariter que eos et a peccatis absolue propitius et a cunctis eripe benignus aduersis.Per
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2207 SECRETA.Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende, et quas in honore nominis tui deuota mente celebrant, proficere sibi sentiant ad medellam.Per Dominum nostrum
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2208 VD.Per Christum Dominum nostrum. Qui dum confessores tuos tanta pietate glorificas, ut nullum apud tesanctum propositum doceas esse sine praemio, quanto magis duriora certamina sustinentes, ad tuae quoque retributionis munus inuitas. Et ideo cum angelis
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2209 INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine famulorum tuorum, quam tibi offerunt ob deuotionem mentis suae pius ac propitius clementi uultu suscipias, tibi que supplicantes libens protege, dignanter exaudi et aeterna eos protectione conserua, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseuerent; nobis haec quoque unianimiter et crebre petentibus ipse praesta nobis omnipotens Deus. Per Christum
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2210 POST COMMVNIONEM. Quos caelesti recreas munere, perpetuo Domine commitare praesidio, et quos fouere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per
{LXXX. MISSA IN MONASTERIO.}


2211 Deus, qui renuntiantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae huius congregationis habitaculum temporale caelestibus bonis, ut fraterne teneantur conpagine caritatis unianimes, continentiae praecepta custodiant, subrii, simplices et quieti, gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant; concordet illorum uita cum nomine, professio sentiatur in opere.
{LXXXI. ORATIONES IN MONASTERIO}


2212 Suscipe Domine preces nostras, et muro custodiae tuae hoc sanctum ouile circumda, ut omni aduersitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolomitatis et pacis.Per Dominum
{LXXXI. ORATIONES IN MONASTERIO}


2213 Tu famulis tuis quaesumus Domine bonos mores placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint et tua ualeant beneficia promereri.Per
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2214 Respice quaesumus Domine famulos tuos, et in tua misericordia confidentes, caelesti protege benignus auxilio.Per Dominum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2215 Da famulis tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam, ut in caritate firmati, nullis temptationibus ab eius integritate uellantur.Per Dominum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2216 Famulos tuos quaesumus Domine tua semper gratia benedicat, et inculpabiles ad uitam perducat aeternam.Per Dominum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2217 Famulos tuos quaesumus Domine benignus intende, et eis dignanter pietatis tuae inpende custodiam.Per Dominum nostrum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2218 Famulis tuis quaesumus Domine sperata concede, et ab omnibus eos culpis excusa. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2219 Adesto Domine supplicationibus nostris et famulos tuos assidua protectione conserua, ut qui tibi iugiter famulantur, continua remuneratione ditentur. Per Dominum nostrum
{LXXXII. ORATIONES MONACHORVM.}


2220 Ineffabilem misericordiam tuam Domine nobis clementer ostende, ut simul nos et a peccatis exuas, et a paenis quas pro his meremur eripias. Per Dominum nostrum
{LXXXIII. ORATIONES DE LAETANIA VEL DE QVACVMQVE TRIBVLATIONE.}


2221 Parce Domine parce peccantibus, et ut ad propitiationem tuam possimus accedere, Spiritum nobis tribue corrigendi. Per
{LXXXIII. ORATIONES DE LAETANIA VEL DE QVACVMQVE TRIBVLATIONE.}


2222 SECRETA. Quaesumus Domine nostris placare mysteriis, quoniam tu eadem tribuis ut placeris. Per Dominum nostrum
{LXXXIII. ORATIONES DE LAETANIA VEL DE QVACVMQVE TRIBVLATIONE.}


2223 VD.Qui nos castigando sanas et refouendo benignus erudis, dum uis saluos esse correptos quam perire neglectos; qui famulos tuos ideo corporaliter uerberas, ut mente proficiant, patenter ostendens quod sit pietatis tuae praeclara saluatio, dum praestas ut operetur nobis etiam ipsa infirmitas medicinam. Qui fragilitatem nostram non solum misericorditer donis temporalibus consolaris, ut nos ad aeterna proueas, sed etiam ipsis aduersitatibus saeculi benignus erudis, ut ad caelestia regna perducas. Per
{LXXXIII. ORATIONES DE LAETANIA VEL DE QVACVMQVE TRIBVLATIONE.}


2224 POST COMMVNIONEM. Praesta quaesumus Domine, ut terrenis affectibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti cuius libauimus sancta tendamus. Per
{LXXXIII. ORATIONES DE LAETANIA VEL DE QVACVMQVE TRIBVLATIONE.}


2225 Adesto Domine fidelibus tuis, et quibus supplicandi tribuis miseratus affectum, concede benignissime consolationis auxilium. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{LXXXIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2226 Da nobis Domine quaesumus de tribulatione laeticiam, ut qui diu pro nostris peccatis affligimur, interuenientibus sanctis tuis, celerius in tua misericordia respiremus. Per
{LXXXIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2227 SECRETA. Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria caelebrantes, ab omnibus defende periculis. Per Dominum nostrum
{LXXXIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2228 POST COMMVNIONEM. Viuificet nos Domine sacrae participationis infusio et perpetua protectione defendat. Per Dominum nostrum
{LXXXIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2229 Parce Domine parce peccatis nostris, et quamuis incessabiliter delinquentibus continua paena debeatur, praesta quaesumus, ut quod perpetuum meremur exitium, transeat ad correctionis auxilium. Per Dominum nostrum
{ LXXXV. ITEM ALIA MISSA.}


2230 Memor esto Domine fragilitatis humanae et qui iuste uerberas peccatores parce propitiatus afflictis. Per Dominum nostrum
{ LXXXV. ITEM ALIA MISSA.}


2231 SECRETA. Propitiare Domine populo tuo, propitiare muneribus, ut hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas et postolata concedas. Per
{ LXXXV. ITEM ALIA MISSA.}


2232 POST COMMVNIONEM.Vicia cordis humani haec Domine quaesumus medicina conpescat, quae mortalitatis nostrae uenit curare langores. Per
{ LXXXV. ITEM ALIA MISSA.}


2233 Domine Deus qui ad hoc irasceris ut subuenias, ad hoc minaris ut parcas, lapsis manum porrige, et laborantibus multiplici miseratione succurre, ut qui per te redempti sunt, ad spem uitae aeternae tua moderatione seruentur. Per Dominum nostrum
{LXXXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2234 Adesto Domine inuocationibus nostris et non sit a nobis clementiae tuae longinqua misericordia, sana uulnera, remitte peccata, ut nullis iniquitatibus a te separati, tibi semper adherere possimus. Per
{LXXXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2235 SECRETA. Sacrificia Domine tibi cum ecclesiae precibus immolanda quaesumus corda nostra purificent, et indulgentiae tuae nobis dona concilient, et de aduersis prospera sentire perficiant. Per
{LXXXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2236 POST COMMVNIONEM. Caelestis doni benedictione percepta, supplices te Deus omnipotens deprecamur, ut hoc idem et sacramenti nobis causa sit et salutis. Per
{LXXXVI. ITEM ALIA MISSA.}


2237 Omnipotens et misericors Deus qui peccantium non uis animas perire sed culpas, contine quam meremur iram, et quam praecamur effunde clementiam, ut de maerore in gaudium per tuam misericordiam transferamur. Per
{LXXXVII. ITEM ALIA MISSA.}


2238 Deus refugium pauperum, spes humilium, salus que miserorum, supplicationes populi tui clementer exaudi, ut quos iusticia uerberum facit afflictos, abundantia remediorum faciat consolatos. Per
{LXXXVII. ITEM ALIA MISSA.}


2239 SECRETA. Suscipe Domine propitiatus hostias, quibus et te placare uoluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per
{LXXXVII. ITEM ALIA MISSA.}


2240 POST COMMVNIONEM. Quos munere caelesti reficis Domine, diuinis tuere presidiis, ut tuis mysteriis perfruentes, nullis subdamur aduersis. Per
{LXXXVII. ITEM ALIA MISSA.}


2241 Deus qui offensionibus seruorum tuorum et iuste irasceris et clementer ignoscis, praesta supplicibus indulgentiam peccatorum, ut reparato statu tibi subditae libertatis et correptio ab iniquitate et cessatio fiat a uerbere. Per
{LXXXVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2242 Parce Domine, parce supplicibus, da propitiationis auxilium, qui praestas etiam per ipsa flagella remedium, nec haec tua correptio Domine sit neglegentibus maior causa paenarum, sed fiat eruditio paterna correptis. Per
{LXXXVIII. ITEM ALIA MISSA.}
[]


2243 SECRETA. Oblationibus Domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius uoluntates. Per
{LXXXVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2244 POST COMMVNIONEM. Sit nobis quaesumus Domine medicina mentis et corporis, quod de sancti altaris tui benedictione percepimus, ut nullis aduersitatibus premamur, qui tanti remedii participatione munimur. Per
{LXXXVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2245 Deus infinitae misericordiae et bonitatis inmensae, propitiare iniquitatibus nostris, et omnibus animarum nostrarum medere languoribus, ut miserationum remissione percepta, semper in tua benedictione laetemur. Per
{LXXXVIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2246 SECRETA.Tuere nos Domine diuinis propitius sacramentis, et ut his congrue famulemur, eorum praesta potenter effectum.Per
{LXXXVIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2247 POST COMMVNIONEM.Muniat quaesumus Domine fideles tuos sumpta uiuificatio sacramenti, et auitiis omnibus expeditos, in sancta faciat esse deuotione currentes.Per
{LXXXVIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2248 Deus sub cuius oculis omne cor trepidat et omnes conscientiae pauescunt, propitiare omnibus gentibus et cunctorum medere uulneribus, utsicut nemo nostrorum liber a culpa est, ita nemo sit alienus a uenia.Per Dominum nostrum
{XC. ITEM ALIA MISSA.}


2249 Omnipotens sempiterne Deus, qui timore sentiris, dilectione coleris, confessione placaris, misericordiam tuam effunde supplicibus, ut qui demeritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam senciamus.Per
{XC. ITEM ALIA MISSA.}


2250 SECRETA.Sacrificia nos Domine caelebranda purificent, et caelestibus inbuantinstitutis. Per
{XC. ITEM ALIA MISSA.}


2251 POST COMMVNIONEM.Praesta quaesumus Domine, ut terrenis affectibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libauimus sancta, tendamus.Per
{XC. ITEM ALIA MISSA.}


2252 Deus humilium consolator et fidelium fortitudo, propitius esto supplicationibus nostris, ut humana fragilitas, quae per se procliuis estad labendum, per te semper muniatur ad standum, et quae per se prona estad offensam, per te semper reparetur ad ueniam.Per
{XCI. ITEM ALIA MISSA.}


2253 Suscipe misericors Domine supplicum preces, et secundum multitudinem indulgentiarum tuarum ab omnibus nos absolue peccatis, ut ad omnia pietatis opera te parcente reparemur, et quod uenia feceris innocentes, auxilio facias efficaces.Per Dominum
{XCI. ITEM ALIA MISSA.}


2254 SECRETA.Haec hostia Domine quaesumus et ab occultis ecclesiam tuam reatibus semper expediat, et manifestis conuenienter expurget.Per
{XCI. ITEM ALIA MISSA.}


2255 POST COMMVNIONEM.Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus, et a cunctis efficiantuitiis absolutos.Per
{XCI. ITEM ALIA MISSA.}


2256 Si iniquitates nostras obseruaberis Domine, quis sustinebit; praecamur ergo clementiam tuam, ut ubi nulla fiducia suppetit actionum, gratia tua copiosa resplendeat, et cum delicta remittit indignis, et cum beneficia praestat inmeritis.Per
{XCII. ITEM ALIA MISSA.}


2257 Misericors et miserator Domine, qui nos parcendo sustentas etignoscendo sanctificas, dona ueniam peccatis nostris, et sacramentiscaelestibus seruientes, ab omni culpa liberos esse concede.Per Dominum nostrum
{XCII. ITEM ALIA MISSA.}


2258 SECRETA.Hostias tibi Domine placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absoluas, et nutantia corda tu dirigas.Per
{XCII. ITEM ALIA MISSA.}


2259 POST COMMVNIONEM.Supplices te rogamus Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, et tibiplacitis moribus dignanter informes.Per
{XCII. ITEM ALIA MISSA.}


2260 Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus, ut indulta uenia peccatorum, de tuis semper beneficiis gloriemur. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2261 Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2262 Quaesumus omnipotens Deus, ut qui nostris fatigamur offensis, et merito nostrae iniquitatis affligimur, pietatis tuae gratiam consequi mereamur. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2263 Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere, adflictorum gemitum propitius respice, et mala omnia quae meremur auerte. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2264 Clamantium ad te Domine preces dignanter exaudi, et sicut Nineuetis in adflictione positis pepercisti, ita et nobis in presenti tribulatione succurre. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2265 Miserere iam quaesumus Domine populo tuo, et continuis tribulationibus laborantem caeleri propiciatione laetifica. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2266 Auxiliare Domine quaesumus querentibus misericordiam tuam, et da ueniam confitentibus, parce supplicibus, ut qui nostris meritis flagellamur, tua miseratione saluemur. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2267 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui iram tuae indignationis agnouimus, misericordiae tuae indulgentiam consequamur. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2268 Quaesumus omnipotens Deus, afflicti populi lacrimas respice, et iram tuae indignationis auerte, ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus, tua consolatione liberemur. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2269 Deus qui culpa offenderis, paenitentia placaris, preces populi supplicantis propitius respice, et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur auerte. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2270 Parce Domine, parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2271 Intende quaesumus Domine preces nostras, et qui non operando iusticiam correptionem meremur, afflicti in tribulatione clamantesrespiremus auditi. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2272 Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui offensa nostra per flagella cognoscimus, tuae consolationis gratiam sentiamus. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2273 Ne dispicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem, sed propter gloriam nominis tui, tribulantibus succurre placatus. Per Dominum nostrum
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2274 Exaudi Domine gemitum populi tui, nec plus apud te ualeat offensio delinquentium, quam misericordia tua indulta fletibus supplicantum. Per Dominum
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2275 Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina, ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur, miserationis tuae gratia liberemur. Per Dominum nostrum
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2276 Memor esto quaesumus Domine fragilitatis nostrae, et qui iuste uerberas peccatores, parce propitiatus afflictis. Per
{XCIII. ORATIONES PRO PECCATIS.}


2277 Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum, populum tuum quaesumus Domine ad te conuerte propitius, ut dum tibi deuotusextiterit iracundiae flagella amoueas. Per
{XCIIII. QVOD ABSIT TEMPORE MORTALITATIS}


2278 Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate, ut qui tuae maiestatis flagella formidant, de tua mereantur uenia gratulari. Per
{XCIIII. QVOD ABSIT TEMPORE MORTALITATIS}


2279 SECRETA. Subueniat nobis Domine quaesumus sacrificii praesentis operatio, quae nos et ab erroribus uniuersis potenter absoluat, et a totius eripiat perditionis incursu. Per Dominum
{XCIIII. QVOD ABSIT TEMPORE MORTALITATIS}


2280 VD. Qui sanctorum apud te gloriam permanentem fidelium facis deuotione clarescere, praesta quaesumus, ut beatorum martyrum tuorum illorum et illarum merita obsequentibus sibi beneficia dignanter inpendant. Per Christum
{XCIIII. QVOD ABSIT TEMPORE MORTALITATIS}


2281 POST COMMVNIONEM. Tuere nos Domine quaesumus tua sancta sumentes, et ab omni propitius iniquitate defende. Per
{XCIIII. QVOD ABSIT TEMPORE MORTALITATIS}


2282 Ecclesiae tuae quaesumus omnipotens Deus placatus intende conuentum, et misericordia tua nos potius quam ira praeueniat, quia si iniquitates nostras obseruare uolueris, nulla poterit creatura subsistere; sed ammirabili pietate qua nos fecisti ignosce peccantibus, ut opera manuum tuarum non facias interire. Per Dominum
{XCV. ITEM ALIA MISSA.}


2283 Exaudi Domine preces nostras et ne uelis cum seruis tuis adire iudicium, quia sicut in nobis nulla iusticia repperitur, de qua praesumere ualeamus, ita te fontem pietatis agnoscimus, a quo et a peccatis nostris nos absolui, et a necessitatibus liberari confidimus. Per
{XCV. ITEM ALIA MISSA.}


2284 SECRETA. Per haec quaesumus ueniat Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria cuncta perducat. Per
{XCV. ITEM ALIA MISSA.}


2285 POST COMMVNIONEM. Huius operatio nos Domine sacramenti quaesumus purificet semper et muniat. Per
{XCV. ITEM ALIA MISSA.}


2286 Deus cuius misericordiam caelestium quoque uirtutum indigentpotestates, et in cuius conspectu nullus est hominum absque sorde et paena peccati, delicta populi tui quaesumus auerte propitiatus, ut quos propriae conscientiae reatus accusat, bonitatis tuae pacientia faciat ueniam promereri. Per Dominum nostrum
{XCVI. ITEM ALIA MISSA.}


2287 Deus cuius tanta est excellentia pietatis, ut uno peccatore conuerso maximum gaudium facias in caelis habere, respice in exigua populi portione, ut omni uexatione depulsa, hereditas tua in numero augeatur et deuotione proficiat. Per Dominum
{XCVI. ITEM ALIA MISSA.}


2288 SECRETA. Protegat nos quaesumus Domine hostia salutaris, et quae ad honorem tui nominis immolatur, nobis prosit ad ueniam. Per
{XCVI. ITEM ALIA MISSA.}


2289 POST COMMVNIONEM. Sancta tua nos Domine sumpta uiuificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per Dominum nostrum
{XCVI. ITEM ALIA MISSA.}


2290 Exaudi Domine quaesumus populum tuum de tua misericordia malorum suorum ueniam supplicantem, et quia potens es peccata demittere, suppliciaquae nostris meremur operibus potentia tuae pietatis auerte. Per Dominum
{XCVII. ITEM ALIA MISSA.}


2291 Iram tuam quaesumus Domine a populo tuo miseratus auerte, quam nostris quidem meremur operibus, sed humana fragilitate sustinere non possumus; illa nos itaque contine pietate, quam praestare soles indignis. Per
{XCVII. ITEM ALIA MISSA.}


2292 SECRETA. Concede nobis Domine quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per
{XCVII. ITEM ALIA MISSA.}


2293 POST COMMVNIONEM. Plebem nomini tuo subditam Domine propitius intuere ei que consolationes iugiter per caelestem gratiam dignanter operare. Per
{XCVII. ITEM ALIA MISSA.}


2294 Ure igne sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine, ut tibi caste et corde seruiamus et corpore placeamus. Per
{XCVIII. ORATIONES CONTRA TEMPTATIONEM CARNIS.}


2295 SECRETA. Disrumpe Domine uincula peccatorum nostrorum, ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus, retribuere quae ante tribuisti, etsalua nos per indulgentiam, quos dignatus es saluare per gratiam. Per
{XCVIII. ORATIONES CONTRA TEMPTATIONEM CARNIS.}


2296 VD. Omnipotens aeterne Deus, salua nos ex ore leonis, qui circuit querens de unitate ecclesiae tuae quem deuoret, sed tu leo de tribu Iuda contere contrariae suae uirtutis nequitiam, et corpore nos conserua et corde purifica. Et ideo
{XCVIII. ORATIONES CONTRA TEMPTATIONEM CARNIS.}


2297 POST COMMVNIONEM. Domine adiutor et protector noster, refloreat caro nostra uel uigore pudicitiae uel sanctimoniae nouitate, erepta que de manu tarthari, in resurrectionis gaudium iubeas presentari. Per
{XCVIII. ORATIONES CONTRA TEMPTATIONEM CARNIS.}


2298 Omnipotens aeterne Deus, da capiti nostro abundantiam aquae et oculis nostris fontem lacrimarum, ut peccati macula abluti, ultrices paenarum flammas fletus ubertate uincamus. Per Dominum
{XCVIIII. ORATIONES PRO PETITIONE LACRIMARVM.}


2299 SECRETA. Per has oblationes quaesumus Domine non tantum oculis nostris infundas, sed et corda nostra nimium peccatorum luctum tribuas.Per
{XCVIIII. ORATIONES PRO PETITIONE LACRIMARVM.}


2300 VD. Audientes diuini sermonis sonum dicentis beati qui lugent nunc quoniam ipsi consolabuntur multum nostra flere peccata desideramus, sed non possunt oculi nostri lapidei, et propter cordis nostri duriciam lacrimare non ualemus; ideo rogamus te Domine ut fontem duritiae cordis nostri primum per nostram paenitentiam emollias et postmodum per donum gratiae tuae nostris flumina lacrimarum oculis largitor infunde. Per Christum
{XCVIIII. ORATIONES PRO PETITIONE LACRIMARVM.}


2301 POST COMMVNIONEM. Corpore et sanguine tuo Domine satiati quaesumus ut pro nostris semper peccatis nobis conpunctionem cordis et luctum flumina que multa lacrimarum largiaris quatenus caelestem in futuro consolationem mereamur. Per
{XCVIIII. ORATIONES PRO PETITIONE LACRIMARVM.}


2302 Omnipotens sempiterne Deus cuius pietatis et misericordiae non est numerus qui simul cuncta creasti, qui Verbum tuum pro redemptione humani generis incarnare uoluisti miserere delictorum iuuentutis meae, et ignorantiae meae ne memineris Deus, sed erue animam meam de manu inimicorum meorum et de profondo laci et de luto fecis, ne derelinquas me Domine Deus meus, ne discedas a me sed libera animam meam de omni angustiapiissime pater. Per
{C. MISSA PRO TEMPTATIONE CARNIS.}


2303 SECRETA. Exaudi me omnipotens aeterne Deus qui dixisti caro mea uere est cybus, sanguis meus uere est potus, sanctifica hoc ieiunium oblatione tui corporis et adsumentes a terrenis desideriis et carnale cupiditate lasciuiae que uel immundicia temptationum quoque inimicorum spiritum liberare digneris et sancto tuo Spiritu replearis. Per Dominum nostrum.
{C. MISSA PRO TEMPTATIONE CARNIS.}


2304 VD. Per Christum nostrum. Per quem te suppliciter exoro omnipotens Deus, ut dignanter suscipias de manu serui tui hostiam et propitieris me peccatis meis, ne indignum me iudices ob multitudine iniquitatum mearum. Quia tu me Domine sicut uoluisti fecisti, perducens me non propriis meis meritis, sed inmensitate tuae bonitatis ad seruiendum altario tuo et in ara tuae laudis inponendum sacrificium. Ideo que ex toto corde humili prece deposco, ut fiat acceptum in conspectu tuo Domine, quatenus per hanc oblationem atque petitionem, et praeterita quae commisi crimina indulgere, et futura non sinas admittere, et acunctis inlusionibus inmundorum spirituum liberatum, et sancto tuo Spiritu protecto conseruare digneris. Per
{C. MISSA PRO TEMPTATIONE CARNIS.}


2305 INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, omnipotens Deus, ego inutilis seruus tuus pro fragilitate corporis mei. Dele queso crimina mea piissime pater, reuerti non sinas me ad ea ultra, ut quandoquem me egredi iusseris de corpore, non habeat quod inimicus in me de suis malis repperiat et nec flamma quod exurat, sed tu piissime pater ueniam tribuas. Dies que nostros
{C. MISSA PRO TEMPTATIONE CARNIS.}


2306 POST COMMVNIONEM. Misericordiam tuam suppliciter deprecor, omnipotens Deus, ut me famulum tuum, quem diuini sacramenti carne et sanguini Domini nostri Iesu Christi filii tui Dei mei saciasti, ab omnibus inimicorum et incursibus liberare et carnis inmundicia seu lasciuia animam meam purgare digneris, pastor bone Iesu Christe, qui animam tuam pro tuis ouibus posuisti. Per
{C. MISSA PRO TEMPTATIONE CARNIS.}


2307 Sempiterna Trinitas Deus, cuius est potentia prosternere fortia et eleuare humilia, in his sacris cerimoniis clementiam tuam suppliciterdeprecamur, ut omni ecclesiae tuae praestas auxilium; et sicut liberasti filios Israel de manibus aegyptiorum, ita libera populum tuum christianum de oppressione gentium; da uictoriam seruo tuo regi illi, quatenus ecclesia tua restauretur et erigatur in sublime et gentes infelices deiciantur infirmes, ut christiani gaudeant reditum, et in omnibus protegente dextera tua, semper catholica gratuletur ecclesia. Per Dominum
{CI. MISSA PRO REGE IN DIE BELLI CONTRA PAGANOS.}


2308 SECRETA. Omnipotens sempiterne Deus, nostras indignas suscipe preces, et in his sacris libaminibus deprecamur intende, ut sicut Moysi et Aaron fuisti propitius in Aegypto, ita dignare famulo tuo illo cum omni exercitu suo liberare de tirannorum terrore, et iube eos cum exultatione ad propria remeare. Per
{CI. MISSA PRO REGE IN DIE BELLI CONTRA PAGANOS.}


2309 VD. Omnipotentiam tuam humili prece deposcimus, ut sicut fuisti auxiliator Abraham seruo tuo super quattuor reges in uallem siluestri, ita praestare digneris auxilium famulo tuo illo cum omni exercitu suo contra gentes perfidas quod contra nos cognoscimus preualere | et de premiorum milicia, ut non ualeant contra populum christianum generare dispendia, sed mitteangelum tuum sanctum protectorem, ut triumphantes de uictoria, mereantur cum fidelitate remeare ad propria. Per Christum
{CI. MISSA PRO REGE IN DIE BELLI CONTRA PAGANOS.}


2310 POST COMMVNIONEM. Quos caelesti Domine pane saciasti, praesta quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis, et famulo tuo illo cum omnibus suis fluctuantibus in aduersis prebe suffragium, ne plebs christiana per infidelium discrimine nullum possit habere dispendium, sed te opitulante de tuo mereamur gratulare solatio. Per Dominum
{CI. MISSA PRO REGE IN DIE BELLI CONTRA PAGANOS.}


2311 Deus regnorum omnium et romani francorum que maxime protector imperii, da seruis tuis regibus nostris illis triumphum uirtutis tuae scienter excolere, ut cuius constitutione sunt principes, eius semper munere sint potentes. Per
{CII. MISSA PRO REGIBVS.}


2312 Deus in cuius manu corda sunt regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et principibus nostris famulis tuis illis regimen tuae adpone sapientiae, ut haustis de tuo fonte consiliis, et tibi placeant et super omnia regna praecellant. Per Dominum
{CII. MISSA PRO REGIBVS.}


2313 SECRETA. Suscipe Domine preces et hostias ecclesiae tuae pro salute famuli tui illius supplicantis, et protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut superatis pacis inimicis, secura tibi seruiat christianorum romana libertas. Per Dominum
{CII. MISSA PRO REGIBVS.}


2314 INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine famuli tui illius, quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus, pro eo quod in ipsum potestatem imperii conferre dignatus es, propitius et benignus adsume, et exoratus nostra obsecratione concede, ut maiestatis tuae protectione confidens et aeuo augeatur et regno. Per Dominum
{CII. MISSA PRO REGIBVS.}


2315 POST COMMVNIONEM. Deus, qui praedicando aeterni regis euangelium romanum imperium praeparasti, praetende famulis tuis illis principibus nostris arma caelestia, ut pax ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. Per Dominum nostrum
{CII. MISSA PRO REGIBVS.}


2316 VD. Qui regnis omnibus aeterno dominaris imperio, cuius regnum est omniumsaeculorum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, ut interuentu sanctorum angelorum apostolorum que et martyrum, tu ipse tuearis nostrum imperatorem atque populum, qui se dare pertulit pro redemptionis negotio nostrae salutis in precio, prebe famulo tuo regi nostro illi talem affectum pacis, quietem tranquillitatis, salutem, ut benigne ac modeste cum timore Dei regat populum, ut per te plebs maneat quieta, in annis rex incolomes, qui Salomoni contulisti regnare in tempore pacis et Ezechiae regi deprecanti ter quinos addedisti annos ad uitam.Tu omnipotens Deus annos eius sub tua protectione currentes longeua et inlesa senectute extende, ut cum omni plebe uel palacio praeteritorum concedas ueniam delictorum, et ab omni mortalitatis incursu continuata miseratione nos protegas atque ab hostium formidine defendas, ut omni perturbatione submota liberis tibi mentibus seruiamus. Qui praecepto non seruato, lapsus ruit in tartharo, longo sub tormento nullum succurit auxilium.Sed tu qui semper misereris humanis miseriis, ante saecula genitum, ut libereris obnoxium, misisti in saeculo filium, quem Abel obtulit in agno, Abraham uidit sub ramo, Isaac in sacrificio, Iacob monstrauit in titulo, Moyses respexit in igne, Iesus portauit in nomen, Samson ostendit in crine, Gedeon probabit in uellere, prophetae clamant oraculo, Iohannissensit in utero, conpleuit uirginis alueo, indutus corpore carneo, unitus Deus et homo, processit gigans de thalamo, docens salutis conmertium, ascendit crucis patibulum, mortuus carne ac sepultus, liber intrauit ad inferos, ubi effractis uectibus ferreis, auulsis ianuis aereis, subsequente populo inclitus triumphator incolam captiuatum liberatum de tartharo, in tropheo | glorioso uictor reduxit paradyso. Per quem
{CIII. BENEDICTIO SVPER PRINCIPES.}


2317 Benedic Domine hos presules principes qui regna regum omnium a saeculo moderaris, et tali eos benedictione glorifica, ut dauidicum teneant sublimitatis sceptrum et sanctificati protinus reperiantur in merito; da eis tuo spiramine cum mansuetudine ita regere populum, sicut Salomonem fecisti regnum obtenere pacificum, tibi semper cum timore sint subditi, tibi que militent cum quiete, sint tuo clipeo protecti cum proceribus et ubique maneant sine pugna uictores; honorifica eos prae cunctis regibus terrae, felices populos dominentur et feliciter eos nationes adorent, uiuant inter gentium cateruas magnanimes, sit in iudiciis aequitas singularis, locupletet eos tua praeditos dextera, frugalem constituant patriam et eorum liberis tribuant profutura; praesta eis prolixitatem uitae per tempora et in diebus eorum semper oriatur iusticia, a te robustum teneant regiminis solium, ut cum iocunditate etiusticia aeterno glorientur in regno. Per


2318 ITEM ALIA EIVSDEM. Deus inenarrabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator imperii, confirmator regni, qui ex utero fidelis amici tui patriarchae nostri Abrahae praelegisti reges saeculi profuturos, tu praesentem regem hunc cum exercitu suo per intercessionem sanctorum omnium uberi benedictione locupleta et in solium regni firma stabilitate connecte. Visita eum sicut Moysen in rubo, Iosue in agro, Iesu Naue in praelio, Samuelem crinitum in templo; et illa eum promissione siderea ac sapientiae tuae rore perfunde, quo beatus Dauid rex in psalterio, Salomon filius eius te remunerante percepit e caelo. Sis eis contra acies inimicorum lorica, in aduersis galea, in prosperis pacientia, in protectione | clipeum sempiternum. Et praesta ut gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem, diligant caritatem, absteneant se a cupiditate, loquantur iusticiam, custodiant ueritatem. Et ita populus iste pullulet caelitus benedictione aeternitatis, ut semper maneant tripudiantes in pace uictores. Quod ipse praestare


2319 Omnipotens sempiterne Deus, totius conditor creaturae, preces nostras clementer exaudi, et annos famuli tui illius quem de maternis uisceribus in hac uita prodire iussisti, prosperos plurimos que largire, ut omnem tibi exigat placiturus aetatem. Per Dominum
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2320 Deus qui saeculorum omnium cursum ac momenta temporum regis, exaudi nos propitius et concede, ut famuli tui illius, cuius hodie natalem genuinum caelebramus consecratione mysterii, longeuam largiaris aetatem, quatenus fidei eius augmento multis que annorum curriculis haec solemnitatis deuotio perseueret. Per
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2321 SECRETA. Adesto Domine supplicationibus nostris, et hanc oblationem famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui genuini, quo die eum de maternis uisceribus in hunc mundum nasci iussisti, placatus ac benignus adsume. Per
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2322 VD. Per Christum Dominum nostrum, ad cuius imaginem hominem formare dignatus es, cui ad uitae substantiam et ceteras statuisti temporum uices etalimoniam tui muneris preparasti; tu igitur qui es creaturae auctor humanae, defensor esto operis tui, ut huius ministerii deuotio, quam maiestati tuae annua solemnitate celebramus officiis, longeua efficias consecratione firmari. Per
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2323 INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem Domine famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui genuini, quo die eum de maternis uisceribus in hunc mundum nasci iussisti, ad te cognoscendum Deum uerum et uiuum, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddat tibi uota sua Deo uiuo et uero, pro quo maiestati tuae supplices fundimus preces, ut adicias ei annos et tempora uitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua uota persoluat atque ad optatam perueniat senectutem et te benedicat omnibus diebus uitae suae. Per Christum
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2324 POST COMMVNIONEM. Deus, uita fidelium, timentium te saluator et custos, qui famulum tuum illum ad hanc diem natalis sui genuini exempto anno perducere dignatus es, gratiam in eo uitae protector augmenta et dies eius annorum numerositate multiplica, ut te annuente per felicem prouectus aetatem ad principatumcaelestium gaudiorum peruenire mereatur. Per
{CIIII. MISSA IN NATALE GENVINVM.}


2325 Deus qui conteris bella et inpugnator es in te sperantium, potentiae tuae defensione expugnas, auxiliare inplorantibus misericordiam tuam, ut omnium gentium feritate conpraessa indefessa te gratiarum actione laudemus. Per
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2326 Deus regnorum omnium regum que dominator, qui nos et percuciendo sanas et ignoscendo conseruas, pretende nobis misericordiam tuam, ut tranquillitate pacis tua potestate firmati, ad remedia correctionis utamur. Per
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2327 Deus cuius regnum regnum est omnium saeculorum, supplicationes nostras clementer exaudi, et romani regni tibi subditum protege principatum, ut in tua uirtute fidentes, et tibi placeant et super omnia regna precellant. Per
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2328 SECRETA. Sacrificium Domine quod immolamus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. Per Dominum nostrum
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2329 VD. Agnoscimus enim Deus noster agnoscimus, sicut prophetica dudum uoce testatus es, ad peccantium merita pertinere, ut seruorum tuorum labore quaesita, sub conspectibus nostris manibus diripiantur alienis, et quae desudantibus famulis nasci tribuis, ab hostibus paciaris adsumi; toto que corde prostrati suppliciter exoramus omnipotens Deus, ut praeteritorum concedas ueniam delictorum, et ab omni mortalitatis | incursu continuata miseratione nos protegas, quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam, cum a nobis ea quibus offendimus dignanter expuleris. Per Christum
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2330 POST COMMVNIONEM. Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione uegitati, suppliciter te rogamus omnipotens Deus, ut hoc remedio singulari ab omnium peccatorum nos contagione purifices, et a periculorum munias incursione cunctorum. Per Dominum
{CV. ORATIONES AD MISSAS TEMPORE BELLI.}


2331 Contere quaesumus Domine hostes populi tui, et delicta nostra quorum merito nobis dominantur emunda, ut cum te placita puritate mentibus nostris infunderis, largiaris et pacem. Per
{CVI. ITEM ALIA MISSA.}


2332 Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam, et dexterae tuae uirtute prosterne. Per Dominum nostrum
{CVI. ITEM ALIA MISSA.}


2333 Omnipotens sempiterne Deus, romani nominis inimicos uirtute quaesumus tuae conprime maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur, et temporum tranquillitate semper exultet. Per Dominum nostrum
{CVI. ITEM ALIA MISSA.}


2334 SECRETA. Huius Domine quaesumus uirtute mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis. Per
{CVI. ITEM ALIA MISSA.}


2335 POST COMMVNIONEM. Viuificet nos quaesumus Domine participatio tuis sancta mysteriis, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per Dominum
{CVI. ITEM ALIA MISSA.}


2336 Deus qui regnis omnibus aeterno dominaris imperio, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et romani regni adesto principibus, ut tua tranquillitate clementes, tua sint semper uirtute uictores. Per
{CVII. ITEM ALIA MISSA.}


2337 Propitiare Domine in te sperantibus populis, et ad custodiam romani nominis dexteram tuae protectionis ostende, ut regnum maiestati tuae deditum tua semper sit uirtute defensum. Per
{CVII. ITEM ALIA MISSA.}


2338 Deus qui sub tuae maiestatis arbitrio omnium regnorum contenes potestatem, romani imperii propiciare principibus, ut qui tua expectant protectione defendi, omnibus sint hostibus fortiores. Per
{CVII. ITEM ALIA MISSA.}


2339 SECRETA. Suscipe Domine propitius hostias, quibus et te placari uoluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. Per
{CVII. ITEM ALIA MISSA.}


2340 POST COMMVNIONEM. Adesto Domine populis qui sacra mysteria contigerunt, ut nullis periculis affligantur qui te protectore confidunt. Per
{CVII. ITEM ALIA MISSA.}


2341 Deus qui prouidentia tua caelestia simul et terrena moderaris, propitiare romanis regibus, ut omnium hostium fortitudo, te pro nobis pugnante, frangatur. Per
{CVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2342 Deus seruentium tibi fortitudo regnorum, propitius romani nominis adesto principibus, ut quorum tibi subiecta est humilitas, eorum ubique excellentior sit potestas. Per Dominum nostrum Iesum Christum
{CVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2343 Deus cuius regnum nulla saecula praeuenerunt, nulla concludunt tempora, supplicationes nostras clementer exaudi, et romani regni tibi subditum protege principatum, ut in tua uirtute fidentes, omnibus sint hostibus fortiores. Per
{CVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2344 SECRETA. Propitiare Domine preces et hostias famulorum tuorum, et propter nomen tuum romani imperii defende rectores, ut salus seruientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. Per Dominum
{CVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2345 POST COMMVNIONEM. Protege Domini famulos tuos subsidiis pacis, et corporis et spiritalibus enutriens alimentis, a cunctis hostibus redde securos. Per
{CVIII. ITEM ALIA MISSA.}


2346 Deus in te sperantium salus et seruientium fortitudo, suscipe propitius preces nostras et romani imperii adesto rectoribus, ut tuisconsiliis inspirati, tua opitulatione muniti, aduersa omnia resistere sibi arma praeualeant. Per Dominum
{CVIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2347 Deus et temporalis uitae auctor et aeternae, miserere supplicum in tua protectione fidentium, ut per uirtutem brachii tui omnibus quibus aduersantur reuictis nec terrenis nec caelestibus possimus excludi. Per Dominum
{CVIIII. ITEM ALIA MISSA.}


2348 Omnipotens sempiterne Deus, miserere supplicum in tua protectione fidentium et propter gloriam nominis tui barbarum gen---
{CVIIII. ITEM ALIA MISSA.}




Made with Concordance